Migne Patrologia Latina Tomus 122
Expositiones super Ierarchiam ecclesiasticam S. Dionysii
Expositiones super Ierarchiam ecclesiasticam S. Dionysii (Joannes Scotus Erigena), J. P. Migne 122.0267A
Expositiones super Ierarchiam ecclesiasticam S. Dionysii
Cod. ms. bibl. Univers. Lipsien. 188, membran., sec. XIII. A.
Cod. ms. Vat. 177, membran., sec. XIV. B.
Cod. ms. Sorbonn. 1355 bibl. Reg. Parisiensis, membran., sec. XIII. C.
122.0265D| INCIPIT PROLOGUS SECUNDI LIBRI.
Secundus vero liber, cui est inscriptio de ecclesiastica Ierarchia, humanae naturae, Salvatoris nostri sanguine redemptae, unitatem denuntiat, ad similitudinem videlicet caelestis sacerdotii, quantum possibile est, mortalibus adhuc ordinatam. Cujus summus pontifex est ipse, qui eam sibi per gratiam suam coadaptavit, qui etiam totius ierarchiae, caelestium quidem et terrestrium, principium est et medium et finis, ad quem omnia referuntur. Haec itaque nostra ierarchia instar caelestis tripartita est, scilicet in tres ierarchias. Quarum prima temporali 122.0266D| quidem ordine, ultima vero dignitate legale fit sacerdotium. Quod in variis valde et obscuris symbolis per legislatorem Moysen plane carnali adhuc populo litteraeque, non spiritui servienti distributum est. Cujus maximus character erat tabernaculum illud in Arabico monte figurate monstratum. Secunda vero, quae et media, sacerdotium, quod nunc est, Ecclesiam dico Novi Testamenti, sub gratia quidem constitutam, partim symbolis visibilium sacramentorum dispositam, partim vero veritatis contemplatione perfectam. Et est finis praeteritae primae, initium vero futurae ierarchiae, quae est tertia, nunc ex parte inchoata in primitiis contemplationis, perficienda vero post gloriam futurae resurrectionis, 122.0267A| quando visibilium sacramentorum velaminibus sublatis ipsam veritatem perspicua claritate contemplabimur. Ideoque praesens, ut diximus, ecclesiastica ierarchia media est inter legalem praeteritam et caelestem futuram, quoniam non solum aeternarum rerum symbola peragit et visibiliter considerat, ut legalis praeterita, sed et spiritualem eorum intelligentiam investigare invenireque non cessat, ut caelestis futura.
Epygramma in beatum Dionysium in hoc de ecclesiastica ierarchia.
Symbola divinorum mirabilium sacrorum uniformi ratione.
In singularitatem resolvisti unius luminis unam claritatem.
122.0267B| Dionysii Areopagitae episcopi Athenarum ad Tymotheum episcopum de ecclesiastica ierarchia secundus liber sic incipit.
Ad beatum Tymotheum secundum scripsit librum magnus Areopagita Dionysius de ecclesiastica ierarchia, id est, de ecclesiastico sacro principatu, distincte per capitula, quae infra sequuntur, elegantissime mysticum sacramentum prius ponens, et sic singulas singulis capitulis mysticorum sacramentorum theorias subjungens. In quibus ostendit, cuncta, quae in ecclesiasticis sacramentis et sacratissimis mysteriorum consecrationibus fiunt, angelico ministerio secundum convenientiam uniuscujusque ordinis una cum ministris altaris, et praecipue ierarcha, id est sacerdote, qui unus de angelis 122.0267C| secundum fas efficitur, caelitus operari; maxime in ministerio sancti sacrificii Dominicae passionis sanctissimi principatus militiae caelestis 122.0268A| cum consortibus suis in proprio ordine et laudis officio semper assistunt, et in consecratione sacratissimi chrismatis, quae uniformis et uniordo symbolis est sanctissimae eucharistiae. In qua videlicet chrismatis, initiatione ordinem Seraphim benignum Jesum, qui in omnibus sanctissimus sanctificat seipsum pro nobis, et omni sanctificatione nos replet in ipso perfectos, atque ex Deo natos, circumstare, et multilauda illa ymnologia, quam propheta Seraphim se audisse clamare describit, eundem Dominum nostrum Jesum Christum intelligibiliter laudare, obsequentibus etiam ceteris angelorum choris, et sensualiter Alleluia concinentibus, liquido manifestat.