Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 19 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio propositionum ex Epistola ad Romanos
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 35

AugHip.ExPrExE 35 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Liber unus. Sensus hi sunt in Epistola ad Romanos Pauli apostoli. Primo omnium ut quisque intelligat in hac Epistola quaestionem versari operum Legis et gratiae.

PROPOSITIO PRIMA. [ROM. cap. 1, V\. 4.] Quod autem ait, Secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, id est, quia Spiritus donum acceperunt post ejus resurrectionem: mortuorum vero resurrectionem memorat, quia in ipso omnes crucifixi sumus, et resurreximus.

II. [Ib. I, 11.] Quod autem dicit, Ut gratiam vobis spiritualem impertiar: dilectionem scilicet Dei et proximi, ut per charitatem Christi Gentibus in Evangelium vocatis minime inviderent.

III. [Ib. I, 18.] Quod autem dicit, Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem, etc., ait et Salomon de sapientibus mundi: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum; quomodo ipsius mundi Dominum et Creatorem non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? Sed quos arguit Salomon, non cognoverunt per creaturam Creatorem: quos autem arguit Apostolus, cognoverunt; sed gratias non egerunt, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et ad colenda simulacra deciderunt (Rom. I, 21-23). Nam sapientes Gentium quod invenirent Creatorem, manifeste idem apostolus, cum Atheniensibus loqueretur, ostendit. Cum enim dixisset, Quia in ipso vivimus, et, movemur et sumus; addidit, Sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 28). Hac autem intentione prius arguit impietatem Gentium, ut ex hac probet etiam ad gratiam posse pertingere conversos. Injustam est enim ut poenam subeant impietatis, et praemium fidei non accipiant.

IV. [Ib. I, 21.] Quod autem dicit, Cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, hoc caput est peccati, de quo dictum est, Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Qui si gratias egissent Deo, qui dederat hanc sapientiam, non sibi aliquid tribuissent cogitationibus suis. Quapropter in desideria cordis sui traditi sunt a Domino, ut facerent quae non convenirent.

V. [Ib. I, 24.] Quod autem dicit, Tradidit, intelligitur, dimisit in desideria cordis eorum. Mercedem autem mutuam dicit recepisse de Deo, ut traderentur in desideria cordis sui.

VI. [Ib. I, 28, 29.] Quod autem demum dicit, Tradidit illos Deus in reprobam mentem, etc., repletos, ait, omni iniquitate, datur intelligi, ad nocendum pertinere ista quae nunc dicit, id est facinora. Superius autem dicebat de corruptelis quae flagitia nominantur, ex quibus ad facinora pervenitur; quoniam quisque perniciosam dulcedinem flagitiorum sequens, dum impedientes personas removere conatur, pergit in facinus. Sic distinctus est etiam ille locus in Sapientia Salomonis, ubi cum enumerasset superiora flagitia, ait: Circumveniamus pauperem justum, quoniam inutilis est nobis (Sap. II, 12), etc.

VII-VIII. [Ib. I, 32; II, 1.] Quod autem dicit, Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, significat quia quaecumque fecerunt, non inviti, sed cum ad mala facta consentiunt, etiam illa quae fecerunt approbant: et ideo de perfectis jam peccatis dicit, Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. Omnis autem cum dicit, subintrat jam ut monstret non solum Gentilem, sed etiam Judaeum qui secundum Legem volebat judicare de Gentibus.

IX. [Ib. II, 5.] Quod autem dicit, Thesaurizas tibi iram in die irae, iram Dei ubique loquitur pro vindicta. Idcirco ait justi judicii Dei. Notandum autem quia ira Dei ponitur et in Novo Testamento: quod cum in Vetere legunt homines qui Legi veteri adversantur, culpandam eam putant; cum Deus utique, sicuti nos, perturbationibus non subjaceat, dicente Salomone, Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. XII, 18). Sed ira, ut dictum est, in vindictae significatione ponitur.

X. [Ib. II, 15.] Quod autem dicit, Contestante conscientia illorum, secundum illud loquitur Joannis apostoli quo ait, Dilectissimi, si cor nostrum nos reprehenderit, major est Deus conscientia nostra, etc., (I Joan. III, 20).

XI. [Ib. II, 29.] Quod autem dicit, Spiritu, non littera, hoc est, ut secundum spiritum, non secundum quod habet littera, Lex intelligatur: quod utique contigit illis qui circumcisionem magis carnaliter quam spiritualiter acceperunt.

XII. [Ib. II, 29.] Quod autem dicit, Cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo, illi convenit quod ait, Qui in secreto Judaeus est.

XIII-XVIII. [Ib. III, 20.] Quod autem dicit, Quia non justificabitur in Lege omnis caro coram illo: per legem enim cognitio peccati, et caetera similia, quae quidam putant in contumeliam Legis objicienda, sollicite satis legenda sunt, ut neque lex ab Apostolo improbata videatur, neque homini arbitrium liberum sit ablatum. Itaque quatuor istos gradus hominis distinguamus; ante Legem, sub Lege, sub gratia, in pace. Ante Legem, sequimur concupiscentiam carnis: sub Lege, trahimur ab ea: sub gratia, nec sequimur eam, nec trahimur ab ea: in pace, nulla est concupiscentia carnis. Ante Legem ergo non pugnamus; quia non solum concupiscimus et peccamus, sed etiam approbamus peccata: sub Lege pugnamus, sed vincimur; fatemur enim mala esse quae facimus, et fatendo mala esse, utique nolumus facere, sed quia nondum est gratia, superamur. In isto gradu ostenditur nobis quomodo jaceamus, et dum surgere volumus et cadimus, gravius affligimur. Inde hic dicitur, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Inde et quod nunc positum est, Per Legem enim cognitio peccati. Non enim ablatio peccati est; quia per solam gratiam aufertur peccatum. Bona est ergo Lex, quia ea vetat quae vetanda sunt, et ea jubet quae jubenda sunt. Sed cum quisque illam viribus suis se putat implere, non per gratiam Liberatoris sui, nihil ei prodest ista praesumptio: imo etiam tantum nocet, ut et vehementiori peccati desiderio rapiatur, et in peccatis etiam praevaricator inveniatur. Ubi enim non est Lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Sic ergo jacens cum se quisque cognoverit per seipsum surgere non valere, imploret Liberatoris auxilium. Venit ergo gratia quae donet peccata praeterita, et conantem adjuvet, et tribuat charitatem justitiae, et auferat metum. Quod cum fit, tametsi desideria quaedam carnis, dum in hac vita sumus, adversus spiritum nostrum pugnant, ut eum ducant in peccatum; non tamen his desideriis consentiens spiritus, quoniam est fixus in gratia et charitate Dei, desinit peccare. Non enim in ipso desiderio pravo, sed in nostra consensione peccamus. Ad hoc valet quod dicit idem apostolus, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12). Hinc enim ostendit esse desideria, quibus non obediendo, peccatum in nobis regnare non sinimus. Sed quoniam ista desideria de carnis mortalitate nascuntur, quae trahimus ex primo peccato primi hominis, unde carnaliter nascimur; non finientur haec, nisi resurrectione corporis immutationem illam, quae nobis promittitur, meruerimus, ubi perfecta pax erit, cum in quarto gradu constituemur. Ideo autem perfecta pax, quia nihil nobis resistet non resistentibus Deo. Hoc est quod dicit Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Id. VIII, 10, 11). Liberum ergo arbitrium perfecte fuit in primo homine, in nobis autem ante gratiam non est liberum arbitrium ut non peccemus, sed tantum ut peccare nolimus. Gratia vero efficit ut non tantum velimus recte facere, sed etiam possimus; non viribus nostris, sed Liberatoris auxilio, qui nobis etiam perfectam pacem in resurrectione tribuet, quae pax perfecta bonam voluntatem consequitur. Gloria enim in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).

XIX. [Ib. III, 31.] Quod autem dicit, Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed Legem statuimus, id est, firmamus. Sed quemadmodum firmanda erat Lex, nisi per justitiam? Justitiam autem quae est per fidem; quia ea ipsa quae non poterant impleri per Legem, per fidem impleta sunt.

XX. [Ib. IV, 2.] Quod autem ait, Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum; hoc est, quia Abraham sine Lege dum non ex operibus Legis gloriam conquirit, quasi suis viribus Legem impleat, cum adhuc Lex ista data non esset, Dei illa gloria, non sua est. Non enim merito sui tanquam ex operibus, sed Dei gratia fide justificatus est.

XXI. [Ib. IV, 4.] Quod autem ait, Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, dixit quemadmodum homines hominibus reddant mercedem. Nam Deus per gratiam dedit, quia peccatoribus dedit, ut per fidem juste viverent, id est bene operarentur. Quod ergo bene operamur jam accepta gratia, non nobis, sed illi tribuendum est, qui per gratiam nos justificavit. Nam si debitam mercedem vellet reddere, poenam redderet debitam peccatoribus.

XXII. [Ib. IV, 5.] Quod autem ait, Qui justificat impium, hoc est ex impio pium facit, ut de caetero in ipsa pietate permaneat atque justitia; quia ideo justificatus est ut justus sit, non ut peccare sibi licere arbitretur.

XXIII. [Ib. IV, 15.] Quod autem ait, Lex enim iram operatur, vindictam significat, et ad illum gradum pertinet, cum est quisque sub Lege.

XXIV. [Ib. IV, 17.] Quod autem ait, Ante Deum cui credidit, significavit fidem in interiore homine esse in conspectu Dei; non in ostentatione hominum, sicuti est carnis circumcisio.

XXV. [Ib. IV, 20.] Quod autem ait de Abraham, Dans gloriam Deo, adversus illos positum est, qui gloriam suam de operibus Legis coram hominibus quaerebant.

XXVI. [Ib. V, 3.] Quod autem ait, Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, et caetera gradatim perducit usque ad charitatem Dei; quam charitatem dum dicit nos habere per donum Spiritus, monstrat illa omnia quae possemus nobis tribuere, Deo esse tribuenda, qui per Spiritum sanctum gratiam dare dignatus est.

XXVII-XXVIII. [Ib. V, 13.] Quod autem ait, Usque ad Legem enim peccatum in mundo fuit, intelligendum est quousque veniret gratia. Contra eos enim dictum est, qui arbitrantur per Legem auferri potuisse peccata. Dicit autem Apostolus manifestata esse peccata per Legem, non autem ablata, cum dicit, Peccatum autem non deputabatur, cum Lex non esset. Non enim ait, non erat; sed, non deputabatur. Neque cum Lex data est, ablatum est; sed deputari coepit, id est, apparere. Non ergo putemus, usque ad Legem, ita dictum esse, quasi jam sub Lege non esset peccatum: sed sic dictum est, usque ad Legem, ut totum Legis tempus annumeres usque ad finem Legis, quod est Christus.

XXIX. [Ib. V, 14.] Quod autem ait, Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in iis qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, duobus modis distinguitur: aut, In similitudinem praevaricationis Adae regnavit mors; quia et qui non peccaverunt, ex origine mortalitatis Adam, mortui sunt. Aut certe, Regnavit mors et in his qui non in similitudinem praevaricationis Adae peccaverunt, sed ante Legem peccaverunt: ut illi peccasse intelligantur in similitudinem praevaricationis Adae, qui Legem acceperunt; quia et Adam accepta praecepti lege peccavit. Sane etiam id quod dictum est, usque ad Moysen, totum tempus Legis intelligendum est. Forma autem futuri dictus est Adam, sed a contrario: ut quomodo per illum mors, sic per Dominum nostrum vita.

[Ib. V, 15-19.] Quod autem ait, Sed non sicut delictum, ita est et donatio, duobus modis donatio praecellit: vel quod multo magis abundat gratia, quia utique in aeternum per illam vivitur; temporaliter autem per mortem Adae mors regnavit: vel quod unius delicti condemnatione mors multorum facta est per Adam; per Dominum autem nostrum Jesum Christum multorum delictorum donatione data gratia in vitam aeternam. Aliam vero differentiam sic explicat dicens: Et non sicut per unum peccantem ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis, ad justificationem. Ex uno ergo quod dictum est, subauditur, delicto; quia sequitur, gratia autem ex multis delictis. Ergo haec differentia est, quod in Adam unum delictum damnatum est, a Domino autem multa donata sunt. Quod ergo sequitur, ambas istas differentias tenet, ut explicetur sic: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Quod ergo dixit, Multo magis regnabunt, ad vitam aeternam pertinet: quod autem dixit, Abundantiam gratiae accipiunt, ad donationem multorum pertinet delictorum. Post explicatas autem has differentias, redit ad formam unde coeperat, cujus ordinem suspenderat, cum diceret: Sicut enim per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12). Ad quod nunc redit, cum dicit: Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Haec est forma futuri Adam, de qua superius loqui coeperat, et ejus aliquas differentias interponens distulerat ordinem, ad quem nunc redeundo conclusit, dicens, Itaque sicut per unius delictum in omnes homines, etc.

XXX. [Ib. V, 20.] Quod autem ait, Lex subintravit ut abundaret delictum, ipso verbo satis significavit nescisse Judaeos qua dispensatione Lex data sit. Non enim data est quae posset vivificare; quia gratia vivificat per fidem: sed data est Lex ad ostendendum quantis quamque arctis vinculis peccatorum constringerentur, qui de suis viribus ad implendam justitiam praesumebant. Sic abundavit peccatum, cum et concupiscentia ex prohibitione ardentior facta est, et peccantibus contra legem praevaricationis crimen accessit. Quod intelligit qui secundum gradum in illis quatuor gradibus considerat.

XXXI. [Ib. VI, 1, 2.] Quod autem ait, Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? hinc ostendit de praeteritis peccatis factum esse ut donarentur, et in eo superabundasse gratiam, ut praeterita peccata dimitterentur. Ergo quisquis adhuc quaerit augmenta peccati, ut augmentum gratiae sentiat, non intelligit se id agere, ut nihil in eo gratia operetur. Opus enim gratiae est ut moriamur peccato.

XXXII-XXXIV. [Ib. V, 6.] Quod autem ait, Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuaretur corpus peccati, refertur ad illud quod per Moysen dictum est, Maledictus omnis qui in ligno pependerit (Deut. XXI, 23). Veteris enim hominis crucifixio significata est in cruce Domini, sicut novi hominis instauratio in resurrectione significata est. Manifestum est autem secundum eum nos agere veterem hominem, qui maledictus est: propter quem peccatum et de Domino dictum esse nemo ambigit, quod peccata nostra portavit (Isai. LIII, 11), et peccatum pro nobis fecit (II Cor. V, 21), et de peccato condemnavit peccatum (Rom. VIII, 3). Quid est autem evacuare corpus peccati? Ipse exposuit: Ut ultra non serviamus peccato. Et illud quod ait, Si mortui sumus cum Christo, hoc est, si crucifixi sumus cum Christo. Dicit enim alio loco: Qui enim Christi Jesu sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V, 24). Non ergo Domino maledixit Moyses, sed quid ostenderet ejus crucifixio prophetavit.

XXXV. [Ib. VI, 14.] Quod autem ait, Peccatum enim in vobis non dominabitur: non enim estis sub Lege, sed sub gratia, utique ad tertium illum gradum jam pertinet, ubi homo jam mente servit Legi Dei, quamvis carne serviat legi peccati (Rom. VII, 25). Non enim obaudit desiderio peccati, quamvis adhuc sollicitent concupiscentiae, et provocent ad consensionem, donec vivificetur etiam corpus, et absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54). Quia ergo non consentimus desideriis pravis, in gratia sumus, et non regnat peccatum in nostro mortali corpore: et omnino ex illo loco ubi ait, Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo (Rom. VI, 12, 2)? eum describit, qui est sub gratia constitutus. Cui autem dominatur peccatum, quamvis velit peccato resistere, adhuc sub Lege est, nondum sub gratia.

XXXVI. [Ib. VII, 2.] Quod autem dicit, Mulier enim sub viro, vivo marito, vincta est legi; si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri, etc., animadvertendum est istam similitudinem in hoc differre ab ea re propter quam adhibita est, quod hic virum dicit mori, et mulier nubat cui volet, liberata utique a lege viri: ibi autem cum constituat animam quasi mulierem, virum autem quasi passiones peccatorum, quae operantur in membris, ut fructum ferant morti, id est, ut tali conjugio proles digna nascatur; et Lex quae data est non ad auferendum peccatum, vel ad liberationem a peccato, sed ad ostendendum peccatum ante gratiam; per quod factum est ut sub Lege positi vehementiori desiderio peccandi raperentur, et amplius etiam praevaricatione peccarent: cum ergo et ibi tria sint, anima tanquam mulier, passiones peccatorum tanquam vir, et Lex tanquam lex viri, non ibi tamen peccatis mortuis, tanquam viro mortuo, liberari animam dicit; sed ipsam animam mori peccato, et liberari a Lege, ut sit alterius viri, id est Christi, cum mortua fuerit peccato, quamvis adhuc quasi vivente ipso peccato: quod fit cum adhuc manentibus in nobis desideriis et incitamentis quibusdam ad peccandum, non obedimus tamen, neque consentimus, mente servientes legi Dei; quia mortui sumus peccato. Morietur autem et peccatum, cum reformatio corporis in resurrectione facta fuerit, de qua post dicit, Vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum manentem in vobis (Rom. VIII, 11).

XXXVII. [Ib. VII, 8, 13.] Quod autem dicit, Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, intelligendum est non omnem fuisse concupiscentiam, antequam prohibitione aucta esset. Augetur enim prohibitione concupiscentia, quando deest gratia liberantis: ideo nondum est omnis antequam prohibeatur; cum autem prohibita fuerit, desistente, ut diximus, gratia, tantum crescit concupiscentia, ut ita in suo genere omnis, id est consummata fiat, ut etiam contra Legem fiat, et praevaricatione crimen accumulet. Quod autem dicit, Sine Lege enim peccatum mortuum est, non quia non est, dixit mortuum est, sed quia latet: quod in consequentibus manifestat, cum dicit, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Bona est enim Lex; sed sine gratia ostendit tantummodo peccata, non tollit.

XXXVIII. [Ib. VII, 9, 10.] Quod autem ait, Ego autem vivebam aliquando sine Lege, intelligendum est, vivere mihi videbar; quia ante mandatum latebat peccatum. Et quod ait, Adveniente autem mandato, peccatum revixit; ego autem mortuus suum, intelligendum est, peccatum apparere coepit; ego autem mortuum me esse cognovi.

XXXIX. [Ib. VII, 11.] Quod autem ait, Peccatum enim, occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit, ideo dictum est, quia desiderii prohibiti fructus dulcior est. Unde etiam quaecumque peccata occulte fiunt, dulciora sunt: quamvis mortifera ista dulcedo sit. Inde est quod apud Salomonem fallacis doctrinae imagine sedens mulier, et invitans ut ad se veniant insipientes, scribitur dicere: Panes occultos libenter edite, et aquam furtivam dulcem bibite (Prov. IX, 17). Ista dulcedo est occasio per mandatum inventa peccati: quae cum appetitur, utique fallit, et in majores amaritudines vertit.

XL. [Ib. VII, 13.] Quod autem ait, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, hic evidenter ostendit, quod superius dixerat, Sine Lege enim peccatum mortuum est (Rom. VII, 8), ideo dixisse, quia latet: quandoquidem nunc dicit, non illud bonum, id est, Legem factam sibi esse mortem, sed peccatum operatum esse mortem per bonum Legis, id est, ut appareret peccatum quod latebat sine Lege. Tunc enim se mortuum quisque cognoscit, cum illud quod recte praeceptum esse confitetur, implere non potest; et praevaricationis crimine amplius peccat, quam si non prohiberetur. Hoc est quod in consequentibus dicit, Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum: quod ante mandatum minus erat; quia ubi non est lex, nec praevaricatio.

XLI. [Ib. VII, 14.] Quod autem ait, Scimus quia Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, satis ostendit non posse impleri Legem, nisi ab spiritualibus, quales facit gratia Dei. Similis enim quisque factus ipsi Legi, facile implet quod praecipit; nec erit sub illa, sed cum illa: is est autem qui jam non capitur temporalibus bonis, nec terretur temporalibus malis.

XLII. [Ib. VII, 14.] Quod autem ait, Venumdatus sub peccato, intelligendum est quod unusquisque peccando animam suam diabolo vendit, accepta tanquam pretio dulcedine temporalis voluptatis. Unde et Dominus Redemptor noster dictus est, quia hoc modo quo dictum est, venditi eramus.

XLIII. [Ib. VII, 15, 13.] Quod autem ait, Quod enim operor, ignoro, potest videri minus intelligentibus, contrarium esse illi sententiae qua dixit, Peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Quomodo enim apparet, si ignoratur? Sed ignoro, sic dictum est hoc loco, ut intelligatur, non approbo. Quomodo enim tenebrae non videntur, sed lucis comparatione sentiuntur; hoc est autem sentire tenebras, quod est non videre: sic et peccatum, quia non illustratur luce justitiae, non intelligendo dignoscitur, siuti tenebras dictum est non videndo sentiri. Et ad hoc pertinet quod in Psalmo dicitur, Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13) ?

XLIV. [Ib. VII, 19, 20.] Quod autem ait, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod nolo, hoc facio. Si autem quod nolo, hoc facio, consentio Legi, quoniam bona est, satis quidem Lex ab omni criminatione defenditur: sed cavendum, ne quis arbitretur his verbis auferri nobis liberum voluntatis arbitrium, quod non ita est. Nunc enim homo describitur sub Lege positus ante gratiam. Tunc enim peccatis vincitur, dum viribus suis juste vivere conatur sine adjutorio liberantis gratiae Dei. In libero autem arbitrio habet ut credat Liberatori, et accipiat gratiam, ut jam illo qui eam donat liberante et adjuvante non peccet; atque ita desinat esse sub Lege, sed cum Lege vel in Lege, implens eam charitate Dei, quod timore non poterat.

XLV-XLVI. [Ib. VII, 23-25.] Quod autem ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis, legem peccati dicit, qua quisque carnali consuetudine implicatus astringitur. Hanc repugnare ait legi mentis suae, et se captivare sub lege peccati: unde intelligitur ille homo describi, qui nondum est sub gratia. Si enim repugnaret tantum consuetudo carnalis, et non captivaret, non esset damnatio. In eo enim est damnatio, quod obtemperamus et servimus desideriis pravis carnalibus. Si autem existant, et non desint talia desideria, non tamen his obediamus; non captivamur, et sub gratia jam sumus, de qua loquetur cum exclamaverit et imploraverit Liberatoris auxilium, ut possit per gratiam charitas, quod per Legem timor non poterat. Dixit enim, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et subjecit, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Deinde incipit describere hominem sub gratia constitutum: qui tertius gradus est illorum quatuor quos superius distinximus (Prop., 13). Ad hunc gradum jam pertinet quod statim subjungit, Igitur ego ipse mente servio Legi Dei, carne autem legi peccati: quia licet existentibus desideriis carnalibus, jam non servit consentiendo ad faciendum peccatum, qui sub gratia constitutus mente servit Legi Dei, carne autem legi peccati. Legem autem peccati dicit ex transgressione Adae conditionem mortalem, qua mortales facti sumus. Ex hac enim labe carnis concupiscentia carnalis sollicitat, et secundum hanc dicit alio loco: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3).

XLVII. [Ib. VIII, 1.] Quod autem dicit, Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu, satis ostendit condemnationem non esse, si existant desideria carnalia, sed si eis ad peccandum non obediatur. Quod contingit his qui sub Lege constituti sunt, nondum sub gratia. Nam sub Lege constituti non solum repugnantem habent concupiscentiam, sed etiam captivi ducuntur, cum obtemperant ei. Non autem contingit his qui mente serviunt Legi Dei.

XLVIII. [Ib. VIII, 3, 4.] Quod autem ait, « Quod enim impossibile erat Legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum, » manifestissime docet, eadem ipsa praecepta Legis propterea non impleta, quamvis essent implenda, quoniam quibus data erat Lex ante gratiam, dediti erant carnalibus bonis, et ex his beatitudinem acquirere cupiebant, neque metuebant, nisi cum talibus bonis imminebat adversitas; et ideo cum illa temporalia bona turbarentur, facile recedebant a praeceptis Legis. Infirmabatur ergo Lex non implendo quod praecipiebat; non sua culpa, sed per carnem, id est, eos homines qui carnalia bona appetendo non amabant Legis justitiam, sed ei temporalia commoda praeponebant. Ideo Liberator noster Dominus Jesus Christus suscipiendo mortalem carnem, venit in similitudine carnis peccati. Carni enim peccati debita mors est. At vero illa mors Domini, dignationis fuit, non debiti: et tamen hoc quoque Apostolus peccatum vocat susceptionem mortalis carnis, quamvis non peccatricis, ideo quia immortalis tanquam peccatum facit cum moritur. Sed de peccato, inquit, damnavit peccatum in carne. Id enim egit mors Domini, ne mors timeretur, et ex eo jam non appeterentur temporalia bona, nec metuerentur temporalia mala, in quibus carnalis erat illa prudentia, in qua impleri Legis praecepta non poterant. Hac autem prudentia in homine Dominico destructa et ablata, justitia Legis impletur, cum secundum carnem non ambulatur, sed secundum spiritum. Unde verissime dictum est, Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Plenitudo ergo Legis charitas (Rom. XIII, 10). Et charitas eorum est qui secundum spiritum ambulant. Haec enim ad gratiam pertinet Spiritus sancti. Quando enim non erat charitas justitiae, sed timor, Lex non implebatur.

XLIX. [Ib. VIII, 7.] Quod autem ait, Quia prudentia carnis inimica in Deum: Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest, ostendit quid dixerit, inimica: ne quis putaret tanquam ex adverso principio aliquam naturam, quam non condidit Deus, inimicitias adversus Deum exercere. Inimicus ergo Dei dicitur, qui Legi ipsius non obtemperat, et hoc per carnis prudentiam, id est, cum appetit temporalia bona, et timet temporalia mala. Definitio enim prudentiae in appetendis bonis et vitandis malis explicari solet. Quapropter recte appellat Apostolus carnis prudentiam, qua haec appetuntur pro magnis bonis, quae non perseverant cum homine; et ne haec amittantur timetur, quae quandoque amittenda sunt. Non potest autem talis prudentia Legi Dei obtemperare. Sed tunc obtemperatur Legi, cum haec prudentia exstincta fuerit, ut ei succedat prudentia spiritus, qua nec in temporalibus bonis spes nostra est, neque in malis timor. Eadem namque animae natura et prudentiam carnis habet, cum inferiora sectatur; et prudentiam spiritus, cum superiora eligit: quemadmodum eadem aquae natura et frigore congelascit, et calore resolvitur. Sic ergo dictum est, Legi Dei non est subjecta prudentia carnis; nec enim potest; quomodo recte diceretur, nivem non posse calefieri; neque enim potest: sed cum adhibito calore solvitur, et calescit aqua, jam nemo potest eam nivem dicere.

L. [Ib. VIII, 10.] Quod autem ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam; Corpus mortuum dicitur, mortale. Ex ipsius enim mortalitate indigentia rerum terrenarum sollicitat animam, et quaedam desideria excitat, quibus ad peccandum non obtemperat qui jam mente servit Legi Dei.

LI. [Ib. VIII, 11.] Quod autem ait, Si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis, jam quartum gradum demonstrat ex illis quatuor quos superius distinximus (Prop. 13). Sed gradus iste in hac vita non invenitur. Pertinet enim ad spem qua exspectamus redemptionem corporis nostri, quando corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Ibi pax perfecta est, quia nihil molestiarum anima de corpore patitur jam vivificato, et in coelestem qualitatem immutato.

LII. [Ib. VIII, 15, 16.] Quod autem ait, Non enim accepistis spiritum servitutis in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater, evidentissime duorum Testamentorum distincta sunt tempora. Illud enim ad timorem pertinet, Novum autem ad charitatem. Sed quaeritur quis sit spiritus servitutis? Nam spiritus adoptionis filiorum, utique Spiritus sanctus est. Spiritus ergo servitutis in timore, ille est qui potestatem habet mortis; quia ipso timore per totam vitam rei erant servitutis qui sub Lege agebant, non sub gratia. Nec mirum est quod eum acceperunt per divinam providentiam qui bona temporalia sectabantur, non quia ipsius est Lex et mandatum. Nam Lex sancta, et mandatum sanctum, et justum et bonum (Rom. VII, 12): ille autem spiritus servitutis non utique bonus, quem accipiunt qui praecepta datae Legis implere non possunt, dum serviunt desideriis carnalibus, nondum gratia Liberatoris assumpti in filiorum adoptionem. Quia et ipse spiritus servitutis non habet quemquam in potestate, nisi qui ei per ordinem divinae providentiae traditus fuerit, Dei justitia sua cuique tribuente. Quam potestatem acceperat Apostolus, cum dicit de quibusdam, Quos tradidi satanae ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20): et iterum de alio, Jam judicavi, inquit, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut anima salva sit (I Cor. V, 3, 5). Qui ergo nondum sub gratia sunt, et sub Lege constituti vincuntur peccatis ad obediendum desideriis carnalibus, et praevaricatione augent reatum criminum suorum, spiritum acceperunt servitutis, id est, spiritum ejus qui potestatem mortis habet. Nam si spiritum servitutis ipsum spiritum hominis intellexerimus, incipit et spiritus adoptionis ipse intelligi tanquam in melius commutatus. Sed quia spiritum adoptionis Spiritum sanctum accipimus, quem manifeste ostendit cum dicit, Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro; restat ut spiritum servitutis illum intelligamus, cui serviunt peccatores: ut quemadmodum Spiritus sanctus a timore mortis vindicat, sic spiritus servitutis qui potestatem habet mortis, ejusdem mortis terrore reos teneat; ut se ad Liberatoris auxilium quisque convertat, etiam ipso diabolo invito, qui eum semper in potestate habere desiderat.

LIII. [Ib. VIII, 19-23.] Quod autem ait, Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, etc., usque ad id quod ait, Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri, sic intelligendum est, ut neque sensum dolendi et gemendi opinemur esse in arboribus et oleribus et lapidibus, et caeteris hujuscemodi creaturis; hic enim error Manichaeorum est: neque Angelos sanctos vanitati subjectos esse arbitremur; et de his existimemus quod liberabuntur a servitute interitus, cum interituri utique non sint: sed omnem creaturam in ipso homine sine ulla calumnia cogitemus. Non enim creatura ulla esse potest, nisi aut spiritualis, quae excellit in Angelis; aut animalis, quae etiam in vita bestiarum satis apparet; aut corporalis, quae videri aut tangi potest: omnis autem est etiam in homine; quia homo constat spiritu et anima et corpore. Ergo creatura revelationem filiorum Dei exspectat, quidquid nunc in homine laborat, et corruptioni subjacet, illam scilicet manifestationem de qua idem dicit apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4). Dicit et Joannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Hanc ergo revelationem filiorum Dei exspectat creatura quae in homine nunc vanitati subjecta est, quamdiu dedita est temporalibus rebus, quae transeunt tanquam umbra. Unde et in Psalmo dicitur: Homo vanitati similis factus est; dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4). De qua vanitate etiam Salomon loquitur, cum dicit: Vanitas vanitantium, et omnia vanitas: quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? De qua item David dicit: Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Non sponte autem dicit esse subjectam vanitati creaturam, quoniam poenalis est ista subjectio. Non enim homo sicut sponte peccavit, sic etiam sponte damnatus est: quae tamen damnatio non sine spe reparationis irrogata est naturae nostrae. Et ideo, Propter eum, inquit, qui subjecit in spe; quia et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei; id est, etiam ipsa quae tantummodo creatura est, nondum per fidem aggregata numero filiorum Dei: sed tamen in eis qui credituri erant, videbat Apostolus quod dicit, quia creatura liberabitur a servitute interitus, ut interitui non serviat, cui serviunt omnes peccatores. Peccatori enim dictum est, Morte morieris (Gen. II, 17). Liberabitur autem in libertatem gloriae filiorum Dei, id est, ut et ipsa perveniat ad libertatem gloriae filiorum Dei per fidem: quae fides cum in ea non erat, tantummodo creatura dicebatur. Et ad ipsam refert quod sequitur: Scimus enim quia creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Erant enim adhuc credituri qui etiam spiritu subjacebant laboriosis erroribus. Sed ne quis putaret de ipsorum labore tantum dictum esse, subjungit etiam de iis qui jam crediderant. Quanquam enim spiritu, hoc est, mente servirent Legi Dei, tamen quia carne servitur legi peccati (Rom. VII, 25), quamdiu molestias et sollicitationes mortalitatis nostrae patimur, ideo addidit, dicens: Non solum autem ipsi, sed et nos primitias spiritus habentes, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Non solum ergo, inquit, ipsa quae tantummodo creatura dicitur in hominibus qui nondum crediderunt, et ideo nondum in filiorum Dei numero constituti sunt, congemiscit et dolet: sed etiam nosmetipsi qui credimus, et spiritus primitias habemus, quia jam spiritu adhaeremus Deo per fidem, et ideo non jam creatura, sed filii Dei appellamur; tamen et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Haec enim adoptio, quae jam facta est in iis qui crediderunt, spiritu non corpore facta est. Nondum enim etiam corpus reformatum est in coelestem illam immutationem, sicut spiritus jam mutatus est reconciliatione fidei ab erroribus conversus ad Deum. Ergo etiam in iis qui crediderunt, exspectatur adhuc illa manifestatio quae in corporis resurrectione proveniet: quae pertinet ad quartum illum gradum, ubi ex toto perfecta pax erit, et quies aeterna, nulla nobis ex aliqua parte corruptione resistente, aut sollicitante molestia.

LIV. [Ib. VIII, 26, 27.] Quod autem ait, Similiter et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, manifestum est eum de Spiritu sancto dicere; quod in consequentibus clarum est, ubi ait, Quia secundum Deum interpellat pro sanctis. Nos ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus, duas ob res: quod et illud quod futurum speramus, et quo tendimus, nondum apparet; et in hac ipsa vita multa possunt nobis prospera videri quae adversa sunt, et adversa quae prospera. Nam et tribulatio quando accidit servo Dei ad probationem vel emendationem, videtur nonnunquam minus intelligentibus inutilis: sed si referatur ad illud quod dictum est, Da nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis (Psal. LIX, 15), intelligitur quia plerumque de tribulatione nos adjvuat Deus; et frustra salus optatur, quae aliquando adversa est, cum delectatione et amore hujus vitae implicat animam. Inde est et illud: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3 et 4). Cum enim dicit, inveni, significat utilem: non enim recte gratulamur nos invenisse, nisi quod quaerebamus. Ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Deus enim novit et quid nobis in hac vita expediat, et quid post hanc vitam daturus sit. Sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus. Gemere dicit Spiritum, quod nos gemere faciat charitate, concitans desiderium futurae vitae: sicut dicit, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3), id est, ut scire vos faciat. Non enim Deum aliquid latet.

LV. [Ib. VIII, 28-30.] Quod autem ait, Quos vocavit, ipsos et justificavit, potest movere, et quaeri utrum omnes qui vocati sunt, justificentur. Sed alibi legimus, Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XXII, 14). Tamen quia ipsi quoque electi utique vocati sunt, manifestum est non justificatos nisi vocatos, quanquam non omnes vocatos, sed eos qui secundum propositum vocati sunt, sicut superius dixit. Propositum autem Dei accipiendum est, non ipsorum. Ipse autem exponit quid sit secundum propositum, cum dicit, Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii ejus. Non enim omnes qui vocati sunt, secundum propositum vocati sunt: hoc enim propositum ad praescientiam et ad praedestinationem Dei pertinet; nec praedestinavit aliquem, nisi quem praescivit crediturum et secuturum vocationem suam, quos et electos dicit. Multi enim non veniunt, cum vocati fuerint: nemo autem venit qui vocatus non fuerit.

LVI. [Ib. VIII, 29.] Quod autem dicit, Ut sit primogenitus in multis fratribus, satis docet aliter intelligendum Dominum nostrum unigenitum, aliter primogenitum. Nam ubi Unigenitus dicitur, fratres non habet, et naturaliter est Filius Dei, Verbum in principio, per quod facta sunt omnia (Joan. I, 1, 3). Secundum susceptionem autem hominis et incarnationis dispensationem, per quam nos etiam non naturaliter filios in adoptionem filiorum vocare dignatus est, primogenitus dicitur cum adjunctione fratrum. Ubi enim primus dicitur, non utique solus, sed consecuturis fratribus in id quo ipse praecessit. Unde et alio loco primogenitum eum a mortuis dicit, ut sit ipse primatum tenens (Coloss. I, 18). Resurrectio enim mortuorum ut jam non moriantur, ante illum nulla: post illum autem multorum sanctorum est, quos fratres non confunditur appellare propter ipsam communicationem humanitatis.

LVII. [Ib. VIII, 35.] Quod autem dicit, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? etc., ex superiore sententia pendet, ubi ait, Si tamen compatimur, ut et glorificemur: existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 17, 18). Ad ipsam enim hortationem omnis hujus loci intentio directa est, ne illi quibus loquitur persecutionibus frangerentur, si viverent secundum prudentiam carnis, qua temporalia bona appetuntur, et timentur temporalia mala.

LVIII. [Ib. VIII, 38.] Quod autem ait, Certus sum enim, et non dixit, Opinor enim; plena fide tenuit, quod nec mors ulla, nec vita temporalis promissa, nec caetera subsequentia possunt credentem a charitate Dei detorquere. Nemo ergo separat, nec qui minatur mortem; quia qui credit in Christo, licet moriatur, vivet: neque qui pollicetur vitam; quia ille dat vitam aeternam. Nam temporalis vitae pollicitatio, aeternae comparatione contemnenda est. Neque Angelus separat, quia licet Angelus, inquit, de coelo descendat, et annuntiet vobis praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Neque principatus, id est, contrarius, quia exuit se ipse hos principatus et potestates, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15). Neque praesentia neque futura, id est, temporalia vel quae delectant, vel quae premunt, vel quae spem dant, vel quae incutiunt timorem. Neque virtus: et hic virtutem contrariam oportet intelligi, secundum quam dicit, Nemo vasa fortis diripiet, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Neque altitudo, neque profundum. Plerumque enim inanis curiositas earum rerum quae inveniri non possunt, aut frustra etiam inveniuntur sive in coelo sive in abysso, separat a Deo, nisi charitas vincat, quae ad certa spiritualia non vanitate rerum quae foris sunt, sed veritate quae intus, homines invitat. Neque creatura alia. Quod duobus modis intelligi potest: aut visibilis creatura, quia et nos, id est anima, creatura sumus, sed invisibilis; ut hoc dixerit, quod nos non separat alia creatura, id est, amor corporum: aut certe quia nos non separat alia creatura a charitate Dei, ex eo quod nulla creatura est alia inter nos et Deum, quae se opponat, et a complexu ejus excludat. Supra humanas enim mentes quae rationales sunt, jam nulla creatura, sed Deus est.

LIX. [Ib. IX, 5.] Quod autem dicit, Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, et adjecit, Qui est super omnes Deus benedictus in saecula, plenissimam fidem commendat, quia Dominum nostrum et secundum susceptionem carnis filium hominis confitemur, et secundum aeternitatem Verbum in principio Deum, benedictum super omnes in saecula. Hujus autem confessionis Judaei quoniam partem tenuerunt refelluntur a Domino. Nam cum eos interrogasset, cujus filium dicerent esse Christum; responderunt, David. Hoc autem secundum carnem est. De divinitate vero ejus quod Deus est, nihil responderunt. Ideo Dominus ait eis, Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum (Matth. XXII, 42, 43)? Ut intelligerent hoc se confessos esse tantum, quod Christus filius est David; hoc autem tacuisse, quod est Christus Dominus ipsius David. Illud enim est secundum susceptionem carnis, hoc secundum aeternitatem divinitatis.

LX. [Ib. IX, 11-13.] Quod autem ait, « Nondum enim nascentium, neque agentium aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia major serviet minori, sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui, » nonnullos movet, ut putent apostolum Paulum abstulisse liberum voluntatis arbitrium, quo promeremur Deum bono pietatis, vel malo impietatis offendimus. Dicunt enim quod ante opera aliqua, seu bona seu mala, duorum nondum nascentium Deus unum dilexerit, alterum odio habuerit. Sed respondemus, praescientia Dei factum esse, qua novit etiam de nondum natis, qualis quisque futurus sit. Sed ne quis dicat: Opera ergo elegit Deus in eo quem dilexit, quanquam nondum erant, quod ea futura praesciebat; quod si opera elegit, quomodo dicit Apostolus non ex operibus factam electionem? Propterea ergo intelligendum est, opera bona per dilectionem fieri, dilectionem autem esse in nobis per donum Spiritus sancti, sicut idem apostolus dicit: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Non ergo quisquam gloriari debet ex operibus tanquam suis, quae per donum Dei habet, cum ipsa dilectio in eo bonum operetur. Quid ergo elegit Deus? Si enim cui vult donat Spiritum sanctum, per quem dilectio bonum operatur, quomodo elegit cui donet? Si enim nullo merito, non est electio; aequales enim omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus omnino aequalibus electio nominari. Sed quoniam Spiritus sanctus non datur nisi credentibus, non quidem Deus elegit opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum, ut per charitatem bona operemur: sed tamen elegit fidem. Quia nisi quisque credat in eum, et in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est, Spiritum sanctum, per quem diffusa charitate bonum possit operari. Non ergo elegit Deus opera cujusquam in praescientia, quae ipse daturus est; sed fidem elegit in praescientia: ut quem sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegerit cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam vitam aeternam consequeretur. Dicit enim idem apostolus, Idem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6). Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus. Quod ergo credimus, nostrum est: quod autem bonum operamur, illius qui credentibus in se dat Spiritum sanctum. Hoc autem exemplum quibusdam Judaeis objectum est, qui Christo crediderunt, et de operibus ante gratiam gloriabantur, et dicebant se ipsam Evangelii gratiam per sua bona opera praecedentia meruisse; cum bona opera in nullo esse possint, nisi qui acceperit gratiam. Est autem gratia ut vocatio peccatori praerogetur, cum ejus merita nulla, nisi ad damnationem praecesserint. Quod si vocatus vocantem secutus fuerit, quod est jam in libero arbitrio, merebitur et Spiritum sanctum, per quem bona possit operari; in quo permanens (quod nihilominus est in libero arbitrio) merebitur etiam vitam aeternam, quae nulla possit labe corrumpi.

LXI. [Ib. IX, 11-15.] Quod autem ait, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero, hinc ostenditur non esse iniquitatem apud Deum; quod possunt dicere quidam, cum audiunt, Antequam nascerentur, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Miserebor enim, inquit, cui misertus ero. Primo enim misertus est nostri Deus, cum peccatores essemus ut vocaret nos. Cui ergo misertus ero, inquit, ut eum vocem, miserebor adhuc ejus cum crediderit. Quomodo autem adhuc, nisi ut det credenti et petenti Spiritum sanctum? Quo dato misericordiam praestabit cui misericors fuerit, id est, ut faciat eum misericordem, quo bona possit per dilectionem operari. Nemo ergo sibi audeat tribuere quod misericorditer operatur; quia Deus illi per Spiritum sanctum dedit dilectionem, sine qua nemo potest esse misericors. Non ergo elegit Deus bene operantes, sed credentes potius, ut ipse illos faciat bene operari. Nostrum enim est credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum sanctum, per quem charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, ut nos misericordes efficiat.

LXII. [Ib. IX, 15-21.] Quod autem ait, Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, non tollit liberum voluntatis arbitrium; sed non sufficere dicit velle nostrum, nisi adjuvet Deus, misericordes nos efficiendo ad bene operandum per donum Spiritus sancti, ad hoc referens, quod superius dixit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quia neque velle possumus, nisi vocemur; et cum post vocationem voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cursus noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat, et perducat quo vocat. Manifestum est ergo non volentis neque currentis, sed miserentis Dei esse, quod bonum operamur: quanquam ibi sit etiam voluntas nostra, quae sola nihil posset. Unde sequitur etiam de Pharaonis supplicio testimonium, cum ait Scriptura de Pharaone, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Sicut enim legimus in Exodo, obduratum est cor Pharaonis (Exod. X, 1), ut tam evidentibus signis non moveretur. Quod ergo tunc Pharao non obtemperabat praeceptis Dei, jam de supplicio veniebat. Non autem quisquam potest dicere obdurationem illam cordis immerito accidisse Pharaoni, sed judicio Dei retribuentis incredulitati ejus debitam poenam. Non ergo hoc illi imputatur, quod tunc non obtemperaret, quandoquidem obdurato corde obtemperare non poterat; sed quia dignum se praebuit, cui cor obduraretur priore infidelitate. Sicut enim in iis quos elegit Deus, non opera sed fides inchoat meritum, ut per munus Dei bene operentur: sic in his quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur; sicut et superius idem dicit apostolus, Et quoniam non probaverunt Deum in notitia habere, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 28). Quapropter ita concludit Apostolus, Ergo cui vult miseretur, et quem vult obdurat. Cujus enim miseretur, facit eum bene operari; et quem obdurat, relinquit eum ut male operetur. Sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur, et ista obduratio praecedenti impietati: ut et bona per donum Dei operemur, et mala per supplicium; cum tamen homini non auferatur liberum voluntatis arbitrium, sive ad credendum Deo ut consequatur nos misericordia, sive ad impietatem ut consequatur supplicium. Qua conclusione illata, infert quaestionem tanquam a contradicente. Ait enim: Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Cui sane inquisitioni sic respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, et jam non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescius eligat credituros, et damnet incredulos; nec illos ex operibus eligens, nec istos ex operibus damnans; sed illorum fidei praestans ut bene operentur, et istorum impietatem obdurans deserendo, ut male operentur. Qui quoniam intellectus, ut dixi, spiritualibus patet, a carnali autem prudentia longe remotus est, sic refellit inquirentem, ut intelligat se deponere debere prius hominem luti, ut ista per spiritum investigare mereatur. Itaque, inquit, O homo tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem conspersione vas facere, aliud quidem in honorem, aliud in contumeliam? Quamdiu figmentum es, inquit, et ad massam luti pertines, nondum perductus ad spiritualia, ut sis spiritualis omnia judicans, et a nemine judiceris, cohibeas te oportet ab hujusmodi inquisitione, et non respondeas Deo. Cujus consilium quis scire cupiens, oportet ut prius in ejus amicitiam recipiatur: quod contingere nisi spiritualibus non potest, jam portantibus imaginem coelestis hominis; Jam enim inquit, non vos dicam servos, sed amicos: omnia enim quae audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Quamdiu itaque vas fictile es, conterendum est hoc ipsum in te prius virga illa ferrea, de qua dictum est, Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal. II, 9): ut corrupto exteriore homine, et interiore renovato, possis in charitate radicatus et fundatus comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem, et profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Dei (Ephes. III, 16-19). Nunc itaque cum ex eadem conspersione Deus alia vasa in honorem facit, alia in contumeliam, non est tuum discutere, quisquis secundum hanc conspersionem adhuc vivis, id est, terreno sensu et carnaliter sapis.

LXIII. [Ib. IX, 22.] Quod autem ait, Attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, hinc satis significavit obdurationem cordis quae in Pharaone facta est, ex meritis venisse occultae superioris impietatis: quam tamen patienter sustinuit Deus, donec ad illud tempus perduceretur, quo opportune in eum vindicta procederet, ad correctionem eorum quos ab errore instituerat liberare, et ad cultum suum pietate vocando perducere, precibus eorum et gemitibus opem praebens.

LXIV. [Ib. IX, 24, 25.] Quod autem ait, Quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus: sicut et in Osee dicit, Vocabo non plebem meam, plebem meam, etc., totius hujus disputationis propositum ad hoc perducit, ut quoniam docuit misericordiae Dei esse quod bene operamur, non tanquam ex operibus Judaei glorientur, qui cum Evangelium percepissent, tanquam meritis suis id tribuendum existimantes, nolebant Gentibus dari: a qua superbia jam debent desistere, intelligentes quoniam si non ex operibus, sed misericordia Dei vocamur ut credamus, et credentibus praestatur ut bene operemur, non est Gentibus ista invidenda misericordia, quasi praelato merito Judaeorum, quod nullum est.

LXV. [Ib. IX, 27.] Quod autem dicit, Isaias autem clamat pro Israel, Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient, ostendit quemadmodum sit Deus lapis angularis, utrumque parietem in se conjungens (Ephes. II, 20). Testimonium enim Osee prophetae dictum est pro Gentibus, Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam (Osee II, 24); et Isaiae testimonium dictum est pro Israel, Quoniam reliquiae salvae fient (Isai. X, 22), ut ipsae deputentur in semen Abrahae, quae crediderunt in Christum: ita concordes ambos populos facit, secundum et Domini testimonium dicentis in Evangelio de Gentibus, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili, quas oportet me adducere; et erit unus grex, et unus pastor (Joan. X, 16).

LXVI. [Ib. X, 1.] Quod autem ait, Fratres, bona voluntas cordis mei et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem; hinc jam incipit de spe Judaeorum loqui, ne etiam Gentes superbire audeant adversus Judaeos; Sicut enim Judaeorum superbia refellenda erat tanquam ex operibus gloriantium; sic et Gentibus occurrendum est, ne tanquam Judaeis praelati superbiant.

LXVII. [Ib. X, 8-10.] Quod autem dicit, « Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo; hoc est verbum fidei quod praedicamus: quia si confitearis in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem; » totus hic locus ad illud refertur quod superius dixit, Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram (Rom. IX, 28). Remotis enim innumerabilibus et multiplicibus sacramentis quibus Judaicus populus premebatur, per misericordiam Dei factum est ut brevitate confessionis fidei ad salutem perveniremus.

LXVIII. [Ib. X, 19.] Quod autem dicit, secundum testimonium Moysi, Ego ad aemulationem vos perducam in non gentem; in gentem insipientem irritabo vos; dicendo, gentem insipientem, exposuit quid dixerit, in non gentem: quasi quod nec gens dicenda sit quae insipiens est. De cujus tamen fide irritandum dicit populum Judaicum, quia illi apprehenderunt quod isti respuerunt. Vel certe in non gentem, in gentem insipientem; quia cum esset gens insipiens omnis populus idola colens, tamen gentilitatem credendo deposuit. Unde illud etiam est: Si igitur praeputium justitias Legis custodiat, nonne praeputium ejus in circumcisione deputabitur (Id. II, 26)? Ut sit hic sensus: Ego in aemulationem vos adducam in eam quae non gens facta est, deponendo gentilitatem per fidem Christi, cum fuisset gens insipiens colendo idola.

LXIX. [Ib. XI, 11.] Quod autem ait, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin, ad hoc refertur quod superius dixit, Non potest autem excidere verbum Dei. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; neque quia sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: ut de ipso scilicet populo Judaeorum illi deputentur in semen, qui Domino crediderunt. De hoc item dicit superius, Reliquiae salvae fient (Id. IX, 6, 7, 27).

LXX. [lb. XI, 11.] Quod autem dicit, Dico ergo, Numquid sic deliquerunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto salus Gentibus, non ideo dicit, quia non ceciderunt; sed quia casus ipsorum non fuit inanis, quoniam ad salutem Gentium profecit. Non ergo ita deliquerunt ut caderent, id est, ut tantummodo caderent, quasi ad poenam suam solum; sed ut hoc ipsum quod ceciderunt, prodesset Gentibus ad salutem. Deinde incipit ex hoc loco Judaeorum populum commendare, etiam de ipso casu infidelitatis, ut non superbiant Gentes; quia etiam casus Judaeorum tam pretiosus existit pro salute Gentium: sed magis debent cavere Gentes ne, dum, superbiunt, similiter cadant.

LXXI. [Ib. XII, 20, 14, 17.] Quod autem dixit, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus, multis videri potest repugnare illi sententiae qua Dominus praecepit ut diligamus inimicos nostros, et oremus pro iis qui nos persequuntur (Matt. V, 44): vel huic etiam quam idem apostolus superius dixit, Benedicite persequentes vos; benedicite, et nolite maledicere; et iterum, Nulli malum pro malo reddentes. Quomodo enim quisque diligit eum cui propterea cibum et potum dat, ut carbones ignis congerat super caput ejus, si carbones ignis hoc loco aliquam gravem poenam significant? Quapropter intelligendum est ad hoc dictum esse, ut eum qui nos laeserit provocemus ad poenitentiam facti sui, cum ei nos benefacimus. Isti enim carbones ignis ad exustionem, id est contribulationem spiritus valent, qui est quasi caput animae, in qua exuritur omnis malitia, cum homo in melius per poenitentiam commutatur, ut sunt illi carbones, de quibus dicitur in Psalmis: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam subdolam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus vastatoribus (Psal. CXIX, 3, 44).

LXXII. [Ib. XIII, 1.] Quod autem ait, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo, rectissime jam monet, ne quis ex eo quod a Domino suo in libertatem vocatus est, factusque christianus, extollatur in superbiam, et non arbitretur in hujus vitae itinere servandum esse ordinem suum, et potestatibus sublimioribus, quibus pro tempore rerum temporalium gubernatio tradita est, putet non se esse subdendum. Cum enim constemus ex anima et corpore, et quamdiu in hac vita temporali sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium degendae hujus vitae utamur; oportet nos ex ea parte, quae ad hanc vitam pertinet, subditos esse potestatibus, id est, hominibus res humanas cum aliquo honore administrantibus. Ex illa vero parte qua credimus Deo, et in regnum ejus vocamur, non nos oportet esse subditos cuiquam homini, idipsum in nobis evertere cupienti, quod Deus ad vitam aeternam donare dignatus est. Si quis ergo putat quoniam christianus est, non sibi esse vectigal reddendum, aut tributum, aut non esse exhibendum honorem debitum eis quae haec curant potestatibus; in magno errore versatur. Item si quis sic se putat esse subdendum, ut etiam in suam fidem habere potestatem arbitretur eum qui temporalibus administrandis aliqua sublimitate praecellit; in majorem errorem labitur. Sed modus iste servandus est, quem Dominus ipse praescribit, ut reddamus Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21). Quanquam enim ad illud regnum vocemur ubi nulla erit potestas hujusmodi, in hoc tamen itinere dum agimus, donec perveniamus ad illud saeculum ubi fit evacuatio omnis principatus et potestatis, conditionem nostram pro ipso rerum humanarum ordine toleremus, nihil simulate facientes, et in eo ipso non tam hominibus quam Deo, qui haec jubet, obtemperantes.

LXXIII. [Ib. XIII, 3, 4.] Quod autem ait, Vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa, potest movere aliquos, cum cogitaverint ab istis potestatibus persecutionem saepe passos fuisse Christianos. Numquid ergo non faciebant bonum, quia non solum non sunt laudati ab istis potestatibus, sed etiam poenis affecti et necati sunt? Consideranda ergo sunt verba Apostoli. Non enim ait, Bonum fac, et laudabit te potestas; sed ait, Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Sive enim probet factum tuum bonum, sive persequatur, laudem habebis ex illa; vel cum eam in obsequium Dei lucratus fueris, vel cum ejus persecutione coronam merueris. Hoc etiam in consequentibus intelligitur, cum dicit, Dei enim minister est tibi in bonum, etiam si sibi in malum.

LXXIV. [Ib. XIII, 5.] Quod autem ait, Ideoque necessitati subditi estote, ad hoc valet, ut intelligamus quia necesse est propter hanc vitam subditos nos esse oportere, non resistentes si quid illi auferre voluerint, in quod sibi potestas data est, de temporalibus rebus; quae quoniam transeunt, ideo et ista subjectio non in bonis quasi permansuris, sed in necessariis huic tempori constituenda est. Tamen quoniam dixit, Necessitati subditi estote; ne quis non integro animo et pura dilectione subditus fieret hujusmodi potestatibus, addidit, dicens. Non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam: id est, non solum ad iram evadendam, quod potest etiam simulate fieri; sed ut in tua conscientia certus sis, illius dilectione te facere, cui subditus fueris jussu Domini tui, qui omnes vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Et hoc enim cum diceret Apostolus, de ipsis potestatibus agebat. Hoc est quod servis alio loco suadet, Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes (Ephes. VI, 6): ut idipsum quod subduntur dominis suis, non eos oderint, aut fallaciis promereri desiderent.

LXXV. [Ib. XIII, 8, 10.] Quod autem dicit. Qui enim diligit alterum, Legem implevit, ostendit consummationem Legis in dilectione positam, id est, in charitate. Inde et Dominus in illis duobus praeceptis totam Legem pendere dicit, et omnes Prophetas, id est in dilectione Dei et proximi (Matth. XXII, 37 40.) Unde et ipse qui Legem venit implere, dilectionem donavit per Spiritum sanctum, ut quod antea timor implere non poterat, charitas postmodum impleret. Inde est et illud ejusdem apostoli, Plenitudo autem Legis charitas: et illud, Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 5).

LXXVI. [Ib. XIII, 11.] Quod autem ait, Et hoc scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere, illuc spectat quod dictum est, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Tempus enim Evangelii significatur, et illa opportunitas salvos faciendi credentes in Deum.

LXXVII. [Ib. XIII, 14.] Quod autem ait, Et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis, ostendit non esse culpandam carnis providentiam, quando ea providentur quae ad necessitatem salutis corporalis valent. Si autem ad superfluas delectationes atque luxurias, ut quisque in his gaudeat quae carne cupit, recte reprehenditur, quia providentiam carnis in concupiscentiis facit. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem (Galat. VI, VIII), id est, qui delectationibus carnalibus gaudet.

LXXVIII. [Ib. XIV, 1-3.] Quod autem dicit, Infirmum autem in fide recipite, non in dijudicationibus cogitationum, hoc dicit, ut eum qui infirmus in fide est, recipiamus, et nostra firmitate infirmitatem ejus sustineamus, neque dijudicemus cogitationes ejus, id est, quasi ferre audeamus sententiam de alieno corde, quod non videmus. Ideo sequitur, et dicit, Alius quidem credit manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. Quia illo jam tempore multi jam firmi in fide, et scientes secundum sententiam Domini, non commaculare ea quae in eos intrant, sed quae exeunt (Matth. XV, 11-20), indifferenter sumebant cibos salva conscientia: quidam vero infirmiores abstinebant a carnibus et a vino, ne vel nescientes inciderent in ea quae idolis sacrificabantur. Omnis enim tunc immolatitia caro in macello vendebatur, et de primitiis vini libabant Gentes simulacris suis, et quaedam in ipsis torcularibus sacrificia faciebant. Jubet ergo Apostolus et his qui salva conscientia talibus alimentis utebantur, non spernere infirmitatem illorum qui se a talibus cibis et potu abstinebant: et illis infirmis, ne eos qui carnibus non abstinebant, et vinum bibebant, tanquam pollui judicarent. Ad hoc valet quod consequenter dicit, Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet. Firmi enim infirmiores contumaciter contemnebant, et infirmi firmos temere judicabant.

LXXIX. [Ib. XIV, 4.] Quod autem dicit, Tu quis es qui judices alienum servum? ad hoc dicit, ut in his rebus quae possunt et bono animo fieri et malo, judicium Deo dimittamus, nec audeamus de alterius corde, quod non videmus, ferre sententiam. In his vero rebus quae ita comprehenduntur, ut eas bono et casto animo non posse fieri manifestum sit, non improbatur, si judicemus. Itaque hoc quod de cibis dicit, quia ignoratur quo animo fiat, non vult nos esse judices, sed Deum: de illo autem nefario stupro, ubi uxorem patris sui quidam habuerat, praecepit debere judicari (I Cor. V, 1). Non enim poterat ille dicere, bono animo se tam immane flagitium commisisse. Ergo quaecumque facta ita manifestantur, ut non possit dici, Bono animo feci, judicanda sunt a nobis; quaecumque autem ita fiunt, ut quo animo fiant incertum sit, non sunt judicanda, sed reservanda judicio Dei: sicut scriptum est, Quae occulta sunt, Deo; quae autem palam sunt, vobis et filiis vestris erunt (Deut. XXIX, 29).

LXXX. [Ib. XIV, 5, 6.] Quod autem ait, Alius quidem judicat alternos dies, alius autem judicat omnem diem, sequestrata interim meliore consideratione, non de duobus hominibus mihi videtur dictum, sed de homine et Deo. Qui enim alternos dies judicat, homo est: potest enim hodie aliud, cras aliud judicare: id est, ut quemcumque hodie malum convictum confessumve damnaverit, cras bonum inveniat cum se correxerit; contra, cum aliquem justum hodie laudaverit, cras inveniat depravatum. Qui autem judicat omnem diem, Deus est; quia non solum qualis quisque sit, sed etiam qualis omni die futurus sit, novit. Ergo, Unusquisque in suo intellectu abundet, inquit: id est, quantum humano intellectui, vel unicuique homini concessum est, tantum audeat judicare. Qui sapit, inquit, diem, Domino sapit: id est, quia hoc ipsum quod praesentem diem bene judicat, Domino sapit. Hoc est autem bene judicare ad diem, ut noveris non esse de correctione ejus desperandum in futurum, de cujus culpa manifesta in praesentia judicaveris.

LXXXI. [Ib. XIV, 22, 16.] Quod autem ait, Beatus qui non judicat semetipsum in quo probat, ad id potissimum referendum est, quod superius dixit, Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Hoc est etiam quod nunc ait ante istam sententiam, Tu fidem quam habes penes temetipsum, habe coram Deo: ut quoniam bona est haec fides qua credimus omnia munda mundis (Tit. 1, 15), et in ea fide nos probamus, bene utamur ipso bono nostro; ne forte cum ad offendiculum infirmorum fratrum eo bono abusi fuerimus, peccemus in fratres; et in eo ipso bono nos judicemus, cum scandalizamus infirmos, in quo bono nos probamus, cum ipsa fides nobis placet.

LXXXII. [Ib. XV, 8, 9.] Quod autem ait, Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis, propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum, Gentes autem super misericordia glorificare Deum, ad hoc dicit, ut intelligant Gentes Dominum Christum ad Judaeos esse missum, et non superbiant. Judaeis enim repellentibus quod ad ipsos missum est, factum est ut Gentibus Evangelium praedicaretur: quod et in Actibus Apostolorum manifestissime scribitur, cum dicunt Apostoli Judaeis, Vobis primum oportuit praedicari verbum; sed quoniam indignos vos judicastis, ecce convertimus nos ad Gentes (Act. XIII, 46). Secundum ipsa etiam Domini testimonia, cum dicit, Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel; et iterum, Non est bonum panem filiorum mittere canibus (Matth. XV, 24, 26). Quod Gentes si bene considerent, intelligunt ista sua fide, qua jam credunt omnia munda mundis, non se debere insultare his, si qui forte infirmi ex circumcisione fuerint qui propter communicationem idolorum nullas omnino audeant carnes attingere.

LXXXIII. [Ib. XV, 16.] Quod autem dicit, Ut minister sim Christi Jesu in Gentibus, consecrans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium acceptabilis, sanctificata in Spiritu sancto, hoc intelligitur, ut offerantur Gentes Deo, tanquam acceptabile sacrificium, cum in Christum credentes per Evangelium sanctificantur: sicut et superius dicit, Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, I).

LXXXIV. [Ib. XVI, 17, 18.] Quod autem ait, Obsecro vos, fratres, ut intendatis in eos qui dissensiones et scandala, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, de his intelligitur dicere, de quibus et ad Timotheum scripsit, dicens: « Sicut rogavi te, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones magis praestant quam aedificationem Dei, quae est in fide » (I Tim. I, 3, 4); et ad Titum, « Sunt enim multi non subditi, vaniloqui et mentis seductores, qui maxime ex circumcisione sunt; quos oportet refelli; qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia: dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri » (Tit. I, 10-12). Ad hoc enim refertur quod et hic ait, Hi enim Christo Domino non serviunt, sed suo ventri: de quibus alio loco dicit, Quorum Deus venter est (Philipp. III, 19).