Expositio mystica in Ecclesiasten

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio mystica in Ecclesiasten
Saeculo VII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 53


Expositio mystica in Ecclesiasten

(PL 53 0993B) INTERLOCUTORES: VERANUS ET SALONIUS.

VERANUS. Quot nominibus vocatus est Salomon?

SALONIUS. Tribus, sicut Scripturae sacrae manifestissime docent, id est Salomon, Ydida, et Ecclesiastes.

VERANUS. Quare his nominibus appellatus est?

SALONIUS. Salomon, id est pacificus, dictus est eo quod in regno eius pax fuit. Ydida vocatus est, id est dilectus Domini, quia dilexit eum Dominus.

VERANUS. Ecclesiastes qua lingua dicitur?

SALONIUS. Graeca; nam Hebraice Cohelech dicitur.

VERANUS. Quomodo sonat in Latino sermone Cohelech, aut Ecclesiastes?

SALONIUS. Ille proprie dicitur Ecclesiastes, qui coetum, id est Ecclesiam, congregat. (0993C) Unde Latino sermone recte Ecclesiastes dicitur Concionator, quia concionatur, id est loquitur ad populum; et sermo eius non ad unum specialiter, sed generaliter dirigitur ad omnes. Concionator ergo in Ecclesia sancta dici potest praedicator.

VERANUS. Quot libros edidit Salomon?

SALONIUS. Tres tantum iuxta numerum vocabulorum suorum: Proverbia, Ecclesiasten et Cantica Canticorum.

VERANUS. Quid ait Salomon in Proverbiis, aut quid docet in Ecclesiaste, vel Cantico Canticorum?

SALONIUS. In Proverbiis docet parvulum, et per varias sententias, instruit quasi filium. (0993D) In Ecclesiaste vero iam perfectae aetatis virum imbuit, ut intelligat quia in huius mundi rebus nihil est perpetuum, nihil gloriosum aut magnum; sed omnia sunt brevia, caduca et vana, quae cernimus. In Cantico Canticorum iam consummatum virum atque perfectum in omnibus, et variis exornatum virtutibus; sponsi, id est, Domini nostri Iesu Christi amplexibus iungit.

VERANUS. Spiritualiter autem quid significat ille Salomon, Ydida et Ecclesiastes?

SALONIUS. Dominum Iesum Christum, qui est noster Salomon, id est pacificans omnia per sanguinem suum fecit utraque unum (Ephes. II), id est, de duobus populis unam sibi construxit Ecclesiam. Unde Apostolus: Christus, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum. (0994B) Ipse est Ydida, id est, dilectissimus patris filius, de quo ipse Pater ad discipulos ait: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui (Matth. III; Marc. I; Luc. III). Ipse nimirum est Ecclesiastes, id est concionator noster qui congregat coetum, videlicet sanctam Ecclesiam de universo orbe terrarum, ad quem loquitur, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Hic est filius David, ad quem caeci in Evangelio clamabant dicentes: Miserere nostri, fili David (Matth. IX, XV et XX). Hic est etiam Rex Ierusalem, non terrestris, sed illius coelestis, quae est mater omnium nostrum. (0994C)

VERANUS. Quid est quod dicit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I); cum scriptum sit in libro Genesis: Vidit Deus cuncta quae fecit et erant valde bona (Gen. I)? Si cuncta quae fecit Deus, valde bona sunt, quomodo ergo omnia vanitas; et non solum vanitas, sed etiam vanitas vanitatum?

SALONIUS. Coelum et terra, maria et omnia quae in hoc circulo continentur, per se quidem bona sunt, quoniam a bono Deo creata sunt, sed comparata Deo, utique pro nihilo habenda sunt, quia semper Deus permanebit id quod est, illa vero omnia transibunt. Nam quae videntur temporalia sunt, quia transitoria; quae autem non videntur aeterna sunt.

VERANUS. Quare bis replicavit sententiam suam dicens: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum et omnia vanitas?

SALONIUS. Ad exaggerandam magnitudinem vanitatum iteravit sententiam suam, ut per hoc demonstraret quia omnis mundi gloria sicut flos feni marcescet, et sicut fumus pertransibit. (0994D)

VERANUS. De quibus generationibus dicit: Generatio praeterit, et generatio adveniet (Eccle. I)?

SALONIUS. De generatione Iudaeorum et generatione gentium. Recedit enim generatio prima Iudaeorum, quoniam periit propter infidelitatem, et succedit generatio de gentibus, congregata videlicet sancta fidelium Ecclesia, quae per fidem Christi salvatur. Potest et sic intelligi: Generatio vadit, et generatio venit, id est, aliis morientibus, alii nascuntur, et quos prius videras, iam non vides, et incipis videre eos qui ante non fuerant. (0995A)

VERANUS. Quare Salomon dicit: Terra in aeternum stat (Ibid.), cum Dominus in Evangelio dicat: Coelum et terra transibunt (Matth. V et XXIV; Marc. XIII; Luc. XXI)?

SALONIUS. Vere iuxta Domini sententiam, Coelum et terra transibunt per meliorationem, sed non per ablationem; quia igne iudicii purgata meliorabuntur, quoniam renovabuntur, sed penitus non destruentur. Tantum quippe ardebit coelum sursum et terra deorsum, quantum malitia hominum simul et daemonum coinquinari potuit. Ergo iuxta sententiam Salomonis, terra in aeternum stabit (Eccle. I), quoniam nunquam destruetur; verumtamen renovabitur et meliorabitur.

VERANUS. Quid significare voluit Salomon, cum ait: Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem (Ibid.)? Quis enim nescit quod oritur sol et occidit, et per incognitas nobis vias regreditur ad locum suum unde ortus est, ut iterum oriatur? (0995B)

SALONIUS. Hoc ideo Salomon dicit, ut ostenderet, quia sol ipse qui hominibus in lucem diei datus est, sua mutabilitate, id est ortu suo et occasu, quotidie huius saeculi monstraret interitum. Per has namque mutationes temporum, et per ortum siderum et occasum, docet Salomon, quod humana aetas quotidie oritur et occidit.

VERANUS. Quid sol in hoc loco spiritualiter significat?

SALONIUS. Illum verum solem, Dominum videlicet Iesum Christum, qui est sol iustitiae, de quo dicit propheta: Vobis qui timetis Deum, orietur sol iustitiae (Mal. IV). Iste sol iustitiae quotidie oritur timentibus se, id est fidelibus suis, sanctis videlicet et piis hominibus. (0995C) Occidit etiam meridie, pseudoprophetis, id est haereticis et malis catholicis, quia propter peccata sua, lumen gratiae ipsius amittunt. Occidit et infidelibus, quia luce fidei non merentur illustrari.

VERANUS. Quid est quod ait: Omnia flumina currunt in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt, revertuntur ut iterum fluant (Eccle. I)? Quis enim novit, quod ad locum suum flumina revertuntur, ut iterum fluant?

SALONIUS. Novit Ecclesiastes ille, scilicet Salomon, per gratiam sancti Spiritus. (0995D) Sed iste noster Ecclesiastes, videlicet Iesus Christus, qui est ipsarum aquarum conditor; per potentiam divinitatis qua aequalis est Deo Patri, plenissime novit, quae flumina (quia in mare currunt) in abyssum defluunt, et per occultas venas ad capita fontium revertuntur, et de matre abysso iterum ebullire incipiunt.

VERANUS. Spiritualiter autem quid significant haec flumina?

SALONIUS. Per haec flumina designantur sancti praedicatores, qui, cum virtutibus emicant et doctrinis coruscant vere flumina sunt, quoniam aridam terram carnalium cordium, sancta sua praedicatione simul et operatione irrigant, ut afferant bonorum operum fructus.

VERANUS. Quomodo ergo ut iterum revertantur haec flumina ad locum unde exeunt, refluunt? (0996A)

SALONIUS. Quia sancti praedicatores in omni doctrina et opere quod faciunt, ad laudem sui Creatoris recurrunt, ut Domino auctori suo laudes et gratias referant, per quem, ut talia facerent, et omne bonum suum acceperunt. Semper etenim ad fontem veri luminis revertuntur ne forte arescant et exsiccentur, ut ex eo aquam scientiae et gratiam virtutum accipiant, ut iterum fluant, hoc est, ut et semetipsos bonis operibus repleant, et aliorum cordibus fluenta doctrinae spiritualis infundant. Omnes etiam fideles flumina sunt, et haec flumina ad locum unde exeunt, revertuntur, quoniam per sancta desideria ad amorem sui Conditoris redeunt, et de omnibus bonis laudes et gratias illi referunt a quo ea perceperunt. (0996B)

VERANUS. Quare dedit Salomon cor suum, hoc est, sollicito corde studuit, scire prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam (Eccle. I)? Bonum quippe est scire prudentiam atque doctrinam, quid autem boni est scire errores atque stultitiam?

SALONIUS. Sicut bonum est scire prudentiam et doctrinam, ita vere bonum est, errores scire et stultitiam, quoniam prima sapientia est carere stultitia: carere vero stultitia nemo potest, nisi qui intellexerit eam. Similiter nemo errores vitare potest, nisi qui eos intelligit: propterea in rebus terrenis plurima sunt noxia creata, ut dum ea vitamus erudiamur ad sapientiam.

VERANUS. Quare fuit aequale studium Salomoni scire prudentiam et doctrinam, et econtrario, errores et stultitiam? (0996C)

SALONIUS. Ut dum appeteret alia, et alia declinaret, id est apprehenderet bona. et devitaret mala, vera eius probaretur sapientia.

VERANUS. Quid est quod Salomon dicit: Quia in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam addit et laborem (Ibid.)? Quomodo multa est indignatio in multa sapientia?

SALONIUS. Ideo in multa sapientia est multa indignatio, quia quanto quisque maiorem sapientiam percipit, tanto amplius sibi indignatur et dolet se vitiis et peccatis subiacere et non habere virtutes. (0996D) Nam quanto quisque plus in sapientia proficit, tanto magis sibi irascitur de malis operibus quae gessit, et contristatur et dolet super peccatis suis, ideoque addit et laborem, quia quanto amplius coelestia et aeterna cognoscit, tanto magis dolendo et flendo laborat ut errorum laqueos evadere possit, et liberari valeat de huius saeculi miseria. (0997A)

VERANUS. Quare dicit: Risum deputavi errorem, et gaudio dixi cur frustra deciperis (Eccle. II), cum hominum naturale sit ridere, et Dominus in Evangelio dicat: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra magna est in coelo (Matth. V; Luc. VI)?

SALONIUS. Non reprehendit Salomon risum naturalem, id est modestum et honestum; unde alibi dicit: Vir sapiens tacitus ridebit (Eccle. XXI): sed risum dissolutum et immoderatum atque perstrepentem appellat errorem, talis nempe risus vocatur cachinnus: similiter non spirituale, sed temporale gaudium vocat deceptionem. Illi vero qui praeterita mala sua non plangunt, neque intelligunt ruinam peccatorum suorum, et cachinnant et gaudent in rebus temporalibus, quia nova et brevia putant esse bona perpetua, et idcirco suavitate praesentis vitae decepti quotidie huius saeculi errore vexantur. (0997B)

VERANUS. Quid est quod ait: Vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole (Eccle. II, IV, VI, VIII et XII)? Quomodo dicit nihil permanere sub sole cum superius dixerit: Terra autem in aeternum stat (Eccle. I)?

SALONIUS. Nihil enim permanebit sub sole quod non transeat, quoniam omnia vana sunt: unde in Evangelio ait Dominus: Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV); attamen terra in aeternum stabit, quia non funditus destruetur, sed meliorabitur, sicut dictum est superius.

VERANUS. Quare dicit: Sapientis oculi in capite eius, stultus autem in tenebris ambulat (Eccle. II)? Nunquid oculi stulti non sunt in capite ipsius?

SALONIUS. Oculi in hoc loco non possunt corporales, sed spirituales intelligi: oculi videlicet mentis, id est sensus et intentiones animi. (0997C) Per caput vero designatur Christus, unde Apostolus ait: Caput viri Christus (I Cor. XI). Oculi viri sapientis in capite sunt, quia vir sapiens omnem intentionem suam ad Christum dirigit, et in Christo collocat, et oculos suae mentis semper ad coelestia meditanda sublevat: stultus vero in tenebris ambulat, quia et stultitiae simul, et peccatorum suorum tenebris obscuratur, et amore huius mundi obscuratur; odit enim coelestia, et ideo non potest, sicut vir sapiens, ad coelum oculos suos erigere, quia non cogitat ea quae Dei sunt, sed quae huius saeculi.

VERANUS. Quid ergo distat inter virum sapientem et stultum?

SALONIUS. Hoc distat, quia iste sapientia et claritate illustratur et exornatur; ille vero errore stultitiae suae obtenebratur et deturbatur. Tantum quippe distat inter sapientem et stultum, quantum inter diem et noctem, lucem et tenebras. (0997D)

VERANUS. Quomodo tantum distat inter sapientem et stultum, cum unus sit interitus utriusque: sic enim moritur doctus ut indoctus, sapiens ut insipiens (Eccle. II)?

SALONIUS. Quamvis unus sit occasus, et similis mors sapientis et stulti, et saepe in hac vita magis affligatur sapiens quam stultus; tamen non erit similis memoria in futuro nec aequalem percipient remunerationem, quoniam sapiens in die iudicii ad regni coelestis elevabitur gloriam, stultus vero demergetur in aeterna damnationis tormenta.

VERANUS. Quis est ergo iste sapiens qui tantum distat a stulto quantum lux a tenebris? Nunquid ille qui philosophicae tantum disciplinae pollet affluentia, vel liberalium artium splendet eloquentia? (0998A)

SALONIUS. Nonnunquam saecularis prudentia inimica Deo est, et carnalis sapientia, quamvis eloquentiae floribus exornetur, nullum tamen in se spiritualem, nullum perpetuae beatitudinis fructum continet: sed ille veraciter est sapiens qui Dominum diligit, qui eius mandata custodit, et quantum possibile est humanae fragilitati, eius voluntatem in omnibus studet implere, de quo paulo inferius dicit: Homini bono, in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam (Ibid.).

VERANUS. Quare statim subiungit: Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam: si enim Deus peccatori homini dedit curam et sollicitudinem superfluam habere; quid ergo ipse peccat, si curis superfluis atque sollicitudine rerum temporalium affligitur?

SALONIUS. Causa superfluae curae atque malae sollicitudinis non est in Deo, sed in illo qui ante sponte sua peccavit, quia peccatis suis exigentibus promeruit ut haberet curam superfluam et sollicitudinem: et ideo quod ait: Peccatori autem dedit curam superfluam, intelligendum est, suis meritis exigentibus dari permisit, videlicet quia peccator fuit.

VERANUS. Quid vult demonstrare per hoc quod ait: Omnia tempus habent (Eccle. III)? Quod si omnia tempus habent, ergo aeternae Divinitatis substantia, tempus habet? (0998C)

SALONIUS. Absit; illa quippe ineffabilis aeterna maiestatis divinae essentia quae omnia creavit ex nihilo, non loco clauditur, non tempore coangustatur, non ullo spatio terminatur: et idcirco Salomon, ut ostenderet de quibus hoc dixerit, statim subiungit dicens. Et suis spatiis transeunt universa sub coelo. Vult enim demonstrare quod contraria sibi sunt omnia quae in mundo sunt, et nihil est perpetuum ex omnibus quae sub coelo sunt, et ista tempus continent.

VERANUS. De qua plantatione ait, aut de qua evulsione loquitur eum dicit: Tempus plantadi, et tempus evellendi quod plantatum est (Ibid.): Nunquid de plantatione aut evulsione arborum aut herbarum dicit?

SALONIUS. Non, sed de nativitate et morte hominum: nam quod superius dixit: Tempus nascendi, hoc est quod sequitur, et tempus plantandi: hoc est enim plantare quod nascitur. (0998D) Quod supra dicit, tempus moriendi, hoc est quod hic sequitur, tempus evellendi id quod plantatum est: nam evelli, hoc est quod et mori. Soli quippe Deo notus est ortus et occasus hominum, id est tempus nascendi, et tempus pereundi, et tempus plantandi, et tempus evellendi: quoniam ipse instituit et tempus in quo unusquisque nasceretur et plantaretur ad vitam, et tempus in quo moreretur et de hac vita evelleretur; hoc est per sententiam mortis eradicaretur. (0999A)

VERANUS. Quid est quod iterum dicit: Tempus occidendi et tempus sanandi (Ibid.)? Nulli quippe dubium, quod tempus sanandi a Deo conceditur, sed nunquam Deus instituit tempus occidendi alium: aut eum quem semel occiderit homo, poterit unquam sanare.

SALONIUS. Non utique; sed illi soli est tempus occidendi et tempus sanandi, qui per Mosen loquitur, dicens: Ego occidam et ego vivere faciam, percutiam et ego sanabo (Deut. XXXII). Ipse nimirum statuit tempus in quo peccatores occidantur, et sanentur infirmi, hoc est peccatis languidi. Tunc enim occidit, cum vel corporis infirmitate vel aliqua mundi huius adversitate peccatores affligit ut corrigantur et moriantur peccatis, et vivant Deo. Saepe namque Deus ideo flagellat sceleratos, ut eos occidat et sanet, id est ut desinant esse quod sunt, et incipiant esse quod non sunt. (0999B) Est ergo tempus sanandi, cum Deus omnipotens eos quos occidit, id est adversitatibus misericorditer afflixit, per occultam inspirationem compungit, et ad poenitentiam provocat.

VERANUS. De qua destructione vel aedificatione loquitur, cum dicit: Tempus destruendi et tempus aedificandi (Ibid.)? Nunquid de aedificatione ac destructione domorum loquitur? Quid enim nobis prodesset, si hoc diceret? Quis enim nescit quod alii destruunt, et alii aedificant domos? (0999C)

SALONIUS. Non hic loquitur Salomon de domorum, sed de malorum destructione, et aedificatione bonorum; quoniam necesse est prius mala destruere, et sic bona postea aedificare, iuxta illud Psalmistae: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). Hoc ergo dicit, quia tempus est destruendi mala et tempus est aedificandi bona, quoniam in praesenti vita concessum est nobis tempus a Deo ut destruamus mala, et aedificemus bona: id est, prius in nobis per poenitentiam deleamus peccata; postea vero per sancta desideria, virtutum construamus aedificia.

VERANUS. Quare dicit: Tempus flendi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi (Eccle. III)? Quis enim ignorat, quia alio tempore flemus, alio autem ridemus? aut quid profuit dicere, tempus saltandi? Nunquid forsitan ostendere voluit, quia oportet nos saltationum exercere ludicra?

SALONIUS. Absit; nihil oportet nos scurriliter agere: sed tempus flendi est in vita praesenti; tempus ridendi in vita futura. Qui ergo in praesenti vita, quotidianis fletibus et lacrymis se purgare studuerit, in vita futura ridebit, id est gaudebit. (0999D) Similiter tempus plangendi est vita praesens; tempus saltandi est vita beata. In motu namque saltationis, homo suae mentis gaudium et animi demonstrat affectum. Qui ergo in hac vita plangendo studet abolere peccata, in futura vita saltabit, id est laetabitur et exsultabit in gloria aeternae felicitatis.

VERANUS. Quid est quod ait: Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi (Ibid.)? Quid enim prodest lapides spargere, aut quid prodest colligere; nisi forte domum aliquis velit aedificare?

SALONIUS. Non de hac causa loquitur Salomon; sed de gentium dispersione et collectione. (1000A) Nam per lapides, gentes assignantur: Unde Ioannes: Potens est, inquit, Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III). Tempus enim fuit spargendi lapides ante adventum Domini, quia gentiles non permanserunt in unitate fidei, sed recedentes a Deo dispersi sunt, quia varios deos adorabant, et diversa idola colebant: tempus autem fuit colligendi lapides post adventum Domini, quia, sicut Apostolus dicit: Ubi venerit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. IV). Tunc quippe coepit colligere lapides, quia, peracto passionis ac resurrectionis suae mysterio, direxit apostolos suos in universum terrarum orbem, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizate eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Deinde celebrato quadragesimo die, mysterio ascensionis in coelos; mox ut ab apostolis fama nominis eius diffusa est, longe lateque per mundum, lapides, id est gentiles, qui erant dispersi per variam idolorum culturam, collecti sunt, quia resipiscentes et abominantes idola, in unitatem fidei convenerunt. (1000C)

VERANUS. Cur iterum dicit: Tempus dilectionis et tempus odii; tamen Ioannes apostolus dicit: Qui oderit fratrem suum, homicida est (I Ioan. III); et in Evangelio dictum est: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit (Ioan. XII); item: Qui non odit patrem suum et matrem, fratres et sorores, uxorem et filios, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV)? Dic ergo, quando tempus est dilectionis, et quando tempus odii.

SALONIUS. Et nunc quidem tempus est dilectionis, quoniam post Dominum diligere debemus patrem et matrem, uxorem et filios et caeteros propinquos: odii vero tempus, quia pro Christi confessione contemnere simul et odisse debemus et patrem et matrem, omnesque propinquos (si nobis in via Domini fuerint contrarii), sicut sancti martyres saepe fecisse leguntur. (1000D)

VERANUS. Quid est quod rursum dicit: Tempus belli et tempus pacis (Eccle. III)? Quomodo tempus est belli, cum Dominus in Evangelio dicat: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum illo in via; et item: Si quis percusserit te in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram, et qui voluerit auferre tunicam tuam, dimitte illi et pallium (Luc. VI)?

SALONIUS. Vere nobis semper est tempus belli et pugnae quandiu in praesenti vita sumus, quoniam semper necesse est nobis pugnare adversus insidias hostis antiqui, et aereas (id est malignorum spirituum) debellare potestates. Pacis vero tempus erit, cum de praesenti saeculo migraverimus; quoniam si bene pugnaverimus in hoc saeculo, in futuro coronabimur, et in coelesti Ierusalem in aeterna pace requiescemus.

VERANUS. Quare dicit: Cuncta fecit Deus bona in tempore suo, cum superius dixerit, omnia vanitatem esse? Si omnia vana, quomodo ergo bona sunt? (1001A)

SALONIUS. Omnia vana sunt, quia transitoria; verumtamen cuncta bona sunt, quoniam a Deo bona creata, et bona quidem sunt; non tamen semper, sed in tempore suo. Nam bonum est vigilare, bonum etiam est dormire; attamen semper vigilare, aut semper dormire non est utique bonum.

VERANUS. Quare dubitando loquitur Salomon, dicens: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus iumentorum descendat deorsum (Eccle. III)? Quis enim ignorat quia spiritus iumentorum (id est pecorum cunctorumque brutorum animalium) simul cum corpore dissolvatur? Spiritus vero filiorum Adam (id est hominum) non simul cum corpore dissolvitur; sed mox ut egreditur de corpore, aut deducitur ad gloriam, aut demergitur in poenam? (1001B)

SALONIUS. Paulo superius ostendit Salomon quia quantum ad corporis utilitatem nihil distat inter iumentum et hominem, quia sicut moritur iumentum, moritur et homo: sed ut ostenderet quia secundum animae dignitatem multum distat homo a iumento et pecore, idcirco disiunxit dicens: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus iumentorum descendat deorsum (Ibid.)? Ostendit enim quia haec sola differentia est inter homines et bestias, quoniam hominis spiritus ascendit in coelum et spiritus iumenti seu pecoris descendit in terram, quia moritur et simul dissolvitur cum carne.

VERANUS. Cur ergo dicit Salomon: Quis novit? quasi nemo sit qui hoc cognoscere possit! (1001C)

SALONIUS. Ideo ait: Quis novit? ut difficultatem rei demonstraret: nam, quis, in Scripturis sacris non impossibilitatem sed difficultatem aut raritatem significare solet, sicut est istud: Generationem autem eius quis enarrabit (Isai. LIII)? Hoc est, aut nullus, aut perrarus. Nam quod impossibile est fieri, nullatenus potest, etiam cum magno labore. Ergo ideo dicit: Quis novit? quia perrarus, aut certe difficile invenitur ita spiritualis homo qui tunc perfecte comprehendere valeat cum de corpore spiritus egreditur, utrum ascendat an ducatur ad poenam.

VERANUS. Quid significant spiritualiter isti filii Adam, aut illa iumenta? (1001D)

SALONIUS. Filii Adam significant sanctos et electos viros qui merito appellantur homines, qui rationaliter, sancte et spiritualiter vivunt: per iumenta vero designantur carnales, qui propterea iumenta vocantur quoniam bestialiter et carnaliter, sicut iumenta et pecora, vivunt. Hinc enim sanctus propheta David dicit: Homines et iumenta salvabis, Domine (Psal. XXXV). Solet enim fieri ut illi qui videntur homines iusti, peccent et convertantur a iustitia sua, et faciant iniquitatem: econtrario illi qui sunt mali et impii convertantur ab iniquitate sua, et faciant iustitiam et aequitatem. Ideo dicit Salomon: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et spiritus iumentorum descendat deorsum? (1002A) Quia tam incertus est vitae huius status, ut et peccator qui iumentum vocatur, per poenitentiam conversus surgat et ascendat in coelum, et iustus a iustitia sua ruat in peccatum, et demergatur ad inferos.

VERANUS. Quid est quod ait: Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas (Eccle. IV)? Quis est enim tam stultus, qui carnem suam comedat?

SALONIUS. Stultus iste, piger ille debet intelligi de quo in Proverbiis dicit: Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam (Prov. XIX). Iste piger et stultus complicat manus suas et comedit carnes suas, quia magis eligit in otio et torpore vivere et habere pugillum farris, quam laborando acquirere unde pascatur. Illud autem, Comedit carnes suas, dictum est per hyperbolem.

VERANUS. Quid est hyperbole? (1002B)

SALONIUS. Hyperbole dicitur, quando aliquid incredibile profertur.

VERANUS. Quomodo ergo dictum est hyperbolice, Comedit carnes suas?

SALONIUS. Quia incredibile est ut homo comedat carnes suas: sed ad exaggerandam pigritiam huius stulti, ait, Comedit carnes, ut ostenderet quia magis stultus desiderat ut caro eius tabescat inedia et miseria famis deficiat, quam ut manuum suarum laboribus sustentetur.

VERANUS. Quis est unus de quo dicit Salomon: Unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis? (1002C)

SALONIUS. Ille est qui cum sit unus, id est solus, non habet secundum: hoc est filium, non fratrem, aut aliquem propinquum; et nunquam cessat laborare, hoc est divitias congregare, nec tantas congregat ut ei sufficiant. Et ideo maxima vanitas est congregare divitias et ignorare cui eas relinquant.

VERANUS. Quem significat spiritualiter ille unus qui non habet secundum?

SALONIUS. Dominum Iesum Christum, qui naturaliter solus est Dei Patris Filius, et solus descendit de coelis ad redimendum genus humanum.

VERANUS. Quomodo non habet filium vel fratrem, cum in sacro baptismate omnes Christiani, filii Dei efficiantur et fratres Domini nostri Iesu Christi?

SALONIUS. Ille solus proprius et naturalis Filius; caeteri vero omnes sunt adoptivi, et ideo fratres eius sunt, non natura sed gratia. (1002D)

VERANUS. Quomodo ergo iste unus laborare non cessat?

SALONIUS. Quia peccata nostra patienter sustinet et misericorditer ad poenitentiam exspectat, et pro nobis quotidie apud Deum Patrem interpellat.

VERANUS. Quomodo non satiantur oculi eius di vitiis?

SALONIUS. Quia nostram semper desiderat salutem.

VERANUS. Quis est iste funiculus triplex de quo dicit Salomon: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV)?

SALONIUS. Unitas Patris et Filii et Spiritus sancti, quia in divinitate tres sunt personae, sed tantum una est natura. (1003A)

VERANUS. Cur ergo ait, Difficile rumpitur? Illud enim quod difficile est, fieri potest quamvis cum magno labore: nunquid ergo potest iste funiculus rumpi?

SALONIUS. Vere nunquam, quia individua est sanctae Trinitatis natura: sed difficile in hoc loco pro impossibili accipiendum est, quia non potest fieri ut Divinitatis scindatur natura.

VERANUS. Quis est ille puer pauper et sapiens de quo dicit Salomon: Melior puer pauper et sapiens rege stulto et sene (Eccle. IV)?

SALONIUS. Dominus Iesus Christus, qui puer dictus est propter innocentiam et simplicitatem, quia peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius (I Petr. II). Iste puer cum esset dives, pro nostra salute factus est pauper. (1003B) Iste veraciter est sapiens, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

VERANUS. Quis est ille rex senex et stultus?

SALONIUS. Diabolus, qui pene ab ipso mundi exordio regnavit in genere humano, et ideo senex vocatur. Et vere stultus rex, quia quanto plures decipit, tanto sibi poenam accumulat maiorem. In regno quippe huius regis senis et stulti, id est diaboli, natus est puer optimus, Dominus videlicet Iesus Christus, qui factus est Rex regum et Dominus dominantium.

VERANUS. Quid est quod ait: Custodi pedem tuum, ingrediens domum Dei? Nunquid ab offensione lapidum monet custodire pedem quando ingredimur domum Dei, id est ecclesiam? (1003C)

SALONIUS. Quamvis semper honeste et cum timore ac silentio debeamus ingredi domum Dei, tamen non pedem corporis docet custodiendum, sed pedem animae, id est gressum mentis, ut in conspectu Dei mundas preces effundamus: et est sensus, quando ingrederis domum Dei (videlicet ecclesiam) custodi pedem tuum, id est gressum mentis tuae, ne offendas in malis cogitationibus, ut oratio tua pura dirigatur ad Deum.

VERANUS. Quid est quod ait: Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam (Eccle. V)? Quomodo dat homo os suum, ut peccare faciat carnem suam?

SALONIUS. Quando loquitur vanitates et verba libidinosa quibus caro incitetur ad peccandum. (1003D) Sed iste est proprius huius loci sensus: Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam; hoc est, noli quaerere vanas excusationes quibus des occasionem carni tuae ad peccandum: hoc est, noli dicere: Non ego pecco, sed quod in me habitat peccatum, id est fragilitas carnis meae: quia si hoc dicis, Dominum provocas ad iram; quasi ipse sit auctor malitiae atque peccati.

VERANUS. Quid est quod ait: Omnis labor hominis in ore eius, sed anima illius non implebitur (Eccle. VI)? Quomodo potest fieri, ut omnia quae laborat homo sint in ore illius? (1004A)

SALONIUS. Vir ecclesiasticus, sapiens et doctus, omnem laborem suum habet in ore suo; quia omnia quae in Scripturis sacris discit, quotidie meditatur, praedicat et docet, et anima illius non implebitur, quia non sufficit sibi quod didicit, sed magis ac magis semper discere cupit et studet.

VERANUS. Quid est quod ait: Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias (Ibid.)? Quomodo videt homo quod cupit, aut quomodo desiderat quod nescit?

SALONIUS. Ille qui oculis mentis discernit inter bonum et malum, videt quod cupiat bonum et quod repudiet malum: qui autem sequitur voluntatem cordis sui et concupiscentias, saepe desiderat quod nescit, quia vult comprehendere quod non potest.

VERANUS. De quo dicit Salomon: Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius et scitur, quod homo sit? (1004B)

SALONIUS. De Domino Iesu Christo, cuius nomen ante vocatum est in Scripturis sacris, quia ipse carnem de Virgine sumpserit, et cognitum est prophetis et sanctis Dei, quod verus homo erat venturus.

VERANUS. Si hoc de Domino Iesu Christo dictum est, quid est quod sequitur: Et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere? Quis est ille fortior contra quem Dominus Iesus contendere non possit in iudicio?

SALONIUS. Deus Pater, qui fortior est, quia Filius secundum humanitatem minor est Patre.

VERANUS. Quid est quod ait: Melior est ira risu (Eccle. VII); cum risus naturalis sit, ira vero sit vitium? (1004C)

SALONIUS. Ira non semper est vitium, sed aliquando est virtus, quando irascimur nobis ipsis vel aliis peccantibus: haec ergo ira melior est risu, quia risus dissolvit mentem, et laetitia corrumpit hominis animum; haec autem ira corrigit et emendat peccatum.

VERANUS. Quid est quod ait: Calumnia conturbat sapientem et perdit robur cordis illius (Ibid.)? Qui enim vere sapiens est, nulla turbatur calumnia, nulla deiicitur adversitate.

SALONIUS. Sapiens in hoc loco non intelligendus est ille qui perfectus et consummatus in sapientia est, sed qui iam coepit habere sapientiam, et tamen adhuc non est perfectus. Talem sapientem calumnia hominum sive adversitas aliqua facile conturbat et perdit vigorem ac fortitudinem animae illius, qui dum patienter non sustinet adversa, vexatur impatientia. (1004D)

VERANUS. Quid est, male dicere quia priores dies meliores fuerunt quam isti qui modo sunt?

SALONIUS. Ideo malum est hoc dicere, quia ipse ait: Stulta est talis interrogatio.

VERANUS. Quare stulta interrogatio est, si quis dicat: Quae causa est quia priora tempora meliora fuerunt quam nunc sunt (Ibid.)?

SALONIUS. Ideo stulta interrogatio est, quia unus Deus conditor est omnium temporum, cunctorumque dierum.

VERANUS. Quamvis enim unus sit Deus, conditor omnium temporum cunctorumque dierum, nunquid non fuerunt tempora bona et mala? (1005A)

SALONIUS. Vere fuerunt, sed virtutes faciunt nobis tempora bona, vitia et peccata faciunt tempora mala, et idcirco nos ita semper bene vivere debemus, ut dies praesentes nobis meliores sint quam praeteriti.

VERANUS. Quid est quod ait Salomon, Noli esse iustus multum, neque plus sapias quam necesse est (Eccle. VII)? Quid enim mali est si homo sit multum iustus, aut quis potest plus sapere quam necesse sit?

SALONIUS. Ille multum et nimis iustus est, cuius iustitia saeva et crudelis, etiam alios excitat ad querelam et murmurationem, verbi gratia: qui videt fratrem suum peccare, et magis vult eum condemnare atque punire quam per poenitentiam corrigere et emendare, ille nimirum multum et nimis est iustus. (1005B)

VERANUS. Quomodo sapit homo plus quam necesse est?

SALONIUS. Quando superbe sapit: unde monet Apostolus: Noli altum sapere (Rom. XI): id est, noli superbe sapere, sed time. Ille etiam plus sapit quam necesse est, qui ea vult intelligere quae non potest comprehendere neque penetrare.

VERANUS. Quare Salomon dicit: Qui timet Dominum nihil negligit (Eccle. VII), cum Iacobus apostolus dicat: In multis offendimus omnes (Iac. III)? Nunquid Iacobus aut caeteri apostoli non timebant Deum, qui se in multis offendere confitebantur?

SALONIUS. Timebant utique, et in multis offendebant, quia non est homo super terram qui faciat bonum, et non peccet. (1005C)

VERANUS. Quomodo ergo verum est quod dicit: Qui timet Dominum, nihil negligit (Eccle. VII).

SALONIUS. Qui enim sanctum et castum Dei timorem habet, nihil omnino negligit, quia neque prosperis elevatur, neque adversis deiicitur, quoniam quidquid illi accidit non eum contristat.

VERANUS. Quis est ergo ille qui sanctum et castum Dei timorem habet?

SALONIUS. Qui Dominum in nullo vult offendere, et quantum ipse adiuvare dignatur, eius voluntatem et mandata ipsius in omnibus vult et studet adimplere.

VERANUS. Quid est quod ait: Sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis (Ibid.)? Quae est haec sapientia, aut qui sunt isti principes? (1005D)

SALONIUS. Sapientia in hoc loco Dominum Iesum Christum significat, qui est virtus et sapientia Dei: principes civitatis, sancti angeli sunt intelligendi, qui sunt principes civitatis, id est coelestis Ierusalem. Sunt et principes Ecclesiae, quia ipsi quotidie regunt eam et custodiunt.

VERANUS. Cur ergo decem dicuntur?

SALONIUS. Quia decem fuerunt ordines angelorum, sed unus cecidit per superbiam? (1006A) et idcirco boni angeli semper ad hoc laborant, ut de hominibus numerus adimpleatur, et perveniat ad perfectum numerum, id est denarium.

VERANUS. Quomodo ergo sapientia confortat sapientem super decem principes civitatis?

SALONIUS. Quia maius est auxilium sapientiae, id est Domini Iesu Christi, quam sit angelorum.

VERANUS. Quid est quod Salomon dicit: Virum unum de mille reperi, mulierem autem ex omnibus nor inveni? Nunquid multae mulieres sanctae fuerunt, virgines simul et viduae, quae pudicitia ac castitate, ac bonis operibus Deo placuere, ex quibus plurimae illarum martyrio coronatae sunt? (1006B)

SALONIUS. Vere fuerunt et usque nunc sunt plurimae virgines ac viduae Deo acceptae; sed hoc dicit Salomon, quia suo tempore de multis viris vix potuit invenire bonum, de mulieribus vero nullam invenit, quia omnes eum non ad virtutem, sed ad luxuriam traxerunt.

VERANUS. Potest haec sententia spiritualiter intelligi?

SALONIUS. Vere potest, nam per virum designatur bonus animi cogitatus, per mulierem vero carnalis et dissoluta cogitatio. De mille ergo vir unus invenitur, id est unus cogitatus mundus et purus, qui perversa cogitatione non turbetur, id est polluatur extrinsecus; de mulieribus vero nulla invenitur quae placeat Deo, quia carnalis et perversa cogitatio non est accepta Deo. (1006C)

VERANUS. Quid est quod ait: Qui custodit praeceptum Dei, non experietur quidquam mali (Eccle. VIII)? Quomodo nihil mali experietur qui praecepta Dei custodit, cum sancti viri qui praecepta Dei custodierunt, multa perpessi sint in hoc saeculo?

SALONIUS. Verum est, quia qui praecepta Dei custodit, id est omne quod iussit et praecepit Deus non experietur quidquam mali in futuro, hoc est nullum malum patietur, nullum malum sustinebit in die iudicii. Quamvis enim aliqua mala patiatur in hac vita, levia sunt et transitoria; in futura autem vita nihil mali patietur qui pervenerit ad aeternae beatitudinis gloriam.

VERANUS. Quid est quod ait: Melior est canis vivus leone mortuo (Eccle. IX)? Quid per canem vivum aut leonem mortuum Salomon vult intelligi? (1006D)

SALONIUS. Canis vivus significat populum gentium, leo mortuus populum Iudaeorum a Deo derelictum. Melior est ergo apud Deum canis iste vivus quam leo ille mortuus; quia nos qui de gente credimus viventes, per fidem cognoscimus Deum Patrem, et Filium et Spiritum sanctum. Aliter canis vivus est peccator qui se peccatis mortuum confitetur; et per poenitentiam resurgens, incipit per iustitiam vivere: leo mortuus est iustus, quia in sua iustitia confidit, et de meritis suis gloriatur; et idcirco superbia elatus, mortuus est apud Deum. (1007A) Melior est ergo peccator humilis et per poenitentiam correptus, quam iustus superbus; quia ille abominabilis, iste Deo acceptus est.

VERANUS. Quid est quod dicit: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat (Eccle. IX)? Nunquid potest aliquis candida vestimenta semper habere? Et si forsitan ita est dives ut semper vestimenta candida possit habere, quod omnino difficile est; quomodo fieri potest ut de capite ipsius nunquam deficiat oleum? Quis namque ferre potest ut semper habeat caput oleo perunctum?

SALONIUS. Haec sententia, non historialiter, sed spiritualiter, debet intelligi. (1007B) Nam per vestimenta virtutes designantur quibus anima vestitur et ornatur: per oleum vero designatur opus misericordiae, id est eleemosyna vel certe spiritualis laetitia, et est sensus: Omni tempore sint vestimenta tua candida; id est quaecunque bona egeris, sint munda et pura, ut possint Deo esse accepta; et nunquam deficias ab operibus misericordiae, et semper habere stude spiritualem laetitiam.

VERANUS. Quae sunt muscae de quibus Salomon dicit, Muscae morientes exterminant suavitatem illius (Eccle. X)?

SALONIUS. Vere certe Salomon spirituales muscas intelligit.

VERANUS. Quae sunt illae spirituales muscae?

SALONIUS. Daemones, vitia et peccata: haec enim omnia exterminant hic suavitatem unguenti, id est gratiam sancti Spiritus. (1007C)

VERANUS. Quid est quod ait: Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius (Ibid.)? Quis enim habet cor suum carnale in dextera vel in sinistra manu?

SALONIUS. Vere nullus, et ideo haec sententia spiritualiter debet intelligi.

VERANUS. Quomodo spiritualiter debet intelligi?

SALONIUS. Per cor designatur intentio seu cogitatio; per dexteram manum, opus bonum; per sinistram vero, malum. Cor igitur sapientis in dextera eius, quia intentio et cogitatio viri sapientis in hoc tendit et ad hoc laborat ut semper bona operetur; quatenus in die iudicii, ad dexteram Domini, id est in sorte iustorum stare mereatur, et cum ipsis in aeterna beatitudine gloriari. (1007D) Cor vero stulti in sinistra illius, quia et mala quae cogitat et malis operibus accumulat, pro quibus in die iudicii, a sinistris, id est in sorte reproborum ponetur, et cum eis in aeternum punietur.

VERANUS. Quis est ille spiritus de quo dicit: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris? Quis est iste qui habet potestatem, cuius spiritus, si ascenderit super nos, locum nostrum dimittere non debemus?

SALONIUS. Diabolus, princeps huius mundi, spiritus eius, est maligna suggestio.

VERANUS. Spiritus diaboli quomodo ascendit super nos? (1008A)

SALONIUS. Quia persuadendo facit ut mala cogitemus: si ergo suggerente diabolo, mala cogitatio ascenderit in cor nostrum, non ei locum dare debemus, sed contra ipsam fortiter pugnare ne forte opere compleamus malam cogitationem. Potest et sic intelligi: si habes in te humilitatem, munditiam, castitatem, patientiam, charitatem, et diabolus suggerit tibi superbiam, libidinem, immunditiam, iram, odium, ne dimiseris locum tuum, id est, ne dimittas humilitatem et efficiaris superbus. Sic et de caeteris est intelligendum.

VERANUS. Quare dicit Salomon: Vae tibi, terra cuius rex iuvenis est, et cuius principes mane comedunt? Nunquid non beata fuit terra Israel, quae iuvenem habuit regem, David scilicet, qui fuit triginta annorum quando suscepit regnum? Nunquid non bonus rex Iosias, qui regnare coepit in adolescentia?

SALONIUS. Vere bonus rex David, bonus et Iosias. (1008B) Sed vae terrae cuius rex iuvenis est, hoc est, in quo parva et infirma est sapientia, et carnalis prudentia, quae iuvenilia desideria sequitur, odit iustitiam, veritatem et iudicium.

VERANUS. Quomodo principes mane comedunt?

SALONIUS. Principes mane comedunt quando luxuriosam vitam ducunt: et idcirco vae terrae cuius principes mane comedunt, quia magis amant huius saeculi voluptates et carnis delectationes quam populi salutem, ideoque luxuriose vivendo pervertunt iudicium.

VERANUS. Quomodo beata est terra cuius rex est nobilis, et cuius principes comedunt in tempore suo? (1008C)

SALONIUS. Si rex nobilis est, hoc est decorus sapientia, splendidus iustitia, ornatus bonis moribus et actibus, vere beata est terra cui praeest, quia regit eam in iudicio et aequitate, et exaltat iustitia.

VERANUS. Qui sunt illi principes qui in tempore suo comedunt?

SALONIUS. Illi nimirum qui non luxuriantur, qui non amant huius saeculi voluptates, qui non vivunt in crapula et ebrietate; sed cibos quaerunt tantum ad corporis sustentationem: ideoque beata terra quae tales habet principes, quia dum iustitiam et aequitatem diligunt, utique non pervertunt iudicium.

VERANUS. Quid est quod ait: Da partes septem nec non et octo (Eccle. XI)? Quae sunt illae septem partes vel octo quas dare nos iubet? (1008D)

SALONIUS. Per septenarium numerum, Vetus Testamentum, propter sabbatum, qui est septimus dies sanctificatus in lege; per octonarium vero designatur Novum Testamentum, propter diem dominicam, qui est octavus, Domini Christi resurrectione sanctus.

VERANUS. Quomodo ergo intelligendum est quod ait: Da partes septem, nec non et octo (Ibid.)?

SALONIUS. Hoc modo: id est utrumque Testamentum (Vetus scilicet et Novum) pari veneratione credendo suspice, et praecepta eorum diligenter implere stude.

VERANUS. Quid est quod ait: Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit (Ibid.)? Nunquid quod cadit lignum ad aquilonem, aut ad meridiem, non saepe movetur in alias mundi partes? (1009A)

SALONIUS. Nulli hoc dubium est, sed haec sententia spiritualiter intelligi debet. Nam per lignum homo designatur: quoniam unusquisque est quasi lignum silvae generis humani. Per austrum, qui est calidus ventus, designatur requies paradisi. Per aquilonem, qui est frigidus, designatur inferni supplicium; et est sensus: Ubicunque sibi homo locum ad futuram sedem praeparaverit, sive ad austrum, cum ceciderit (id est mortuus fuerit), in requie paradisi et gloria regni coelestis permanebit in aeternum. Si vero male vivendo sibi locum praeparaverit ad boream, inferni poenas luet in saecula saeculorum. (1009B)

VERANUS. Quid est quod ait, Qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes nunquam metit (Eccle. XI)? Quis enim est tam stultus qui semper observet ventum, ut non seminet; et semper consideret nubes, ut nunquam metat?

SALONIUS. Haec sententia spiritualiter intelligenda est: nam ut per ventum et nubes saepe tempestas generari solet; sic per ventum etiam designatur diabolus, per nubes praesentis saeculi adversitates. Quicunque igitur timet diaboli persecutionem aut mundi huius adversitates, non seminat, id est verbum Dei non praedicat, nec operatur bona quae valet, etiam nunquam metet; quia etsi aliqua bona inchoat, ad perfectionem non ea perducit.

VERANUS. Quid ergo agendum est? (1009C)

SALONIUS. Sine consideratione nubium et timore ventorum, in mediis tempestatibus seminare debemus; id est in omnibus adversitatibus verbum Dei praedicare, et bona opera quae valemus agere semper oportet.

VERANUS. Quid est: Mane semina semen tuum, et vesperi ne cesset manus tua (Ibid.)? Quis enim semper et mane et vesperi seminare potest, maxime cum glaciali tempore nullus audeat seminare?

SALONIUS. Semen hoc loco non intelligendum est frumenti vel alterius cuiuslibet grani, sed semen boni operis, ex quo nascitur fructus iustitiae, et merces aeternae remunerationis.

VERANUS. Quid ergo docet cum dicit: Mane semina semen tuum, et vesperi ne cesset manus tua? (1009D)

SALONIUS. Ut nullo tempore, nulla aetate, a bonis operibus cessemus, et nostram matutinam iustitiam vesper inveniat, et vespertinam misericordiam iterum sol ortus accumulet: in adolescentia pariter et senectute virtutum copia nos semper Deo commendet. Mane ergo semina semen tuum, et vesperi ne cesset manus tua (Ibid.): hoc est, semper te in bonis operibus exerce.

VERANUS. Quid est quod ait, Et florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis (Eccle. XII)? Quid enim profuit hoc dicere, cum nullus ignoret quia et amygdalus florere solet, impinguari locusta, et dissipari capparis?

SALONIUS. Haec sententia spiritualiter est intelligenda, et magnum in se continet mysterium. (1010A) Nam per amygdalum designatur Dominus Iesus Christus: quia sicut nux amygdali constat ex corio, osse et nucleo, ita Christus ex carne, anima, et divinitate. Quoniam per os amygdali divinitas designatur.

VERANUS. Per locustam et capparim quid significatur?

SALONIUS. Per locustam populus gentilis, per capparim populus Iudaicus.

VERANUS. Quomodo ergo intelligenda est haec sententia?

SALONIUS. Florebit amygdalus, id est nascetur Christus et corruscabit miraculis: Impinguabitur locusta, id est credet gentilis populus, et replebitur donis spiritualibus; dissipabitur capparis, hoc est peribit propter infidelitatem populus Iudaicus.

VERANUS. Quare verba sapientum stimulis et clavis assimilantur? (1010B) Sic enim dicit Salomon, Verba sapientum sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi (Ibid.).

SALONIUS. Aptissime verba sapientum clavis et stimulis comparantur, quia peccatorum culpas nesciunt palpare, sed pungere; qui enim veraciter sunt sapientes, eorum procul dubio verba clavi sunt et stimuli, quia peccatores non blandimentis fovent, sed aspera increpatione redarguunt, et eorum secretas conscientias quasi pungendo, ad dolorem et lamenta exercent ut corrigantur.

VERANUS. Quid est quod ait: Quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno (Ibid.)? Qui sunt illi magistri per quorum consilium data sunt sapientum verba, aut quis est unus ille pastor a quo data sunt? (1010C)

SALONIUS. Magistri sunt prophetae et apostoli; pastor unus est Deus, a quo data sunt omnia verba sapientum, quia ipse docuit magistros (id est prophetas et apostolos) et restruxit eorum consilium, quoniam ipse dedit verba in corde et ore ipsorum.

VERANUS. Quid est quod Ecclesiastes in fine libri sui dicit: Deum time et mandata eius custodi, hoc est enim omnis homo? Quomodo fieri potest, ut hoc tantum sit homo, id est timere Deum et mandata eius observare? Multo quippe maior est pars eorum hominum qui nec timent nec custodiunt.

SALONIUS. Vere maior pars est malorum quam bonorum, quia sicut Dominus dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX), et incomparabiliter maior infidelium multitudo quam fidelium. (1010D)

VERANUS. Quid ergo vult in hoc loco Salomon demonstrare?

SALONIUS. Hoc namque demonstrat in his verbis, quia non est homo, qui Deum non timet et mandata eius non custodit.

VERANUS. Quare non est homo?

SALONIUS. Quia non custodit modum rationemque suae naturae.

VERANUS. Quae est ratio et modus naturae humanae?

SALONIUS. Rationabiliter vivere, quia inter animantia omnia solus homo creatus est rationale animal, et solus accepit a Deo rationem et intellectum ita ut agnosceret suum Creatorem et diligeret eum ac timeret, et corde et ore simul laudaret. (1011A)

VERANUS. Quid est Deum timere?

SALONIUS. Voluntatem eius implere, et bona quae facienda sunt facere.

VERANUS. Si ergo qui non timet Deum et mandata eius non custodit, non est homo, quid ergo est?

SALONIUS. Bestia est.

VERANUS. Quomodo bestia est, cum in eo videatur humana substantia et persona?

SALONIUS. Quamvis enim videtur habere humanam substantiam et personam, tamen quia non rationabiliter sed bestialiter vivit, non homo sed bestia dicendus est. (1012A)

VERANUS. Quomodo bestia vocatur?

SALONIUS. Si est crudelis suis domesticis et subiectis aut vicinis, leo est, non homo; si autem raptor est, tigris vel lupus; si vero est adulter aut fornicator aut immundus, canis est aut porcus, aut si stultus, asino comparatur: fraudulentus itaque aut simulator, congrue vulpeculae assimilatur, et sic de caeteris intelligendum est.

VERANUS. Quis est ergo veraciter homo?

SALONIUS. Ille qui Deum timet, et mandata eius custodit.


>>> Salonius Viennensis cps2, mystica in Parabolas Salomonis 7153w 20.02