Expositio mystica in Parabolas Salomonis

This is the stable version, checked on 1 Decembris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio mystica in Parabolas Salomonis
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 53



SalVie.ExMyInP 53 Salonius Viennensis Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

INTERLOCUTORES VERANUS ET SALONIUS.

VERANUS. Parabolae qua lingua dicuntur?

SALONIUS. Graeca; Latina vero interpretantur similitudines.

VERANUS. Quare Salomon huic libro nomen istud imposuit?

SALONIUS. Ut per hoc demonstraret quia non juxta litteram, sed aliter et spiritualiter intelligere debemus quod dicit.

VERANUS. Quid significat Salomon, quod per parabolas locutus est?

SALONIUS. Dominum Jesum Christum, quia per parabolas locuturus erat turbis Judaeorum: nam et ipso nomine suo, eumdem Dominum Jesum Christum significat.

VERANUS. Quomodo ergo interpretatur Salomon?

SALONIUS. Pacificus, sive amabilis; significat autem illum de quo dicit Apostolus, Christus pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. XI, 2). Et item, Pacificans per sanguinem suum, sive quae in cloelis sunt, sive quae in terris (Col. I). Item quod Salomon, amabilis interpretatur, aptissime illum significat cui loquitur Pater dicens: Tu es filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. III).

VERANUS. Quid significat ipso pacifico regni sui statu?

SALONIUS. Perenne Christi et Ecclesiae regnum, de quo scriptum est: Et regni ejus non erit finis (Luc. I).

VERANUS. Quare juxta LXX interpretum translationem haec dicta Salomonis, non parabolae, sed proverbia nominantur?

SALONIUS. Sicut parabolae dicuntur, quia occulta sunt et secreta mysteria significant; sic et proverbia congrue vocantur, quia talia sunt quae saepius in ore fidelium versari, et memoriae commendari ac retineri debeant (Prov. I).

VERANUS. Quid utilitatis parabolae Salomonis tribuunt?

SALONIUS. Sapientiam videlicet et disciplinam; et hoc est quod ait: Ad discendam sapientiam et disciplinam.

VERANUS. Quid distat inter sapientiam et disciplinam?

SALONIUS. Sapientia est divinarum rerum cognitio; disciplina vero est sanctae et purae vitae conversatio

VERANUS. Quid est ergo discere sapientiam?

SALONIUS. Scire et intelligere quomodo recte credere debeas.

VERANUS. Quid est discere disciplinam?

SALONIUS. Cognoscere qualiter unumquemque oporteat vivere, et quid operando conveniat agere, et quo debeat intentionem cordis dirigere. Sequitur: Timor Domini principium sapientiae.

VERANUS. Quot sunt timores Domini?

SALONIUS. Duo, hoc est, servilis et sanctus.

VERANUS. Servilis quare dicitur?

SALONIUS. Quia veluti servi Domino servimus timore gehennae, ne ad tormenta ducamur.

VERANUS. Sanctus timor quare dicitur

SALONIUS. Quia sicut bonus filius timet, ne vel in modico offendat oculos amantissimi patris; sic et qui perfecti sunt in Ecclesia timent ne peccando offendant oculos Dei.

VERANUS. Quis ex illis duobus sapientior?

SALONIUS. Servilis, quia quicunque sapere incipit, hoc est, post peccata se cognoscit errasse, primo divino timore corripitur, ne ad tormenta trahatur.

VERANUS. Timor vero sanctus quid operatur?

SALONIUS. Auget sapientiam, quoniam perfecta caritas foras mittit timorem (I Joan. IV) illum servilem. Timor vero sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII).

VERANUS. Quid est quod Salomon dicit: Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum (Pros. I). Nunquid non solent aves saepe retibus capi?

SALONIUS. Solent utique.

VERANUS. Qui ergo sunt isti pennati?

SALONIUS. Sancti et electi viri, qui habent pennas fidei, spei, et caritatis, caeterarumque virtutum quibus ad coelestia contemplanda volant: habent et spiritales oculos, quibus et insidias hostis antiqui praevident, et peccata praecavent. Frustra ergo, id est, in vanum jacitur rete ante oculos pennatorum; id est, laqueus insidiarum diaboli objicitur sanctis et electis viris, quia facile in terra superare possunt insidias diaboli, qui suam conversationem habent in coelis.

VERANUS. Quae est sapientia de qua dicit Salomon: Sapientia foris praedicat, in plateis dedit vocem suam?

SALONIUS. Christi Jesu qui est Dei virtus et Dei sapientia, sicut dicit Apostolus.

VERANUS. Haec ergo sapientia quomodo foris praedicat?

SALONIUS. Intus praedicavit, id est in secreto, antequam pateretur, quia paucis (id est solis discipulis) mysteria suae divinitatis ostendit; post resurrectionem vero suam foris praedicavit, quia misso desuper Spiritu sancto, aperte se per apostolos, quod Dei Filius esset, mundo declaravit.

VERANUS. Quomodo in plateis dedit vocem suam?

SALONIUS. Quia quae ante in secreto et in occulto, et in uno tantum Judaeorum populo docuerat, postea in latitudine plebeium, et coram omnibus gentibus manifeste praedicat per apostolos, juxta hoc quod eis praecepit, dicens: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine, hoc est manifesto; et quae in aure auditis, praedicate super tecta, id est aperte et coram omnibus.

VERANUS. Quid est quod ait: In capite turbarum clamitat?

SALONIUS. Per caput designantur principes Judaeorum. In capite turbarum clamitabat, quia principibus Judaeorum, homicidium quod in eum patraverant, palam per apostolos ad memoriam reducebat, et eosdem ad poenitentiae remedium vocabat.

VERANUS. Quomodo intelligendum est quod se quitur: In foribus portarum urbis profert verba sua?

SALONIUS. Per urbem sancta designatur Ecclesia, congregata de utroque populo, Judaeorum videlicet et gentium. Fores portarum hujus urbis sancti doctores fuerunt, qui verbum Evangelii praedicando, credentes in eam introduxerunt. Sapientia ergo in foribus portarum urbis verba sua proferebat, quando Christus in apostolis suis loquebatur.

VERANUS. Quid est quod ait: Inclina cor tuum ad intelligendam prudentiam (Prov. II)? Quomodo potest homo inclinare cor?

SALONIUS. Ille inclinat cor suum ad cognoscendam prudentiam, qui humiliat se et emundat animum suum a peccatis, ut dignus fiat ad percipienda mysteria Divinitatis.

VERANUS. Quid est quod dicit: Ne innitaris sapientiae tuae? Quis enim innititur sapientiae?

SALONIUS. Ille qui sua sapientia, aut suis viribus confidit se posse implere divina mandata.

VERANUS. Ecce iterum dicit: Ne sis sapiens apud temetipsum (Prov. III). Quis enim est sapiens apud semetipsum?

SALONIUS. Ille certe qui se prae caeteris quasi doctor extollit, et jactat de his quae ex dictis Patrum recte cognoscere ac intelligere potuit.

VERANUS. Quae est sapientia vera hominis?

SALONIUS. Timere Dominum et recedere a malo; et hoc est quod mox sequitur: Time Dominum, et recede a malo.

VERANUS. Unde scis quod haec vera sapientia hominis?

SALONIUS. Quia in libro Job scriptum est: Ecce timor Domini ipse est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.

VERANUS. Quis ille homo de quo Salomon dicit: Beatus homo qui invenit sapientiam?

SALONIUS. Christianus fidelis et catholicus.

VERANUS. Quando iste invenit sapientiam?

SALONIUS. Cum doctrinam veritatis, id est Evangelii, corpore simul et corde percipit, et in Scripturis sanctis, Domini voluntatem studet cognoscere.

VERANUS. Quando affluit prudentia?

SALONIUS. Quando cum magno amore et sui conditoris dilectione audit praecepta divina, et opera studet implere.

VERANUS. Quid est quod ait: Viae ejus pulchrae. omnes semitae ejus pacificae? Quae sunt istae viae sapientiae, aut quae sunt semitae ejus?

SALONIUS. Viae sapientiae sunt actiones Domini quas gessit in carne, sive doctrinae ipsius quae continentur in libris Evangelii; quae viae pulchrae sunt, quia divinae. Semitae sapientiae sunt praecepta et mandata Domini, quae ad pacem aeternam: pacificae, quia omnia praecepta Domini ad pacem aeternam perducunt.

VERANUS. De qua lege aut de quo consilio dicit Salomon, cum ait: Custodi legem atque consilium?

SALONIUS. De lege videlicet ac consilio sapientiae Domini Jesus Christi.

VERANUS. Quae est lex sapientiae?

SALONIUS. Lex sapientiae est, quae dicit: Si vis ingredi ad vitam, serva mandata, id est, non occides, non moechaberis, non furtum facies (Matth. XIX; Marc. X; Luc. XVIII).

VERANUS. Quod est consilium sapientiae?

SALONIUS. Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus.

VERANUS. Quid est quod ait: Abominatio Domini est omnis illusor? Quis est illusor?

SALONIUS. Illusor est qui verba Dei perverse intelligendo et docendo corrumpit. Illusor est qui suos proximos simplices et pauperes insultando contemnit. Illusor est qui magna Dei promissa quasi parva despicit, et poenam aeternae damnationis quasi tolerabilem spernit. Omnes hos tales abominatur Dominus, et cum simplicibus est sermocinatio ejus, quia illos gratia coelestis sapientiae illuminat, quia nihil in se duplicatum habent.

VERANUS. Quare Salomon dicit: Et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea (Prov. IV)? Quomodo unigenitus fuit coram matre sua. cum praecesserit eum frater uterinus, sicut Scriptura sancta libri Regum (I Reg. XII) testatur?

SALONIUS. Verum est quia praecessit eum frater uterinus, sed ille mox mortuus est: quasi nunquam fuisset, sine nomine ab hac vita discessit, propterea se unigenitum appellat.

VERANUS. Quare dicit: Non declines ad dexteram, neque ad sinistram? Quis enim se ita continere poterit, ut corpus suum in dexteram partem aut in sinistram non declinet?

SALONIUS. Nemo; sed per dexteram designatur via bona, per sinistram via mala et reproba. Non prohibet ambulare in dextera via, sed declinare ad dexteram.

VERANUS. Quis ergo declinat ad dexteram vel ad sinistram?

SALONIUS. Justus declinat ad dexteram, qui de sua injustitia et suis viribus praesumit; injustus declinat ad sinistram, qui propter carnis fragilitatem salvari se posse desperat. Declinat ad dexteram, qui vult plus sapere quam oportet sapere (Rom. XII) declinat ad sinistram. qui servit stultitiae.

VERANUS. Cur ergo dicit paulo inferius: Vias quae a dextris sunt, novit Dominus?

SALONIUS. Per vias quae a dextris sunt, designantur sanctae actiones et opera bona: haec enim novit Dominus, id est, dirigit, et placent illi. Unde et econtra in judicio dicturus est reprobis: Non novi vos: hoc est, non vos elegi, non enim mihi placetis, quia non vos video in luce mea, non vos video in justitia mea

VERANUS. Quid est quod dicit: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli (Prov. V). De quo honore dicit, aut quos vocat alienos?

SALONIUS. De honore dicit, quod factus est homo ad imaginem Dei: alienos, daemones appellat, et est sensus: Ne honorem tuum, quod ad imaginem Dei creatus es, male vivendo subdas immundis spiritibus.

VERANUS. Quem appellat crudelem; aut de quibus annis dicit?

SALONIUS. Annos vocat spatia vitae; crudelem diabolum, et est sensus: Spatia vitae, quae tibi dedit Deus male vivendo ne tradas diabolo.

VERANUS. De qua cisterna docet Salomon bibere aquam, aut de quo puteo fluenta, cum dicit: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui?

SALONIUS. Cisternam vocat catholicam, id est Veteris et Novi Testamenti doctrinam; puteum vero profunditatem et altitudinem ejusdem catholicae doctrinae: aquam, scientiam: fluenta copiam et abundantiam scientiae, id est varios sacrae Scripturae appellat intellectus. Docet enim his verbis, cavere a doctrina haereticorum et attendere lectionibus sacrarum Scripturarum, et est sensus: Bibe aquam de cisterna tua, id est serva et opere imple doctrinam quam aliis praedicaris. Et fluenta putei tui: id est abundantia sermonis tui, seu scientiae influenter in te redundet operibus bonis.

VERANUS. Quare dicit Salomon: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide, cum statim subjungat: Habeto eas solus, ne sint alieni participes tui? Si fontes nostros foras derivamus, et in plateis aquas dividimus; quomodo soli eas habere possumus?

SALONIUS. Quamvis in verbis sonare videatur, tamen nulla est contrarietas, quia hae sententiae non possunt nisi spiritualiter intelligi. Fontes ergo nostros foras derivamus, cum aliis vim praedicationis infundimus, cum verba sacrae Scripturae aliis annuntiamus. In plateis aquas dividimus, cum populis praedicamus. Platea namque dicta est a latitudine; est enim Graecus sermo. In plateis ergo aquas dividimus, quando in multitudine auditorum verba scientiae dilatamus, et juxta uniuscujusque qualitatem divina eloquia dispensamus.

VERANUS. Si aquas in plateis dividere debemus, quomodo ergo eas soli habere possumus?

SALONIUS. Aquas in plateis dividimus, quando aliis verba divina late praedicamus, et tamen soli aquas habemus, quia de ipsa praedicatione humanas laudes non quaerimus.

VERANUS. Quid est quod dicit: Ne sint alieni participes tui (Prov. V, 17)?

SALONIUS. Alienos vocat daemones, de quibus dixit Psalmista: Alieni insurrexerunt super me, et fortes quaesierunt animam meam (Psal. LIII, 5), etc. Tunc enim malignos, id est immundos spiritus in praedicatione participes et socios nobis facimus, quando per superbiam intumescimus, et de praedicatione nostra inanem gloriam desideramus.

VERANUS. De quo homine dicit Salomon: Nam apostata vir inutilis graditur ore perverso (Prov. VI)?

SALONIUS. Apostatam hominem appellat schismaticum, qui laborat scindere unitatem Ecclesiae.

VERANUS. Qua lingua dicitur apostata?

SALONIUS. Graeca; quod interpretatur in Latino sermone, refuga et recedens a veritate.

VERANUS. Quare ergo schismaticus dicitur apostata?

SALONIUS. Quia more superbientis angeli, intus prius intumescit et cadit a mentis suae statu, quia sic ab amore sui Conditoris et a veritate recedit: nisi enim prius a veritate recederet, in Ecclesia injustitiam non disseminaret.

VERANUS. Cur ergo de illo dicitur: Annuit oculis, terit pede, digito loquitur?

SALONIUS. Interior mentis custodia, quae membra exterius servat ordinata: hic ergo apostata, quia statum et custodiam perdidit, idcirco dominica membra exteriora habet ex morte, et tulit inordinata.

VERANUS. Quid est quod de lege sua dicit: Liga eam in digitis tuis, scribe eam in tabulis cordis tui (Prov. VIII)? Quis enim legem in digitis ligare potest, aut si fecerit, quae utilitas erit?

SALONIUS. In digitis dicit, id est, in actibus: legem enim in digitis ligat quicunque in bonis operibus eam studet implere et exornare. In tabulis cordis, dicit; id est, in latitudine cogitationis. Scribit ergo legem in tabulis cordis sui, qui eam cum gaudio suscipit et memoriae commendat.

VERANUS. Quid est quod Sapientia dicit: Per me reges regnant, et conditores legis justa decernunt; per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam?

SALONIUS. Christus Dei virtus et Dei sapientia.

VERANUS. Nunquid Christus omnibus tyrannis impiis et principibus dat regnum et imperium?

SALONIUS. Non utique, verumtamen ipso, permittente, impii reges et principes suscipiunt regna vel imperia, quia scriptum est in libro Job: Permittit regnare hypocritam propter peccata populi (Job. XXXIV). Sed in hoc loco reges sanctos dicit apostolos, qui primum semetipsos, deinde Ecclesiam sibi commissam fideliter regere noverunt. Sive reges appellat omnes sanctos, qui seipsos et alios bene regere sciunt.

VERANUS. Quos appellat conditores legum?

SALONIUS. Utriusque Testamenti scriptores.

VERANUS. Quos vocat principes et potentes?

SALONIUS. Caeteros doctores et rectores fidelium: omnes enim isti per sapientiam Dei Patris habuerunt regnum, principatum et imperium; id est. per Christum acceperunt, ut aliquid boni essent, unde ipse dicit: Sine me nihil potestis facere (Job. XV).

VERANUS. Quid est quod Sapientia dicit: Delectabar per singulos dies ludens coram eo?

SALONIUS. Id est, coram Patre omni tempore ludens in orbe terrarum.

VERANUS. Nunquid Sapientia, id est, Dei Filius, pueriliter ludebat coram Patre?

SALONIUS. Absit: sed quod dicit, ludens, intelligendum est, gaudens. Ludebat enim per singulos dies, id est, gaudebat se esse unum; id est, unius substantiae cum Patre, a principio, ex diebus aeternitatis.

VERANUS. Quomodo ludebat omni tempore in orbe terrarum?

SALONIUS. Quia cum tempora orbis et creaturae esse coepissent, ipse Filius gaudebat, quia ipse quod erat, semper in Patre manebat.

VERANUS. Quid est quod ait: Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX), et quam domum aedificavit sibi?

SALONIUS. Sapientia, id est Dei Filius, aedificavit sibi domum, qui ipse creavit hominem in utero Virginis, quem in unitate suae personae assumpsit.

VERANUS. Quomodo excidit columnas septem?

SALONIUS. Septem columnas excidit, quia per septiformem gratiam Spiritus sancti erexit Ecclesias per orbem terrarum, quae sicut columnae sustentando continent memoriam ejus; id est, mysterium Incarnationis ipsius.

VERANUS. Potest aliter intelligi?

SALONIUS. Vere potest: Sapientiae domus Ecclesia Christi est; columnae autem domus hujus, sancti doctores; quae columnae bene esse septem dicuntur, quia sancti doctores repleti sunt septiformi gratia sancti Spiritus.

VERANUS. Quomodo ergo excidit Sapientia has columnas?

SALONIUS. Excidit columnas, quia mentes praedicatorum ab amore praesentis saeculi separavit, et erexit eos ad portandam ejusdem Ecclesiae fabricam.

VERANUS. De quibus ancillis dicit paulo inferius: Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad moenia civitatis (Prov. X)?

SALONIUS. Ancillas vocat sanctos apostolos.

VERANUS. Quare vocat eos ancillas?

SALONIUS. Propter insipientiam, infirmitatem et paupertatem; idiotas enim, infirmos, pauperes et despectos elegit apostolos quos ad praedicandum misit in mundum, ut fideles populos vocarent ad arcem aeternae beatitudinis, et ad moenia coelestis Jerusalem.

VERANUS. Quis est filius sapiens qui laetificat patrem; aut quis est filius stultus qui moestitia est matri suae?

SALONIUS. Ille qui accepta fidei ac baptismatis mysteria bene servat et opere implet, filius sapiens est; ille procul dubio laetificat Deum Patrem: qui vero accepta fidei ac baptismatis sacramenta, malis operibus vel haeretica pravitate corrumpit, filius stultus est; hic nimirum est moestitia matri suae, videlicet Ecclesiae, quia contristat eam.

VERANUS. Quid est quod ait: Stultus labiis verberabitur? Quomodo potest homo stultus labiis verberari?

SALONIUS. Verberatio in hoc loco damnationem significat. Stultus ergo labiis verberabitur, quia propter verba iniqua et mala quae locutus est, condemnabitur. Unde et alibi dicit Moses ( melius Salomon): Et vita in manibus linguae (Prov. XVIII), quoniam unusquisque aut ex verbis suis condemnabitur, aut ex verbis suis justificabitur (Matth. XII).

VERANUS. Cur dicitur habere manus lingua, cum manus habere non possit?

SALONIUS. Metaphorice dictum est, id est, per translationem, quemadmodum venti dicuntur habere pennas (Psal. XVII, CIII, etc.): manus enim linguae, ipsa verba sunt quibus aut bona loquendo meretur vitam, aut mala loquendo meretur mortem: aliter per manus saepe in Scripturis sacris opera designantur, ut illud: Labores manuum tuarum quia manducabis (Psal. CXXVII). In manibus linguae dicit, id est in operibus. Opera enim linguae sunt colloquia bona vel mala, ex quibus mors nascitur aut vita.

VERANUS. Quis ille piger de quo dicitur: Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum (Prov. X, 26)?

SALONIUS. Piger est male vivens catholicus qui non laborat nec operatur, ut ad aeternam beatitudinem pervenire mereatur. Per acetum et fumum haereticorum designatur perfidia. Per oculos et dentes, praedicatores sanctae Ecclesiae, qui bene oculi dicuntur, quia recta itinera praevident. Pulchre etiam dentes, quoniam spiritualia alimenta fidelibus ministrare solent. Ergo sicut acetum dentibus, et fumus oculis, id est sicut perfidia haereticorum est contraria bonis doctoribus, quia contristat eos, et molestiam illis gignit et lacrymas; sic piger, id est catholicus malus, gravis est eisdem bonis doctoribus qui miserunt eum, hoc est, qui jusserunt ut fidem suam operibus impleret. Ideo etiam gravius est, quia fidem suam pravis operibus destruit.

VERANUS. Quid est quod ait: Manus in manu, non erit innocens malus (Prov. XI, 21)? Quomodo malus homo manus est in manu, et ideo non erit innocens?

SALONIUS. Qui manum jungit ad manum, nihil utique operatur: malus ergo quandiu fuerit manus in manu, non erit innocens, quia etsi ad tempus subtrahit manus ab opere malo, tamen quandiu malus est, innocentiam cordis habere non potest, unde superius dicit: Abominabile est Domino cor pravum (Prov. XI, 20).

VERANUS. Quid est ergo manus in manu.

SALONIUS. Conscientia prava in opere malo.

VERANUS. Quomodo intelligendum est quod ait: Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua?

SALONIUS. Quomodo circulum aureum si infixeris in naribus suis, id est in naribus porci, ille dum pergit terram vertere ac fodere naso, immergit circulum aureum in volutabrum luti, et tunc perdit circulus aureus decorem quem habuit. Similiter mulier fatua, si habet pulchritudinem vultus, vel si accipiat ornamenta inaurium, monilium, simul et vestimentorum, sordidat pulchritudinem suam, et amittit decorem, si se coeno libidinis coinquinare diligit, et adulteriis corrumpit.

VERANUS. Spiritualiter autem quomodo intelligenda est haec sententia?

SALONIUS. Quicunque sacras Scripturas intente meditatur, et jugiter perscrutatur divina eloquia, accipit ornamenta scientiae. Quod si male vivendo corrumpit et destruit quod bene intelligit, circulum aureum habet in naribus; sed more porci, terram fodit, coinquinat et luto immergit, quia ornamentum quod per notitiam Scripturarum adeptus erat, immunda actione sordidavit. Talis anima est mulier pulchra et fatua: pulchra per scientiam, sed dedita carnalibus delectationibus, fatua est per actionem.

VERANUS. Quid est quod dicit: Anima quae benedicit, impinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur? Plures namque sunt qui alios inebriant, sed ipsi non inebriantur?

SALONIUS. Non dicit hoc de corporali ebrietate, sed de spirituali anima, quae, si benedicit, impinguabitur, quia quaecunque exterius praedicando benedicit, spiritualem benedictionem accipit, id est, gratia spirituali augetur et crescit. Similiter qui sacro eloquio mentes auditorum studet inebriare, inebriatur et ipse, sanctique Spiritus infusione repletur.

VERANUS. Quare non dixit: Homo, sed Anima quae benedicit impinguabitur?

SALONIUS. In Scripturis divinis saepius poni solet pars pro toto, aut totum pro parte, secundum speciem grammaticae artis, quae dicitur synechdoche: sic ergo in hoc loco pars posita est pro toto homine. Totum vero ponitur pro parte, ut illud: Tulerunt Dominum de monumento (Joan. XX). Dominum dicit, pro corpore Domini.

VERANUS. Quis est ille de quo dicit: Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis (Prov. XI)? Nunquid propterea maledicendus est aliquis, quia non in omnibus frumenta sua ministrat?

SALONIUS. Frumenta, verba sunt sanctae praedicationis: ergo quicunque abscondit haec frumenta, id est verba sanctae praedicationis apud se retinet, et non vult annuntiare aliis eloquia; iste maledicetur in populis, quia pro culpa silentii condemnabitur, quoniam multis prodesse potuit; sed quia noluit, ideo pro multorum poena juste punietur.

VERANUS. Qui sunt illi qui vendunt frumenta, de quibus mox sequitur: Benedictio autem super capita vendentium?

SALONIUS. Illi vendunt frumenta, qui verba vitae et sanctae praedicationis suis auditoribus annuntiant.

VERANUS. Quod pretium accipiunt ab eis?

SALONIUS. Pretium fidei et confessionis sanctae.

VERANUS. Quomodo veniet benedictio super eorum capita?

SALONIUS. Quia singulis eorum dicturus est Dominus: Euge, serve bone et fidelis, quia (Matth. XXV), etc.

VERANUS. Quid est quod ait: Qui conturbat domum suam, possidebit ventos? Quomodo potest aliquis possidere ventos?

SALONIUS. Domum, in hoc loco, mentem appellat, in qua unusquisque veluti in domo habitat per cogitationes: ventos, immundos spiritus appellat. Qui ergo domum, id est mentem suam, malis et noxiis cogitationibus perturbare non timet, iste nimirum possidebit ventos, quia per malas cogitationes viam fecit daemonibus, ut ingrediantur et habitent in ipso. Possidebit ventos, id est daemones ad condemnationem sui.

VERANUS. Quomodo mulier diligens corona est viro suo, et putredo in ossibus ejus quae confusione res dignas gerit (Prov. XII)?

SALONIUS. Mulier bona et casta honorem viro suo praebet in omnibus; et quia diligit eum et bene regit domum ipsius, corona illi est, quia ejus virtutibus addit gratiam, unde coronatur a Domino: adultera vero mulier, quamvis foris videatur speciosa, putredo tamen est in ossibus, quia intus fetore luxuriae suae membra coinquinat.

VERANUS. Quomodo intelligendum est quod ait: Melior pauper est et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigus pane?

SALONIUS. Vere melior est frater idiota et simplex qui operatur bona quae novit, unde vitam aeternam mereatur habere in coelis, quam gloriosus, id est clarus doctrina et eruditione Scripturarum, vel comptus doctoris officio, qui indiget pane dilectionis, quia neque Dominum diligit, neque proximum. Vel certe ideo pane indiget, quia non operatur quae intelligit aut docet.

VERANUS. Quis est homo versutus qui celat scientiam? Sic enim dicit: Homo versutus celat scientiam.

SALONIUS. Versutus hoc loco in bona significatione ponitur, id est sapiens et prudens, vir ergo versutus; id est sapiens et prudens aliquando de industria celat scientiam, duabus videlicet de causis: una quia infirmis auditoribus non potest loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus (I Cor. III), id est magna sacrarum Scripturarum mysteria quae novit, non audet illis manifestare, ne forte scandalizentur; altera, quia non vult sanctum dare canibus, neque mittere margaritas ante porcos (Matth. VII).

VERANUS. Quid est quod ait: Vult et non vult piger (Prov. XIII)? Si vult, quomodo ergo non vult?

SALONIUS. Per pigrum, ille designatur qui se non vult exercere in bonis operibus. Vult ergo regnare piger cum Deo, et non vult laborare pro Deo. Vult pervenire ad beatitudinem et tamen non vult praecepta Christi implere, ut beatitudinem mereatur obtinere. De hoc enim Jacobus dicit: Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis (Jac. I).

VERANUS. De quibus operibus dicit: Anima autem operantium impinguabitur (Prov. XIII)?

SALONIUS. De illis dicit, qui bona operantur, qui Domini student implere praecepta; illorum anima impinguabitur gratia spirituali, et dulcedine regni coelestis.

VERANUS. Quare impinguabitur anima illorum qui bona operantur?

SALONIUS. Quia post labores vitae praesentis, immarcessibili mercede remunerabitur.

VERANUS. Quis est nuntius impii de quo dicit: Nuntius impii cadit in malum?

SALONIUS. Nuntius impii, id est angelus diaboli; Arius fuit et Sabellius, caeterique haeretici angeli Satanae: isti nimirum ceciderunt in malum, id est aeternae gehennae tormentum.

VERANUS. Quis est legatus fidelis, de quo sequitur: Legatus fidelis sanitas (Prov. XIV)?

SALONIUS. Legatus fidelis est unusquisque catholicus praedicator et doctor qui sibi suisque auditoribus sanitatem et salutem acquirit aeternam.

VERANUS. Quare dicit: Latebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum, cum in hac vita magis boni soleant jacere ante malos, et justi ante portas iniquorum?

SALONIUS. In novissimo judicio coronatis justis, impii condemnabuntur, qui eos in praesenti vita affligebant, et idcirco dicit: Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. Attamen quod dicit: Ante bonos, et ante portas justorum, non ad vicinitatem loci pertinet, quoniam mali et boni non sibi erunt tunc vicini; sed pertinet ad visionem bonorum, quoniam boni semper videbunt tormenta malorum, unde Deo liberatori suo majores sine fine referant gratias.

VERANUS. Quid est quod ait: Pondus et statera judicia sunt Domini, et opera ejus omnes lapides saeculi (Prov. XVI)? Quomodo pondus et statera judicia sunt Domini?

SALONIUS. Quia Dominus omnia in pondere et mensura, et numero (Sap. XI) constituit. Pondus et statera judicia Domini sunt, quia sicut ipse voluit, unicuique mensuram fidei et gratiam Spiritus sancti distribuit.

VERANUS. Quos appellat lapides saeculi?

SALONIUS. Justos et fortes in fide: omnes enim lapides saeculi, id est sancti et electi viri, opera sunt Domini, quia nemo sua virtute, nemo suo merito electus est a Domino, ut coelesti aedificationi esset aptus, sed sola gratia et misericordia ipsius.

VERANUS. Quid est quod dicit: Corona senum, filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum (Prov. XVII)? Si mali sunt filii filiorum, quomodo sunt gloria in hoc loco?

SALONIUS. Patriarchas vocat et prophetas, quorum filii sunt sancti apostoli, et filii filiorum successores apostolorum, videlicet sancti praedicatores. Omnes enim isti corona senum sunt, id est patriarcharum et prophetarum; quia digna laude celebrant eos, per quorum exempla et vaticinia ad cognitionem gratiae pervenerunt.

VERANUS. Quomodo patres sunt filiorum?

SALONIUS. Magna quippe est gloria praedicatoribus Novi Testamenti, quod filii veterum patrum id est patriarcharum et prophetarum esse meruerunt.

VERANUS. Quare dicit: Qui dimittit aquam caput est jurgiorum. Nunquid ille qui clausam aquam decurrere dimittit, jurgia concitat? aut nunquid non magis vinum quam aqua jurgia concitare solet?

SALONIUS. Figurate hoc dictum est: nam per aquam designatur lingua levis et fluxa; et qui immodice linguam suam relaxat, caput est jurgiorum: quia qui linguam suam non refrenat, jurgia et lites concitat, et concordiam dissipat.

VERANUS. Dic mihi, quaeso, quomodo in facie prudentis lucet sapientia, sicut ait Salomon: Oculi autem stultorum sunt in finibus terrae?

SALONIUS. Prudens homo saepe in ipsa vultus claritate faciei suae solet praemonstrare gravitatem sui sensus, et claritatem intellectus. Stulti vero ad hanc imitandam et sectandam, videlicet gravitatem, oculos mentis non possunt attollere, sed tota admiratione perquirunt, qualiter ad finem (hoc est, ad impletionem carnalium voluptatum) pertingere valeant.

VERANUS. Nunquid ita solummodo intelligere debemus?

SALONIUS. Specialiter hoc de Christo debemus dictum intelligere. In facie namque prudentis (videlicet Salvatoris) lucebat sapientia divinitatis, quam ipse in carne apparens, virtutum et doctrinae testimonio demonstrabat et confirmabat. Oculi vero stultorum (id est Judaeorum non credentium) magis incendebantur terrenis desideriis, quam salutaribus ejus monitis atque doctrinis.

VERANUS. Quid est hoc quod ait: Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit (Prov. XVIII)? Quod est hoc donum quod dilatat viam hominis, et quod ante principes facit illi spatium?

SALONIUS. Donum hoc, donum est caritatis, sive aliarum virtutum, quas a Domino fideles accipiunt: hoc videlicet donum hominis dilatat viam ejus, id est actionem; quia unusquisque fidelis quanto amplius gratia sancti Spiritus intus repletur, tanto magis viam suam foris dilatat, id est bonorum operum gressum multiplicat, quia quotidie in sanctis desideriis et bonis operibus crescit et augetur.

VERANUS. Hoc donum quomodo facit homini spatium ante principes?

SALONIUS. Quia inter magnos Ecclesiae rectores, in foro tribuit illi culmen honoris, et gloriam aeternae beatitudinis.

VERANUS. Quare dicit: Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam (Prov. XIX et XXVI)? Quis enim est tam piger qui, comedendo vel bibendo, manum ad os suum non applicet?

SALONIUS. Qui abscondit manum suam sub ascella, non vult utique ad aliquod opus vel laborem extendere illam: ergo per pigrum designatur unusquisque segnis et desidiosus praedicator, qui non vult opere implere quod dicit: Manum quippe ad os porrigit, qui studet opere implere quod docet.

VERANUS. Quis est ille piger de quo dicit: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX)? Quod si piger tempore frigoris arare noluerit, nunquid aestatis tempore, qui sibi aliquid tribuat invenire non poterit?

SALONIUS. Saepe namque pigri, et frigoris et aestatis tempore inveniunt qui sibi tribuant eleemosynam fideles: sed piger in hoc loco illum significat qui propter desidiam et hujus mundi adversitatem (quae per frigus designatur) in Dei servitio negligit laborare, et idcirco in futuro die judicii mendicabit, quia non habebit opera bona pro quibus mereatur accipere beatitudinem, quoniam quidquid seminaverit homo, hoc et metet (Gal. VI).

VERANUS. Cur ergo dies judicii et regnum Dei, aestati comparatur?

SALONIUS. Quia tunc omnia nostrae tristitiae nubila transibunt, et vitae illius dies, aeterni solis claritate fulgebit.

VERANUS. De quo rege dicit: Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo?

SALONIUS. De illo qui est Rex regum, et Dominus dominantium, videlicet Domino Jesu Christo, qui sedet in solio judicii, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Ipse nimirum dissipat omne malum intuitu suo, quia respectu potentiae, omne malum, etiam secretarum cogitationum penetrabit, ut reddat unicuique, secundum quod egit; unde in Evangelio dicit: Nihil est tam opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur (Luc. XII). Tunc justis cum Domino coronatis, soli reprobi poenas subibunt aeternas.

VERANUS. Quid est quod ait: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile apud Deum (Prov. XX et XXI)?

SALONIUS. Pondus et pondus, mensuram et mensuram dicit is diversum pondus et diversam mensuram. Quantum ergo ad litteram; quicunque in domo sua varium habet pondus variamque mensuram, propter hoc utique habet ut aliter libret metiaturque sibi, atque aliter proximo, quod est utique abominabile Domino; unde in lege Moysis Dominus praecepit, dicens: Sit tibi aequus modius, justusque sextarius (Levit. XIX).

VERANUS. Quomodo autem spiritualiter intelligi debet?

SALONIUS. Ille in domo sua diversum habet pondus, et diversam mensuram, qui semper in suis actibus quaerit unde ipse laudetur, et in aliorum actibus perscrutatur unde ipsi vituperentur. Iste utique talis abominabilis est Deo qui nimirum quantum sibi placere desiderat, tantum displicet Deo, qui omnia cordis secreta rimatur.

VERANUS. Quomodo intelligendum est quod ait: Malum est, malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit, tunc gloriabitur (Prov. XX)?

SALONIUS. Secundum litteram, solet emptor vituperare quod emere desiderat, et dicere: Malum est. malum est; verumtamen si bene emerit, gloriabitur cum recesserit.

VERANUS. Spiritualiter autem quomodo intelligis?

SALONIUS. Ille veraciter est emptor, qui sibi aeterna in coelis praemia comparare desiderat. Ipse nimirum emere studet terrenis coelestia, caducis mansura, temporalibus aeterna. Talis ergo emptor quidquid patitur in praesenti malum esse dicit, quia malum esse intelligit. Attamen quia omnia adversa pro Deo patienter sustinet, cum secesserit de mundo, tunc gloriabitur, quia perveniet ad beatitudinem.

VERANUS. Item, quomodo intelligendum est quod paulo post dicit: Haereditas ad quam festinatur, in principio, in novissimo benedictione carebit?

SALONIUS. Haereditas haec acquisitio avaritiae potest intelligi: ergo quicunque per avaritiae nequitiam in hac vita sibi divitias multiplicare desiderant, necesse est ut in futuro aeternae haereditatis beatitudinem amittant. Aliter: Quicunque pro bonis operibus humanam laudem quaerere desiderant, in principio quasi ad haereditatem festinant: ideoque, in novissimo benedictione carebunt, quia nullam remunerationem percipient a Deo: de talibus enim scriptum est: Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam (Matth. VI et X)

VERANUS. Quid est quod ait: Ruina hominis est devorare sanctos, et post vota tractare (Prov. XXVI)? Quid est hoc, devorare sanctos?

SALONIUS. Devorare sanctos est voto se obligare. Impii autem devorabant sanctos, quando voto se obligabant ubi persequerentur sanctos, et occiderent eos, quemadmodum quadraginta viri Judaei, sicut in Actibus apostolorum loquitur: Devoverunt se non manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum (Act. XXIII). Et pagani, ut saepe legimus, diis suis devoverunt sanguinem Christianorum.

VERANUS. Quid est quod ait: Et post vota tractare (Prov. XX)?

SALONIUS. Post vota promissa tractare, est sanctos persequi et distrahere, et quasi vile mancipium contemnere.

VERANUS. Quomodo ergo ruina est hominis, devorare sanctos, et post vota tractare?

SALONIUS. Si enim peccatum est alicui homini nocere, multo magis peccatum est, cum aliquis sanctos Dei persequitur, aut offendit, aut laedit; et idcirco ruina est illi qui persequendo sanctos, aeternae damnationis sibi praeparat interitum.

VERANUS. Quomodo intelligendum est quod ait: Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Dei? Quare dixit cor regis tantum esse in manu Dei, et non omnium hominum, cum alibi scriptum sit: In manu ejus sunt omnes fines terrae (Psal. XCIV), si omnes fines terrae in potestate Dei sunt, et corda omnium hominum sunt in manu ejus?

SALONIUS. Regem in hoc loco non illum debemus intelligere, qui rex est solo nomine, et temporaliter aliis imperat, sed unumquemque virum sanctum, fidelem atque religiosum Christianum, cujus milites sunt sacrae virtutes, et ipse vitiorum bella in se bene vincere novit. Sicut ergo Deus multifariis divisionibus aquarum, late fines terrarum et aeris implet, ita cor regis quocunque voluerit, inclinabit, id est ad quodcunque bonum voluerit, convertet: quoniam sicut divisiones gratiarum angelis et hominibus juxta voluntatem suam tribuit, ita corda regum (id est sanctorum) variis donis replet, et diversis ornat muneribus.

VERANUS. Quid est quod ait: Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur (Prov. XXI)? Qui sunt isti gigantes, in quorum coetu morabitur qui erraverit a via doctrinae?

SALONIUS. Gigantes appellavit immundos spiritus, id est daemones, de quibus beatus Job dicit: Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis (Job. XXVI), id est daemones et omnes quos ipsi deceperunt, et qui illis consenserunt, sub poenis torquentur.

VERONUS. Quare daemones appellantur gigantes?

SALONIUS. Quia daemones superbi et elati sunt, et mali ac fortes, sicut olim fuerunt gigantes. In coetu ergo istorum gigantum, id est daemonum, commorabuntur omnes qui erraverunt a via doctrinae, id est a via veritatis; quia simul cum daemonibus torquebuntur in poena aeternae damnationis.

VERANUS. Quae est civitas fortium, vel quis est sapiens de quo dicit: Civitatem fortium ascendit sapiens, et detraxit robur fiduciae ejus (Prov. XXI)?

SALONIUS. Civitatem appellat mundum; fortes, daemones. Mundus iste quondam civitas fortium erat, quia idolorum cultui deditus, daemonibus serviebat, et fiduciam vitae habebat in cultu eorum qui non sunt dii, sed opera manuum hominum.

VERANUS. Quis est ergo ille sapiens qui hanc civitatem fortium ascendit?

SALONIUS. Ille Filius Virginis, Dei virtus, et Dei sapientia, qui tunc civitatem hanc ascendit, quando natus in carne, visibilis mundo apparuit. Ipse nimirum destruxit robur fiduciae ejus, quia subvertit et abstulit de mundo cultum deorum, in quibus confidebant gentiles.

VERANUS. Quid est quod ait proverbium: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit non recedet ab ea (Prov. XXII)? Nunquid non multi recedunt a via sua mala, quam ambulaverunt in adolescentia?

SALONIUS. Vere plurimi, inspirante divina gratia, in senectute convertuntur a vitiis quae habuerunt in adolescentia; nec Salomon hoc fieri posse negat: sed frequentius hoc contingere solet, ut mores quos homo discit in adolescentia, non eos mutet in senectute, attamen non semper ita evenire confirmat: et idcirco ponit hujuscemodi proverbium, ut omnes admoneat, quatenus a prima aetate. virtutibus et bonis operibus studeant insudare, ne forte in senectute non possint studia bonorum operum discere quae neglexerint in tenera aetate.

VERANUS. Quid est quod dicit: Fovea profunda os alienae (Prov. XX et XXIII). Quae est haec aliena, cujus os est magna fovea?

SALONIUS. Os alienae dicit os meretricis: qui ergo verba meretricis libenter audit, et oscula ejus delectabiliter suscipit, quasi januam pulsat profundae foveae, id est inferni, et nisi cito se ab ejus colloquio vel osculo subtrahat, deserente se Deo, illico mergitur in foveam mortis: et hoc est quod dicit: Cui iratus est Dominus, incidet in illam?

VERANUS. Quid est quod ait: Appone cor ad doctrinam meam? Et paulo post subjungit: Ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia, ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis (Prov. XXII). Quomodo tripliciter descripsit doctrinam suam et scientiam? aut quid est apponere et intelligere doctrinam?

SALONIUS. Tripliciter vero doctrinam suam describit, qui unicuique praecipit eam ut studeat implere cogitatione, locutione et opere.

VERANUS. De quibus terminis dicit: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXIII)?

SALONIUS. Terminos antiquos dicit terminos veritatis et fidei, quos statuerunt ab initio catholici doctores. Hoc ergo praecepit, ut veritatem sacrae fidei et evangelicae doctrinae nemo aliter suscipiat quam a sanctis Patribus est tradita. Sive hoc praecepit, ut eloquia sanctarum Scripturarum nemo aliter interpretetur, nisi juxta uniuscujusque scribentis intentionem.

VERANUS. Quae sunt opes illae de quibus ille dicit: Ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes, quia facient sibi pennas, et volabunt in coelum? Quas pennas sibi opes, id est divitiae seu copiae, facere possunt?

SALONIUS. Opes istae sunt arcana Divinitatis, et secreta coelestium mysteriorum, et est sensus: Ne erigas oculos tuae mentis ad perscrutanda Divinitatis arcana et mysteriorum coelestium secreta, quae penetrare non potes, nec intelligere vales, quoniam solis aquilis haec patent, id est supernis civibus tantum manifesta sunt.

VERANUS. Quae sunt cellaria de quibus dicit: In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia et pretiosa, et pulcherrima (Prov. XXIV).

SALONIUS. Cellaria sunt corda justorum, qui per doctrinam sapientiae replentur substantia pretiosa et pulcherrima, id est donis virtutum atque bonorum operum.

VERANUS. Quid est quod dicit: Septies enim cadet justus, et resurget? si justus est, quomodo cadere, id est peccare, dicitur?

SALONIUS. Loquitur hic Salomon de levibus et quotidianis peccatis, sine quibus nullus justorum in hac vita esse potuit, nec esse potest; ut alibi dicit: Benedicam Dominum in omni tempore septies (Psal. XXXIII): etiam significat aliquando, saepe et frequenter quod aptissime hic intelligi potest: septies, hoc est, saepe cadet justus, et saepe resurget: aut certe omni tempore cadit et resurgit, scilicet gratia divina, secundum quod supra dictum est.

VERANUS. Quomodo intelligendum est: Praepara opus tuum foris, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam? Quod est homo foris [ F. leg. quid est quod foris] praeparare debemus?

SALONIUS. Opus vocat bonam actionem, ideoque addidit, tuum; hoc est tibi utile et necessarium: Opus ergo nostrum foris praeparamus, cum actionem nostram bene exterius componimus; et ut Deo placeat, ordinamus.

VERANUS. Quomodo agrum nostrum diligenter exercemus?

SALONIUS. Agrum diligenter exercemus, si a spinis vitiorum corpus nostrum purgamus.

VERANUS. Post agri exercitium, domum nostram quamodo aedificabimus?

SALONIUS. Si primo exterius actus nostros bene componimus, domum nobis bene aedificamus, cum puritatem vitae et munditiam etiam cogitationum servamus, et habitaculum nostrae mentis piis cogitationibus exornamus.

VERANUS. Quis est Dominus, aut qui sunt reges de quibus dicit: Gloria Domini est, celare verbum; gloria regum, investigare sermonem (Prov. XV)?

SALONIUS. Dominus iste, Dei Filius est, videlicet Dominus Jesus, cujus gloria fuit celare verbum, id est se esse Dei Filium: quia dum in carne apparuit, magis se hominem quam Dei Filium confiteri voluit: ut diabolus eum non cognosceret, et ita passione sua genus humanum redimeret: quoniam si eum diabolus cognovisset Dei Filium esse, nunquam crucifixisset. Gloria itaque Domini fuit celare verbum, id est in forma hominis, divinitatis suae occultare potentiam, ut dum infirmitatem carnis ostenderet, diabolus cum a passione retrahere non festinaret, quatenus per ignorantiam passionis perveniret ad gloriam resurrectionis.

VERANUS. Qui sunt ergo reges, quorum gloria est investigare sermonem?

SALONIUS. Reges isti sancti fuerunt apostoli, qui diligenter sermonem Domini investigare studebant, quo se Domini fore significabant. Nam ubi non aperte se Dominum esse monstrabat, sed mystice volebat intelligi, ejus sermonem summa perscrutabantur diligentia, quale est illud, etc.: Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Nam cum celaret Verbi divinitatem, et ostenderet carnis infirmitatem, interrogavit hos reges dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? Cui regum eximius, videlicet B. Petrus apostolus, investigans sermonem illius, quem antea saepe audivit, continuo respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi.

VERANUS. Quid est quod sequitur: Coelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile esse dicunt (Prov. XXV)?

SALONIUS. Reges vocat prophetas et apostolos, qui revelante sancto Spiritu arcana divinitatis cognoscere meruerunt. Per cor regum designatur scientia, et intellectus prophetarum et apostolorum.

VERANUS. Quomodo ergo intelligendum, est quod ait: Coelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

SALONIUS. Sicut altitudo coeli et profunditas terrae comprehendi non potest ab hominibus, ita nostrae fragilitatis capacitas non valet comprehendere, neque penetrare altitudinem scientiae et intellectus prophetarum et apostolorum.

VERANUS. Quomodo sibi concordant, aut quomodo sibi convenire possunt ea quae dicit: Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis, et, Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur (Prov. XXVI)? Istae nimirum sententiae valde sibi videntur esse contrariae.

SALONIUS. Vere bene sibi concordant, si eas diligenter consideremus. Per hoc enim quod ait: Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, nos admonet, ut quia stultus sapientiam non percipit, nos ejus stultitiam non imitemur, sed potius contemnamus et despiciamus? et quoties ei loquimur, non turpiter, non furiose, non superbe, sed honeste, patienter atque humiliter hoc loquamur et sapienter, ne illi similes efficiamur. Per hoc vero quod sequitur, Responde stulto juxta stultitiam suam, nos admonet ut sapienter increpemus et redarguamus stultum, et manifeste demonstremus quanta sit in eo stultitia, ne forte si non agnoscat stultitiam suam se putet esse sapientem.

VERANUS. Quis est ille susurro de quo dicit: Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad interiora ventris?

SALONIUS. Susurrorem appellat incentorem litis et bilinguem, qui laudes verborum simulat, et ideo quasi simplicia esse videntur verba ipsius. Sed perveniunt ad interiora ventris, quia susurro semper quaerit audire unde possit jurgia seminare, quibus stomachus indignetur, et omnia interiora perturbentur.

VERANUS. Quis est ille amor absconditus, de quo dicit: Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus (Prov. XXVII)?

SALONIUS. Amorem absconditum in hoc loco, amorem vocat illicitum, id est libidinosum, ut est amor adulterinus, qui pro sua turpitudine absconditur, ne a sapientibus redarguatur. Melior est ergo manifesta correptio, quam amor absconditus, quia multo melius est aliquem ut corrigatur manifeste increpare, quam studio simul peccandi occulte diligere.

VERANUS. Quid est quod ait: Anima saturata calcabit favum; anima esuriens, amarum pro dulci sumet? Quomodo anima saturata favum calcat?

SALONIUS. Juxta litteram, anima saturata favum calcat, quia quicunque cibis repletus est, dulcem contemnit ac despicit escam: qui vero esurit, licet aliquam in cibis amaritudinem sumat, parvipendit.

VERANUS. Spiritualiter autem, quomodo intelligenda est haec sententia?

SALONIUS. Anima saturata est anima divitum, qui in praesenti vita habent consolationem suam, quoniam rerum temporalium copiis abundant. Unde Dominus in Evangelio ait: Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Luc. VI). Anima ergo divitum calcat favum, quia pro terrenis bonis spernit dulcedinem regni coelestis. Anima vero esuriens etiam amarum pro dulci sumet, quoniam qui esurit et sitit justitiam (Matth. V), omnem amaritudinem pro dulcedine sumit, quia patienter sustinet omnem praesentis vitae adversitatem pro amore superne dulcedinis, id est aeternae beatitudinis.

VERANUS. Cui loquitur Salomon, cum dicit: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera (Prov. XXVII)? Nunquid lanigeros docet considerare greges?

SALONIUS. Non: loquitur enim pastori Ecclesiae, et est sensus: Diligenter curam impende iis quibus praepositus es, et agnosce animos et actus singulorum; et si aliquam sorditatem vitiorum inveneris, citius castigare et emundare stude.

VERANUS. Quare mox subjungit: Non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem generationum?

SALONIUS. Ut pastor Ecclesiae ovibus sibi commissis incessanter curam adhibeat; et est sensus: Non enim tu semper habebis potestatem pascendi oves dominicas, sed corona tribuetur in generatione generationum, id est aeterna praeparata est corona, quam et tu percipies si bene paveris dominicas oves.

VERANUS. Quid necesse fuit Salomoni dicere: Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus? Quis enim hoc dicit aut ignorat?

SALONIUS. Vere nullus, si haec verba tantum juxta litteram accipimus.

VERANUS. Quomodo ergo intelligenda sunt?

SALONIUS. Vere tantum spiritualiter.

VERANUS. Quid ergo prata significant?

SALONIUS. Per prata designantur coelestia mysteria, quae ideo prata dicuntur, quia pascua sunt animarum fidelium. Haec enim prata, hoc est divina mysteria diu causa fuerunt sub typis ac figuris legalibus

VERANUS. Quomodo et quando aperta sunt haec prata?

SALONIUS. Aperta quippe sunt prata, quia per gratiam Domini Salvatoris revelata sunt coelestia sacramenta, quando aperuit discipulis suis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV). Tunc apparuerunt et herbae virentes, hoc est novae sententiae evangelicae veritatis et gloriae.

VERANUS. Quid significant fena quae collecta sunt de montibus?

SALONIUS. Per montes designantur sancti Patres Veteris Testamenti scriptores; per fena, scripta eorum. Collecta sunt fena de montibus, quia scripta sanctorum veterum Patrum collecta sunt ad pabulum et ad refectionem ovium dominicarum, id est animarum fidelium.

VERANUS. Quid est quod ait: Pauper et creditor obviaverunt sibi, utriusque illuminator est Dominus (Prov. XXII)? Quis est iste pauper et iste creditor, qui sibi obviaverunt?

SALONIUS. Pauper est humilis, verbi auditor: creditor autem est qui pauperi, id est humili auditori, pecuniam verbi Dei praedicando committit.

VERANUS. Quando pauper et creditor obviant sibi?

SALONIUS. Quando in unam eamdemque auditor simul et praedicator divinae pietatis gratiam conveniunt: unde pulchre sequitur: Utriusque illuminator est Dominus (Prov. XXIX); quia sine gratia divinae pietatis, nec ille potuit praedicare, nec iste credere.

VERANUS. Quid est quod ait: Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus? Quae est haec prophetia, qua deficiente, populus dissipabitur?

SALONIUS. Prophetia est sacerdotalis eruditio atque doctrina: ergo cum cessaverit doctrina et eruditio sacerdotum, populus dissipabitur; quia cum deest admonitio et increpatio sacerdotum, suae voluntati et arbitrio relinquitur, et continuo variis peccatis vitiisque corrumpitur.

VERANUS. Quomodo ignitus clypeus est omnis sermo Dei: sic enim dicit Salomon: Omnis sermo Dei, ignitus clypeus est sperantibus in se (Prov. XXX)?

SALONIUS. Omnis sermo divinae auctoritatis, idcirco ignitus clypeus dicitur, quia corda electorum qui spem suam in Deo ponunt, et igne claritatis accendit, et scientia veritatis illuminat, et sordes vitiorum quas in eis reperit, consumit et purgat, et ab insidiis hostium, cunctisque defendit adversitatibus.

VERANUS. Quae est sanguisuga, cujus duas dicit esse filias? sic enim ait: Sanguisugae, duae sunt filiae dicentes: Affer, et nunquam satiantur.

SALONIUS. Sanguisuga diabolus est qui semper sanguinem sitit, id est ad peccata homines trahere cupit, et sitim peccandi incessanter accendit.

VERANUS. Quae sunt illae duae filiae sanguisugae, dicentes? Affer, affer, et nunquam satiantur?

SALONIUS. Luxuria videlicet et avaritia: istae nimirum spiritualiter diaboli sitim et ardorem imitantur, quia sicut nunquam peccando satiatur, sic nec avaritia nec luxuria. Nam quanto quisque magis luxuriatur et fornicatur, tanto amplius delectatur. Similiter quanto quisque sibi divitias accumulat: tanto magis eas semper augmentare desiderat.

VERANUS. Quare posuit Salomon exemplum stellionis, dicens: Stellio nutritur manibus, et commoratur in aedibus regis (Ibid.)?

SALONIUS. Ut pigros et ingenio tardos, ad operandum et benedicendum provocaret.

VERANUS. Quod genus animalis est stellio?

SALONIUS. Genus lacertae, valde pigrum et colore vario; unde nomen accepit stellio, quia quasi stellis (id est guttis) distinctus et variatus est.

VERANUS. Quid ergo significat stellio?

SALONIUS. Illos significat qui tardi sunt ingenio; et tamen quotidiano studio et diligentia, manibus aeternam aulam conscendunt; hoc est, quamvis cum magno labore ad notitiam sacrarum Scripturarum perveniunt, et penetrare valent secreta coelestium mysteriorum. De talibus scriptum est in Evangelio: Qui habet dabitur ei, et abundabit (Matth. XIII): quoniam qui habuerit studium legendi, dabitur ei facultas intelligendi.

VERANUS. Quae sunt illa tria de quibus Salomon dicit: Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum incedit feliciter?

SALONIUS. Leo fortissimus bestiarum, qui ad nullius pavet occursum: gallus succinctus lumbos: et aries, nec est rex qui resistat ei. Ista sunt quae bene gradiuntur.

VERANUS. Quem significat iste leo?

SALONIUS. Illum de quo scriptum est: Vicit leo de tribu Juda, etc. (Apoc. V), Dominum scilicet Jesum Christum, qui fortissimus bestiarum dicitur, quia quod infirmum est Dei fortius est hominibus (I Cor. I).

VERANUS. Quod est illud infirmum Dei?

SALONIUS. Infirmum fuit Dei, carnem nostrae mortalitatis assumere: sed hoc fortius est hominibus quia ipse homo natus ex Virgine, perfectus exstitit Deus.

VERANUS. Quare iste leo ad nullius pavet occursum?

SALONIUS. Quia peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus (I Petr. II); unde ipse dicit in Evangelio: Ecce venit princeps mundi, et in me non invenit quidquam.

VERANUS. Quid significat gallus succinctus lumbos?

SALONIUS. Sanctos praedicatores.

VERANUS. Quare galli praedicatores dicuntur

SALONIUS. Quia inter praesentis vitae tenebras, verum mane, hoc est veram lucem, praedicando annuntiant, gloriam videlicet aeternae beatitudinis.

VERANUS. Quare isti galli succincti lumbos dicuntur?

SALONIUS. Quia sancti praedicatores in membris suis luxuriam et libidinem restinguunt.

VERANUS. Quid significat aries, cui non est rex qui resistat?

SALONIUS. Per arietem, sancti designantur confessores et sacerdotes, qui veluti arietes gregem praecedunt, quia populum fidelem per exempla sua gradientem ducunt. Isti nimirum arietes (si spiritualiter et recte vivant) nullus est rex qui eis resistere valeat; quia nullus est tam saevus persecutor, qui eorum intentionem valeat impedire, quia etsi eis mala ingeruntur, omnia patienter sustinent pro Christo.

VERANUS. Quid est illud quartum quod incedit feliciter?

SALONIUS. Ille qui stultus apparuit postquam erectus est in sublime.

VERANUS. Quis est ille?

SALONIUS. Antichristus qui revelabitur in sublime: hoc est in excelsum: qui cum fuerit homo nequissimus, dignabitur se Filium Dei nominare, et mentietur se esse Deum.

VERANUS. Elevatus in sublime quomodo stultus apparebit?

SALONIUS. Quia in ipsa elatione et superbia sua, subito divino gladio percussus interibit.

VERANUS. Quare de illis superioribus, dicit: Tria sunt quae bene gradiuntur (Prov. XXX): de isto vero, Quartum quod incedit feliciter? Quare similiter de isto non dixit: Incedit bene; sed dicit, feliciter?

SALONIUS. Quia omne quod feliciter incedit non semper bene incedit, neque omne quod incedit bene semper feliciter.

VERANUS. Quae sunt ergo quae incedunt bene, aut quae feliciter?

SALONIUS. Illa bene incedunt quae ambulant sancte et juste; illa incedunt feliciter quae in hac vita habent prosperitatem suam. Leo, gallus et aries bene gradiuntur, sed non feliciter, quia et Christus Dei Patris voluntatem in omnibus complevit, sed multa adversa et mortem sustinuit: Similiter sancti praedicatores et confessores divinam student adimplere voluntatem, sed multas in hac vita sustinent persecutiones. Antichristus vero non bene incedet, quia superbus contra Dei voluntatem omnia faciet: Sed incedet feliciter, quia (quamvis ad breve tempus) in magna erit gloria et prosperitate.

VERANUS. Quis est ille rex Lamuhel, de quo dicit: Verba Lamuhel regis, visio qua erudivit eum mater sua?

SALONIUS. Lamuhel, Hebraea lingua dicitur; Latine interpretatur In quo Deus. Ipse nimirum est Salomon rex Israel, in quo fuit Deus; quia nisi Deus in eo mansisset, tot et tanta divina mysteria nec intelligere nec scribere potuisset.

VERANUS. Quae fuit mater ejus quae erudivit eum et docuit visionem?

SALONIUS. Secundum litteram potest intelligi carnalis ejus mater Bersabea regina, quae prudenter illum docuit; sed mater in hoc loco nulla melius intelligitur quam spiritualis et divina gratia, quae illum in corde invisibiliter erudivit, et docuit intellectum sapientiae, quam ipse foris hominibus et praedicavit et scripsit.

VERANUS. Quae est mulier illa fortis de qua dicit: Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus?

SALONIUS. Mulier fortis appellatur sancta Ecclesia catholica; quae ideo mulier dicitur, quia Deo spirituales generat filios ex aqua et Spiritu sancto. Fortis ideo dicitur, quia cuncta saeculi hujus adversa simul et prospera, propter fidem et amorem sui Conditoris ac Redemptoris contemnit et despicit.

VERANUS. Quare dixit Salomon: Mulierem fortem quis inveniet?

SALONIUS. Quia per Spiritum sanctum cognovit quomodo nullus prophetarum, nullus omnino electorum sufficeret ad redemptionem humani generis, nisi solus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, ideoque ait: Mulierem fortem quis inveniet. subauditur nisi Christus.

VERANUS. Quare mox addidit: Procul et de ultimis finibus pretium ejus?

SALONIUS. Ut ostenderet quia non suo tempore, sed longe post eum, nec similis illi venturus erat Christus, id est homo purus a peccatorum sordibus; sed in fine saeculorum descensurus erat de coelis filius, qui natus ex Virgine, perfectus esset Deus et homo: et hoc est quod ait procul, id est longe post. Significat autem tempus quod fuit a diebus Salomonis usque ad partum Virginis. De ultimis vero finibus dicit quia a summo coelo egressio ejus?

VERANUS. Quod pretium dedit Dominus pro hac muliere?

SALONIUS. Semetipsum, sicut dicit Apostolus: Qui dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam in odorem suavitatis (Ephes. V).

VERANUS. Mulier fortis quomodo facta est quasi navis institoris? sic enim dicit Salomon: Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

SALONIUS. Institor dicitur negotiator, propterea quod semper instat ut acquirat et multiplicet merces et lucra sua. Navis ergo institoris onusta diversis mercimoniis, quae in sua patria magis abundant, per mare pergit ad loca peregrina, ut illic venditis omnibus illis quae attulit, cariora domum reportet. Sic ergo mulier fortis, id est sancta Ecclesia, semper desiderat onerari virtutum divitiis, et abundare bonis operibus navigans per mare saeculi hujus, ut per ea mereatur, id est acquirat majora, id est divinae gratiae dona.

VERANUS. Quis est hujus navis instructor

SALONIUS. Dominus Jesus Christus qui dedit pretium sanguinis sui, et redemit Ecclesiam. Sancta ergo Ecclesia ad exemplum instructoris, hoc est, Domini ac Redemptoris sui, semper sibi multiplicare laborat virtutum atque bonorum operum lucra, ut per ea mereatur majora acquirere, id est, aeternae beatitudinis praemia: et hoc est quod ait: De longe portans panem suum; quia in omnibus bonis quae temporaliter agit solam tantum vini panisque satietatem desiderat, quia aeternam solummodo retributionem exspectat.

VERANUS. Quid est dicere: Sindonem fecit et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo (Prov. XXXI)?

SALONIUS. Sindonem fecit Ecclesia et vendidit, quia fidem quam credendo texuerat, loquendo dedit; ac ab infidelibus fidem rectae conversationis accepit: quare et Chananoeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae justitiae, fluxa opera gentilitatis astrinxit, unde hoc quod percipitur, vivendo teneatur.

VERANUS. Quid est quod ait: Stragulatam vestem fecit sibi, byssus et purpura indumentum ejus? Quae est stragulata vestis?

SALONIUS. Stragulata vestis est quae variata textura firmissima fieri solet.

VERANUS. Quid ergo significatur per stragulatam vestem?

SALONIUS. Fortia opera sanctae Ecclesiae, et diversa virtutum ornamenta de quibus propheta dicit: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV).

VERANUS. Byssus et purpura quomodo indumentum ejus mulieris, id est sanctae Ecclesiae est?

SALONIUS. Byssus est genus lini candidissimi: unde pulchre per byssum designatur corporis castitas, et sanctae conversationis puritas; per purpuram vero, sanguinis effusio designatur. Fortis ergo mulier, id est sancta Ecclesia, induit se bysso Dei, id est servat corporis castitatem, et sanctae conversationis rutilat nitore. Induit et se purpura, quando in eo sancti martyres pro Christi nomine sanguinem fundunt.

VERANUS. Si byssus et purpura indumentum est sanctae Ecclesiae, cur ergo dicit in sequentibus: Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissima (Prov. XXXI)?

SALONIUS. Nulla est contrarietas, quia fortitudo refertur ad purpuram, decor vero ad byssi candorem. Est ergo fortitudo indumentum Ecclesiae sanctae, quia propter fidem Christi et justitiam, patienter sustinet malorum hominum improbitatem et persecutionem. Est et decor indumentum ejus, quia operatur justitiam, et se virtutum gratia ornat.

VERANUS. Quare autem dicit: Ridebit in die novissimo, cum Dominus dicat in Evangelio: Vae vobis qui ridetis, quia lugebitis et flebitis (Luc. VI)?

SALONIUS. In Scripturis sacris, risus gaudium significare solet: unde Dominus in Evangelio: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis, id est, gaudebitis. Et B. Job dicit: Os autem veracium replebitur risu, id est gaudio. Mulier ergo fortis, id est sancta Ecclesia, ridebit in die novissimo, id est gaudebit in retributione regni coelestis.

VERANUS. Qui sunt filii mulieris qui eam beatissimam praedicaverunt? aut quis est vir ejus, qui laudavit eam? Sic enim dicit: Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt filii ejus, et vir ejus laudavit eam (Prov. XXXI).

SALONIUS. Filii hujus mulieris, id est sanctae Ecclesiae, sunt omnes electi: vir ejus Dominus est Jesus Christus. Surgent enim filii Ecclesiae, videlicet omnes electi, de pulvere terrae in novissimo die judicii, et immortalitatis gloria decorati, matrem suam beatissimam praedicabunt, id est laudabunt sanctam Ecclesiam, quae illos genuit Deo, ex aqua et Spiritu sancto. Surget et vir ejus, Dominus videlicet Jesus Christus, cum in die judicii manifestus apparuerit in potentia divinitatis, et laudabit eam dicens in judicio: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum ab initio mundi: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV), etc.

VERANUS. Cur ergo posuit praeteritum, dicens: Surrexerunt? debuit enim dicere, surgent.

SALONIUS. Quod ergo Salomon futurum noverat, certissimum tenebat: et ideo more prophetico, praeteritum posuit pro futuro.

VERANUS. De quibus dicit quod sequitur: Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas (Prov. XXXI).

SALONIUS. Multas filias appellat Ecclesias haereticorum, et turbas malorum catholicorum.

VERANUS. Quae filiae dicuntur Christi vel Ecclesiae? quare dicuntur filii Christi aut Ecclesiae?

SALONIUS. Propter fidei ac baptismi sacramentum, et adoptionem filiorum, quam in baptismate perceperunt.

VERANUS. Istae filiae quas divitias congregaverunt?

SALONIUS. Orationes, jejunia, eleemosynas, afflictionem et castimoniam carnis, linguae refrenationem; meditationem Scripturarum, et caeterorum bonorum operum divitias: quae verae divitiae sunt, si spirituali fiant intentione, videlicet propter regni coelestis retributionem: aliter nihil prosunt agentibus. Unde filiae, videlicet haereticorum, aut malorum catholicorum turbae frustra congregaverunt sibi divitias; quia vel in fide erraverunt, vel certe hujusmodi bona opera non spirituali fecerunt intentione de quibus in Evangelio Dominus: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus. Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos (Matth. VII). Sancta vero Ecclesia catholica supergressa est: hoc est, transcendit omnes illas: quia quidquid agit, in fide tantum recta et spirituali operatur intentione.

VERANUS. De qua gratia et de qua pulchritudine loquitur, cum dicit: Fallax gratia, et vana pulchritudo mulier timens Dominum; ipsa laudabitur (Prov. XXXI).

SALONIUS. Fallax gratia humanae laudis, quam hypocritae ab omnibus exquirunt. Pulchritudo vana, est pulchritudo castitatis vel bonae operationis, quam hypocritae hominibus ostendere cupiunt, ut ab eis laudentur

VERANUS. Quare haec gratia et haec pulchritudo fallax dicitur et vana?

SALONIUS. Quia fallit, hoc est decipit, simulatores: quoniam dum in hac vita quaerunt mercedem, in futuro nullam recipient remunerationem; et, si castitatem servant, vel aliqua bona operantur, vana sunt omnia quae faciunt.

VERANUS. Quae est mulier timens Dominum?

SALONIUS. Sancta videlicet, quae in hac vita semper manet Ecclesia in timore Domini, quae semper ejus desiderat praecepta implere.

VERANUS. Quomodo ergo laudabitur haec mulier?

SALONIUS. Idem Salomon in fine hujus libri manifeste demonstrat, cum dicit: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus (Prov. XXXI).

VERANUS. Cujus sunt haec verba?

SALONIUS. Viri illius Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi.

VERANUS. Quando haec verba dicturus est?

SALONIUS. In die judicii quando praecipiet angelis, ut post finem hujus vitae Ecclesiam ad regni coelestis gaudia introducant: sic enim praecipiet angelis: Date ei de fructu manuum suarum, hoc est bonorum operum. Nam per manus, opera designantur; ac si patenter dicat, quia bonorum operum facere curavit, hoc est caritatem, gaudium, pacem, benignitatem, bonitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam; hoc fructu dignam illi reddite mercedem. Et laudent eam in portis opera ejus: hoc est in judicio, sive in ingressu patriae coelestis laudent eam opera ipsa quae fecit; hoc est remuneretur pro bonis operibu