Expositio super missam (Auctor incertus)

This is the stable version, checked on 22 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio super missam
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138


Expositio super missam (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.ExSuMi, cc_idno: 9611

Expositio super missam

138.1163B| Dominus vobiscum. Salutat Sacerdos populum, et orat, ut Dominus sit cum illo. Et cum spiritu tuo. Responsio populi atque oratio, ut sicut Sacerdos oravit, quod Dominus esset cum populo, ita et populus orat, quod Dominus sit cum spiritu Sacerdotis. Dum dicit Sacerdos, oremus, rogat, omnes orare, ut oratio ejus a Domino exaudiatur. Et quando dicit per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, ad Dominum Patrem orat Sacerdos, ut per Filium suum qui Dominus noster est aequaliter sicut Pater, oratio perficiatur. Cum dicit: qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, vult populum credere, et intelligere, quod Filius cum Patre sine initio, ac sine fine vivit, et regnat; et Deus est sicut Pater. Deus est, et una potestas est Spiritui sancto 138.1163C| cum Patre, et Filio, atque una substantia, et in omnibus unitas Deitatis. Per omnia saecula saeculorum, id est, ut Filius cum Patre in unitate Spiritus sancti sicut ante omnia saecula in Deitate vixit, et fuit, ita et in praesenti saeculo, atque in futuro, ubi justi cum angelis sanctis permanebunt, et injusti cum daemonibus cruciabuntur. Credatur aequaliter vivere cum Patre et Spiritu sancto, et nullo fine concludi. Amen. Confirmatio orationis est a populo, et in nostra lingua intelligi potest, quasi omnes dicant, ut ita fiat, sicut Sacerdos oravit. Sed propria ejus interpretatio est vere, sive fideliter. Sursum corda. Ammonet Sacerdos populum, ut sursum, id est, supra semetipsum ad Dominum omnipotentem corda levent, et fideliter orent, quod desursum eis veniat auxilium a Deo 138.1163D| coelesti, a quo creati sunt. Habemus ad Dominum. Responsio est populi, quod sicut Sacerdos jussit eos corda sursum tenere, sic tenere profitentur. Gratias agamus Dno Deo nostro. Sacerdos gratias agit Deo juxta professionem populi, quia confessus est ad 138.1164B| Dominum se esse intentum. Dignum et justum est. Populus cum Sacerdote simul gratias agit Domino, quia justa et digna ratio est Deo gratias referre, quia ab ipso omnia bona suscepimus. Vere dignum et justum est, aequum et salutare. Confirmat Sacerdos professionem populi, et dicit, quod vere dignum est, et justum Deo gratias pro omnibus referre, et quod aequum est, hoc est, rectum sive aequale salutare, id est salute plenum, ut ei gratias referamus, qui nobis salutem dedit aeternam. Nos tibi semper, et ubique gratias agere. Conversus Sacerdos ad Dominum post professionem populi quasi ad praesentem loquitur, quia in praesentia Domini semper sumus, et ipse videt cogitationes nostras; et dicit Sacerdos tam de se, quam de populo. Nos tibi semper, hoc 138.1164C| est, omni tempore, et ubique, id est, in omni loco. Gratias agere, Domine, quia dominator est omnium, et sub ejus dominatione omnia sunt. Sancte, tu, qui sanctus es, et per quem omnia sancta sunt, quia bona et sancta creasti. Pater. Grece dicitur Pater, et latine genitor, quia ipse genuit Filium sine ulla coinquinatione, seu corruptione. Pater, latine a patrando dicitur, hoc est, a perpetrando, quod est a perficiendo, sive ab adjuvando. quia ipse perfecit omnia, quae facta sunt, et voluit nos filios suos fieri adoptionis per sanctificationem, quia ille sanctificavit nos. Omnipotens. Quoniam omnia potest. Ideo omnipotens dicitur: et non est impossibile apud Deum omne verbum. Aeterne Deus. Hoc est inter aeternum, et temporale, et perpetuum. Aeternum est, quod initium 138.1164D| non habuit, nec finem habebit, sed semper fuit, et est, et erit. Perpetuum est, quod esse coepit, et finem non habebit. Temporale est, quod initium habuit, et finem habebit. Et ideo hic dicitur aeterne Deus, quia solus Deus aeternus. Aeternus est, nec 138.1165A| coepit esse, nec desinit esse, sed est semper. Deus a diligendo dicitur, quia omnia diligit, et gubernat, quae creavit. Et aliter Deus a divinitate dictus est, quia divinus est, et omnia dividit prout vult. Per Christum Dominum nostrum. Christus graece, unctus dicitur latine. Hic Christus ante omnia initia inenarrabiliter genitus est, et conceptus est de Spiritu sancto, et natus est de Maria Virgine. Nam et in veteri testamento Sacerdotes et Reges unguebantur, et ideo Christi dicebantur, quia uncti erant unctione temporali. Iste Christus, per quem Patri gratias agimus, aeternaliter Christus est, et cum Patre aeterno Deus est, et per ipsum redempti sumus, et ipse Dominus noster est, quia dominatur nobis. Per quem majestatem tuam laudant angeli; per ipsum Christum, 138.1165B| per quem nos gratias agimus Patri. Majestatem Patris laudant angeli, qui ipse aequalis est Patri in divinitate. Majestas, quasi major est potestas, quia major est potestas Dei quam hominum. Dei majestatem per Christum laudant angeli, quia Christus simul cum Patre creavit angelos. Angelus enim grece, latine nuntius interpretatur. Angelus nomen officii est, non naturae, quia nuntiat, sed naturaliter spiritus sum. Adorant Dominationes. Majestatem Dei Patris per Filium laudant, et adorant Dominationes. Dominationes, ordo est angelorum. Decem fuerunt ordines angelorum. Decimus ordo cecidit, et versus est per superbiam in diabolum. Novem autem permanserunt in sanctitate sua. Haec sunt nomina eorum: Angeli, Archangeli, Virtutes, Principatus 138.1165C| et Potestates, Throni, Dominationes, Cherubim, Seraphim. Istarum duarum nomina non sunt latina. Cherubim plenitudo scientiae interpretatur Seraphim incendium dicitur. Ceterarum nomina dictorum ordinum latina sunt, nisi Angelorum et Archangelorum. Angeli nuntii, Archangeli excelsi nuntii dicuntur. Gregorius autem Papa Romanus in omelia sua super lectionem evangelicam: Erant adpropinquantes ad Jesum publicani, et peccatores, ut audirent illum, plenissime de praedictis ordinibus exposuit. Nos vero ad propositum redeamus. Tremunt Potestates de supra dicitis ordinibus dicit. Non ideo dixit, quod supra dicti ordines corporales sunt, sed nostro more dicit, quia nos tremere, ac timere ante Dominos nostros solemus; sed ideo dicit tremere, 138.1165D| ut nos intelligamus omnia coelestia, terrestria et infernalia ante conspectum divinae majestatis tremere ac timere. Coeli coelorumque Virtutes. Ipsi coeli jussioni divinae obediunt, quia se ostendere serenos, vel nebulosos, non habent potestatem. Coelorum virtutes sunt supra dicti ordines angelorum sicut beatus Gregorius in omelia sua super evangelicam lectionem, erunt signa in Sole, et Luna, et Stellis, testatur. Ac beata Seraphim. De Seraphim namque supra dictum est. Socia exultatione concelebrant. Omnes praedicti ordines majestatem Dei Patris per Christum juncta exultatione aequaliter concelebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admitti jubeas deprecamur. Cum quibus haec est 138.1166A| supplicatio nostra, ut ipse coelestis Pater per Christum Filium suum, per quem nos ei gratias de omnibus agimus, dignetur admittere voces nostras, et jungere vocibus praedictorum ordinum angelorum. Supplici confessione dicentes, hoc est humili confessione. Quid humilius confiteri, quam nosmetipsos aeterni Patri per Filium aeternum commendare, et de nostra conscientia et bonitate nihil praesumere, et juxta voces angelicas eum semper sanctum essentialiter credere, et praedicare dicentes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus.

Johannes Evangelista in Apocalipsi libro scripsit, se vidisse ante thronum Dei, et agni viginti quatuor animalia adstantia, et incessanter dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, 138.1166B| et reliqua. Ideo enim tribus vicibus dicitur sanctus, ut significetur, Pater sanctus, Filius sanctus, Spiritus Patris, et Filii sanctus. Sed quamvis tripliciter dicatur sanctus; non tamen dicitur plurali numero sancti, ut una sanctitas in his tribus personis, et una aeternitas intelligatur. Dominus Deus Sabaoth. A multis interpretari solet omnipotens. A multis vero exercituum, ut et ipse sit Dominus Deus, et ipse omnes exercitus angelorum atque hominum disponit. Pleni sunt coeli et terra gloria tua, hoc est. ut ejus gloria coeli ac terra gubernentur, et qui in coelis sunt et terra glorificent, et honorent nomen sanctum ejus. Osanna in excelsis. Quomodo nunc dicitur corrupte Osanna, ante dicebatur Osianna. Anna interjectio est laudantis, sive causa magnificantis. 138.1166C| Osi, sacrificia. Sed corrupte dicitur Osanna, et intelligi potest salvifica, vel salvum fac in excelsis, id est in altis. Benedictus, qui venit in nomine Domini. Quando Christus venit ad Hierusalem, et descendit de monte Oliveti, tunc filii Israel clamabant dicentes: Benedictus, qui venit in nomine Domini. Sed quid significat ille Christi adventus Hierusalem, nisi futuram resurrectionem, quando venturus erat judicare vivos et mortuos, et apparuerit nobis in eadem carne qua pro nobis passus est, et tunc in nomine Domini Jesu omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum. Et cetera; quae Apostolus dixit.

Te igitur clementissime Pater. Te igitur, hoc est certe clementissime Pater. Clemens dicitur, quasi 138.1166D| clara mens, sive abundans, et clementissime quasi clarissima mente, sive abundantissime, quia ipse clarissimus est mente, et misericordissimus corde Pater. Non ideo ipsum dicimus clementem et misericordem, quod membris corporeis, vel corde, aut mente sit compositus sicut homo, sed ideo clementem et misericordem clamamus, ut illam clementiam et misericordiam super nos ab ipso sentiamus, ut intelligamus unde salvari debeamus. Per Jesum Christum Filium tuum. Jesus graece, latine Salvator, eo quod salvet populum suum a peccatis eorum. Ideo salvat a peccatis, quia potestatem habet dimittendi peccata. Salutaris ideo dicitur, quia salutem nobis dedit, ut, si praecepta ejus servemus, vitam 138.1167A| aeternam capere valeamus. Filium tuum Dominum nostrum. Filium suum unigenitum, quia ipse est unigenitus ex substantia Patris. Nos autem filii adoptivi sumus per ipsum, qui unigenitus est a Patre procedens. Patri coaeternus. Et ideo per eum Patrem postulare debemus, humiliter dicentes: Supplices te rogamus, ac petimus. Supplices. id est humiles. Uti accepta habeas et benedicas. Haec dona, haec munera, et sancta sacrificia inlibata. Dona sunt, quae voluntarie donantur; munera sunt, quae pro aliquo munere vel mercede offeruntur: sicut nos offerimus Deo, ut peccata nostra dimittantur. Sacrificia sunt, quae jam cum orationibus consecrantur. Inlibata, id est immaculata, et ab omni livore malitiae aliena. Tunc sunt dona et sacrificia inlibata, 138.1167B| quando absque scandalorum maculis sunt offerta, et justo sunt labore adquisita. Non ut multi errant, qui dicunt inlibata esse non dedicata. Lege septem collationes Patrum, et in secunda collatione theonae in nono invenies, quae sint illibata. Imprimis, quae tibi offerimus. Hoc pro quibus offeruntur indicat. Imprimis offerri debent pro ecclesia tua sancta catholica. Ecclesia grece, latine convocatio dicitur. Catholica, universalis dicitur, quia universi, qui in Deum credunt, in una debent esse congregatione. Quam pacificare, custodire, adunare digneris, et regere toto orbe terrarum. Pro hoc offerimus inprimis, ut supra dictam congregationem tuam per totum orbem terrarum pacificatam et adunatam custodire digneris. Una cum famulo tuo illo, hoc est 138.1167C| simul cum illo, qui sedem apostoli tenet, quia ecclesia, in qua Petrus princeps Apostolorum sedit, caput est omnium ecclesiarum catholicarum. Ideoque Petro dixit Christus: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et cetera. Et propter hanc sententiam debemus omnes pro eo orare, qui in eadem praeest ecclesia. Et antistite nostro, illo, hoc est pro episcopo, in cujus parochia sumus, pro ipso orare debemus, quia ipse est pastor, et praedicator noster. Memento Domine famulorum, famularumque tuarum, et omnium circumstantium. Sacerdos ante oravit pro apostolico, et episcopo suo. Si episcopus Missam celebrat, ille non debet dicere pro antistite nostro. Jam oratum est pro senioribus. Postea orandum est pro populo, 138.1167D| quando sacerdos dicit: Memento Domine famulorum famularumque tuarum. Deprecatur Dominum Patrem, ut memorari dignetur omnium ad officium Missae sive masculorum sive feminarum advenientium; et quod dicit circumadstantium, ipsi sunt masculi et feminae, qui circumstant. Jam Sacerdos oravit pro omnibus, qui ad audiendam Missam venerunt, tunc demum orat pro his, qui oblationes suas offerunt. Qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis. Dicit, quod pro laude Dei inprimis offerunt, et postea pro se, suisque omnibus. Pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolomitatis suae tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo, et vero. Ideo offerunt, quia vivo et vero Deo omnium fides circumadstantium 138.1168A| offerentium, et non offerentium cognita est, et nota devotio, omnes reddunt vota sua. Vota dicuntur, quae volenter promittuntur, quia volenter et libenter Deo vovere, et reddere debemus.

Communicantes et memoriam venerantes inprimis gloriose semper Virginis Mariae Genitricis Dei, et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum. Communicare, hoc est, participare, memoriam venerari, hoc est, in memoria venerabiliter tenere, quod S. Maria Virgo per adventum Spiritus sancti genitrix facta est Filii Dei Domini nostri Jesu Christi, qui Deus, et homo est, per quem Patrem supplicamus, et fidem communicare debemus, et credere, quod Spiritu sancto veniente, Filius Dei natus est ex ea, et virginitas ejus 138.1168B| non est violata. Sed et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum. Apostolus dicitur in nostra lingua missus. Martyr dicitur testis. Apostoli ideo dicuntur quia a Christo missi sunt. Martyres dicuntur, quia testes sunt, quod Christus passus est pro nobis. et ipsi pro Christo. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus Domine, ut placatus accipias. Sacerdos oblationem suam, atque cunctorum, qui Domino famulantur, id est, qui Domino serviunt, commendat, ut Domino placeat, et ipse nobis propitius sit. Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari per Christum Dum nostrum. Pro eo, quod Sacerdos offert, populus debet orare, ut Sacerdos exaudiatur, 138.1168C| ut omnium dies in pace disponantur, et ab aeterna damnatione eripiamur, de qua Dominus Christus in fine mundi dicturus erit impiis: Ite maledicti in ignem aeternum, et cetera. Et ad illum gregem electorum suorum per angelos sanctos numerari mereamur, cui dicturus erit: Venite Benedicti Patris mei possidete regnum, et cetera. Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris. Supplicat Sacerdos, ut illam oblationem, quam ipse pro se offert, et pro populo, omnipotens Pater dignetur accipere benedictam, et habere adscriptam, hoc est, adsignatam, ut sibi placeat. Ratam, hoc est, judicatam, ut dignam illam judicet in conspectu suo offerri. Rationabilem, id est, justa 138.1168D| ratione plenam facere dignetur. Quia tunc illi est acceptabilis, si recte credentes pro justa ratione offerimus. Justum est postulare, ut illa oblatio, quam nos rationabiliter offerimus, Pater omnipotens sanctificando faciat, ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii sui Domini nostri Jesu Christi. Patri dilectus est Filius, sicut ipse Pater testatus est de coelo dicens: Hic est Filius meus dilectus, et cetera. Et nos eum diligere debemus, quia ipse prior dilexit nos, et passus est pro nobis.

Qui pridie, quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in coelum ad te Dnm Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens benedixit, fregit, dedit discipulis suis 138.1169A| dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Simili modo postea quam coenatum est accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit, dedit discipulis suis dicens: Accipite, et bibite ex eo omnes, hic est enim Calix Sanguinis mei novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis, et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Quam intermisimus, qui pridie, quam pateretur, hoc est, pridie, quam ipse passus est pro nobis voluit tradere discipulis suis Corporis et Sanguinis sui mysterium, ut illi traderent nobis. Quis umquam crederet, quod panis in carnem potuisset converti, vel vinum in sanguinem, nisi ipse Salvator 138.1169B| diceret, qui panem et vinum creavit, et omnia ex nihilo fecit. Facilius est aliquid ex aliquo facere, quam omnia ex nihilo creare. Ipse Salvator voluit corpus humanum suscipere, et hominem Deo conjungere, ut unus fieret mediator Dei et hominum. Homo Christus Jesus ipse voluit per nos panem et vinum offerri sibi, et ab ipso divinitus consecrari, et fidelem populum credere, verum esse mysterium, quod ipse tradidit discipulis suis dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes. Similiter et de calice dixit: Accipite, et bibite ex eo omnes. Et quando oculos ad coelum levavit, et Patri gratias egit, nos docuit, quod nos Patrem semper supplicare deberemus, quod ille tam magnum Sacramentum per manus nostras perficere dignetur. Et cum diceret, haec quotiescunque 138.1169C| feceritis in mei memoriam facietis, jussit nos illius passionis memores esse, quanta pro nobis sustinuit. Omni tempore memores esse debemus, quando hoc Sacramentum celebramus, et ejus misericordiae non nostrae bonitati fiduciam dare. Unde et memores sumus Domine nos servi tui, sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri, memores nos esse Sacerdotes profitemur; atque plebem memorem esse testamur, Christi Filii tui Domini Dei nostri. Ideo Sacerdotes fideliter memores esse debent, quia ipsi Missam celebrant, et sacrificium offerunt Christi exemplo instructi. Et scire dedebent, qui celebrant, quia stulta postulatio est, si nescit, quod postulat. Plebs sancta ideo meminere debet, quia Christus non solum pro Sacerdotibus passus 138.1169D| est, sed et pro plebe. Sancta ideo dicitur, quia fide ac baptismo Christi percepto sanctificata est, modo indicat, unde meminere debent, id est tam beatae Passionis, nec non ab inferis Resurrectionis, nec non in coelos Ascensionis gloriosae Christi Filii Dei. Passionis memores esse debemus, quia animae justae ab inferis per resurrectionem ejus liberatae sunt. Gloriosae ascensionis ejus memores esse debemus, quia corpus humanum, quod sumpserat vinctum divinitati sine ullius adjutorio, ut intelligatur, quod non hominum, nec angelorum, nec ullius creaturae vehiculo eum ascendisse in coelum sed a Patre in majestate elevatus est, de qua ipse dixit in evangelio: ego et Pater unum sumus. Offerimus praeclare 138.1170A| majestati tuae de tuis donis ac datis, Hostiam puram, Hostiam sanctam, Hostiam immaculatam, Panem sanctum vitae aeternae, et Calicem salutis perpetuae. Domine omnium memores supradictarum bonitatum tuarum, offerimus tuae majestati hostiam puram, hoc est, puro corde, quia purum est corpus tuum, quod de hoc pane fieri credimus. Hostiam sanctam, quia tu sanctificasti corpus tuum, quando hominem in Deum adsumpsisti, et nunc sanctifica hunc et panem, ut corpus tuum fiat. Hostiam immaculatam, quia tu sine macula peccati passus es pro nobis. Panem sanctum vitae aeternae, quia tu panis vivus es, qui de coelo descendisti, et corpus tuum in hoc pane a te sanctificato nos accipere voluisti, et per calicem passionis tuae, nos sanguinem tuum 138.1170B| sumere voluisti. Tu sanctifica hanc hostiam, ut nobis corpus tuum, et sanguis tuus fiat.

Supra quae propitio ac sereno vultu respicere, hoc deprecamur, ut Pater sanctus supra dona a nobis offerta pio et blando vultu et claro dignetur respicere, id est videre. Et accepta habere, sicut accepta habere dignatus es, munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus Sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam Hostiam. Accepta habuit Dominus munera Abel, quia quicquid optimum invenit, optulit Domino, et nos justa munera et munda Deo mundo corde offerre debemus. Abraham filio suo Isaac non pepercit, sed obediens jussioni Domini offerre eum voluit. Melchisedech primus Sacerdos 138.1170C| Domino panem et vinum optulit, et ideo scriptum est in psalmo: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Quia sicut Melchisedech panem et vinum, ita et Christus in passione sua Corpus et Sanguinem suum optulit Deo Patri pro nobis, et in pane et vino passionis suae mysterium nos imitari voluit, quando discipulis suis dans panem et calicem dixit: Hoc est Corpus meum, et hic est Calix Sanguinis mei, et nos supplicare debemus. Ut sicut supra dictorum Patrum accepta fuerunt Deo munera, ita fiant et nostra. Supplices te rogamus omnipotens Deus, jube haec perferri per manus Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae Majestatis tuae, humiliter postulamus, ut munera nostra super hoc altare, quod videri potest offerta, Pater 138.1170D| jubeat coelestis per manus angeli sui perferri in illud altum altare ante divinam majestatem suam, quod oculis nostris videre non possumus, quia corporale non est, sed spiritale. Et sicut nos divinam majestatem Patris investigare, sed potius credere, ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus omni benedictione coelesti, et gratia repleamur per Christum Dominum nostrum. Orare debemus Patrem coelestem, ut omnis, qui ex ipsius altari, supra quod offerimus Deo Patri in commemorationem Filii tui Domini Dei nostri Christi Corpus et Sanguinem praedicti Filii Dei sumpserimus omni benedictione coelesti accipere mereamur per ipsum Christum Dominum 138.1171A| nostrum. Nobis quoque peccatoribus, famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam vel societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis, et Martyribus, vel omnibus Sanctis. Haec omnia sacrificia ideo sunt offerta tam a Sacerdote, quam a populo, ut omnipotens Deus peccata nostra non reputet, sed cum sanctis suis nobis portionem tribuat. Intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. Hoc rogamus, ut ipse dixit: In quacunque die peccator conversus fuerit, et poenitentiam egerit, omnia peccata ejus in oblivione erunt coram me. Non retributionem peccatorum aestimet, sed ipse sit veniae largitor, et intra sanctorum societatem nos mittat per Christum Dominum nostrum. Per quem 138.1171B| omnia haec dona ille creavit, ille sanctificet et benedicat, et praestet nobis, ut per Christum, per quem facta sunt omnia, et in Christo, in quo facta sunt omnia, et cum quo facta sunt omnia, quia coaeternus est Patri, semper gratias referamus Patri per omnia saecula saeculorum. Amen.

Praeceptis salutaribus moniti. Christi praeceptis, quae salute sunt plena, quia ipse est salus aeterna sumus ammoniti, et jussi, et divina institutione formati, id est formam et exemplum a Christo Domino nostro accepimus, et ausi sumus orare, sicut ille docuit discipulos suos, et Patrem nostrum credimus in coelis esse, qui nos creavit, et dicimus: Pater noster, qui es in coelis. Christus dixit post resurrectionem suam ascendo ad Patrem meum et Patrem 138.1171C| vestrum. Aliter dixit Patrem suum, aliter Patrem nostrum. Patrem suum, quia proprius Filius; Filius est Patris ex substantia Patris ante omnia tempora genitus Patri coaeternus. Pater noster est ideo, quia nos creavit in tempore, et nos Filii sumus sui adoptivi, et hereditatem coelestem Patris nostri coelestis possidere debemus, si operibus implemus, quae perceptione fidei spopondimus. Coelum a celando dicitur, eo quod celat divina secreta. Aliter coelum a celsitudine dicitur, eo quod altius sit rebus terrenis. Nos autem ideo dicimus Pater noster qui es in coelis, ut credere nos ostendamus Patrem coelestem; Et sicut Filii praecepta Patris sui implere, et ad coelum semper tendere desideremus. Sanctificetur nomen tuum, hoc est, ut nos digni 138.1171D| simus nomen sanctum ejus tenere in cordibus nostris, ut sicut angeli sancti, qui in coelo sunt, sciunt et intelligunt sanctitatem nominis ejus, ita et nos, qui in terra sumus ipso adjuvante sanctitatem ejus mereamur agnoscere, ut sicut in coelo, ita et in terra sit nomen ejus sanctificatum. Adveniat regnum tuum, hoc est, ut nos regnum ejus et potentiam ejus mereamur cognoscere, et ut jam propter nostra peccata diabolus non regnet super nos, sed ipsius regnum adveniat, sicut in Evangelio scriptum est: regnum Dei intra vos est. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, hoc est, ut ejus voluntatem sicut illi, qui in coelo sunt, faciunt, ita et nos, qui in terra sumus faciamus. Terra a terendo dicitur, 138.1172A| eo quod pedibus teritur. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Panis apud Grecos in nostra lingua omnis interpretatur, et nos oramus, ut omnipotens Pater omnem victum spiritalem ac carnalem nobis largiri dignetur omni tempore. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nihil enim injuste facit, qui sibi debenti debitum requirit. Nullus sine debito invenietur. Et ideo debemus debitoribus nostris debita dimittere, ut nobis omnipotens nostra dimittat, quia ipse dixit: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis remittet vobis peccata vestra, et alibi: Auferentur de regno ejus omnia scandala. Et iterum: Sacrificium non recipitur, si cum scandalo offertur, sed ante altare 138.1172B| dimitti jubetur, usque dum reconcilietur fratri suo, et tunc offerri mundo corde. Et ne nos inducas in temptationem, hoc est, ne intremus in temptationem illam, in qua diabolus nos temptat, et ei consentiamus, sed Dominus nos ipse defendat, ne inducamur in temptationem diabolicam. Quia si Deus nos dimittit, statim introducimur in laqueum diaboli, et ideo postulamus, ut ipse nos liberet a malo, hoc est ab omni impugnatione diabolica Libera nos, quaesumus, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus, et futuris, hoc est, postulamus, ut ipse nos ab omnibus malis liberet, qui nos bonos et mundos creavit, in quo nullum est malum. Praeterita sunt, quae jam ante peccantes commisimus, et ideo flagella sustinemus. Praesentia sunt, quae cottidie committimus. 138.1172C| Futura sunt, quae adhuc diabolo suadente advenire possunt. Et ideo oramus, ut ab omnibus liberemur, quia ante conspectum Dei nulla sunt praeterita, nec futura, sed omnia sunt praesentia. Intercedente pro nobis beata et gloriosa semper Virgine Dei genitrice Maria, et beatis Apostolis tuis Petro, et Paulo, atque Andrea. Invocamus nobis in adjutorium genetricem Dei, quae virgo fuit, ante partum, virgo in partu, virgo post partum, et beatos Apostolos, qui nobis haec mysteria celebranda tradiderunt, ut intercedant pro nobis, quia nos ipsi digni non sumus de praeteritis ac praesentibus veniam promereri, nec de futuris cautelam, nisi nobis eorum orationibus donetur. Jam oravimus, ut liberemur a malis, nunc oramus, ut praedictis sanctis intervenientibus ipse 138.1172D| donet pacem propitius in diebus nostris, qui potens est a malo liberare. Pacem a temptatione diaboli ne inducamur in eam. Pacem a malis hominibus, ne patiamur flagella eorum, utpote misericordiae tuae adjuti, hoc est, ut Dei adjutorio adjuti; a peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi, hoc est, ut peccatis nostris dimissis, in praesenti saeculo ne perturbemur iterum precantes, nec in die judicii aeternam patiamur perturbationem per Christum Dominum nostrum. Pax Domini sit semper vobiscum. Christus est pax aeterna, qui nos reconciliavit Patri per passionem suam, ne propter peccatum primi hominis in inferno detineremur. Hoc orat Sacerdos, ut illa pax cum populo permaneat, et 138.1173A| omnes concordes faciat, ut pacificati cum Christo mereamur in coelo regnare, et ideo tunc facimus pacem antequam Corpus et Sanguinem Domini sumamus, ut concordiam inter nos habere ostendamus, et cum concordia Corpus et Sanguinem Domini nostri Jesu Christi in corpora nostra suscipiamus, quia sine concordia digni non sumus sanctam Communionem accipere, quia munera nostra, si discordiam habemus cum proximis nostris antequam reconciliemur, a Deo non recipluntur.

Tunc orat clerus cantando. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi miserere nobis. Agnus dicitur propter innocentiam, quia nulli hominum vel bestiarum nocet, et dum ad victimam ducitur occidentem se non ledit, sed occisorem suum post occisionem 138.1173B| suam reficit, ita et Christus nullum lesit, sicut Apostolus dixit: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Sed post passionem suam conversos persecutores suos multos per sanctam Communionem Corporis et Sanguinis sui refecit, et credentes fecit. Ipse tulit peccata mundi, quando veniam peccatorum nobis dedit, quia ante passionem ejus justi et peccatores in infernum descenderunt, et in Veteri Testamento remissionem peccatorum nusquam legimus. Christus vero per poenitentiam non solum veniam peccatorum, sed etiam gaudium nobis promisit angelicum dicens: Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Ipsum Christum, qui est agnus Dei innocens, qui passus est pro salute mundi petimus, 138.1173C| ut misereatur nostri dicentes: Miserere nobis. Nam et agnus in veteri testamento Christus semetipsum obtulit Deo Patri, ut genus humanum per passionem suam liberaret a peccato, et ideo agnus Dei tunc canitur, quando Corpus et Sanguis Dni percipitur, ut omnes credamus, quia ipsius agni Corpus et Sanguis tunc sumitur, qui peccata mundi tulit moriendo et vitam aeternam nobis donavit resurgendo Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre in unitate sancti Spiritus vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, Amen. Et post Missam finitam dicit Diaconus ad populum: Ite Missa est. Diaconus grece, latine minister dicitur. Ille nuntiat populo, quod finitae sunt preces, quia nullus antea exire debet de ecclesia, quam nuntiatum 138.1173D| sit de ministro. Et omnes respondeant: Deo gratias.

Primum in Ordine Missae Antiphona ad Introitum canitur. Antiphona enim grece, latine vox reciproca interpretatur. In quo genere cantionis duo 138.1174A| vicissim chori reciprocando melodiorum cantus alternant, vel unius vox reflexuose alteri reciprocaciterque respondet.

Introitum namque ab introeundo est dictum. Eo enim cantu ad sanctae modulationis officia intratur; et tunc christianae religionis congregatio ecclesiam Dei intrans, ad ceteras officiorum laudes praeparat se. Sicut enim invitatorium dicitur ab invitando cum inchoatur initium nocturnum, et dicitur venite, ita Introitum ab introeundo, quando initiatur nocturnum. Antiphonam autem ad Introitum Coelestinus natione Campanus Pontifex Romae constituit, ut ante sacrificium celebraretur. Quod ante non fiebat, nisi tantum Epistola Pauli recitabatur, et sanctum Evangelium. Inde Kyrieleison dicitur, quod ex greco 138.1174B| in latinum Domine miserere interpretatur. Sic et Christe eleyson, hoc est: Christe miserere. Ymnum vero angelicum id est Gloria in excelsis Deo tunc angeli cecinerunt, quando natus est Dominus. Quae etiam Telesphorus Pontifex natione Grecus statuit, ut ante sacrificium psalleretur. Qui et constituit, ut in natale Domini per noctem Missae celebrarentur.

Deinde legitur Epistola Pauli. Paulum, omnibus notum est, Doctorem gentium esse. Et quia a Domino vas electionis fore meruit, idcirco idem dum corpore maneret, ex quo quasdam scribendo gentes ad tempus docuit. Inde nunc cottidie dum recitatur: omnium mentes fidelium fidei firmae roborat soliditate. Post responsorium Gradale psallitur. Et dictum 138.1174C| responsorium, quod uno cessante, hoc ipsum alter respondeat. Gradale autem dicitur ab illorum distintione responsoriorum, quod hoc in gradibus psallitur. Caetera ubicunque voluerit clerus. Deinde cantatur alleluia, quod ex hebreo in latinum laus Dei interpretatur. Ex duobus enim hebraicae locutionis verbis hoc unum est compositum nomen. Decem quippe nominibus apud Hebreos Deus vocatur, ex quibus ia, quod hic dicitur, unum est.

Ceterum haec in officio melodia a sanctis institutoribus sunt preposita, ut populus laudibus Dei insistens ad sancti Evangelii verba, ut ad alia sacri mysterii officia attentior, sollicitiorque exsistat. Post hanc enim laudem lectio S. Evangelii legitur. Evangelium namque grece, latine bonum nuntium interpretatur. 138.1174D| Nullum enim nuntium melius potest esse, quam illud, quod nuntiat salutem totius saeculi, et promittit aeterni felicibus praemia regni. Et bene convenit post hanc melodiae laudem, quae proprie Dei nomine continetur ejus sanctissima protinus verba 138.1175A| legi, ut dulcedinis canore primum spiritus populi informetur. Postea boni nuntii, id est Evangelii avida auditurus gratulatione consoletur.

Offertoria, quae in sacrificiorum honore canunt ecclesiasticus liber inditium est, veteres cantare solitos, quando victimae immolabantur, sicut enim dicit: porrexit, inquit, Sacerdos manum suam in libationes, et libavit de sanguine uvae, et fudit in fundamentum altaris odorem divino et excelso principi. Tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus, et sonaverunt, et auditum fecerunt magnam vocem in memoriam coram Domino. Non aliter et nunc in sonitu tubae, id est, in vocis praedicatione cantus accendimus. Simulque corde et opere laudes Domino declamantes jubilamus in alto; illo 138.1175B| scilicet vero sacrificio, cujus sanguine salvatus est mundus. Deinde post orationem secrete dicitur a Sacerdote: Dominus vobiscum. Sacerdos orat salutando populum pro clero et plebe, et clerus et plebs, ut participes sint pariter cum Domino reciprocaciter exorando respondent, et cum spiritu tuo; id est, ut mens et spiritus noster unum sint secundum Apostolum: psallam spiritu, psallam et mente, ipse pro illis, et illi pro illo, quia Apostolus docet: invicem orare, ut salventur. Et Dominus in Evangelio: Amen dico vobis, quia si duo, vel tres consenserint de omni re super terram, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo, qui est in coelis. Iterum dicit Sacerdos: Sursum corda. Hic non solum plebem hortatur, ut ad Dominum erigat corda, verum 138.1175C| etiam suum cor participare cum ipsis desiderando exorat. Et sicut illos optat sursum habere corda, et de coelestibus cogitare dicente Apostolo: Nostra conversatio in coelis est. Et iterum, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram, sic et ipse ima relinquens mente ad coelestia cum ipsis tendat juxta Psalmistam: Levavi oculos meos. et Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Hinc clerus exhortatione Sacerdotis roboratus respondet: Habemus ad Dominum; ac si diceret: Sicut ammonendo nos hortaris sursum erigere corda, sic exortationi tuae facientes, attende ad Dnum habere profitemur. Gratias agamus Domino Deo nostro. Gratias enim Deo nobis agere optando imperat Sacerdos, qui ante professi sumus ad Dominum nos esse intentos. Dignum 138.1175D| et justum est. Quid enim dignius, quam ut Deo gratias indesinenter agamus pro immenso dignationis ejus dono, quo nos in mente dignatus est suos adoptare filios. Unde in consequentibus se Patrem a nobis permittit vocari. Et haec responsio plebis augmentum accumulat gratiarum actionis.

PRAEFATIO.

Vere dignum, et justum, et aequum, et salutare. Contestatur vero Sacerdos fixe et veraciter professionem populi, id est, gratias referre Deo esse dignum, qui nobis salutem indignis tribuit aeternam. Dignum, hoc est meritum; et justum, hoc est jure et ratione stans, ac solidatum, aequum rectum et aequale; et salutare, hoc est salubre, omnique salute plenum, 138.1176A| et medicabile. Nos tibi semper, et ubique gratias agere. Postquam autem profitetur se populus ad Dnum corda habere intenta. Conversio vocis et mentis fit a Sacerdote veluti praesentialiter loquentis ad ipsum dicendo: Nos tibi semper et ubique gratias agere. Tunc enim digne Deo gratiae concelebrantur, si ab omnibus humani generis fidelibus semper et ubique agantur. Semper juxta Psalmistam benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Et iterum: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quandiu ero. Et Apostolus: Sine intermissione orate: in omnibus gratias agite, et reliqua. Et ubique Psalmista dicente: In omni loco dominationis ejus benedic anima mea Domino. Et quia etiam Deus ubique est, idcirco illi 138.1176B| ubique gratias referre debemus. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Dominus a dominando dicitur, jure enim illi hoc nomen proprie adhibetur, qui ipse potestative omnium dominatur creaturarum, in quo nomine omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum. Et sicut Dominus a dominando, ita sanctus a sanctificando dicitur, quia ab ipso omnia sanctificantur. Pater, hoc non dicimus nostro merito, sed sola suae concessionis largitione, qui dum peccati servi essemus, et filii irae secundum Apostolum, liberi facti justitiae. Patrem, illum diligendo, eo jubente vocamus. Per Christum Dnum nostrum, grece enim Christus, latine unctus interpretatur. Unde in psalmo: Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis. Per Christum vero Dominum 138.1176C| nostrum. Omnes fideles gratias Deo Patri referunt mediatorem, ac mundi redemptorem, a quo cuncta creata et pereuntia, non nostris meritis, sed sola sua misericordia sunt recuperata. Et bene, sicut per ipsum novem ordines angelorum distinctis vocabulis creavit dicens: Fiat lux, et facta est lux, ita etiam et per ipsum paterna majestas merita vicissitudine ab angelis, id est, a nuntiis, et Archangelis, id est, Principibus angelorum conlaudatur, quia archon grece, latine Princeps dicitur. Et a Dominationibus, id est, Dominationibus supra praedictos ordines adoratur. Per ipsum etiam unicum verbum, id est, filium paternam divinitatem tremunt Potestates. Coeli coelorumque virtutes, id est, potestatem habentes, et virtutem supra inferiores ordines. Ac 138.1176D| beata Seraphim. Seraphim quoque ardentes et incendentes interpretantur propter vicinitatem sanctissimi divinitatis ignis, quia Deus noster ignis consumens est. Et ideo juste ab ipsis per unicum verbum socia exultatione Pater concelebratur. Cum ipsis vero supra dictis ordinibus angelorum et nostras, id est, hominum voces, ut admitti jubeas, deprecamur. Ammittere enim per duo m, et admittere per d, suscipere est. Amittere vero per unum m absque d, hoc est dimittere. Hic jam conjungendo pars inferior chordarum superiori in concordatione coelestis cytharae, id est, concordis ecclesiae, sociatur. Quae spiritale ac novum carnem aeterno regi concinenti modulatione perstrepit. Unde Johannes: 138.1177A| Et audivi vocem sicut vocem cytharizantium in citharis suis, et cantant canticum novum. Duas quoque Deus creaturas, id est angelos et homines ad sibi debitum reddere famulatum ac dignum servitium condidit, qui laudem illius dignam agerent, et placitam ejus voluntatem sensibiliter cum laudibus et gratiarum actionibus explerent. Per unigenitum Filium suum, per quem hi omnes ordines divinam ejus potentiam sine intermissione laudant, adorant, et tremunt, concelebrantque supplici confessione dicentes, id est praecaria, humilique laude, unde Cassiodorus inquit: Confessionis enim nomen in divinis Scripturis duplici modo intelligitur. Aliquando enim ad satisfactionem, et ad publicam sanabilemque proditionem per poenitentiam pertinet, ut Apostolus: 138.1177B| Confitemini peccata vestra alterutrum, ut salvemini. Aliquando ad gratiarum actionem, ut in Evangelio: Confiteor tibi Domine Pater coeli et terrae. Hinc iterum Cassiodorus dicit: Confitentur enim, qui peccata deplorant. Et qui Domino gratias referunt, confitentur; sed et illud in lacrimis, istud in gaudio est. Illud in afflictione, istud in sanctae mentis alacritate. Illud in tristitia, istud in exultatione. Illud in labore, istud in requie. Illud in timore istud in dilectione. Illud in luctu, istud in jocunditate. Illud in sorditate, istud in decore. Illud quiescit in indulgentia, istud permanet hic, et in futuro. Illud homines peccatores, istud homines sancti, et angeli gratulando et laudando confitentur. Ex quo intelligitur, sicut praedictum est, quod nomen confessionis 138.1177C| duplici modo intelligitur, id est, aliquando fit Confessio ad salutis satisfactionem, et ad ploranda peccata. Aliquando ad gratiarum actionem, Deo gratias agendo, et ejus nomen digne laudando; unde dicitur in psalmis: Confitemini Domino, quoniam bonus, et reliqua. Hic enim possumus intelligere de praesenti loco, verum dum sancti in hoc caduco vivunt saeculo, antequam inseparabili consortio coelestis conjungantur chori, divisis variisque modis Dominum laudant. Hinc Augustinus: Laudant eum omnes angeli ejus condigne, quorum cibus aeternus est, cujus vita vivunt, cujus aeternitate et bonitate semper beate vivunt. Laudemus Dominum nostrum, qui redemit, et fecit nos; laudant illi competenter, laudemus et nos obedientes. Illi laudant videndo, nos credendo; illi 138.1177D| fruendo, nos petendo; illi capiendo, nos quaerendo; illi intrando, nos pulsando.

Sanctus, sanctus, sanctus.

Juste enim, et rationabiliter istud nomen majestati divinae ter decantatur, quia sanctus Pater dicente Filio ad eum: Pater sancte sanctifica eos in veritate, quos dedisti mihi, quia tu sanctus es. De Filio autem per angelum ad Mariam dicitur: et quod nascetur ex te vocabitur sanctum. Filius Dei de Spiritu Patris et Filii dicit idem Filius discipulis suis: Accipite Spiritum sanctum, et caetera. Sed quamvis unicuique personae nomen inponatur sanctum, non tamen plurali numero tres sunt sancti, sed unus Deus sanctus; et sub trina repetitione una in tribus 138.1178A| personis sanctitas demonstratur; unde inquit Esaias: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea, quae sub ipso erant, replebant templum, et Seraphim stabant super illud sex alae uni, et sex alae alteri, et clamabant alter ad alterum et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dnus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus. Inde et Johannes Evangelista in libro Apocalypsis scribit, se vidisse ante thronum Dei et agni viginti quatuor animalia adstantia, et incessanter dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, et reliqua. Sabaoth quoque hebraice latine exercituum sive virtutum interpretatur; quia ipse est omnium creator et Deus, qui operatur per Filium una cum Spiritu sancto omnia in omnibus. Pleni sunt coeli, hoc est 138.1178B| coelestes ordines, in quibus Deus plenissime habitare dicitur. Et terra, id est, fideles adhuc per spem futurae beatitudinis in terra conversantes. Gloria tua: illa enim gloria pleni sunt coeli et terra, quam nascente Domino multitudo angelorum cantasse dicitur: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Osanna in excelsis. Osanna in interpretationem linguae alterius in toto transire non potest, quia Osi salvifica interpretatur. Anna vero interjectio est, significans motum animi sub postulantis affectu. Osianna autem integre dicitur, quod nos vocali media litera, et corrupta, et elisa Osanna dicimus, sicut fit in versibus cum scandimus Litera enim prima verbi sequentis extremam prioris verbi veniens excludit; et dicitur hebraice Osanna, quod 138.1178C| interpretatur salvifica subaudiendo: ut populum tuum, ut totum mundum. Benedictus, qui venit in nomine Domini. Adpropinquante Jesu Hierosolymis pueri Hebreorum sumentes ramos olivarum obviaverunt ei dicentes: Benedictus, qui venit in nomine Domini, Osanna in excelsis. Sine intermissione etenim et nunc a fidelibus nomen ejus in sancta illius ecclesia pronunciari debet, quia ab ipso spiritali benedictione, spiritales replentur, de qua Apostolus testatur: Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo Jesu Domino nostro.

Te igitur clementissime Pater per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Recte per Jesum 138.1178D| Christum Deus, et jam Pater supplicatur, quia per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso nihil factum est. Et quia per ipsum salvati sumus, dignum est etiam, ut per ipsum Patrem, a quo genitus est, imploremus. Supplices, id est humiles, rogamus et petimus, uti accepta habeas; uti prout accepta habeas, id est placabiliter accipias, et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia inlibata. Donum dantis est munus accipientis, quia illud a dando, hoc a muniendo dicitur. Tamen proprie dona dicuntur, quae Deo dantur. Munera autem hominum sunt, quia manibus dantur, et accipiuntur. In hoc tamen loco et dona, et munera Deo offeruntur. Sacrificia, id est, sacra facta, quia prece mystica consecrantur in 138.1179A| memoriam pro nobis dominicae Passionis. Unde ab hoc, eo jubente, corpus et sanguinem dicimus. Quod dum fit ex fructibus terrae sanctificatur, et fit Sacramentum operante invisibiliter Spiritu Dei, cujus panis et calicis Sacramentum Greci eucharistiam dicunt, quod latine bona gratia interpretatur. Et quid melius Corpore et Sanguine Christi? Inlibata, hoc est incontaminata, et omni immunditia carentia; inlibata etenim tunc sunt sacrificia, si de propriis puro corde dantur, et justo labore adquiruntur. Inprimis, quae tibi offerimus pro ecclesia tua sancta catholica. Primo enim omnium pro ecclesia sancta offerre debemus mente pura ac toto digne devotionis affectu, ut semper dilatetur, et munitione Christi firmata stabilis in pace perseveret. Catholica autem 138.1179B| dicitur universatis, quia grece catholicon, latine universalitas dicitur, quam pacificare, id est in concordia manere, sicut dicitur: Quia duos condidit in se unum novum hominem faciens pacem. Pacem his, qui longe, et pacem his, qui prope. Custodire, quia est custos, sicut est custos, qui de nocte; et nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat, qui custodit eam. Adunare, id est, unam per fidem facere, quia una est columba, id est, una ecclesia. Et licet septem in Apocalipsi scribantur, una tamen est septiformi Spiritu plena. Salomon enim dicit: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas VII. quas septem Apostolus unam dicit ecclesiam Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis. Et regere digneris, id est, tuo monimine, ac gubernatione firmare. 138.1179C| Toto orbe terrarum, una cum famulo tuo Papa nostro N. Quia enim ipse vice apostolica caput est ecclesiae, ideo primus nominatur in hac prece. Et antistite nostro. Antistes dicitur, quod ante stat, eo quod praesit caeteris ordinibus. Et dignum est, ut pro eo Sacerdotes nominatim exorent, in cujus parochia, et sub cujus gubernatione reguntur.

Memento Domine famulorum famularumque tuarum. Famuli a famulando dicti, id est a serviendo, eo quod famulatum cuicunque impendunt. Et omnium circum adstantium. Sunt nonnulli, qui putant, non pro his tunc orari, qui forte aut infirmitatis causa, aut aliqua interveniente necessitate sedent, sed adstantium dicit ad praesens consistentium, et in fide ac spe permanentium, sicut Apostolus 138.1179D| dicit: Vigilate, et state in fide, et stabiles estote, atque immobiles. Quorum tibi fides cognita est, et nota devotio. Deo enim nihil est incognitum, quia scrutator est cordium: Dominus enim novit cogitationes hominum. Qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis juxta Apostolum: quicquid agere debetis, omnia in laudem Dei facite, ut et Deus laudetur in vobis. Pro se suisque omnibus, id est, et pro se ipsis, et pro omnibus, qui ad se pertinent. Pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis, et incolumitatis suae. Per oblationem enim illius sacrificii animae redimuntur a vitiis, et salvantur per spem salutis aeternae. Tibi reddunt vota sua. Vota dicuntur voluntarie data, unde Psalmista: Vovete et reddite Domino 138.1180A| Deo vestro omnes, qui in circuitu ejus offeretis munera. Aeterno Deo vivo et vero. Aeterno, quia nec initium habuit, nec fine claudetur. Deo vivo: vivum eum dicit, quia ipse est vita, et ab eo omnia vivificabuntur. Vero: quia verax est, et non fallit. Communicantes, id est, communiter participantes. Et memoriam venerantes, venerabiliter memoriam habentes. Inprimis gloriosae semper virginis Mariae. Ejus memoriam primum Sacerdos facit, quia per eam salus omnibus nobis advenit. Semper Virginis dicit, quia beata Virgo Maria ante partum, et virgo in partu, et post partum virgo incorrupta permansit. Genitricis Dei, et Dni nostri Jesu Christi. In horum duorum vocabulo nominum in Dei, et Domini ostendit beatam Mariam Deum genuisse, et hominem. 138.1180B| Sed et beatorum Apostolorum, ac Martyrum tuorum. Post memoriam Dei genitricis, horum memoriam facit Sanctorum, qui ecclesiae Petro commissae primum praesules exstiterunt, post illos reliquos omnes, dicens: et omnium Sanctorum tuorum, et reliqua. Non enim nostris precibus et meritis, Dei meremur auxilium, sed sanctorum intercessionibus, si nostrum digne oblatum fuerit sacrificium. Et hoc non nisi per Christum Dominum nostrum a quo omnia fiunt, et per quem omnia facta sunt. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae. Istam oblationem Sacerdotes suae servitutis dicunt, quia quicquid ad hujus pertinet mysterii celebrationem, per eorum dispensatur ministrationem. Et non solum dicit servitutis nostrae, verum cunctae familiae 138.1180C| tuae; quia quamvis per eorum ministerium celebretur, non solum pro se, sed et cuncta Dei familia immolatur. Quaesumus Domine, hoc est precamur, ut placatus accipias, id est non nostri attendas reatus culpam sed tua miseratione placabiliter concedas veniam. Diesque nostros in tua pace disponas. Hoc primum non dicebatur, sed a Gregorio Papa viro eruditissimo postea additum est. Quod omnes incessanter petere debemus, ut quamdiu in hoc peregrinamur saeculo, dies nostri gubernentur a Deo. Quid enim est aliud dies nostros eum in pace disponere, nisi ab aeterna damnatione nos eripere, et in electorum suorum nos congregatione sociare, et hoc per illum per quem, et a quo cum Patre omnia facta sunt. Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus 138.1180D| benedictam benedictione spiritali confirmatam; Adscriptam, mensae coelesti adsignatam. Ratam, tibi firmiter solidatam. Rationabilem, acceptabilemque facere digneris. Rationabile est, cum ratione actum. Et inde si rationabiliter ac digne oblatio efficitur, tunc Deo acceptabilis habetur. Ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi, id est, ut nos efficiamur corpus ejus, et nobis divinitus tradat in ministerio divinae gratiae panem, qui de coelo descendit, ut sicut visibili pane, et potu reficitur corpus, ita et invisibili animus noster recreetur ac potetur, ne lassescat in itinere hujus solitudinis. Quid enim est, quod in panem, et vinum Dominus corpus suum transfigurare voluit? nisi quia 138.1181A| panis ex multis conficitur granis, et vinum ex multis uvarum racemis exprimitur, sic et Ecclesia, quae est Corpus Christi ex multis gradibus et aetatibus, et personis, et linguis congregatur in unam fidem. Eisdem quippe materiis Dominus se ipsum ostendit dicens: Ego sum panis vivus. Et infra: Ego sum vitis vera. Et ideo in easdem materias, unde cor hominis confirmatur, et laetificatur dicente Psalmista: panis cor hominis confirmat, et vinum laetificat. Corpus suum Dominus transfiguravit, ut quamdiu illud adsumpserimus laeti, et firmi maneamus, et ipse in nobis, ipso promittente: qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum in me manet, et ego in eo. Dilectissimus Filius dicitur, quia, quamvis multi sunt Filii, gratia tamen, non 138.1181B| natura. Iste solus naturaliter est Filius Patre attestante, qui dicit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Dominus Deus, quia solus cum Patre, et Spiritu sancto dominatur, et divino cultu colitur. Christe Jesu, haec nomina sunt divinae gratiae suae; unum tamen hebreum, id est Jesus, quod interpretatur Salvator. Unde dicitur: Salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Alterum grecum, id est, Christe, unde jam superius dictum est. Qui pridie, quam pateretur. Pridie dicitur, quasi prae die, id est, ante diem, qua per passionem occideretur. Accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas. In hoc pane quis alius, nisi ille panis vivus designatur, qui de coelo descendit. Et elevatis oculis in coelum, ad te Dnum Patrem 138.1181C| suum omnipotentem. Oculos elevavit in coelum, ut ostenderet nobis in omnibus, quae agimus, nihil quaerere terrenum; et ut sciamus inde nobis omne venire bonum. Tibi gratias agens benedixit. Exemplum nobis donans, ut in omnibus, quae bene gerimus, Deo gratias semper agamus. Fregit, dedit discipulis suis. Quid aliud significat in fractione hujus panis, nisi quia corpus suum manducabile praebuit nobis. Simili modo postquam coenatum est, id est, postquam ille veteris testamenti agnus comestus est. Quod dicit simili modo, non aliud est, nisi sicut fecit primum de pane, sic per omnia fecit, et de calice. Sicut illum gratias agendo benedixit frangens ad manducandum, sic et hunc benedicendo tradidit discipulis ad bibendum dicens: Accipite, et 138.1181D| bibite ex eo omnes; hic enim calix Sanguinis mei novi. et aeterni testamenti. Quod autem dicitur hic calix novi testamenti; ad discretionem veteris legis dicitur dicente Moyse: Hic est sanguis, quem mandavit ad nos Dominus. Misterium fidei, qui pro vobis effundetur. Quia dicitur, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam aeternam. Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Unde Apostolus: Quotiescunque, inquit, manducatis panem hunc, et calicem bibitis, mortem Domini adnuntiabitis donec veniat. Unde et memores sumus Domine nos servi tui, sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini Dei nostri. Hic Sacerdotes admonitione Christi imbuti, 138.1182A| memores illius se esse profitentur, quia ipsis celebratio sacrificii hujus commissa est ad consecrandum. Deinde subditur, sed et plebs tua, ut intelligamus non solum Sacerdotibus dignum esse memoriam Christi venerari, sed et generaliter omnibus, plebs Christi vocatis, quia pro cunctis Christus mortuus est, et resurrexit, et ad coelos victor ascendit. Ipsa etenim sancta dicitur, quia per mysterium sacri baptismatis est abluta. Et juste adjicitur tua, quia Filii sui Domini nostri Jesu Christi proprio cruore est redempta. Tam beatae passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosae ascensionis. Horum ergo omnium sumus memores, quia per haec nos credimus esse salvatos. Et idcirco offerimus praeclarae majestati tuae de tuis donis ac 138.1182B| datis, Hostiam puram, Hostiam sanctam, Hostiam immaculatam. Panem sanctum vitae aeternae et Calicem salutis perpetuae. Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia, quae fiebant, antequam ad hostem pergerent. Nunc autem Domine Hostiam puram, id est, omni fermento malitiae et nequitiae carentem majestati tuae corde puro offerimus, quia sicut illi auxilium a te credebant impetrare victoriae, ita et nos per Corpus Filii tui, qui est vera hostia salutem nostrarum nobis credimus promereri animarum. Hostiam sanctam, id est, coelesti dono per assumptionem Corporis Domini nostri Jesu Christi sanctificatam. Hostiam immaculatam, quia ipse sine macula peccati ex Maria Virgine natus, et cruce suspensus, redeundo ad coelos ascendit. Panem sanctum vitae 138.1182C| aeternae offerimus, quia vitam, quicunque eum acceperunt, percipient indeficientem, ipse est enim panis vivus. Et Calicem salutis perpetuae. Si vero calicem Domini condigne sumpserimus, salutem animae semper manentem habebimus. Supra quae; subauditur munera, propitio ac sereno vultu respicere digneris, hoc est, misericordi et claro percipere. Et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus Sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium immaculatam hostiam. Abel namque de primogenitis quicquid optimum duxit, ac de adipibus gregis sui, et justo labore adquisitis. Hoc Deo cum intimis cordis amore, ac tota mentis devotione optulit. 138.1182D| Ideoque Deus ad munera ejus sereno vultu respexit. Abraham vero voci Domini obediens filio suo non pepercit propter eum, sed immolare eum voluit, ideoque reputatum est ei ad justitiam. Melchisedech summus Sacerdos primum panem et vinum typice Domino obtulit. Quam figuram postea Christus, qui est verus Sacerdos in aeternum corpus suum et sanguinem offerendo Deo Patri adimplevit. Dixit enim discipulis suis, dans eis panem et calicem: hoc est Corpus meum; et hic est Calix Sanguinis mei, qui pro multorum redemptione effundetur. Cum omni ergo puritate mentis implorare omnipotentem Deum debemus, ut sicut, horum trium munere placatus, 138.1183A| respexit, ita etiam per suam misericordiam respicere dignetur et nostra.

Supplices te rogamus omnipotens Deus, jube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum in conspectu divinae majestatis tuae. Incessanter enim nobis, et cum summa humilitate postulandum est, ut sacrificia, quae a nobis in hoc corporali altare offeruntur, et per manus Sacerdotum consecrantur, ab angelo in presenti adsistente sancto suscipiantur, per manusque illius sanctas in sublime altare Dei. Idem in praesentiam paternae majestatis, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, perferantur. Ut quotquot ex altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur, 138.1183B| per Christum Dnum nostrum. Semperque Deum Patrem exorare debemus, ut quotquot Corpus et Sanguinem proprium in commemorationem Filii sui Domini nostri Jesu Christi fideliter sumimus, illius benedictione ac gratia repleti, coelesti ejus nos largiflua pietate non nostris meritis agnoscamus esse salvandos.

Nobis quoque peccatoribus, famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris. Hic petitur, ut nobis indignis cum sanctis suis, et electis gloriam tribuat. Miserationes dicuntur, quia novit compati vulneribus nostris, et medicamentum dat. Et haec tamen tantummodo sperantibus promittuntur, quia nihil valent sine spe, sicut namque per pedes corpus 138.1183C| ambulat, sic et mentes bonorum per spem ad coelestia proficiscuntur. Cum tuis sanctis Apostolis, et Martyribus cum Joanne, Stephano, Mathia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agne, Cecilia, Anastasia, et cum omnibus Sanctis tuis, intra quorum nos consortium non aestimator meriti, sed veniae quaesumus largitor admitte, per Christum Dnm nostrum. Ideo praesumit rogare Deum sacerdos nobis dari partem cum Sanctis, quia nihil resistit voluntati Dei. Non enim meritis vocamur ad regnum Sanctorum, sed sola bonitate Dei, per Xpm Dnm nostrum, qui factus est mediator, quem advocatum habemus apud Patrem. Cujus pietate ac beata passione reconciliati 138.1183D| sumus Patri. Per quem haec omnia bona Dne semper creas. Creat ac condit Pater per Filium, ut in mysterio gratiae divinae nobis traditur corpus et sanguis. Sanctificas, ut et nos sanctificemur per sanctum sacrificium. Vivificas. Vivificatur sancta oblatio panis et vini, quatinus divinis mysteriis acceptis, vita aeterna tribuatur fidelibus. Bona scilicet Dni creaturae, quae nobis largiuntur, sanctificata sunt, quia nos sanctificant. Vivificata: per quae prestatur vita beata. Benedicta: per quae benedictio corporis et sanguinis datur nobis. Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria. Est honor et gloria Patri, sed cum Filio, per quem omnia creavit, cum quo cuncta coepit facere, et in quo sunt omnia 138.1184A| perfecta. Honor et gloria est Patri, et Filio, sed cum Spiritu sancto, per quem vivificatur, et sanctificatur, quae ex ipso, et per Filium facta noscuntur. Per omnia saecula saeculorum. Saecula saeculorum dicuntur, sicut sancta sanctorum; hoc est, per aeterna saecula. Per quem vivit, et regnat Pater, vivit, ac regnat Filius, vivit, et regnat Spiritus sanctus. Amen, id est vox fidelium, et credentium in trinitatem et unitatem. Amen hebreum est, quod ab aliquibus interpretibus interpretatur vere et fideliter, ab aliis, vere fiat.

Oremus, praeceptis salutaribus moniti. Praeceptis enim salutaribus, id est, Dni Salvatoris, qui nos sine nostris meritis salvavit, moniti sumus; ipso attestante discipulis suis: sic enim orabitis: et 138.1184B| divina institutione formati audemus dicere. Si vero ejus monitis et divina institutione formati fuerimus, recte dicere audebimus nobis ab ipso praedictam orationem subsequentem. Pater noster, qui es in coelis. Haec vox libertatis est. Patrem invocamus, qui nos creavit, quia omnes ab uno creati sumus Deo. Sanctificetur nomen tuum. Num quod non semper sanctificatum fuit nomen Dni, oramus, ut in nobis sit sanctificatum nomen ejus. Adveniat regnum tuum. Regnum Dei semper fuit. Oramus, ut in nobis non regnet diabolus, neque vitia, sed regnum Dei sit in nobis. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra; ut efficiatur voluntas Dei in nobis in timore consummemur angelorum, ut simus in societate, nos terreni, supernorum civium. Panem nostrum cottidianum da 138.1184C| nobis hodie, id est panem supersubstantialem, de quo pane Dns dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi, ut de sancto altari reficiamur corpore Xpi. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ecce remissionem dicimus, quod in Evangelio Dns dicit: Si non remiseritis peccata hominum, nec Pater coelestis dimittet peccata vestra. Et ne nos inducas in temptationem, ne nos dimittas incidere in temptationem diaboli. Sed libera nos a malo, a diabolo, et malis hominibus.

Libera nos quaesumus Dne ab omnibus malis praeteritis, praesentibus, et futuris. Et hoc etiam nobis postulandum, et supplici prece omnipotens Deus a nobis exorandus est, ut nos a praesentibus, id est 138.1184D| nunc instantibus malis eripiat, et secundum suam largifluam misericordiam a praeteritis, ne ad illa referamur, liberet: et a futuris ipso auxiliante secernat, qui est agnitor praesentium, praeteritarum, futurarumque rerum. Et intercedente pro nobis beata et gloriosa semper Virgine Dei genitrice Maria, et sanctis apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea. Da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato sumus semper liberi, et ab omni perturbatione securi. Beata ergo Dei genitrix, quae meruit virgo esse in partu, virgo post partum, primum humillima postulatione imploranda est, ut ipsa intercedat pro nobis ad Patrem, Filiumque, ex se secundum carnem natum. Postque Dei 138.1185A| apostoli Petrus et Paulus atque Andreas primi ecclesiae doctores sunt flagrandi, ut ipsis intercedentibus, pax in diebus nostris Christo propitio detur nobis, ut misericordiae suae auxilio circumdati, mereamur esse ab his liberi, et ab omni perturbatione noxia corpus, et sanguinem Xpi sumamus securi, quia non nostra virtute speramus nos ab hisdem liberari, sed magis credimus per illorum intercessionem salvari. Per Xpm Dnm nostrum. Et reliqua. Haec quoque redemptio ac liberatio per Xpm Dnm nostrum, qui cum Patre vivit et regnat in saecula saeculorum esse debet, quia per ipsum et cum ipso et in ipso facta sunt omnia, sine quo factum est nihil, in quo vivimus, movemur, et sumus.

Deinde Sacerdos pacem populis habendam denuntiat 138.1185B| dicendo: Pax Domini sit semper vobiscum. Et clerus, et plebs in eadem concordia respondendo subjungit: Et cum spiritu tuo. Dignum etenim est, ut post tanti sacramenta celebrata mysterii, et post corpus, et sanguinem Dni nostri Jesu Xpi consecratum, pax accepturis praenuntietur, quia ipse est, quem sumimus, pax nostra, qui fecit utraque unum, ipso attestante discipulis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et iterum: Pacem habete intra vos.

Post pacem autem omnibus fidelibus in ecclesia Dei peractam, juste illius corpus, et sanguis a dignis percipitur, qui est pax vera, et in quo falli non potest. Quia a non nisi pacificis, et in concordia manentibus Corpus et Sanguis Dni nostri Jesu Xpi 138.1185C| digne percipitur, Scriptura attestante: Quicunque comederit Carnem Dni, et biberit ejus Sanguinem injuste, judicium sibi manducat, et bibit.

Agnus Dei vero, dum Corpus, et Sanguis Xpi sumitur, a clero modulando decantatur, quia ipse 138.1186A| est verus agnus sine macula Joanne dicente: qui tollit peccata mundi. Et dum ipse a fidelibus percipitur, dignum est, ut communio sacramenti modulationis lenitate aures accipientium mulceat, ut ociosa quaeque minus recordari, ac eis delectari ad hanc vocem intenti valeant, cordaque eorum ad conpunctionem ejus amoris, quae accipiunt, excitentur.

Deinde orationes a sacerdote sacrae communionis peraguntur, et benedictio super populum, ut a nobis digne percepta stabiles in fide, et mundo corde maneamus, et nobis salutem animarum et corporum habere credamus. Per Dnm nostrum Jesum Xpm, qui cum Patre vivit, et regnat Deus una cum Spiritu sancto in saecula saeculorum amen. Deinde a diacono populo pronuntiatur dicendo: Ite missa est. Missa 138.1186B| enim dicitur, eo quod tempore sacrificii catecumeni foras mittuntur. Postea vero a clero respondetur: Deo gratias, quia in hujus Missae celebratione Augustino attestante: primum fiunt obsecrationes, deinde orationes, et interpellationes, nec non gratiarum actiones. Obsecrationes namque, id est, praecationes dictas accipimus, quas facimus in celebratione sacrificiorum, antequam illud, quod in Dni mensa est, incipiat benedici, quam totam petitionem fere omnis ecclesia Dominica oratione concludit. Orationes aguntur, dum sancta oblatio benedicitur, et ad distribuendum praeparatur. Interpellationes vero, sive ut aliqui codices habent, postulationes fiunt, cum populus benedicitur. Tunc enim antistites velut advocali susceptos suos per manus 138.1186C| impositionem misericordissimae offerunt potestati. His enim paractis, et participato tanto sacramento gratiarum actio cuncta concludit, quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus.

Quotation analysis