BENEDICTUS PP. XV
LITTERAE APOSTOLICAE
EXSTAT IN CIVITATE*
TEMPLUM TRE VIRENSE SANCTI MATTHIAE TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. —
Exstat in civitate Trevirorum ecclesia Deo sacra in honorem sancti Matthiae, in qua huius Apostoli ossa recondita sunt et antiqua christiani populi religione coluntur. Sacra autem haec aedes eo ipso in loco consurgit, uhi sanctus Eucharius, quem Romanum Martyrologium discipulum divi Petri et primum Trevirensium episcopum praedicat, una cum Valerio et Materno, prima christianae fidei fundamenta in eadem urbe posuit. Constat sane ex vetustissimis monumentis, a primis Ecclesiae saeculis eum locum fuisse christianis ritibus sacrum. Consignata autem maiorum sermone traditio refert, corpus sancti Matthiae a sancta Helena, Constantini Magni matre, una cum aliis insignibus sacris relliquiis Trevirensi Ecclesiae fuisse donatum. Templum, molis magnitudine praestans, duodecimo saeculo conditum, a Decessore Nostro beato Gregorio III Pontifice, adstante sancto Bernardo abbate, consecratum est. Multa per saecula continens templo fuit insignis Ordinis sancti Benedicti abbatia, quam monachi illustrarunt, regularis disciplinae studio non minus quam doctrinae laude spectati. Everso per nefas a Gallis invasoribus coenobio monachisque a sede deturbatis, parum abfuit quin ecclesia ipsa funditus everteretur; quae tamen exinde mansit parochialis ecclesia suburbii Trevirensis, cui a sancto Matthia nomen est. Haud tamen interrupta mansit Trevirensium civium et advenarum devotio erga ecclesiam illam et sepulcrum apostoli Matthiae. Etenim ad celeberrimum illud sanctuarium iugiter confluxere innumeri turmatim fideles, t um apostoli relliquias veneraturi, tum etiam imaginem beatae Mariae Virginis, quae eodem in templo antiquo cultu asservatur. Pluribus et insignibus quidem privilegiis atque indulgentiis Romani Pontifices, Nostri Decessores, hoc templum auxerunt atque locupletam i . Novissimis autem annis, temporis iniuria fatiscens, sacra aedes, corrogata a fidelibus stipe, instaurata est, novoque in praesens cultum renidet. Nunc vero cum dilectus filius Iacobus Freitz, hodiernus parochus dictae ecclesiae ad sancti Matthiae, Treviris, enixis Nos precibus flagitet, ut ecclesiam enunciatam ad Basilicae Minoris dignitatem evehere dignemur, dictasque preces cumulet atque ornet amplissimum Trevirensium episcopi suffragium ; Nos votis his concedendum ultro libenterque existimavimus. Quare, conlatis consiliis cum venerabili fratre Nostro Antonio S. R. E. Cardinali Vico, episcopo Portuensi et sanctae Rufinae, Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, Nos, animo repetentes christianae antiquitatis memorias, quae ipsi templo tam sacris pignoribus illustri quodammodo inhaerent, apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, perpetuumque in modum, praefatam ecclesiam Treviris exsfantem, sancti Matthiae nomine et honore Deo consecratam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris condecoramus, omnibus et singulis privilegiis eidem attributis quae Minoribus almae huius Urbis basilicis de iure competunt. Porro haec concedimus, decernentes praesentes Litteras Nostras firmas, validas atque efficaces semper exstare et permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.
Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XX martii anno MCMXX, Pontificatus Nostri sexto.
P. Card.GASPARRI a Secretis Status
- A.A.S., vol. XII (1920), n. 11, pp. 428-429