Fabulae (Phaedrus)/Liber I


This is the stable version, checked on 15 Maii 2020. Template changes await review.

[PROLOGUS] Auctor.

recensere

Aesopus auctor quam materiam repperit,
Hanc ego polivi versibus senariis.
Duplex libelli dos est: quod risum movet
Et quod prudentis vitam consilio monet.
5 Calumniari si quis autem voluerit,
Quod arbores loquantur, non tantum ferae,
Fictis iocari nos meminerit fabulis.

I. Lupus et agnus.

recensere

Ad rivum eundem Lupus et Agnus venerant
Siti compulsi ; superior stabat Lupus
Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
Latro incitatus iurgii causam intulit.
5 «Cur» inquit «turbulentam fecisti mihi
Aquam bibenti?» Laniger contra timens:
«Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor».
Repulsus ille veritatis viribus:
10 «Ante hos sex menses male» ait «dixisti mihi».
Respondit agnus: «Equidem natus non eram».
«Pater hercle tuus» ille inquit «male dixit mihi».
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.

Haec propter illos scripta est homines fabula,
15 Qui fictis causis innocentes opprimunt.

II. Ranae regem petierunt.

recensere

Athenae cum florerent aequis legibus,
Procax libertas civitatem miscuit
Frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
5 Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici
(Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis
Omnino insuetis), onus et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.

10 Ranae vagantes liberis paludibus
Clamore magno regem petiere ab Iove,
Qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
Parvum tigillum, missum quod subito vadi
15 Motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
Forte una tacite profert e stagno caput
Et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim annatant
20 Lignumque supera turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
Alium rogantes regem misere ad Iovem,
Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
25 Corripere coepit singulas. Frustra necem
Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
«Quia noluistis vestrum ferre» inquit «bonum,
30 Malum perferte». – «Vos quoque, o cives» ait
«Hoc sustinete, maius ne veniat malum».

III. Graculus superbus et pavo.

recensere

Ne gloriari libeat alienis bonis
Suoque potius habitu vitam degere,
Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.

Tumens inani graculus superbia,
5 Pennas, pavoni quae deciderant sustulit
Seque exornavit. Deinde contemnens suos
Se immiscuit pavonum formoso gregi.
Illi impudenti pennas eripiunt avi
Fugantque rostris. Male mulcatus graculus
10 Redire maerens coepit ad proprium genus;
A quo repulsus tristem sustinuit notam.
Tum quidam ex illis, quos prius despexerat:
«Contentus nostris si fuisses sedibus
Et quod natura dederat voluisses pati,
15 Nec illam expertus esses contumeliam
Nec hanc repulsam tua sentiret calamitas».

IV. Canis per fluvium carnem ferens.

recensere

Amittit merito proprium qui alienum appetit.
Canis per flumen carnem dum ferret natans,
Lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
Aliamque praedam ab altero ferri putans
5 Eripere voluit: verum decepta aviditas
Et quem tenebat ore dimisit cibum,
Nec quem petebat potuit adeo attingere.

V. Vacca et capella, ovis et leo.

recensere

Numquam est fidelis cum potente societas:
Testatur haec fabella propositum meum.

Vacca et capella et patiens ovis iniuriae
Socii fuere cum leone in saltibus.
5 Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
Sic est locutus, partibus factis, leo:
«Ego primam tollo, nominor quoniam leo;
Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi;
Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia;
10 Malo afficietur, si quis quartam tetigerit».

Sic totam praedam sola improbitas abstulit.

VI. Ranae ad solem.

recensere

Vicini furis celebres vidit nuptias
Aesopus et continuo narrare incipit:

Uxorem quondam Sol cum vellet ducere,
Clamorem ranae sustulere ad sidera.
5 Convicio permotus quaerit Iuppiter
Causam querelae. Quaedam tum stagni incola:
«Nunc» inquit «omnes unus exurit lacus
Cogitque miseras arida sede emori.
Quidnam futurum est, si crearit liberos?»

VII. Vulpes ad personam tragicam.

recensere

Personam tragicam forte vulpes viderat:
«O quanta species» inquit «cerebrum non habet!»

Hoc illis dictum est, quibus honorem et gloriam
Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.

VIII. Lupus et gruis.

recensere

Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
Bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat;
Impune abire deinde quia iam non potest.

Os devoratum fauce cum haereret lupi,
5 Magno dolore victus coepit singulos
Illicere pretio, ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est iure iurando gruis,
Gulaeque credens colli longitudinem,
Periculosam fecit medicinam lupo.
10 Pro quo cum pactum flagitaret praemium:
«Ingrata es» inquit «ore quae e nostro caput
Incolume abstuleris et mercedem postules».

IX. Passer ad leporem consiliator.

recensere

Sibi non cavere et aliis consilium dare
Stultum esse paucis ostendamus versibus.

Oppressum ab aquila, fletus edentem graves,
Leporem obiurgabat passer: «Ubi pernicitas
5 Nota» inquit «illa est? Quid ita cessarunt pedes?»
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit
Questuque vano clamitantem interficit.
Lepus semianimus: «Mortis en solacium!
Qui modo securus nostra irridebas mala,
10 Simili querela fata deploras tua».

X. Lupus et vulpis iudice simio.

recensere

Quicumque turpi fraude semel innotuit,
Etiam si verum dicit, amittit fidem.
Hoc attestatur brevis Aesopi fabula.

Lupus arguebat vulpem furti crimine;
5 Negabat illa se esse culpae proximam.
Tunc iudex inter illos sedit simius.
Uterque causam cum perorassent suam,
Dixisse fertur simius sententiam:
«Tu non videris perdidisse quod petis;
10 Te credo surripuisse quod pulchre negas».

XI. Asinus et leo venantes.

recensere

Virtutis expers verbis iactans gloriam
Ignotos fallit, notis est derisui.

Venari asello comite cum vellet leo,
Contexit illum frutice et admonuit simul,
5 Ut insueta voce terreret feras,
Fugientes ipse exciperet. Hic auritulus
Clamorem subito totis tollit viribus
Novoque turbat bestias miraculo.
Quae dum paventes exitus notos petunt,
10 Leonis affliguntur horrendo impetu.
Qui postquam caede fessus est, asinum evocat
Iubetque vocem premere. Tunc ille insolens:
«Qualis videtur opera tibi vocis meae?»
«Insignis» inquit «sic ut, nisi nossem tuum
15 Animum genusque, simili fugissem metu».

XII. Cervus ad fontem.

recensere

Laudatis utiliora quae contempseris
Saepe inveniri testis haec narratio est.

Ad fontem cervus, cum bibisset, restitit
Et in liquore vidit effigiem suam.
5 Ibi dum ramosa mirans laudat cornua
Crurumque nimiam tenuitatem vituperat,
Venantum subito vocibus conterritus
Per campum fugere coepit et cursu levi
Canes elusit. Silva tum excepit ferum,
10 In qua retentis impeditus cornibus
Lacerari coepit morsibus saevis canum.
Tunc moriens edidisse vocem hanc dicitur:
«O me infelicem! qui nunc demum intellego
Utilia mihi quam fuerint quae despexeram,
15 Et quae laudaram quantum luctus habuerint».

XIII. Vulpis et corvus.

recensere

Qui se laudari gaudet verbis subdolis,
Fere dat poenas turpes poenitentia.

Cum de fenestra corvus raptum caseum
Comesse vellet, celsa residens arbore,
5 Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
«O qui tuarum, corve, pennarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret».
At ille stultus, dum vult vocem ostendere,
10 Emisit ore caseum, quem celeriter
Dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tunc demum ingemuit corvi deceptus stupor.

[Hac re probatur quantum ingenium valet;
Virtute semper praevalet sapientia.]

XIV. Ex sutore medicus.

recensere

Malus cum sutor inopia deperditus
Medicinam ignoto facere coepisset loco
Et venditaret falso antidotum nomine,
Verbosis acquisivit sibi famam strophis.
5 Hic cum iaceret morbo confectus gravi
Rex urbis, eius experiendi gratia
Scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua
Miscere illius antidoto se toxicum,
Ebibere iussit ipsum posito praemio.
10 Timore mortis ille tum confessus est
Non artis ulla medicum se prudentia
Verum stupore vulgi factum nobilem.
Rex advocata contione haec addidit:
«Quantae putatis esse vos dementiae,
15 Qui capita vestra non dubitatis credere,
Cui calceandos nemo commisit pedes?»

Hoc pertinere vere ad illos dixerim,
Quorum stultitia quaestus impudentiae est.

XV. Asinus ad senem pastorem.

recensere

In principatu commutando saepius
Nil praeter domini mores mutant pauperes.
Id esse verum parva haec fabella indicat.

Asellum in prato timidus pascebat senex.
5 Is hostium clamore subito territus
Suadebat asino fugere, ne possent capi.
At ille lentus: «Quaeso, num binas mihi
Clitellas impositurum victorem putas?»
Senex negavit. «Ergo quid refert mea,
10 Cui serviam clitellas dum portem meas?»

XVI. Ovis, cervus et lupus.

recensere

Fraudator homines cum avocat sponsore improbo,
Non rem expedire, sed mala videre expedit.

Ovem rogabat cervus modium tritici
Lupo sponsore. At illa praemetuens dolum:
5 «Rapere atque abire semper assuevit lupus,
Tu de conspectu fugere veloci impetu;
Ubi vos requiram, cum dies advenerit?»

XVII. Ovis, canis et lupus.

recensere

Solent mendaces luere poenas malefici.
Calumniator ab ove cum peteret canis,
Quem commendasse panem se contenderet,
Lupus citatus testis non unum modo
5 Deberi dixit, verum affirmavit decem.
Ovis damnata falso testimonio
Quod non debebat solvit. Post paucos dies
Bidens iacentem in fovea conspexit lupum:
«Haec» inquit «merces fraudis a superis datur».

XVIII. Mulier parturiens.

recensere

Nemo libenter recolit qui laesit locum.
Instante partu mulier actis mensibus
Humi iacebat flebiles gemitus ciens.
Vir est hortatus, corpus lecto reciperet,
5 Onus naturae melius quo deponeret.
«Minime» inquit «illo posse confido loco
Malum finiri, quo conceptum est initio».

XIX. Canis parturiens.

recensere

Habent insidias hominis blanditiae mali:
Quas ut vitemus versus subiecti monent.

Canis parturiens cum rogasset alteram,
Ut fetum in eius tugurio deponeret,
5 Facile impetravit: dein reposcenti locum
Preces admovit, tempus exorans breve,
Dum firmiores catulos posset ducere.
Hoc quoque consumpto flagitare validius
Cubile coepit. «Si mihi et turbae meae
10 Par» inquit «esse potueris, cedam loco».

XX. Canes familici.

recensere

Stultum consilium non modo effectu caret, Sed ad perniciem quoque mortalis devocat.

Corium depressum in fluvio viderunt canes.
Id ut comesse extractum possent facilius,
5 Aquam coepere bibere: sed rupti prius
Periere, quam quod petierant contingerent.

XXI. Leo senex, aper, taurus et asinus.

recensere

Quicumque amisit dignitatem pristinam,
Ignavis etiam iocus est in casu gravi.

Defectus annis et desertus viribus
Leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
5 Aper fulmineis ad eum venit dentibus
Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
Infestis taurus mox confodit cornibus
Hostile corpus. Asinus, ut vidit ferum
Impune laedi, calcibus frontem extudit.
10 At ille exspirans: «Fortes indigne tuli
Mihi insultare: te, naturae dedecus,
Quod ferre cogor, certe bis videor mori».

XXII. Mustela et homo.

recensere

Mustela ab homine prensa cum instantem necem
Effugere vellet: «Parce, quaeso» inquit «mihi,
Quae tibi molestis muribus purgo domum».
Respondit ille: «Faceres si causa mea,
5 Gratum esset et dedissem veniam supplici.
Nunc quia laboras, ut fruaris reliquiis,
Quas sunt rosuri, simul et ipsos devores,
Noli imputare vanum beneficium mihi».
Atque ita locutus improbam leto dedit.

10 Hoc in se dictum debent illi agnoscere,
Quorum privata servit utilitas sibi,
Et meritum inane iactant imprudentibus.

XXIII. Canis fidelis.

recensere

Repente liberalis stultis gratus est,
Verum peritis irritos tendit dolos.

Nocturnus cum fur panem misisset cani,
Obiecto temptans an cibo posset capi:
5 «Heus» inquit «linguam vis meam praecludere,
Ne latrem pro re domini? Multum falleris.
Namque ista subita me iubet benignitas
Vigilare, facias ne mea culpa lucrum».

XXIV. Rana rupta et bos.

recensere

Inops, potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bovem
Et tacta invidia tantae magnitudinis
Rugosam inflavit pellem: tum natos suos
5 Interrogavit, an bove esset latior.
Illi negarunt. Rursus intendit cutem
Maiore nisu et simili quaesivit modo,
Quis maior esset. Illi dixerunt bovem.
Novissime indignata dum vult validius
10 Inflare sese, rupto iacuit corpore.

XXV. Canes et corcodilli.

recensere

Consilia qui dant prava cautis hominibus,
Et perdunt operam et deridentur turpiter.

Canes currentes bibere in Nilo flumine,
A corcodillis ne rapiantur, traditum est.
5 Igitur cum currens bibere coepisset canis,
Sic corcodillus: «Quamlibet lambe otio;
Noli vereri». At ille: «Facerem mehercule,
Nisi esse scirem carnis te cupidum meae».

XXVI. Vulpis et ciconia.

recensere

Nulli nocendum: si quis vero laeserit,
Multandum simili iure fabella admonet.

Vulpes ad cenam dicitur ciconiam
Prior invitasse et illi in patina liquidam
5 Posuisse sorbitionem, quam nullo modo
Gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae vulpem cum revocasset, intrito cibo
Plenam lagonam posuit: huic rostrum inserens
Satiatur ipsa et torquet convivam fame.
10 Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
«Sua quisque exempla debet aequo animo pati».

XXVII. Canis et thesaurus et vulturius.

recensere

Haec res avaris esse conveniens potest
Et qui humiles nati dici locupletes student.

Humana effodiens ossa thesaurum canis
Invenit et violarat quia Manes deos,
5 Iniecta est illi divitiarum cupiditas,
Poenas ut sanctae Religioni penderet.
Itaque aurum dum custodit oblitus cibi
Fame est consumptus; quem stans vulturius super
Fertur locutus: «O canis, merito iaces,
10 Qui concupisti subito regales opes,
Trivio conceptus et educatus stercore».

XXVIII. Vulpis et aquila.

recensere

Quamvis sublimes debent humiles metuere,
Vindicta docili quia patet sollertiae.

Vulpinos catulos aquila quondam sustulit
Nidoque posuit pullis, escam ut carperent.
5 Hanc persecuta mater orare incipit,
Ne tantum miserae luctum importaret sibi.
Contempsit illa, tuta quippe ipso loco.
Vulpes ab ara rapuit ardentem facem
Totamque flammis arborem circumdedit,
10 Hosti dolorem damno miscens sanguinis.
Aquila ut periclo mortis eriperet suos
Incolumes natos supplex vulpi tradidit.

XXIX. Asinus irridens aprum.

recensere

Plerumque stulti, risum dum captant levem,
Gravi destringunt alios contumelia
Et sibi nocivum concitant periculum.

Asellus apro cum fuisset obvius:
5 «Salve» inquit «frater». Ille indignans repudiat
Officium et quaerit, cur sic mentiri velit.
Asinus demisso pene: «Similem si negas
Tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo».
Aper, cum vellet facere generosum impetum,
10 Repressit iram et: «Facilis vindicta est mihi,
Sed inquinari nolo ignavo sanguine».

XXX. Ranae metuentes taurorum praelia.

recensere

Humiles laborant ubi potentes dissident.

Rana in palude pugnam taurorum intuens:
«Heu quanta nobis instat pernicies!» ait.
Interrogata ab alia cur hoc diceret,
5 De principatu cum illi certarent gregis
Longeque ab ipsis degerent vitam boves:
«Est statio separata ac diversum genus;
Expulsos regno nemoris qui profugerit,
Paludis in secreta veniet latibula
10 Et proculcatas obteret duro pede.
Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet».

XXXI. Miluus et columbae.

recensere

Qui se committit homini tutandum improbo,
Auxilia dum requirit, exitium invenit.

Columbae saepe cum fugissent miluum
Et celeritate pennae vitassent necem,
5 Consilium raptor vertit ad fallaciam
Et genus inerme tali decepit dolo:
«Quare sollicitum potius aevum ducitis,
Quam regem me creatis icto foedere,
Qui vos ab omni tutas praestem iniuria?»
10 Illae credentes tradunt sese miluo;
Qui regnum adeptus coepit vesci singulas
Et exercere imperium saevis unguibus.
Tunc de reliquis una: «Merito plectimur».