EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio missae Romanae
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Expositio missae Romanae (Auctor incertus), J. P. Migne

(1481D) Quotiens contra se diversarum adque adversarum partium acies et castra consistunt, solent turmarum principes suos quisque subditos confortatoriis sermonibus admonere, antiquas parentum victorias et facta fortia replicare, Deum semper in tribulationibus fieri adjutorem, non esse apud eum differentiam salvare vel in multitudine vel in paucis, ut dum bellaturi milites verba exhortantis principis audientes, nonnullas ex parentum exemplis vires recolligunt, de Deo maximas sperant, adque humiliter ad debellandum adversariorum castra procedunt, Dei se totos arbitrio committentes, ipso in omnibus praeliante, victoriam consequantur, buccina etiam inter ipsa bellantium certamina clangitur, quo semper animus (1482B)ad spem victoriae excitetur; et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior. Secundum hanc itaque militarem consuetudinem, in celebrandis quoque missarum solemnitatibus ab ecclesiarum principibus institutum est, ut primo quidem (1482C)antiphonae ad introitum plenae Dei laudibus et victoriis, mediante sanctae atque individuae Trinitatis gloria, decantentur. Deinde Gloria in excelsis Deo dicatur, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hinc prophetica vel apostolica lectio, sancta et salubri admonitione plenissima recitetur, quam et prophetarum et apostolorum omnium Domini doctrina evangelica more tubae prolixius atque altius concrepans consequatur; interpositis sanae cantilenae suavitatibus ac Dei laudibus sublimius modulatis. Sed cur singula prosequamur, cum constet nos semper orare debere, et nunquam deficere? Quid autem orare debeamus ipse Dominus et Salvator noster edicit: Vigilate et orate, ut non intretis in temptationem, (1482D)quod etiam princeps apostolorum Petrus admonet dicens: Sobrii estote et vigilate in orationibus; ad quid? quia adversarius, inquit, vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. Si ergo vigilandum nobis est et orandum ut non intremus in temptationem, temptatio autem per diabolum adversarium nostrum nobis intenditur, manifestum est contra quas nobis sit hostium acies dimicandum, et quas beatus apostolus Paulus oculis, ut ita dixerim, nostris proponit, cum dicit, Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Hi sunt illi fortissimi atque experientissimi hostes qui nisi orationis assiduitate nequeunt (1483A)debellari, monente nos eodem Apostolo ac dicente: Sine intermissione orate. Ad hanc igitur pugnam in domum Domini sacris solemnitatibus convenitur, ipso Domino sic loquente: Domus mea domus orationis vocabitur. Sed quoniam animus ad multa divisus, tumultibus curarum saecularium perturbatus, et non statim ut ecclesiam ingredimur, omnium mundi hujus sollicitudinum possumus oblivisci, quo purius et attentius puriorem atque attentiorem orationem ad Dominum fundere valeamus, quod antiphona ad introitum decantatur, et suavi modulatione interposita, nec non et Kyrie heleyson, id est, Domine, miserere nobis, et Christe heleyson, id est, Christe, miserere nobis, flebilibus ac prolixioribus vocibus conclamatur, lectio prophetica vel apostolica et (1483B)evangelica recitatur: praeparatio est et excitatio animorum, ut animus populi a mundanis cogitationibus his omnibus paulatim avulsus ad coelestia cogitanda ac desideranda trahatur, quatinus eo tempore quo a sacerdote salutatus admonetur, ut sursum habeat cor, verissime valeat respondere, Habemus ad Dominum. Nam si tempore hujus tam arduae responsionis animus cujusquam curis saecularibus degravatur ac premitur, et se sursum habere cor ad Dominum mentiens, protestatur; inde incurrit poenam, unde poterat veniam promereri, inde ab hoste prosternitur, unde hostem poterat superare: scriptum est enim, Os quod mentitur occidit animam; et, Perdet omnes qui loquuntur mendacium. Purificandus est (1483C)itaque orantium animus, et cum Dei adjutorio ad coelestia cogitanda ac desideranda levandus, ut poenam mendacii possit evadere, et hostes suos quanto fortius orando debellaverit, vel prosternere vel fugare. Sciendum enim quod sicut vita corporis anima est, ita vita animae Deus est, et sicut recedente anima moritur corpus, ita recedente Deo moritur anima. Si autem os quod mentitur occidit animam, ergo et os quod verum dicit vivificat animam. Ore igitur mentiente, recedente Deo, moritur anima: ore vero vera dicente, accedente Deo, vivificatur in illis duntaxat sermonibus qui et boni sunt et ad aedificationem oportunitatis perferuntur, et audientibus gratiam dant: tantum denique merebitur cujusque tunc ex circumstantibus anima Deo miserante vivificari, quantum sursum se (1483D)habere cor veracius ore responderit: et tanto amplius Dei offensione mortificabitur, quanto id in conspectu ejus mendacius praesumpserit respondere. Illud etiam summopere advertendum est, quod corpus humanum cum et oculos habeat, et aures, et nares, et os, et manus, et pedes, desertum tamen ab anima neque oculis videre, neque audire auribus, neque naribus aliquid odorare, neque ore quicquam gustare, neque manibus valet aliquid operari, neque pedibus ullatenus ambulare; anima quippe manens in corpore et per oculum videt, et audit per aurem, et naribus aliquid odoratur, et loquitur per os, et manibus aliquid tangit, et pedibus ambulandi gratiam subministrat. Cum igitur oculus animae vis illa sit qua Deus vel intelligitur, vel videtur, auris qua voci ejus humiliter (1484A)obeditur, nares quibus bonus Christi odor percipitur, os quo suavitas ejus gustatur, manus qua operatur aliquis opus Dei, pes quo in eodem opere proficere non desistit, Deo qui animam vivificat ab anima recedente, nihil horum sine illo anima valet, nam neque mundo corde Dominum potest vel intelligere vel videre, neque inclinare aurem suam in verba oris ejus, neque odorem notitiae ipsius in vitam percipere, nec gustare et videre quam suavis est Dominus, nec aliquid boni operis vel meditari, vel exsequi, nec dilatato per caritatem corde viam divinorum currere mandatorum: sicut enim corpus hominis ab anima vim accipit aliquid faciendi, sic etiam anima vim cujuscumque boni semper a Deo accipit, quam deinceps corpori subministrat; unde et sacerdos (1484B)post omnia quae supra memoravimus populi oblatione suscepta, ac Deo interim brevi oratiuncula commendata, in hanc protinus vocem erumpit:

Dominus vobiscum.

Nec vero vel sursum corda nostra erigere, vel dignas Deo gratias agere, vel ut nostrae voces laudibus virtutum coelestium conjungantur valebimus obtinere, nisi cum animae nostrae Deus fuerit vita, videlicet sua: quod etiam Dominus Jesus qui de semetipso ait, Ego sum via, et veritas, et vita, ascensurus in coelum discipulis suis promisit dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, et quodam loco in Evangelio ait: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum. Salutat igitur sacerdos (1484C)populum cum dicit: Dominus vobiscum, et orat ut sicut ipse est dignatus promittere, sit cum ecclesia sua, in qua non solum duo vel tres congregantur in nomine ejus, verum etiam innumerabilis hominum in se credentium multitudo. Hoc autem salutationis verbum, id est Dominus vobiscum, non humana excogitatione fictum atque compositum, sed coelesti et divina auctoritate susceptum est: nam et in Veteri Testamento legitur quod Gedeon unus judicum populi Israel ab angelo salutatus audierit, Dominus tecum, virorum fortissime; et in Novo beatam et gloriosam semper virginem Dei genitricem Mariam his verbis angelus scribitur salutasse: Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Et iterum dicit per Malachiam prophetam: Labia sacerdotis custodient scientiam, (1484D)et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. Si ergo sacerdos scientiam custodiens et legis Dei praecepta plebi adnuntians, angelus Domini exercituum est; dignissime omnino et consequenter eis populum verbis salutat, quibus et illi coelestis patriae spiritus, angelorum vocabulo et dignitate donati, homines, quibus aliqua nuntiare missi sunt, salutasse leguntur. Neque hoc nomine quilibet sacerdos infuletur, non enim dictum est quod omnis sacerdos angelus Domini exercituum est; sed ille videlicet solus, cujus et labia custodiunt scientiam; et ex cujus ore lex Dei requisita docetur. Studeat ergo imprimis qui hoc nomine delectatur, scientiam divinae legis habere per intellectum, (1485A)et custodire per operationem: studeat eamdem legem Dei, quam et intelligit et operatur, populo nuntiare; et tunc demum tanto aliquis vocabulo dignum se esse non dubitet, ut scilicet angelus Domini exercituum nominetur, et sit. Illud etiam nullatenus praetermittendum puto, quod ab episcopis populum salutantibus non solum Dominus vobiscum, verum etiam pax vobiscum, vel pax vobis soleat exclamari: enim vero neque hoc a magno mysterio vacat, dicit namque Dominus in Evangelio de se ipso: Ego sum pastor bonus, et paulo post: Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis: nec non et post resurrectionem suam easdem oves suas commendans apostolis, ait ad beatissimum Petrum: Pasce oves (1485B)meas, in quibus pascendis, ut se quoque pro eis moriendo imitaretur adjunxit: Cum esses junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, inquit evangelista, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Constat igitur Dominum Jesum Christum pastorem bonum relicturum mundum et rediturum ad Patrem, ad pascendum oves suas Petrum, et in Petro caeteros coapostolos Petri, nec non et omnes apostolorum successores, id est episcopos, loco proprio reliquisse, eos videlicet qui caritate et aetate Petri curam suscipiunt Petri, id est non solum principem pastorum Dominum Jesum plus caeteris diligentes, (1485C)verum etiam pro ovibus sibi creditis mortem subire parati. Hi ergo summi pastoris loco et vice agentes, consequenter oves sibi creditas ejusdem summi pastoris voce salutant: scriptum est enim in Evangelio, quod foribus clausis Dominus ad discipulos suos ingrediens, atque in medio eorum consistens, hoc eos sermone salutaverit dicens: Pax vobis, in aliis quoque locis idem fecisse non ignoratur. Salutant ergo episcopi populum voce summi Pastoris, ut ostendant se loco summi Pastoris oves ejus non solum pascere debere, verum etiam pro eis mortem libenter amplecti. Tam sancta itaque et salubri oratione ac salutatione sacerdotis libenter accepta, ne salutationi ejus videatur ingratus existere, salutat populus sacerdotem dicendo:

(1485D)Et cum spiritu tuo.

Orat autem ut Dominus cum spiritu etiam sacerdotis esse dignetur. Non parvam ergo resalutationis gratiam sacerdos a populo accipit: sicut enim solus ille salutans Dominum, ut cum omnibus esse dignaretur oravit; ita etiam ab omnibus ipse resalutatur orantibus, ut Dominus cum spiritus ejus sit, scilicet ut Dominus, sicut totus cum omni populo est, ita etiam spiritu sacerdotis totus sit: spiritus enim est Deus, et ideo ut cum spiritu sacerdotis sit a populo exoratur.

Sursum corda.

Tam benevole ac reverenter sacerdos a populo resalutatus, admonet eum ut sursum habeat cor: quatinus accipere quod postulat a Domino mereatur. (1486A)Nec vero deorsum cor habentes aliquid possumus desursum accipere: quid est autem sursum habere cor, nisi quae sursum sunt quaerere, ubi Christus est in dextera Dei sedens? Quid est sursum habere cor, nisi quae sursum sunt sapere, non quae super terram? Mortui enim estis, inquit Apostolus, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Vitam igitur nostram quae cum Christo in Deo abscondita est, mortificatis omnibus terrenis concupiscentiis, suspirare debemus, et ad illam semper corda nostra erigere; quod illi non faciunt, qui mundum et ea quae in mundo sunt, diligunt: Omne enim quod in mundo est, ut Joannes apostolus ait, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: quae non ex Patre, sed ex mundo est. (1486B)Quisquis ergo concupiscentias carnis, et concupiscentias oculorum in semetipso non mertificat per continentiam, sed magis vivificat per incontinentiam, iste diligit mundum et ea quae in mundo sunt: qui autem diligit mundum, sicut idem apostolus ait, non est dilectio Patris in illo: et ideo debemus diligere Dominum Deum nostrum ex toto corde nostro, et ex tota mente nostra, et ex tota virtute nostra, et proximos nostros, omnes videlicet homines, sicut nos ipsos: si enim hoc Dei gratia inspirante valuerimus implere, nullum in corde vel in mente nostra locum mundi dilectio poterit invenire, sed calcatis atque mortificatis omnibus mundanis concupiscentiis, verissime haec admonenti sacerdoti poterunt responderi:

(1486C)Habemus ad Dominum.

Nec parva nobis, si cor sursum habere curaverimus, merces promittitur: ait enim supra memoratus apostolus contra eos quidem qui mundum et ea quae in mundo sunt diligunt, et mundus transit et concupiscentia ejus. De illis vero qui Deum ex toto diligere student: Qui autem fecerit voluntatem Domini, manet in aeternum, sicut et ipse manet in aeternum. Qui ergo cor deorsum inclinant, et mundum concupiscentiasque ejus brutorum animalium more sectantur, transeunte mundo et concupiscentiis ejus, ipsi etiam pariter pertransibunt, non ubi feliciter maneant, sed ubi infeliciter ac miserabiliter pereant in aeternum. Qui autem corda sua per dilectionem ad (1486D)Deum erigunt, et vitam suam cum Christo in Deo absconditam semper desiderant, possuntque dicere cum Paulo apostolo, Quia autem jam non ego, vivit vero in me Christus: et, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo: et, Nostra autem conversatio in coelis est, isti sine dubio voluntatem Domini faciunt. Hi ergo cum mundo et concupiscentiis ejus transeuntibus non transibunt atque peribunt, sed manente Domino in aeternum, quia voluntatem ejus fecerunt, et ipsi pariter in aeternum manebunt.

Gratias agamus Domino Deo nostro.

Beatus Baptista Joannes in Evangelio dicit: Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de coelo. Ac ne putans te aliquid habere posse quod non acceperis, hanc ipsam sententiam Paulus implet: (1487A)Quid enim habes quod non accepisti? Et item ad discipulos Salvator ait: Sine me nihil potestis facere, quo in se loquente, beatus Jacobus apostolus ait: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Si ergo non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de coelo, nihil autem habet quod non acceperit; unde tantam dilectionem vel accipere poterit vel habere, qua cor suum ad Deum semper habeat, nisi data fuerit ei de coelo? et si sine illo nihil possumus facere, per quem possumus mundum et quae sunt in mundo despicere, et soli Deo ex totis mentis et corporis viribus anhelare, nisi per eum sine quo nihil possumus? Aut quomodo sursum cor (1487B)erigere possumus, unde omne datum optimum, et omne donum perfectum descendit a Patre luminum, nisi ipso Patre luminum tantum nobis donum suae gratiae conferente? Hortatur itaque sacerdos, ut qui tanta beneficia a Deo percepimus pro acceptis beneficiis datori beneficiorum Deo ingrati non simus, sed condignas ei gratias pro acceptis tantis beneficiis exhibentes, non nobis tribuamus quod facimus, sed illi qui operatur omnia in omnibus, quique operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate, ut dum nos recognoscimus nihil a nobis habere, totumque ad Deum referimus quod eo donante accepimus, et humilitatis nostrae memores in superbiam non levemur, per quam in judicium diaboli incidamus; et in omnibus honorificetur Deus, per quem hanc (1487C)ipsam quoque humilitatem habemus. Tam sancta igitur et salubri admonitione populus libenter accepta, sacerdoti cum magna devotione respondet:

Dignum et justum est.

Nihil indignius quam largitori omnium beneficiorum Deo de beneficiis suis quemlibet ingratum existere. Nihil profecto est dignius, quam ei etiam pro gratiae suae donis omni semper humilitate gratias agere, per hoc enim non solum nos memores nostrae humilitatis efficimur, et ipse in omnibus conlaudatur, verum etiam majora apud illum et abundantiora beneficia et promeremur et obtinemus. Quid est autem injustius quam pro Dei beneficiis contra ipsum rebelli et superba mente tumescere? Denique proximis nostris (1487D)ex lege Dei jubemur malum pro malo non reddere. Si ergo injustum est proximo malum pro malo reddere, quanto injustius esse putamus factori et liberatori nostro et proximorum nostrorum Deo reddere mala superbiae pro bonis gratiae suae? Post haec sacerdos jam de populi devotione securus, responsionem ejus verissima attestatione confirmans, unde et sequens oratio, nisi fallor, contestata in commune vocatur, mentem suam etiam ipse totam erigit sursum, atque in his verbis excelso supplicat Deo:

Vere Dignum, etc. usque ad gratias agere.

Omnes enim peccaverunt, inquit Apostolus, et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu. Dignum itaque (1488A)procul dubio est, ut qui omnes peccantes justificavit gratis per gratiam suam, gratias sibi ab omnibus actas recipiat: justum omnino est, ut quia omnes peccaverunt, et omnes gloria Dei egent, et gratis per gratiam ipsius justificati sunt, quando meritum habere non potuerunt; saltem gratias agere non desistant: in tantum denique et justum est munus apud Deum actio gratiarum, ut non solum hoc a nobis in praesentis vitae corruptibilitate constitutis requirat; verum etiam in futuro, ubi corruptibile hoc indutum erit incorruptione, et mortale hoc indutum erit immortalitate, et sine intermissione videbitur Deus deorum sicuti est, attestante Propheta, qui ait: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Sed quoniam laudes et gratiae (1488B)Deo a nobis redditae, non Deo sed nobis proficiunt; ideo in hac tanta supplicatione subjungitur, Aequum et salutare, nam aequus est secundum naturam, justus dictus ab aequalitate naturae. Condidit autem Deus hominem nulla pravitate perversum, sed omni bonitate rectum et aequum, ad imaginem scilicet ac similitudinem suam, ut non modo in illa terrena felicitate paradisi sobrie, juste, et pie viveret, verum etiam in majori quandoque et spiritali felicitate constitutus, creatorem suum sine fine laudaret. Aequum est ergo ut si volumus secundum naturam nostram justi esse, illud semper ad quod creati sumus facere studeamus, id est et in praesenti vita secundum aequalitatem naturae nostrae viventes, creatori nostro de beneficiis suis incessabiles gratias referamus, (1488C)atque ut in futura id ipsum incessabiliter faciamus, et toto semper affectu desideremus: hoc enim in tantum nobis salutare est, ut aliter salvi fieri nullatenus valeamus. Quia igitur aequum est, debemus hoc ex naturae debito proprio creatori: quia vero salutare est, necessarium etiam sine dubio nobis est ad aeternam salutem. Quotiens ergo, ut supra dictum est, Deo laudes et gratias agimus, ipsi quidem hoc et ex naturae debito et ex necessitate nostrae salutis exsolvimus, sed illi qui in nullo indiget nihil proficimus. Nobis autem si hoc negligimus in quantum deficiamus, in primi parentis nostri lapsu, quicumque voluerit poterit perpensare: ille namque ad imaginem et similitudinem Dei conditus, ad aequalitatem et societatem angelorum quandoque perducendus, (1488D)ad visionem et laudem conditoris proprii sublevandus, paradisi cultor, omnium et piscium maris, et volatilium coeli et bestiarum, universaeque terrae dominator, peccata cavens, justitia abundans ubi primum per superbiam depravatus non solum suo ingratus exstitit creatori, verum etiam Deo similis, immo Deus fieri concupivit, non modo ad illam futuram sui felicitatem non attigit, sed et quam tenebat amisit, et miserias mortalitatis et fragilitatis et calamitatis tantas invenit vel incidit, quantas sentiendo potius ac videndo, quam legendo, tam in se quam in aliis unusquisque cognoscit. Ut ergo ab hac miserrima infelicitate ad illam beatissimam felicitatem attingere valeamus, dignum coram Deo et justum est, (1489A)aequum nobis et salutare est, Deo et Patri nostro semper et ubique gratias agere: semper, ut neque de adversis murmuremus, neque de prosperis in superbiam erigamur, sed et adversa nobis ex debito peccatorum nostrorum venire, et prospera ex divina dignatione et misericordia provenire cognoscentes; et de paternis flagellis Deus ut nobis proficiant ad salutem. Et de gratuita bonitate ejus ne nobis proficiant ad ruinam, et semper mansueti atque humiles indesinenter gratias referamus, ut impleatur in nobis quod Propheta ait, Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Tunc denique fiet ut et ubique, id est in omni loco, id ipsum faciamus. Neque vero in illo mundi hujus loco consistere possumus, ubi non vel prosperis recreemur, vel affligamur (1489B)adversis. Quod autem sequitur:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus.

Cum et Dominus sanctus, et Pater omnipotens, et aeterne Deus idem sit, non ex superflua verbositate repetitur, sed ex magna ejus veneratione totiens proclamatur: si quidem sunt, ut ait Apostolus, dii multi et domini multi: omnis enim qui servum habet etiam dominus jure vocatur; sed homo dominus hominem servum habens servi semper indiget famulatu: ille autem solus Dominus sanctus est, cui Propheta humiliter canit, et dicit: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Homo ergo dominus servi indigens servitute, dominus esse potest, quia servum habet, Deus esse non potest, quia indiget servo. Deus autem Dominus nullius indigens (1489C)servitute, et Dominus est, quia, sicut Psalmista ait, omnia serviunt ei; Deus est, quia nullius indiget famulatu: unde etiam et Dominus sanctus vocatur. Sicut enim vasa Domino consecrata, et panes propositionis, et sacerdotalia vestimenta, et sacrificiorum carnes in Veteri Testamento sancta dicuntur, eo quod a nemine contrectari, vel comedi, vel indui debeant, nisi a solis quibus ex Dei lege concessum est, a ceteris vero omnibus omnimodis separentur: ita Deus Dominus sanctus dicitur, quia ejus videlicet dominatio a dominatione humana sine ulla est comparatione disjuncta; qui etiam Pater omnipotens Deus, ut praeter illum nullus esse Pater omnipotens cognoscatur: namque homines ut patres suorum esse valeant filiorum, necessario prius filii sunt patrum (1489D)suorum. Deus autem Pater omnipotens dicitur, quia non solum per Filium omnia ex nihilo potuit creare, omnia cum ipso valet sine labore aliquo gubernare, verum etiam Filium sibi coaeternum Pater ipse tantum, non etiam Filius ex propria substantia potuit sine imminutione vel mutabilitate aliqua generare: ipse est enim Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui et coaeternum sibi Filium genuit, et ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Aeternus quoque Deus dicitur, quia sunt, sicut ait Apostolus, dii multi, de quibus in psalmo scriptum est: Deus deorum Dominus locutus est; et, Ego dixi, (1490A)Dii estis; et, Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. Sunt ergo sancti angeli Domini, sunt etiam et sancti homines dii, sed dii nomine nominantur, non aeternitate, sed gratia; nam aeternum esse non potest quod commutabile factum est. Si autem sancti angeli a Deo creati non essent, nullatenus diceremus, Benedicite, omnia opera Domini Domino, et statim subjungeremus: Benedicite, angeli Domini, Domino: quod enim a Deo creatum non est, consequenter etiam opus Dei non est: item cum propheta non solum virtutes, solem et lunam, stellas omnes, et lumen, coelos coelorum, aquas quae super coelos sunt ad laudem nominis Domini, sed et angelos quoque omnes invitat: additque, Quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt; liquido (1490B)satis ostendit ut caetera quae subjunxit, ita etiam angelos Dei esse creaturam atque facturam, et nisi iidem commutabiles creati fuissent, nequaquam eorum pars non modica per superbiam cecidisset, quae angelica praedita dignitate diabolicam in curreret infelicitatem. Jam vero de omnibus quod et creati, et commutabiles sint, qui nescit, non homo, sed pecus est. Deus ergo qui et initio caruit et fine carebit, nihil recipiens varium, nihil habens occiduum, omnium creator a nullo creatus, solus vere ac singulariter est aeternus. Huic igitur Domino sancto Patri omnipotenti, aeterno Deo, non per culpam primi parentis etiam indigentes, infirmi et temporales effecti, nullas per nos ipsos vel laudes vel gratias agere valemus: sed quoniam unigenitus Filius Dei Deo Patri (1490C)aequaliter sanctus, aequaliter omnipotens, aequaliter aeternus, inter nos et illum factus est mediator, per ipsum et quicquid gratiae coelestis habemus accipimus, et per ipsum Deo Patri de beneficiis suis quae nobis per Filium contulit gratias agere debemus; sicut enim nihil a nobis habemus, sic neque per nos de aliquo gratias agere possumus: nam Deus cum sit in seipso justus, et immortalis, nos autem in nobis ipsis injusti atque mortales, nec per justitiam suam poterat parcere Deus injustis, nec per immortalitatem suam ullatenus subvenire mortalibus. Deus ergo Dei Filius ut misericorditer redimeret quos juste si vellet puniret, mortalitatem nostram immortalis accepit, ut esset ubi mortem nostram quam nos injusti juste incurrimus, injuste gustaret justus, ac diabolus, (1490D)cujus invidia mors intravit in orbem terrarum, unum justum injuste occideret, omnes injustos quos quasi injuste videbatur occidere perderet; non enim primos parentes nostros in paradiso ut de ligno vetito comederent terroribus compulit, sed fraudulentis promissionibus persuasit; non vim intulit, sed consilium dedit, ac per hoc quasi juste hominem possidebat, cui sese homo sponte subdiderat. Deus igitur Dei Filius cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum, (1491A)factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris . . . . . Est enim mediator Dei et hominum Homo Christus Jesus: qui si purus Deus esset, non esset alius apud quem intercederet: si purus homo, non esset qui reconciliare valeret. Junge porro ut sit Deus in Christo, et est mundum reconcilians sibi, ipse videlicet penes quem agendum est, ipse qui agit, sit idem missus, et idem regressus, sicut ipse judicatus et ipse judicaturus. Sedet itaque ad dexteram Patris, sicut ait Apostolus, et interpellat pro nobis, ut sacerdos (1491B)videlicet noster, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui in terra positus tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis, ut et nos possemus exhibere corpora nostra hostiam viventem, Deo placentem, rationabile obsequium nostrum, non vitulos, non sanguinem taurorum aut hyrcorum, quia scriptum est, Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hyrcos; et, Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hyrcorum potabo? sed illud quod sequitur, Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua: istae enim sunt illae spiritales hostiae acceptabiles Deo, quas nos princeps apostolorum Petrus Deo per Jesum Christum dicit offerre debere, ad quas spiritales hostias quia etiam (1491C)actio pertinet gratiarum, vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos semper et ubique Domino sancto Patri omnipotenti aeterno Deo gratias agere.

Per Christum Dominum nostrum.

Vere enim ille Dominus noster est qui nos non corruptibilibus auro et argento, sed pretioso sanguine suo de servitute diaboli, et vana nostra conversatione redemit, de quo etiam pretio beatus Paulus apostolus ait: Et non estis vestri, empti enim estis pretio magno. Igitur non sumus nostri, sed sumus servi ejus, qui nos emit pretio magno sanguinis sui. Sequitur:

Per quem magistatem, etc., usque exsultatione concelebrant.

Angeli Graece vocantur, Latine vero nuntii interpretantur ab eo quod Domini voluntatem hominibus (1491D)nuntiant. Angelorum autem vocabulum officii nomen est, non naturae: semper enim spiritus sunt; sed tunc solummodo vocantur angeli cum mittuntur. Dominationes vero quidam coelestis patriae spiritus ideo vocantur, quia caeteris angelorum inferioribus agminibus dominantur. Potestates sunt quibus virtutes adversae subjectae sunt, et inde potestatum nomine nuncupantur, quia maligni spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum noceant quantum cupiunt. Virtutes illi angeli dicuntur, per quos signa et miracula in mundo fiunt, propter quod et virtutes appellantur. Seraphim quoque similiter est multitudo angelorum, qui ex Hebraeo in Latinum ardentes vel incendentes interpretantur. Idcirco autem ardentes (1492A)vocantur, qui inter eos et Deum nulli angeli consistunt, et ideo quanto vicinius coram eo consistunt, tanto magis claritate divini luminis inflammantur. Angeli igitur sancti qui post lapsum diaboli et angelorum ejus perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt, et tantum firmitatis vigorem consecuti, ut nullo jam lapsu aversi, nulla superbia cadentes, sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes nihil aliud dulce habeant nisi eum a quo creati sunt, qui etiam et locis et singulis hominibus praesunt: hi, inquam, tam laudabiles divinae majestatis ministri, de quibus etiam Dominus et Salvator noster in Evangelio ait quod semper videant faciem Patris, pro tanta sui dignitate non se ipsos laudant, nec propriam gloriam quaerunt, sed majestatem Patris cujus haec (1492B)omnia gratia perceperunt. Hos ergo et nos homines in quantum possumus imitantes non extoliamur pro donis gratiae Dei, sed potius ipsi pro donis suis laudes incessabiles referamus. Si enim illi qui tanta jam firmitate donati sunt, ut nullum omnino casum pertimescant, tota se semper reverentia divinae majestati submittunt, quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis, qui, ut beatus Job ait, quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet, omni se humilitate proprio semper debet subdere creatori, illum laudans semper, et semper justificans: se vituperans semper, et semper accusans? Et si illi coelestis patriae spiritus qui dominationem vocabulum sortiuntur, eo quod caeteris angelorum agminibus dominentur, non se (1492C)de sua dominatione extollunt, sed majestatem proprii creatoris reverenter adorant: quanto magis homo aliis praelatus hominibus nullatenus debet inflari, sed humili semper animo cogitare, quia et suus et subditorum sibi Dominus est in coelis! Si enim, ut Psalmista ait, universa vanitas omnis homo vivens, quid superbit terra et cinis? Et qui potestates quae a diabolo et angelis ejus, quos sanctus Job appellat horribiles, metuuntur, quique earum potestate coerciti non possunt tantum nocere quantum cupiunt: si hae, inquam, tam fortes, tam potentes et tam metuendae potestates cum omni tremore divinae majestati se subdunt, et tantam sui dignitatem ad gratiam referunt conditoris: quanto magis homo qui non solum malignos spiritus ne ab eis vincatur, verum etiam ipsos quoque (1492D)vermiculos pertimescit, timorem Dei ante oculos semper habere, illum semper, etiam si ab aliquo timeatur, tremere ac perpavescere debet! Quod autem coelos Deus cum coelestibus virtutibus majestatem Dei Patris socia exsultatione ac laudibus celebrare, ita intelligendum est quod omnis creatura non voce sed opere laudet Deum, quia ex creaturis consequenter creator intelligitur, et in singulis operibus atque effectibus Dei magnificentia demonstratur. Item quod angeli laudare, dominationes adorare, tremere potestates dicuntur, non ita accipiendum est quasi laudantes angeli majestatem Dei nec adorent nec tremant, quod faciunt dominationes et potestates: vel quasi adorantes dominationes non laudent vel tremant, (1493A)quod faciunt angeli et potestates: aut rursum trementes potestates non laudent vel adorent, quod faciunt angeli et dominationes: sed quidquid de singulis dictum est, aequaliter de omnibus sentiendum est; cum enim scriptum sit: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te, qui dominationes et potestates habitare in domo Domini credit, Dominum eas in saecula saeculorum laudare non dubitet. Nam et de virtutibus aeque ut de angelis scriptum est, Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. Rursus cum scriptum sit, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum; si omne genu coelestium in nomine Jesu flecti credimus, non solum dominationes, verum etiam omnes angelorum ordines (1493B)sicut Filium, ita et Patrem non dubitabimus adorare. Quod autem majestatem Dei Patris tremere potestates dicuntur, non hoc ex timore supplicii, quod non merentur; non ex timore offensionis Creatoris, quam incurrere jam non possunt, sed ex reverentia et honore divinae faciunt majestatis: tres enim constat esse timores, supplicii, de quo in psalmo dicitur, Initium sapientiae timor Domini: hunc enim habent qui pro commissis suis ne a Domino puniantur incipiunt jam timere. Est etiam timor offensionis, quo a dilectoribus suis timetur Deus, ne vel in modico offendatur, de quo dicitur ad Abraham: Nunc cognovi quod timeas Deum, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me. Idem etiam alibi perfecta caritas appellatur, sicut scriptum est: Perfecta charitas (1493C)foras mittit timorem, illum videlicet quem primo loco posuimus, de quo idem apostolus ait: Qui autem timet non est perfectus in charitate, quoniam timor poenam habet. Tertius timor est ex reverentia et honore procedens, quo nunc tremere Dei majestatem etiam potestates dicuntur, de quo etiam scriptum est: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi. In futura enim vita nec primus ille, nec secundus erit; sed hic tantum tertius in saeculum saeculi permanebit. Tremunt autem non solae videlicet potestates, sed omnes etiam coelestis patriae spiritus: nam cum scriptum sit, dicente Domino: Quicunque honoraverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles, manifestum est omnes coelestium ordines ministrorum idcirco in tantum a Creatore (1493D)glorificari, quia ipse quoque ab eis omnibus summo tremore ac reverentia honoratur. Denique si non eum honorarent, certum est quod contemnerent; si autem contemnerent, sine dubio non glorificarentur ab eo, sed essent ignobiles, ut diabolus et angeli ejus, qui eum non honorando contempserunt, et se honorando in perpetuae damnationis opprobrium et contumeliam corruerunt. In sequentibus quoque cum dicitur, Coeli coelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant, manifeste ostenditur quia ille potestatum tremor non ex timore poenae, sed ex reverentiae honore procedit. Si enim divina majestas ab omnibus tremitur, etiam beata seraphim quae exultare dicuntur, tremere non dubitantur; et si exsultatio (1494A)beatorum seraphim socia exsultatione spirituum caeterorum, apparet quod omnes bonorum ordines spirituum supernorum divinae majestati et tremant cum exsultatione, et exsultent cum tremore, illo, inquam, tremore, quos ante trementes sic Propheta admonet consequenter ac dicit, Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Tam proprie enim ipse dicentis spiritus audientum merita sequestravit, ut eum omnes audirent clamantem; ille tamen sibi haec intelligeret dici, qui ad Dei verbum non reatu conscientiae, sed effectu reverentiae tremuisset. Audi ergo hominem gaudio ac desiderio contremiscentem: Servite, inquit David, Domino in timore, et exsultate ei cum tremore, et quoniam supernorum illa civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantum (1494B)credimus genus hominum ascendere, quantos illic contingit electos angelos remansisse, sicut scriptum est, Statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei, superest ut ipsi quoque homines, qui ad coelestem patriam redeunt, ex eis agniminibus aliquid illic reverentes imitentur, unde et protinus subinfertur:

Cum quibus et nostras voces, etc.

Orat enim in his verbis ex omnium persona sacerdos, ut voces hominum angelorum sermonibus supplici se confessione laudantium jubeat, id est dignetur cum beata seraphim gratanter admitti, id est recipi vel adsumi. Isaias namque propheta testatur se vidisse Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et seraphim quorum uni sex, et alteri totidem erant alae, duabus velantia faciem ejus, et (1494C)duabus velantia pedes ejus, et duabus volantia et clamantia alterum ad alterum, ac dicentia:

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth; plena est omnis terra gloria tua.

Imitatur ergo sancta Ecclesia in terris posita partem sui, quae in coelis est constituta, non solum quod Deum supplici confessione conlaudat, verum etiam quod iisdem verbis ac sensibus easdem laudes concelebrat: consequens enim est, ut sit una laudatio, quorum futura est una eademque in domo Domini habitatio. Quod autem ter Sanctus in Dei laudem dicimus, Trinitatem personarum in unitate divinitatis ineffabili mysterio veneramur: in eo vero quod tum semel Dominum Deum Sabaoth confitemur, unum Deum in Trinitate verbis coelestibus praedicamus, (1494D)nam Sabaoth ex Hebraeo in Latinum vertitur, exercituum sive virtutum, quod et in prophetis frequentissime legitur dicentibus, Haec dicit Dominus Deus exercituum, et in psalmo aperte et angelorum voce dicitur, Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum. Quod autem sequitur:

Pleni sunt coeli et terra gloria tua,

immensitatem divinae majestatis ostendit, nulla enim ratione, nulla aestimatione metiri valet; mundo non capitur, sic replet mundum, ut ipse contineat mundum, non contineatur a mundo: est enim mundo superior, inferior, exterior, et interior; regendo superior, portando inferior, gubernando exterior, replendo interior; sic est per cuncta diffusus, ut non (1495A)sit qualitas mundi, sed substantia creatrix mundi, sine labore regens, sine onere continens mundum, non tamen per spatia locorum quasi mole diffusus, non ut in dimidia parte sit dimidius, et in alia dimidia dimidius, atque ita per totum totus: non sic, sed in toto coelo totus, et in tota terra totus, et in parte totus, et per cuncta totus, et nullo contentus loco, sed in se ipso ubique totus, ita Pater, ita Filius, ita et Spiritus sanctus, unus Deus Trinitas indivisa. Deinde subjungitur:

Osanna in excelsis.

Et Osanna interpretatur salvifica, subaudiendo vel populum tuum, vel totum mundum, cui idcirco additur in excelsis, quod adventus Christi non tantum hominum salus, sed totius mundi sit, terrena jungens (1495B)cum coelestibus, ut omne genu ei flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. Sequitur:

Benedictus qui venit in nomine Domini

Hoc autem non dicitur nisi soli Filio Dei, Salvatore quoque id ipsum in Evangelio comprobante, Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me, alius venit in nomine suo, et recepistis eum. Peractis omnibus quae supra memoravimus, facto magno circumquaque silentio, incipit jam sacerdos fixa in Deum mente salutarem corporis et sanguinis Dominici hostiam consecrare, quam offert generaliter pro Ecclesia Dei sancta catholica, et famulis famulabusque ejus, atque omnibus circumastantibus, quorum illi fides cognita est, et nota devotio, quique illi ipsum sacrificium offerunt pro se suisque omnibus, pro redemptione (1495C)animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae. Advocat etiam in adjutorium obsecrationis suae gloriosam semper virginem Mariam genitricem Dei et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatos simul apostolos ac martyres Dei, et omnes pariter sanctos, ut eorum meritis ac precibus in omnibus protectionis ejus muniamur auxilio. Orat praeterea ut oblationem cunctae familiae suae Dominus placatus accipiat, ac per manus sancti angeli sui in sublime altare suum perferri jubeat, diesque nostros in sua pace disponat, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum suorum jubeat grege numerari. Hoc autem totum in commemorationem fit mortis Dominicae ad tempus ab eo gustatae, qua nos ab aeternae mortis damnatione unigenitus Dei Filius (1495D)misericorditer liberavit, sicut ipse panem et calicem accipiens in sanctas ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in coelum, gratias agens ac benedicens, eaque discipulis suis dedit, ut manducarent et biberent; corpus et sanguinem suum esse confirmans, ait: Haec quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis. Haec namque singularis victima ab aeterno interitu animam salvat, quae illam nobis mortem unigeniti per mysterium reparat, qui licet surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, et in se ipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur, ejus caro in populi salutem partitur, ejus sanguis non jam in manus infidelium, (1496A)sed in ore fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terram coelestibus jungi, unum quid ex visibilibus atque invisibilibus fieri, unde et a secretis virtutibus, vel sacris sacramenta dicuntur; quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorum sacramentorum operatur. Ideoque seu per bonos, seu per malos ministros intra Dei Ecclesiam dispensentur, tamen quia Spiritus sanctus mystice illa vivificat, qui quondam apostolico in tempore visibilibus apparebat (1496B)operibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus: quam consecrationem corporis et sanguinis Dominici ideo semper in silentio arbitror celebrari, quia sanctus in eis manens Spiritus eumdem sacramentorum latenter operatur effectum, unde et Graece mysterium dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispositionem. Sed necesse est ut cum haec sacerdos agit, semetipsum Deo in cordis contritione mactet, quia qui passionis Dominicae mysteria celebrat, debet imitari quod agit. Tunc ergo vere pro nobis hostia erit, cum nos ipsos hostiam fecerit.

Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione (1496C)formati audemus dicere.

Dominus et Salvator noster Jesus Christus in Evangelio praecepit dicens: Et cum oratis, nolite multum loqui, sic autem ethnici faciunt, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Si ergo ethnicus in oratione multum loquitur, ergo qui Christianus est debet parum loqui; nam si ille ideo frustratur petitione sua, quia putat se in multiloquio exaudiri: debet iste parum loqui, ne similia patiatur: Deus enim non verborum, sed cordis auditor est. Haec itaque praecepta et mandata salutaria nobis sunt, quibus admonemur ne per multiloquium orationis nostrae frustrationem mereamur, ut his paucissimis verbis quibus ex divina institutione atque eruditione formamur vel docemur, petitiones nostras apud Deum innotescere (1496D)contenti simus.

Pater noster, qui es in coelis.

Omnia quae divinitus dicta factaque referuntur, sunt miraculo ipsis etiam coelestibus tremenda; stupore sunt pavenda mortalibus: sed nihil ita stupet coelum, pavet terram, expavescit universam creaturam, quam quod servus Dominum patrem vocare audit, judicem suum reus genitorem nuncupat, conditio terrena sua se voce Dei adoptat filium; sed audemus, quia praesumptio dicentis non est, ubi auctoritas est jubentis; ipse enim nos dicere voluit qui nos docuit sic orare, Pater noster, qui es in coelis, non quod ille non sit in terra, sed ut per hoc germen esse noveris te coeleste, et si te Dei filium tu fateris, vive quasi Dei (1497A)filius, ut actu, vita, virtutibus, tanto possis respondere genitori.

Sanctificetur nomen tuum.

Quia a Christo vocatus es Christianus, petis ut praerogativa tanti nominis sanctificetur in te, quia nomen Dei quod per se et sibi sanctum est, aut sanctificatur in nobis nostro auctu [ Forte, actu], aut nostro auctu blasphematur in gentibus.

Adveniat regnum tuum.

Ipse dicit: Regnum Dei intra vos est. Si intra nos est, veniat quid oramus? Est in fide, est in spe, est in exspectatione, sed ut veniat jam precamur; veniat autem nobis, non illi qui conregnat Patri in suo semper sinu permanens, sed veniat nobis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum (1497B)est ab origine mundi. Dicimus, veniat regnum tuum, ut sic Deus regnet in nobis, quatinus in nobis desinat mors regnare, desinat regnare peccatum: Regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen. Et alibi: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore.

Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra.

Nunc in terra multa fiunt pro diaboli voluntate, pro saeculi nequitia, pro desiderio carnis; in coelo vero fit nihil praeter Domini voluntatem. Petimus ergo ut interempto diabolo, ut novo saeculo, ut mutato corpore, ut destructo mortis imperio, ut abolita dominatione peccati, in coelo et in terra, in Deo et hominibus una Dei et eadem sit voluntas.

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

Post regnum coeleste terrenum panem petere non (1497C)jubemur, prohibente ipso cum dicit: Nolite solliciti esse quid manducetis aut quid bibatis; sed quia ipse est panis qui de coelo descendit, petimus et precamur, ut ipsum panem quo quotidie, id est jugiter sumus in aeternitate victuri, hodie, id est in praesenti vita de convivio altaris sancti ad virtutem corporis mentisque capiamus.

Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Sic dicendo, o homo, indulgentiae modum, mensuram veniae, tu tibi dedisti, qui a Domino tantum tibi petis dimitti, quantum dimiseris ipse conservo. Dimitte ergo delinquenti in te totum, si vis ipse de tuis nihil debere Domino delictis; in altero dimitte tibi, si vis ipse vindicem vitare sententiam.

(1497D)Et ne nos inducas in tentationem.

Deus, sicut scriptum est, neminem temptat; sed temptare dicitur, cum contumaciter euntes ad temptationis laqueos derelinquit. Sic Adam tentatoris insidias incurrit, dum sui praecepta despicit conditoris: unde autem et a quo temptaretur, homo prodidit sic dicendo:

Sed libera nos a malo;

hoc est a diabolo, qui totius mali et auctor est, et origo. Diabolus natura coelestis fuit, nunc est nequitia spiritalis; aetate major saeculo, nocendi usu tritus, laedendi arte peritissimus; unde non jam malus, sed malum dicitur, a quo est omne quod malum est. (1498A)Hinc est quod propriis viribus liberari homo non potest carnalibus vinculis inligatus. Petendum nobis est ergo ut Deus nos a diaboloiberet, qui Christum terris ut diabolum vinceret commodavit. Clamet, clamet homo ad Deum, clamet, Libera nos a malo, ut a tanto malo, solo Christo vincente, liberetur.

Accepimus auditum fidei, formam Dominicae orationis audivimus, Christus breviter orare docet, quia cito vult postulata praestare. Aut quid petentibus non dabit qui se ipsum non petentibus dedit? aut in respondendo quam faciet moram, qui in dictandis precibus vota supplicum sic praevenit? Neque illud nos moveat, quod quidam jactare solent: Si novit Deus quid oremus, et antequam petamus scit quibus indigemus, frustra scienti loquimur: nos (1498B)enim non sumus narratores, sed rogatores: aliud est enim ignoranti narrare, aliud scientem petere; in illo indicium est, hic obsequium; ibi fideliter indicamus, hic miserabiliter obsecramus. Amen. Signaculum orationis Dominicae posuere, ubi fideliter possumus dicere. Sequitur:

Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris.

Omnia mala quibus nos a Domino petimus liberari vel praeterita sunt, vel praesentia, vel futura peccata: nam prae caeteris malis ne veniant in sequentibus exoratur, cum dicitur, Da propitius pacem in diebus nostris; sicut autem in Evangelio Salvator, ait, omnis qui facit peccatum, servus est peccati, orat ergo sacerdos ut, praeterita nobis peccata laxando, et de (1498C)praesentibus ac futuris jugem tribuendo custodiam, Dominus nos a malis omnibus liberare dignetur; facientes enim peccatum sumus omnes servi peccati. Neque aliter hujusmodi servitute possumus liberari, nisi Domini misericordia liberante; nemo enim potest peccata dimittere, vel aliquem a temptatione servare, praeter solum Deum, qui non solum per se, verum etiam per subjectos sibi famulos quorum vult peccata dimittit; quibus dicitur in Evangelio: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Notandum sane quod Deum quem in oratione Dominica Patrem vocamus, in nostra Dominum appellemus; quia videlicet illud ex divina auctoritate praesumimus, hoc ex debito nostrae devotionis offerimus: in illo nos Dei filios gratia, in hoc ejus servulos profitemur natura; (1498D)cui tamen digne servire non possumus, nisi prius peccatis inservire cessemus: ait enim Salvator in Evangelio, Nemo potest duobus dominis servire. Petimus igitur, ut Apostoli verbis eloquar, quo liberati a peccato, servi autem facti Deo, habeamus fructum nostrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Sequitur:

Et intercedente beata Virgine, etc.

Cum sancta Ecclesia persecutionis procella pulsatur, solet quidem in fortioribus membris suis gloriosissime triumphare, sed in infirmioribus quibusque ruinam gravissimam sustinere, et, quod fatendum est, magna in utrisque, id est et imbecillioribus (1499A)et robustioribus dispendia perpeti; nam persecutionis igne omnia populante, sicut infirmorum nonnulli temptati a fide recedunt, et ipsi pereuntes etiam suorum corda pavere faciunt fratrum; ita et fortissimi quique, licet in semetipsis admiranda Deo, et angelis, et hominibus martyrii sui spectacula praebeant, in aliis tamen solo exemplo non etiam praedicationis verbo proficere possunt. Orat ergo sacerdos in his verbis, ut sicut prosperitatis tempore a peccatorum nos Deus labe defendit, ita etiam nobis adversa persecutionis avertat, quatenus nec infirmi terrore vel suppliciis superati a fide recedant, nec fortes et validi quique a praedicationis et exhortationis fraternae impediantur officio: quod quia certum est sanctos post vitae hujus excessum cum Christo manentes (1499B)indesinenter pro remanentibus in hoc mundo fratribus supplicare, petit ut beatae et gloriosae semper Virginis Dei Genitricis Mariae et maximorum apostolorum intercessionibus Petri et Pauli apud Deum valeat obtinere. Sequitur:

Ut ope misericordiae adjuti, etc.

Ecce propter quid nos et ab omnibus liberari a Domino malis, et pacem dari temporibus nostris oramus, scilicet ut liberati a peccato et ab omni perturbatione securi Domino Deo nostro sine timore in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris servire possimus. Quod quia nec accipere nec facere nisi per auxilium possumus Salvatoris, recte subjungitur:

Per Dominum, etc.

(1499C)Ipse enim Dominus et Salvator noster, qui est cum Patre in unitate Spiritus sancti una Deitas, una vivendi aequalitas, et vivificandi potestas in Evangelio discipulis ait: Ego sum vitis, et vos palmites estis; qui manet in me et ego in eo, hic affert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. Et paulo superius dixerat: Sicut palmes non potest ferre fructum a se, nisi manserit in vite; sic et qui in me non manserit. Si quem vero scire delectat quid sit manere in eo, audiat ipsum dicentem: Sicut dilexit me Pater, et ego vos dilexi, manete in dilectione mea; si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. Si quis etiam nosse desiderat qualis et quanta non manentibus in eo immineat poena, audiat ejusdem (1499D)voce praedictum: Si quis autem in me non manserit, praecisus est sicut palmes, et missus est foras, et aruit; et colligentes eos in ignem mittunt, et ardent. Jam vero quod de manentibus in eo ipse subjungit audire gratius puto: Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petite, et fiet vobis. Christus autem Graece Latineque dicitur unctus; ipsi enim Propheta in psalmo decantat: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. De ipso etiam summus apostolorum Petrus in Actibus apostolorum ad Cornelium et eos qui secum aderant dicit: Vos scitis quod factum est verbum per totam Judaeam; incipiens enim a Galilaea post baptisma (1500A)quod praedicavit Johannes, Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute; quod enim Propheta oleum laetitiae, hoc Apostolus Spiritum sanctum et virtutem Dei appellat. Jehesus vero Hebraice, Latine Salvator interpretatur, quod aperte angelus ad Joseph in somnis loquens de Maria testatur cum ait: Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jehesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Dehinc antequam communicetur, exclamat sacerdos, et dicit:

Pax Domini sit semper vobiscum.

Nihil enim sine pace placitum Deo est, nec ille qui dixit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo, in corde manere potest odiis ac dissensionibus maculato; non est (1500B)enim Deus dissensionis, sed pacis. Orat ergo sacerdos ac praemonet ut pax Domini sit nobiscum, quatenus perceptio sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Jehesu Christi non ad reatum sed ad solutionem nobis omnium proficiat peccatorum; quicumque enim manducaverit corpus Domini, ut ait Apostolus, et calicem ejus biberit indigne, judicium sibi manducat et bibit. Rursum Salvator in Evangelio ait: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Igitur si non manducaverimus neque biberimus, non habebimus vitam in nobis; si autem indigne manducaverimus et biberimus, judicium nobis manducabimus et bibemus. Purgandus est itaque animus, et (1500C)quantum in nobis est cum omnibus pax habenda, ut digne sumendo corpus et sanguinem Domini, et mortem et judicium evadamus, et vitam ac remedium per eorum perceptionem accipere mereamur. Quod autem inter communicandum a cantoribus exclamatur:

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis,

propter illud fit, ut impleatur in nobis quod beatus Johannes apostolus ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: quod si confiteatur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata nostra, et emendet nos ab omni injustitia. Quomodo autem id fiat, idem ipse apostolus paulo superius sic ostendit: Si in lumine ambulamus, sicut ipse est in lumine, societatem (1500D)habemus ad invicem, et sanguis Jehesu filii ejus emundat nos ab omni peccato. Itemque in sequentibus ait: Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis: quod si quis peccaverit, deprecatorem habemus ad Patrem Jehesum Christum justum, et ipse exoratio est pro peccatis nostris; non autem pro nostris tantum, sed et pro toto mundo. In quibus verbis satis apparet quam consequenter de Domino et Salvatore nostro beatissimus Baptista Johannes testatur in Evangelio dicens: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi: de ipso quippe et Isaias propheta ait: Tanquam ovis ad occisionem adductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum; in humilitate judicium ejus sublatum est. Communicato post haec clero vel (1501A)populo, oratio ex more colligitur, et a diacono protinus exclamatur.

Ite, missa est.

Missa autem proprie tempore sacrificii est quando caticumini foras mittuntur, clamante levita: Si quis remansit caticuminus, exeat foras; et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt qui (1502A)nondum regenerati noscuntur. Quibus coelestibus ac super omnia salutaribus sacramentis, ut nos qui jam Dei gratia ex aqua et Spiritu sancto sumus renati digne interesse possimus, ipse qui haec in suam commemorationem celebrari praecepit, praestare dignetur, cui est cum Patre in unitate Spiritus sancti gloria et honor, virtus et potestas in saecula saeculorum. Amen.