Fabulae (Avianus)/XXXV

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2020. Template changes await review.
XXXV - De simia et gemellis
Saeculo IV

 XXXIV XXXVI 

 [DE SIMIA ET GEMELLIS]

Fama est quod geminum profundens simia partum,
Dividat in varias pignora nata vices;
Namque unum caro genetrix educit amore,
Alterius odiis exaturata tumet.
Coeperit ut fetam gravior terrere tumultus,
Dissimili natos conditione rapit:
Dilectum manibus vel pectore gestat amico,
Contemptum dorso suscipiente levat.
Sed cum lassatis nequeat consistere plantis,
Oppositum fugiens sponte remisit onus.
Alter ab hirsuto circumdans brachia collo
Haeret, et invita cum genetrice fugit.
Mox quoque dilecti succedit in oscula fratris,
Servatus vetulis unicus heres avis.
Sic multos neglecta iuvant, atque, ordine verso,
Spes humiles rursus in meliora refert.

 XXXIV XXXVI