EPISTOLA ENCYCLICA
AD OMNES PATRIARCHAS PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQVE LOCORVM ORDINARIOS GRATIAM ET COMMVNIONEM APOSTOLICAE SEDIS HABENTES
VENERABILES FRATRES
SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Exultavit cor Nostrum in Domino, Venerabiles Fratres, et humillimas maximasque clementissimo misericordiarum Patri et Deo totius consolationis egimus gratias, ubi inter assiduas et gravissimas, quibus in hac tanta temponlm iniquitate premimur, angustias, ex plurimis vestris testimoniis, accepimus uberes laetissimosque fructus, qui divina adspirante gratia in populos curae vestrae commissos ex sacro Jubilaeo a Nobis concesso redundarunt. Significastis enim, hac occasione fideles vestrarum Dioecesium populos summa frequentia in spiritu humilitatis et in animo contrito ad sacras aedes certatim accurrisse, ut verbi Dei praedicationi assisterent, et ablutis per reconciliationis Sacramentum animi sordibus ad divinam mensam accederent, ac simul fervidas Deo Optimo Maximo juxta Nostra desideria preces offerrent. Inde contigit, ut non pauci coelestis gratiae ope e vitiorum coeno, et veritatis semitas amplexi salutarem vitae rationem inierint. Quae quidem omnia summae consolationi et jucunditati Nobis fuerunt, qui de omnium hominum salute Nobis divinitus commissa quam maxime anxii, atque solliciti nihil profecto tam vehemhenter optamus aihilque aliud rotis omnibus, ac precibus dies noctesque in humilitate cbfdis Nostri a Duo exposcimus, quam ut omnes populi, gentes, nationes ambularites gressibus fidei quotidie magis Ipsum ahgnoscant et diligant, ac sanctissimam Ejus legem sedulo adimpleant et instent viam, quae ducit ad vitam.
Etsi vero. Venerabiles Fratres, ex parte Nobis summopere laetandum, quod vostrarum Diccesium populi magnas ex sacro Jubilaee spiltUaM perceperint Utilitates, tamen ex altera nOn parum dolendnm, cum videamus qUain afflictam et luctuosam sanctissima nostra religio, et civilis societas praese ferant faciem miserrimis hisce temporibus. Nemo enhn Vestrum ignorat, Venerabiles Fratres quibus subdolis artibus, quibus monstrosis opinionum portentis, et nefariis cujuSque generis machinationibus Dei, et humani generis hostes omnium mentes pervertere, moresque corrumpere connituntur, ut religionem, si fieri unquam posset, usquequaque tollere, et civilis societatis vincula revellere, eamque funditus evertere valeant.. Hinc porro deploranda multorum mentibus offiiba caligo; acerrimum contra catholicam rem universam, atque hanc Apostolicam Sedem bellum; teterrirrium contra virtutem,honestatemque odium; perditissima vitia mentito virtutis nomine cohonestate; effrenata opinandi, vivendi et quidlibet audendi licenti*; impotens cujusque imperii, potestatis» atque auctoritatis intolerantia; sacrarum rerum ac sanctis simarum legum, optimarumque institutionum ludibrium, contemptus; miseranda improvidae praesertim juventutis corruptio; pestifera pravorum librorum, et undique volantium ac peccare docentium libellorum, ephemeridum ac pagellarum colluvies; mortiferum indifferentismi, et incredulitatis virus; impiarum conspirationum motus, et jura cum humana, tum divina spreta atque irrisa. Neque Vos latet, Venerabiles Fratres, quae exinde anxietas, quae dubitatio, quae hae sitatio ac formido omnium praesertim bene sentientium animos sollicitet et angat, cum gravissima quaeque mala privatis, publicisque rationibus sint pertimescenda, ubi homines a veritatis, justitiae et religionis norma misere desciscentes, ac pravis indomitisque servientes cupiditatibus omne nefas animo moliuntur.
In tanto igitur rerum discrimine nemo non videt, omnes spes nostras unice esse collocandas in Deo salutari nostro atque continuas, fervidasque Ipsi adhibendas preces, ut misericordiae suae divitias super omnes populos propitius effundens, et omnium mentes coelestis suae gratiae lumine illustrans, errantes ad justitiae viam reducere, ac rebelles hostium voluntates ad se convertere dignetur, omnibusque sancti sui nominis amorem et timorem inserat, ac spiritum tribuat cogitandi semper et agendi quaecumque sunt recta, quaecumque vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta. Et quoniam suavis, mitis et misericors est Dominus ac dives in omnes, qui invocant Illum, respicit in orationem humilium et omnipotentiam suam parcendo maxime et miserando manifestat, adeamus, Venerabiles Fratres, cum fiducia ad tronum gratiae , ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio op portuno. Omnis enim qui petit accipit, qui quaerit invenit et pulsanti aperietur (1). Ac primum immortales miserationum Domino agamus gratias, et labiis exultationis laudemus nomen sanctum Ejus, cum in' multis catholici orbis regionibus mirabilia misericordiae suae operari dignetur. Hiqc unanimes, atque eadem fidei sinceritate, spei firmitate et caritatis ardore animati sine intermissione Deum humiliter enixeque orare et obsecrare non desinamus, ut Eccle siam suam sanctam ab omnibus calamitatibus eripiat, eamque ubique gentium, ubique terrarum magis in dies amplitudine augeat et exaltet, ut mundum a cunctis purget erroribus omnesque homines ad agnitionem veritatis, et salutis viam clementissime ad ducat, ut flagella suae iracundiae, quae pro nostris peccatis meremur, propitius avertat, ut mari ventis que imperet et faciat tranquillitatem, atque optatis simam pacem omnibus concedat, ut salvum faciat populum suum, et benedicat haereditati suae, illam que ad coelestia dirigat atque perducat. Ut autem lacibus Deus inclinet aurem suam ad preces nostras et annuat votis nostris, levemus oculos manusque ad sanctissimam Dei Genitricem immaculatam Virginem Mariam , cujus nullum praesentius, nullum validius apud Deum patrocinium , quaeque nostra amantissima Mater, et maxima fiducia nostra, immcf tota ratio spei nostrae, quod quaerit invenit et frustrari non potest. Deinde suffragia quoque quaeramus tam Apostolorum Principis, cui Christus ipse tradidit elaves regni coelorum, quemque Ecclesiae suae pei Matlh. 7, 8. tram constituit adversus quam portae inferi praeva lere nunquam poterunt; tum CoaposLoli ejus Pauli, et j^rbprii cujuaque civitatis et regionis Patroni* alio rumque Coclitum omnium, quo benignissimus Dominus uberriitid suae bobitatis dona copiosissime largiatur.
Itaque, Venerabiles Fratres, dum Mos in hac alma Urbe Nostra publicas preces fieri mandamus, hisce Litterte Vos ipsos et populoB curae vestrae eommis sds ad votorum Nostrorum societatem evocamus et egregiam vestiam religiobem ac pietatem omni studio exchamus, ut in vestris quoque dioecesibus pu biiwife orationes ad divinam implorandam clementiam indicendas curetis. Atque ut fideles ard mitiore animo hisce nbsetJratiobibus per Vos statuendis instent, coelestes Ecclesiae thesauros in forma Jubilaei denuo proferre cebsuimus, quemadmodum ei aliis Nostris Litteris heifc adjectis clare intelligetis.
Ib eam profecto spem erigimur fore, Venerabi les Fratres, ut Angeli pacis habentes phialas aureas, et thuribulum aureum in manu sua humiles Nostras ac totius Ecclesiae preces offerant saper altare aureum Domino* utique ipse benigno illas vultu exci piens ac Nostris, vestrisque et omnium fideliutn votis clementissime annuens, velit omnium errorum tenebras dispellere, omnium malorum dissipare procellas ac rei tilm Christianae tum civili auxiliariam porrigere dexteram atque efficere, ut in omnibus horni nibds una eademque sit fides mentium t una eademque actionum pietas, unus idemque religionis, virtutis, veritatis et justitiae amor, unum idemque pacis studium, unum idemque caritatis vinculum, atque ita Unigeniti Fiij sui Dorofri Nostri Isu Cbripti regnum in universo terrarum orbe magis in dies amplificetr, corroboretur atque exaltetur.
Denique coelestium omnium munerum auspicem ac flagrantissimae Nostrae in Vos caritatis testem accipite Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis Laicisque fidelibus vigilantiae vestrae concreditis peramanter impertimur.,
Datum Romae apud S. Petrum die XXI Novembris Anno MDCCCLI. Pontificatus Nostri Anno Sexto.