Expositio super Cantica canticorum (ed Migne)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio super Cantica canticorum
(ed Migne)
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 79

GreI.ExSuCaC 79 Gregorius I540-604 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROOEMIUM.

397 1. Postquam a paradisi gaudiis expulsum est genus humanum, in istam peregrinationem vitae praesentis veniens, caecum cor a spirituali intellectu habet. Cui caeco cordi si diceretur voce humana, sequere Deum, vel dilige Deum, sicut ei in Lege dictum est, semel foris missum et per torporem infidelitatis frigidum non caperet quod audiret. Idcirco per quaedam aenigmata sermo divinus animae torpenti et frigidae loquitur, et de rebus quas novit, latenter insinuat ei amorem quem non novit.

2. Allegoria enim animae longe a Deo positae quasi quamdam machinam facit, ut per illam levetur ad Deum. Interpositis quippe aenigmatibus dum quoddam in verbis cognoscit quod suum est, in sensu verborum intelligit quod non suum est; et per terrena verba separatur a terra. Per hoc enim quod non abhorret cognitum, intelligit quoddam incognitum. Rebus enim nobis notis per quas allegoriae conficiuntur sententiae divinae vestiuntur, et, dum re cognoscimus exteriora verba, pervenimus ad interiorem intelligentiam.

3. Hinc est enim quod in hoc libro, qui in Canticis canticorum conscriptus est, amoris quasi corporei verba ponuntur, ut a torpore suo anima per sermones suae consuetudinis refricata recalescat; et per verba amoris qui infra est, excitatur ad amorem qui supra est. Nominantur enim in hoc libro oscula, nominantur ubera, nominantur genae, nominantur femora; in quibus verbis non irridenda est 398 sacra descriptio, sed major Dei misericordia consideranda est; quia dum membra corporis nominat, et sic ad amorem vocat, notandum est quam mirabiliter nobiscum et misericorditer operatur. Qui ut cor nostrum ad instigationem sacri amoris accenderet, usque ad turpis amoris nostri se verba distendit. Sed unde se loquendo humiliat, inde nos intellectu exaltat; quia ex sermonibus hujus amoris discimus qua virtute in divinitatis amore ferveamus.

4. Hoc autem nobis solerter intuendum est, ne cum verba exterioris amoris audimus, ad exteriora sentienda remaneamus; et machina, quae ponitur ut levet, ipsa magis opprimat, ne levemur. Debemus ergo in verbis istis corporeis, in verbis exterioribus quidquid interius est quaerere, et loquentes de corpore, quasi extra corpus fieri debemus. Ad has nuptias sponsi et sponsae cum intellectu intimae charitatis, id est cum veste venire nuptiali necesse est; ne si veste nuptiali, id est digna charitatis intelligentia non induimur, ab hoc nuptiarum convivio in exteriores tenebras, id est in ignorantiae caecitate repellamur. Debemus per haec verba passionis transire ad virtutem impassibilitatis. Sic est enim Scriptura sacra in verbis et sensibus, sicut pictura in coloribus et rebus; et nimis stultus est qui sic picturae coloribus inhaeret, ut res quae pictae sunt ignoret. Nos enim, si verba quae exterius dicuntur amplectimur, et sensus ignoramus, quasi ignorantes res quae depictae sunt, solos colores tenemus. Littera occidit, sicut scriptum est, spiritus autem 399 vivificat (II Cor. III, 6); sic enim littera cooperit spiritum, sicut palea tegit frumentum; sed jumentorum est, paleis vesci; hominum, frumentis. Qui ergo humana ratione utitur, jumentorum paleas abjiciat, et frumenta spiritus edere festinet; ad hoc quippe utilis est, ut mysteria litterae involuta tegantur. Hinc enim scriptum est: Sapientes abscondunt intelligentiam (Prov. X, 14). Quia nimirum sub tegmine litterae spiritalis intelligentia cooperitur. Hinc rursum in eodem libro scriptum est: Gloria Dei celare verbum (Prov. XXV, 2). Menti enim Deum quaerenti tanto Deus gloriosius apparet, quanto subtilius atque interius investigatur, ut appareat; sed nunquid quod in mysteriis Deus celat, nos requirere non debemus? Debemus utique, nam sequitur: Et gloria regum investigare sermonem (Ibid.). Qui enim jam corpora sua vel motus carnis regere et investigare noverunt, reges sunt. Regum ergo gloria investigare sermonem, quia bene viventium laus est perscrutari secreta mandatorum Dei. Humanae ergo conversationis verba audientes, quasi extra homines esse debemus; ne si humanitus quae dicuntur audimus, nihil divinitatis de his quae audire debemus, sentire possimus. Quasi jam non homines desiderabat esse Paulus discipulos suos, quibus dicebat: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis (I Cor. III, 3)? Quasi jam non aestimabat homines discipulos suos Dominus, cum dicebat: Quem dicunt homines esse filium hominis (Matth. XVI, 13)? Cui cum verba hominum respondissent, illico adjunxit: Vos autem quem me esse dicitis? Cum enim supra dicit homines, ac deinde subjungit vos autem, inter homines et discipulos quamdam distantiam facit, quia videlicet divina eis insinuans, esse eos super homines faciebat, ut ait Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt (II Cor. V, 17). Et scimus quia in resurrectione nostra ita corpus spiritui adnectitur, ut omne quod fuerat passionis in virtute spiritus assumatur. Is ergo qui Deum sequitur, imitari debet quotidie resurrectionem suam; ut sicut tunc nihil passibile habebit in corpore, ita nunc nihil passibile habeat in corde; ut secundum interiorem hominem jam nova creatura sit, jam quidquid vetustum fuerit calcet, et in verbis veteribus solam vim novitatis inquirat.

5. Scriptura enim sacra mons quidem est, de quo in nostris cordibus ad intelligendum Dominus venit; de quo monte per prophetam dicitur: Deus a Libano veniet, et Sanctus de monte umbroso et condensa (Habac. III, 3). Iste mons et condensus est per sententias, et umbrosus per allegorias. Sed sciendum est quia cum vox Domini in monte sonat, vestimenta lavare praecipimur, et ab omni carnis inquinatione mundari, si ad montem accedere festinamus. Scriptum namque est, quia, si bestia tetigerit montem, lapidabitur (Hebr. XII, 20). Bestia enim tangit montem, quando irrationabilibus motibus dediti, Scripturae sacrae celsitudini propinquant, et non eam secundum quod debent, intelligunt, sed irrationabiliter ad suae voluptatis [ Forte voluntatis] intelligentiam flectunt. Omnis enim absurdus, vel sensu piger, si circa hunc montem visus fuerit, atrocissimis sententiis veluti lapidibus necatur. Ardet enim mons iste, quia Scriptura sacra videlicet, quem spiritaliter replet, amoris igne succendit. Unde scriptum est: Ignitum eloquium tuum (Psal. CXVIII, 140). Unde cum verba Dei audirent quidam in via ambulantes, dixerunt: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Unde per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deuter. XXXIII, 2). Sinistra Dei iniqui accipiuntur, qui in dextera parte non 400 transeunt; dextera Dei electi sunt, qui a sinistris separantur. In dextera ergo Dei lex ignea est, quia in electorum cordibus, qui ad dexteram ponendi sunt, flagrant divina praecepta, et charitatis ardore succensi sunt. Iste ergo ignis, quidquid in nobis est exterius rubiginis et vetustatis, exurat, ut mentem nostram velut holocaustum in Dei contemplatione offerat. 6. Nec vacue attendendum est quod liber iste non Canticum, sed Canticum canticorum vocatur; sicut enim in veteri Testamento alia sunt sancta, et alia Sancta sanctorum, alia Sabbata, et alia Sabbata Sabbatorum; ita in Scriptura sacra, alia sunt Cantica, et alia Cantica canticorum. Sancta erant quae in Tabernaculo, et quae exterius agebantur; Sabbata erant quae et singulis hebdomadibus celebrabantur; sed Sancta sanctorum secretiori quadam veneratione suscipiebantur, et Sabbata Sabbatorum nonnisi in suis festivitatibus colebantur. Ita Cantica canticorum secretum et solemne quoddam interius est, quod secretum in occultis intelligentiis penetratur. Nam si exterioribus verbis attenditur, secretum non est.

7. Sciendum est etiam, quia in Scriptura sacra alia sunt Cantica victoriae, alia Cantica exhortationis et contestationis, alia Cantica exsultationis, alia Cantica adjutorii, alia Cantica conjunctionis cum Deo. Canticum victoriae est, quod Maria transacto mari rubro cecinit, dicens: Cantemas Domino; gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem projecit in mare (Exod. XV, 1). Canticum exhortationis et contestationis est, quod Moyses Israelitis ad terram promissionis propinquantibus dixit: Attende coelum quae loquar, audiat terra verba ex ore meo (Deuter. XXXII, 1). Canticum exsultationis est, quod Anna, perspecta fecunditate Ecclesiae in semetipsa, cecinit dicens: Exsultavit cor meum in Domino (I Reg. II, 1). Ubi per semetipsam figuratam fecunditatem prolis ecclesiasticae expressit, cum dicit: Sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est (Ibid., 5). Canticum adjutorii David quod post praelium cecinit, dicens: Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 1). Canticum vero conjunctionis cum Deo, hoc est quod in nuptiis sponsi et sponsae canitur, id est Canticum canticorum; quod tanto est omnibus Canticis sublimius, quanto et in nuptiis solemnitatis sublimioris offertur. Per illa enim Cantica vitia devitantur, per ista vero unusquisque virtutibus locupletatur; per illa cavetur hostis, per haec Dominus familiari amore complectitur.

8. Et notandum, quia aliquando se Dominus in Scriptura sacra Dominum vocat, aliquando patrem, aliquando sponsum. Quando enim se vult timeri, Dominum se nominat; quando vult honorari, patrem; quando vult amari, sponsum. Ipse per prophetam dicit: Si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Si pater ego sum, ubi est honor meus (Malach. I, 6)? Et rursum dicit: Desponsavi te mihi in justitia et fide (Osee II, 20). Vel certe: Recordatus sum diei desponsationis tuae in deserto (Jerem. II, 2). Et quidem apud Deum quando et quando non est, sed quia prius timeri se vult ut honoretur, et prius honorari ut ad eum perveniatur, et Dominum se propter timorem nominat, et patrem propter honorem, et sponsum propter amorem. Per timorem veniatur ad honorem, per honorem vero ejus perveniatur ad amorem. Quanto ergo dignius honor quam timor, tanto plus gaudet Deus pater quam Dominus dici; et quanto charius est amor quam honor, tanto plus gaudet Deus sponsus dici quam pater. In hoc ergo libro 401 Dominus et Ecclesia, non Dominus et ancilla, sed sponsus nominatur et sponsa; ut non soli timori, non soli reverentiae, sed etiam amori deserviatur, et in his verbis exterioribus incitetur affectus interior. Cum se Dominum nominat, indicat quod creati sumus; cum se patrem nominat, indicat quod adoptati; cum sponsum se nominat, indicat quod conjuncti. Plus est autem conjunctos esse Deo, quam creatos et adoptatos. In hoc ergo libro ubi sponsus dicitur, aliquid sublimius insinuatur, dum in eo foedus conjunctionis ostenditur. Quae nomina in Testamento novo (quia jam peracta conjunctio Verbi et carnis Christi et Ecclesiae celebrata est) frequenti iteratione memorantur. Unde Joannes dicit, Domino veniente: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Unde idem Dominus dicit: Non jejunabunt filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus (Matth. IX, 15). Unde Ecclesiae dicitur: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Rursum: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Et rursum in Apocalypsi Joannis: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt (Apoc. XIX, 9). Et rursum ibidem: Et vidi sponsam quasi novam nuptam descendentem de coelo (Apoc. XXI, 2). 9. Nec hoc a magno mysterio abhorret, quod liber iste Salomonis tertius in opusculis ejus ponitur. Veteres enim tres vitae ordines esse dixerunt, moralem, naturalem, et contemplativam; quas Graeci vitas, ethicam, physicam, theoricam nominaverunt. In Proverbiis quoque moralis vita exprimitur, ubi dicitur: Audi, fili mi, sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam (Prov. I, 8). In Ecclesiaste vero naturalis: ibi quippe quod omnia ad finem tendunt, consideratur, cum dicitur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. I, 2). In Canticis canticorum contemplativa vita exprimitur, dum in eis ipsius Domini adventus et aspectus desideratur; cum sponsi voce dicitur: Veni de Libano, veni (Cant. IV, 8). Vel etiam ordines trium patriarcharum et vitas significavit, Abraham videlicet, Isaac, et Jacob. Moralitatem quippe Abraham per obedientiam tenuit; Isaac vero naturalem vitam puteos fodiendo figuravit. In imo enim puteos fodere, est per considerationem naturalem omnia quae infra sunt, perscrutando rimari. Jacob vero contemplativam vitam tenuit, qui ascendentes et descendentes angelos vidit. Sed quia naturalis consideratio ad perfectionem non perducitur, nisi prius moralitas teneatur; recte post Proverbia, Ecclesiastes ponitur. Et quia superna contemplatio non conspicitur, nisi prius haec infra labentia despiciantur, recte post Ecclesiasten Cantica canticorum ponuntur. Prius quippe est mores componere; postmodum omnia quae adsunt, tanquam non adsint considerare; tertio vero loco munda cordis acie superna et interna conspicere. His itaque librorum gradibus quasi quamdam ad contemplationem scalam fecit, ut dum primum in saeculo bene geruntur, postmodum et honesta saeculi despiciantur: ad extremum etiam Dei intima conspiciantur. Sic autem generaliter ex voce Ecclesiae adventus Domini in hoc opere praestolatur, ut etiam specialiter unaquaeque anima ingressum Dei ad cor suum, tanquam aditum sponsi in thalamum conspiciat. 10. Et sciendum est, quia in hoc libro quatuor personae loquentes introducuntur; sponsus videlicet 402 et sponsa; adolescentulae vero cum sponsa, et greges sodalium eum sponso. Sponsa enim ipsa perfecta Ecclesia est; sponsus, Dominus; adolescentulae vero cum sponsa, sunt inchoantes animae, et per novum studium pubescentes; sodales vero sponsi, sunt sive angeli, qui saepe hominibus ab ipso venientes apparuerunt, seu certe perfecti quique viri in Ecclesia, qui veritatem hominibus nuntiare noverunt. Sed hi qui singillatim adolescentulae vel sodales sunt, toti simul sponsa sunt, quia toti simul Ecclesia sunt. Quamvis et juxta unumquemque tota haec tria nomina accipi possunt. Nam qui Deum perfecte amat, sponsa est; qui sponsum praedicat, sodalis est; qui adhuc novellus viam bonorum sequitur, adolescentula est. Invitamur ergo ut simus sponsa; si hoc necdum praevalemus, simus sodales; si neque hoc adepti sumus, saltem ad hunc thalamum adolescentulae conveniamus. Quia igitur sponsum et sponsam, Dominum et Ecclesiam diximus, velut adolescentulae vel sodales audiamus verba sponsi, audiamus verba sponsae; et in eorum sermonibus fervorem discamus amoris. Itaque sancta Ecclesia diu praestolans adventum Domini, diu sitiens fontem vitae, quomodo optet videre praesentiam sponsi sui, quomodo desideret, edicat.

CAPUT PRIMUM.

(Cap. I, vers. 1.) Osculetur me osculo oris sui. 1. Angelos ad eam Dominus, patriarchas ad illam et prophetas miserat, spiritualia dona deferentes; sed ipsa munera non per servos sponsi, sed per ipsum sponsum percipere quaerebat. Ponamus ante oculos omne genus humanum ab exordio mundi usque ad finem mundi, totam videlicet Ecclesiam, unam esse sponsam quae arrhas spirituali dono per Legem perceperat; sed tamen sponsi sui praesentiam quaerebat, quae dicit: Osculetur me osculo oris sui. Suspirans enim sancta Ecclesia pro adventu Mediatoris Dei et hominum, pro adventu Redemptoris sui, ad patrem orationem facit, ut filium dirigat, et sua illam praesentia illustret: ut eidem Ecclesiae non jam per prophetarum, sed suo ore allocutionem faciat. Unde et de eodem sponso in Evangelio scriptum est, cum sederet in monte, et sublimium praeceptorum verba faceret: Aperiens autem os suum dixit (Matth. V, 2): ac si aperte dicatur: Tunc os suum aperuit, qui prius ad exhortationem Ecclesiae aperuerat ora prophetarum. Sed ecce cum suspirat, cum quasi absentem quaerit, subito intuetur praesentem. Habet hoc gratia Creatoris nostri, ut cum de illo quaerentes, eum loquimur, ejus praesentia perfruamur. Unde in Evangelio scriptum est, quia dum Cleophas et alius de illo in itinere verba facerent, praesentem eum videre meruerunt. Dum ergo sancta Ecclesia incarnandum sponsum adhuc absentem desiderat, subito intuetur praesentem, atque subjungit:

(Vers. 1.) Quia meliora sunt ubera tua vino. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

2. Vinum fuit scientia Legis, scientia prophetarum. Sed veniens Dominus, quia sapientiam per carnem voluit praedicare; quasi fecit eam in carnis ubera latescere: quam enim in divinitate sua capere minime poteramus, in incarnatione ejus agnosceremus. Unde non immerito ejus ubera laudantur, quia praedicationis ejus condescensio hoc egit 403 in cordibus nostris, quod doctrina Legis minime valuit: prius enim nos nutrivit incarnationis praedicatio, quam Legis doctrina. Dicat ergo: Meliora sunt ubera tua super vinum. Quod adhuc confirmans subjungit ac dicit: Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguenta Domini virtutes sunt; unguenta Domini Spiritus sanctus fuit, de quo per prophetam dicitur: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Hoc oleo tunc unctus est, cum incarnatus; non enim prius homo exstitit, et postmodum Spiritum sanctum accepit; sed quia Spiritu sancto mediante incarnatus est, eodem hoc oleo tunc unctus est, cum homo creatus. Odor ergo unguenti ejus, est flagrantia Spiritus sancti, qui ex illo procedens, in illo permansit; odor unguentorum ejus, est flagrantia virtutum quas operatus est. Habuit autem Ecclesia aromata, quia habuit multa Spiritus sancti dona, quae in domo Dei, id est in congregatione sanctorum, odorem bonae opinionis redderent, et suavitatem futuri Mediatoris nuntiarent. Sed odor unguentorum tuorum super omnia aromata: quia flagrantia virtutum sponsi, quae per incarnationem ejus facta est, vicit praedicamenta Legis, quae in arrhis a sponso fuerant praerogata. Tanto quippe amplius ad intellectum crevit Ecclesia, quanto et amplioris visionis gratia meruit illustrari. Illa Legis aromata per angelos administrata sunt: istud unguentum per praesentiam datum est. Sed quia claritate ejus praesentiae superata sunt bona Legis, quae sublimia esse credebantur, dicatur recte: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. 3. Hoc autem quod generaliter de cuncta Ecclesia diximus, nunc specialiter de unaquaque anima sentiamus. Ponamus ante oculos esse animam quamdam donorum studiis inhaerentem, intellectum ex aliena praedicatione percipientem, quae per divinam gratiam etiam ipsa illustrari desiderat; ut aliquando etiam per se intelligat, quae nihil se intelligere, nisi per verba praedicatorum; considerat, et dicit: Osculetur me osculo oris sui. Ipse me tangat intus, ut cognoscam intelligentia; et non jam praedicatorum vocibus, sed internae gratiae ex tactu perfruar. Quasi osculo oris sui osculabatur Moysen, cum ei per fiduciam familiaris gratiae intellectum porrigeret. Unde scriptum est: Si fuerit propheta, in somnio loquar ad eum; et non sicut famulo meo Moysi: os enim ad os loquor ei (Num. XII, 6). Os quippe ad os loqui, quasi osculari est, et internam intelligentiam mente tangere. Sequitur: (Vers. 1.) Quia meliora sunt ubera tua vino.

4. Ubera Dei sunt, sicut prius diximus, humillimae incarnationis ejus condescensio. Sapientia autem saeculi quasi quoddam vinum est: debriat enim mentem, quia ab intellectu humilitatis alienam reddit. Quasi quodam vino debriantur philosophi, dum per saecularem vulgi amorem transeunt. Quam sapientiam Ecclesia despiciat, humillimam Dominicae incarnationis praedicationem appetat (plus ei sapiat quod per infirmitatem carnis ejus nutritur, quam quod mundus hic per elationem falsae prudentiae extollitur), et dicat: Quia meliora sunt ubera tua vino, id est humillima incarnationis tuae praedicatio, velatam mundi sapientiam superat. Unde 404 scriptum est: Quod infirmum est Dei, fortius est quam hominis; et quod stultum est Dei, sapientius est quam hominis (I Cor. I, 25). Sed quia ipsi hujus saeculi sapientes nonnunquam videntur quibusdam virtutibus studere (videas enim plerosque habere charitatem, servare mansuetudinem, honestatem exteriorem in omnibus exercere; quas virtutes, non ut Deo, sed ut hominibus placeant, exhibent: quae idcirco virtutes, virtutes non sunt, quia placere Deo non appetunt: olet tamen in humanis naribus, dum humano judicio bonam opinionem reddunt), sed comparentur haec vero odori Redemptoris nostri, comparentur veris virtutibus, et dicatur: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Id est, flagrantia virtutum tuarum, omnem speciem virtutum sapientium mundi superat, quia videlicet fictas imagines eorum ex veritate transcendit. Quia secundo loco sentiri hoc, quod dictum est, de unaquaque anima diximus; adhuc eumdem sensum, si possumus, adjuvante Domino, subtilius exsequamur.

5. Omnis anima quae timet Deum, jam sub jugo ejus est, sed adhuc longe, quia timet: nam tantum quisque ad Deum proficit, quantum poenam timoris amittit, et gratiam de illo charitatis percipit. Ponamus ante oculos animam cujuslibet electi, quae continuo desiderio in amorem visionis sponsi accenditur, quia quod in hac vita perfecte percipere non valet, contemplatur ejus celsitudinem, et ex ipso amore compungitur; ipsa enim compunctio quae per charitatem fit, quae et desiderio accenditur, quasi quoddam osculum est; toties enim anima osculatur Deum, quoties in ejus amore compungitur. Sunt enim multi, qui jam quidem Dominum metuunt, jam bonam operationem recipiunt; sed necdum osculantur, quia amore ejus minime compunguntur. Quod bene in convivio Pharisaei signatum est, qui cum Dominum recepisset, cumque osculanti mulieri pedes ejus, in corde suo derogaret, audivit: Intranti in domum tuam, osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo ingressa est, non cessavit osculari pedes meos (Luc. VII, 44). Omnis qui jam eleemosynas facit, qui jam bonis operibus studet, quasi Christum in convivium recipit, Christum pascit, qui eum in membris suis sustentare non desinit; sed si nondum per amorem compungitur, adhuc ejus vestigia non osculatur. Praeponitur ergo pastori mulier quae osculatur, quia praeponitur exteriora sua danti, is qui interno mentis ardore in desiderio Domini compungitur. Bene autem dictum est: Non cessavit osculari pedes meos. Non enim sufficit in amorem Dei semel compungi et quiescere, sed compunctio esse debet et crebrescere: unde mulier ideo laudatur, quia osculari non destitit, id est compungi minime cessavit. Unde per prophetam dicitur: Constituite diem solemnem in frequentationibus, usque ad cornu altaris (Psal. CXVII, 27). Dies solemnis Domino est compunctio cordis nostri; sed tunc in frequentatione dies solemnis constituitur, cum ad lacrymas pro amore ejus assidue movetur. Cui velut si diceremus: Quandiu ista acturi sumus? Quandiu tribulationibus afficiemur? Illico terminum quousque fieri debeat subjunxit, dicens: Usque ad cornu altaris. Cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris, 405 ubi cum pervenerimus, jam nequaquam necesse est, ut solemnem diem Domino de nostra lamentatione faciamus. Anima ergo quae jam per amorem compungi desiderat, quae jam contemplari visionem sponsi sui appetit, dicat: Osculetur me osculo oris sui.


6. Vel certe osculum ejus oris, est ipsa perfectio pacis internae, ad quam cum pervenerimus, nihil remanebit amplius quod quaeramus. Unde et apte subjungitur. Quia meliora sunt ubera ejus vino. Vinum enim est scientia Dei, quam in ista vita positi accepimus; ubera autem sponsi tunc amplectimur, cum eum jam in aeterna patria per amplexum praesentiae contemplamur. Dicat ergo: Meliora sunt ubera tua vino. Ac si dicat: Magna est quidem scientia, quam de te mihi in hac vita contulisti; magnum est vinum notitiae tuae, quo me debrias; sed ubera tua sunt vino meliora, quia tunc per speciem et per sublimitatem contemplationis transcenditur quidquid de te modo per fidem scitur. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata; dum virtute scientiae, virtute castitatis, virtute misericordiae, virtute humilitatis, virtute charitatis pollet. Si sanctorum vita odorem aromatum ex virtutibus non haberet, Paulus non diceret: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. I, 15). Sed longe excellentior est illa unctio Dei, ad quam quandoque ducendi sumus; longe excellentior est odor unguentorum Dei aromatibus virtutum nostrarum: Et si jam magna sunt quae accepimus, valde tamen potiora sunt quae de contemplatione Creatoris nostri accepturi sumus. Unde anhelet anima et dicat: odor unguentorum tuorum super omnia aromata; id est, bona illa quae per contemplationem praeparas, ista omnia virtutum munera quae in hac vita tribuisti, transcendunt. Dicamus huic Ecclesiae, dicamus huic animae, sic amanti, sic aestuanti in amorem sponsi sui, unde tantum desiderium perceperit? Unde notitiam divinitatis ejus apprehenderit? Sed ecce unde exprimeret, dicit: (Vers. 2.) Unguentum effusum nomen tuum.

7. Unguentum effusum, est divinitas incarnata. Si enim sit unguentum in vasculo, olet minus, si vero effunditur, odor effusi unguenti dilatatur. Nomen ergo Dei, unguentum effusum est, quia ab immensitate divinitatis suae ad naturam nostram se exterius fudit, et ab eo quod est invisibilis, se visibilem reddidit: si enim non se effunderet, nequaquam nobis innotesceret. Effudit se unguentum, cum se Deum servavit, et hominem exhibuit. De qua effusione Paulus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7). Quod Paulus dixit, exinanivit; hoc Salomon dixit, effudit. Quia ergo humano generi Dominus per humilitatem incarnationis innotuit, dicatur ei: Unguentum effusum nomen tuum. Sequitur: (Vers. 2.) Ideo adolescentulae dilexerunt te.

8. Quid hoc loco adolescentulas, nisi electorum animas per baptismum renovatas accipimus? Vita quippe peccati ad veterem hominem pertinet, vita justitiae ad novum. Quia ergo unguentum foras effudit, in amore suo adolescentulas ardentes fecit; quia renovatas animas desiderio suo fragrantes exhibuit. Puerilis aetas amori necdum congruit; senilis ab amore desinit. Puer est, qui vitae ardentis studium necdum coepit; senex est, qui coeperat quidem, sed desiit. Quia ergo neque hi flagrant in 406 Domino, qui necdum ceperunt, neque hi qui jam ceperant, sed friguerunt; postposita puerili vel senili aetate, adolescentulae currere dicuntur, id est illae animae quae in ipso fervoris amore sunt. 9. Quod tamen intelligere aliter possumus. Potest enim adolescentia ad infirmitatem referri. Juveniles quippe aetates sunt ordo angelorum, qui nulla debilitate victi sunt, nulla infirmitate superati. Dicatur ergo: Unguentum effusum est nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te; id est, quia per incarnationem tuam, notitiam tuam exterius effudisti, idcirco infirmae animae naturam humanam diligere praevalent. Illae quippe Virtutes summae quasi aetatis juvenilis, etiam ibi te diligunt, ubi fusus non es, quia et ibi te vident, ubi in statu divinitatis te contines. Qui ergo ab illis summis ordinibus, quasi a juvenilibus aetatibus etiam non fusus videris, exterius propter homines funderis; ut etiam ab adolescentulis, id est ab infirmis mentibus diligaris. Sequitur: (Vers. 3.) Trahe me.

10. Omnis qui trahitur, aut non valens, aut non volens, invitus trahitur. Sed qui dicit: Trahe me, habet aliquid quod vult, habet aliquid quod non vult [ Forte legendum non valet]. Natura humana sequi Deum vult, sed infirmitatis consuetudine superata, sicut debet sequi non praevalet. Videt ergo aliud in se esse quo tendit, aliud in se esse quod non valet, et recte dicit: Trahe me. Quasi volentem, nec valentem se viderat Paulus, cum diceret: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25); et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Ibid., 23). Quia ergo aliud est in nobis quod nos incitat, aliud quod gravat, dicamus: Trahe me post te; curremus in odorem unguentorum tuorum. In odorem unguentorum Dei currimus, cum donis ejus spiritualibus afflati, in amorem visionis ejus inhiamus. 11. Sciendum vero est, quia in eo quod homines Deum sequuntur, aliquando ambulant, aliquando currunt, aliquando fortiter currunt. Quasi post Deum ambulat, qui tepide sequitur; currit, qui frequenter sequitur; perfecte currit, qui perseveranter sequitur. Immobile enim erat cor ad sequendum Deum, et post eum ambulare nolebat, cum adventus Domini in mundo apparuit, et ab insensibili sua statione humanas mentes movit. Unde scriptum est: Pedes ejus steterunt, et mota est terra (Habac. III, 5, juxta LXX). Hic autem non motus, sed cursus dicitur, quia non sufficit ut sequamur, nisi etiam desiderando curramus. Quia vero neque currere sufficit, nisi etiam perfecte curratur, Paulus dicit: Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Et nonnulli dum nimis currunt, in indiscretionem dilabuntur; plus enim quam necesse est sapiunt, et se jam ei quem sequebantur praeferunt, dum suas virtutes eligunt, et ejus quem sequebantur judicia postponunt. Unde bene cum diceretur, curremus, praemissum est, post te. Post Deum enim currunt, qui ejus judicia considerant, ejus voluntatem sibi praeferunt; et pervenire ad eum sub digna operatione, discretione contendunt. Hinc propheta voluntatem Dei considerans ait: Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9). Hinc Petro consilium danti dicitur: Redi post me, Satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 23; Marc. VIII, 13). Quia ergo perfectae animae summa cautela Dei judicia contuentur, et neque per torporem, neque per indiscretum fervorem praevenire praesumunt, bene dicitur: Post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Tunc enim 407 post te currimus, quando et amando sequimur, et timendo divina judicia non praevenimus. (Vers. 3.) Introduxit me rex in cubiculum suum: exsultabimus, et laetabimur in te.

12. Ecclesia Dei, quasi quaedam domus regis est; et ista domus habet portam, habet ascensum, habet triclinium, habet cubicula. Et omnis qui intra Ecclesiam fidem habet, jam portam istius ingressus est; quia, sicut porta reliqua domus aperit, ita fides reliquarum virtutum ostium aperit. Omnis qui intra Ecclesiam spem habet, jam ad ascensum domus venit; spes enim elevat cor, ut sublimia appetat, et ima deserat. Omnis qui in ista domo positus, charitatem habet, quasi in triclinium deambulat; lata enim est charitas, quae usque ad inimicorum dilectionem tenditur. Omnis qui in Ecclesia positus, jam sublimia rimatur, jam occulta judicia considerat, quasi in cubiculum intravit. De porta domus istius dicebat quidam: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII, 19). De ascensu spei dicebat: Ascensus in ejus corde disposuit (Psal. LXXXIII, 6). De tricliniis latis domus istius dicitur: Latum mandatum tuum nimis (Psal. CXVIII, 96). In mandato lato specialiter charitas designatur. De cubiculo regis loquebatur, qui dicebat: Secretum meum mihi (Isa. XXIV, 16). Et alias: Audivi arcana verba, quae non licet hominibus loqui (II Cor. XII, 4). Primus ergo aditus domus istius, porta fidei; secundus provectus, ascensus spei; tertius, latitudo charitatis; quartus, jam perfectio charitatis ad cognitionem secretorum Dei. Quia Ecclesia sancta in membris suis perfectis, in sanctis ergo doctoribus, in eis qui jam pleni et radicati sunt in mysteriis Dei, quasi ad sublimia secreta pervenit, et adhuc in ista voce posita, jam illa penetrat. Introduxit me rex in cubiculum suum, ait: per prophetas enim, per apostolos, per doctores, qui in ista vita positi jam sublimia secreta illius vitae penetrabant, Ecclesia in cubiculum regis illius ingressa fuerat.

13. Et caute intuendum est, quia non dicit in cubiculum sponsi, sed in cubiculum regis. Nominando enim regem, reverentiam secretorum vult ostendere, quia quanto potens est cubiculum, tanto major est reverentia exhibenda in his ad quae intratur. Ne ergo dum cognoscit secreta Dei unusquisque, dum occulta judicia rimatur, dum ad sublimia contemplationis attollitur, extollatur et in superbiam dilabatur, regis dicitur cubiculum intrare; id est, cui tanto major reverentia exhibenda est, quanto magis anima ad cognoscenda ejus secreta ducitur. Ut unusquisque proficiat, qui jam exaltatus per gratiam ad sublimia secreta pervenit, seipsum attendat, et ex ipso profectu amplius humilietur. Unde et Ezechiel, quoties ad sublimia contemplanda ducitur, filius hominis vocatur, ac si ei dicatur: Attende quid es, et non extollaris de his ad quae attolleris. Sed paucorum est in Ecclesia, ista sublimia et occulta judicia Dei rimari et comprehendere. Tamen dum videmus fortes viros posse ad tantam sapientiam pervenire, ut contemplentur secreta Dei in cordibus suis, et nos parvuli habeamus fiduciam; quia quandoque ad veniam, quandoque ad ejus gratiam veniamus. Unde et ex verbis adolescentularum subditur: (Vers. 3.) Exsultabimus et laetabimur in te. 408

14. Dum Ecclesia in his qui perfecti sunt, ingreditur cubiculum regis, adolescentulae spem sibi exsultationis promittunt; quia dum fortes ad sublimia contemplanda perveniunt, infirmi spem de venia peccatorum sumunt. (Vers. 3.) Introduxit me rex in cubiculum suum, exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.

15. Habet iste sponsus ubera, qui etiam rex propter reverentiam vocatur. Habet ubera, sanctos viros corde adhaerentes sibi. Ubera in arca pectoris fixa sunt, et interno nutrimento trahunt ad eos quos fortes nutriunt. Sancti ergo viri ubera sponsi sunt; quia ex intimis trahunt, et exterius nutriunt. Ubera illius sunt apostoli, ubera illius sunt omnes praedicatores Ecclesiae. Vinum, sicut superius diximus, fuit in prophetis, vinum fuit in lege; sed quia ampliora sunt data per apostolos mandata, quam data fuerant per prophetas, recte nunc dicitur: Memores uberum tuorum super vinum: quia qui ista possunt implere quae in Novo Testamento mandata sunt, illam scientiam Legis sine dubio transcendunt.

16. Quod tamen et aliter intelligere possumus: Memores uberum tuorum super vinum. Sunt multi qui vinum quidem sapientiae habent, sed cognitionem humilitatis non habent. Istos scientia inflat, quia charitas non aedificat. Sunt vero multi qui sic vinum scientiae habent, ut sciant considerare dona doctrinae, dona spiritualis gratiae; dona enim spiritualis gratiae, quasi quaedam mamillae sunt in pectore, quae subtiliter occultis meatibus spiritualibus ministrant, et nutriunt. Memores ergo uberum tuorum super vinum: quia hi qui sectari sciunt dona gratiae tuae, ut sibi non tribuant quod sapiunt, sed de eadem sapientia quam acceperunt, non extolluntur; super illos qui de sapientia sua extolluntur, efferuntur. Plus est enim humiliter sapere quam sapere; neque enim vere sapere est, humiliter non sapere. Memores ergo uberum tuorum super vinum: quia scientes dona spiritualis gratiae considerare, transcendunt eos qui scientiam quidem habent, sed cognitionem in memoriam donorum non habent. Aperte ergo dicere est: Memores uberum tuorum super vinum: quia fortior est humilitas quam scientia. Vinum enim, est scientia quae inebriat, memoria uberum quae debriat, quae ad cognitionem donorum revocat. Memores uberum tuorum super vinum: quia vincit humilitas abundantiam scientiae.

17. Recti diligunt te: Ac si diceret: Non recti adhuc timent. Recti diligunt te: omnis enim qui bona opera agit pro timore, etsi in opere rectus est, in desiderio rectus non est; vellet enim non esse quod timeret, et bona opera non faceret. Qui vero bona opera pro amore agit, et in opere et in desiderio rectus est, sed dulcedo amoris timentibus absconditur. Unde scriptum est: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, et perfecisti eis qui sperant in te (Psal. XXX, 20). Dulcedo enim Dei, timentibus Deum incognita est, amantibus fit nota. Qui ergo per amorem studuerit rectus esse, perfecta dilectio illius est, ut judicem venientem non timeat, ut quidquid de aeternis suppliciis audierit, 409 non formidet. Unde et Paulus dum adventum judicis exspectaret, dum praemia vitae aeternae quaereret, dicit: Quae praeparavit Deus non solum mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 8). Praemia enim diligentibus a judice praeparantur aeterna, quia omnis qui se mala opera agere scit, judicem venientem timet; qui vero de operibus suis praesumit, judicis adventum quaerit. Parantur ergo praemia exspectantibus adventum Dei, et diligentibus adventum ejus; quia non diligunt adventum judicis, nisi de causa sua praesumentes. Omnis autem certitudo, rectitudo certitudinis in dilectione est; et ideo recte dicitur: Recti diligunt te. (Vers. 4, 5.) Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pellis Salomonis. Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.

18. Scimus quia in primordiis Ecclesiae, dum praedicata fuisset gratia Redemptoris nostri, alii crediderunt, alii non crediderunt; sed hi qui crediderunt, ab infidelibus despecti sunt, et quasi persecutionem passi, quasi in viam Gentium discessisse judicati sunt. Unde Ecclesia in eisdem clamat adversus eos qui conversi non sunt: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Nigra sum quidem vestro judicio, sed formosa per illustrationem gratiae. Quomodo nigra? Sicut tabernacula Cedar. Cedar interpretatur tenebrae; Cedar enim secundus fuit de genere Ismahel, et Cedar tabernacula Esau fuerunt. Quomodo ergo nigra sicut tabernacula Cedar? quia in conspectu vestro ad similitudinem Gentium judicata sum, id est ad similitudinem peccatorum. Quomodo formosa sicut pellis Salomonis? Fertur Salomon quando templum aedificavit, omnia illa vasa templi factis pellibus cooperuisse. Sed nimirum pelles Salomonis decorae esse potuerunt in obsequium regis. Sed quia Salomon interpretatur pacificus, nos ipsum verum Salomonem intelligamus; quia omnes animae adhaerentes Deo, pelles Salomonis sunt, macerantes seipsas et in obsequium regis pacis redeuntes. Sum vero in judicio sicut tabernacula Cedar, quae quasi in viam Gentium discessisse judicor; sed juxta veritatem sicut pellis Salomonis sum, quia in obsequium regis adhaereo. (Vers. 5.) Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol.

19. Peccatricem attendebat, illam partem quae Christo crediderat. Sed dicat ista: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Sol ipse Dominus, ipse veniens decolaravit me. Praeceptis suis ostendit, quia pulchra non fui in praeceptis Legis. Sol quem arctius tangit, ipsum decolorat; ita et Dominus veniens, quem per gratiam suam districtius tetigit, decoloravit; quia dum plus appropinquamus ad gratiam, plus nos esse peccatores agnoscimus. Videamus Paulum ex Judaea venientem decoloratum: Quod si volentes in Christo justificari inventi sumus et ipsi peccatores (Gal. II, 17). Qui se in Christo peccatorem invenit, in sole se decoloratum invenit. Sed ecce pars ista quae ex Judaea credidit, persecutionem ab infidelibus Judaeis passa est, afflicta multis tribulationibus. Unde sequitur: (Vers. 5.) Filii matris meae pugnaverant adversum me.

20. Quia filii Synagogae qui in infidelitate permanserunt, bellum persecutionis contra Synagogae fideles gesserunt; sed dum persecutionem patitur ea pars, quae ex Judaeis venit ad fidem, discessit ad 410 praedicationem Gentium. Unde et sequitur: (Vers. 5.) Posuerunt me custodem in vineis; vineam meam non custodivi.

21. Quia dum me persequuntur hi qui in Judaea sunt, in Ecclesiis me custodem fecerunt. Vineam meam non custodivi, quia Judaeam deserui. Unde et Paulus dicit, unde et apostoli: Vobis missum fuerat verbum Dei; sed quia indignos vos judicastis, ecce imus ad Gentes (Act. XIII, 46). Ac si dicat: Nos vineam nostram custodire volumus, sed quia nos ipsi respuistis, ad alienarum vinearum custodiam nos transmittitis. Itaque quae diximus de Synagoga ad fidem conversa, dicamus modo de Ecclesia ad fidem vocata: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Ecclesia ex Gentibus veniens considerat fidelium animas, quas invenit, quas et filias Jerusalem vocat. Jerusalem quippe visio pacis dicitur; considerat quid fecit, quid facta est; et confitetur praeteritas culpas, ne superba sit; confitetur praesentem vitam, ne ingrata sit, et dicit: Nigra sum, sed formosa. Nigra per meritum, formosa per gratiam; nigra per vitam praeteritam, formosa per conversationem sequentem. Quomodo nigra sicut tabernacula Cedar? Cedar, tabernacula gentium fuerunt, tabernacula tenebrarum fuerunt. Et gentibus dictum est: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Quomodo formosa sicut pellis Salomonis? Macerati enim sumus per poenitentiam. Mortificata caro per poenitentiam, quasi pellis in obsequium regis adducitur. Omnes per poenitentiam seipsos affligentes, membra Christi se faciunt. Membra ergo Christi per poenitentiam afflicta, pelles Salomonis sunt, quia mortificata caro fiunt.

22. Sed ecce erant in Judaea fideles, qui dedignabantur ad fidem venire gentiles; unde et Petrum redarguunt, quod Cornelium susceperat. Unde in Ecclesia Gentium subjungitur: Nolite me considerare quod fusca sim. Nolite despicere gentilitatem meae infidelitatis, nolite despicere peccata priora, nolite attendere quid fui. Quare? quia decoloravit me sol. Sol in eo decolorat, in quo arctius et districtius se imprimit. Deus quando districtum judicium tenet, quasi districtionem suam amplius exhibet; et decolorat dum amplius fulget, quia dum districtionem subtilius exercet, districte adjudicat. Quasi enim radios suos suspendit sol, quando clementer opera nostra considerat; quasi districte virtutem suam exhibet, quando districte opera nostra pensat. Dicat ergo Ecclesia; inde sum fusca, unde peccatrix, quia me sol decoloravit; quia Creator meus dum me deserit, ego in errore lapsa sum.

23. Sed ô tu sic afflicta, sic destituta, quid meruisti? quid ex dono consecuta es? Filii matris meae pugnaverunt adversum me. Filii matris sunt apostoli; mater enim omnium Jerusalem superna est. Ipsi pugnaverunt contra Ecclesiam, dum ab infidelitate ad fidem praedicationibus suis, quasi quibusdam lanceis confoderunt. Unde et Paulus quasi quidam pugnator dicit: Cogitationum consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei (II Cor. X, 5). Qui altitudinem destruit, utique pugnator est. Isti ergo pugnatores, isti filii matris Jerusalem debellaverunt Ecclesiam ab errore suo, ut illam fundarent ad justitiam. Filii matris meae pugnaverunt contra me. Et quid fecerunt pugnantes? Posuerunt me custodem in vineis. Vineae Ecclesiae, sunt virtutes quae fructificant; quia dum depugnant in me vitia, quasi de mala mea me expugnant fructificatione, 411 et virtutum studia mihi dederunt; in vineis me custodem fecerunt, ut fructificationem afferrent. Post expugnationem specialiter dicat: Vineam meam non custodivi. Vinea Ecclesiae, antiqua consuetudo erroris est, quae dum custos ad virtutes ponitur, deseruit antiquam consuetudinem erroris sui.

24. Diximus de Synagoga ad fidem veniente; diximus de Gentilitate conversa; dicamus ergo generaliter de tota simul Ecclesia, et specialiter quid de unaquaque anima sentiendum est. Solent pravi auditores, doctores suos non considerare quod sunt, sed quod fuerunt. Sani ergo doctores ei confitentur quod fuerunt, et proferunt quod sunt; ut nec peccatores se abscondant, nec iterum dona velut ingrati denegent. Dicat ergo in istis Ecclesia: Nigra sum, sed formosa. Nigra per me, formosa per donum; nigra sum de praeterito, formosa ex eo quod facta sum in futuris. Quomodo nigra, quomodo formosa? Nigra sicut tabernacula Cedar, formosa sicut pellis Salomonis. Et non est justum ut aliquis ex praeterita vita pensetur, et non magis attendatur quod fuit, sed quod est. Unde subjungit: Nolite me considerare quod fusca sim; quia decoloravit me sol. Aliquando in Scriptura sacra, sol ponitur nimius aestus terrenorum desideriorum. Unde ergo fusca? Quia decoloravit me sol, et ardore amoris terreni apud sponsum decolorata sum, id est indecora apud regem facta. (Vers. 5.) Filii matris meae pugnaverunt adversum me.

25. In omni creatura duae creaturae rationales sunt conditae, humana et angelica: cecidit angelus; persuasit homini. Mater enim omnis creaturae, benignitas et potentia Dei. Nos ergo et Angeli, ex eo quod rationales conditi sumus, quasi quamdam societatem fraternitatis habemus. Sed quia angeli ab eadem potentia conditi sunt, a qua et nos, qui tamen cadentes angeli contra nos quotidie bellum gerunt; dicat: Filii matris Ecclesiae pugnaverunt contra me. Ecce dum pugnant isti spiritus rationales, isti spiritus filii matris dum pugnant contra animam, faciunt eam rebus terrenis incumbere, actionibus saecularibus vacare, res transitorias quaerere. Unde et subjungit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Vineae enim sunt actiones terrenae. Ac si dicat: in actibus terrenis custodem me posuerunt, et quae vineam meam, id est animam meam non custodivi, vitam meam, mentem meam custodire neglexi; quia dum exterius in rerum terrenarum actione involuta sum, ab interna custodia elapsa sum. Plerique ex eo se considerant quod juxta ipsos est, non ex eo quod sunt. Juxta ipsos sunt dignitates, juxta ipsos sunt exteriora ministeria; et dum custodiunt quod juxta se habent, seipsos custodire negligunt. Dicat ergo: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi; id est, dum exteriori custodiae in actibus saeculi deservio, interioris custodiae sollicitudinem amisi. Sed ecce reducta anima ad gratiam Creatoris sui, jam amet, jam requirat ubi Redemptorem suum inveniat. (Vers. 6.) Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie.

26. In meridie sol ferventior est. Omnis qui in fide fervet, in amore desiderii fervet. Iste sponsus qui subter hinnulus vocatur, in corde ipsorum pascit virtutum viriditatem; in corde ipsorum recumbit in meridie, in fervore charitatis. Indica mihi, 412 quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Quare sic quaerat ubi pascat, ubi cubet, reddit causam inquisitionis suae. (Vers. 6.) Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

27. Sodales Dei sunt amici familiares, sicut omnes qui bene vivunt; sed multi apparent sodales esse, et sodales non sunt. Multi enim doctores dum perversam doctrinam suaderent, sodales quidem videbantur, sed inimici exstiterunt. Dum adhuc doctor esset Arius, Sabellius, Montanus, quasi sodales videbantur; sed dum districte diffusi sunt, inimici apparuerunt. Et plerumque fideles animae, dum inhaerent verbo Dei, dum amant in doctoribus unde proficiant, cavere nesciunt perversorum verba doctorum, et ex ipsorum ore deficiunt. Quam multae enim plebes istae, quae de sodalibus crediderunt, et dum eas persequuntur, per greges sodalium erraverunt! Dicat ergo: Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. Indica in quorum corda veraciter requiescas, ne incipiam vagari post greges eorum, qui sodales tibi videntur, id est qui familiares tui creduntur, et non sunt. Omnes sacerdotes, omnes doctores sodales Dei sunt, quantum ad speciem; quantum vero ad vitam, multi non sodales, sed adversarii sunt. Sed haec ipsa quae diximus de haereticis magistris, possumus de catholicis non bene agentibus dicere. Multi enim parvuli intra Ecclesiam fideles appetunt bene vivere, volunt vitam rectitudinis tenere, considerant vitam sacerdotum qui eis praepositi sunt; et dum sacerdotes ipsi non bene vivunt, dum hi qui praesunt, non recte vivunt, hi qui subsequuntur in errorem dilabuntur. Unde et Ecclesia quasi in eis parvulis et fidelibus dicit: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Vitam mihi veraciter servientium tibi indica, ut sciam ubi pascas; viriditatem virtutum, ut sciam ubi cubes in meridie, id est ubi quiescas in fervore charitatis; ne dum greges sodalium tuorum aspicio, ipsa vagari incipiam, nesciens cujus verbis me et doctrinis committam. Caute enim debet omnis auditor, omnis infirmus, considerare cujus verbis se credere debeat, cujus magisterio uti debeat, cujus exempla sequi debeat. Et ecce verba sponsi redduntur ad sponsam. (Vers. 7.) Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.

28. Omnis anima nihil debet amplius curare, quam ut seipsam sciat. Qui enim seipsum scit, cognoscit quia ad imaginem Dei factus est, non debet similitudinem jumentorum sequi, sive in luxuria, sive in appetitu praesenti dissolvi. De qua ignorantia alibi dicitur: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Vestigia gregum sunt actiones populorum, quae quanto multae sunt, tanto impeditae, tanto perversae. Dicatur ergo Ecclesiae: Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos, juxta tabernacula pastorum. O tu, quae foeda per ignorantiam, per fidem pulchra facta es inter aliorum animas. Quod evidenter dicitur ad Ecclesiam electorum; si ignoras te, id est hoc ipsum, quod ad imaginem meam facta es, ignoras; egredere, id est foras. Si vero non cognoscis a quo facta es, egredere et abi; vade post vestigia gregum; sequere, non exempla mea, 413 sed exempla populorum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. Haedi nostri sunt motus carnales, haedi nostri sunt tentationes illicitae. Abi post vestigia gregum, id est descende post vestigia populorum, et pasce haedos tuos, id est nutri motus carnales, non jam sensus spirituales, sed motus carnales. Abi juxta tabernacula pastorum, si agnos pascis in tabernaculo pastorum, pasceris, id est in doctrinis magistrorum, in doctrinis Apostolorum, in doctrinis prophetarum. Si vero haedos pascis, juxta tabernacula pastorum pasce, ut fide voceris Christiana, et non operibus; quia intra videris esse per fidem, et non intra per opera. Quia ecce increpasti, ecce redarguisti (quid enim non dicis), quid tu benigne ea jam operatus es? Dic plane: Nam sequitur: (Vers. 8.) Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.

29. Omnes qui luxuriae, qui superbiae, qui avaritiae, qui individiae, qui fallaciae deserviunt, adhuc sub curru Pharaonis sunt, id est sub regimine diaboli; omnis vero qui in humilitate, in castitate, in doctrina, in charitate fervet, jam equus effectus est Creatoris nostri, jam in curru Dei positus est, jam sessorem Deum habet. Unde cuidam cui Dominus praesidebat, dicitur: Durum est tibi adversus stimulum calcitrare (Act. IX, 5). Ac si diceret: Meus equus es, jam contra me calcitrare non potes, jam tibi ego praesideo. De istis equis alibi dicitur: Misisti in mari equos tuos turbantes aquas multas (Habac. III, 15). Habet ergo currus Deus, quia animabus sanctis praesidet, et per animas sanctas circumquaque percurrit. Unde scriptum est: Currus Dei decem millia, multiplex millia laetantium Dominus (Psal. LXVII, 18). Habet currus Pharao, qui tamen currus in mari rubro submersi sunt, quia multi perversi in baptismate mutati sunt. Dicat ergo Sponsus: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea; id est, dum adhuc tu esses in curribus Pharaonis, dum adhuc operibus daemonicis deservires: ego te equitatui meo assimilavi, quia attendi quid praedestinatione in te fecerim, et equis meis te comparavi. Videt enim Deus adhuc multos luxuriae, adhuc avaritiae servientes, et tamen attendit in secreto judicio quid jam de ipsis operatus est, quia habet equos Deus: sed multos videt adhuc equos esse Pharaonis. Et quia considerat occulto judicio, occulta praedestinatione ad bonum commutandos, similes illos attendit jam equis suis, quia videt illos ad currum suum ducturus, qui prius in curru Pharaonis deserviebant. Ubi consideranda sunt occulta judicia, quia multi videntur per praedicationem, per sapientiam, per castitatem, per largitatem, per longanimitatem equi Dei esse; et tamen occulto judicio Dei, equis Pharaonis assimilantur: et multi videntur per avaritiam, per superbiam, per invidiam, per luxuriam equi Pharaonis esse; et tamen occulto Dei judicio equis Dei assimilantur. Quia et illos videt de bonis ad mala verti, et istos videt de malis ad bona reduci. Sicut ergo per discretionem multi qui equi videntur Dei, equi sunt Pharaonis per reprobam vitam quae illos sequitur; ita per pietatem multi qui equi Pharaonis videntur, ejus electi per sanctam vitam quam in fine suo servaturi sunt, equis Dei assimilantur. Unde 414 blanditur Sponsus et dicit: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Id est, tu adhuc in curribus Pharaonis subdita deserviebas, sub vitiis currebas, sed ego attendi quid de te per praedestinationem feci. Equitatui meo assimilavi te, id est electis meis similem te attendi. (Vers. 9.) Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis: collum tuum sicut monilia.

30. Turtur postquam parem suum perdiderit semel, nunquam alteri se jungit, sed semper solitarie habitans in gemitu perseverat; quia quem diligebat non inveniens quaerit. Sic sancta quaeque anima dum a Sponso suo absens est, ab ejus amore non recedit, sed in ejus desiderium semper anhelat et gemit; et dum illum quem valde diligit, non invenit, quia ab omni alieno amore se retrahit, quasi in genarum verecundia castitatem cordis ipso habitu et actu exteriori ostendit. Sequitur: Collum tuum sicut monilia. Per collum sponsae, praedicatores sanctae Ecclesiae designantur. In monilibus gemmae in auro ponuntur. Per aurum quippe sapientia, per lapides opera exprimuntur. Collum ergo sponsae sicut monilia existit; quia quilibet rectus Ecclesiae praedicator et sapientia interius se induit, et opera exterius exercet, quae in sapientia videt. Cui et adhuc dicitur: (Vers. 10.) Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento.

31. Murenulis monilia collo ligantur; quia et sapientia et religio a Scripturis sanctis praedicatoribus adjungitur; per murenulas enim sancta Scriptura intelligitur. Quae, bene aureae et argento vermiculatae dicuntur; quia et sapientia sancta Scriptura fulget, et sonora praedicatione per mundum auditur. Sicut enim per aurum sapientia, sic per argentum sancta praedicatio demonstratur. His verbis Sponsi sponsa respondet, et per corporeas rerum species amorem intimat, quo spiritualiter intus ardet, dicens: (Vers. 11.) Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.

32. Accubitum suum rex tunc intravit, quando Dominus noster Jesus Christus corporaliter coeli interiora penetravit. Quo ibi requiescente, nardus sponsae odorem suum dedit; quia virtus sanctae Ecclesiae suavem famam bonitatis longe lateque sparsit. Ad coelos enim Dominus ascendit, et Spiritum sanctum suum super discipulos misit (Act. II); quo impleti verba salutis mundo praedicarent, et per sancta opera boni odoris famam circumquaque diffunderent. Hunc quippe Spiritum in baptismo unaquaeque fidelis anima recipit; ut per eum sibi ex virtutum confectione unguenta componat, et proximos exempli exhibitione quasi unguenti odore reficiat. Sequitur: (Vers. 12.) Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.

33. Mortuorum corpora myrrha condiri solent, ne putrescant. Myrrham quippe corporibus ne putrescant adhibemus, dum membra nostra in Christi exemplum, per eorumdem mortificationem a putredine luxuriae restringimus; ne dum ea sine condimento dimiserimus, dissoluta putredine escam 415 vermibus aeternis nostra corpora faciamus. Sed quid est quod dilectum suum sponsa non myrrham, sed fasciculum myrrhae nominat, nisi quod dum sancta mens Christi vitam ex omni parte considerat, contra omnia vitia ex ejus imitatione repugnantes virtutes congregat; ex quibus sibi fasciculum aptat, quo carnis suae putredinem sempiternam abstergat? Qui bene inter ubera commorari dicitur, quia in dilectione Dei et proximi habitatio Christi sancta aedificatur. Sancta quippe anima dum Deum sic diligit, ut proximum non contemnat, et proximi amorem sic exsequitur, ut divinum non minuat, procul dubio ubera in pectore sibi locat, quibus Christum amplectens ipsum nutriat. Quasi enim uberibus Christus nutritus roboratur, dum hac gemina dilectione, ut fortius inhaereat, delectatur. De quo et adhuc dicitur: (Vers. 13.) Botrus Cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.

34. Cyprus insula est, in qua uberiores vineae quam alibi nascuntur. Per Cyprum ergo Ecclesia universalis designatur, quae multas vineas nutrit, dum in multas Ecclesias divisa, vinum quod laetificat cor hominis, gignit. Engaddi interpretatur fons haedi. Haedus autem antiquitus pro peccatis immolabatur. Quid ergo per fontem haedi nisi baptismus Christi figuratur? In quo dum corpus intinguitur, anima abluitur; et per illius fidem qui pro peccatoribus mortem pertulit, anima humana a peccatis omnibus mundari se credit. Cui mox dilectus respondet: (Vers. 14.) Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum.

35. Bis pulchram Sponsus sponsam suam vocat; quia cui dilectionem Dei et proximi donat, geminam pulchritudinem ei inserit, qua delectatur, et quam laudat. Cujus oculi bene columbarum esse perhibentur; quia dum in temporalibus gemit, et ad aeterna desiderio rapitur, in simplicitate sensus suos custodit, et carnales concupiscentias detestatur. Columba quippe in amore pro cantu gemit. Et bene sancta anima columbae comparatur; quia dum reprobi quique in amore mundi garriunt et laetantur, mens electa in coelesti desiderio atteritur; quia timet ne amittat quod diligit, dum differtur. Possunt etiam per oculos columbarum, Ecclesiarum praedicatores intelligi; qui simplicitatem quam praedicant, servant, et visibilia contemnentes, ad aeterna eum magnis gemitibus anhelant. Sequitur vox sponsae dicentis: (Vers. 15, 16.) Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus: lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina.

36. Pulcher et decorus dilectus dicitur, quia in divinitate et humanitate ab omni amanti se mente sine macula reprehensionis aspicitur. Quem dum sponsa pleno desiderio sequitur, omnium mundi perturbationum obliviscitur; et dum in ejus pace quiescit, magis ac magis decoratur. Unde sequitur: Lectulus noster floridus. Quid lectulum sponsae, nisi otii quietem intelligimus? Mens enim quae sponsum suum Christum singulariter amat, inquantum potest, ab omnibus sollicitudinibus mundi vacat, virtutes quibus Sponso suo placeat, intus accumulat. 416 Quae dum omnia quae temporalia sunt contemnit lectulum sibi cum Sponso in pace victoriae facit, ubi quo quietius pausat, eo amplius flores invenit quibus se decoram Sponso ostendat. Sequitur: Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Per domos, plures Ecclesias intelligimus, per tigna cedrina praedicatores designamus, per laquearia cypressina ipsos populos figuramus. Tigna enim tectum sustentant, laquearia vero domum implent et ornant. Sic sic in sancta Ecclesia praedicatores boni Scripturam divinam in corde et ore portant, quam fidelibus expandentes praedicant; ut dum Ecclesia praedicatione coelesti instruitur, munimen accipiat, quo ab imbribus tentationum protegatur. Cedrus autem et cypressus imputribilia ligna esse perhibentur. Quibus bene omnes electi figurantur; quia dum temporalia nullo desiderio sectantur, aeterni fiunt, eo quod mente in aeterna figuntur. Respondet Sponsus et dicit:

CAPUT II.

(Cap. II.--Vers. 1.) Ego flos campi, et lilium convallium. 1. Bene florem Christus se nominat, qui dum spinas peccatorum exterminat, mentem sponsae et pulchritudine suae justitiae exornat, et naribus cordis dum coeleste desiderium applicat, interiora animae quasi odore refocillat. Qui sequitur adhuc et dicit:

(Vers. 2.) Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.

2. Bene sicut lilium inter spinas, sponsa inter filias esse perhibetur; quia cum multi sint in Ecclesia qui solis verbis Christum confitentur, operibus vero nihil nisi humanas sollicitudines sectantur, dum sola illa anima in lilii dignitate computatur, quae a mortalitatis radice ad coelestem pulchritudinem assurgit, et munditiae candorem corde et corpore sibiipsi custodit, et proximos quosque bonae opinionis odore reficit. Sed quia Sponsus sponsam suam tanta laude dignam habuit, ipsa jam ex debito laudat, a quo laudari perspicit, et dicit: (Vers. 3.) Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios.

3. Ligna sylvestria esui hominum habiles fructus non gignunt; malus vero quod gignit, congrue et salubriter homines edunt. Merito ergo per malum Christus, per sylvestria vero ligna caeteri homines figurantur; quia in solo Christo cibum salutis quoties quaerimus invenimus; in ejus verbis et exemplis animas nostras fructu suavi et salubri reficimus. Ipse est quippe lignum vitae, quod nobis tribuit. Ipse est qui dum nobis semetipsum inspirat, animam pascit. In caeteris vero si quid refocillationis invenimus, non quod illorum, sed quod Christi est, ab illis sumimus; quia quidquid in eis praeter Deum est, mortiferum nobis procul dubio invenimus. (Vers. 3.) Sub umbra illius quem desiderabam, sedi; et fructus ejus dulcis gutturi meo.

4. Umbra Christi protectio est Spiritus sancti. Spiritus quippe sanctus mentem quam replet, obumbrat; quia omnem tentationum fervorem temperat; et dum aura suae inspirationis suaviter mentem tangit, quidquid noxii caloris sustinebat expellit; et quam jam forsitan nimius vitiorum aestus 417 marcidam fecerat, umbra sancti Spiritus protegens recreat; ut dum in ejus inspiratione sedens pausat, vires colligat quibus ad aeternam vitam robustius currat. Sequitur: Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Arbor quippe fructifera ipse Christus in corde plantatus consistit; quam si mens nostra digne diligit, et instanter excolit, fructus nimirum interius pulchros et utiles gignit. Quos dum mens capiens avide comedit, omnes mundi voluptates prae ejus dulcedine postponit. Dulce enim est valde sibi coelestia cogitare, in aeternitate oculum intimum figere, ut aliquando in fletibus etiam mens accensa compungatur, et inter lacrymas sublevata, angelorum cibo, ipsa videlicet sapientia, quanto dulcius, tanto avidius pascatur inde est quod subditur: (Vers. 4.) Introduxit me Rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem.

5. Quid enim per cellam vinariam congruentius, quam ipsam arcanam aeternitatis contemplationem accipimus? In hac aeternitate angeli sancti vino sapientiae inebriantur, dum ipsum Deum facie ad faciem videntes, omni voluptate spiritali satiantur. Hanc sancta mens (postpositis omnibus temporalibus) si a sponso introducatur intrat, in qua ex illis angelicis deliciis quantum sibi conceditur, gustat. Et quia adhuc in corpore corruptibili detinetur, se perfecte non satiat, tamen ex illo minimo quod cursim sumit, considerat quantum debeat amare quod amat. Potest tamen per cellam vinariam Scriptura divina figurari. Per hanc quippe in sponsa charitas ordinatur, quia in ejus doctrina manifeste discitur qualiter Deus et proximus ordinate diligantur. Hac charitate percussa sequitur et dicit: (Vers. 5.) Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.

6. Per flores teneri quique et incipientes, per mala vero perfecti fideles designantur. Sponsa quippe quia amore languet, fulciri se floribus et stipari malis appetit, quia dum se aeternitatis desiderio afficit, dum qualiter illuc perveniat, tota anxietate perquirit, sed perventionem dum in carne vivit, omnino non invenit, fatigata in desiderio suo requiescit, et in hoc solo gaudet, si circa se prospicit vel quibus ipsa, vel in quorum perfectione consolationem de languore suo perspicere possit. Quibus de sponso suo subsequenter haec dicit: (Vers. 6.) Laeva ejus sub capite meo et dextera illius amplexabitur me.

7. Per laevam sponsi vita praesens, per dexteram vero vita aeterna designatur. Per caput autem sponsae, mens quae animae dominatur assumitur. Sed laeva sponsi sub capite sponsae esse dicitur, et dextera ejus amplexatur eam, quia vitam temporalem sub mente sua semper ponit, vitam vero aeternam ut omni modo amplexetur concupiscit. Haec quippe quae videt, magnanimiter mente sublimi conculcat, officiis coelestibus se occupat. Haec ex necessitate tolerat, ad illa summo desiderio quasi brachio dextero sponsi astricta suspirat. In quae cum aliquantulum intrat, delectabiliter quiescit, cujus quietis dilectione mundanos tumultus omnino fastidit. Sic quiescentem utique sponsus amplius diligit, et ab ejus excitatione improbos quosque repellit, dicens: (Vers. 7.) Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas, cervosque 418 camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

8. Cervi et capreae munda animalia in lege esse perhibentur. Quid ergo per cervos et capreas, nisi fidem, spem et charitatem accipimus? Quas dum nobis mundas servamus, per easdem altos montes contemplationis ascendimus. Sancta autem anima sponsa Christi a cunctis mundi perturbationibus quiescere appetit, in sinu sponsi sopitis terrenis cupiditatibus dormire sancto otio concupiscit, ita ut etiam necessaria colloquia aliquando fastidiat, soliusque sponsi collocutione quanto quietius, tanto serenius hilarescat. Sed hanc dormientem carnales qui sunt in Ecclesia, nonnunquam importune excitant, negotiis mundi eam implicare desiderant; quia ejus vitam inutilem existimant, dum ab eorum curis eam se abstinentem considerant. Hi tales satis congrue non filii, sed filiae nominantur, quia dum effeminatos mores nutriunt, virili dignitate amissa, quales interius habentur, exterius nomine femineo designantur. Hi dilectam suscitare sub adjurationis pondere prohibentur, ne videlicet mentem quae ad vacandum Deo se accingit, et solis spiritalibus studiis inhaerere concupiscit, importunis sollicitationibus inquietent, et tenebris curarum terrenarum oculum cordis ejus obnubilent. Et tamen non ei omnis cura proximi interdicitur, sed quando suscitari debeat, ejus voluntati relinquitur, quia profecto omni perfectae animae discernendum est, et quando coelesti contemplatione studeat, et quando proximorum utilitatibus inserviat. Hanc vacandi Deo licentiam libentissime sponsa suscipit, statimque verbum sponsi amplectitur et dicit: (Vers. 8.) Vox dilecti mei: ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.

9. Ac si diceret: Hanc vocem dilecti mei sponsi esse recognosco, hanc ab ejus ore semper audire desidero, quia in hoc video quantum me diligat, cum me ab amplexibus ejus desiderabilibus impediri prohibeat. Ad hos amplexus qualiter pervenerit, subito narrat, dicens: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Ad amplexus sponsae suae Christus venire disponens, humanitatem nostram dignanter assumpsit. Ad quod mysterium peragendum, quasi saliens in montibus venit, quia quaedam opera inter homines ostendit, quae valde sublimia et super homines esse perspiciens humanum genus admirari potuit, attingere non potuit. Quod enim de virgine natus est quod ad vagientem adorandum ire pastores angelus admonuit, magos stella perduxit; quod pendens in cruce qua hora voluit spiritum emisit; quod mortuus tertia die seipsum suscitavit, quod coelum ingressus, Spiritum sanctum quibus sibi placuit donavit; quod fidei suae per piscatores et idiotas mundum subjugavit; haec faciens quasi in montibus ambulavit, quo eum nulla creatura assequi valuit. In his nimirum operibus colles transilivit, quia sanctos omnes, quantumcunque excreverint, potentia suae operationis transcendit. De quo et sequitur: (Vers. 9.) Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum.

Similis capreae bene esse dicitur, quia ex Synagoga carnem traxit, quae per capream ostenditur. 419 Et quia ex antiquorum sanctorum stirpe progenitus est, quasi hinnulus cervorum recte esse perhibetur. Sequitur:

(Vers. 9.) En ipse stat post parietem nostrum, aspiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.

10. Quasi post parietem nostrum Christus incarnatus stetit, quia in humanitate assumpta divinitas latuit. Et quia ejus immensitatem si ostenderet, infirmitas humana ferre non posset, carnis obstaculum objecit, et quidquid magni inter homines operatus est, quasi post parietem latitans fecit. Per fenestras autem et cancellos qui aspicit partim videtur, partim vero se abscondit. Sic et Dominus Jesus Christus dum et miracula per divinitatis potentiam fecit, et abjecta per carnis infirmitatem pertulit, quasi per fenestram et cancellos prospexit, quia in alio latens, in alio quis esset apparuit. Incarnatus itaque Ecclesiae suae, vel unicuique perfectae animae loquitur, et ad aeternam exhortatur patriam, dicens: (Vers. 10.) Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.

11. Propter fidem Christus sponsam suam amicam vocat, columbam propter simplicitatem, formosam propter operationem. Quia enim sine fide Deo placere non possumus, bene per fidem amici vocamur, quia dum fide coelestia appetimus, abjectis terrenis Deo adhaeremus. Columba vero bene anima propter simplicitatem dicitur, quia dum simplicem Deum cordis simplicitate perscrutatur, nequaquam mundi ineptam laetitiam dissoluta sectatur, sed semper ad aeterna festinans, columbae gemitum diligendo imitatur. Propter operationem anima formosa recte appellatur, quia dum praeteritae vitae peccata per bona opera redimit, quasi antiquam turpitudinem assumpta forma meliori ante sponsi oculos abscondit. Hanc itaque hortatur Sponsus ut surgat et veniat; quia dignum est ut quicunque ad amorem Christi properat, carnis torporem quantum potest abjiciat, et se ad aeterna consequenda celeriter accingat. Sed quia ut ad coelestia festinemus, per exhibitionem Novi Testamenti a Deo accepimus, ideo recte sequitur: (Vers. 11.) Jam enim hyems transiit, imber abiit et recessit.

12. Quid per hyemem, nisi legis austeritas intelligendum est? Quae dum in carnalibus sacrificiis populum antiquum detinuit, ad appetenda spiritalia et coelestia observatores suos non adjuvit. Possumus etiam per hyemem vitam praesentem intelligere, quae dum nos assiduis tentationibus impetit, quasi imbribus importunis ad sequendum Christum torpere compellit. Sed jam sponsa surgat, quia hyems transiit, quoniam quanto magis dies ultimus instat, praesens vita recedit, et quo amplius tempus ad terminum ducitur, eo citius currendum est, ne electa anima oblatis sibi muneribus aeternis privetur. Transiit enim dicitur, quia in proximo transitura esse non dubitatur. Sequitur: (Vers. 12.) Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit.

13. Flores apparuisse in terra dicuntur, quia sanctae animae cum a corporibus recedunt, in coelo recipiuntur. Et quia in hac vita quamvis hyems fuerit, a bono opere non torpuerunt, mox ut recesserunt, in terra viventium gloriose floruerunt. Bene ergo sequitur quod dicit: Tempus putationis advenit, quia quo amplius in coelo electorum numerus 420 congregatur, eo celerius reprobi ab Ecclesia tanquam sarmenta inutilia amputantur, ut mundus citius finiatur. Sequitur: (Vers. 12, 13.) Vox turturis audita est in terra nostra, ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum.

14. Quid per turturem, nisi Ecclesia; quid per terram sponsi, nisi vita illa beata designatur? Sed vox turturis in terra sponsi audita esse dicitur; quia dum pro desiderio suo sancta Ecclesia deprecatur, a Christo in coelo clementissime exauditur. De qua recte subditur: Ficus protulit grossos suos, vineae florentes dederunt odorem suum. Ficus quippe grossos suos protulit, quia sancta Ecclesia martyres suos ad aeternam patriam praemisit. Post quos vineae florentes odorem suum dederunt, quia per universum mundum exempla bonorum operum excreverunt. Vineae utique flores producunt, cum singulae Ecclesiae animas prius infideles ad fidei novitatem per baptismum educunt. Sed flores ipsi odorem proferunt, cum credentes animae exempla bona per suavem opinionem sibi invicem et aliis aspergunt. Sed quia Christus utroque modo exhortationis nos trahit, ut videlicet et praeceptis nos admoneat, et exemplis sanctorum nos erigat, idcirco sponsae suae prius ut surgeret admonendo praecepit, et deinde exempla sanctorum ad cognitionem adduxit, et post exemplorum exhibitionem iterum se ad praecepti commonitionem convertit, dicens: (Vers. 13, 14.) Surge, amica mea, soror mea, et veni, columba mea in foraminibus petrae, in caverna maceriae.

15. Surgit anima, cum a peccati perpetratione se erigit; venit, cum per bona opera desiderii sancti passibus sanctis ad coelestia tendit. Sancta etenim mens cum praeteritae vitae turpitudinem conspicit, cum peccata sua enumerat quae fecit, mox secum in conscientia erubescit, et quaecunque in mundo dilexerat, ad odium sibi transferens fletibus se punit, et ipsa poenitentia facta robustior, ab omni inquinatione etiam exilit, et ab omni torpore negligentiae se excutit, ut jam in infimis cogitationibus non jaceat, sed ad appetenda invisibilia per sancta desideria se extendat. Haec itaque mens surgit et venit, quia et a torporis infirmitate per compunctionem se erigit, et in sanctis studiis se exercens, ad aeterna pedibus amoris currit. Per foramina autem petrae, vulnera manuum et pedum Christi in cruce pendentis libenter intellexerim. Cavernam vero maceriae, vulnus lateris quod lancea factum est, eodem sensu dixerim. Et bene columba in foraminibus petrae et in caverna maceriae esse dicitur, quia dum in crucis recordatione patientiam Christi imitatur, dum ipsa vulnera propter exemplum ad memoriam reducit, quasi columba in foraminibus, sic simplex anima in vulneribus nutrimentum quo convalescat, invenit. Possunt tamen per foramina petrae, incarnationis Christi sacramenta signari, et per cavernam maceriae, ipsa protectio angelicae custodiae figurari. In qua custodia cum anima ponitur, bene ei a sponso dicitur: (Vers. 14.) Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

16. Quid enim per faciem, nisi fidem qua a Deo cognoscimur, accipimus? Et quid per vocem, nisi praedicationem intelligimus? Sed praecipit sponsus ut ei sponsa faciem suam ostendat, quia quicunque se fidem dicit habere, necesse est ut in bonis operibus 421 se exerceat, ut in operibus exterioribus fides interior innotescat. Sed et opera necesse est ut vox praedicationis sequatur, quia quicunque in sanctis operibus se dilatat, consequens est ut ad eadem facienda proximos quosque exhortetur. Ideo sequitur: Vox enim tua dulcis et facies tua decora. Tunc enim et vox placet, et facies decoratur, quando et opera praedicatio sequitur, et rursum praedicationem bona opera comitantur. Hujusmodi praedicatoribus consequenter dicitur: (Vers. 15.) Capite nobis vulpeculas, quae demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.

17. Per vulpes haeretici, per vineas singulae Ecclesiae designantur. Sed vulpes vineas demoliuntur; quia per haereticos Ecclesiae a rectae fidei viriditate exsiccantur. Quae bene parvulae dicuntur, quia quamvis contra veritatem intus superbiant, exterius tamen in verbis humilitatem per simulationem sectantur. Quae tunc a sanctis praedicatoribus capiuntur, quando instante altercatione, sententiis veritatis convincuntur. Praedicatores quippe sancti aliquando canes per similitudinem dicuntur: quia praedicationibus assiduis, quasi latratibus importunis, adversarios quosque a grege ovium arcere nituntur. Isti canes vulpes Christo capiunt; quia ducem suum dum fideliter diligunt, pro ejus amore laborantes, tergiversantes haereticos ab involutionibus quaestionum, quasi a tenebrosis caveis ad lucem veritatis educunt. Quare vero vulpium demolitio timeatur, manifestatur cum dicitur: Nam vinea nostra floruit. Vinea quippe floruit, quia sancta Ecclesia per baptismum filios ad fidei novam conversationem perduxit. Quibus timendum est, ne ab haereticis depraventur, quia dum quique credentes in novitatem Christi regenerantur, quo quisque tenerior est, eo citius ad pravitatem seducitur. Floribus omnino timendum est, ne pereant, quia dum adhuc quisque ad perfectionem per exercitium diuturnum non convaluit, facile si a dente venenoso mordetur, ab hoc quod nactus fuerat, evanescit. Perfecta enim quaeque anima in quo se jam diu exercuit, facile non amittit, quia quo frequentius palato intimo quam dulcis sit Dominus gustavit, eo constantius sponsi rectitudinem tenet, et distorta fastidit. Quae prosequitur convenienter, et dicit: (Vers. 16, 17.) Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae.

18. Ac si diceret: Dilecti mei amicitiam constanter teneo, quia ejus constantem benevolentiam erga me sentio. Quia dum ejus familiaritatem benignam habeo, durum mihi est quidquid ei adversum inimicos latrantes audio. Et dum in ejus assiduitate qualis sit video, si quid erroris proferunt adversarii, a veritate quam in ejus visione cognovi, non recedo. De quo bene sequitur: Qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Quid per lilia, nisi animae designantur? Quae dum castitatis candorem retinent, per bonae famae opinionem proximis quibusque suaviter olent. Inter lilia sponsus ergo pascitur, quia procul dubio animarum castitate delectatur, quae et in se munditiam carnis conservant, et per nitidas cogitationes coram eo placent, et exempla proximis quasi odoris 422 suavitatem donant. Dies vero tunc aspirabit, et umbrae inclinabuntur, quando vita aeterna apparebit, et praesens vita finietur. Quippe dies erit, hic vero nox; quia hic in visione caligamus, ibi dies ipsa tota veritas mentibus elucebit. Ad hanc diem prorsus animae enituntur ut perveniant: propter hanc, justitiam illibatam in quantum possunt conservant; et quia sine Christo nihil possunt, ejus auxilium invocant, ejus familiaritatem desiderant. Quarum dum mentem considerat, prope est benignus et adjuvat, et quo amplius proficiunt, eo familiarius semper amat, donec finitis tenebris mundi, ad vitae aeternae lucem perfectas educat. Quam lucem quia valde desiderant, eamque cum Dominus ad judicium venerit, videndam esse putant, idcirco cum summo desiderio dicunt: (Vers. 17.) Revertere, similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bethel.

19. A nobis dilectus corporaliter tunc abiit, quando post resurrectionem in coelum ascendit. Tunc autem revertetur, quando in fine mundi resuscitatis corporibus hominum, omnibus in judicio manifestabitur. Qui vere similis capreae et hinnulo cervorum apparebit, quia in carne nostra veniens ad judicium, omnibus se monstrabit. Per capream enim, quae mundum est animal, Ecclesia designatur, quae dum in coelestibus mente habitat, quasi in montibus pascitur. Per cervos autem quid aliud quam patres antiqui designantur, ex quorum carne Christus natus, quasi hinnulus cervorum mundo est praesentatus? Bethel autem domus Dei interpretatur. Quae bene Ecclesia Dei dicitur, quia in ea Dominus habitat, dum per fidem corda nostra mundantur. Super montes ergo Bethel similis capreae hinnuloque cervorum apparebit; quia in ea humanitatis forma ad judicium veniet, quam ab Ecclesia sumpsit, quando in hoc mundo ex patrum progenie quasi hinnulus ex cervis humilis natus fuit. Qui vere et similis capreae, et super montes Bethel apparebit, quia ex humanitatis forma similis Ecclesiae erit, et tamen super ipsos summos, qui quasi montes excellunt, in Ecclesia sublimior eminebit. Qui dum venire moratur, quia eum semper sancta anima perquirere nititur, ideo sequitur:

CAPUT III.

(Cap. III.--Vers. 1.) In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. 1. Lectulum sibi sancta anima per noctes facit, dum omnes perturbationes mundi fugiens, secretum comparat, in quo requiescit. In hoc lectulo quem diligit quaerit, quia dum ab omnibus sollicitudinibus mundi vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat, non quiescit. Notandum est autem quia per noctes quaerit, qui modo in hoc mundo vivit, et perfecte tenebras temporalitatis a se excutit. Quas quo graviores patitur, eo ferventius quaerit eum, quo invento, tenebras amplius non patietur. Sed quia quem quaerit, nunquam perfecte in hoc mundo invenit, ideo subjungit: Quaesivi illum et non inveni. Quia vero maximo desiderio aestuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec dilectum inveniat, ideo constantiam inquisitionis subjungit, dicens:

423 (Vers. 2.) Surgam, circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni.

2. Quid per civitatem in hoc loco, nisi Ecclesiam; quid per vicos civitatis, nisi spiritales quosque accipimus? Qui dum ad Ecclesiam toto corde gradiuntur, angustam viam tenent, qua ad vitam perducantur. Per plateas autem, saeculares designantur, qui dum voluptates suas multas sequuntur, latas vias gradiuntur. Surgit ergo sponsa et civitatem circuit, quia perfecta anima quae visibilia fastidit, omnes sanctos qui sunt vel fuerunt in Ecclesia, mente conspicit, si quid forte in eorum actibus reperit quod imitando, ad sponsi inventionem aliquando pervenire possit. Per vicos autem et per plateas quaerit, quia dum per bonorum imitationem ad dilecti familiares amplexus pervenire satagit, non solum in spiritalibus, sed et in ipsis etiam carnalibus aliquando invenit quod imitari digne possit. Sed postquam laborem geminatum insinuavit, iterum difficultatem inventionis subdit, dicens: Quaesivi illum, et non inveni. Sed dum quaerit et non invenit, ipsa etiam quaeritur et invenitur, et ideo subditur: (Vers. 3.) Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis?

3. Quid per vigiles, nisi doctores Ecclesiae designantur? Qui dum lucrandis animabus et scriptis et dictis invigilant, ubi desiderii aliquantulum sentiunt, augmentare ad melius nunquam cessant. Hi sponsam quaerentem inveniunt, quia piam animam Christum invenire satagentem excipiunt, et ut citius inveniat, praeceptis instruunt, exemplis accendunt. Quos illa interrogans, dicit: Num quem diligit anima mea vidistis? Bene eos sponsa interrogare dicitur, quia dum eorum scripta vel verba vigilanti animo perscrutatur, tanquam praesentibus etiam absentibus animi intentione loquens, quid de Christo senserint, sciscitatur. Quia vero dum in eos intendit, nunquam sponsum invenit, consequenter subjungit: (Vers. 4.) Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.

4. Paululum vigiles transit, et dilectum invenit, quia dum eos puros homines esse cogitat, ad divinitatem mentem erigit, ibique sponsum suum supra homines Patri aequalem cognoscit. Quem tunc invenisse se dicit, cum sanctis laboribus adjuta, in ejus divinitatis claritatem oculum fidei tanquam per speculum contemplando aliquantulum figit. Quod tantillum quanta aviditate mentis suscipiat, ostendit, dicens: (Vers. 4.) Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae.

5. Mater Ecclesiae Synagoga exstitit; quia ex ipsa sanctos praedicatores habuit, a quibus verbum veritatis suscepit, per quod in fide regenerata fuit. Tenet ergo sponsum Ecclesia donec in domum matris eum introducat, quia usque in finem mundi ab ejus fide et amore non recedit, donec ad fidem Judaeos adducat. Non quod postea recedat; quippe quem in exsilio diligit, in patria videns amplius amabit. Sed de illo tempore dici debuit, de quo a quibuslibet propter obsistentes tentationes dubitari potuit. In domum ergo matris dilectum introducet, quando in fine mundi Ecclesia per praedicationem 424 in plebem judaicam Christiana sacramenta immittet. In cubiculum autem quasi in secretiorem partem domus eum introducet, quia ex eadem plebe ita plurimos convertet, ut omnes mundi sarcinas abjiciant, et in intimis cogitationibus soli Deo placere concupiscant. Hujuscemodi homines cubiculum facient sponso, quia dum a se omnes sordes cupiditatis abjicient, quasi secretum locum in mente in quo delectetur, component. A quorum inquietatione in eis delectabiliter pausans sponsus, improbos prohibet, dicens: (Vers. 5.) Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

6. In hoc utique ostendit, quia ejusdem perfectionis quosdam de Synagoga post conversionem inveniet, cujus de Ecclesia quam plurimos, dum in eorum quiete similiter delectatur, ab eis inquietatorem prohibet, sicut ab Ecclesia prohibuit. Introducta ergo ad fidem Synagoga, Ecclesiae mentem per opera quae videt, conspicit, et sublimitatem ejus valde admirans, dicit: (Vers. 6.) Quae est ista quae asendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?

7. In deserto itaque, in hoc mundo Ecclesia, sive sancta quaeque anima vivit, dum a regno exsul inter bestias, daemones videlicet, degit. Hic enim etsi non omnino a sponso deseritur, tamen dum in carne est, nondum ad certam ejus visionem admittitur, dum ab eo per exsilia et tentationes peregrinatur, quia dum adhuc cum eo non regnat, deseri ab eo sibi videtur. Ob hoc semper laborat ut ascendat, ut quem valde diligit, magis ac magis sentiat, quatenus quoniam perfecte eum in deserto non tenet, vel in ipso ejus desiderio se reficiat, ut sic in via roborata, quandoque ad hoc quod diu concupivit, perveniat. Sunt quippe nonnulli, qui dum omnia visibilia fastidiunt, mentem in coelestia erigunt, et quia in infimis nihil quod eis dulcescat, conspiciunt, totum cor ad superna convertunt. Hi ab omnibus malis moribus se exuunt, censum mundi cum cupiditatibus contemnunt, spe ad invisibilia tendunt, et quo ampliori desiderio illis inhaerent, eo magis ac magis moleste corruptionem ferunt quam habent. Hi nimirum per desertum ascendunt, quia dum in hoc mundo inter tentationes vivunt, quo amplius dum hic morantur deseri metuunt, eo quidem fortius ista deserunt, et ferventius ad illa gradiuntur, in quibus cum fuerint, nihil amplius quod eos amoveat, jam timebunt. 8. Bene autem sicut virgula fumi ascendere dicuntur, quia et odorem bonae famae, et subtilitatem mentis habere dicuntur. Non autem quarumlibet rerum fumus iste esse dicitur, sed ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii existere dedeclaratur. Myrrha quippe mortuorum corpora condiuntur ne putrescant, thura vero accenduntur ut redoleant. Per myrrham ergo carnis mortificatio signatur, per thus vero orationum munditia intelligitur. Sancta igitur anima dum carnem suam a putredine vitiorum mortificat, dum omnes mundi voluptates per continentiam abnegat, quasi myrrham morituro corpori adhibet, ut post judicium a corruptione aeterna sanum permaneat. Cum vero se ad coelestia majori desiderio accendit, 425 et a cordis cubiculo omnes superfluas cogitationes ferventer abjicit, quasi thuribulum cor suum coram Deo facit. In quo dum per dilectionem virtutes congregat, quasi carbones in thuribulo coaptat, in quo seipsam mens in conspectu Dei igne charitatis accendat. Dumque ferventes et mundas orationes ad Deum emittit, quasi fumum aromatum ex thuribulo educit, ut coram dilecto suave redoleat, et proximos quosque ad ejus amorem per bona exempla concitare non desinat. Sed notandum quod non ait universi pigmenti, sed universi pulveris pigmentarii. Pigmenta quippe facimus, quando virtutes congregamus in corde. Quando vero ipsas nostras virtutes per singula quaeque opera diligentius retractamus, ne quid in operibus nostris incultum remaneat, ne inter virtutes vitium lateat, tunc procul dubio unguenta virtutum quasi in pulverem tundimus, ut eo mundiora sint opera nostra, quo subtilius ea ab omni subreptione vitiorum discernere non cessamus. Hujuscemodi mentes dilecto suo delectabiles se per ejus gratiam faciunt, et dum ab omni mundano strepitu se dividunt, locum in quo sponsus requiescat, in seipsis componunt. De qua requie subditur: (Vers. 7, 8.) En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.

9. Salomon quippe pacificus interpretatur. Quid ergo per Salomonem, nisi Christus intelligitur, de quo scriptum est: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum? (Ephes. II, 14.) Salomoni ergo lectulum facimus, quando a mundi sollicitudinibus omnino cessamus, dum in solo desiderio Christi libenter pausamus, eique, ut nobiscum pauset, cor ab omni terrena cupiditate mundamus. Denarius autem numerus si per senarium multiplicetur, nimirum sexaginta complentur. Per denarium itaque Decalogum legis accipimus, per senarium autem totum hoc tempus intelligimus quod sex diebus operatoriis volvi videmus. Per sexaginta igitur fortes omnes perfectos qui fuerunt ante nos in Ecclesia intelligimus; qui dum decem praecepta legis quo spiritalius, eo fortius in sex diebus compleverunt, quasi sexagenarium numerum perfecerunt. Hi lectulum Salomonis ambiunt, quia mentem sanctam in qua Christus pausat verbis et exemplis muniunt, quibus ab aditu mentis venientes hostes repellunt, dum ipsam mentem exemplis sustinent, scriptis erudiunt. Hi tenent gladios, et ad bella doctissimi existunt, quia dum verbum Dei opere complent, quod corde sciunt, magis ac magis semper docti hostem suum, daemonem scilicet, sapientia et fortitudine vincunt. Per gladium enim, verbum Dei designatur, per manus autem quibus gladios tenent ipsa opera figurantur. De quibus bene subditur: Uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Quid per ensem, nisi rigorem conversationis; et quid per femur, nisi carnis appetitum accipimus? Electi ergo quique, qui jam ad perfectionem vitae provecti sunt, semper ensem super femur suum ferunt, quia rigore conversationis appetitum carnis assidue frangunt, ne hostis quem in nocte hujus mundi timent, repente veniens, mollem aditum inveniat, et per voluptatis mollitiem 426 eo facilius, quo voluptuosiores invenerit, ad graviora peccata perducat. De laude itaque Salomonis adhuc subditur: (Vers. 9, 10.) Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Columnas argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media charitate constravit, propter filias Jerusalem.

10. Ligna Libani imputribilia esse asseruntur. Ferculum ergo fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, quia, secundum praescientiae suae gratiam, Christus sanctam Ecclesiam de sanctis in aeternum permansuris construxit. Columnas ejus fecit argenteas, quia eidem Ecclesiae praedicatores dedit, qui et ut eam exemplis sustentarent, magna justitiae rectitudine roboravit, et ut praedicationibus erudirent, nitore eloquii, quasi splendore argenti, decoravit. Reclinatorium aureum fecit, quia dum in cordibus perfectorum resplenduit, eis divinitatis suae potentiam per contemplationem ostendit. In qua contemplatione dum eis pulchritudinem coelestium gaudiorum monstravit, quasi reclinatorium ex auro composuit, quia locum in quo se refocillantes requiescant apposuit. Quod reclinatorium bene aureum esse dicitur: quia melior est sapientia cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari (Prov. VIII, 11). Ad hoc reclinatorium multis laboribus pervenitur, multis tribulationibus ascenditur, ita ut, si necesse fuerit, etiam sanguis effundi permittatur. Ideo ascensus recte purpureus esse dicitur. Dum enim sancti quique martyres propter vitam aeternam corpora sua ad supplicia tradiderunt, dum flagella, equuleos, ignes, gladios et alia innumerabilia tormenta patienter pertulerunt, nonne ad reclinatorium istud, ad beatam scilicet vitam, per ascensum purpureum ascenderunt? Sed nos miseri quid agimus, qui in hoc ferculo columnae argenteae non sumus, quia sanctam Ecclesiam nec exemplis sustentamus, nec praedicatione docemus? In ea reclinatorium aureum non habemus, quia, terrenis cogitationibus involuti, ad splendorem sapientiae per contemplationem non assurgimus. Ascensum purpureum nec etiam cognoscimus, quia, voluptatibus vacantes, labores et persecutiones pro aeterna beatitudine ferre recusamus. Consolatur nos aliquantulum quod de hoc ferculo subditur: Media charitate constravit, propter filias Jerusalem. Quid enim per filias Jerusalem, cum non filios sed filias dixerit, intelligimus, nisi nos debiles, qui in Ecclesia non viri, sed feminae sumus, quia contra vitia fortiter non reluctamur, viriliter non resistimus, muliebriter subjacemus? Jerusalem enim visio pacis interpretatur, per quam Ecclesia, quae est mater nostra, designatur, eo quod assidue pacem perpetuam contemplatur. Si ergo nos in ferculo Regis columnae argenteae non sumus, reclinatorium aureum non habemus, per ascensum purpureum ascendere non valemus; saltem charitatem, quae communis omnibus electis quasi in medio posita est, teneamus. Per hanc quippe rex Salomon nos in ferculo suo esse cognoscit, quia in eo cum columnis argenteis, cum reclinatorio aureo, cum ascensu purpureo, propter filias Jerusalem etiam media charitate constravit, quia cum Ecclesiae membris ad eamdem sponsi beatitudinem pervenimus, si charitatem indefessam observamus. Sequitur: 427 (Vers. 11.) Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus.

11. Mater Christi beata Maria esse creditur, quae coronavit eum diademate, quia humanitatem nostram ex ea ipse assumpsit, sicut in Evangelio recitatur (Matth. I). Et hoc in die desponsationis ejus et in die laetitiae cordis ejus factum esse dicitur, quia quando unigenitus Filius Dei divinitatem suam humanitati nostrae copulare voluit, quando per bonam voluntatem suam tempore opportuno Ecclesiam suam sibi assumere placuit, tunc cum charitatis exsultatione carnem nostram ex matre Virgine suscipere voluit. In qua cum doloribus pro tempore vivens, de redemptione nostra vehementer exsultavit. Sed cum diadema pro gloria assumatur, in humanitatis autem susceptione non gloria Verbi Dei, sed humilitas esse cognoscatur, quomodo humanitate nostra quasi diademate coronatus fuisse dicitur? Sed cum ipsa ejus incarnatio vere gloria nostra fuerit, quia membra ejus sumus propter communionem corporis, diadema membrorum bene capitis Scriptura praedixit. Hic itaque quia a sponsa laudatur, et ipse vicissim sponsam laudare dignatur, dicens: CAPUT IV.

(Cap. IV.--Vers. 1.) Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es et decora! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. 1. Quia haec superius exposuimus (Cap. 2, n. 35), ut potuimus, nunc eadem repetere propter brevitatem servandum devitamus. Sed quia adjunctum est Absque eo quod intrinsecus latet, breviter videndum est quomodo superioribus conjungatur. Pulchra est ergo sponsa, et oculi ejus columbarum, absque eo quod intrinsecus latet, quia valde honestum est quidquid in exterioribus operatur, quod simpliciter inter homines conversatur, quod ea quae videt temporaliter concupiscere dedignatur, et si quid tamen in hoc mundo placet, post concupiscentias suas ire detestatur. Sed vehementer pulchrius et honestius est quod cordis desiderium illibatum retinere conatur, quod aeternae beatitudinis claritatem in mente retinet, erecta contemplatur, quod in his quae interius videt suaviter requiescit et mundatur. Sequitur:

(Vers. 1.) Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad.

2. Si per oculos praedicatores Ecclesiae designantur, quia caeteris viam ostendit, bene per capillos populi significantur, quia eidem Ecclesiae ornatum tribuunt. Capilli ergo sponsae sicut grex caprarum esse dicuntur, quia populi Ecclesiae dum, praecepta legis ruminantes, coelestia fide contemplantur, munda sunt animalia, et in altis pascuntur. Galaad autem acervus testimonii interpretatur. Quid autem per acervum testimonii, nisi multitudinem martyrum intelligimus? Qui dum fidem Christi insuperabiliter tenuerunt, eos testimonium veritati etiam per mortem suam perhibuisse scimus. Grex itaque iste caprarum de monte Galaad ascendit, quia populus Ecclesiae eo magis fide se ad aeterna suspendit, quo fortius sanctos martyres eidem fidei testimonium perhibuisse scivit. Sequitur: (Vers. 2.) Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascendunt 428 de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter illas.

3. Sicut per oculos praedicatores intelliguntur, quia per eos Ecclesia illuminatur, similiter et dentes ejusdem possunt dici, quia per eos infideles consumuntur, et parvuli nutriuntur. Dentes quippe bene sancti praedicatores vocantur, quia dum sanctam Scripturam exponendo minoribus fratribus elucidant, quasi panem parvulis, tanquam matres filiis commasticant, quo infirmi ad fortiora convalescant. Hi nimirum bene sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, esse dicuntur, quia dum se a peccatis omnibus in baptismo ablutos esse recordantur, libenter onera mundi deponunt, ut ad coelestia consequenda et praedicanda quo liberius, eo facilius gradiantur. De quibus subditur: Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter illas. Gemellos fetus omnes sancti praedicatores habent, quia dum in duobus praeceptis charitatis caeteros homines supereminent, geminam dilectionem praedicant, et in ea duos populos, judaicum et gentilem gignere non cessant. Inter quos nullus est sterilis, quia profecto praedicator non est dicendus, si filios spiritales gignere contemnit. De quibus adhuc subditur: (Vers. 3.) Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce.

4. Iidem praedicatores labia Ecclesiae dicuntur, quia nimirum per eos populis praecepta vitae loquitur. Qui bene sicut vitta dicuntur, quia dum fluxas cogitationes in cordibus hominum suis praedicationibus restringunt, quasi sparsos crines ne immoderate diffluant reprimunt. Sed quid est quod non tantum vittae, sed coccineae comparantur, nisi quia per coccum flamma charitatis intelligitur, qua illi ardent, et per eos alii accenduntur? Per quos eloquium sanctae Ecclesiae dulcoratur, quia dum quae dicunt faciunt, praedicationes suas hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sequitur: (Vers. 3.) Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet.

5. Quid per genas Ecclesiae, nisi eosdem ipsos praedicatores intelligimus, qui dum in populis ut eis proficiant eminent, quasi in facie Ecclesiae manifesti apparent? Per malum autem punicum ipsa Ecclesia designatur, quia dum multos populos in unitate fidei nutrit, quasi multa grana sub uno cortice stringit. Fragmen ergo mali punici sancti praedicatores existunt, quia dum se ut grana in divino servitio caeteris fortius affligunt, dum omnia mundana contemnunt, dum voluptates suas abnegant, et vitia sua omnino mortificant, et caeteros extollunt, et dum per exempla sua caeteros nutriunt, quasi fracti et aperti se cibos offerunt. Sed quamvis magna sint quae extrinsecus apparent, majora tamen in occulto retinent, quae divini oculi soli vident. Ideo subjunctum est: Absque eo quod intrinsecus latet. Sequitur: (Vers. 4.) Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

6. Collum quippe extendimus, quando longius prospicere volumus. Propter aliud ergo sancti praedicatores oculi, propter aliud dentes, propter aliud autem genae, et collum propter aliud convenienter vocantur. Bene igitur sicut turris David collum 429 sanctae Ecclesiae dicitur, quia sancti praedicatores procul venientes hostes sanctae Ecclesiae speculantur, et fortiter resistunt, si quid in Ecclesia laedere conantur, et, libere terrena despicientes, coelestia contemplantur. Collum ergo propter hostium speculationem, turris vero dicuntur propter fortitudinem, et propter excelsam coelestium gaudiorum contemplationem. Quae turris recte David esse dicitur, quia David manu fortis interpretatur; per quod Christus significatur, cujus est quidquid forte et excelsum operatur. De qua subditur: Quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Cum propugnaculis turris David aedificata dicitur, quia sancti praedicatores contra adversarios homines, si necesse sit, miraculis armantur. Contra vitia autem se clypeis muniunt, quia ne spiritalibus hostibus succumbant, virtutibus se defendunt. In quibus omnis armatura fortium pendent, quia quisquis hostium cuneis fortiter resistere vult, in eis exempla videt, quibus armatos hostes strenue valet superare. Mille autem hic pro perfectione ponitur, quia in millenario numero omnes numeri perfecti complentur. Sequitur: (Vers. 5, 6.) Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis donec aspiret dies, et inclinentur umbrae.

7. Per duo ubera duo praedicatorum ordines, unus in circumcisione, alius in praeputio, designantur. Qui bene sicut duo hinnuli capreae dicuntur, quia et filii Synagogae existunt, et in montibus contemplationum pascuntur. Gemelli vero ideo dicti sunt, quia concorditer praedicant, et concorditer sapiunt. In liliis vero pascuntur donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, quia munditiam infatigabiliter sectantur, donec in die judicii praemia recipiant, quae in laboribus noctis assidue contemplantur. Sequitur sponsus, dicens: (Vers. 6.) Vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.

8. Quid per montem myrrhae, nisi fortem altitudinem mortificationis in opere, et quid per collem thuris intelligimus, nisi altam humilitatem in oratione? Ad montem ergo myrrhae et ad collem thuris sponsus vadit, quia eos familiariter visitat quos per mortificationem vitiorum ad alta proficere et per mundas et humiles orationes suaviter redolere perspicit. His quippe virtutibus sancta Ecclesia vel unaquaeque anima munda efficitur, quia dum per voluptatum mortificationem vitiis reluctatur, et per sanctas orationes frequenter lacrymis abluitur, sordes lavat ut sponso placeat, cui pulchra apparere conatur. Cujus conatum ad effectum sponsus per gratiam suam ducit, opusque suum in sponsa benigne laudat et dicit: (Vers. 7.) Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

9. Cum scriptum sit: Nemo vivit sine peccato, nec infans cujus vita est unius diei super terram (Job. XXIV, 4, sec. Septuag.), quid est quod sponsa tota pulchra esse dicitur, in qua macula non habetur? Alibi quippe scriptum est: Stellae non sunt mundae in conspectu ejus (Job. XXV, 5). Et alibi: In multis offendimus omnes (Jac. III, 2). Et Joannes apostolus ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Et idem: Si dixerimus quia non peccamus, mentimur, et veritatem non facimus (Ibid. 6.) Sed dum 430 sancta anima a peccatis quotidianis se per poenitentiam mundat, dum quotidie peccata minuta cum lacrymis abluit, et a majoribus se observat, quamvis frequenter peccet, per assiduam tamen poenitentiam munditiam suam assidue servat. Hinc enim alibi praecipitur: Semper sint vestimenta tua candida (Eccli. IX, 8). Et illud: Justus autem ex fide vivit (Rom. I, 17). Quamvis enim mox ut peccat a justitia deviet, tamen dum semper credit in eum qui justificat impium, et assidue sub ejus fide peccata sua deflet, per assiduas ablutiones justitiam suam retinet. Se igitur ita mundanti sponsae consequenter dicitur: (Vers. 8.) Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni; coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

10. Libanus quippe dealbatio interpretatur. Quid ergo per Libanum nisi baptisma intelligitur, in quo sancta Ecclesia aqua abluitur, et a peccatorum nigredine per Spiritum sanctum quem recipit et per Christi fidem dealbatur? Unde scriptum est: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor (Psal. L, 9). De Libano ergo sancta Ecclesia ad coronam venit, quia in Christi baptismo fidem percipit, sub qua cum Christi gratia meretur ut praemium recipere possit. Sed quid est quod ter dicitur Veni, nisi quia in fide et in spe et in charitate quidquid operatur subsistit, ut his tribus munita virtutibus robur habeat, per quod in via non lassescat? De fide enim dicitur: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Et iterum: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). De spe autem dicitur: Non confundentur omnes qui sperant in te, Domine. Quis enim in te speravit, et derelictus est? (Eccli. II, 11, 12.) De charitate autem dicitur: Charitas operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8). Et iterum: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil sum (I Cor. XIII, 3). Et Joannes apostolus: Deus charitas est (Joan. IV, 16). Potest tamen et aliter intelligi quod ter dicitur Veni. Venit enim sponsa sancta ad Christum, dum in hoc mundo vivens, bona quae potest operatur. Venit quando in hora mortis anima, ipsa videlicet sponsa, a carne exuitur. Venit tertio quando in die judicii ultimi carnem resumit, et cum Christo thalamum coelestem ingreditur. Ibi quippe omnium laborum suorum praemia consequitur; ibi, jam omnino prostratis et exclusis hostibus, gloriose coronatur. Ideo et hic per promissionem ei dicitur: Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. 11. Quid per Amana, Sanir, et Hermon, nomina videlicet montium, nisi potentes hujus saeculi intelliguntur? Qui quanto ditiores, tanto excelsiores et firmiores apud infirmos esse videntur. Sed de his montibus sancta Ecclesia coronatur, quia dum regnum praedicat aeternum, dum exemplo suo omnia quae mundi sunt vilia esse demonstrat, ipsos etiam potentes ad poenitentiam inclinat, et sibi ipsi pro eorum inquisitione coronam in coelestibus parat. Sic quippe fit ut humiles superbos prosternant, et infirmi excelsos inclinent. Ideo scriptum est: Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur (Isa. XL, 4). Sed quid est quod non solum de montibus, sed etiam de capitibus montium coronanda 431 esse dicitur, nisi, quod impletum videmus, quia jam ipsae excelsiores personae in Christum credunt, et ejus praeceptis per Ecclesiae praedicationem obediunt? Reges enim et imperatores Christo serviunt, coronas deponunt; et per poenitentiam in Ecclesia veniam petunt. Si itaque per capita montium summas personas intelligimus, bene per cubilia leonum et montes pardorum principes quique et ministri designantur, qui crudelitati inserviunt, et dolositatibus suis quos vi non possunt laedere decipiunt. Pardi quippe maculas in cute semper portant, per quos qui alii quam hypocritae vel discordes significantur? In illis quippe qui credulitatem sectantur daemones tanquam leones cubant. In illis vero quasi pardi montes aedificant, quos dum vitiis suis aliquas virtutes admiscere consentiunt, pro omnibus bonis suis laudis gloriam affectare compellunt. Hi itaque vere pardorum varietatem imitantur, quia dum cum virtutibus etiam vitia sectantur, quasi in vario corio coloris dissimilitudine dividuntur. Sed de cubilibus leonum, et de montibus pardorum Ecclesia coronatur, quia dum per ejus praedicationem et crudeles ad pietatem et hypocritae ad vitae humilis unitatem convertuntur, pro his omnibus praemium percipiet quod meretur. Cui iterum dicitur: (Vers. 9). Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.

12. Per oculos sponsae sanctae Ecclesiae praedicatores, sicut dictum est, designantur; per crines vero populi multitudo figuratur; per collum autem sancti capitis et corporis conjunctio demonstratur, quae fides Ecclesiae intelligitur. Per hanc enim caput et corpus conjungitur, dum Christo quisque eo tenacius inhaeret, quo fidelior in bona conversatione habetur. In uno ergo oculorum et in uno crine colli sponsae sponsus vulneratur, quia profecto usque ad mortem crucis afficitur, ut unitas praedicatorum et plebis in Ecclesia confirmetur. De cujus dilectione erga sponsam iterum subdit sponsus. (Vers. 10). Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa?

13. Quid per mammas convenientius in hoc loco quam ipsa dilectio Dei et proximi, de qua superius diximus, intelligitur? Per quas mens sancta omnes sensus suos in dilectione nutrit, dum Deo suo charitatis tenacitate conglutinatur, et proximis si quid utilitatis habet, quando licet, libenter impendit. Has mammas sponsae quantum sponsus diligat, in repetitione laudis aperte manifestat, dicens: (Vers. 10.) Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

14. Quod superius de sponsi uberibus diximus, hoc et hic cum de sponsa loquitur intelligi posse aestimamus. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Per unguenta quippe ipsae virtutes quae ex charitate oriuntur intelliguntur. Habent quippe etiam reprobi aliquando aromata quibus redolent, quia virtutes quasdam possident, et bona opera perpetrant; sed quia sine charitate vivunt, in conspectu Dei nulla quae faciunt placent. Unde in judicio cum dicent: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matt. VII, 22)? respondebitur eis: Nunquam novi vos, discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Bene ergo unguenta Ecclesiae super omnia aromata redolere dicuntur, 432 quia etsi opera reproborum aliquando hominibus placent, haec quae sancta Ecclesia ex charitate conficit, in divinis naribus sine cessatione redolent. Sequitur: (Vers. 11.) Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

15. Praedicatores Ecclesiae bene labia sponsae esse dicuntur, quia per eos populis loquitur, et per eos ad fidem parvuli quique erudiuntur, dum per eos occulta divinae Scripturae quasi cordis latentia manifestantur. In favo autem mel latet, et cera videtur. Recte ergo labia sponsae favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Quando vero electus quisque praedicat, quando coelestia gaudia nescientibus revelat, tunc favus distillat, quia quanta dulcedo sapientiae in corde lateat, per oris fragilitatem audientibus manifestat. Unde scriptum est: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (I Cor. IV, 7). Ideo subditur: Mel et lac sub lingua tua. Nimirum falsi praedicatores mel in lingua portant, quod sub lingua non habent, quia coelestia gaudia aliquando praedicant tanquam veri sint, cum ipsa terrestria bona totis desideriis appetant. Sancta vero mens mel in lingua praetendit, quia sapientiae dulcedinem loquendo ostendit, quam veraciter praedicans, audientes tanquam mellis dulcedine reficit. Lac gerit, quia congruenti sibi doctrina parvulos quosque in Ecclesia nutrit. Sub lingua autem haec omnia sibiipsi reservat, quia internam dulcedinem assidue secum portat. Dum enim terrena abjicit, dum vitiorum amaritudinem respuit, in interioribus sensibus sapientiae dulcedine se pascit, qua robur colligit, ut ad aeterna gradiens, in labore viae lassescere non possit. 16. Cui bene dicitur: Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Quid per vestimenta haec, nisi sancta opera designantur, quibus praecedentium malorum turpitudo operitur, ne videatur? Hinc enim scriptum est: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet, et videatur turpitudo ejus (Apoc. XVI, 15). Thus vero per significationem pro oratione ponitur, sicut scriptum est: Ascendat oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). Sancta itaque anima in hoc mundo, quanta potest, bona opera operatur, et bene operans desiderio et intentione sancta ad aeterna se extendit; nihilque boni agit, nisi ea intentione, ut ad coelestia quae diligit quandoque pervenire possit. Bene igitur odor vestimentorum ejus sicut thuris esse perhibetur, quia in omnibus operibus suis orat, dum perveniendi intentione, ea quae potest bona operatur. Sequitur: (Vers. 12.) Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.

17. Hortus sancta Ecclesia existit, quia dum populos multos in fide gignit, quasi flores pulchros bona terra emittit. Qui hortus conclusus bene esse dicitur, quia charitatis vallo circumquaque munitur, ne intra numerum electorum reprobus aliquis ingrediatur. Unaquaeque anima sancta etiam hortus conclusus esse intelligitur, quia dum bona sua intentione vitae aeternae abscondit, dum humanas laudes omnino contemnit, ipsa bona intentione se circumsepit, ne ad interiora rapienda hostis antiquus irrumpere possit. Fons etiam dicitur, quia dum coelestia assidue cogitat, dum scientiam Scripturarum 433 semper in ventrem memoriae congregat, quasi aquas viventes sancta mens in se gignere non cessat, quas sitientibus proximis praebere ut reficiantur valeat. Unde scriptum est dicente Domino: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13). Et alibi: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 38). Sed cur dicitur fons ille signatus, nisi quia sensus spiritalis mentibus indignis absconditur? Infideli enim homini a Domino dicitur: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III, 8). Et iterum scriptum est: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Quod enim ibi lumen signatum hoc hic procul dubio fons signatus esse perhibetur. Sanctus enim Spiritus mentem quam replet, et illuminans irrorat, et irrorans illuminat: ut et de luce ejus videat quid appetat, et de rore ejus se refrigeret, ne lassescat. Sequitur: (Vers. 13.) Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus.

18. Quid emittit sancta Ecclesia, nisi cum sanctis operibus sancta verba, quibus filios gignit et nutrit? Quorum dum alios usque ad martyrium perducit, alios in sancta conversatione erudit; hos sanguine martyrii rubentes ad aeternam patriam transmittit, illos vero in sanctis operibus viventes, proximis in exemplum sanctitatis tradit, quid aliud quam mala punica et pomorum fructus emittit? Mala enim punica sub rubeo cortice multitudinem granorum continent; fructus vero pomorum in se refectionis dulcedinem habent. Sic sic martyres dum sub igne tribulationis laborant, dum pro Christo sanguinem exterius fundere non dubitant, multitudinem virtutum interius sibi congregant in mente. Sancti etiam quique qui in pace Ecclesiae vivunt, fructus pomorum gerunt; quia dum sancta opera faciunt, proximis exempla tribuunt, quorum exhibitione se qui volunt reficiunt. Quotquot enim sunt in Ecclesia sancti, sive igne passionis ardeant, sive in pace Ecclesiae quiescentes succrescant, sanctarum virtutum odorem tanquam paradisum suavitatis et deliciarum construere in se, dum vivunt, non cessant. Cujus paradisi ubertatem Scriptura demonstrat, dum sub voce sponsi per arbustorum nomina, quasque virtutes designat, dicens: (Vers. 14.) Cypri cum nardo, nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.

19. Quid enim per has diversas aromatum species designatur, nisi sanctarum virtutum odor et profectus, qui in sanctis habetur? Ex his quippe speciebus regalia unguenta conficiuntur, ex his corporum sanitates inveniuntur. Bene igitur virtutes animarum designant, quibus congregatis et confectis, et bonus odor opinionis egreditur, et aegris animabus competens sanitas reparatur. Sed adhuc laus Ecclesiae a sponso repetitur, cum subditur: (Vers. 15.) Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.

20. Recte in emissionibus, fons hortorum et puteus aquarum viventium describitur. Quid enim per fontem et puteum, nisi sancta Scriptura designatur? 434 quae sic aquam sapientiae generat, ut et potantes semper reficiat, et tamen manare non desistat. Quae bene hortorum esse perhibetur; quia illorum specialiter est sancta Scriptura, in quorum montibus virtutum semina oriuntur. Sed quaerendum nobis est, quare fons et puteus utrumque simul Scriptura dicatur, cum fons in superficie appareat, puteus vero in imis latens, omnes se quaerentes majori labore exerceat. Sed sciendum est, quod divina Scriptura in quibusdam manifesta existens, in quibusdam vero locis obscuram se praebens, et aliquando leviter sicut invenitur, tanquam fons potatur, et aliquando magna inquisitione eget, ut inventa sumatur. Quod vero sanctae Scripturae intellectus per aquam designetur, ostenditur alibi cum divina voce de reprobis dicitur: Mittam eis sitim aquae, et famem panis (Amos VIII, 11). Et per Isaiam dicitur: Auferet Dominus ab Jerusalem et Juda omne robur panis et omne robur aquae (Isai. III, 1). Ubi notandum, quod robur panis prius, et postea robur aquae aufertur. Dum enim gravia dicta Scripturae non perquiruntur ut mandantur, paulatim a scientia decidit mens, ut aliquando levia etiam intellectu non capiantur. Sed aquae istae bene de Libano fluere cum impetu dicuntur: Libanus enim, ut dictum est, dealbatio interpretatur. In baptismo quippe dealbamur, dum amissa nigredine peccatorum, ad munditiam novae vitae reformamur. De Libano ergo aquae putei cum impetu fluunt: quia in baptismo electi quique donum Spiritus sancti accipiunt quo illuminati Scripturae sacrae sensum intelligunt. Quae Scripturae sanctae scientia tanto fluit impetu, ut electos dum tangit, ab hujus vitae amore submoveat, et ad aeterna gaudia vi impetus sui quosque adhaerentes trajiciat. Hinc est enim quod in psalmo scriptum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Impetus enim fluminis civitatem Dei laetificat, cum per donum sancti Spiritus fortiter inundans Scripturae sapientia sanctam Ecclesiam, vel cujuslibet capientis mentem, infusione sua exhilarat. Ad cujus Spiritus adventum malignus spiritus increpatur, cum hic in subsequentibus dicitur: (Vers. 16.) Surge Aquilo, et veni Auster: perfla hortum meum, et fluent aromata illius.

21. Quid enim per Aquilonem qui in frigore constringit, et torpens facit, nisi immundus spiritus designatur, qui reprobos omnes dum possidet, a bono opere torpere facit? Per Austrum vere, calidum scilicet ventum, Spiritus sanctus figuratur: qui dum mentes electorum tangit, ab omni torpore relaxat, et ferventes facit, ut bona quaeque desideranter operentur. Hinc enim dicitur: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in Austro (Psal. CXXV, 4). Surgat ergo Aquilo, et veniat Auster, et perflet hortum Sponsi, et fluant aromata illius; ut videlicet spiritus malignus ab Ecclesia vel ab unaquaque anima discedat, et Spiritus sanctus adveniat. Qui veniens charitatis ignem cogitationibus infundat, et a torpore negligentiae dum se infuderit, solvat. Quod dum agit, aromata fluunt; quia dum adveniente sancto Spiritu, cor quod prius torpuerat, ad opera se excitat, mox sanctae operationis opiniones per proximos quosque suaviter discurrunt, ut quique audientes ad eadem se accendant, et Austro flante, id est Spiritu sancto se infundente, virtutum odores 435 emittant, ut ubique sanctus hortus floreat, et post florem fructus redolentes et reficientes producat. In quem hortum sponsa dilectum invitat, cum subdit:

CAPUT V.

(Cap. V.--Vers. 1.) Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. 1. In hortum dilectus venit et fructum comedit, quando Christus mentes visitat, et bonorum operum delectatione se satiat. Unde et idem subjiciens dicit:

(Vers. 1.) Veni in hortum meum, soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.

2. Myrrham dilectus cum aromatibus metit, quando Christus mortificatione vitae ad perfectionem perducta, electum suum ab hac vita succidens, ad coeleste horreum cum sancta opinione inducit. Favum cum melle comedit, quando desiderium sanctum in sanctis operibus latens perficit, et ad sanctorum convivium sanctam animam sua delectatione impinguandam transigit. Vinum vero suum cum lacte bibit, quando et perfectione quorumdam se reficit, et innocentiam aliorum cum pietate diligens, utrosque ad aeternum convivium ingerit. Ad quorum exemplum quosque remanentes invitat, cum subjungit: (Vers. 1.) Comedite, amici mei, bibite et inebriamini, charissimi.

3. Notandum in primis est, quia qui comedunt, amici; qui vero bibunt et inebriantur, charissimi esse perhibentur. In quibus verbis intelligi datur, quia in hoc loco comedere bonum est; sed bibere et inebriari amplius bonum est. Sunt nimirum quidam in sancta Ecclesia, qui sic praecepta divina audiunt, ut coelestia plus quam terrena amare discant, pro eorum desiderio multa pauperibus tribuant, a pravis operibus se custodiant, nulla alicui violenter rapiant, Ecclesiae praedicationem libenter audiant, in fide se instruant, quam et operibus sanctis exerceant; et tamen uxores habeant, pignora nutriant, res suas diligant, quamvis his omnibus Christum praeponant. Hi profecto comedunt, et amici sunt; quia sanctam Scripturam audientes, talem sibi refectionem assumunt; ut etsi ad summam perfectionis adhuc non assurgunt, tamen secundum modum suum perfecti, in praeceptis divinis sine crimine vivunt. Quod dum beati Joannis parentes, Zacharias videlicet et Elisabeth (Luc. I), conservare studuerunt, per revelationem angelicam in senectute sua filium accipere meruerunt, quo major inter natos mulierum non surrexit, et ipsum Salvatorem mundi digito ostendere et baptizare meruit (Matth. XI). De cujus parentibus dicitur: Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6). Sunt vero alii qui tanta aviditate divinam Scripturam audiunt vel legunt, ut protinus cunctis terrenis operibus abdicatis sola coelestia ambiant, parentes, uxores, domos, filios etiam et omnia transitoria abjiciant; solummodo Christum sequi et amplecti concupiscant. Ejus desiderio se affligunt jejuniis, afficiunt lacrymis, exercent meditationibus divinis, sola quae sunt aeterna cogitant, contemplationibus vacant, ad hoc laborantes, ut ea quae retro sunt obliviscentes, in anteriora magis ac magis se 436 extendant (Philip. III). Quid profecto isti, quid aliud agunt, nisi bibentes inebriantur: ut dum omnium terrenorum per desiderium obliviscuntur, jure a sponso coelesti non tantum amici, sed et charissimi vocari mereantur? De quibus idem sponsus sequitur et dicit: (Vers. 2.) Ego dormio et cor meum vigilat.

4. Hujusmodi quippe electi cor sponsi bene vocari possunt, qui quo amplius exteriora quae sunt in mundo, fugiunt, eo secretius ea quae sunt interiora sponsi cognoscunt. De quibus procul dubio idem sponsus alibi dicit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et eo diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). Dormit ergo sponsus, et cor ejus vigilat: quia dum Christus jam glorificatus, in beatitudine quiescit, quicunque eum perfecte diligit, ut ad ipsum perveniat allaborat. De qua vigilantia sponsa superius dixit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum (Cant. I, 11). Quod enim illud quiescere dormire dicatur, id manifestat quod alibi legitur: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV, 9). Quod tamen ipsum et ipsa sponsa de se dicere potest. Dicat ergo: Ego dormio, et cor meum vigilat. Ac si aperte mens sancta loqueretur, dicens: Dum a mundanis tumultibus exterius dormio, interiori cogitatione quae sint coelestia vigilans penso. Sancti etenim viri dum terrena omnia despiciunt, dum tumultus mundi omnino fugiunt, dum otium in via Dei assumunt, nequaquam ut torpori vacent, ea dimittunt; sed interius laborantes, quae sint illa ad quae facti sunt, in corde aspicere contendunt. Neque enim ut torpeant dormiunt, sed ut liberius aeterna contemplentur, a transitoriis rebus quiescunt. Quos tamen aliquando sponsus ad profectum proximorum excitat, et ut eis cum quibus vivunt proficiant, ab otio quod diligunt, revocat. Cujus vocem audiens, etiam cum dormit, sponsa dicit: (Vers. 2.) Vox dilecti mei pulsantis.

Quid etiam pulsans dicat, subjungit:

(Vers. 2.) Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea.

Causam etiam clamoris annectit, dicens:

(Vers. 2.) Quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.

5. Dum sponsa dormit, dilectus ut aperiatur ei pulsat; quia dum sancta mens sibiipsi per otium intendit, Christus multa peccatorum opera in hoc mundo tolerat; quae nisi spiritales viri ad doctrinam se accingant, nunquam per seipsos carnales vel agnoscunt, vel corrigere curant. Vult ergo sponsus ut aliquando otium dimittatur, et ad aedificationem proximorum spiritales quique sollicitentur; quia dum perfecti viri sibi solis per interiorem quietem intendunt, dolet sponsus quod saeculares ad pejora magis ac magis corruunt, dum eum propter silentium spiritualium semper minus ac minus cognoscunt; quod ipse manifestat cum dicit: Quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. Quid per caput sponsi, nisi Deus, et quid per rorem in hoc loco, ubi lamentando dicitur, nisi frigus mentium accipitur? Scriptum est enim: Caput Christi Deus (I Cor. XI, 3). Et de frigore cujuslibet carnalis mentis iterum scriptum est: Sicut frigidam facit cisterna aquam, sic frigidam fecit malitiam suam (Jerem. VI, 7). Caput ergo Christi plenum est rore, quia multi in Ecclesia positi et Deum eum credunt, et tamen frigidi persistentes, ad ardorem charitatis non accenduntur. Per 437 cincinnos autem ejusdem, populos intelligimus, quos in fide divinitatis, quasi in capite Christi pendentes et opprimentes scimus. Sed cincinni pleni esse dicuntur guttis noctium; quia dum in tempore hujus tenebrosae temporalitatis se suspendunt, magis ac magis stillationibus iniquitatum fluunt. Ad hos accendendos sponsa excitatur, dum spiritalis quilibet pro aedificatione plurimorum, ab otio ad praelationem Ecclesiae vocatur. Sed quoniam metuit ne si ad praelationem venerit, sollicitudinibus mundi occupari necesse sit; sicque dum per occasionem aedificationis plurimorum, temporalibus se inclinaverit, quietem amittat, etiamque sordibus peccatorum inficiat, ideo clamanti sponso respondet, dicens: (Vers. 3.) Exspoliavi me tunica mea, quomodo iterum induar illa? Lavi pedes meos, quomodo iterum inquinabo illos?

6. Tunica sua sponsa se exspoliavit, quia omnia exteriora, quibus onerabatur, abjecit. De qua tunica dicitur: Nunc autem qui habet tunicam, vendat eam, et emat gladium (Luc. XXII, 36). Gladium quippe vendita tunica emit, qui pro aeternis temporalia abdicat: et in sancta conversatione vivens, verbum praedicationis acquirit. De quo dicitur: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Pedes autem suos sponsa lavit; quia dum in sancto otio sancta anima vivit, opera sua studiose ad memoriam reducit: et quidquid in eis sordidum examinando deprehendit, lacrymis quotidianis et gemitibus plangit. Pedes itaque lavit, quia praeterita opera, quibus per hunc mundum dissolute ambulaverat, planxit. Pedes lavit, quia peccata abluens lacrymis, munda in conspectu dilecti sui apparere concupivit. Hos pedes iterum inquinare metuit; quia valde sollicita est, ne si in praelatione ponatur, per terrena ambulans, iterum suscipiat quod dimisit. Idcirco ab otio invita recedit; quia dum a maris fluctibus aliena est, quasi in littore posita securius vivit. Sed dilectus non leviter mortem proximorum tolerat. Ideoque propius accedens, per seipsum eam excitare non dubitat, dum dicitur: (Vers. 4.) Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum illius.

7. Manum dilectus ad sponsam mittit per foramen ut surgat, quando per subtilem intellectum quanta sit operationis divinae virtus, ei inspirando manifestat: quod videlicet et inter pericula salvare possit; quod etiam in pace nisi per eum salvus sit nemo; quod in tumultu certaminis sperantes in se non derelinquit. Ad cujus tactum venter sponsae intremiscit: quia sancta anima quo amplius divinam potentiam per interiorem visitationem praesentialiter sentit, eo districtius judicat quidquid in se carnale deprehendit. Quo enim majori charitate in eum ardet, quem mente concupiscit, eo timidius se ei subjicit, et amplius veretur ne sponsus in ea aliquid inveniat, propter quod eam a se dimittere velit. Idcirco sponso obediens ad laborem se praeparat; ut sicut in quiete familiaris sponso, sic et in labore devote serviens appareat. Ideo subdit, dicens: (Vers. 5.) Surrexi ut aperirem dilecto meo.

8. Tacta surgit ut aperiat: quia dum spiritum dilectionis amplius solito accipit, mox de aedificatione proximi 438 cogitat; et praedicando agit, ut apertis cordibus Sponsus ad inhabitandos proximos veniens aditum intrandi inveniat. Quae etiam cum praedicatione exempla operum auditoribus demonstrat, dicens: (Vers. 5.) Manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

9. Quid per manus, nisi operationes: quid per myrrham, nisi mortificatio carnis accipitur? Manus ergo sponsae praedicantis myrrham stillant; quia quicunque aliis praedicant, necesse est si multis proficere velint, ut in omni opere suo carnalem vitam mortificare contendant. Sed ut hoc cum magna discretione fiat, manifestat cum subjungit, dicens: Digiti mei pleni sunt myrrha probatissima. Sicut enim ab una manu plures digiti dividuntur, sic in una sancta conversatione per discretionem diversae virtutes inveniuntur. Alia enim est virtus largitatis, alia virtus parcitatis. Aliud opus humilitatis, aliud liberae increpationis. Aliud vero agimus quando nos sub silentio continemus propter aedificationem propriam; aliud quando proximis loquimur propter utilitatem suam. Sed digiti myrrha probatissima pleni esse perhibentur; quia in omni quod agitur, semper necesse est ut mortificatio carnalitatis teneatur. Quae tunc probatissima esse jure dicitur, quando in omni suggestione quae ab hoste ingeritur, sine cessatione voluptas carnalis cavetur ne suscipiatur. Quod quando fit, omnis duritia mentis dissolvitur, et ut Sponsus intret ad cor, aditus praeparatur. Hinc est quod sequitur: (Vers. 6.) Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat atque transierat.

10. Pessulum ostio faciamus, quando per voluptates carnis, aditum cordis contra sponsum obseramus. Pessulum vero aperimus, quando remotis voluptatibus fluxis, cor nostrum in amorem Christi, quod prius durum fuerat, solvimus, et Sponso pulsanti ad ostium, introitum liberum facimus. Quod dum in hac carne vivimus, quia repente fieri non potest, restat ut magis ac magis quotidie faciamus. Nemo enim, sicut scriptum est, repente fit summus. Aliquando enim dum in hac corruptione positi Dominum nostrum quaerimus, magis nobis elongari quam appropiare videtur. Ideoque sequitur: At ille declinaverat atque transierat. Modo Sponsus dilectam tangit, modo declinat: quia quando nos torpentes conspicit, ad amorem incitat: quando vero laborantibus nobis posse apprehendi videtur, tunc ne apprehendatur transit et declinat. Quod maxima in nobis ejus gratia agitur, ut videlicet nec in torpore nostro jacentes, omnino eum amittamus, nec de plena ejus, ut nobis videtur, apprehensione superbiamus. Qui mox tamen ut recesserit, redit: et ne diutius anima sancta a dilecto suo alienetur, verbo inspirationis suae desideranti animae se infundit, et eam liquefacit. Unde exsultat sponsa, dicens: (Vers. 6.) Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est.

11. Ad verbum Sponsi liquefactam se dicit, quia dum Christus se per spiritum suum animae desideranti infundit, omnem duritiam cordis mox dissolvit: et aliquando mentem in tantas lacrymas liquefacit, ut vix capere possit hoc quod se capere intra se exsultat: et intus miretur quid fuerit, et quid 439 factam subito seipsam videat. Quem liquorem dum sentit, perfectius apprehendere concuspicit; et aliquando dum hoc ipsum cogitat, hoc quod modo sentiebat, jam non sentit. Unde sollicitatur ad quaerendum, ut hoc idem inveniat; sed aliquando cum etiam diu fatigetur, non invenit, quod modo tam praesens tenebat. Ideo sequitur: (Vers. 6.) Quaesivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi.

12. Quaerit sponsa dilectum, sed non invenit; quia a Deo inspirata mens assidue suavitate illa intima perfrui concupiscit, sed corruptio prohibet, quam in hac vita gerit. Vocat ergo et non respondetur ei: quia et orationibus et operationibus suis dulcedine illius praesentiae satiari appetit, sed ad votum suum hoc quod invocat, non occurrit. Restat ergo ut in se revertens se cognoscat, et per Scripturas sanctas dilectum suum magis illo gustu adjuta perquirat. Et hoc est quod sequitur: (Vers. 7.) Invenerunt me custodes, qui custodiunt civitatem, percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum custodes murorum.

13. Dum inquisitione dilecti sponsa sollicitatur, in custodes civitatis incidit: qui dum sancta mens desiderio Sponsi sui Christi se affligit, praedicatorum verba in Scripturis divinis suscipit, et eis quandiu a Christo exsulat, ejusdem quem quaerebat amori intendit. In quibus quid exercitationis inveniat, subjungit: Percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum custodes murorum. Custodes percutiunt sponsam et vulnerant; quia praedicatores sancti dum coelestia loquuntur, amantem animam afficiunt, et majori amore sagittant. Pallium tollunt; quia si quid pompae saecularis residuum erat in corde, exhortationibus suis ab animo auferunt. Pallium tollunt; quia aliquando ante verba praedicatorum nos non cognoscebamus, ipsique omne quod interius latebat dum loquuntur, detegunt. Quod dum fit, amplius diligendi sunt: et ut pro nobis dilecto loquantur, devotius exorandi. Quod agit sponsa dum subjungit: (Vers 8.) Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.

14. Dum enim sanctis viris cogitationes nostras reseramus, dum eis sive viventibus nobiscum, sive jam vitam aeternam ingressis desiderium nostrum expandimus, et per Deum oramus, ut Domino Christo pro nobis orando offerant desiderium quo afficimur, quid aliud agimus, quam filias Jerusalem adjuramus, ut dilecto, cui nobis proximiores sunt, nuntient quia amore languemus? Sed et ipsi Sancti, si adhuc nobiscum sunt, et oratores suos orant, et qui ut nuntient, orantur, prae humilitate tanquam ignari interrogant, dicentes: (Vers. 9.) Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum?

Sed quia quo ardentius diligunt, eo dulcius verba de eo repetunt, idem ipsum iterum dicunt:

(Vers. 9.) Qualis est dilectus tuus ex dilecto: quia sic adjurasti nos?

Dilectus ex dilecto Sponsus dicitur: ut videlicet per repetitionem dilectionis, maximus amor loquentis ostendatur. Vel dilectus ex dilecto bene Christus vocatur; quia si Filium diligimus, et Patrem ex quo est, consequenter amamus. Respondet sponsa subsequendo, dicens:

440 (Vers. 10.) Dilectus meus candidus est et rubicundus, electus ex millibus.

15. Candidus et rubicundus Christus esse perhibetur; quia nullum omnino peccatum faciens, justitiae pulchritudinem ex integro tenuit, et tamen tanquam peccator esset, ad mortis passionem accessit. Cui per prophetam dicitur: Quare ergo rubrum est indumentum tuum? (Isai. LXIII, 2.) Electus vero est ex millibus, quia ex totius generis humani massa, nullus sine peccato reperitur: ipse vero non solum sine peccato fuit, sed etiam peccatores sua justitia et sanguine redemit. Sequitur: (Vers. 11.) Caput ejus aurum optimum: comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae sicut corvus.

16. Caput Christi Deus. Quod caput bene aurum dicitur; quia ad comparationem Creatoris omnis creatura res vilissima perpenditur (I Cor. XI). Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae sicut corvus. Quid per comas Christi, nisi fideles quosque intelligimus? Qui dum fidem Trinitatis in mente custodiunt, et Deo adhaerentes, quod credunt faciunt, quasi in capite pendentes honorem portanti conferunt. Palma autem in altum ascendendo valde proficit, et victoriam significatione sua praetendit. Comae ergo sicut elatae palmarum sunt: quia electi quique dum semper ad alta virtutum se efferunt, per Dei gratiam quandoque ad victoriam se perducunt. Nigrae autem sicut corvus existunt: quia quamvis virtutibus se erigant, semper tamen peccatores se esse cognoscunt. Sequitur: (Vers. 12.) Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima.

17. Oculi sponsi sicut columbae sunt, quia praedicatores Christi qui viam nobis ostendunt, in simplicitate vivunt. Super rivulos autem aquarum esse perhibentur, quia semper in refectione divinarum Scripturarum conversantur. Lacte vero sunt lotae: quia gratia creatricis sapientiae tanquam lacte matris, a peccatis per baptismum sunt mundatae. Quid autem per fluenta plenissima, juxta quae resident, intelligimus, nisi sacrae Scripturae profunda et arcana dicta, quae discerpimus, quibus nos reficimus, dum ea legendo vel audiendo haurimus? Ad hoc etiam columbae juxta fluenta residere solent, ut volantium avium umbram in aqua videant, super quam se projicientes, ungues rapientium sic effugiant. Sic sancti viri in Scriptura sancta fraudes daemonum perspiciunt, et ex descriptione quam vident, quasi ex umbra hostem cognoscunt. Dumque se consiliis Scripturae ex toto addicunt, ut videlicet nihil agant nisi quod ex responso Scripturarum audiunt, quasi in aquam se projicientes, hosti illudunt. Quae fluenta plenissima dicuntur: quia de quibuscumque scrupulis in Scripturis consilium quaeritur sine minoratione de omnibus ad plenum invenitur. (Vers. 13.) Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis.

18. Si per oculos praedicatores designantur, bene per genas ipsi in Ecclesia figurantur, qui in Ecclesia martyrio vitam finisse perhibentur. Dum enim pro fide Christi sanguinem suum fundere non dubitant, quasi genae in facie Sponsi rubent. Per eos quippe pulchritudo fidei christianae publicatur: quia ad quantum fidei praemium tendant, ostendunt, dum pro ea moriuntur. Quae bene sicut 441 areolae aromatum esse dicuntur: quia dum in constantia fidei, martyrio electi exercentur, per cultum virtutum sanctae opinionis fama, quasi odore aromatum dilatantur. Sed areolae aromatum a pigmentariis conseruntur; quia martyres sancti et a praecedentibus praedicatoribus ad confessionem roborantur, et a subsequentibus ad imitationis exemplum populis adducuntur. Ab illis qui praecesserunt, pigmenta virtutum coluntur: ab his vero qui sequuntur, pigmenta exemplorum sumuntur. Unde et sequitur: (Vers. 13.) Labia ejus lilia stillantia myrrham primam.

19. Quid enim per labia Sponsi, nisi ipsos quos dicimus praedicatores Christi, intelligimus? Qui dum mortes martyrum populis praedicant, quasi myrrham mortificandis carnibus ad condimentum distillant. Quae myrrha bene prima esse dicitur: quia nullus sic mortificatur, quomodo ille qui pro Christo martyrio finitur. Primam enim dixit non pro tempore, sed pro dignitate. Quid est quod labia Sponsi lilia esse dicuntur, nisi quod illi per quos Christus loquitur, necesse est ut mundi sint, et per eos bonus odor aspergatur? De quibus erat apostolus Paulus, qui dicebat: Bonus odor sumus Deo in omni loco, et in his qui pereunt, et in his qui salvi fiunt (II Cor. I, 15). Sed notandum est, quoniam quidquid in Ecclesia justitiae et fortitudinis habetur, ab ipso Christo per exempla operum illius trahitur. Ideo sequitur: (Vers. 14.) Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis.

20. Quid enim per manus Christi designatur, nisi opera sancta quae in mundo gessit, et quae nobis imitanda proponuntur? Ipse enim ait: Qui me diligit, me sequatur (Forte Joan. XII, 26). Et Apostolus: Qui dicit se in Christo manere, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare debet (I Joan. II, 6). Manus vero tornatiles esse perhibentur; quia sancta opera ejus sine impositione iniquitatis ex omni parte in justitia gradiebantur. Quod enim tornatur, in rotunditate sui sine obstaculo volvitur. Sic Christi opera in rectitudinis rotunditate volvebantur; quia nulla culpa ei adhaerebat; quia minus justitia ejus in rotundum duceretur. Aureae etiam manus esse dicuntur; quia quidquid exterius inter homines operabatur, interius in divinitatis pulchritudine disponebatur. Manus quoque Sponsi plenae hyacinthis esse dicuntur: quia quicunque illius opera pio corde imitantur, felicitatis aeternae muneribus in retributione ditantur. Unde et idem Redemptor ait: Qui mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et minister meus erit (Joan. XII, 26). Sequitur: (Vers. 14.) Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.

21. Quid per ventrem, nisi mortalitas? Et quid per ebur, nisi incorruptio designatur? Ebur quippe valde durabile os habetur, et in ornamenta regum assumitur. Venter ergo Christi recte eburneus esse dicitur; quia mortalitas Christi ad immortalitatem perducitur, dum per resurrectionem ad gloriam Patris sui, regis videlicet aeterni, in vita aeterna collocatur. De quo dicitur: Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Qui vere in ornamento regum assumitur; quia quisquis carnis suae rex et dominus esse probatur, ipsius Christi mortalitate et resurrectione, amore cognitionis et spe immortalitatis ornatur. Unde alibi dicitur: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). 442 Sed venter distinctus sapphiris esse perhibetur; quia in nostra corruptione quam portavit, coelestia opera per miracula quae faciebat, passionibus nostris inseruit. Sapphirus enim qui aereum colorem portat, bene coelestia facta quae in miraculis ostendebantur, designat. Venter vero Christi sapphiris distinguitur; quia dum inter passiones carnis divina miracula operabatur, quasi incorruptione corruptio variabatur. Qua dispensatione apostoli in fide eruditi sunt, et ad passiones tolerandas robusti exstiterunt. Ideo sequitur: (Vers. 15.) Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas.

22. Per crura enim apostolos intelligimus, per quos universum mundum circuivit, et fidem eis praedicantibus, populis audientibus sparsit. Quibus ipse in Evangelio ait: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). Sed crura columnae marmoreae esse perhibentur, quia Ecclesiam inflexibiliter sustinent, dum contra omnes adversarios eorum praedicationibus et exemplis roboratur. Super bases autem aureas columnae fundatae sunt; quia a prophetarum dictis, ut fortes existerent, fidem integram acceperunt. Unde ipse primus apostolorum ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes tanquam lucernae ardenti in caliginoso loco (II Pet. I, 19). Ideo enim aureae dicuntur, quia luce sapientiae resplendere sciuntur. Sequitur: (Vers. 15.) Species ejus ut Libani, electus ut cedri.

23. Libanus quippe mons est in quo sublimes valde et odoriferae arbores habentur. Interpretatur autem Libanus dealbatio sive candidatio. Et de Christo dicit apostolus Paulus: Ipse factus est nobis a Deo sapientia et sanctificatio et justitia (I Cor. I, 30). Bene ergo species ejus ut Libani existit; quia per eum credentes dealbamur; ei si adhaeremus radicitus, sublimes efficimur. A cujus gratia etiam bonae opinionis odorem, si quem habemus, accipimus. Electus etiam ut cedri esse dicitur; quia de eo Pater loquitur: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, complacuit sibi in illo anima mea (Isai. XLII, 1). Cedrus autem excelsa est valde arbor et odora et imputribilis. Christus autem excelsior cedris existit; quia quamvis homo sit, tamen Deus esse non desistit. De quo per Isaiam dicitur: Et sublimis erit valde (Isai. LII, 14). Odorus etiam super omnes est Christus, quia ipse de seipso ait; Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Et per sponsam ei dicitur: Curremus in odorem unguentorum tuorum (Cant. I, 3). De quo hic bene sequitur: (Vers. 16.) Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis.

24. Per guttur quippe voces transferuntur, et sapores in ventrem hauriuntur. Quid ergo per guttur Sponsi, nisi Testamentum Christi intelligitur, per quod Christus nobis loquitur, et in quo quam suavis sit Dominus, a fidelibus gustatur? Totus ergo desiderabilis esse dicitur; quia per hoc quod de eo bona omnia anima sancta audit, magis ac magis semper eum videre concupiscit. Cujus tot bonis enarratis consequenter concludit, et dicit: (Vers. 15.) Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem.

25. Sed enumeratis tot laudibus, ostensis tot muneribus, quis audiens non concupiscit, quis intendens non inardescit? Fidelis quippe anima quaeque, quo dulciora et ampliora de Redemptore suo audit, 443 eo ardentius inhiat, et manifestiora de eo cognoscere appetit, dicens: (Vers. 17.) Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum?

Cum enim proximus proximo de Christo loquitur, cum alter ab altero qualiter inveniatur sciscitatur, quid aliud quam quomodo quaeri debeat perscrutatur? Quamvis hoc de Synagoga intelligi valeat, ut aliquando conversa Ecclesiam interroget, cui protinus Ecclesia respondet.

CAPUT VI. (Cap. VI.--Vers. 1.) Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat 1. Dilectus in hortum suum ad areolam aromatum descendit; quia Ecclesiam visitans, ad eos majori gratia venit, quos sanctis operibus et virtutum exemplis bonae famae odorem ex se proximis emittere cognoscit. In hortis pascitur, cum multarum animarum virtutibus delectatur. Lilia colligit, quando perfectos quosque ab hac vita succidit. Sed quia sancta Ecclesia in filiis suis fide Christo ita conjungitur, spe suspenditur, charitate conglutinatur, ut nihil extra Christum diligat, et eum sibi familiariter fide et amore inseparabilem teneat, ideo subjungit:

(Vers. 2.) Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur in liliis.

2. Notandum quippe, quod Synagoga per praedicationem Ecclesiae ad fidem quandoque convertetur, ita ut se abnegans, Christum solum sequatur, et eodem desiderio diligat Christum, quo eum Ecclesia diligit, quem caeteris postpositis solum amat. Quam jam amicam factam, jam sponsam sibi conjunctam Sponsus alloquitur, congratulans et dicens: (Vers. 3.) Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

3. Pulchra et amica, suavis et decora sicut Jerusalem, Synagoga esse perhibetur; quia sancta quatuor Evangelia, aliquando conversa sicut Ecclesia sectabitur. Jerusalem quippe visio pacis intepretatur. Per quam bene sancta Ecclesia figuratur; quia dum in mundo semper pressuram patitur, viam fastidiens, quae sit pax patriae coelestis currendo contemplatur, confidens in eo qui discipulis suis dicebat: In mundo quidem pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Digne autem Synagoga conversa, sicut Jerusalem pulchra et amica et suavis et decora dicitur; quia dum sanctam Ecclesiam imitatur, quatuor Evangeliorum praecepta operatur, a quibus pulchritudinem morum accipit ut placeat, exercitium sanctae operationis colligit ut in amicitia haereat, suavitatem mansuetudinis discit ut permaneat, speciem decorae conversationis ostendit, ut per exemplum trahat. De qua consequenter dicitur: Terribilis ut castrorum acies ordinata. Notum expertis est, quod milites cum in procinctu contra hostes vadunt, si strictim et concorditer gradiuntur, ab hostibus contra venientibus timentur; quia dum in eis aditum per scissuram non aspiciunt, qualiter eos penetrent, haesitantes non inveniunt. 444 Illisque hoc impenetrabile munimen efficitur, quod concorditer ordinati seipsis semetipsos tuentur. Dum enim de seipsis sibi vallum efficiunt, intrandi ad se aditum hostibus non relinquunt, et ut occidantur appetiti, ipsi facilius occidunt. Sic in multitudine fidelium contingit, quae dum contra malignos spiritus pugnare non desinit, necesse est ut pace charitatis constringatur, quo salva sit. Si enim pacem tenet, terribilis hostibus apparet. Si per discordiam scinditur, undique ab hostibus leviter penetratur. Pace se itaque muniat, unitate se vinciat, charitate se uniat; ut dum in seipsa per scissuram damnum non patitur, ducem suum semper exsultans sine confusione sequatur. In pace quippe oculus mentis mundatur, ut in ipsam beatitudinis visionem intendatur. Quam nemo sicut est, in hac vita conspicit; quia impossibile est patriam tenere, dum in exsilio unusquisque nostrum gemit. Ideo sanctae animae inardescenti, inhianti, propinquanti Sponsus respondet, dicens: (Vers. 4.) Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.

4. Oculos ad Sponsum tendimus, dum intuitum mentis ad videndam Christi beatitudinem aliquantulum aperimus. Sed oculos avertere praecipimur, ne videlicet aspicere eam sicuti est, quantumcunque videamus, arbitremur. Ipsi enim oculi eum avolare fecerunt; quia quo amplius videtur, eo magis invisibilis esse cognoscitur. Et a nobis avolat; quia quantulumcunque ictu mentis apprehensus, incomprehensibiliter super omnem conatum nostrum se exaltatum esse manifestat. Oculi quippe mentis quasi hoc efficiunt ut avolet; quia per hoc tantillum quod videtur, valde longinquus et avolans a nobis, sicut dictum est, apparet. Sequitur: (Vers. 4-6.) Capilli tui sicut greges caprarum, qui ascenderunt de monte Galaad. Dentes tui sicut greges tonsarum ovium, quae ascenderunt de lavacro; omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eos.

Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis.

5. Haec omnia dicta de Ecclesia superius, ut potuimus, exposuimus; ideo nunc de Synagoga eadem replicare devitamus. Unum est tamen quod non similiter repetitur; quia ibi sicut fragmenta mali punici, hic autem sicut cortex mali punici dicitur. Quo nihil aliud designari puto, nisi sanguinem martyrum, qui sub Antichristo morientur: et unitatem fidei, sub qua multi Judaeorum stringentur. In cujus constantia dum sanguinis effusionem patientur, fidei tribulatione quasi corticis rubore decorabuntur. Sequitur: (Vers. 7.) Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae; et adolescentularum non est numerus.

6. Quid per reginas, nisi sanctorum animae designantur; quae dum corpora sua prudenter regunt, et aliis praesunt, regnum sibi aeternum acquirunt? Sunt enim nonnulli in sancta Ecclesia qui carnem suam macerant, et propter Deum affligunt, vitia vincunt, daemones velut tyrannos sibi subjiciunt, omnes motus suos ut ordinate currant, sapienter regunt, aliis praedicant hoc quod ipsi faciunt, multos a faucibus daemonum gladio verbi pugnantes 445 abstrahunt Quid hujusmodi animae nisi reginae existunt, quae dum regem Christum sponsum suum valde diligunt, amoris commistione et libidinis execratione, regios filios, id est fideles populos gignunt? Quibus omnibus beatus Petrus apostolus dicebat: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Pet. II, 9). Sed reginae sexaginta esse perhibentur. Denarius quippe numerus per senarium multiplicatus in sexaginta completur. Et quid per denarium, nisi decem praecepta Legis; et quid per senarium, nisi labor hujus vitae signatur? Sex enim diebus quod necessarium est operamur, et in septimo quiescere per Legem jubemur (Exod. XXIII et XXXI). Bene ergo sexaginta reginae esse dicuntur; quia dum decem praecepta in hoc saeculo operantur, saeculum autem hoc sex diebus operatoriis evolvitur, in eis quasi per senarium numerum, denarius replicatur. Praedicant enim quique decem praecepta Legis, in quorum operatione se exercent in temporalitate hujus corruptionis. Sex igitur decies, vel decem sexies multiplicant; quia universale hoc tempus in explenda decem praecepta Legis spiritaliter esse transigendum, operibus suis manifestant, et verbo praedicant. Quorum laudem in hoc mundo aliquando reprobi aspiciunt; et ut similiter laudentur, vel ut aliquod commodum in hac vita quomodocunque adipiscantur, etiam ipsi per semetipsos praedicatores fiunt. De quibus bene subditur: Et octoginta concubinae. 7. Concubinae quippe non vere, sed ficte dominos diligunt, et ab eis non posteritatem filiorum, sed praesentiam expetunt, nec continentia se exercent, sed libidinem explere concupiscunt. Sic falsi praedicatores in Ecclesia existunt: quia dum non Christum, sed lucrum vel laudem diligunt, non spiritaliter et caste, sed carnaliter et libidinose Christo se conjungunt. Bene ergo concubinae vocantur; quia Christum quem praedicant, non in spiritu, sed carne sectantur. De quibus apostolus Paulus dicebat: Multi quidem secundum carnem ambulant, sed non secundum Christum (Phil. III, 38.) De quibus idem ipse ait: Quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est. De quibus ipse idem ait: Hujusmodi non serviunt Domino Jesu, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). Quae tamen concubinae bene octoginta esse dicuntur; quia etsi toto corde terrena diligunt, coelestia tamen loquuntur. Octonarium quippe numerum per denarium ducimus, et ad octoginta venimus. Per decem autem Decalogus, sicut dictum est, significatur: per octo vero resurrectio, quia octavo die Redemptor noster resurrexisse probatur. Praedicatores vero etsi falsi sunt, per desiderium tamen, et Scripturam divinam, et resurrectionem quam credimus, manifestant per verbum. Si enim aliud praedicarent praedicatores, inter Christianos non essent; de quibus in Evangelio Veritas ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 2). 8. Sed quia et falsorum et verorum praedicatorum praedicatione plurimi ad fidem veniunt, et cum electis multi intrant, qui ad sortem electorum non pertingunt, ideo subditur: Et adolescentularum non est numerus. Cum enim scriptum sit: Adolescentia et juventus vana sunt (Eccle. II, 10, ex Hebr.): quid per adolescentulas has, 446 nisi animas intelligimus, quae dum vana hujus mundi sectantur quae diligunt, numerum electorum excedunt? De quibus per Psalmistam dicitur: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal. XXXIX, 6). Quod enim electorum numerus apud Deum sit constitutus, manifestat apostolus Paulus qui ait: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Et per semetipsum Dominus ait: Ego scio quos elegerim (Joan. XIII, 18). Quos quia non imperfecte scit, sec perfecte novit, procul dubio et numerum in quo eliguntur, cognoscit. De quibus per Paulum dicitur: Quos enim praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui (Rom. VIII, 29). Bene ergo adolescentularum non est numerus; quia dum per vanitatem quam diligunt, in numerum electorum non currunt, extra remanentes quasi in cognitionem divinam non veniunt. Quibus ipsa Veritas in futuro judicio dictura est: Nescio vos (Matth. XXV, 12); et: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9). Sed dum reprobi mundana quaerunt, et per multiplices cupiditates animum dividunt, sancta quaelibet anima in numerum electorum se stringit, multa quae videt fastidiens, unum quod non videt, ardenter appetit, quod quandiu non tenet, in fide se nutrit, in charitate se unit. Et dum id quod unum et idipsum est sequitur, de hujusmodi multis una Ecclesia conficitur, de qua per Sponsum dicitur: (Vers. 8.) Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genitrici suae.

9. Mater nostra est regeneratrix gratia, apud quam una columba eligitur, quia illos solos eligit, qui in simplicitate permanent, et ab unitate non scinduntur. Multi quippe fideles dum in idipsum intendunt, dum uno desiderio Christi se invicem nutriunt, dum habentes cor unum et animam unam, in charitate se vinciunt, ex multis membris corpus efficiunt. Omnesque in unitatis simplicitate viventes, una columba existunt. Quae sola perfecta et electa genitrici suae dicitur, quia extra hanc quam dicimus Ecclesiam, nemo ad perfectionem, nemo ad vitam, nisi per hanc solam gratia fovente nutritur. De qua bene subditur: (Vers. 9.) Viderunt eam filiae Sion, et beatissimam praedicaverunt: reginae et concubinae laudaverunt eam.

10. Sion filiae, filiae sunt Ecclesiae, quae dum vitam aeternam in hac carne contemplantur, a peregrinante Ecclesia ad regnantem Ecclesiam eriguntur. Vident filiae Sion columbam, et beatissimam praedicant: quia sanctae animae dum virtutes Ecclesiae spectant, in laudem prorumpunt, et ad ejus beatitudinem inhiant. Sancta quippe Ecclesia gratia genitrice nutritur, dum fide eruditur, carne sui Sponsi pascitur, sanguine lavatur, Scriptura divina saginatur. Hujusmodi robusta nutrimentis daemones expugnat, vitia suffocat, carnem domat, spiritum roborat, vitam exspectat. Haec omnia quicunque aspicit, recte in admirationem protinus assurgit, et beatissimam pronuntiat, quia videt ad quantam gloriam per tot virtutes exsurgat. Cum reginis etiam concubinae laudant; quia etsi operibus falsi praedicatores contradicunt, sermonibus tamen eadem quae et veri populis ostendunt. De talibus ipsa Veritas dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Matt. XV, ex Isai. XXVII). Quod aperte manifestat dum iterum dicit: Dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). 447 De quibus et per apostolum Paulum dicitur: Dictis confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Sancti autem viri dictis et factis Deum confitentur; quia quod credunt faciunt, et ad bona quae faciunt, etiam alios sermonibus et exemplis trahunt. Quorum virtutibus adversarii ad fidem excitantur, dum in eis et pietatem fidei, et constantiam operis admirantur. Unde et Synagoga ad fidem erigitur, cum in Ecclesia quae sint merita fidei admirans contemplatur, dicens: (Vers. 9.) Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?

11. Ecclesia sancta quasi aurora consurgens in judicio ultimo progreditur, quia relictis tenebris corruptionis, incorruptionis claritate innovatur. Quae bene ut sol electa dicitur; quia ad eamdem gloriam perducitur ad quam caput ejus Christus, qui sol justitiae esse perhibetur. Unde est quod idem sol ait: Volo Pater, ut ubi ego sum, illic et minister meus sit (Joan. XIX, 26; XVII, 24). Quod tamen et de membris ejusdem Ecclesiae adhuc in hac carne viventibus intelligi potest. Sunt enim nonnulli qui magna intentione quae sint tormenta reproborum aspiciunt, et quae sunt facta sua sine palpatione examinare contendunt. Dumque se peccasse cognoscunt, et per hoc ire ad reproborum tormenta pertimescunt, subito tenebras iniquitatis derelinqunt, et luce justitiae accendi concupiscunt. Mox ad sanctam operationem consurgunt; et per bona opera quae faciunt, clarere quibusque proximis incipiunt. Hi procul dubio velut aurora consurgentes progrediuntur; quia subito noctem peccati evacuantes, ad lucem magis ac magis dilatantur. Sic anima quae prius erat in tenebris, nunc splendens apparet; et quae etiam in se ipsa offuscabatur, nunc aliis lumine sanctae operationis resplendet. De qua bene subditur: Pulchra ut luna, electa ut sol. Luna quippe dum noctem illuminat, caligantibus oculis iter, per quod homo gradiatur, demonstrat. Sic nimirum quaeque anima, quae tenebras dimittit, et in sanctam operationem se extendit, dum exemplum bene operandi tribuit proximis, quasi lucem tenebrescentibus oculis spargit. Dum enim peccantes quique bonum opus aspiciunt, et ad idem faciendum se convertunt, quasi errantes in nocte, per lumen lunae ad viam redeunt. Haec itaque sancta anima dum peccantibus exempla praebet, quasi luna in nocte lucet. Dum vero magis ac magis crescit, et de die in diem per consuetudinem operis lumen justitiae tam perfecte accipit, ut etiam bonis exempla imitationis praebeat, quae prius solis peccatoribus imitando apparebat, profecto jam luna sol efficitur; quia quae in nocte errantibus nunc lucebat, modo in die ambulantibus lumen veritatis manifestat. Hinc est quod sequitur: Electa ut sol. De qua bene subditur: Terribilis ut castrorum acies ordinata. Hoc quia jam dictum est, iterum non necesse est exponi, ne sic videatur fastidium generari. Sequitur ergo Sponsus, et causam dicit unde tanta virtus in Ecclesia excrescere possit. Visitatione quippe renovatur, et quod in ea tenebrosum est, respectione ejus illuminatur. Et hinc est quod subdens ait: (Vers. 10.) Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium; et inspicerem si floruissent vineae, et germinassent mala punica.

12. Quid per nuces, nisi perfectos quosque intelligimus, qui dum divinam sapientiam intra corpora sua 448 retinent, quasi nucleum in fragili testa portant? Sunt enim quamplures in Ecclesia, qui assidue divinae Scripturae intendunt, quam suavis sit Dominus gustantes, amplius gustare concupiscunt, sancta gaudia in corde ruminant, et ruminantes magis ac magis convalescunt; et tamen foris nescientibus eos, viles apparent; quia ignoratur quam suavem in suis interioribus cibum portent. Quid isti, nisi nuces existunt, qui nuclei dulcedinem intus ferunt, exterius vero carnis vilitatem praetendunt? De quibus erat Apostolus, qui dicebat: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Hortus igitur nucum, corda sunt sanctorum, qui dum diligunt, coelestem dulcedinem in intimis gerunt. Unde in Psalmo scriptum est: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX, 20.) Sed quid est quod in hortum nucum Sponsus descendit, ut poma videat, cum potius nuces videre debeat? Verumtamen sciendum est, quod plerumque corda perfectorum visitat, eisque benignitatis suae suavitatem manifestat; ut per eos ad infirmiores postmodum veniat, et quantum in augmentum justitiae profecerint, per illos cognoscat. Unde scriptum est: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. XIII, 2). Dum enim divina bonitas corda perfectorum illustrat, eosque ad curam proximorum per charitatis sollicitudinem instigat, quid hoc est aliud, nisi quod ad hortum veniens, poma convallis per illos quibus praesidet, prospectat? Tunc enim Dominus videre, vel cognoscere dicitur, cum sanctos suos quos illustrat, ad videndum exhortatur. Sed quid est quod non poma montis, sed poma convallis, ut videat, descendit, nisi quod illis respectum suae miserationis tribuit, quos in humilitate persistere cognoscit? De quo per Psalmistam dicitur: Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 6). Et ipse Dominus per semetipsum ex voce prophetae dicit: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? (Isai. LXVI, 2.) Sequitur autem Sponsus, et dicit: Et inspicerem si floruissent vineae, et germinassent mala punica. Vineae florent, quando in Ecclesia filii recenter in fide generantur, et ad sanctam conversationem, quasi ad fructus soliditatem, praeparantur. Mala punica germinant, quando perfecti quique per exempla sua proximos aedificant, et in novitatem sanctae conversationis per praedicationem et bonorum operum ostensionem immutant. Illud quippe malum punicum, videlicet apostolus Paulus germinaverat, qui dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Gal. IV, 19). Sic etenim in sancta Ecclesia agitur, ut per bonos mali convertantur, per perfectos imperfecti nutriantur, donec et ipsi ad perfectionem veniant, et infirmos quosque sicut ipsi perducti sunt, ad meliora perducant. Hoc Christus Ecclesiae Sponsus visitando prospicit, respiciendo corpus sanctum conjungit: qui ideo corpus infirmitatis assumpsisse cognoscitur, ut in corpus suae claritatis tota simul Ecclesia transformetur. Unde beatus Paulus ait: Qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae (Philip. III, 21). Haec omnia in fine mundi Synagoga tandem excitata percipiet, et se tandiu haec ignorasse reprehendet, dicens: (Vers. 11.) Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.

13. Ac si diceret: Tot virtutes in sancta Ecclesia 449 fieri videns, quare in tanto tempore non percepi? Quare incredula perstiti? Cur tandiu per infidelitatem meam in tenebris ignorantiae perstiti? Sed propter quadrigas Aminadab conturbatur, quia quandoque per Christi praedicationem ad fidem suscipiendam excitatur. Aminadab enim spontaneus populi mei interpretatur. Et bene procul dubio Christus Jesus a Patre spontaneus populi mei dicitur; quia vere spontanea charitate ad populum salvandum descendit, et ut nos a morte relevaret, pia voluntate et benigna gratia mortem in cruce suscepit. Unde et ipse ad Patrem ait: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Et unus ex redemptis ad Chritum loquens, aiebat: Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua (Psal. LXVIII, 17). Propter quadrigas ergo Aminadab Synagoga conturbatur; quia quando tandem quatuor Christi Evangelia in mundo currentia, in cordibus hominum ferventia per fidem contemplatur, mox de infidelitatis suae tenebris confunditur, et oborta confusione salubri, ad poenitentiam commovetur. Cui Ecclesia benigne loquitur, dicens: (Vers. 12.) Revertere revertere, Sunamitis, revertere revertere, ut intueamur te.

14. Sunamitis quippe captiva interpretatur. Sunamitis ergo ut revertatur vocatur; quia Synagogae in fine mundi fides ab Ecclesia offeretur, ut dignitatem pristinam recipiat, quae sub infidelitatis jugo a daemonibus captivatur. Et bene quater reverti admonetur; quia in quatuor mundi partes modo Judaei dispersi sunt, qui ubicunque fuerint, ut dictum est, in fine mundi convertentur, sicut praedictum est per prophetam: Si fuerit numerus filiorum Israel velut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Revertatur ergo Sunamitis, ut eam intueamur, id est Synagoga ad fidem convertatur, et in poenitentia sua omnibus ostendat quantum malum faceret, quando Deum suum in cruce configebat. Sed protinus cum Ecclesia fidem Synagogae intueri appetit, Sponsus congratulando quasi interrogans respondet, et dicit:

CAPUT VII.

(Cap. VII.--Vers. 1.) Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum?

1. Castra quippe militantium sunt. Castra ergo in Sunamite videbuntur; quia pro fide, quam modo impugnat, tunc robuste contra perfidos praeliabitur. Sed quia hoc per sanctam Ecclesiam fiet ut Synagoga convertatur, quia sermonibus et exemplis praedicatorum ad fidem convertetur, ideo recte ad laudem sponsae Sponsus se convertit, dicens:

(Vers. 1.) Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis tuis, filia principis?

2. Filia principis sancta Ecclesia dicitur, quia praedicatione Christi in vitam novam regeneratur, qui per divinitatis potentiam, omni creaturae quam condidit, principatur. Quid autem sunt calceamenta Ecclesiae, nisi exempla praecedentium patrum, quibus in via mundi hujus munitur, ut per omnes tribulationes quae exsurgunt, confidenter calceata gradiatur? Unde alibi praedicatoribus Paulus dicit: Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Ephes. VI, 15). Calceamenta quippe de mortuis animalibus fiunt. Et nos pedes spiritaliter calceamus, quando a patribus sanctis carne mortuis exempla sumimus, ut ad eorum similitudinem mundi hujus tentationes expugnemus. Potest tamen intelligi quod Ecclesia 450 calceatur, quando in praedicatione sua ad perferenda insurgentia mala morte Christi munitur. Pulchri ergo sunt sponsae gressus calceatae, quae filia est principis; quia coram divinis oculis placet officium cujuslibet electi secundum exempla patrum praedicantis. Sequitur: (Vers. 1.) Junctura feminum tuorum, sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.

3. Per duo femina sponsae, duo populi Ecclesiae: per juncturam feminum, concordia designatur praedicatorum, quibus populi uniuntur, dum ad Fidem catholicam circumcisio et praeputium per eos erudiuntur. Qui ut monilia existunt; quia dum in sapientia, qua refulgent, sancta opera faciunt, quasi in auro lapides gerunt. De quibus sequitur: Quae fabricata sunt manu artificis. Manu artificis monilia fabricantur, quia opere Christi praedicatores pulchri et utiles efficiuntur. Sequitur. (Vers. 2.) Umbilicus tuus crater tornatilis, nunquam indigens poculis.

4. Umbilicus etiam sanctorum praedicatorum ordo est: qui bene crater esse dicitur, quia dum per eos populus eruditur, vino spiritali ipsorum officio ebriatur. Qui bene tornatilis nuncupatur; quia juxta mores hominum universos necesse est ut lingua praedicatoris volvatur. Qui poculis non indiget; quia quod aliis propinat, necesse est ut abundantius caeteris bibat, et plenius quod dat, contineat. Sequitur: (Vers. 2.) Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.

5. Per ventrem, populi latitudo designatur: qui bene sicut acervus tritici liliis vallatur; quia dum operibus sanctis intendens, in coeleste horreum praeparatur, exemplis sanctorum, ut perseveret, undique munitur; de quibus iterum dicitur: (Vers. 3.) Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli.

6. Duo ubera, duo populi existunt: quia dum in amore fraterno semper vivunt, se invicem lacte pietatis in charitate nutriunt. Qui bene duo hinnuli capreae gemelli nominantur: quia dum per praedicationem Synagogae in fide geniti, in ejus Scripturis nutriuntur, in spem aeternitatis intendentes, quasi in montibus concordes pascuntur. De quibus praedicatoribus sequitur: (Vers. 4.) Collum tuum sicut turris eburnea.

7. Collum sponsae sicut turris eburnea dicitur; quia praedicatores Ecclesiae et alti per contemplationem, et fortes per sanctorum operum exercitationem, et pretiosi per divinam sapientiam habentur. De quibus iterum dicitur: (Vers. 4.) Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis.

8. Hesebon cingulum moeroris interpretatur. Oculi ergo sponsae sicut piscinae in Hesebon dicuntur; quia dum de peregrinatione sua contristantur, et moerore corroborati, contra spiritales hostes accinguntur, lacrymis se lavant, ut per eos populi convenienter coram Deo mundentur. In porta autem filiae multitudinis sunt: quia in fide stant, per quam Ecclesiae multitudinem ad coelestia introducunt. Sequitur: (Vers. 4.) Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.

9. In naso odoris discretio habetur. Per nasum ergo ordo praedicatorum designatur: quia per eos nobis virtutum odores, et vitiorum foetores demonstrantur. Sed nasus sicut turris Libani existit: quia dum semel praedicatores aqua Baptismatis lavantur, 451 et quotidianis lacrymis a peccatis quae contra Deum commiserunt, dealbantur, digni fiunt ut ad altiora magis ac magis per fortitudinem erigantur. Sed turris contra Damascum respicit: quia peccatoribus semper sanctus quilibet praedicator contradicit. Damascus quippe sanguineus interpretatur, et peccatrici genti dicitur: Manus tuae plenae sunt sanguine (Isai. I, 16). Sed quia de membris dixit, dignum est ut de capite loquatur. Ideo subditur: (Vers. 5.) Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui ut purpura Regis juncta canalibus.

10. Caput Ecclesiae Christus: qui bene ut Carmelus dicitur; quia ipse per passionem quam sustinuit, ad gloriam Patris est exaltatus. De quo scriptum est: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (Isai. II, 2). In Carmelo quippe Elias orans pluviam impetravit (III Reg. 18): et nos in Carmelo orantes pluviam impetramus, quando in Christum credentes Christum desideramus, et a Patre irrigationem gratiae suscipimus, quam rogamus. Moraliter autem caput sponsae mens vocatur: quia sicut a capite membra, sic a mente omnes cogitatus nostri disponuntur. Carmelus autem scientia circumcisionis interpretatur. Caput ergo sponsae ut Carmelus esse perhibetur; quia quaelibet sancta mens novit qualiter digne circumcidatur: novit quia nihil est quidquid in corpore agitur, si mens immunda fuerit; quae templum Christi si efficitur, ab ipso inhabitatur. Quod quia Pharisaei non agebant, ideo dicebat beatus Stephanus eis qui eum occidebant: Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper restitistis Spiritui sancto (Act. VII, 51). Comae autem capitis ejus ut purpura regis juncta canalibus esse memorantur. Purpura quippe per fasciculos in canalibus ligatur, super quos dum aqua projicitur, per canales ad vestem quae supposita est, currit, ut vestis tingatur; et inde nomen accipit, ut tincta colore purpureo purpura vocetur; quae omnia sanctae menti congruunt, si intelligantur. Comae quippe capitis sunt cogitationes mentis, quae in canalibus ligantur, quia in Scripturis divinis ne inutiliter fluant, stringuntur. Super quas aqua projicitur, quae vestem regiam tingit: quia in cogitationibus sanctae mentis, gratia coelestis suscipitur, et totam animam in coeleste ornamentum componit; ut jam tota anima in vitam aeternam inardescat, et ad aeternum Sponsum etiam per sanguinem martyrii pergere concupiscat. De tota quippe Ecclesia Paulus dicit: Qui exhibuit sibi Ecclesiam, vestem sine macula et ruga (Ephes. V, 27). Et de singulis Ecclesiae fidelibus dicitur: His omnibus velut ornamento vestieris (Isai. XLIX, 18). Sic tinctae ergo, sic pulchrae, sic purpureae factae sponsae adgaudens sponsus loquitur, dicens: (Vers. 6.) Quam pulchra es et quam decora, charissima in deliciis.

11. Notandum quod charissima in deliciis dicitur, quia ad charitatem et familiaritatem Christi non pervenit, quisquis Scripturae sanctae deliciis abundare non contendit. Inde enim dicitur: Omni habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XIII, 12). His enim deliciis qui abundat, reficitur: his refectus, assidue ad majora percipienda praeparatur. Unde et huic sponsae charissimae dicitur: (Vers. 7.) Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.

12. Palma quippe dum crescit, deorsum stringitur, et sursum dilatatur. Sic sancta anima ab imis 452 ad minima incipit, et paulatim ad majora crescendo, usque ad amplitudinem perfectae charitatis pervenit. Nemo enim, sicut scriptum est, repente fit summus. In psalmo autem de justo homine dicitur: Justus ut palma florebit (Psal. XCI, 13). Ubera autem sponsae, duo praecepta charitatis existunt; quae animam possident, vino coelesti inebriant et nutriunt. Potest tamen per palmam crux Christi intelligi. Palma enim in sublime valde crescens, dulcissimos fructus gignit: et crux Christi coelestem cibum nobis praeparavit. Cui statura sponsae assimilatur: quia pro Christo mori non dubitat, quisquis Christum valde diligens digne imitatur. De palma sequitur Sponsus, dicens: (Vers. 8.) Dixi, Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineae; et odor oris tui sicut malorum.

13. Dixit vere, et ascendit: quia sicut ante saecula pro morte nostra mori disposuit, sic in fine mundi propitius et verax adimplevit. In palmam ergo ascendit, et fructus ejus apprehendit: quia in cruce suspensus, fructum invenit, apprehendit, et nobis tribuit. Unde adimpletum est quod sequitur: Et erunt ubera tua sicut botri vineae. Vere per crucem ubera sponsae sicut botri vineae existunt; quia in morte Christi duo praecepta charitatis sensus animae susceperunt, quibus pasta anima debrietur, debriata posteriora obliviscatur, et in anteriora extendatur. His uberibus etiam proximos quosque nutrit, ac roboratos secum ad ea quae concupiscit perducit. Unde scriptum est: Qui audit, dicat: veni. Sequitur: Et odor oris tui sicut malorum (Apoc. XXVIII, 17). Mala punica, de quibus superius tam saepe dictum est, hic rememorantur, quorum odori odor oris sponsae bene satis assimilatur. Per mala autem punica martyres designari superius diximus (Cap. 4). Per os autem sponsae hic debere intelligi ejus praedicationem putamus. Quae dum virtutes martyrum praedicat, dum ad eorum similitudinem animos audientium instigat, dum in unius praedicatione fidei multas virtutes esse manifestat, quid aliud quam malorum odorem in ore portat? Quia et ruborem corticis in martyrio ostendit quod praedicat, et in virtutibus multitudinem granorum sub eadem fide quasi sub eodem cortice demonstrat. De quo et subditur: (Vers. 9.) Guttur tuum quasi vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

14. In gutture quippe vox est. Per guttur ergo ipsa praedicatio iterum designatur: quae quasi vinum optimum esse dicitur, quia mentes hominum inebriat, ut praeteritorum, sicut dictum est, obliviscantur, et in anteriora currentes non lassentur. De quo sponsa, verbum de ore Sponsi suscipiens, adjungit: Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. Tale est sponsae vinum, ut dignum sit dilecto ad potandum: quia dum sancta Ecclesia fidem veram praedicat, dum auditores suos ad sancta opera excitat, dum solum Christum diligere, imitari, amplecti, bonum esse, verbis et operibus demonstrat, quid aliud quam vinum suum dignum facit, ut in ore Sponsi sapiat? Quod bene Christus potare dicitur: quia a corpore suo, id est a populis fidelibus amabiliter potatur. De quo notandum est quod omnes potant, sed labia sola et soli dentes ruminant: quia dum 453 Ecclesia per sanctos suos praedicat, omnes quidem audiunt, sed non omnes quanta sit virtus sententiarum quae dicuntur, discernunt. Labia vero et dentes ruminant; quia dum perfectiores quique post auditum verba ad memoriam revocant, dum audita quaeque exercitatione assidua cogitant, quasi ad os revocantes quod sumpserunt, quanta sit virtus cibi quem comedunt, sentiunt. Idcirco in Lege scribitur, quia animal quod non ruminat, immundum habetur (Levit. XI): quia quisquis bona quae audit sive legit, non recogitat, vacans a sanctis cogitationibus, necessario immundas cogitat. Sequitur sponsa et dicit: (Vers. 10.) Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

15. Ac si diceret, quoniam fide ac dilectione soli Christo adhaereo, solum sequor, solum cum Patre et Spiritu sancto unum Deum videre concupisco, respectionis ejus suavitatem, visitationis benignitatem, conversionis dulcedinem gaudenter experior, experiens proclamo: (Vers. 11, 12.) Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis; mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea.

16. Dum sponsa Sponsi dulcedinem experta se reficit, de proximo etiam cogitat, quem ipsius Sponsi praecepto sicut se diligit; et quia Sponsi praecepta intelligit, etiam ut alii intelligant concupiscit, dicens: Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum. Ager quippe, teste Veritate, est hic mundus (Matth. XIII). In agrum vero cum Sponsa Sponsus egreditur, quando Verbum Dei carne suscepta, in thalamo Virginis mundo monstratur. In villis commoratur, quando Gentes per fidem visitat, quam recipientibus largitur. Mane ad vineas surgit, quia post resurrectionem suam in gloria Patris sedens, ecclesias quas construit, etiam defendit. Si floruit vinea conspicit; quia omnem profectum Ecclesiae districto examine perpendit. Videt si flores fructus parturiunt, quia perspicit ad quem profectum teneri quique et imperfecti excrescunt. Videt etiam si floruerunt mala punica; quia perfectos quosque respicit, et quid utilitatis in proximis habeant, quasi in floribus fructum cognoscit, de quibus bene sequitur: Ibi dabo tibi ubera mea. In malis punicis dat Sponso sponsa ubera; quia in perfectis vivit charitas gemina, ex qua dum infirma membra in Ecclesia nutriunt, quasi Christum lactant, quem in minimis suis esse praesentem cognoscunt. De quibus bene subditur: (Vers 13.) Mandragorae dederunt odorem suum in portis nostris.

17. Quid per mandragoram, herbam scilicet medicinalem et odoriferam, nisi virtus perfectorum intelligitur? Per quam perfecti quique dum imperfectorum infirmitatibus medentur, in fide quam praedicant, id est in portis Ecclesiae veri medici esse comprobantur. Qui dum exempla bonorum operum circumquaque per sanctam famam tribuunt, quasi odorem quo aegroti sanentur, aspergunt. Sequitur: (Vers. 13.) Omnia poma, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi

18. Hic per poma, sensus Scripturarum sanctarum 454 intelliguntur; quae dum ex Patribus sanctis ad nos usque perveniunt, et creduntur, quasi ex arboribus poma exsurgunt, quibus animae delectantur. Omnia ergo poma, nova et vetera dilecto suo Sponsa servat; quia sic Novum Testamentum Ecclesia catholica recipit, ut Vetus non abjiciat: sic Vetus veneratur, ut Novum semper in ipsis sacrificiis carnalibus per spiritum intelligat; in Novo scilicet Christum venisse congaudens, in Veteri autem semper venturum exspectans, et dicens: CAPUT VIII. (Cap. VIII.--Vers. 1.) Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te solum foris, et deosculer, et jam me nemo despiciat? 1. In veteri Lege posita Christum exspectabat, et in secreto Patris manentem, foras venire per carnem ad humanos oculos non mediocriter cupiebat. Unde et David desiderans dicebat: Exurge, et ne repellas in finem (Psal. XLIII, 23). Et alibi: Inclina coelos tuos et descende (Psal. CXLIII, 5). Et Isaias valde cupiens eum videre, dicebat: Utinam disrumperes coelos, et descenderes (Isa. LXIV, 1). Vult ergo Sponsum foris Sponsa invenire, et deosculari; quia concupiscit sub Lege posita ut per carnem appareat; ut ei per amorem serviat, cui prius non accepta gratia, plus timore quam amore serviebat. Post cujus osculum jam a nemine despicitur; quia postquam Christus venit, et fidelibus suis spiritum libertatis infudit, ab ipsis etiam angelis Ecclesia honoratur. Hinc est quod Josue angelum adoravit (Josue V); Joanni vero volenti se adorare dixit: Vide ne feceris, conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu (Apoc. XXII, 9). Sed quia venientem Ecclesia suscepit, Synagoga repulit, quae iterum eum in fine mundi suscipiet et amabit, ideo subsequitur Ecclesia, et dicit:

(Vers. 2.) Apprehendam te, et ducam in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Ibi me docebis, et ibi dabo poculum ex vino conditum, et mustum malorum granatorum meorum.

2. Apprehensum in domum matris suae ducit, quia Synagogae in fine mundi Christum, in quem credit, praedicabit; dumque per praedicationem Ecclesiae susceptus fuerit, ibi Ecclesiam docebit: quia se doceri gaudebit, quando Synagogam jam idem corpus factam erudiri secum videbit. Poculum ex vino conditum Ecclesia dabit, quia ipsi Synagogae Novum Testamentum cum Veteri praedicabit; et quasi vino poculum condiet, quia dulcedinem Evangelii testimoniis Legis, quae aspera est, ut robustius teneatur, cinget. Mustum vero malorum granatorum suorum tribuet, quia fortium virorum qui unitatem Ecclesiae etiam in martyrio tenuerunt, exempla apponet, ut ad eorum similitudinem Synagoga inardescat, et Antichristi persecutionibus, martyrum praecedentium exemplis roborata non succumbat. Cum enim fortium pugnatorum victorias audierit, ad eorum imitationem pugnam subire non dubitabit. Quod aperte manifestat cum subjungit: (Vers. 3.) Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

3. Laeva Christi vita praesens, dextera vero vita beata 455 habetur. Caput autem nostrum spiritualiter mens esse perhibetur. Dicit ergo Synagoga praedicationibus Ecclesiae jam conversa, exemplis roborata, imitatione sublevata: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Ac si diceret, quoniam nunc tandem Christi fidem teneo, ejus ineffabilem gratiam experior concupiscibilem, et quam desiderare nesciebam dulcedinem sentio; jam terrena omnia postpono, etiam ipsam vitam carnis pro ejus amore contemno, et ad ejus beatitudinem videndam totis desideriis anhelo. Hoc quippe quod rem aliquam amplectitur, ipsam quam amplectitur rem, ex omni parte intra se habere non ignoratur. Laeva ergo sub capite est, et dextera amplexatur, quando sancta anima menti ea quae videt supponit, et ea quae non videt, omni conatu et universis suis cogitationibus appetit. Sunt quippe modo nonnulli, qui tanto desiderio coelestia sectantur, ut omnia visibilia pro nihilo reputent; mentem suam coelestibus studiis sine intermissione occupent; ut nihil aliud agere libeat; quidquid extra spiritalem actionem est, animus fastidiat, hanc solam diligat, caetera contemnat, nisi forte ea isti necessaria esse cognoscat. Isti vero sub capite laevam habent, quia mente erecta ad beatitudinem Christi, vitam praesentem sub se vident. Et dextera Christi eos amplexatur; quia ex omni parte eos dilectio coelestis intra se retinens tuetur. Hujusmodi quippe viri sancto otio delectantur, in quo vitae beatae dilectione concupiscibiliter per contemplationem perfruuntur. In qua contemplatione oculum cordis mundant, ut Deum adhuc etiam in hac carne positi, quantum humanae infirmitati datum est, videant, cujus visione se illuminent, suavitate reficiant. Isti illam beatitudinem jam aliquantulum experiuntur, de qua in Evangelio Veritatis voce dicitur Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Quod enim futurum est, jam in eis incipit compleri; quia etsi in hoc mundo adhuc III carne vivunt, jam tamen per hoc quod majus est in eis, extra carnem sunt. Ab his impletur quod per Psalmistam divina voce praecipitur: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Hi enim quo sine mundi strepitu vivunt, eo mentem in Dei visionem per desiderium et contemplationem figunt. Et quoniam tales multi ex Synagoga in fine mundi, ut credimus, per conversionem erunt, bene ad hujusmodi dictum intelligitur: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. De quibus et pro quibus Sponsus loquitur consequenter: (Vers. 4.) Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectum, donec ipsa velit.

Sed quia hoc superius exposuimus (ad vers. 7 cap. II, etc.), iterum exponere recusamus. Sed de eadem Synagoga jam facta Ecclesia, filiae Jerusalem admirantes interrogant et dicunt:

(Vers. 5.) Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum?

4. Sancta Ecclesia, vel quaelibet sancta anima, de deserto ascendit, quia in exsilio hujus peregrinationis posita, ad coelestia gaudia mente et cogitationibus tendit. Unde et Paulus dicebat: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Deliciis affluit, quia sanctae Scripturae meditationibus intendens, coelesti pabulo assidue mentem pascit. Super dilectum innititur, quia in solius Christi auxilio confidens, eo largiente, ab exsilio ad patriam transfertur. Ipsa quippe Veritas omnibus fidelibus ait: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). 456 Unde vero acceperit, ut ab infimis ad superiora, a deserto ad regnum ascendere possit, manifestat dilectus cum subdit: (Vers. 5.) Sub arbore malo suscitavi te, ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.

5. Quid per arborem malum, nisi sancta crux designatur? quae malum illud sustinuit, de quo eadem Sponsa in superioribus dicit: Sicut malus inter ligna sylvarum, sic dilectus meus inter filios (Cant. II, 3). Sed sponsam suam Christus sub arbore malo suscitavit, quia in cruce positus, subditam sibi Ecclesiam ad vitam vocavit; ut a somno mortis resurgeret, et cum illo se crucifigens, ad novam resurrectionem properaret. Unde et Apostolus cuivis animae mortuae dicit: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Et quibusdam qui jam surrexerant, alibi dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Col. III, 1). Sed quia infidelitas Synagogae Christum crucifixit, ideo sequitur: Ibi corrupta est mater tua. Sub arbore malo mater Ecclesiae corrupta esse dicitur, quia quando Salvatorem suum in ligno fixit, nefando scelere se corrupit. Cujus sceleris magnitudinem inculcat, cum idem replicat, dicens: Ibi violata est genitrix tua. Sed quoniam ad hoc caecitas in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI), ideo intranti Ecclesiae dicitur: (Vers. 6.) Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum.

6. In corde sunt cogitationes, et in brachio operationes. Super cor ergo et super brachium Sponsae, dilectus ut signaculum ponitur; quia in sancta anima quantum ab ea diligatur, et voluntate et actione designatur. Signum quippe sancta mens interius et exterius Christum portat; quia dum in ejus meditationibus assidue laborat, in exteriori actione eum imitari non cessat, quo ejus dilecta esse dubitari non debeat. De quo signo ipse Sponsus discipulis suis aiebat: In hoc cognoscent omnes quia vere mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). De qua dilectione mox subditur: (Vers. 6.) Quia fortis est ut mors dilectio; dura sicut infernus aemulatio; lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

7. Bene procul dubio fortis ut mors dilectio esse perhibetur; quia dum per dilectionem a vitiis mortificamur, quod mors agit in sensibus corporis, hoc agit dilectio in cupiditatibus mentis. Sunt enim nonnulli qui sic diligunt Deum, ut omnia visibilia negligant, et dum mente in aeterna tendunt, ad omnia temporalia pene insensibiles fiant. In his nimirum ut mors dilectio fortis existit, quia sicut mors exteriores corporis sensus ab omni proprio et naturali appetitu interficit, sic dilectio in talibus viris omnia terrena desideria contemnere mentem alias intentam compellit. Hujusmodi mortuis et vivis dicebat Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Col. III, 3). Hi procul dubio vitam suam cum Christo abscondunt; quia dum omnia quae videmus, postponunt, in his quae non videmus, in beatitudine scilicet Christi, veraciter et secrete vivunt. Quia enim falsam vitam despiciunt, quae visibiliter apparet, in vera vita se abscondunt, quae non nisi invisibilibus oculis se manifestam praebet. Potest tamen intelligi, ut hoc de seipso Christus dicat, inquiens: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum; quia fortis est ut mors dilectio. Ac si diceret; 457 Dignum est ut in mente et actione signum dilectionis meae meipsum tecum feras, quia in fortitudine dilectionis tuae mortem subii, ut tu quae mortua in infidelitate eras, mecum resurgens, in fidei novitate spiritaliter vivas. 8. Sed quia in cruce suspensus nequaquam fuisset, nisi ad magnam invidiam cor Synagogae exarsisset, ideo subditur: Dura ut infernus aemulatio. Aemulatio quippe et in bonum et in malum accipitur. In bonum enim accipitur, sicut per Apostolum dicitur: Aemulamini charismata meliora (I Cor. XIII, 11). In malum autem assumitur, ubi per Samuelem Sauli dicitur: Auferetur a te regnum, et dabitur aemulo tuo (I Reg. XVII). Aemulus quippe ejus David dicitur, cui Saul invidere non ignoratur. Dura est ergo ut infernus aemulatio; quia dum Synagoga Christum ad inferos posse transmittere se putavit, ei usque ad mortem corde immisericordi invidit. Ut infernus aemulatio dura exstitit; quia sicut infernus sine misericordia quos tenet cruciat, sic Judaica plebs Christum apprehendens sine respectu pietatis ad mortem trahebat. De qua bene subditur: Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Sicut enim ignis quae incendit consumit, sic Judaeos ab omni fidei virtute invidia sua destruxit; de quibus bene alibi dicitur: Et nunc ignis adversarios consumit. Ac si diceretur: Antequam ad aeternum ignem veniant, in praesenti consumuntur, quia in se ipsis ignem invidiae portant, qui sine portantis combustione non portatur. Hic ignis invidiae flammas protulit, quando per exempla in quibus accensus est, etiam in Gentilibus usque ad Christianorum martyria per mundum universum excrevit. Sed quia hinc ignis invidiae, hinc ignis charitatis se extulit, ideo subditur: (Vers. 7.) Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam.

9. Charitate quippe martyres sancti vivaciter ardebant, quia in Dei et proximi dilectione mirabiliter flagrabant. Hanc charitatem aquae multae exstinguere non poterant; quia quantaecumque tribulationes eis fierent, ad odium eos transmutare non valebant. Hoc nimirum esset charitatem exstinguere, si in tribulationibus quas ingerebant, ad Dei aut proximi odium eos humiliare potuissent. Sed cum aquae dictae sint, quid rursum per flumina, nisi aquarum ipsarum incrementa et vivacitas intelligitur? Flumina quippe vivas aquas solere dici cognoscimus. Flumina ergo maximas tribulationes accipimus; quae dum per totum orbem super martyres ebullierunt, ad exstinguendum charitatis ignem grandi impetu confluxerunt. Sed quia inter flumina adeo charitas vivit, ut potius flumina consumeret, quam se ab illis exstingui permitteret; ideo multi etiam persecutorum ad eamdem charitatem se convertebant, ita ut dimitterent quidquid in mundo possidebant, et seipsos morti darent, quam prius patientibus crudeliter inferebant. Unde et subditur: (Vers. 7.) Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.

10. Cum terrenae substantiae cupiditate Deus non diligitur, quia terrenus amor oculum cordis sordidat, ne divina claritas videatur. Contra quod in Evangelio dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Et Joannes apostolus ait: Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (Joan. II, 15). Nec mirum, quomodo enim eum diligere potest, quem nescit? 458 Aut quomodo eum scit, ad quem sciendum, oculum cordis claudit? Sed homo omnem substantiam domus suae pro dilectione tribuit, quando quidquid in mundo possidet, pro Christo distribuit; ut abjiciens quod impedit, Deum diligat, et terso pulvere sollicitudinum, oculos aperiat ut videat. Et cum omnem substantiam dederit, quasi nihil eam despicit, quia postquam oculum tersit, et Deum conspexit, in illius visione quidquid possederat, nihil pendit. Hoc apostoli fecerunt, qui non solum possessa, sed etiam cupita, ut Christum sequerentur, dimiserunt. Quibus ipse Christus, pro quo omnia dimiserant, dicebat: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Sed quoniam abjecta terrena substantia non statim ad perfectionem ascenditur, quia rebus abnegatis, restat etiam labor, ut idem ipse homo a semetipso abnegetur, quatenus gradatim proficiat, et quandoque perfectus non solum se, sed et alios secum ad vitam trahat, ideo de nova et tenera adhuc Ecclesia, vel unaquaque anima consequenter dicitur: (Vers. 8.) Soror nostra parvula est, et ubera non habet.

11. Sororem Christus Ecclesiam vocat, quia de ipsis apostolis dicebat: Ite, dicite fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Soror autem parvula, ubera non habebat, quando in solis apostolis Ecclesia erat, in quibus seipsam, vel alios nutrire lacte praedicationis non poterat (Matth. XXVI). Quid enim Petrus aliis praedicaret, cum seipsum discipulum Christi in unius ancillae voce detestando et jurando negaret (Joan. XX)? Parva ergo Ecclesia ubera non habebat, quia post resurrectionem in una domo inclusa (Act. I), inter persecutores suos non dico praedicare, sed et videri timebat. Consequenter ergo dicitur: (Vers. 7.) Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est.

Allocutus est Christus sororem suam, quando Spiritum sanctum super apostolos misit (Act. II), et eis in interioribus loquens, illos omnes mundi loquelas multiplici distributione docuit. Sed a quibus hoc quaerere intelligendus est qui omnia novit, nisi a sanctis patribus, quos ad quaerendum Spiritu sancto instigavit? Quibus eodem Spiritu quo in quaestionem eos induxit, respondet protinus convenienter, et ait:

(Vers. 9.) Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea.

12. Dato Spiritu sancto murus sancta Ecclesia efficitur, quia quae prius timida erat, instruente eodem Spiritu omnipotente, ad resistendum adversariis impenetrabiliter roboratur. Quod manifestat idem Petrus sub ancilla timidus, mox contra principes rigidus, quibus dicebat: Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). Et iterum: Si justum est vos potius audire quam Deum, judicate; nos enim non possumus quae vidimus et audivimus, non loqui (Act. IV, 19). Et de caeteris discipulis scriptum est: Ibant discipuli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Ecce qualis murus facta est Ecclesia, quae modo tenerrima, nec pedem cujuslibet gradientis sine sui laesione gerit, modo vero accepto mirabili artifice Spiritu sancto, universi exercitus assultantis contumelias illaesa contemnit. Super quam propugnacula aedificantur, quia ut non tantummodo se defendat, sed ut et impugnantes resistendo prosternat, miracula ei facere 459 conceditur, quae cum hostes viderint, ab ejus aggressione jacula timentes terreantur. Quae propugnacula bene argentea esse perhibentur, quia ipsa miracula cum verbi praedicatione donantur. Et quia argentum valde sonorum est metallum, argentea propugnacula existunt, quia per miracula factum est, ut eorum verba per universum mundum convalescerent, et fidei praedicationem inflexibiliter circumquaque diffunderent: quod manifestat Psalmista, dicens: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Sequitur: (Vers. 9.) Si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

13. Ostium etiam bene esse Ecclesiam dicimus, quam ab ipso Christo potestatem aperiendi et claudendi accepisse scimus. Ostium procul dubio in suis praedicatoribus existit, quia per eos aditus ad vitam se nobis aperit. Unde et ipsi primo pastori Ecclesiae dicitur: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19). Vel ostium in ipso capite suo existit, quia ipse de se veraciter dicit: Ego sum ostium (Joan. X, 7). Ostium vero tabulis cedrinis compingitur, quia sancta Ecclesia fidem praedicans, multitudinibus populorum decoratur; et dum populi variis virtutibus asperguntur, ut videlicet alius de rebus quas possidet, indigentibus necessaria tribuat: alius omnia abjiciens, etiam a legitimo connubio se abstineat; alius vero tantum proficiat, ut aliorum etiam praedicator fiat; tanquam pictura multis coloribus, sic Ecclesia multis ditionibus honestatur, quae sancto Spiritu convalescens hilariter respondet, dicens: (Vers. 10.) Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.

14. Ubera sua sicut turrim habuit, ex quo pacem coram Sponso reperit; quia postquam sub ipso spiritum pacis accepit, praedicatores contemplatione altos, et robore inflexibiles nutrivit. Sed quid est quod non ait pacem, sed quasi pacem reperiens; nisi quia dum in hoc mundo sumus, a peccato omnimodis non desistimus, et quandiu cum peccato vivimus, pacem perfectam cum illo qui sine peccato in carne vixit, non habemus? Sed quoniam tantillam pacem quam habemus, per ipsum Mediatorem Dei et hominum tenemus, ideo subditur (Vers. 11.) Vinea fuit pacifico, in ea quae habet populos; tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

15. Ipse vero pacificus noster esse dicitur, quia per ipsum Deo omne genus humanum reconciliatur. Huic pacifico vinea fuit, quia in labore praeceptorum carnalium Synagogam plantavit, de qua dicitur: Vinea Domini sabaoth domus Israel est (Isai V, 7). Quae vinea in ea quae habet populos exstitit; quia in Lege posita est, quae multos sub se populos collegit. De quibus populis dicitur: Populi meditati sunt inania (Psal. II, 1). Hanc vineam custodibus tradidit; quia Synagogam Moysi et caeteris patribus custodiendam subjecit. De qua bene subditur: Vir affert pro fructu ejus mille argenteos. Haec vinea fructum protulit, quia ex Synagoga botrus ille magnus qui de terra promissionis allatus est, Christus videlicet Jesus, per humanitatem processit. De quo fructu Pater ad David ait: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). 460 Unde et Apostolus scribit: Quorum patres, et ex quibus Christus (Rom. IX, 5). Per argenteos vero in hoc loco omnem terrenam substantiam intelligimus, de qua Petrus eleemosynam petenti claudo dicebat: Argentum et aurum non est mihi (Act. III, 6). Pro fructu ergo vineae vir mille argenteos affert; quia quisquis viriliter in fide quam suscepit, se habet, libenti mente et perfecte omnia terrena dimittit, ut Christum veraciter habeat. Millenarius enim perfectus est numerus, ideo per eum perfectio rei cujuslibet demonstratur. Hos ergo argenteos in primitiva Ecclesia illi offerebant, de quibus in Actibus Apostolorum scriptum est: Quotquot autem possessores agrorum aut domorum erant, vendebant, et afferentes ponebant ad pedes apostolorum pretia eorum quae vendebant (Act. IV, 34). Isti congregati aliam vineam, videlicet sanctam Ecclesiam, ex seipsis construxerunt, et ut boni agricolae, sanguine suo propagaverunt, et praedicationibus usque ad fines terrae dilataverunt; ut jam mundum pene universum impleat, et fructum gratum locata agricolis, suis temporibus reddat. Unde in Evangelio dicitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis (Matth. XXI, 41). De qua vinea jam bonis locata ipse Pacificus dicit: (Vers. 12.) Vinea mea coram me est.

Coram ipso vinea sua existit, quia perditis malis agricolis, sanctam Ecclesiam bonis doctoribus respectu benigno erudit. Cui dicit:

(Vers. 12.) Mille tui pacifici, et ducenti iis qui custodiunt fructus ejus

16. Qui sunt isti pacifici qui mille dicuntur esse et ducenti, nisi illi superiores argentei, quos dum perfecte dimittimus, pacem per eorum distributionem cum sanctis nobis ipsis acquirimus? Unde et in Evangelio Dominus dicit: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis; ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Sed quid per ducentos intelligimus, nisi duplicem retributionem quam acquirimus, dum eos in hoc mundo perfecte pro Christo contemnimus? Mille ergo et ducenti Ecclesiae argentei existunt, quia dum fideles quique omnia quae possident, ex toto relinquunt, et pacem sibi cum sanctis faciunt, et praesentis vitae remuneratiorem cum coelesti percipiunt. Et hoc est quod Dominus in Evangelio ait: Amen amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam (Marc. X, 29, 30). Sed quibus ista remuneratio sic duplicatur, nisi his qui custodiunt fructus ejus? Qui sunt autem qui fructus vineae custodiunt, nisi illi qui in sancto opere quod inceperunt, perseverantes existunt? Opus enim quod sancto desiderio incipitur, si constantia mentis usque ad finem non tenetur, sine fructu habetur; quia immature ab hoc unde processerat vacuatur. Ideoque Dominus in Evangelio ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Sequitur Sponsus, et dicit: (Vers. 13.) Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam.

17. Sponsa in hortis habitat, quia sancta Ecclesia, vel quaelibet sancta anima in fructificationem 461 virtutum mentem versat. Cujus vocem sponsus audire desiderat, quia hoc summopere Christo placet, ut perfectus quilibet vir infirmos quosque verbo sanctae praedicationis admoneat. Amici enim auscultant, quia fideles in Ecclesia, ut amicus sponsi loquatur, pio desiderio exspectant. Et notandum quod amicus est qui auscultat; quia qui Deum mente integra diligit, praedicantem quod diligit, libenter audit. Unde in Evangelio dicitur: Qui ex Deo est, verba Dei audit (Joan. VIII, 47). Sed quia dum Ecclesia veritatem praedicat, multi non intelligunt, multi quod percipiunt, pravo intellectu subvertunt; ideo admonenti ut praedicet, respondet sponsa, et dicit: (Vers. 14.) Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum.

18. Dilectus fugit, quia a reprobis cordibus se, ne intelligatur, abscondit. Dum enim reprobae mentes ad audienda vel legenda verba Dei, perversa intentione accedunt, digno judicio veritatem non inveniunt, quam digno appetitu non requirunt. 462 Unde et ipsa Dei sapientia dicit: Quaerent me mali, et non invenient (Joan. VII, 34). Sed fugiens reprobos dilectus, montes aromatum petit; quia perversos dimittens, sanctas animas visitare non desinit, quae et per contemplationem excelsae fiunt, et per confectiones virtutum odora unguenta ferunt. Super hos montes dilectus capreae et hinnulo cervorum assimilatur; quia in cordibus sanctorum virorum manifestatur, quia pia charitate humanitatem pro nobis assumpsit. Qui dum ex patribus antiquis natus fuit, quasi ex cervis hinnulus, sicut dictum est superius, venit. Qui dum esset dives, pauperem se, ut nos ditaremur, fecit; et dum esset super omnia excelsus, humilitatem nostram ineffabili dignatione suscepit. Cui immensas gratias quoadusque vivimus reddamus; cui pro nobis tradito in mortem, et resurgenti in immortalitatem, nosipsos, et spiritum, et corpus debemus (II Cor. VIII): Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per infinita saecula saeculorum. Amen.

0590-0604- SS Gregorius Magnus - Expositio in Canticum Canticorum