Fabulae (Aesopus)/42. De leone et equo

This is the stable version, checked on 15 Iunii 2020. Template changes await review.
42. De leone et equo

 41. De pastore et leone 43. De equo et asino 

Tondet equs pratum, petit hunc leo. causa leonem
Hec mouet, ut fiat esca leonis equs.
Inquit equo: Mi frater, aue, fruor arte medendi,
Et comes et medicus sum tibi. paret equs.
Sentit enim fraudem et fraudi fraude resistit,
Mente prius texens recia fraudis ait:
Quesitus placidusque uenis, te temporis offert
Gracia, te rogitat pes michi sente grauis.
Hic fauet, instat equo. subiecto uertice calcem
Inprimit et sopit membra leonis equs.
Vix fugit ille sopor, uix audet uita reuerti,
Vix leo colla mouens respicit. hostis abest.
Se leo sic dampnat: Pacior pro crimine penam,
Nam gessi speciem pacis et hostis eram.
Quod non es, non esse uelis. quod es, esse fatere.
Est male quod non est, qui negat esse quod est.

 41. De pastore et leone 43. De equo et asino