EXPOSITIO QUARUMDAM PROPOSITIONUM EX EPISTOLA AD ROMANOS
Sensus hi sunt in Epistola ad Romanos Pauli apostoli. Primo omnium, ut quisque intellegat in hac epistola quaestionem versari operum legis et gratiae.
1. [1.] Quod autem ait : Secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, id est quia Spiritus donum acceperunt post eius resurrectionem; mortuorum vero resurrectionem memorat, quia in ipso omnes crucifixi sumus et resurreximus.
2. [2.] Quod autem dicit: Ut gratiam vobis spiritalem impertiar, dilectionem scilicet Dei et proximi, ut per caritatem Christi gentibus in Evangelium vocatis minime inviderent.
3. [3.] Quod autem dixit : Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et cetera, ait et Salomon de sapientibus mundi: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo ipsius mundi Dominum et Creatorem non facilius invenerunt? 1 Sed quos arguit Salomon, non cognoverunt per creaturam Creatorem; quos autem arguit Apostolus, cognoverunt, sed gratias non egerunt et dicentes se esse sapientes stulti facti sunt et ad colenda simulacra deciderunt 2. Nam sapientes gentium quod invenirent Creatorem, manifeste idem Apostolus, cum Atheniensibus loqueretur, ostendit. Cum enim dixisset: Quia in ipso vivimus et movemur et sumus, addidit: Sicut et quidam secundum vos dixerunt 3. Hac autem intentione prius arguit impietatem gentium, ut ex hac probet etiam ad gratiam posse pertingere conversos. Iniustum est enim ut poenam subeant impietatis, et praemium fidei non accipiant.
4. [4.] Quod autem dicit: Cognoscentes Deum non ut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, hoc caput est peccati, de quo dictum est: Initium omnis peccati superbia 4. Qui si gratias egisset Deo, qui dederat hanc sapientiam, non sibi aliquid tribuissent cogitationibus suis. Quapropter in desideria cordis sui traditi sunt a Domino, ut facerent quae non convenirent.
5. [5.] Quod autem dicit: Tradidit, intellegitur, dimisit in desideria cordis eorum. Mercedem autem mutuam dicit recepisse de Deo, ut traderetur in desideria cordis sui.
6. [6.] Quod autem demum dicit: Tradidit illos Deus in reprobam mentem, etc., repletos, ait, omni iniquitate, datur intellegi ad nocere pertinere ista, quae nunc dicit, id est facinora. Superius autem dicebat de corruptelis quae flagitia nominantur, ex quibus ad facinora pervenitur, quoniam quisque perniciosam dulcedinem flagitiorum sequens, dum impedientes personas removere conatur, pergit in facinus. Sic distinctus est etiam ille locus in Sapientia Salomonis, ubi cum enumerasset superiora flagitia, ait: Circumveniamus pauperem iustum, quoniam inutilis est nobis 5, etc.
7. [7.-8.] Quod autem dicit: Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, significat quia quaecumque fecerunt, non inviti, sed, cum ad mala facta consentiunt, etiam illa quae non fecerunt approbant, et ideo de perfectis iam peccatis dicit: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas. Omnis autem cum dicit, subintrat iam, ut monstret non solum gentilem, sed etiam iudaeum, qui secundum legem volebat iudicare de gentibus.
8. [9.] Quod autem dicit: Thesaurizas tibi iram in die irae, iram Dei ubique loquitur pro vindicta. Idcirco ait: Iusti iudicii Dei. Notandum autem quoniam et ira Dei ponitur in Novo Testamento, quod cum in Vetere legunt homines, qui legi veteri adversantur, culpandam eam putant; cum Deus utique sicuti nos perturbationibus non subiaceat, dicente Salomone: Tu autem Domine virtutum cum tranquillitate iudicas 6. Sed ira, ut dictum est, in vindictae significatione ponitur.
9. [10.] Quod autem dicit: Contestante conscientia illorum, secundum illum locum loquitur Ioannis apostoli, quo ait: Dilectissimi, si cor nostrum nos reprehenderit, maior est Deus conscientiae nostrae 7, etc.
10. [11.] Quod autem dicit: Spiritu, non littera, hoc est, ut secundum spiritum, non secundum quod habet littera, lex intellegatur, quod utique contigit illis, qui circumcisionem magis carnaliter quam spiritaliter acceperunt.
11. [12.] Quod autem dicit: Cuius laus non ex hominibus sed ex Deo, illi convenit quod ait: Qui in secreto Iudaeus est.
12. [13.-18.] Quod autem dicit : Quia non iustificabitur in lege omnis caro coram illo; per legem enim cognitio peccati et cetera similia, quae quidam putant in contumeliam legis obicienda, sollicite satis legenda sunt, ut neque lex improbata ab Apostolo videatur neque homini arbitrium liberum sit ablatum. Itaque quattuor istos gradus hominis distinguamus: ante legem, sub lege, sub gratia, in pace. Ante legem sequimur concupiscentiam carnis, sub lege trahimur ab ea, sub gratia nec sequimur eam nec trahimur ab ea, in pace nulla est concupiscentia carnis. Ante legem ergo non pugnamus, quia non solum concupiscimus et peccamus, sed etiam approbamus peccata. Sub lege pugnamus, sed vincimur; fatemur enim mala esse quae facimus, et fatendo mala esse, utique nolumus facere, sed quia nondum est gratia, superamur. In isto gradu ostenditur nobis, quomodo iaceamus, et dum surgere volumus et cadimus, gravius affligimur. Inde hic dicitur: Lex subintravit, ut abundaret delictum 8. Inde et quod nunc positum est: Per legem enim cognitio peccati, non enim ablatio peccati est, quia per solam gratiam aufertur peccatum. Bona est ergo lex, quia ea vetat, quae vetanda sunt, et ea iubet, quae iubenda sunt. Sed cum quisque illam viribus suis se putat implere, non per gratiam Liberatoris sui, nihil ei prodest ista praesumptio; immo etiam tantum nocet, ut et vehementiore peccati desiderio rapiatur et in peccatis etiam praevaricator inveniatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio 9. Sic ergo iacens cum se quisque cognoverit per seipsum surgere non valere, imploret Liberatoris auxilium. Venit ergo gratia, quae donet peccata praeterita et conantem adiuvet et tribuat caritatem iustitiae et auferat metum. Quod cum fit, tametsi desideria quaedam carnis, dum in hac vita sumus, adversus spiritum nostrum pugnant, ut eum ducant in peccatum, non tamen his desideriis consentiens spiritus, quoniam est fixus in gratia et caritate Dei, desinit peccare. Non enim in ipso desiderio pravo, sed in nostra consensione peccamus. Ad hoc valet, quod dicit idem Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius 10. Hinc enim ostendit esse desideria, quibus non oboediendo, peccatum in nobis regnare non sinimus. Sed quoniam ista desideria de carnis mortalitate nascuntur, quae trahimus ex primo peccato primi hominis, unde carnaliter nascimur, non finientur haec, nisi resurrectione corporis immutationem illam, quae nobis promittitur, meruerimus, ubi perfecta pax erit, cum in quarto gradu constituemur. Ideo autem perfecta pax, quia nihil nobis resistet non resistentibus Deo. Hoc est quod dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Si ergo Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 11. Liberum ergo arbitrium perfecte fuit in primo homine, in nobis autem ante gratiam non est liberum arbitrium, ut non peccemus, sed tantum ut peccare nolimus. Gratia vero efficit, ut non tantum velimus recte facere, sed etiam possimus, non viribus nostris, sed Liberatoris auxilio, qui nobis etiam perfectam pacem in resurrectione tribuet, quae pax perfecta bonam voluntatem consequitur. Gloria enim in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis 12.
13. [19.] Quod autem dicit: Legem ergo evacuamus per fidem? Absit! sed legem statuimus, id est, firmamus. Sed quemadmodum firmanda erat lex nisi per iustitiam? Iustitiam autem quae est per fidem, quia ea ipsa, quae non poterant impleri per legem, per fidem impleta sunt.
14. [20.] Quod autem ait: Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum, hoc est, quia Abraham sine lege dum non ex operibus legis gloriam conquirit, quasi suis viribus legem impleat, cum adhuc lex ista data non esset, Dei illa gloria, non sua est. Non enim merito sui tamquam ex operibus, sed Dei gratia fide iustificatus est.
15. [21.] Quod autem ait: Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam sed secundum debitum, dixit, quemadmodum homines hominibus reddant mercedem. Nam Deus per gratiam dedit, quia peccatoribus dedit, ut per fidem iuste viverent, id est, bene operarentur. Quod ergo bene operamur iam accepta gratia, non nobis sed illi tribuendum est, qui per gratiam nos iustificavit. Nam si debitam mercedem vellet reddere, poenam redderet debitam peccatoribus.
16. [22.] Quod autem ait: Qui iustificat impium, hoc est ex impio pium facit, ut de cetero in ipsa pietate permaneat atque iustitia, quia ideo iustificatus est, ut iustus sit, non ut peccare sibi licere arbitretur.
17. [23.] Quod autem ait: Lex enim iram operatur, vindictam significat et ad illum gradum pertinet, cum est quisque sub lege.
18. [24.] Quod autem ait: Ante Deum cui credidit, significavit fidem in interiore homine esse in conspectu Dei, non in ostentatione hominum, sicuti est carnis circumcisio.
19. [25.] Quod autem ait de Abraham: Dans gloriam Deo, adversus illos positum est, qui gloriam suam de operibus legis coram hominibus quaerebant.
20. [26.] Quod autem ait: Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus et cetera gradatim perducit usque ad caritatem Dei, quam caritatem dicit nos habere per donum Spiritus, monstrat illa omnia, quae possemus nobis tribuere, Deo esse tribuenda, qui per Spiritum Sanctum gratiam dare dignatus est.
21. [27.-28.] Quod autem ait: Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit, intellegendum est, quousque veniret gratia.. Contra eos enim dictum est, qui arbitrantur per legem auferri potuisse peccata. Dicit enim Apostolus manifestata esse peccata per legem, non autem ablata, cum dicit: Peccatum autem non deputabatur cum lex non esset. Non enim ait: Non erat, sed: non deputabatur. Neque cum lex data est, ablatum est, sed deputari coepit, id est, apparere. Non ergo putemus usque ad legem ita dictum esse, quasi iam sub lege non esset peccatum, sed dictum est sic: usque ad legem, ut totum legis tempus annumeres usque ad finem legis, quod est Christus.
22. [29. 1.] Quod autem ait: Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen et in his, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, duobus modis distinguitur; aut: In similitudinem praevaricationis Adae regnavit mors, quia et qui non peccaverunt, ex origine mortalitatis Adam mortui sunt, aut certe: Regnavit mors et in his, qui non in similitudinem praevaricationis Adae peccaverunt, sed ante legem peccaverunt, ut illi peccasse intellegantur in similitudinem praevaricationis Adae, qui legem acceperunt, quia et Adam accepta praecepti lege peccavit. Sane etiam id quod dictum est: usque ad Moysen, totum tempus legis intellegendum est. Forma autem futuri dictus est Adam, sed a contrario; ut quomodo per illum mors, sic per Dominum nostrum vita.
23. [29. 2.] Quod autem ait: Sed non sicut delictum, ita est et donatio, duobus modis donatio praecellit, vel quod multo magis abundat gratia, quia utique in aeternum per illam vivitur, temporaliter autem per mortem Adae mors regnavit; vel quod unius delicti condemnatione mors multorum facta est per Adam, per Dominum autem nostrum Iesum Christum multorum delictorum donatione data gratia in vitam aeternam. Aliam vero differentiam sic explicat dicens: Et non sicut per unum peccantem ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis ad iustificationem. Ex uno ergo quod dictum est, subauditur delicto, quia sequitur: gratia autem ex multis delictis. Ergo haec differentia est, quod in Adam unum delictum damnatum est, a Domino autem multa donata sunt. Quod ergo sequitur, ambas istas differentias tenet, ut explicetur sic: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. Quod ergo dixit: Multo magis regnabunt, ad vitam aeternam pertinet, quod autem dixit: Abundantiam gratiae accipiunt, ad donationem multorum delictorum pertinet. Post explicatas autem has differentias, redit ad formam unde coeperat, cuius ordinem suspenderat, cum diceret: Sicut enim per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors 13. Ad quod nunc redit, cum dicit: Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae. Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. Haec est forma futuri Adam, de qua superius loqui coeperat et eius aliquas differentias interponens distulerat ordinem, ad quem nunc redeundo conclusit dicens: Itaque sicut per unius delictum in omnes homines, etc.
24. [30.] Quod autem ait: Lex subintravit, ut abundaret delictum, ipso verbo satis significavit nescisse Iudaeos, qua dispensatione lex data sit. Non enim data est, quae possit vivificare, quia gratia vivificat per fidem, sed data est lex ad ostendendum quantis quamque arctis vinculis peccatorum constringerentur, qui de suis viribus ad implendam iustitiam praesumebant. Sic abundavit peccatum, cum et concupiscentia ex prohibitione ardentior facta est et peccantibus contra legem praevaricationis crimen accessit. Quod intellegit, qui secundum gradum in illis quattuor gradibus considerat.
25. [31.] Quod autem ait: Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit! Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? Hinc ostendit de praeteritis peccatis factum esse, ut donarentur, et in eo superabundasse gratiam, ut praeterita peccata dimitterentur. Ergo quisquis adhuc quaerit augmenta peccati, ut augmentum gratiae sentiat, non intellegit secundum id agere, ut nihil in eo gratia operetur. Opus enim gratiae est, ut moriamur peccato.
26. [32.-34.] Quod autem ait: Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuaretur corpus peccati, refertur ad illud, quod per Moysen dictum est: Maledictus omnis, qui in ligno pependerit 14. Veteris enim hominis crucifixio significata est in cruce Domini, sicut novi hominis instauratio in resurrectione significata est. Manifestum est autem secundum eum nos agere veterem hominem, qui maledictus est, propter quem peccatum et de Domino dictum esse nemo ambigit, quod peccata nostra portavit 15, et peccatum pro nobis fecit 16, et de peccato condemnavit peccatum 17. Quid est autem " evacuare corpus peccati "? Ipse exposuit: Ut ultra non serviamus peccato; et illud quod ait: Si mortui sumus cum Christo, hoc est, si crucifixi sumus cum Christo. Dicit enim alio loco: Qui enim Christi Iesu sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis 18. Non ergo Domino maledixit Moyses, sed quid ostenderet eius crucifixio prophetavit.
27. [35.] Quod autem ait: Peccatum enim in vobis non dominabitur, non enim estis sub lege, sed sub gratia, utique ad tertium illum gradum iam pertinet, ubi homo iam mente servit legi Dei, quamvis carne serviat legi peccati 19. Non enim obaudit desiderio peccati, quamvis adhuc sollicitent concupiscentiae et provocent ad consensionem, donec vivificetur etiam corpus et absorbeatur mors in victoriam 20. Quia ergo non consentimus desideriis pravis, in gratia sumus et non regnat peccatum in nostro mortali corpore 21 et omnino ex illo loco, ubi ait: Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? 22 eum describit, qui est sub gratia constitutus. Cui autem dominatur peccatum, quamvis velit peccato resistere, adhuc sub lege est, nondum sub gratia.
28. [36.] Quod autem dicit: Mulier enim sub viro, vivo marito, vincta est legi; si autem mortuus fuerit vir eius, evacuata est a lege viri, etc. animadvertendum est istam similitudinem in hoc differre ab ea re, propter quam adhibita est, quod hic virum dicit mori, ut mulier nubat cui volet liberata utique a lege viri; ibi autem cum constituat animam quasi mulierem, virum autem quasi passiones peccatorum, quae operantur in membris, ut fructum ferant morti, id est, ut tali coniugio proles digna nascatur, et lex quae data est non ad auferendum peccatum vel ad liberationem a peccato, sed ad ostendendum peccatum ante gratiam, per quod factum est, ut sub lege positi vehementiore desiderio peccandi raperentur et amplius etiam praevaricatione peccarent; cum ergo et ibi tria sint: anima tamquam mulier, passiones peccatorum tamquam vir et lex tamquam lex viri, non ibi tamen peccatis mortuis tamquam viro mortuo liberari animam dicit, sed ipsam animam mori peccato et liberari a lege, ut sit alterius viri, id est Christi, cum mortua fuerit peccato, quamvis adhuc quasi vivente ipso peccato; quod fit cum adhuc manentibus in nobis desideriis et incitamentis quibusdam ad peccandum non oboedimus tamen neque consentimus mente servientes legi Dei, quia mortui sumus peccato. Morietur autem et peccatum, cum reformatio corporis in resurrectione facta fuerit, de qua post dicit: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis 23.
29. [37. 1.] Quod autem dicit: Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, intellegendum est, non omnem fuisse concupiscentiam, antequam prohibitione aucta esset. Augetur enim prohibitione concupiscentia, quando deest gratia liberantis, ideo nondum est omnis, antequam prohibeatur. Cum autem prohibita fuerit desistente, ut diximus, gratia, tantum crescit concupiscentia, ut ita in suo genere omnis, id est, consummata fiat, ut etiam contra legem fiat et praevaricatione crimen accumulet.
30. [37. 2.] Quod autem dicit: Sine lege enim peccatum mortuum est, non quia non est, dixit: mortuum est, sed quia latet, quod in consequentibus manifestat, cum dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Bona est enim lex, sed sine gratia tantummodo ostendit peccata, non tollit.
31. [38.] Quod autem ait: Ego autem vivebam aliquando sine lege, intellegendum est, vivere mihi videbar, quia ante mandatum latebat peccatum. Et quod ait: Adveniente autem mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum, intellegendum est, peccatum apparere coepit, ego autem mortuum me esse cognovi.
32. [39.] Quod autem ait: Peccatum enim, occasione accepta per mandatum, fefellit me et per illud occidit, ideo dictum est, quia desiderii prohibiti fructus dulcior est. Unde etiam quaecumque peccata occulte fiunt, dulciora sunt, quamvis mortifera ista dulcedo sit. Inde est, quod apud Salomonem fallacis doctrinae imagine sedens mulier et invitans, ut ad se veniant insipientes, scribitur dicere: Panes occultos libenter edite et aquam dulcem furtivam bibite 24. Ista dulcedo est occasio per mandatum inventa peccati, quae cum appetitur, utique fallit et in maiores amaritudines vertit.
33. [40.] Quod autem ait: Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, hic evidenter ostendit, quod superius dixerat: Sine lege enim peccatum mortuum est 25, ideo dixisse, quia latet, quandoquidem nunc dicit non illud bonum, id est, legem factam sibi esse mortem, sed peccatum operatum esse mortem per bonum legis, id est, ut appareret peccatum, quod latebat sine lege. Tunc enim se mortuum quisque cognoscit, cum illud, quod recte praeceptum esse confitetur, implere non potest, et praevaricationis crimine amplius peccat, quam si non prohiberetur. Hoc est, quod in consequentibus dicit: Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum; quod ante mandatum minus erat, quia ubi non est lex nec praevaricatio.
34. [41.] Quod autem ait: Scimus quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, satis ostendit non posse impleri legem nisi a spiritalibus, quales facit gratia Dei 26. Similis enim quisque factus ipsi legi facile implet, quod praecipit; nec erit sub illa sed cum illa, is est autem, qui iam non capitur temporalibus bonis, nec terretur temporalibus malis.
35. [42.] Quod autem ait: Venumdatus sum sub peccato, intellegendum est, quod unusquisque peccando animam suam diabolo vendit, accepta tamquam pretio dulcedine temporalis voluptatis. Unde et Dominus noster Redemptor dictum est, quia hoc modo, quo dictum est, venditi eramus.
36. [43.] Quod autem ait: Quod enim operor, ignoro, potest videri minus intellegentibus contrarium esse illi sententiae, qua dixit: Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quomodo enim apparet, si ignoratur? Sed ignoro, sic dictum est hoc loco, ut intellegatur: Non approbo. Quomodo enim tenebrae non videntur, sed lucis comparatione sentiuntur, hoc est autem sentire tenebras, quod est non videre. Sic et peccatum, quia non illustratur luce iustitiae, non intellegendo dignoscitur, sicuti tenebras dictum est non videndo sentiri. Et ad hoc pertinet, quod in Psalmo dicitur: Delicta quis intelligit? 27
37. [44.] Quod autem ait: Non enim quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Satis quidem lex ab omni criminatione defenditur, sed cavendum, ne quis arbitretur his verbis auferri nobis liberum voluntatis arbitrium, quod non ita est. Nunc enim homo describitur sub lege positus ante gratiam; tunc enim peccatis vincitur, dum viribus suis iuste vivere conatur sine adiutorio liberantis gratiae Dei. Libero autem arbitrio habet, ut credat Liberatori et accipiat gratiam, ut iam illo, qui eam donat, liberante et adiuvante non peccet atque ita desinat esse sub lege, sed cum lege vel in lege, implens eam caritate Dei, quod timore non poterat.
38. [45.-46.] Quod autem ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis, legem peccati dicit, qua quisque carnali consuetudine implicatus astringitur. Hanc repugnare ait legi mentis suae et se captivare sub lege peccati, unde intellegitur ille homo describi, qui nondum est sub gratia 28. Si enim repugnaret tantum consuetudo carnalis et non captivaret, non esset damnatio. In eo enim est damnatio, quod obtemperamus et servimus desideriis pravis carnalibus. Si autem existant et non desint talia desideria, non tamen his oboediamus, non captivamur et sub gratia iam sumus, de qua loquetur, cum exclamaverit et imploraverit Liberatoris auxilium, ut possit per gratiam caritas, quod per legem timor non poterat. Dixit enim: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et subiecit: Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Deinde incipit describere hominem sub gratia constitutum, qui tertius gradus est illorum quattuor, quos superius distinximus 29. Ad hunc gradum iam pertinet, quod statim subiungit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quia licet existentibus desideriis carnalibus iam non servit consentiendo, ad faciendum peccatum, qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, carnem autem legi peccati. Legem autem peccati dicit ex transgressione Adae conditionem mortalem, qua mortales facti sumus. Ex hac enim labe carnis concupiscentia carnalis sollicitat et secundum hanc dicit alio loco: Fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri 30.
39. [47.] Quod autem dicit: Nulla ergo condemnatio est nunc in his, qui sunt in Christo Iesu, satis ostendit condemnationem non esse, si existant desideria carnalia, sed si eis ad peccandum non oboediatur. Quod contingit his, qui sub lege constituti sunt, nondum sub gratia. Nam sub lege constituti non solum repugnantem habent concupiscentiam, sed etiam captivi ducuntur, cum obtemperant ei. Non autem contingit his, qui mente serviunt legi Dei.
40. [48.] Quod autem ait: Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne, ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum spiritum, manifestissime docet eadem ipsa praecepta legis propterea non impleta, quamvis essent implenda, quoniam quibus data erat lex ante gratiam, dediti erant carnalibus bonis et ex his beatitudinem acquirere cupiebant neque metuebant, nisi cum talibus bonis imminebat adversitas; et ideo, cum illa bona temporalia turbarentur, facile recedebant a praeceptis legis. Infirmabatur ergo lex non implendo, quod praecipiebat, non sua culpa sed per carnem, id est, eos homines, qui carnalia bona appetendo non amabant legis iustitiam sed ei temporalia commoda praeponebant. Ideo Liberator noster Dominus Iesus Christus suscipiendo mortalem carnem venit in similitudine carnis peccati. Carni enim peccati mors debita est. At vero illa mors Domini dignationis fuit, non debiti, et tamen hoc quoque Apostolus peccatum vocat susceptionem mortalis carnis quamvis non peccatricis, ideo quia immortalis tamquam peccatum facit, cum moritur. Sed de peccato, inquit, damnavit peccatum in carne. Id enim egit mors Domini, ne mors timeretur et ex eo iam non appeterentur temporalia bona nec metuerentur temporalia mala, in quibus carnalis erat prudentia illa, in qua impleri legis praecepta non poterant. Hac autem prudentia in homine dominico destructa et ablata, iustitia legis impletur, cum secundum carnem non ambulatur, sed secundum /spiritum. Unde verissime dictum est: Non veni legem solvere sed adimplere 31. Plenitudo ergo legis caritas 32. Et caritas eorum est, qui secundum spiritum ambulant. Haec enim ad gratiam pertinet Spiritus Sancti. Quando enim non erat caritas iustitiae sed timor, lex non implebatur.
41. [49.] Quod autem ait: Quia prudentia carnis inimica in Deum; legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest, ostendit, quid dixerit: inimica, ne quis putaret tamquam ex adverso principio aliquam naturam, quam non condidit Deus, inimicitias adversus Deum exercere. Inimicus ergo Dei dicitur, qui legi ipsius non obtemperat et hoc per carnis prudentiam, id est, cum appetit temporalia bona et timet temporalia mala. Definitio enim prudentiae in appetendis bonis et vitandis malis explicari solet. Quapropter recte appellat Apostolus carnis prudentiam, qua haec appetuntur pro magnis bonis, quae non perseverant cum homine, et ne haec amittantur timetur, quae quandoque amittenda sunt. Non potest autem talis prudentia legi Dei obtemperare, sed tunc obtemperatur legi, cum haec prudentia exstincta fuerit, ut ei succedat prudentia spiritus, qua nec in bonis temporalibus spes nostra est neque in malis timor. Eadem namque animae natura et prudentiam carnis habet, cum inferiora sectatur, et prudentiam spiritus, cum superiora eligit, quemadmodum eadem, aquae natura et frigore congelascit et calore resolvitur. Sic ergo dictum est: Legi Dei non est subiecta prudentia carnis, nec enim potest, quomodo recte diceretur nivem non posse calefieri, neque enim potest, sed cum adhibito calore solvitur et calescit aqua, iam nemo potest eam nivem dicere.
42. [50.] Quod autem ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam, corpus mortuum dicitur mortale. Ex ipsius enim mortalitate indigentia rerum terrenarum sollicitat animam et quaedam desideria excitat, quibus ad peccandum non obtemperat, qui iam mente servit legi Dei.
43. [51.] Quod autem ait: Si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis, iam quartum gradum demonstrat ex illis quattuor, quos superior distinximus 33. Sed gradus iste in hac vita non invenitur. Pertinet enim ad spem, qua exspectamus redemptionem corporis nostri, quando corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem 34. Ibi pax perfecta est, quia nihil molestiarum anima de corpore patitur iam vivificato et in caelestem qualitatem immutato.
44. [52.] Quod autem ait: Non enim accepistis spiritum servitutis in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater! evidentissime duorum Testamentorum distincta sunt tempora: illud enim ad timorem pertinet, Novum autem ad caritatem. Sed quaeritur, quis sit spiritus servitutis? Nam spiritus adoptionis filiorum utique Spiritus Sanctus est; spiritus ergo servitutis in timore ille est, qui potestatem habet mortis, quia ipso timore per totam vitam rei erant servitutis, qui sub lege agebant, non sub gratia. Nec mirandum est, quod eum acceperunt per divinam providentiam qui bona temporalia sectabantur, non quia ipsius est lex et mandatum. Nam: Lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 35, ille autem spiritus servitutis non utique bonus, quem accipiunt qui praecepta datae legis implere non possunt, dum serviunt desideriis carnalibus, nondum gratia Liberatoris assumpti in filiorum adoptionem; quia et ipse spiritus servitutis non habet quemquam in potestate, nisi qui ei per ordinem divinae providentiae traditus fuerit, Dei iustitia sua cuique tribuente. Quam potestatem acceperat Apostolus, cum dicit de quibusdam: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare 36, et iterum de alio: Iam iudicavi, inquit, tradere huiusmodi satanae in interitum carnis, ut anima salva sit 37. Qui ergo nondum sub gratia sunt et sub lege constituti vincuntur peccatis ad oboediendum desideriis carnalibus et praevaricatione augent reatum criminum suorum, spiritum acceperunt servitutis, id est spiritum eius, qui potestatem mortis habet. Nam si spiritum servitutis ipsum spiritum hominis intellexerimus, incipit et spiritus adoptionis ipse intellegi tamquam in melius commutatus. Sed quia spiritum adoptionis Spiritum Sanctum accipimus, quem manifeste ostendit, cum dicit: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, restat, ut spiritum servitutis illum intellegamus, cui serviunt peccatores, ut quemadmodum Spiritus Sanctus a timore mortis vindicat, sic spiritus servitutis, qui potestatem habet mortis, eiusdem mortis terrore reos teneat, ut se ad Liberatoris auxilium quisque convertat, etiam ipso diabolo invito, qui eum semper in potestate habere desiderat.
45. [53.] Quod autem ait: Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subiecta est non sponte, etc. usque ad id quod ait: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri, sic intellegendum est, ut neque sensum dolendi et gemendi opinemur esse in arboribus et oleribus et lapidibus et ceteris huiuscemodi creaturis -hic enim error Manichaeorum est - neque angelos sanctos vanitati subiectos esse arbitremur, et de his existimemus, quod liberabuntur a servitute interitus, cum interituri utique non sint, sed omnem creaturam in ipso homine sine ulla calumnia cogitemus. Non enim creatura ulla esse potest nisi aut spiritalis, quae excellit in angelis, aut animalis quae etiam in vita bestiarum satis apparet, aut corporalis, quae videri aut tangi potest; omnis autem est etiam in homine, quia homo constat spiritu et anima et corpore. Ergo creatura revelationem filiorum Dei exspectat, quidquid nunc in homine laborat et corruptioni subiacet, illam scilicet manifestationem, de qua idem dicit Apostolus: Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria 38. Dicit et Ioannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit, quid erimus; scimus autem, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 39. Hanc ergo revelationem filiorum Dei exspectat creatura, quae in homine nunc vanitati subiecta est, quamdiu dedita est temporalibus rebus, quae transeunt tamquam umbra. Unde et in Psalmo dicitur: Homo vanitati similis factus est, dies eius velut umbra praetereunt 40. De vanitate etiam Salomon loquitur, cum dicit: Vanitas vanitantium et omnia vanitas, quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? 41 De qua item David dicit: Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 42 Non sponte autem dicit esse subiectam vanitati creaturam, quoniam poenalis est ista subiectio. Non enim homo sicut sponte peccavit, sic etiam sponte damnatus est, quae tamen damnatio non sine spe reparationis irrogata est naturae nostrae. Et ideo: Propter eum, inquit, qui subiecit eam in spe, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei, id est, etiam ipsa, quae tantummodo creatura est, nondum per fidem aggregata numero filiorum Dei, sed tamen in eis, qui credituri erant, videbat Apostolus, quod dicit, quia creatura liberabitur a servitute interitus, ut interitui non serviat, cui serviunt omnes peccatores. Peccatori enim dictum est: Morte morieris 43. Liberabitur autem in libertatem gloriae filiorum Dei, id est, ut et ipsa perveniat ad libertatem gloriae filiorum Dei per fidem, quae fides cum in ea non erat, tantummodo creatura dicebatur. Et ad ipsam refert, quod sequitur: Scimus enim, quia creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Erant enim adhuc credituri, qui etiam spiritu subiacebant laboriosis erroribus. Sed ne quis putaret de ipsorum tantum labore dictum esse, subiungit etiam de his, qui iam crediderant. Quamquam enim spiritu, hoc est, mente servirent legi Dei, tamen quia carne servitur legi peccati 44, quamdiu molestias et sollicitationes mortalitatis nostrae patimur, ideo addidit dicens: Non solum autem sed et nos ipsi primitias spiritus habentes et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Non solum ergo, inquit, ipsa quae tantummodo creatura dicitur in hominibus, qui nondum crediderunt et ideo nondum in filiorum Dei numero constituti sunt, congemiscit et dolet, sed etiam nosmetipsi, qui credimus et spiritus primitias habemus, quia iam spiritu adhaeremus Deo per fidem, et ideo non iam creatura, sed filii Dei appellamur, tamen et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Haec enim adoptio, quae iam facta est in his qui crediderunt spiritu non corpore facta est. Nondum enim etiam corpus reformatum est in caelestem illam immutationem, sicut spiritus iam mutatus est reconciliatione fidei ab erroribus conversus ad Deum. Ergo etiam in his, qui crediderunt, exspectatur adhuc illa manifestatio, quae in corporis resurrectione proveniet, quae pertinet ad quartum illum gradum, ubi ex toto perfecta pax erit et quies aeterna nulla nobis ex aliqua parte corruptione resistente aut sollicitante molestia 45.
46. [54.] Quod autem ait: Similiter et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, manifestum est eum de Spiritu Sancto dicere, quod in consequentibus clarum est, ubi ait: Quia secundum Deum interpellat pro sanctis. Nos ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus duas ob res, quod et illud, quod futurum speramus et quo tendimus, nondum apparet; et in hac ipsa vita multa possunt nobis prospera videri, quae adversa sunt, et adversa quae prospera. Nam et tribulatio quando accidit servo Dei ad probationem vel emendationem, videtur nonnumquam minus intellegentibus inutilis, sed si referatur ad illud quod dictum est: Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis 46, intellegitur quia plerumque de tribulatione nos adiuvat Deus, et frustra salus optatur, quae aliquando adversa est, cum delectatione et amore huius vitae implicat animam. Inde est etiam illud: Tribulationem et dolorem inveni et nomen Domini invocavi 47. Cum enim dicit: inveni, significat utilem, non enim recte gratulamur nos invenisse, nisi quod quaerebamus. Ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Deus enim novit et quid nobis in hac vita expediat et quid post hanc vitam daturus sit. Sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus. Gemere dicit Spiritum, quod nos gemere faciat caritate concitans desiderium futurae vitae, sicut dicit: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligitis eum 48, id est, ut scire vos faciat. Non enim Deum aliquid latet.
47. [55.] Quod autem ait: Quos vocavit, ipsos et iustificavit, potest movere et quaeri, utrum omnes, qui vocati sunt, iustificentur. Sed alibi legimus: Multi vocati, pauci autem electi 49. Tamen quia ipsi quoque electi utique vocati sunt, manifestum est non iustificatos nisi vocatus, quamquam non omnes vocatos sed eos, qui secundum propositum vocati sunt, sicut superior dixit. Propositum autem Dei accipiendum est, non ipsorum. Ipse autem exponit, quid sit secundum propositum, cum dicit: Quoniam quos ante praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii eius. Non enim omnes, qui vocati sunt, secundum propositum vocati sunt; hoc enim propositum ad praescientiam et ad praedestinationem Dei pertinet. Nec praedestinavit aliquem, nisi quem praescivit crediturum et secuturum vocationem suam, quos et electos dicit. Multi enim non veniunt, cum vocati fuerint, nemo autem venit, qui vocatus non fuerit.
48. [56.] Quod autem dicit: Ut sit primogenitus in multis fratribus, satis docet aliter intellegendum Dominum nostrum unigenitum, aliter primogenitum. Nam ubi Unigenitus dicitur, fratres non habet et naturaliter est Filius Dei, Verbum in principio, per quod facta sunt omnia 50. Secundum susceptionem autem hominis et incarnationis dispensationem, per quam nos etiam non naturaliter filios in adoptionem filiorum vocare dignatus est, primogenitus dicitur cum adiunctione fratrum. Ubi enim primus dicitur, non utique solus sed consecuturis fratribus in id quod ipse praecessit. Unde et alio loco primogenitum eum a mortuis dicit, ut sit ipse primatum tenens 51. Resurrectio enim mortuorum, ut iam non moriantur, ante illum nulla, post illum autem multorum sanctorum est, quos fratres non confunditur appellare propter ipsam communicationem humanitatis.
49. [57.] Quod autem dicit: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio? et cetera, ex superiore sententia pendet, ubi ait: Si tamen compatimur, ut et glorificemus, exsistimo enim, quod non sint condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 52. Ad ipsam enim hortationem omnis huius loci intentio directa est, ne illi, quibus loquitur, persecutionibus frangerentur, si viverent secundum prudentiam carnis, qua temporalia bona appetuntur et timentur temporalia mala.
50. [58.] Quod autem ait: Certus sum enim, et non dixit: Opinor enim; plena fide tenuit, quod nec mors ulla, nec vita temporalis promissa nec cetera subsequentia possunt credentem a caritate Dei detorquere. Nemo ergo separat, nec qui minatur mortem, quia qui credit in Christo licet moriatur vivet, neque qui pollicetur vitam, quia ille dat vitam aeternam. Nam temporalis vitae pollicitatio aeternae comparatione contemnenda est. Neque angelus separat, quia licet angelus, inquit, de caelo descendat et annuntiet vobis, praeterquam quod accepistis, anathema sit 53. Neque principatus, id est contrarius, quia exuit se ipse hos principatus et potestates, triumphans eos in semetipso 54. Neque praesentia neque futura, id est temporalia, vel quae delectant vel quae premunt vel quae spem dant vel quae incutiunt timorem. Neque virtus (et hic virtutem contrariam oportet intellegi, secundum quam dicit: Nemo vasa fortis diripiet, nisi prius alligaverit fortem 55) neque altitudo neque profundum. Plerumque enim inanis curiositas earum rerum, quae inveniri non possunt aut frustra etiam inveniuntur sive in caelo sive in abysso, separat a Deo, nisi caritas vincat, quae ad certa spiritalia non vanitate rerum, quae foris sunt, sed interno homine invitat. Neque creatura alia. Quod duobus modis intellegi potest: aut visibilis creatura, quia et nos id est anima creatura sumus, sed invisibilis, ut hoc dixerit, quod nos non separat alia creatura, id est amor corporum; aut certe quia nos non separat alia creatura a caritate Dei, ex eo quod nulla creatura est alia inter nos et Deum, quae se opponat et a complexu eius excludat. Supra humanas enim mentes, quae rationales sunt, iam nulla creatura, sed Deus est.
51. [59.] Quod autem dicit: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, et adiecit: Qui est super omnes Deus benedictus in saecula, plenissimam fidem commendat, quia Dominum nostrum et secundum susceptionem carnis Filium hominis confitemur, et secundum aeternitatem Verbum in principio Deum benedictum super omnes in saecula. Huius autem confessionis Iudaei quoniam partem tenuerunt, refelluntur a Domino. Nam cum eos interrogasset, cuius filium dicerent esse Christum, responderunt: David 56. Hoc autem secundum carnem est. De divinitate vero eius, quod Deus est, nihil responderunt. Ideo Dominus ait eis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum? 57 Ut intellegerent hoc se confessos esse tantum, quod Christus filius est David, hoc autem tacuisse quod est Christus Dominus ipsius David. Illud enim est secundum susceptionem carnis, hoc secundum aeternitatem divinitatis.
52. [60.] Quod autem ait: Nondum enim nascentium neque agentium aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori; sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, nonnullos movet, ut putent apostolum Paulum asbstulisse liberum voluntatis arbitrium, quo promeremur Deum bono pietatis vel malo impietatis offendimus. Dicunt enim, quod ante opera aliqua, seu bona seu mala, duorum nondum nascentium Deus unum dilexerit, alterum odio habuerit. Sed respondemus praescientia Dei factum esse, qua novit etiam de nondum natis, qualis quisque futurus sit. Sed ne quis dicat: Opera ergo elegit Deus in eo, quem dilexit, quamquam nondum erant, quod ea futura praesciebat; quod si opera elegit, quomodo dicit Apostolus non ex operibus factam electionem? Propterea ergo intellegendum est, opera bona per dilectionem fieri, dilectionem autem esse in nobis per donum Spiritus Sancti, sicut idem dicit Apostolus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 58. Non ergo quisquam gloriari debet ex operibus tamquam suis, quae per donum Dei habet, cum ipsa dilectio in eo bonum operatur. Quid ergo elegit Deus? Si enim cui vult, donat Spiritum Sanctum, per quem dilectio bonum operatur, quomodo elegit, cui donet? Si enim nullo merito non est electio; aequales enim omnes sunt ante meritum nec potest in rebus omnino aequalibus electio nominari. Sed quoniam Spiritus Sanctus non datur nisi credentibus, non quidem Deus elegit opera, quae ipse largitur, cum dat Spiritum Sanctum, ut per caritatem bona operemur, sed tamen elegit fidem. Quia nisi quisque credat in eum et in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est Spiritum Sanctum, per quem diffusa caritate bonum possit operari. Non ergo elegit Deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est, sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegerit, cui Spiritum Sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam vitam consequeretur 59. Dicit enim idem Apostolus: Idem Deus, qui operatur omnia in omnibus 60, nusquam autem dictum est: Deus credit omnia in omnibus. Quod ergo credimus, nostrum est, quod autem bonum operamur, illius qui credentibus in se dat Spiritum Sanctum 61. Hoc autem exemplum quibusdam Iudaeis obiectum est, qui Christo crediderunt et de operibus ante gratiam gloriabantur et dicebant se ipsam Evangelii gratiam per sua bona opera praecedentia meruisse, cum bona opera in nullo esse possint, nisi qui acceperit gratiam. Est autem gratia, ut vocatio peccatori praerogetur, cum eius merita nulla, nisi ad damnationem praecesserint. Quod si vocatus vocantem secutus fuerit, quod est iam in libero arbitrio, merebitur et Spiritum Sanctum, per quem bona possit operari; in quo permanens (quod nihilominus est in libero arbitrio) merebitur etiam vitam aeternam, quae nulla possit labe corrumpi.
53. [61.] Quod autem ait: Miserebor, qui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero, hinc ostenditur non esse iniquitatem apud Deum, quod possunt dicere quidam cum audiunt: Antequam nascerentur Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Miserebor enim, inquit, cui misertus ero. Primo enim misertus est nostri Deus, cum peccatores essemus, ut vocaret nos. Cui ergo misertus ero, inquit, ut eum vocem, miserebor adhuc eius, cum crediderit. Quomodo autem adhuc, nisi ut credenti et petenti det Spiritum Sanctum? Quo dato misericordiam praestabit, cui misericors fuerit, id est, ut faciat eum misericordem, quo bona possit per dilectionem operari. Nemo ergo sibi audeat tribuere, quod misericorditer operatur, quia Deus illi per Spiritum Sanctum dedit dilectionem, sine qua nemo potest esse misericors. Non ergo elegit Deus bene operantes sed credentes potius, ut ipse illos faciat bene operari. Nostrum enim est credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum Sanctum, per quem caritas Dei diffunditur in cordibus nostris 62, ut nos misericordes efficiat 63.
54. [62.] Quod autem ait: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei, non tollit liberum voluntatis arbitrium, sed non sufficere dicit velle nostrum, nisi adiuvet Deus misericordes nos efficiendo ad bene operandum per donum Spiritus Sancti ad hoc referens, quod superius dixit: Miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. Quia neque velle possumus, nisi vocemur, et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat et perducat, quo vocat. Manifestum est ergo non volentis neque currentis, sed miserentis Dei esse, quod bene operamur, quamquam ibi sit etiam voluntas nostra, quae sola nihil posset. Unde sequitur etiam de Pharaonis supplicio testimonium, cum ait Scriptura de Pharaone: Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra, sicut enim legimus in Exodo: obduratum est cor Pharaonis 64, ut tam evidentibus signis non moveretur. Quod ergo tunc Pharao non obtemperabat praeceptis Dei, iam de supplicio veniebat. Non autem quisquam potest dicere obdurationem illam cordis immerito accidisse Pharaoni, sed iudicio Dei retribuentis incredulitati eius debitam poenam. Non ergo hoc illi imputatur, quod tunc non obtemperaret, quandoquidem obdurato corde obtemperare non poterat, sed quia dignum se praebuit, cui cor obduraretur priore infidelitate. Sicut enim in his, quos elegit Deus, non opera sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur; sic in his, quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur 65, sicut et superius idem dicit Apostolus: Et quoniam non probaverunt Deum in notitia habere, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt 66. Quapropter ita concludit Apostolus: Ergo cui vult miseretur et quem vult obdurat. Cuius enim miseretur, facit eum bene operari et, quem obdurat, relinquit eum, ut male operetur. Sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur et ista obduratio praecedenti impietati 67, ut et bona per donum Dei operemur et mala per supplicium; cum tamen homini non auferatur liberum voluntatis arbitrium, sive ad credendum Deo, ut consequatur nos misericordia, sive ad impietatem, ut consequatur supplicium. Qua conclusione illata, infert quaestionem tamquam a contradicente. Ait enim: Dicis itaque mihi: Quid adhuc conqueritur? Nam voluntati eius quis resistit? Cui sane inquisitioni sic respondet, ut intellegamus spiritalibus viris et iam non secundum terrenum hominem viventibus patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescius eligat credituros et damnet incredulos, nec ex operibus illos eligens nec istos ex operibus damnans, sed illorum fidei praestans, ut bene operentur, et istorum impietatem obdurans deserendo, ut male operentur. Qui quoniam intellectus ut dixi spiritalibus patet, a carnali autem prudentia longe remotus est, sic refellit inquirentem, ut intellegat se deponere debere prius hominem luti, ut ista per spiritum investigare mereatur. Itaque inquit: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione vas facere, aliud quidem in honorem, aliud in contumeliam? Quamdiu figmentum es, inquit, et ad massam luti pertines nondum perductus ad spiritalia, ut sis spiritalis omnia iudicans et a nemine iudiceris, cohibeas te oportet ab huiusmodi inquisitione et non respondeas Deo. Cuius consilium quis scire cupiens oportet, ut prius in eius amicitiam recipiatur, quod contingere nisi spiritalibus non potest iam portantibus imaginem caelestis hominis. Iam enim inquit: Non vos dicam servos sed amicos, omnia enim, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 68. Quamdiu itaque vas fictile es, conterendum est hoc ipsum in te prius virga illa ferrea, de qua dictum est: Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli conteres eos 69, ut corrupto exteriore homine et interiore renovato possis in caritate radicatus et fundatus comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiam caritatis Dei 70. Nunc itaque cum ex eadem conspersione Deus alia vasa in honorem facit, alia in contumeliam, non est tuum discutere, quisquis secundum hanc conspersionem adhuc vivis, id est, terreno sensu et carnaliter sapis.
55. [63.] Quod autem ait: Attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, hinc satis significavit obdurationem cordis, quae in Pharaone facta est, ex meritis venisse occultae superioris impietatis, quam tamen patienter sustinuit Deus, donec ad illum tempus perduceretur, quo opportune in eum vindicta procederet, ad correctionem eorum, quos ab errore instituerat liberare, et ad cultum suum pietatemque revocando perducere precibus eorum et gemitibus opem praebens.
56. [64.] Quod autem ait: Quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus, sicut et in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam et cetera, totius huius disputationis propositum ad hoc perducit, ut quoniam docuit misericordiae Dei esse, quod bene operamur, non tamquam ex operibus Iudaei glorientur, qui cum Evangelium percepissent tamquam meritis suis id tribuendum existimantes, nolebant gentibus dari; a qua superbia iam debent desistere intellegentes, quoniam si non ex operibus sed misericordia Dei vocamur, ut credamus, et credentibus praestatur, ut bene operemur, non est gentibus ista invidenda misericordia 71 quasi praelato merito Iudaeorum quod nullum est.
57. [65.] Quod autem dicit: Isaias autem clamat pro Israel. Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient, ostendit quemadmodum sit Deus lapis angularis utrumque parietem in se coniungens 72. Testimonium enim Osee prophetae dictum est pro gentibus: Vocabo non plebem meam, plebem meam et non dilectam, dilectam 73, et Isaiae testimonium dictum pro Israel, quoniam reliquiae salvae fient 74, ut ipse deputentur in semen Abrahae, quae crediderunt in Christum. Ita concordes ambos populos facit, secundum et Domini testimonium dicentis in Evangelio de gentibus: Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili, quas oportet me adducere, et erit unus grex et unus pastor 75.
58. [66.] Quod autem ait: Fratres, bona voluntas cordis mei et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem, hinc iam incipit de spe Iudaeorum loqui, ne etiam Gentes superbire audeant adversus eos. Sicut enim Iudaeorum superbia refellenda erat tamquam ex operibus gloriantium, sic et gentibus occurrendum est, ne tamquam Iudaeis praelati superbiant.
59. [67.] Quod autem dicit: Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo; hoc est verbum fidei, quod praedicamus, quia si confitearis in ore tuo, quia Dominus est Iesus, et credideris in corde tuo, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem; totus hic locus ad illud refertur, quod superius dixit: Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram 76. Remotis enim innumerabilibus et multiplicibus sacramentis, quibus iudaicus populus premebatur, per misericordiam Dei factum est, ut brevitate confessionis fidei ad salutem perveniremus.
60. [68.] Quod autem dicit secundum testimonium Moysi: Ego ad aemulationem vos perducam in non gentem, in gentem insipientem irritabo vos; dicendo: gentem insipientem, exposuit quid dixerit: In non gentem, quasi quod nec gens dicenda sit, quae insipiens est. De cuius tamen fide irritandum dicit populum Iudaicum, quia illi apprehenderunt, quod isti respuerunt. Vel certe in non gentem, in gentem insipientem, quia cum esset gens insipiens, omnis populus idola colens tamen gentilitatem credendo deposuit. Unde etiam illud est: Si igitur praeputium iustitiae legis custodiat, nonne praeputium eius in circumcisione deputabitur? 77 Ut sit hic sensus: Ego in aemulationem vos adducam in eam, quae non gens facta est, deponendo gentilitatem per fidem Christi, cum fuisset gens insipiens colendo idola.
61. [69.] Quod autem ait: Numquid reppulit Deus plebem suam? Absit! Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham de tribu Beniamin, ad hoc refertur, quod superius dixit: Non potest autem excidere verbum Dei. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae, neque quia sunt semen Abraham omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen 78 ut de ipso scilicet populo Iudaeorum illi deputentur in semen, qui Domino crediderunt. De hoc item dicit superius: Reliquiae salvae fient 79.
62. [70.] Quod autem dicit: Dico ergo: Numquid sic deliquerunt, ut caderent? Absit! Sed illorum delicto salus gentibus, non ideo dicit, quia non ceciderunt, sed quia casus ipsorum non fuit inanis, quoniam ad salutem gentium profecit. Non ergo ita deliquerunt, ut caderent, id est, tantummodo ut caderent, quasi ad poenam suam solum, sed ut hoc ipsum, quod ceciderunt, prodesset gentibus ad salutem. Deinde incipit ex hoc loco Iudaeorum populum commendare, etiam de ipso casu infidelitatis, ut non superbiant Gentes, quia etiam casus Iudaeorum tam pretiosus extitit pro salute gentium, sed magis debent cavere Gentes ne, dum superbiunt, similiter cadant.
63. [71.] Quod autem ait: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi, hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius, multis videri potest repugnare illi sententiae, qua Dominus praecepit, ut diligamus inimicos nostros et oremus pro his, qui nos persequuntur 80, vel huic etiam, quam idem Apostolus superius dixit: Benedicite persequentes vos, benedicite et nolite maledicere 81, et iterum: Nulli malum pro malo reddentes 82. Quomodo enim quisque diligit eum, cui propterea cibum et potum dat, ut carbones ignis congerat super caput eius, si carbones ignis hoc loco aliquam gravem poenam significant? Quapropter intellegendum est ad hoc dictum esse, ut eum, qui nos laeserit, provocemus ad paenitentiam facti sui, cum ei nos benefacimus. Isti enim carbones ignis ad exustionem, id est contribulationem spiritus valent, qui est quasi caput animae, in qua exuritur omnis malitia, cum homo in melius per poenitentiam commutatur, ut sunt illi carbones ignis, de quibus dicitur in Psalmis: Quid detur tibi aut quid apponatur tibi ad linguam subdulam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus vastatoribus 83.
64. [72.] Quod autem ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo, rectissime admonet, ne quis ex eo, quod a Domino suo in libertatem vocatus est, factusque christianus, extollatur in superbiam et non arbitretur in huius vitae itinere servandum esse ordinem suum et potestatibus sublimioribus, quibus pro tempore rerum temporalium gubernatio tradita est, putet non se esse subdendum. Cum enim constemus ex anima et corpore et, quamdiu in hac vita temporali sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium degendae eius vitae utamur, oportet nos ex ea parte, quae ad hanc vitam pertinet, subditos esse potestatibus, id est, hominibus res humanas cum aliquo honore administrantibus. Ex illa vero parte, qua credimus Deo et in regnum eius vocamur, non nos oportet esse subditos cuiquam homini idipsum in nobis evertere cupienti, quod Deus ad vitam aeternam donare dignatus est. Si quis ergo putat, quoniam Christianus est, non sibi esse vectigal reddendum aut tributum aut non esse exhibendum honorem debitum eis, qui haec curant potestatibus, in magno errore versatur. Item si quis sic se putat esse subdendum, ut etiam in suam fidem habere potestatem arbitretur eum, qui temporalibus administrandis aliqua sublimitate praecellit, in maiorem errorem labitur. Sed modus iste servandus est, quem Dominus ipse praescribit, ut reddamus Caesari, quae sunt Caesari, et Deo, quae Dei sunt 84. Quamquam enim ad illud regnum vocemur, ubi nulla erit potestas huius mundi, in hoc tamen itinere dum agimus, donec perveniamus ad illud saeculum, ubi fit evacuatio omnis principatus et potestatis, conditionem nostram pro ipso rerum humanarum ordine toleremus, nihil simulate facientes, et in eo ipso non tam hominibus quam Deo, qui haec iubet, obtemperantes.
65. [73.] Quod autem ait: Vis autem non timere potestatem? Bonum fac et habebis laudem ex illa, potest movere aliquos, cum cogitaverint ab istis potestatibus persecutionem saepe passos fuisse Christianos. Numquid ergo non faciebant bonum, quia non solum non sunt laudati ab istis potestatibus, sed etiam poenis affecti et necati sunt? Consideranda ergo sunt verba Apostoli. Non enim ait: Bonum fac et laudabit te potestas; sed ait: Bonum fac et habebis laudem ex illa. Sive enim probet factum tuum bonum sive persequatur: laudem habebis ex illa, vel cum eam in obsequium Dei lucratus fueris vel cum eius persecutione coronam merueris. Hoc etiam in consequentibus intellegitur cum dicit: Dei enim minister est tibi in bonum, etiam si sibi in malum.
66. [74.] Quod autem ait: Necessitate subditi estote, ad hoc valet, ut intellegamus, quia necesse est propter hanc vitam subditos nos esse oportere, non resistentes, si quid illi auferre voluerint, in quod sibi potestas data est, temporalibus rebus; quae quoniam transeunt ideo et ista subiectio non in bonis quasi permansuris sed in necessariis huic tempori constituenda est. Tamen quoniam dixit: Necessitate subdidi estote, ne quis non integro animo et pura dilectione subditus fieret huiusmodi potestatibus, addidit dicens: Non solum propter iram sed etiam propter conscientiam, id est, non solum ad iram evacuandam, quo potest etiam simulate fieri, sed ut in tua conscientia certus sis illius dilectione te facere, cui subditus fueris iussu Domini tui, qui omnes vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire 85. Et hoc enim cum diceret Apostolus, de ipsis potestatibus agebat. Hoc est, quod servis alio loco suadet: Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes 86, ut idipsum, quod subduntur dominis suis, non eos oderint aut fallaciis promereri desiderent.
67. [75.] Quod autem dicit: Qui enim diligit alterum, legem implevit, ostendit consummationem legis in dilectione positam, id est in caritate; unde et Dominus in illis duobus praeceptis totam Legem pendere dicit et omnes Prophetas, id est in dilectione Dei et proximi 87. Unde et ipse, qui legem venit implere, dilectionem donavit per Spiritum Sanctum, ut, quod antea timor implere non poterat, caritas postmodum impleret. Inde est et illud eiusdem Apostoli: Plenitudo autem legis caritas; et illud: Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 88.
68. [76.] Quod autem ait: Et hoc scientes tempus, quia hora est iam nos de somno surgere, illuc spectat, quod dictum est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 89. Tempus enim Evangelii significatur, et illa opportunitas salvos faciendi credentes in Deum.
69. [77.] Quod autem ait: Et carnis providentiam ne perfeceritis in concupiscentiis, ostendit non esse culpandam carnis providentiam, quando ea providentur, quae ad necessitatem salutis corporalis valent. Si autem ad superfluas delectationes atque luxurias, ut quisque in his gaudeat, quae carne cupit, recte reprehenditur, quia providentiam carnis in concupiscentiis facit, quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem 90, id est, qui delectationibus carnalibus gaudet.
70. [78.] Quod autem dicit: Infirmum autem in fide recipite, non in diiudicationibus cogitationum, hoc dicit ut eum, qui infirmus in fide est, recipiamus et nostra firmitate infirmitatem eius sustineamus neque diiudicemus cogitationes eius, id est, quasi ferre audeamus sententiam de alieno corde, quod non videmus. Ideo sequitur et dicit: Alius quidem credit manducare omnia; qui autem infirmus est, oleus manducet. Quia illo iam tempore multi iam firmi in fide et scientes secundum scientiam Domini non commaculare ea, quae in os intrant, sed quae exeunt 91, indifferenter sumebant cibos salva conscientia. Quidam vero infirmiores abstinebant a carnibus et a vino, ne vel nescientes inciderent in ea, quae idolis sacrificabantur. Omnis enim tunc immolaticia caro in macello vendebatur et de primitiis vini libabant Gentes simulacris suis et quaedam in ipsis torcularibus sacrificia faciebant. Iubet ergo Apostolus et his, qui salva conscientia talibus alimentis utebantur, non spernere infirmitatem illorum, qui se a talibus cibis et potu abstinebant, et illis infirmis, ne eos, qui carnibus non abstinebant et vinum bibebant, tamquam pollui iudicarent. Ad hoc valet, quod consequenter dicit: Qui manducat, non manducantem non iudicet, hoc est spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet. Firmi enim infirmiores contumaciter contemnebant et infirmi firmos temere iudicabant.
71. [79.] Quod autem dicit: Tu quis es, qui iudices alienum servum? Ad hoc dicit, ut in his rebus, quae possunt et bono animo fieri et malo, iudicium Deo dimittamus nec audeamus de alterius corde, quod non videmus, ferre sententiam. In his vero rebus, quae ita comprehenduntur, ut eas bono et casto animo non posse fieri manifestum sit, non improbatur, si iudicemus. Itaque hoc, quod de cibis dicit, quia ignoratur, quo animo fiat, non vult nos esse iudices, sed Deum; de illo autem nefario stupro, ubi uxorem patris sui quidam habuerat, praeceptis debere iudicari 92. Non enim poterat ille dicere bono animo se tam immane flagitium commisisse. Ergo quaecumque facta ita manifestantur, ut non possit dici: Bono animo feci, iudicanda sunt a nobis, quaecumque autem ita fiunt, ut quo animo fiant, incertum sit, non sunt iudicanda sed reservanda iudicio Dei, sicut scriptum est: Quae occulta sunt Deo, quae autem palam sunt, vobis et filiis vestris 93.
72. [80.] Quod autem ait: Alius quidem iudicat alternos dies, alius autem iudicat omnem diem, sequestrata interim meliore consideratione non de duobus hominibus mihi videtur dictum, sed de homine et Deo. Qui enim alternos dies iudicat, homo est, potest enim hodie aliud, cras aliud iudicare, id est, ut quemcumque hodie malum convictum confessumve damnaverit, cras bonum inveniat, cum se correxerit, vel contra, cum aliquem iustum hodie laudaverit, cras inveniat depravatum. Qui autem iudicat omnem diem, Deus est; quia non solum qualis quisque sit, sed etiam qualis omni die futurus sit novit. Ergo: Unusquisque in suo intellectu abundet, inquit, id est quantum humano intellectui vel unicuique homini concessum est, tantum audeat iudicare. Qui sapit, inquit, diem, Domino sapit, id est quia hoc ipsum, quod praesentem diem bene iudicat, Domino sapit. Hoc est autem bene iudicare ad diem, ut noveris de correctione eius non esse desperandum in futurum, de cuius culpa manifesta in praesentia iudicaveris.
73. [81.] Quod autem ait: Beatus qui non iudicat semetipsum in quo probat, ad id potissimum referendum est, quod superius dixit: Non ergo blasphemetur bonum nostrum 94. Hoc est enim etiam, quod nunc ait ante istam sententiam: Tu fidem, quam habes penes temetipsum, habe coram Deo, ut quoniam bona est haec fides, qua credimus omnia munda mundis 95, et in ea fide nos probamus, bene utamur ipso bono nostro, ne forte, cum ad offendiculum infirmorum fratrum eo bono abusi fuerimus, peccemus in fratres et in eo ipso bono nos iudicemus, cum scandalizamus infirmos, in quo bono nos probamus, cum ipsa fides nobis placet.
74. [82.] Quod autem ait: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum, Gentes autem super misericordia glorificare Deum, ad hoc dicit, ut intellegant Gentes Dominum Christum ad Iudaeos esse missum et non superbiant. Iudaeis enim repellentibus, quod ad ipsos missum est, factum est, ut et gentibus Evangelium praedicaretur, quod et in Actibus Apostolorum manifestissime scribitur, cum dicunt Apostoli Iudaeis: Vobis primum oportuit praedicari verbum, sed quoniam indignos vos iudicastis, ecce convertimus nos ad Gentes 96. Secundum etiam ipsa Domini testimonia, cum dicit: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel 97, et iterum: Non est bonum panem filiorum mittere canibus 98. Quod Gentes si bene considerent, intellegunt ista sua fide, qua iam credunt omnia munda mundis 99, non se debere insultare his, si qui forte infirmi ex circumcisione fuerint, qui propter communicationem idolorum nullas omnino carnes attingere audeant.
75. [83.] Quod autem dicit: Ut minister sim Christi Iesu in gentibus consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium acceptabilis sanctificata in Spiritu Sancto, hoc intellegitur offerantur Gentes Deo, tamquam acceptabile sacrificium, cum in Christo credentes per Evangelium sanctificantur, sicut et superius dicit: Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem 100.
76. [84.] Quod autem ait: Obsecro vos, fratres, ut intendatis in eos, qui dissensiones et scandala praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, de his intellegitur dicere, de quibus et ad Timotheum scripsit dicens: Sicut rogavi te, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam, ne aliter docerent, neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide 101, et ad Titum: Sunt enim multi non subditi, vaniloqui et mentis seductores, maxime qui ex circumcisione sunt, quos oportet refelli, qui universas domos subvertunt docentes, quae non oportet turpis lucri gratia; dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri 102. Ad hoc enim refertur, quod et hic ait: Hi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri, de quibus alio loco dicit: Quorum Deus venter est 103.