Expositio interlinearis libri Job

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio interlinearis libri Job
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 23

Expositio interlinearis libri Job (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)), J. P. Migne

1

EXPOSITIO INTERLINEARIS LIBRI JOB.

CAPUT PRIMUM.

(1407) (1408)ª Vir erat in terra b Hus, nomine c Job; et (1409A)erat vir ille d simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo: natique sunt ei septem filii, et tres filiae. Et fuit possessio ejus, septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis, eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. Et ibant filii ejus, et faciebant (1409B)convivia per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos. Dicebat enim Job: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. Quadam autem die, cum (1409C)venissent Angeli [ Vulg. Filii] Dei, ut assisterent coram Domino, adfuit inter eos etiam Satanas. Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti puerum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus, et timens Deum, ac recedens a malo? Cui respondens Satanas, ait: Numquid frustra timet Job Deum? nonne (1409D)tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum, operibusque manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in facie tua benedixerit tibi. Dixit ergo Dominus ad Satanam: Ecce, universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne (1410A)extendas manum tuam. Egressusque est Satanas a facie Domini. Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt in gladio, et evasi ego solus ut nuntiarem tibi. Cumque adhuc loqueretur, venit alter et dixit: Ignis Dei cecidit e coelo et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi (1410B)ego solus ut nuntiarem tibi. Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens (1410C)irruit a regione deserti, et consumpsit [ Vulg. concussit] quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Tunc surrexit Job, et scidit tunicam suam, et tonso capite corruens in terram adoravit, et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus et revertar illuc. Dominus (1410D)dedit, Dominus abstulit; sit nomen Domini benedictum in saecula [ In Vulg. desideratur ]. In omnibus his non peccavit Job, neque stultum quid contra Deum locutus est.

(1407)ª Vir dictus de virtute animi, qua tentationes superabat. b Chus et Bus filii fuerunt Naabor fratris Abraham Terra Chus assumptum hominem (1408)ex Maria significat. Consiliatrix interpretatur. c Job dolens interpretatur. Typum Christi ferebat. (1409A)d ut Apostolus ait: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo. Quatuor his pollebat virtutibus. Deum timere est, nulla quae facienda sunt bona praeterire: septem dona Spiritus sancti, Legem, Prophetiam, Evangelium. Perfectus numerus perfectam Ecclesiae vitam significant, plebem Christi significant. gentilem populum. Judaeorum et gentium populus significatur, quasi munda et immunda animalia, domum Ecclesiae multiplicatam in fide de diversis gratiis significat. divitior super omnes qui habitabant in Oriente. Et pater dives dicitur, et filii concordes, patris dividenda inter eos substantia aderat, corda (1409B)tamen omnium indivisa charitas retinebat. Septem dies finiebantur, ex hoc etiam sanctitatem et religionem suam ostendit, quia ita cupit eos, sicut semetipsum, Deo irreprehensibiles exhibere. In hoc apparet primogenitum fuisse, qui holocausta et sacrificium offerebat. Scriptor mutavit sensum. Securus de operibus ideo corda mundabat. Non solum Angelos Dei, sed etiam omnes Sanctos (1409C)intelligamus. Permissus est se inserere in medium Justorum. Non ignorantia Dei exprimitur, sed vias superbiae diaboli nesciens damnavit. Per hoc labor diaboli dignoscitur, adeoque quantus. in coelo stare contempsit, . . . electos suos justificand . . . nimirum apostata angelus fuisset. Idem quod supra. ac si aperte dicat; Qui tot bona in terra recipit, quid mirum est, si pro eis sese innocenter gerit. (1409D)Ac si dicat: Ea quae dedisti subtrahe, nam si accepta perdiderit, respectum tuae gratiae ablatis rebus temporalibus non quaesierit. Per antiphrasim dictum est, quod non fuit ausus scriptor historiae ore suo in Deum dicere verbum blasphemiae. Magna pietas Domini nostri, hostem nostrum permittit et retinet, relaxat et frenat; substantiam prodit, sed tamen corpus protegit, quod quidem postmodum tentatori traditurus est, sed tamen non simul ad omnia relaxat hostem, ne undique feriens frangat civem. (1410A)A facie ejus exiit, quia potestatem tentationis accipiens, ad malitiae suae vota pervenit. Boves arabant, ut videlicet memorato fructu operis, causa crescat doloris. Ideo haec omnia operatus est diabolus, ut tot calamitatibus exasperatus, contra Dominum in blasphemiam erumperet, de quo Deus ante magnum testimonium perhibuisset. Ac si diceret: illius animadversionem sustines, quem tot hostiis placare voluisti; ejus iram toleras, cui quotidie serviens (1410B)insudabas. Ecce iterum ne quid minus de humana adversitate doluisset, Chaldaeorum turmas irruisse denuntiat. Sabaei et Chaldaei vastatores et persecutores Ecclesiae, qui haeresis pravitate greges Dominicos, et domum Christi dissipare contendunt. Callidus hostis prius parva, et post majora nuntiavit; in extremo filiorum mortem intulit, ut patientiam sancti Viri rumperet. In majoris fratris domo convivabantur cum pereunt, quia cum majores voluptatibus deserviunt, nimirum in minoribus lasciviae frena laxantur. Notum est, (1410C)quod absque superno nutu elementa moveri non possunt. Latenter infertur, quod ipse elementa moveret, qui movere per misit. In fortitudinem tolerantiae. Significat luctum, non ex desperatione tristitiam, et pios ab impiis separatos. Superflua, et inutilia resecanda significat. Hominem terra nudum producit, et nudum recipit. Nulla sorde peccati originalis aspersus. Haec dicta Christo conveniunt. Ad carnem suam resurrectione rediturus. Bonos in haereditatem sibi, et malos abstulit. Ipse qui dedit, sua (1410D)recipit, non nostra abstulit. Quia nec per conscientiam tacitus tumuit, nec linguam in contumaciam laxavit. Stulte non potuit loqui sapientia patris.

CAPUT II.

Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satanas inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad (1411A)Satanam: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam. Et dixit Dominus ad Satanam: Numquid considerasti puerum [ Vulg. servum] meum Job; quod non sit ei similis in terra, vir simplex, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversum eum, ut affligerem eum frustra. Cui respondens Satanas, ait: Pellem (1411B)pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua: alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in facie benedicat tibi. Dixit ergo Dominus ad Satanam: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius observa [ Vulg. serva]. Egressus igitur Satanas a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad cervicem [ Vulg. verticem] (1411C)ejus: qui testa saniem deradebat, sedens in sterquilinio. Dixit autem illi uxor sua: Adhuc permanes in simplicitate tua? benedic Deo et morere. Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job in labiis suis. Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset (1411D)ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suites [ Al. Sochites], et Sophar Naamanithes [ Vulg. Naamathites]. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. Cumque levassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in coelum. Et sederunt cum eo (1412A)in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem. Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, et locutus est.

(1410D)Quia spiritus Angelorum illuc conversione redeunt, unde nulla mentis aversione discedunt. Quia etsi beatitudinem perdidit, naturam tamen eis similem non amisit, et oculi Domini, ut dicit Scriptura, speculantur (1411A)bonos et malos. Non pro ignorantia, sed ut nobis demonstretur, quid Domino responderit inimicus. Quia dum interiora non appetunt, in exteriorum labore fatigantur. adversarius interpretatur. Subtiliter membratim haec supra exposuimus, replicare quae diximus devitamus. Non quasi a diabolo Dominus instigatus esset ad tentandum Job, sed potius ut diceret: Quid tibi profuit, quia credere noluisti Job in adversis virum esse fortissimum? Quasi cavillans diceret, quod Job ad liberandam animam suam, ei (1411B)substantiam dederit ad evertendam. Quasi non sufficeret malum, quod beato Job intulerat, carnem videlicet feriendam postulat. Ecce iterum tentari permittitur, sed custodia comitatur ne laberetur. Observare dicitur, id est, irrumpere non audere. ex parte a tentatione prohibuit. Quomodo Satanas a facie Domini exeat, in superioribus exposuimus. Elephantiae morbo a quibusdam creditur, et idcirco a foeditate nimia regnum suum reliquit. Lutum et fragilem semetipsum considerans. (1411C)Corpus festine foetidum ostendit. Linguam mulieris diabolus instigavit, sed hac arte nihil praevaluit. His dictis simplicitatem deserere docuit. eodem sensu quo supra. Ergo qui blasphemant Dominum, inter stultos deputandi sunt. Magna consolatio tribulationis est, si cum adversa patimur, auctoris nostri ad memoriam dona revocemus. Qui flagellanti patri gratias reddidit, et malesuadenti conjugi doctrinam ministravit. tres reges fuerunt de genere Esau. (1411D)Theman provincia in qua regnum. Qui ex condicto ad afflicti consolationem veniunt, charitatis quantitatem demonstrabant et tamen incauta locutione delinquebant, sed facile veniam mererentur, qui bono animo quaererent eum. haereticos figurat credentes Deum, et hominem repellentes, et per hoc fidem Ecclesiae scindunt. terreno et mortali sensu corda sua operiunt. In his omne tempus vitae (1412A)haereticorum demonstratur, qui semper muti septem diebus ac noctibus cum afflicto Job sederint; an a confessione fidei perdurant. Utrum contianis certe diebus ac noctibus totidem instantia ei crebrae visitationis adhaeserint, ignoramus. Hoc ait scriptor historiae, quem Moysen fuisse tradit opinio.

CAPUT III.

Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Dies (1412B)illa vertatur in tenebras, et non requirat Deus desuper, et non illustretur lumine. Obscurent eum tenebrae et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare (1412C)Leviathan. Obtenebrentur stellae caligine ejus, exspectet et non videat nec ortum surgentis aurorae. Quia non clusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis. Quare non in vulva mortuus sum, vel egressus ex utero statim perii? Quare exceptus genibus? Cur lactatus (1412D)sum uberibus? Nunc enim Job dormiens silerem, et somno meo requiescerem; cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines, aut cum principibus, qui possident aurum, et replent domos suas argento: aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. Et (1413A)quondam vincti pariter sine molestia. Non audierunt vocem exactoris. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. Quare data misero est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt? Qui exspectant mortem, et non venit. Quasi effodientes thesaurum, gaudent vehementer cum invenerint sepulcrum. Viro cui [ Vulg. cujus] (1413B)abscondita est vita, et circumdedit eum Deus tenebris? Antequam comedam, suspiro; et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus. Quia timor, quem timebam, venit mihi, et quod verebar accidit. Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super me indignatio.

(1412A)Vir patiens non de animositate dicit, sed optat ut immortalitas per Christum redeat, quae per Adam deleta est Diem cum nocte dictam intelligit. Diabolum et mortem significat. (1412B)Non sit ejus memoria ante Dominum in bonum. Lumine cognitionis Dei, vel poenitentiae. Peccatorum multitudine caecetur. Poena infernalis. Caecitas cordis. Furore irae Dei. de qua supra dictum est. Diabolus qui perturbationem mundo advexit. In numero Christianorum, quia annus Christum significat in Apostolis. Non habeat Deum habitatorem. Sancti utique praevaricationem mortis suae et diabolum maledicunt resistendo dominationi ejus, id est additamentum hominum, qui hominibus (1412C)culpam augere non desistit. Peccatores, qui in nocte saeculi in honore et divitiis lucere se putabant. Diabolus lucem redemptionibus Christi non cognoscat. Resurrectionem Christi. Matris visceribus velut claustris fortibus debuerit detineri, ne ad dolores nasceretur. dolores et cruciatus continuos. Quare mortalitas ipsa mortalem non exstinxit? Quid viverem moriturus et passurus mala mortalitatis humanae? Post apertam culpam, cur me adhuc in illa et consuetudo suscepit? Post culpae consuetudinem, cur ad augmentum illius nutritus sum? Nullum fletum et ululatum editurus. (1412D)Non eram incitatus stimulis cruciatuum. Licet in inferno sint, tamen corpora non sentiunt tormenta. Vana opera, vel quod deserta sunt omnia, quae Christum hospitem non habent. Pro multitudine divitiarum hoc dicit. Variis modis dicit, quod poenas, in quibus erat, optasset evadere. Abortivi dicuntur homines ante legem litterae. Hi qui post acceptam legem in hoc mundo nati sunt, et adventum Christi non viderunt. Quia gloria superborum humiliata erit in inferno, ab oppressione et molestia mundi liberati. In (1413A)inferno simul habitare dicit, tamen sine poena. Jussa iniquorum dominorum non verentur. Parvuli et magni credentium ibi liberantur a confusione. Cum sit, ut video, in inferno aequalitas personarum, cur mihi misero data est vita cruciatibus plena? Pro angustiis mortem homines quaerentes, qui nimium utique gratulantur, cum optatam sibi invenerint sepulturam. Facile thesaurum invenit, qui a se molem terrenae cogitationis repellit. Qui mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit. De se dicit, quia absconditum (1413B)esset meritum vitae suae. Poenarum cruciatibus. Inter caeteros cruciatus, etiam hanc infirmitatem diabolus ei inflixerat, ut ante cibum torqueatur, et sint ei post cibum indesinentes dolores; de hoc sequentia subjecit. Ac si dicat: Timebam ne peccando Deum offenderem; quid mihi profuit, quia doloribus me torquet. Non reddens mala, taciturnitatem ab otiosis verbis indicat. Molem plagarum dicit.

CAPUT IV.

Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste (1413C)accipies: sed conceptum sermonem tenere quis possit? Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti. Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementium [ Vulg. trementia] confortasti. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es. Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti (1413D)deleti sunt? Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos; flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos. Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt; tigris periit eo quod non habet praedam, et catuli leonum dissipati sunt. Porro ad me dictum est verbum absconditum, (1414A)et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines; pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae. Stetit quidam cujus non cognoscebam vultum; imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi. Numquid (1414B)homo Dei comparatione justificabitur, aut factore suo purior erit vir? Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles; et in Angelis suis reperit pravitatem: quanto magis hi qui habitant domos luteas! Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. De mane usque ad vesperum succidentur, et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Qui autem reliqui fuerint (1414C)auferentur ex eis; morientur, et non in sapientia.

(1413B)Ostendit se non consolatoria, sed injuriosa verba (1413C)locuturum, per concepta ergo verba profert injuriam audienti. Multos ab errore revocasti. pauperes tua bonitate consolatus es. Dubios de religione sua. Haec omnia in sanctum Job cum irrisione dicuntur, declinantes a rectitudine. Non defecit, nec conturbatus est, sed in omnibus Dominum benedixit. Ac si diceret: Si timorem Dei habuisses, et perfectionem vitae tuae, numquam talia passus fuisses. ergo ignorans Abel innocentem occisum, et justos frequenter afflictos. (1413D)Operantes iniquitatem scimus ancillante iracundia deperisse sicut te vidimus. repetit quod prius dixerat. Saevitiam rapientis ostendit, in quo sanctum Job fallaciter denotat. Catulos rapaciores ad praedam dicit, id est filios ejus similes illi dicit; Velocitatem ad praedam, et ad spoliandum homines ostendit. filios similiter interemptos. Divinum secretum ex revelatione mihi ostensum, id est, (1414A)causa poenarum tuarum. latenter ad aures cordis mei virtus sententiae pervenit. Hic asserit, quod non aliquam phantasiam vani somnii viderit, sed veram visionem. Et ut probabiliorem narrationem somnii faciat, tempus de signat. Nimium territum se dicit insolita visione. Angelum vult ostendere sicut Daniel de se dicit: In visione resoluta est compages mea. Incognitus vultus magis timorem incussit. Occulta fide vidisse se dicit, quem prius non cognoscebat, et blande sibi dicentem istud quod sequitur. Creatura creatori comparari non potest, quia humana justitia divinae (1414B)comparata, injustitia est. De diabolo dicit, et de his qui ceciderunt de natura sua in vitium. De natura hominum intelligitur, quia ex ipsis habitaculis nostris viles demonstramur. Sicut a tinea vestimenta, ita a morte corpora consumentur. In mane totam hominum vitam significat, quod in senectute deficit. De non credentibus hoc dicit. De credentibus intelligit. sancti ab impiis. Stulti non habentes sapientiam (1414C)timoris Dei.

Voca ergo si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Ego vidi stultum firma radice, et maledixit pulchritudini ejus statim. Longe fient filii ejus a salute, conterentur in porta, et non erit qui eruat. Cujus messem (1414D)famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. Nihil in terra sine causa fit, et de humo non orietur dolor. Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum. Quamobrem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum. Qui facit magna et inscrutabilia, et (1415A)mirabilia absque numero. Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa. Qui ponit humiles in sublimi, et moerentes erigit sospitate. Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod ceperint. Qui apprehendit sapientes in astutia ipsorum, et consilium pravorum dissipat. Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt (1415B)meridie. Porro salvum faciet a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Et erit egeno spes; iniquitas autem contrahet os suum. Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes. Quia ipse vulnerat et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. Et a flagello (1415C)linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. In vastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis. Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae pacificae erunt tibi. Et scies quod pacem habet tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam non peccabis. Scies quoque, quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. Ingredieris (1415D)in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus in tempore suo. Ecce hoc, ut investigavimus, ita est, quod auditum mente pertracta.

(1414C)Hucusque de his loquitur, quae in somnis vidisse se dicit, dehinc increpat sanctum Job. hominum, vel Angelorum, si aliquis eorum tibi aliter respondeat. Iracundum dicit, quia maledixit diei suo. pusillanimum denotat et invidum. Qui se putat in saecula fixum. pulchritudinem transitoriae felicitatis dicit. Haec omnia, ut aliquoties dixi, in sancti Job exprobrationem dicuntur, publico omnium judicio damnabuntur. Laborem hominis (1414D)iniqui diabolus devorat, qui armatus et famelicus dicitur in proditione hominum. Homines mali rapientes facultates aliorum. Quando studioso tarditas ad praemium proficit, et desidioso velocitas ad supplicium crescit. Sine justitia. Natura hominum bona fuit, sed malum accidit. Sicut avis per naturam volat, ita et homo per laborem ad superna conscendit. Nihil mihi tribuens de justitia et merito, hoc loquar ante eum, quod humilitatem meam ipsi commendat. Efficientia omnium rerum inscrutabilis est hominibus. (1415A)ut dicitur: Pluit super justos et injustos (Mat. V, 45), abundantiam doctrinae ostendit. Sanctos in regno, ut dicitur: Beati qui lugent nunc (Ibid., 5) etc. Persecutorum Martyrum Christi, ne possint implere quod desiderant, vel manus eorum persecutorum Ecclesiam Dei. saecularium calliditatem significat. per vocem Evangelii in stultitiam deputatam. Judaei a die legis in tenebras perfidiae ceciderunt, sic tribulationem invenerunt, sicut prius prosperitatem habebant. Christus, qui pro nobis pauper factus est, (1415B)liberatus est de blasphemiis Judaeorum. Spes Resurrectionis Christo, blasphemia Judaeorum merito obturetur. ut dicitur: Quem diligit Dominus, castigat. Et ista in sanctum Job quasi in praevaricatorem recte dicuntur, qui a Domino eruditur ut filius. ut dicitur: Ego occidam, et vivere faciam, Statim in subsequentibus ipsas sex enumerat audiendi verbum Dei. peccati de potestate mortis. ab (1415C)effrenata lingua vindictam malorum. Laetatus fueris, cum alios videris vastitate deleri. potestatem diaboli, sive terrenorum hominum. cum Sanctis omnibus pacem semper habebis. homines boni immutati a bestiali vita. ab omnibus poenis corpus tuum liberabitur. dignam exhibens divina visitatione. carnales filii, sive fructus bonorum operum. prae multitudine herbis comparantur. Plenus dierum (1415D)morieris, vel in abundantia bonorum operum. sicut triticum in horrea, ita Sancti in gloriam. id est, quod ipse ad emendationem tuam debes corde percipere.

CAPUT VI.

Respondens autem Job dixit: Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior in statera; quasi arena maris haec gravior appareret. (1416A)Unde et verba mea doloris sunt plena, quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Numquid rugit onager, cum habuerit herbam, aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum fuerit? Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem? (1416B)Quae prius tangere nolebat, anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. Quis det ut veniat petitio mea, et quod expeto tribuat mihi Deus? Et qui cepit, ipse me conterat, solvat manum suam, et succidat me; et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. Quae est fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis meus ut patienter (1416C)agam? nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est. Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mihi recesserunt a me. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini dereliquit. Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transiit in convallibus. Qui timent pruinam, irruet super eos nix; tempore quo fuerint dissipati (1416D)peribunt, et ut incaluerint, solventur de loco suo. Et involutae semitae gressuum eorum; ambulabunt in vacuum, et peribunt. Considerate Themam, et itinera Saba. Et exspectate paulisper; confusi sunt, quia speravi. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis. Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia (1417A)vestra donate mihi? vel Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Docete me, et ego tacebo; et si quid forte ignoravi, instruite me. Quare detraxisti sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Verumtamen quod coepistis explete. (1417B)Praebete aurem, et videte an mentiar. Respondete, obsecro, absque contentione, et loquentes id quod justum judicate; et non invenietis in ore meo iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

(1415D)Dum dicitis, peccatis meis facientibus ista perpeti, velim appendi peccata mea contra calamitatem, quam patior, et illico videbitis levia; ipsa calamitas gravior est merito peccatorum meorum. (1416A)Quia majores sunt poenae, ut dixi, quam meorum merita delictorum. Molestia poenarum sagittis comparatur, quae non solum poenae intelliguntur, sed vermes (quos) instigabat diabolus, ut sanguinem ejus sugerent. ad augmentum poenarum diabolus terrorem ei incutit. Ista animalia, si pabulis abundant, nullam querelarum vocem emittunt. ille autem angustiis coarctatur, ut dura loqueretur. Ego nihil fide non conditum operatus sum, quomodo haec patior quae sustineo? Nullum stultum contra Deum verbum locutus est, fide non conditum. Sicut mortiferum omnis abhorret, ita ego peccatum contingere (1416B)pertimescebam. Nunc verbis pascor amaris, quae prius timebam ex ore meo depromere. Optans desiderabat per mortem de cruciatibus liberari. Sicut Deo sinente, poenas patior, ita potestate ejus mors conterat me. haec mihi sit consolatio, ut finem cruciatuum meorum remedio mortis obtineam. hoc convenit dicere humilitati Sanctorum. Ego homunculus, quomodo talia flagella sustinere possum? ac si diceret: Si scirem finem doloris mei, patienter exspectarem. Non sum insensatus (1416C)dolori sicut lapides. quia caro mea corrumpitur sanie. Tristitia renuit consolari animam meam. Propheta eadem de Christo dicit: Amici mei, et proximi mei (Is. XXXVII, 12), et reliqua. Qui non compatitur ex corde tribulatis, mandata Dei deserit. Omnis cognatio ejus detestata est cum, et deserens velociter quos ad ima delapsos a se torrentis more suspirat. Timebam minima peccata perpetrare, et nunc crucior quasi maxima perpetrassem. Diem afflictionis suae recordatur in his versiculis. sicut calore solis solvitur nix, ita gloria (1416D)ejus non comparuit. Virtus animi suppliciis involuta. incassum laborant, qui perituri sunt. Provincia. Provincia de quibus ad eum populus confluxit. dum me stultis increpationibus ad desperationem flectere nequeunt, ipsi confunduntur. Videntes dolorem ejus, vultus suos pudore texerunt. amici sui similem ruinam plagarum timebant sibi. Ac si diceret: Numquid aliquid vos petii, aut fortitudine vestra (1417A)indigni, ut subsannatis me quasi inopem et pauperem? Redarguite me, si mentior; et tacebo convictus, et si quid aliud ignoro, vestrum est errantem corrigere. Licet adhuc Eliphaz unus locutus esset, tamen aliorum mens eadem obtinuit, ideo pluraliter de omnibus dixit. Mordacissimis increpationibus sermo praefati repletus est. vana locuti sunt propria voluntate. Desertus est ut pupillus a suis omnibus. per irrisionem et subsannationem. per sermones Eliphaz. corde intelligite quod non mentiar. Non sit (1417B)contradicendi studium, quod contentionis generat morbum, et ita demum nulla animositatis caligine perturbati poteritis inter me et vos quod justum est judicare.

CAPUT VII.

Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus: sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius (1417C)praestolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. Si dormiero, quando consurgam? et rursum exspectabo vesperam; et replebor doloribus usque ad tenebras. Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris. Cutis mea aruit et contracta est: dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur; consumpti sunt absque ulla spe. Memento quia ventus est vita mea, et (1417D)non revertetur oculus meus ut videat bona; nec aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam. Sicut consumitur nubes, et pertransit; sic qui descenderit ad inferos, non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam; neque cognoscet eum amplius locus ejus. Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei. Confabulabor cum amaritudine (1418A)animae meae. Numquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo; terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Desperavi, nequaquam (1418B)ultra jam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum; aut quia ponis erga eum cor tuum? Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Usquequo non parcis mihi, nec dimittis mihi [ Vulg. me] ut glutiam salivam meam? Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium (1418C)tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam.

(1417B)Homines Dei dimicantes contra vitia. quomodo servi, et mercenarii servitutis et laboris sui mercedem desiderant; ita pro Deo laborantes praemia exspectant aeterna. (De retributione in saeculo.) In his verbis (1417C)sedulitatem dolorum indicat, et ad respirationem dolorum, mutationem temporum desiderasse, et diem in nocte, et noctem; in die quaesisse. Isto vulnere percussus est a diabolo a planta pedis usque ad verticem, hoc est, totus computrui. fragilitatem carnis telarum filis comparavit. mentis fiduciam in praesenti vita non posui. Vento praetereunti similis est, quia nunc jam praeteriit spiritus meus prae dolore, mentis intuitus. Quando (1417D)haec dicebat, ignorabat se reversurum ad gloriam. Non aspiciet me homo in ea gloria, qua ante fui. Iracundiam visionis tuae sustinere non possum. Homo in morem nubis de pulvere terrae reparabitur. Non ascendit in incorruptionem, sed immortalitate induitur. spiritus in corpus suum. praeterita mundi conversatio in homine immutato. quae mihi enormitas poenarum generavit dicam, et cum amaritudine loquar. prae angustia (1418A)poenarum. Ac si diceret: Mare et cetus, iniqui et impii, eorumque ductor malignus spiritus, recte animal marinum. in carcere constringuntur, non ego. Omnem poenarum dolorem carcerem dicit. Si in doloribus ad quiescendum me converto. levabor strati solatio, ad relevandos quoque dolores meos mecum illic voluero loqui. a Domino hoc pati dicebat, quia diabolus a Domino permissus est illa irrogare ei. Ac si diceret: Satius mihi est pro poenarum afflictione de mea morte cogitare, quam tuae majestati blasphemiam irrogare. Quia dicebam quae non debui, (1418B)sive praesentis vitae bona deserui pro sermone quem dixi. Obsecranti esto placabilis, ne illic ubi dies sine fine sunt, inveniar puniendus. Pietatem Dei circa eum humiliter confitetur. circa eum sollicitam curam impendas? Post tenebras ignorantiae, divina cognitione illustras, qui corda hominum scis. Ab his poenis quas permissione tua patior. hoc enim habebat inter caetera mala dolorum. Loquens quae non debui. Tibi utique, qui justus es, quid emendationis offero? qui omnia nosti. Quare dedisti mihi copiam respondendi ut dixi? justus non debet talia pati, qui tibi respondi (1418C)quae non debui, quia creatura contra Creatorem loqui non debet. Dolores utique per quos peccare compellor, qui eram hactenus justus. Ac si deploret dicens: In praesenti quidem mortem carnis patior, et tamen adhuc graviorem sententiam pertimesco. In matutino resurrectionis.

CAPUT VIII.

Respondens autem Baldad Suites, dixit: Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex (1418D)sermonis oris tui? Numquid Deus supplantat judicium? et omnipotens subvertit quod justum est? Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae. Tu tamen si diluculo surrexeris ad Deum, et omnipotentem fueris deprecatus: si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae. Intantum, ut priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur (1419A)nimis. Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam. Hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra sunt dies nostri super terram. Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescit carectum [ Vulg. crescere biblus] sine aqua? Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas (1419B)arescit; sic via omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. Non enim ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget. Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. Super acervum petrarum radices ejus densabuntur; et inter lapides (1419C)commorabitur; si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur. Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis, donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.

(1418C)Offensus est Baldad, quia dicebat Job, quod in regno fuisset caeteris regibus praepotentior. Qui enim Usquequo dicit, quia aedificationis verba jam portare non possit ostendit. Justitia Dei nisi reo talia (1418D)poenalia non inserit, qualia tu sustines. in vindictam suis facientibus malis dimisit eos. Tibi in nullo nocere poterit, si de errorum tenebris ad agnitionem divinae justitiae consurrexeris. si fueris corde et ore mundus, statim ad reparationem felicitatis tuae instabit. quietum a poenarum bello corpus tuum dimittet. divitiae ante plagam, ad comparationem gloriae post plagam: haec autem poenitentibus (1419A)conveniunt. Memoriam quaere ab his, quorum vita longior est, et cognosces quod alii diluvio, alii sulphure perierunt. Non est olim quod vivimus, et diu. non subsistimus. Quod iniqui in praesenti saeculo diversam mortem habebant. gesta utique hominum praeteritorum. Nunc aperte de Job dicit. ita et tu absque justitia in pristina felicitate permanere non potuisti. Sicut herba in aestate arescit, ita sanctum Job exprobrat merito suo ante peccatores perire. (1419B)quia omnia Deus introspicit. peribunt simulantes sanctimoniam vitae. simulatio vecordiae comparatur, quae utique tenui aurae flamine corrumpitur. Confidendo in seipso. propriis viribus non consurgit, quia Dominus non est fortitudo ejus. Tribulationibus frangitur, qui in prosperitate stare videtur. In principio prospere agere videtur, sed non permanet. Illic non habendo humorem vitae, morietur sine fructu operum. vitae similitudine inter duros corde reputabitur. de praesenti (1419C)saeculo, hoc est, Deus. Per artes iniquas. Per ironiam dictum legitur. Projecto enim impio, justus suscitatur. humiles enim aspicit, non dabit auxilium. utique spiritibus. laetitiam cordis indicat. vocem exsultationis. peccatores et daemones. Quia amatores mundi repente subtrahuntur de saeculo.

CAPUT IX.

(1419D)Respondens Job, ait: Vere scio quod ita sit, quod non justificabitur homo compositus Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum de mille. Sapiens corde est, et fortis robore, quis restitit ei et pacem habuit? Quis transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo. Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur. Qui praecipit soli, et non oritur; et stellas (1420A)claudit quasi sub signaculo. Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris. Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri. Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus. Si venerit ad me, non videbo; si abierit, non intelligam eum. Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest, cur facis? Deus cujus resistere irae nemo potest, et sub quo curvantur (1420B)qui portant orbem. Quantus ergo sum ego qui respondeam ei? et loquar verbis meis cum eo? Qui etiamsi habuero quippiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Non concedit requiescere spiritum (1420C)meum, et implet me amaritudinibus. Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Si aequitas judicii, nemo pro me audet testimonium dicere. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendere, pravum me comprobabit; et si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae. Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit. Si flagellat, occidat semel, (1420D)et non de poenis innocentum rideat. Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille, quis ergo est [ Al. esset]? Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt et non viderunt bonum. Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam. Cum dixero: Nequaquam ita loquar, commuto faciem meam, et dolore torqueor. Verebar omnia (1421A)opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae, tamen sordibus intinges me; et abominabuntur me vestimenta mea. Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo. Neque qui mecum in judicio ex aequo possit audiri. Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum (1421B)suam in ambobus. Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. Loquar et non timebo eum, neque enim possum metuens respondere.

(1419C)Notaverat Baldad sanctum Job, quod sibi de sanctitate, (1419D)et innocentia blandiretur; et ab hoc ita ei Job incipit respondere. suppositus Deo justitiam recipit, compositus amittit. pro universitate hominum ponit. quis contra Dominum agens, non sibi bellum irae ejus commovit? Superbi et elatae mentis, qui nescientes Deum, pro infidelitate subversi sunt. Judaeorum plebem de patria sua. Sacerdotes, vel Judices. adveniente nocte. adveniente (1420A)die. In his potentiam Creatoris ostendit. In his stellis indicat omnem militiam astrorum ad Dei regimen pertinere. Interiores Angelorum choros. Nullis quidem retro saeculis suspicabile fuit, ut homo, terra, et cinis Angelorum coetibus aggregetur. Non videbo corporalibus oculis, quia spiritus est: si meae praesentiae non se praebet. Si subito provocat nos ad judicium, creatura contremiscet. Per iram severitas demonstratur. Qui curas praesentis (1420B)saeculi tolerant, curvantur deficiendo. Quid verba vermis et cineris ad divina eloquia? non de mea justitia gloriabor, sed meum judicem deprecabor ut propitius sit. De futuro judicio loquitur, in quo et electi trepidabunt. Diabolus intelligitur. super merita diabolus addit poenam. Prae quadam aegritudine hoc ei accidit. Ut supra (1420C)dicit: Cujus irae resistere nemo potest. quia ille omnia novit. Quia sine corruptione nemo in carne vivit. si me innoxium deputo. quia ille magis novit. pro afflictione praesentis plagae hunc probando, illum puniendo. diabolum ridere non patiatur. Caro (1420D)ejus adversario, sapientiam obumbrat; ne agnoscant judices terrae veritatem. Deus solus adversarios vincit, Dies felicitatis meae, meritorum retributionem. Qui poma portat, aliis cibum vehit, et sibi odore tantum utitur. Ita felicitas mea recessit. Reprehendit se incaute de obscuris loqui. Tristis amaritudinis verba depromam. Quoniam omnia (1421A)incerta servabuntur in futuro. Hoc est, si ad plenum me investigare volueris, immundus inveniar. vel innocentiae nitore, vel gratiae. Quia quamdiu hac corruptione induimur, non plene mundi sumus. corpus meum immundum me fecit. Ille Deus est, ego homo. Quia judex melior est eo, qui judicandus est. Potentem Deum quis potest arguere quasi iniquum? Quia ille homo (1421B)et Deus apparuit. plagam castigationis. Tunc potero respondere, si haec duo a me amoveas, id est, manum potestatis, et virgam castigationis.

CAPUT X.

Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum. Loquar in amaritudine animae meae; dicam Deo: Noli me condemnare: indica mihi (1421C)cur me ita judices? Numquid bonum tibi videtur si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? Numquid oculi carnis [ Vulg. carnei] tibi sunt, aut sicut videt homo, et tu videbis? Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? (1421D)Et scies quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me? Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, et ossibus et nervis compegisti (1422A)me. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Licet haec celes in corde tuo, tamen scio, quia universorum memineris. Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Et si impius fuero, vae mihi est: et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Et propter superbiam (1422B)quasi leaenam capies me; reversusque mirabiliter me crucias, et instauras testes meos contra me. Et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me. Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, (1422C)antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, et sempiternus horror inhabitans.

(1421B)De hoc versiculo dictum est superius. Qui contra Deum loquitur, adversus se loquitur. Amaritudo puniat quidquid lingua per mentis judicium accusat. Pro justitiae suae fiducia hoc dicit, quia occultum Dei judicium nondum cognoscebat. Hoc est, qui hic ita punis, (1421C)ostende mihi, ut illic securus vadam. Non confirmat hunc sensum, sed discutiendo et subnegando infirmat. Daemoniorum, vel amicorum Job. Non errat judicium tuum, sicut hominum. Numquid dies aeternitatis tuae finiuntur sicut hominum? summo studio requiras causas, quibus de me ultionem capias. Cur culpas meas verberibus interrogas, quem nec priusquam condideris ignoras? Parce, (1421D)Domine, quia nulla virtus tibi valet obviare. In manibus operationem divinam intelligimus, quia homo de limo plasmatus est. Contra eos dicit, qui dicunt alterum Dominum Creatorem animae, alterum corporis. Misericordiam Creatoris optat, fragilem carnis materiam ostendens. In hac similitudine ostendit, quod in visceribus matrum creationem hominis divinitas operatur. Foras me ad probationem deseris, sed tamen intus ne peream virtutibus astringendo (1422A)custodis. Id est animam, quae dat vitam hominibus. Ob hoc visitat Deus, ut visitatos protectione custodiat. Quae mihi ab initio contulisti, sed celare me ea videris, dum me ita usquequaque conterendum relinquis. Si quondam aliquod delictum commisi, et ultionem non quaesisti, debuit indulgentia perdurare. Si culpam venia abstulit, cur hanc a memoria non detersit? Si justus sum, idem est tamquam impius sum, quia pondus poenarum, quae impio debentur, sustineo. Bestiae ferocissimae hominem humilem assimilas. veteres poenas novis (1422B)adjicies. Dimittis adversarios saevire, qui testati sunt me dignum poenarum. vindictam. maligni crudelitatem exercent. Hoc jam et in principio dixit: Quare non in vulva mortuus sum? De hoc et prius dixit: Sicut abortivum absconditum non subsisterem. Dies vitae meae, qui nunc in brevi praeteriti sunt, absque tormentis non transigo. Requiem tribue mihi. merita delictorum, sive dolorem poenarum. Quod terram (1422C)inferorum descripserit nulli dubium est; non quod ad terram tenebrosam, qui culpam deflet, iturus est; sed quod ad hanc procul dubio, qui plangere negligit, vadit.

CAPUT XI.

Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: Numquid qui multa loquitur, non exaudiet, aut vir verbosus justificabitur? Tibi soli tacebunt homines? et cum caeteros (1422D)irriseris, a nullo confutaberis? Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus [ Vulg. mundus sum] in conspectu tuo. Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus! Et intelligeres quod multo minora exigaris a Deo, quam mereretur iniquitas tua. Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad (1423A)perfectum omnipotentem reperies? Excelsior est coelo, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem, nonne considerat? Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. Tu (1423B)autem firmasti cor tuum, et expandisti ad Deum manus tuas. Si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia. Tum levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis et non timebis. Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum, quae praeterierunt, recordaberis. Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, et cum te consumptum putaveris, orieris (1423C)ut Lucifer. Et habebis fiduciam proposita tibi spe, et defossus securus dormiens requiesces. Et non erit, qui te exterreat, et precabuntur faciem tuam quamplurimi. Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes eorum abominatio animae.

(1422C)Iste conviciis coepit loqui ad Job. Ac si dixisset. Numquid potest vir verbosus laudem habere, cum sit in offensione nimiae verbositatis otiosus. Ita aggreditur sanctum Job, quasi magna et grandia sit dicturus. Ergo calumniatoris (1422D)haec verba sunt, non veritatem et justitiam prosequentis. In loquendo vocem Dei voluit indicare, ac si dicat: imperitiae tuae potius quam poenae compatior. Vocis suae intelligentiam daret. Cordis ejus abdita et remota judicia. in quibus lex ejus multiplex et inscrutabilis est. Hoc intelliges, si judicia ejus intenderis. Sicut invisibilis est Deus, ita et incomprehensibilis. (1423A)Credimus quod ubique est Deus, et intra eum omnia, quae ab eo creata sunt, continentur. His verbis dicit Deum ubique esse, et sanctum Job arguit, quod poenas merito patiatur, et judicia Dei reprehenderit. Sicut mundum in diluvio, et Aegyptios sub aquis. Hoc sensu dicit, quod Deus iniqua agentes et animadvertat, et puniat. Vanitas obumbrat. Omne iniquorum genus vult intelligi, quod non est loro disciplinae suetum. durasti ut non poeniteres. (1423B)falsa meritorum opera. sanctam utique possidens conscientiam, liberam ad deprecandum erigis faciem tuam. Eris utique hac fiducia firmus ante Deum, et stabilis. Vitae praesentis, quia quanto quis amplius coelestia desiderat, tanto plenius terrena obliviscitur. In consummatione laborum tuorum tibi in consolationem sol justitiae Christus adveniet. post mortem consurges in gloriam. quia post plagam reparari poteris. (1423C)Quia justus sicut leo confidenter ambulat, ad nullius pavebit occursum. Quia tanto quisque a se plenius pavorem qui ex mundo est abjicit quanto in semetipso verius mundi concupiscentiam vincit. Hypocritae intercessores videri pro hominibus appetunt. Intentiones carnalium desideriorum. hoc est, praesentis vitae honor et divitiae.

CAPUT XII.

Respondens autem Job, dixit: Ergo vos (1423D)soli estis homines, et vobiscum morietur sapientia? Verumtamen cognoscite quia mihi est cor, sicut et vobis [ Vulg. Et mihi est cor sicut et vobis], nec inferior vestri sum. Quis haec quae nostis ignorat? Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum. Deridetur enim justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. (1424A)Abundant tabernacula praedonum, et audaciter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Nimirum interroga jumenta, et docebunt te, et volatilia coeli indicabunt tibi. Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? in cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis. Nonne aures verba dijudicant, et fauces comedentis (1424B)saporem? In antiquis est sapientia, et in multo tempore providentia [ Vulg. prudentia]. Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam. Si destruxerit, nemo est qui aedificet. Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; si emiserit eas, subvertent terram. Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. Et (1424C)adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum. Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat. Commutans labium veracium, et doctrinam Senum auferens. Et effundit despectionem super principes, et eos qui oppressi fuerant relevans. Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. (1424D)Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. Qui mutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant. Per invium palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.

(1423C)Miror cur vos (1423D)solos homines putatis, et possidere sapientiam, ut ad alios non possit se extendere. ita ego novi sicut et vobis. Haec quae dicitis de magnitudine Dei vel justitia, quis est qui possit vel debeat ignorare? Manifestum est in sancto Job secundum litteram. Christi simplicitas a Judaeis irridebatur. Superbos eos utique denotans, qui despicerent eum afflictum. quem gloria in die retributionis (1424A)declarat. Sabaei et Chaldaei ejus divitiis abundant. Quia mali eo magis contra Dominum superbiunt, quo in saeculi honore extolluntur. Quod omnia ad Dei gubernationem pertineant, etiam ea quae irrationabilia et insensibilia sunt, quaedam ratione veritatis interrogata respondent. in divina potentia, in qua omnes Sancti specialiter continentur. Per aures verba intelliguntur. Fauces comedentium saporem accipiunt et decernunt. (1424B)Ipse solus vere novit quo judicio et qua justitia universa dispenset, qui in Daniele Antiquus dierum appellatur. Quidquid sapientiae suae judicio destruere voluerit, quis resistere poterit? In inferno conclusum nullus poterit liberare. Spiritaliter aquae doctrinarum in Judaeorum populis continentur atque siccantur, et terra Ecclesiae in spiritali vita proficit, secundum litteram manifestum est. Sapientia Dei Patris Christus est, et fortitudo Spiritus sanctus. ut Achab et ejus Prophetas. Ut (1424C)in Aegypto factum legimus de consiliariis ac magis Pharaonis. Regnantis gloria intelligitur. Ignominia depositi de regno. Fune peccatorum circumdabit renes eorum. Ut in Regnorum libris scribitur de Saraja et Sophonia sacerdotibus: Iniquos amovet, et justos instituit. Quando justus peccat, mutatur gloria labiorum ejus. Senum et Judicum Judaeorum. Ut Saul spretus et reprobatus est a Deo. Ut David sustulit in regnum, qui prius persecutiones Saul tolerabat. Mysteria legis patefecit. Peccatores in lucem fidei. (1424D)Quotidie crescendo per carnem. cum exeunt de mundo. In resurrectione restaurabuntur. Decipi permittit, vel decipere eos pro meritorum iniquitate compellitur. Hoc est, putant se per suam adinventionem ambulare, sed errant, quia lucem nolens videre, in tenebris debet errare. Nunc huc, nunc illuc graditur ebriosus: sic mente caecati Judaei.

CAPUT XIII.

Haec omnia [ Vulg. Ecce omnia] vidit oculus (1425A)meus, et audivit auris mea, et intellexi singula secundum scientiam vestram. Et ego novi, nec inferior vestri sum. Sed tamen ad omnipotentem loquar, et disputare cum Domino cupio. Prius vos ostendam fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes! Audite ergo correptiones meas, et judicium labiorum (1425B)meorum attendite. Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loqueremini dolos? Numquid faciem ejus accipietis, et pro Deo judicare nitimini? Aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis? Ipse vos arguet. In abscondito [ Vulg. Ipse vos arguet, quoniam in abscondito, etc. ] faciem ejus accipitis. Statim ut se commoverit, turbabit vos, (1425C)et terror ejus irruet super vos. Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae. Tacete paulisper ut loquar modicum quae mihi mens suggesserit. Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto manibus meis? Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit Salvator meus. Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Audite (1425D)sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris. Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. Quis est qui judicet [ Vulg. judicetur] mecum? veniat; quare tacens consumor? Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar. Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. Et voca me, et respondebo tibi: (1426A)aut certe loquar, et tu responde mihi. Quantas habeo iniquitates, et scelera, et peccata mea, et delicta ostende mihi. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? Contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris. Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae. Posuisti in nervo pedem (1426B)meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.

(1424D)Oculus mentis meae, qui est lucerna corporis mei, vidit (1425A)haec omnia quae enarravi. revelante Domino. Cum non sim vobis insipientior. Ejus misericordiam deprecabor. Cum Deo disputare, est ejus justitiae subjectum vitam suam sub tali indagatione discutere. Dum astruitis haec omnia merito me pati. Quia dicitis quod nullus haec mala sustineat quae ego, nisi meritis suis exigentibus. Manifestum est. In sequentibus per singula easdem correptiones enarrat. Quia sub verbis consolatoriis dolose cogitabant. Ac si diceret: Numquid Deo fallaciter (1425B)adulari debere vos creditis? Numquid contra me personam judicis suscepistis, ut merito tamquam Deus me vestra sententia condemnetis? Iste vester iniquus sensus, cui omnia aperta sunt. Quasi ignoranti corda hominum, ut de me non recte judicet, imponere ei poteritis? Ut a Deo arguamini digni estis. Vel in discutiendis judiciis, quae abscondita sunt, Dei personam, cui soli hoc competit, vultis assumere.

Ut illi in corde adulari debeatis. Commotio Dei dicitur judicii ejus justa districtio. Mortalitas hominis (1425C)comparabitur cineri. In cervice superbia dignoscitur. Ut ipse in doloribus positus loqueretur, silentium poscit. Forsitan prae nimio dolore carnem suam lacerabat. Id est, vitam meam, quae solet pro animae vocabulo dici. Ut alibi dicit. Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Hoc mihi veniet in salutem, cum vias meas castigatione purificatas reddidere. Vos autem qui estis, ut me tamquam justi arguere praesumatis? (1425D)Quia non intelligebant quod justi affligantur, ideo aenigmata ait. Vobis dico, non habeo unde debeam condemnari: non de Dei judicio hoc dixit. Hic sermo non arrogantia deputetur, sed de fiducia bonae conscientiae. Quare prius non sum auditus, et si reus fuissem, tunc consumerer? Totum illud est, quod a Deo sanctus Job postulat, ut prius auferat ab illo plagam; deinde potentiam divinam, quam sustinere non potuit. Quasi ex aequo cominus positus dicat ei, (1426A)quamobrem illatam sibi sustineat tentationem. In his nominibus scelerum et delictorum a beato Job peccata grandia et parva significantur, quae sibi ad cognoscendam plagae causam deprecatur ostendi. Scio quia praesentia tua visitatio et custodia est, quam a me abscondis, dum me ita puniri permittis. Perpendit apud se quid esset ipse ad Deum, et rebus vilissimis se comparat. Amarissimos cruciatus, amaritudines nominavit, quas Deo permittente sustinebat. Pro delictis juventutis et ignorantiis deprecatur. In nervo pedem ponere, est omnes vias hominis forti districtione alligare. Quia singula quaeque (1426B)minuta hominis opera diligenter explorat. Longam plagae tribulationem se habere indicat, quem diuturna putredo consumpserat.

CAPUT XIV.

Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, replebitur multis miseriis. Quasi flos egredietur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. (1426C)Et dignum ducis super hujusmodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. Constituisti terminos ejus qui praeteriri non poterunt. Recede paululum ab eo, ut requiescat, donec optata veniat sicut mercenarii dies ejus. Lignum habet spem, et si praecisum fuerit, (1426D)rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus ejus, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus, ubi, quaeso, est? Quomodo, si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat: sic homo cum dormierit, non resurget. (1427A)Donec atteratur coelum, non evigilabit nec consurget de somno suo. Quis mihi hoc tribuat ut inferno protegas me, et abscondas me, donec transeat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus quibus nunc milito, exspecto donec veniat immutatio mea. Vocabis me, et ego respondebo tibi; (1427B)operi manuum tuarum porriges dexteram: tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parcis peccatis meis. Signasti quasi in sacculo delicta mea; sed curasti iniquitatem meam. Mons cadet defluens [ Vulg. cadens destruit], et saxum transferetur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur. Et hominem ergo similiter perdes. Roborasti eum paululum, ut in perpetuum pertransiret. Immutabis faciem (1427C)ejus, et [ In Vulg. abest ] non emittes eum. Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. Attamen caro ejus, dum vivit, dolebit; et anima illius super semetipso lugebit.

(1426B)Humanum genus dicit in Adam perditum, et repletum multis miseriis. Hoc loco fragilitatem humani generis intelligimus. Quia quotidie crescimus, aut per omnia momenta decrescimus. Super humanum genus oculos miserationis aperuit, ut illud (1426C)in Christo repararet. Sancti judicabunt, ut dicitur ad Apostolos: Sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XVII, 28). Reconciliationem nostram futuram in Christo, prophetavit in spiritu. Mensuram finis sui dies mei acceperunt, ut complementi sui terminum non excedant. Flagella vitae praesentis subtrahe. Bona quietis aeternae ostende. Homo migrationis de saeculo. de praesenti vita. per resurrectionem corpus reviviscit. (1426D)Sancti auditores qui bonorum exempla sequuntur. In peccatis Adam senescente ligno et omni bono naturae, quod habuit a viriditate, praemortuo, ad odorem aquae baptismatis rursum frondescit, quasi cum primum plantatum est in paradiso. Homo malus praesenti vitae subtractus, sine dubio in interitum vadit. Mundus mari comparatur, subducta anima vacuum remanet corpus. (1427A)Aereum coelum periturum dicit, et tunc humanum corpus resurrecturum praedicit. Quia nemo ante adventum Christi ascendit in coelum. Districtio super peccatores. Donec Christus redimat nos, obsecro ut a ministris inferorum defendas me. Infirmorum in se sententiam assumit. Quoniam quasi qui in bello sudat, incertos habet eventus, sic in dubio est quali fine claudatur labor vitae praesentis. Docendo quae sunt legis. Impletione mandatorum. Quia nemo salvari potest sine hac dextera, id est, filio Dei. (1427B)Singula opera pro retributione signas. Poenitentibus peccata relaxas. Quia peccata hominum, si non fuerint poenitentia deleta, in secreto judicioque reservantur. Ut plerumque Sancti de loco justitiae immutentur. transferatur ad iniquitatem. Duri corde malignis spiritibus subtili tentatione decipiuntur. Justo judicio eum qui sibi videbatur stare in rectitudine, tentari permittis. Quia brevis est vita praesens. In gaudium, sive in supplicium. Cum ejus speciem (1427C)morte atteris. Ad ea quae se adepturum putat. Non hoc de carnali nobilitate, sed de spiritali. Nondum intelligitur quis nobilis vel ignobilis exstat in operibus et moribus. dictum intelligimus, quae prima est nobilitas. Dum ignorat utrum opera ejus approbentur, an etiam reprobentur. Quia nemo digne habet in semetipso gaudium, sed in Domino gaudendum est.

CAPUT XV.

Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Numquid sapiens respondebit quasi ventum [ Vulg. in ventum] loquens, et implebit (1427D)ardore stomachum suum? Arguis verbis eum qui non est aequalis tui; et loqueris quod tibi non expedit. Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. Docuit iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. Condemnabit te os tuum, et non ego. Labia tua respondebunt tibi. Numquid primus (1428A)homo tu natus es, et ante colles formatus? Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus? et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. Quid te elevat cor tuum? et quasi magna excogitans attonitos habes oculos? Quid tumet contra (1428B)Deum spiritus tuus? ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? Quid est homo ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et ecce coeli non sunt mundi in conspectu ejus. Quanto magis abominabilis et mutabilis [ Vulg. inutilis] homo, qui bibit quasi aquas iniquitates! Ostendam tibi, audi me; quod vidi narrabo tibi. Sapientes confitentur, et non (1428C)abscondunt patres suos. Quibus data est terra, et non transivit alienus per eos. Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. Sonitus terroris [ In Vulg. desideratur ], ejus semper in auribus illius, et cum pax sit, ille insidias suspicatur. Non credit quod reverti possit de tenebris [ Vulg. addit ad lucem], circumspectans undique gladium. Cum se (1428D)moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus est in manu ejus tenebrarum dies. Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium. Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra omnipotentem roboratus est. Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. Operuit faciem (1429A)ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. Habitabit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis quae in tumulum sunt redactae. Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terram radicem suam. Non recedet de tenebris. Ramos ejus arefaciet flamma. Auferetur spiritus oris ejus [ Vulg. sui]. Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Antequam dies ejus (1429B)impleantur, peribit; et manus ejus arescet. Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparavit dolos.

(1427C)Sanctum Job redarguit in superbia vana loquentem. Animum (1427D)ejus voluit indicare, qui adversus Deum tamquam coaequalem irasci praesumpserit. felle iracundiae. His verbis increpatur beatus Job ab Eliphaz. Tantum elatus es, ut timore divino sis vacuus. et dedigneris precari Dominum. Quando ex mala via concipitur quod per os loquitur. Blasphemantium Deum discipulus es. Merita sermonum tuorum recipies. Qui terrena sapis, cur de (1428A)aeternis loqueris? Ante omnes creaturas Angelicas. Vehementer increpavit sanctum Job, quod se putaret consilium Dei habere, et inferior eo sit divina sapientia. Magis noverat ipsum Christum, et mysteria per spiritum videbat. Multum hi differunt in scientia quam patres tui, quorum mores pravos, ut filius pravus imitaris. Si professionem fidei corrigeres, jamdudum flagella desinerent. Intellectu et cogitatione denotat eum superba et vana loquentem. (1428B)Offensus haec loculus est, quia Job superius dixit: Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. Quia in prioribus Angelis reperit pravitatem. Sancti in ejus comparatione. Sanctum Job exprobrat quasi abominabilem et inutilem Deo sine operibus. Stultus sine meditatione peccat, quasi potum deglutiat. Quod loquar, agnovisse me noveris. Non defendunt seipsos, suosque patres similes (1428C)sui. De haereticis dicit, qui se solos credunt mysteria nosse. Sancti alieni ab haereticis intelligendi sunt. pravus doctor, sive diabolus. de superbia ejus hoc dicit. Quia diabolus scit judicium perditionis sibi futurum: Hic diabolus, et omne corpus ejus intelligitur. Impius desperat, quod ad poenitentiam reverti possit. Hinc inde sibi praestolans mortem. Peccator ad stipendium vitae praesentis. Diabolo nihil aliud (1428D)occurrit animo, quam tempus illud judicii Dei horribilis, quo sibi poenas perpetuas irrogandas expavescit. Pressuris coarctabitur prae pavore poenarum. Diabolum significat, vel impium hominem, qui bella vitiorum praeparat, Deo contrarius. In elatione, sive expansione manus, Deo resistentem ostendit. Pro meritis contumacia roboratum dicit. Diabolus vel impius, ea quae displicent Deo, cum audacia perpetrare festinat. Superabundantem superbiam indicat. Mentem animae (1429A)obscurant peccata sua. Diaboli ministri, ex quibus pendet elatio mentis. Apud cogitationes iniquorum. Congregationes impiorum desertae dicuntur, quia habitatorem Deum non habent. Dum utique peritura congregat. Quoniam ipse puniendus erit festinus. viventium. memoriam ut speret futura. De infidelitate ad poenitentiam. Sequaces suos, et mala opera. Tribulationis. Non permanebit consilium ejus. Homo impius nullo pretio redimendus erit: sive diabolus de interitu perditionis. Ante diem judicii praescitus (1429B)in praedestinatione peribit. Vita iniquorum non crescit, sed calore superbiae, sive frigore charitatis Dei arescit. Plebs Judaeorum Christum repellens castissimum florem. Raptorem, simulatoremque his sermonibus sanctum Job denotat fallaciter, et dicit quod nihil proderint ei divitiae ex iniquitate congregatae. Humanas laudes vult intelligi. Cum perversa cogitat. Cum explere contenderit. Impii hominis mens intelligi potest, quae non desinit praeparare dolos.

CAPUT XVI.

(1429C)Respondens autem Job dixit: Audivi frequenter talia; consolatores onerosi omnes vos estis. Numquid habebunt finem verba ventosa, aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Poteram et ego similia vestri loqui. Atque utinam esset anima vestra pro anima mea! Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Roborarem vos ore meo, et moverem labia (1429D)quasi parcens vobis. Sed quid agam? si locutus fuero, non quiescit dolor meus: et si tacuero, non recedit a me. Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt artus mei. Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus animam meam contradicens mihi. Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus (1430A)suis. Hostis meus terribilibus oculis me intuitus est; aperuerunt super me ora sua; et exprobrantes percusserunt maxillam meam; satiati sunt poenis meis. Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus iniquorum me tradidit. Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum. Tenuit cervicem meam et confregit me, et posuit sibi (1430B)quasi in signum. Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos; non pepercit; et effudit in terra viscera mea. Concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas. Saccum consuit super cutem meam, et operuit cinere carnem meam. Facies mea intumuit fletu, et palpebrae meae caligaverunt. Haec passus sum (1430C)absque iniquitate manus meae, cum habuerim mundas ad Deum preces. Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te latendi locum clamor meus. Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis. Verbosi amici mei; ad Deum stillat oculus meus. Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius (1430D)hominis cum collega suo! Ecce enim breves anni transeunt, et semitas per quas non revertar ambulo.

(1429C)Aut ab amicis suis, aut ab aliis hujusmodi contumelias accepit. Finem dixit, id est, vel modum, vel rationem vana scilicet. Non molestum est, qui injuriosa loquacitas magis audienti molesta est, quam dicenti. manifestum est. Si vos quae sustineo pateremini, non ita circa vos agerem, ut vos circa me agitis. Super vos animi mei blandimentum confirmarem. Consolatoria verba depromerem. Eloquium temperarem. Monstrans compatientis affectum. Quomodo condolentis (1429D)impendam affectum? sive loquar, sive etiam taceam, incessabili dolore discrucior. calamitas plagae. Calamitatibus plagae illius, quam patiebatur, victum se clamitat oppressum. Quas patior insanie sordes, pulveris loquuntur quantos cruciatus sustineo. Ipsum Eliphaz, sive diabolum dicit, quia non potuit probare, quod ad Dominum dixerat: Tange os ejus, et carnem. Et reliqua. Indignationem animi saevientis effudit. Ore amicorum contra sanctum Job disputantium diabolus minabatur. (1430A)Diabolum dicit, qui ei horrendas imagines in somno excitabat, Dicentes illud, quod postea Tobias audivit: Ubi sunt nunc justitiae tuae? ecce quae pateris. Dum ei in faciem opprobria et maledicta conjectant. Animus malus quodammodo saturari dicitur. dum eos quos immerito oderit, videt cruciari. Quando caro Sancti persecutioni traditur. In manibus impiorum, quos diabolus instigat, permissus est. Dives plurimum et rex potens, subito omnibus facultatibus destitutus est, Domino permittente. Virtutis ejus et libertatis erectionem significat. Siquid superbiae habebat. Sicut sagittarii ad quoddam signum jacula mittunt, ita diabolus in beatum (1430B)Job tentationum tela mittebat. Omnimodam diaboli tentationem dicit. Non solum deforis corpore computruerat, verumetiam totus intrinsecus putredinis suae sanie liquescebat. addendo plagas plagis. Dum languoribus meis et vulneribus addunt plagae innumerabiles, dividor totus resolutus. Non perspicue, sed ex sensu humiliationis suae dixit. In contemptum, inquit, despectionis ab omnibus factus sum. Quia majorem planctum habuit in dolore. Oculorum obtutum dicit, qui eo quod palpitent palpebrae dicuntur. Causam innocentiae ostendit, quia Dominus laudasset eum. (1430C)Sanguinis vero nomine statum praesentis vitae dicit, ne innocentis meritum lateat. In clamore orantis ad Dominum intentionem indicat, vel sanctitatem ejus contra poenam illius reclamantem. Verum est, quod beatus Job sanctae vitae suae Deum testem sive conscium habuit. Verbosi dicuntur, qui vana loquuntur, sicut isti fecerunt adversus sanctum Job. Ad Deum defleat, cum ab hominibus nullum ei sit fidele solatium per lacrymas. Qui cum homine contendit, quae dicere vult, et quae dicuntur: agnoscit: qui autem a Deo flagellatur non ita habet agnoscere. spatia (1430D)praesentis vitae. Quia alia erit vita post istam.

CAPUT XVII.

Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulcrum. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Cor eorum longe fecisti a disciplina, (1431A)et propterea non exaltabuntur. Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. Stupebunt justi super hoc, et innocens contra (1431B)hypocritam suscitabitur. Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. Igitur omnes convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullam sapientiam. Dies mei transeunt, et cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum. Noctem converterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Si sustinuero, infernus domus mea est; in tenebris stravi (1431C)lectum meum; putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror mea vermibus. Ubi est ergo praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat? In profundissimum infernum descendunt omnia mea; putasne, saltem ibi erit requies mihi?

(1430D)Jamjamque impendentem mortem his sermonibus indicat. Ita a Sanctis dicitur, qui semper finem considerant. Per blasphemiam in Deum. sic fiunt Sancti quamdiu hic erunt. intentio mentis. Protege me, ut Moyses petrae velamine protegebantur. Amicorum Job; vel haereticorum cor longe factum (1431A)a disciplina justo Dei judicio. Antiquus hostis malignis spiritibus promittebat praedam, hoc est animas pravorum. Quia pravi in eo laborant, quod secum de saeculo auferre non valent. Ut alibi dicit: Nunc autem derident me juniores tempore, et reliqua. Nunc Job conqueritur sibi caligasse oculos mentis ab indignatione, qua ipsum sanctitatis suae merita commovebant. Eo quod bona conscientia poenas pateretur. Quomodo justus homo poenis maximis affligitur. Beatus videlicet Job. Diabolus sive amici Job, contra quos in certamine ipse suscitatur. Perseverantiam in sanctitate (1431B)roboratam dicit. bonis operibus. animi virtutem. Conversio pertinet ad emendationem. Cessate ab increpatione mea, Quia amici Job contra eum, quem Dominus laudavit, injuriosa verba loquerentur. Dies felicitatis praeteritae intelligi possunt. propter plagarum tribulationem. Ut in die sic in nocte requiem non habui, sed juges vigilias prae dolore. Domum inferui dicit pro similitudine cruciatuum. In tenebris lectum strare, est in incerto requiem quaerere. Ita in carne mea (1431C)vermes sunt et putredo, uti nascerer ab eis velut ex parente. Eodem sensu quo alibi dicit: Exspectabam bona, et venerunt mihi mala. Fortem se in illis cruciatibus ostendit. Animam dicit, in qua omnis status hominis continetur. Si hic poenas patior, putasne, in locis poenarum erit mihi aliqua requies?

CAPUT XVIII.

Respondens autem Baldad Suites, dixit: Usque ad finem verba jactatis; intelligite prius et sic loquamur. Quare reputati sumus (1431D)ut jumenta, et sorduimus coram vobis? Qui perdis animam meam in furore tuo; numquid propter te relinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? Nonne lux impii exstinguetur? nec splendebit flamma ignis ejus? Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est, exstinguetur. Arctabuntur gressus virtutis (1432A)ejus, et praecipitabit eum consilium suum: Immisit enim in rete pedes suos, et in vinculis [ Vulg. maculis] ejus ambulat. Tenebitur planta ejus laqueo, et exardescet contra eum sitis. Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. Attenuabitur fame robur ejus, et inedia invadet costas illius. Devoret pulchritudinem (1432B)cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors. Evellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus. Habitent in tabernaculo illius socii ejus, qui non est; aspergatur in habitatione [ Vulg. tabernaculo] ejus sulphur. Deorsum radices ejus succidantur [ Vulg. siccentur], sursum autem atteratur messis ejus. Memoria illius (1432C)pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis. Expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum. Non erit semen ejus neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus. In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror. Haec sunt tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.

(1431C)Verbosum redarguit sanctum Job. Quasi non sit solus, pro spiritu quo loqui non desinat, pluraliter locutus est. vilissimi, (1431D)indignique colloquio. Furoris amentia concitatus animae tuae intulis mortem. Ac si diceret: Numquid propter te mundus ad rectorem suum non pertinet? Excelsi quique mundi et superbi intelliguntur, qui propter honorem saeculi rupes dici possunt. Felicitatem beati Job exstinctam dicit, dum ab ea destitutus est. Felicitatem pristinam accepturum non esse insipienter dicit. Gaudium praesens in cogitatione cordis ejus. Protectio videlicet divina, Tribulationum augustiis, ut inde omnino (1432A)non possit exire. Maxime unus consilio suo decipitur, confidens in virtute sua. Itinera sua in errore peccati involvit, in quo implicatur ut corruat. Finis ejus antiquo hoste. Diabolus, qui sitit interitum humani generis. Per decipulam quae ponitur escae, deliciae mundi signantur, quod sic ab ignaris appetuntur, sicut esca per decipulam. Impius timore poenae futurae terrebitur. Qui non pascitur spiritali alimento, quod procedit de ore Dei, internos mentis sensus. Gloria temporalis (1432B)quae dum foris conspicitur, quasi species in cute tenetur. Iniqui gloriam superbia supplantat, vel diabolus. Peccatis suis pollutus, nulla ei fiducia sit deprecandi Dominum. In novissimo pravus a diabolo calcatur. Antiquus hostis, quia interitum intulit. Hic exoptat daemones esse in domo Job, antiqui hostis ministri. Ideo non est, quia a summa essentia recessit. In vita illius peccati foetorem. cogitationes malorum. operatio eorum a Deo despicitur. Terrenae laudis altitudinem amittat. et gaudium mammonis (1432C)perdet. de vita praesenti in mortem. De hoc mundo a superno judice transferatur in tartarum. Quia populus pravorum pariter in suppliciis manebit. quoniam districtus judex cum ipso mundi fine iniquitates illius concludit. In tempore damnationis cum supra dicta advenerint, infimi et proceres impii terrebuntur. Quoniam talis locus meritis hypocritae convenit.

CAPUT XIX.

(1432D)Respondens Job dixit: usquequo affligitis animam meam et atteritis me sermonibus? En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me. Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea. At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. Saltem nunc intelligite, quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Ecce clamabo vim (1433A)patiens, et nemo audiet; et vociferabor, et non est qui judicet. Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit, et spoliavit me gloria mea; et abstulit coronam de capite meo. Destruxit me undique, et pereo, et quasi evulsae arboris abstulit spem meam. Iratus est furor ejus contra me, et sic me habuit quasi hostem suum. Simul latrones (1433B)ejus venerunt, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverunt, obliti sunt mei. Inquilini domus meae, et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et sicut peregrinus fui in oculis eorum. Servum meum vocavi, et non respondit; ore proprio deprecabar illum. Halitum (1433C)meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. Stulti quoque despiciebant me, et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est a me. Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini [ Vulg. addit mei], (1433D)saltem vos, o amici mei, quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus [ Vulg. addit meis] saturamini? Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod redemptor meus vivat, et in novissimo [ Vulg. addit die] de terra surrecturus (1434A)sum. Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo. Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum? Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse judicium.

(1432D)Numeratis vocibus locutionum amicorum Job, adhuc quinquies locutos esse cognoscimus, sed propter hoc quod ab eis quinque increpationes audierat, quorum increpationibus quinquies ipse responderat, decies se perhibet esse confusum. Si putatis me ignorare Deum. Superbe exaltamini. dicentes eum pro impietate pati. Dicit aequum non esse, quod talem vitam talia flagella punirent. poenarum verberibus. Aegrotorum more loquitur. (1433A)Ideo Omnipotens aliquando hic audire dissimulat, ut crescente tentatione, crescant merita. Qua utique recte proficiscebar. Intolerandis doloribus interclusit. miserias vulnerum permittit. gloria regni me privavit. fidei meae fiduciam vel honoris coronam. Familia, filiis, et sanitate corporis. Funditus perire me video. Cujus etiam spes vitae velut eradicata arbor ablata est. Dolorem suum furorem Dei vocat, cui subjectus est. Quasi voluntati ejus contrarius existerem. Ministri diaboli designantur, vim ejus facientes, et ad eum crudeliter debacchati (1433B)sunt. Omnibus tentationibus mentem cingunt et corpus, quia anima interdicta est eis. Deum fecisse dicit, quia fieri permisit. Nam et Salvator in Psal. ait ad Patrem: Elongastiame amicum et proximum, etc. Hoc est, servi. Ad majorem injuriam pertinet, cum dominos servis suis blande loquentes servi despiciunt. Quod beato Job contigit, ex infirmitate accidit, ut in loquendo, odorem foetidum de purulentia profundi vulneris exhalaret. (1433C)Quos sapientiae doctrina alui, orabam ut mihi placabiles essent. Hinc major nascitur indignatio, ut sapientiam stulti irrideant. Per hoc indicatur, quod non semper in tentatione sua in sterquilinio sederet. Judaei Christum. congregatio Judaeorum. manifestum est. Inter caetera mala hoc additum est, ut carnis meae corium adhaeserit ossibus meis. Totum corpus cruciatibus diabolus consumpsit, sed labia dereliquit, ut per ea in blasphemiam excitarent in dolore. Miserabili pietatis praebete solatium. Licet alii, qui supra, abominati sint me. Potestate afflixit (1433D)me. Persequi Dei, est Sanctos benigne flagellare. Cur mihi poenas optatis. Quoniam a nullo hominum potuit invenire solatium, convertit se ad Deum, et resurrectionem futuram prophetavit. Per ferrum, plumbum, silicem, duraturos in saeculo apices ostendit, quibus optat inscribi. Ego, inquam, jam corruptus ulceribus, in hac carne mortali incorruptus, per (1434A)resurrectionem futuram glorificatus videbo Deum, Certus atque incommutabilis in hoc fundamento fidei ista loquebatur. spes resurrectionis: in secreto mentis. Quid me tamquam nihil credentem persequi vultis? Radicem verbi quaerere, est in alterius bene dictum mala investigare. Ab oppressione mea recedite, ut evadere possitis gladium, id est, justam sententiam Dei. Scitote judicium Dei, quo potero de subsannatoribus vindicare.

CAPUT XX.

(1434B) Respondens autem Sophar Naamathites dixit: Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur, eo quod haec mala poenarum innocentem asseris te sustinere. Doctrinam qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit tibi. Hoc scio ab initio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. Si ascenderit usque ad coelos (1434C)superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit; quasi sterquilinium in fine perdetur; et qui eum viderunt, dicent: Ubi est? Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. Oculus qui eum viderat non videbit; neque ultra intuebitur eum locus suus. Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum (1434D)eo in pulvere dormient. Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Caput aspidum suget, et occidet eum lingua (1435A)viperae. Non videat rivos fluminis, torrentes mellis et butyri. Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur. Juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit; quoniam confringens nudavit pauperis domum; rapuit [ Vulg. pauperes domum rapuit], et non aedificavit eam. Nec est satiatus venter ejus, et cum habuerit quae cupierat, possidere non poterit. Non (1435B)remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet in eum. Utinam impleatur venter ejus, et emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aeneum. Eductus egrediens de vagina sua, et fulgurans (1435C)in amaritudine sua. Vadent et venient [ Vulg. in amaritudine sua vadit, et venient, etc. ] super eum horribiles. Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus. Devorabit eum ignis, qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. Revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. Apertum erit germen (1435D)domus illius, detrahetur in die furoris Domini. Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.

(1434B)Ideo, inquit, cogitationibus conturbor, quia dicis te haec mala sine causa a Deo justo judice sustinere. Ac si dicat: Verba tua audio, sed an ita sint, spiritu intelligentiae meae discernam. Sanctum Job impium et hypocritam denotat, quia Deo rebellis existeret, et justum se simulaverat, et nunc rebellis in Deum exstiterit superbum eum exprobrat. elevatio mentis. Per (1434C)omnia vulnera putrefactus, sterquilinio similatur. Qui eum in regno noverunt, insultanti voce dicent: Ubi est potentissimus regum? Pro tam brevi exitu vitae. Quis est locus hypocritae, nisi cor adulantium, ubi favores erunt, ibi quippe cor illius requiescit. Per Dei sententiam miserrima egestate consumentur. Quia damnationem per opera manuum suarum recipiet. Quia inchoatio ejus libidinis, quae adolescentia dicitur, in fortitudine consuetudinis crescit. Quia usque (1434D)ad mortem haec vitia eum non relinquunt. Quia hypocritae iniquitas suavitas est cordis ejus. blande loquens, asperitatem servat in corde. Quoniam hoc in semetipso non punit. abscondit in mente. Satietas temporalis dilectionis, quae in finem amaritudinis vertitur, cum in novissimo cognoscitur, hanc diaboli esse persuasionem. Divinam scientiam, quam aliquando mali concupiscunt scire; sed quoniam agere recusant, profecto evomunt, et extorquebitur ab iniquo quod injuste abstulerat. Per aspidem prava et latens diaboli suasio; per viperam vero aperta diaboli tentatio designatur. (1435A)Dona Spiritus sancti non videntur ab hypocritis. His nominibus Paradisi affluentiam significat. Juxta omnia quae fecit, recipit. gehenna ignis. Ut Propheta ait: Quia tu reddes singulis secundum opera eorum. Retulit causas quare poenas quae supra dictae sunt, luere mereatur impius. His sermonibus sanctum Job cupiditate inexplebilem dicit. Quemadmodum et tu ipse justo judicio patrimonium tuum perdidisti. Quia de mensa ejus hospites non pavit, nec peregrinos recepit; et propterea nihil remaneat de bonis suis, id est, facultatem (1435B)illius. Quoniam quanto majora in saeculo adipiscitur, tanto intolerabiliores angustias patitur, quomodo inventa custodiat. Quamdam capacitatem animae ventrem dicit, ut usque ad summum oris sui blasphemia cumuletur. Iram, furoris diaboli saevitiam dicit. Guttatim jaculis tentationum districtam retributionem recipiat. Cum se putaverit leviores calamitates posse effugere, in atrociores incurrat. Omnis necessitas non incongrue ferrum vocatur, quia vitam inopis moeroris vulnere cruciat. Arcus iste diabolus intelligitur. de inferis. Quia inhumane (1435C)premit quem corrupit. Quia simulat se in Angelum lucis. ardent socii principis adversarii. Peccata sua pravi in corde abscondunt, eisque plurimum delectantur. Vindicta quae semper ardet; quae omnia quae ei injecta fuerint, concremat. Quia cum corpore suo punietur impius justo judicio a Deo derelictus. Sancti vel Angeli opera impii manifestant. Quia terreni testimonium dicunt contra eum. Cogitationes quas ante solus sciebat, apertae sunt. Mentis vel intentionis. In die judicii mittetur in tenebras (1435D)exteriores. Omnium operum retributio. In sanctum Job omnia haec dixerat notans eum impium esse.

CAPUT XXI.

Respondens autem Job, dixit: Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam. Sustinete me, ut et ego loquar; et postea, si videbitur, verba mea ridete. Numquid contra hominem disputatio mea (1436A)est, ut merito non debeam contristari? Attendite me et obstupescite; superponite digitum ori vestro. Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. Quare ergo impii vivunt et sublevati sunt, confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis. Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt et pacatae; et (1436B)non est virga Dei super illos. Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est privata foetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus: tenent lympanum et cytharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad (1436C)inferna descendunt. Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Quis est omnipotens ut serviamus ei? et quid nobis proderit, si oraverimus illum? Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me. Quoties lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. Deus servabit filiis illius dolorem (1436D)patris; et cum reddiderit, tunc sciet. Videbunt oculi ejus interfectionem eorum [ Vulg. suam], et de furore omnipotentis bibet. Quid enim ad eum pertinet de domo ejus post se? et si numerus mensium ejus dimidietur? Numquid Deum quispiam docebit scientiam, qui excelsos judicat? Iste moritur robustus et sanus, dives et felix. Viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa (1437A)illius irrigantur. Alius vero moritur in amaritudine animae, absque ullis opibus; et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum? Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem intelligere cognoscetis. Quia in die perditionis (1437B)servatur malus, et ad diem furoris ducetur. Quis arguet coram eo viam ejus? et quae fecit quis reddet ei? Ipse ad sepulcra ducetur, et in congeriem mortuorum vigilabit. Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare (1437C)ostensa sit veritati.

(1435D)Ut perfectus non movetur injuriis, sed tranquille eos deprecatur ut audientiam praebeant ejus sermonibus quibus perceptis et cognitis, cognoscant se dignos poenitentiae. Patienter exspectate. si ita fuerit aptum. Si inter homines hoc modo judicaret, non mirarer, apud (1436A)quos nonnumquam justa solent injuste judicari. Admiramini quomodo qui justus dicitur, taliter erga me operetur. quod signum est silentii. Quia cum recte vivere ante putabam, horreo in hoc, quoniam ignoro quid patior, et ad secretum veri Dei venire non possum. Illis respondit qui dicunt impium festinus [ Lege festine] delendum. Sequens progenies. Fraterna cognatio. Non solum filii, sed etiam nepotes in conspectu eorum. Familiae eorum nullam discordiam habentes. Dura correptio. semen recipit. (1436B)ante tempus non parit. enixa est. non est vitulis aborta. Dominis gregum prima felicitas, si grex sterilitatem non habens concepit. Secunda si conceptus ad partum venit; tertia autem si hoc quod partum est, per nutrimenta ad perfectum ducatur, quae omnia adesse impiis saepe demonstrat. Et sicut majora ad habendum concessa sunt, ita etiam multi germinent ad custodiendum. Cum Domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris artibus gaudent. Temporalibus. Umbrae similes. Et intra tempus brevissimum ad tormenta inferorum descendunt, quia omnis longitudo vitae praesentis punctus [ Lege punctum] esse cognoscitur, cum fine terminatur. Causam perditionis impiorum (1436C)aperit. Quia gloria eorum, quae temporalis apparuit, mansura non erit. Quia pro hac temporali gloria, perpetua ignominia induentur. gloria temporalis. abundantia tormentorum. unicuique reddet. Peccatores et impii ita perituri sunt, ut omnino reparari non possint. Deo reddente, Diabolus cum consentientibus sibi poenas patitur aeternas. (1436D)Tunc sciet diabolus, id est, sentiet quando patietur. id est poenam, quia duplex infelicitas, pati, et videre. Alii dixerunt, et a Domino non salvetur. Jam enim novit se cum filiis, qui sunt domus ejus, in aeternum damnandum. Diabolus, cum divisit Deus felicitatem suam quam habuit in coelo, et intercisa est illa immortalis felicitas. Quis Deo potest dicere: Quare haec talia facis? quae ante diximus. Beatorum in hoc mundo et infelicem dicit communem esse conditionem. (1437A)Ita et nunc videmus, ut alii abundantia pinguescant, alii summa egestate tabescant. Ut divitum et pauperum una est nascendi conditio, ita et moriendi. Quia in cogitationibus vestris iniquam datis contra me sententiam. Me utique irridentes et insultantes. Si dubitatis an vera sint, inquirite ab aliis, et eadem dicent vobis, quae ego dico. Quia hic non est divisio bonorum et malorum. Quia statuit Deus diem, in quo judicet orbem terrae. Impius ad judicium vindictae. (1437B)Antiqui hostis, vel impii in hoc mundo. nisi Deus. Impius ad mortem videlicet tormentorum. In augmentum diaboli in peccatis. Impius involvitur dum observat quem seducit. Hoc est infernus filiis peccati, quos diabolus peccati suavitate decipit. Imitatione superbiae ejus. Eos quos decepit ipse secuturus ad poenam. Hic concludit omnem altercationem disputationis suae, et amicos suos sine causa contra eum certare, quia eum affirmant pro impietate cruciatum; et ille econtra probavit, quod saepe in saeculo impii prosperantur.

CAPUT. XXII.

(1437C) Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: Numquid Deo comparari potest homo, etiamsi perfectae fuerit scientiae? Quid prodest si justus fueris? aut quid ei confers si immaculata fuerit vita tua? Numquid timens te arguet, et veniet tecum in judicium? et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, (1437D)et nudos spoliasti vestibus. Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum commovisti [ Vulg. comminuisti]. Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non (1438A)oppressum iri. An cogitas quod Deus excelsior est coelo, et super stellarum vertices sublimetur? et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat. Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui? Qui sublati sunt ante (1438B)tempus suum, et fluvius subvertit fundamenta eorum. Qui dicebat Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere omnipotens, aestimabant eum. Cum ille implesset domos illorum bonis. Quorum sententia procul sit a me. Videbunt justi et laetabuntur, et innocens subsannabit eos. Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum (1438C)devoravit ignis? Acquiesce igitur, et habeto pacem, et semper habebis fructus optimos. Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. Si reversus fueris ad omnipotentem, aedificaberis; et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Dabit pro terra silicem; et pro silice torrentes aureos. Erit omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur (1438D)tibi. Tunc super omnipotentem deliciis afflues, et levabis ad Deum faciem tuam. Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. Qui enim humiliatus fuerit, exaltabitur in gloria; et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. Innocens enim salvabitur: salvabitur autem munditia manuum suarum.

(1437C)Quamlibet multum sciens tibi videaris, tamen scientiae Dei non poteris comparari. Nemo justitia sua Deum meliorem efficit, a quo processit omnis fons justitiae. Subsannanti sensu hoc dicit. Si Deus timens tecum certaret judicio. infra explanat causas singularum iniquitatum. Hostili more rapuerit aliena, vel pignora injusta extorserit. Quid meretur spoliator, si negator damnatur? Sicut Dominus (1437D)praecipit sitientibus potum dare. Panem grave est negasse, gravius abstulisse. Superbum eum et tyrannum denotat, quod non aequitate, sed crudelitate subjectos sibi redargueret. Quia quod a te postulabat non potuit impetrare. Dum eos passus es opprimi. Ac si diceret: Malae conscientiae formidine turbatus, etiam consilium patientiae perdidisti. Mala meritorum tuorum non credebas te accepturum. Calamitatum et miseriarum irruit super te molestia. (1438A)Sanctum Job exprobrat, quod non crederet ubique Deum: Putas Deum latere quod facis? esse, sed in coelorum habitaculis concludatur, et regno minor sit. His verbis asserit sanctum Job dicere, quod Deus fallatur, vel etiam erret in judiciis suis, dubitans de vero judicio. Accusat sanctum Job, ut errorem incurreret dicens mundum divina providentia non regi. Quasi ex sensu sancti Job diceret, quod Deus ignoraret eum innocentem et ideo permitteret eum fatigari. Numquid imitari vis vitam illorum, qui in diluvio et Sodomis perierunt. Ut Dathan et Abiron, quos, dehiscente terra, infernus suscepit. Imminente in se ira, stabilitas vitae (1438B)eorum subversa est. Propter apostasiam ergo damnati sunt. Non ita sanctus Job. Putabant enim, quod Deus in peccatores ultionem non effunderet. Ac si diceret: Cur non timuerunt Deum, ne auferrentur ab illis ejus bona? Sanctum Job in blasphematorum numerum posuit. Placet enim illis Dei justitia, sicut et ipsi Deo: et de se laetabuntur, cum alios videbunt dolere. Superbia utique eorum omnino deleta est. Extrema quaeque peccaminum in die judicii punienda tribulatione. Hortatur sanctum Job, ut per (1438C)poenitentiam convertatur ad Deum. Post plagam, pacem et remunerationem accipies a Deo. Audi quae praecipit, et conserva. Si te factorum tuorum poeniteat. quotidie reparabis necessaria. Ipse diabolus, qui auctor est omnium iniquitatum hic indicatur. Pro mollibus factis, fortia: vel pro terrenis, coelestia. Pro duro corde, undas vivas sapientiae. Cum haec, quae dixi, impetrabis, erit omnipotens defensor tuus. Eloquium Domini intelligendum (1438D)est. Deliciis utique spiritualibus ditatus repleberis. Liberam frontem ad deprecandum Deum elevabis. Manifestum est. Rem dumtaxat justam. In bonis actibus tuis lucebit tibi lux notitiae Dei. Juxta illud Evangelium: Qui se humiliaverit, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Idem sensus superiori versiculo. Nihil mali operans. gratia bonorum operum.

CAPUT XXIII.

(1439A) Respondens autem Job, dixit: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. Quis mihi tribuat ut cognoscam, et inveniam illum? et veniam usque ad solium ejus? Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus. Ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam (1439B)quid mihi loquatur. Nolo multa formidine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat. Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum. Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum. Ipse vero scit viam meam, et probavit (1439C)me quasi aurum quod per ignem transiit. Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. Ipse solus est, et nemo avertere potest cogitationes ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei. Et idcirco a facie ejus turbatus sum; (1439D)et considerans eum, timore sollicitor. Deus mollivit cor meum, et omnipotens conturbavit me. Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

(1439A)Relictis colloquiis amicorum, qui sermonibus suis addunt amaritudinem meam, et me convertam ad Deum, et dicam ei, pro fiducia conscientiae meae, quae sequuntur. Intellectu se cognoscere Deum dicit. operibus bonis. In die judicii, usque ad contemplationem divinae potestatis. Ab ipso judicii ejus aequitatem requiram. hoc est, cum fiducia loquar. Ex Domini mei responsione cognoscam, quid causae exstiterit, ut homo innocens malis cruciatuum deputetur. Per totum igitur libellum istum uno sensu sancto Job ad Deum querimonia (1439B)est. Potentia sua, quia omnis creatura sustinere non potest. idipsum repetit. Sensu optantis locutus est, non jubentis. per causam justitiae victor existam. Dum omnes partes mundi enumerat, dicit eum habitare ubique totum: sibi tamen omnino esse invisibilem confitetur. Invisibilem creaturis eum ostendit. Quia viam conversationis ejus optime noverat. Tamquam aurum igne excoctum, ita me tribulationibus probat. (1439C)Praecepta ejus imitatus. et quod jubere voluit, custodivi; in partem alteram. Ut David ait: In corde meo abscondi eloquia tua (Ps. CXVIII, 11). Quia ejus esse semper est. hoc est, abscondere a scientia Dei. quod statuerit, praeterire non poterit. Cum me tormentis affecerit ut voluerit, quanta adhuc voluerit, mihi infligere poterit. a potentia majestatis ejus. (1439D)cogitatione perpendens. Pavore solvit. interiora mea solvens timore. Non sum in desperatione adhuc pressus propter plagas quas patior. fidem meam infidelitas non operuit.

CAPUT XXIV.

Ab omnipotente non sunt abscondita tempora. Qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos. Asinum (1440A)pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae. Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum, vigilantesque ad praedam, praeparant panem liberis. Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserunt, vindemiant. Nudos dimittunt (1440B)homines indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore; quos imbres montium irrigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgus pauperum spoliaverunt. Nudis et incedentibus aliis absque vestitu, et esurientibus, tulerunt spicas. Et inter acervos eorum meridiati (1440C)sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur. Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas illius. Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem, per noctem vero erit quasi fur. Oculus (1440D)adulteri observat caliginem dicens: Non me videbit oculus: et operiet, ne agnoscatur [ Vulg. non habet ne agnoscatur], vultum suum. Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. Et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Levis est super faciem aquae; maledicta sit pars ejus in terra, (1441A)nec ambulet per viam vinearum. Ad nimium calorem transiit ab aquis nivium: usque ad inferos peccatum illius. Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes; non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Pavit enim sterilem et quae non parit, et viduae bene non fecit. Detraxit fortes in fortitudine sua; et cum (1441B)steterit, non credet vitae suae. Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam. Oculi autem ejus in viis ejus [ Vulg. sunt in viis illius] elevati sunt ad modicum. Et non subsistent, et humiliabuntur [ Vulg. humiliabuntur sicut somnia, et auferentur sicut, etc. ], et sicut somnia auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur. Quod si non est ita, quis me potest arguere (1441C)esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?

(1439D)Quia ipse omnia scit, qui cuncta creavit. Quia nemo eum plene novit. Contra illud praeceptum Moysi: Noli transferre terminos, quos posuerunt patres tui. comederunt aliorum. Ab hoc loco usque ad finem, nimium (1440A)obscure dixit, nunc pluraliter, nunc singulariter. Contra Legem faciunt, ubi dicitur: Viduam et pupillum non opprimetis per calumniam. Spoliantes eos rebus suis, vel persecutione affligentes. Qui resistere non potuerunt, servituti subjecerunt. Quasi praedones furtim rapiunt aliena. utique non ad opus Dei. Omni vigilantia instant, ut de aliorum rebus sibi et filiis suis praeparent cibum. De fructibus agrorum furantur. vineta aliena diripiunt. Non implentes illud: Si videris nudum, operi eum. quo tempore (1440B)utilissimum fuit. Aquis de montibus fluentibus copiose infunduntur. Qui tegmen non habent, petrarum umbraculis adoperiuntur. In duabus rebus eos denotat, in vim faciendo, et pupillum opprimendo. Infirmas mentes fortia vitiorum manifestum est. blandimenta decipiunt. Dei timore et custodia derelictis, Supra hostilitatem est nec a seminudis spoliis abstinere. Ipsam naturae legem, vel frugem bonae voluntatis. Hoc malum iniquissimum est, ut sub fructibus aliorum alii requiescant. Quia alii inebriantur vino eorum. (1440C)Vastitas civitatis usque ad gemitum in civitate habitantium veniebat. Omnium afflictorum, sive qui in corpore gladio feriuntur, sive qui in animo timoris moerore. Sine vindicta permanere non sinit hostem. Inimici utique Dei, qui vera lux est. praedicti luminis justitiam. ad Deum poenitendo redire noluerunt. Mane dictum est, eo quod publice et clara luce malum committatur. Potest autem et de iniquis judicibus intelligi, qui ad hoc maturius surgunt, ut causam egeni et pauperum, muneribus corrupti, praevaricentur. quorum misereri debuit. Publicus homicidia, etiam fur nocturnus efficitur. Cordis (1440D)ejus oculus fugiens notitiam luminis Dei. quia noluit intelligere, ut bene ageret. In tenebris domorum irruptionem meditatur. Apud se per diem definierunt adulterina colloquia. id est, Christum. Si eis per castigationem Dei lumen vitae ingeratur, pro conscientiae suae malo se arbitrantur mortem sustinere. Ita in peccatis vivere delectantur, ut debuerunt in luce virtutum. De peccatoribus dicit nullum pondus habentibus fructuum bonorum. Maledictam partem dixit eam, quae non est Dei, sed mundi. (1441A)Ut non sequatur fidem Ecclesiae. Impii nunc ignem ardentem sentiunt, nunc nimium algorem. vindicta apud inferos. Deus, qui non solum misericors, sed etiam misericordia dicitur. peccata peccatoribus. ad veniam misericordiae non pertineat. Diabolus, qui numquam fructum poenitentiae habet. Peccatum in homine fovit. sive, animas infructuosas virtutibus. de corde opera bona. Animam virum Deum non habentem, et sanctitatis viribus destitutam dicit, quam monere noluit ut rediret. Si fortes prostravit, adverte quid fecerit de infirmis. Non (1441B)credit, quod in vita sua tam perdita stare possit. Ut excusare se non possit. beneficium pietatis per superbiam contempsit. Nunc illi pluraliter dicuntur, de quibus prius singulariter dixerat. Mox defecturi. Quia vita praesens brevis est, inutilis status impiorum somno comparatur. Diabolus, et impius tanta facilitate comminuitur, ut ad nihilum deducatur. Quod non ita putatis quemadmodum dixi, quis ex vobis de falsitate me convincere potest? qui dicitis, quod omnia (1441C)in hoc tempore addat Deus peccatoribus, quae merentur, quod in meam suggillationem asseritis.

CAPUT XXV.

Respondens autem Baldad Suites, dixit: Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus militum ejus? et super quem non fulget lumen ejus [ Vulg. Surget lumen illius]? Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de (1441D)muliere? Ecce etiam luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus. Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis!

(1441C)Convictus Baldad, dixit: Non jam facit judicium, sed differt in posterum, et apud se repositum tenet. Ipse tamen pacem in Sanctis, vel in Angelis suis jungiter possidebit. Infinitus numerus est militum ejus. Ipse enim illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Non Baldad respondet ad ea, quae dixit sanctus Job, sed juxta illum sensum dicit, quem et illi saepe dixerunt. (1441D)Angeli et supernae potestates non possunt comparari Deo. Pro eo quod sicut vermis ex corruptione nascitur, ita et homo.

CAPUT XXVI.

Respondens autem Job, dixit: Cujus adjutor es, numquid imbecillis? et sustentas brachium ejus qui non est fortis? cui dedisti consilium? Forsitan illi qui non habet (1442A)sapientiam? et prudentiam tuam ostendisti plurimam. Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramen tuum? Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Nudus est infernus coram illo; et nullum est operimentum perditioni. Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilo. Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. (1442B)Qui tenuit vultum solii sui, et expandit super illum nebulam suam. Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. Columnae coeli intremiscunt et pavent adventum ejus. In fortitudine ejus repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbiam. Spiritus ejus ornavit coelos, et obstetricante manu ejus, (1442C)eductus est coluber tortuosus. Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus, et cum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?

(1441D)Sanctus Job amicis suis numquam aspere respondit cum illi ei apertas injurias irrogarent: nunc autem videns Deo injuriam fieri, justa indignatione commotus est, et verbis arguit Baldad, quod ita loqueretur, tamquam Deus infirmus sit, et egeret auxilio. Beatus Job mirans quomodo ausus (1442A)fuerit docere eum a quo est ille. id est, animam tuam. Diabolus, vel superbi homines. sub terra, id est, in inferno. omnes simul infideles. Scientiam Dei nihil latere potest. Diabolus non potest se abscondere a potentia majestatis Dei. Septentrionem dicit, eo quod impenetrabilis est, et in longo remotus silentio. Quia ex nihilo facta est, sive quia nullo fulcimento sustinetur. Modo dicuntur ligatae, quia non simul effunduntur in terras, sicut in diluvio factum legimus. Sententiam atque terrorem judicii sui. Occultationem (1442B)suam, quia rari sciunt secreta Dei. Non sinet Deus Sanctos suos supra mensuram tribulari a populis infidelium. Quia in fine mundi desinunt ista ita variare. Angeli pro decore dicti. praesentiam conditoris sui venerantur. Hic beatus Job potentiam Dei narrat Baldad, ne se adjutorem Dei aestimaret. Diabolum, qui dejectus est de sublimi coelorum sede. Spiritus sanctus Apostolos. Doctoribus parturientibus filios fidei, pietate sua Dominus adjuvat, ut hujusmodi fetus edant. Nocet suis Sanctis callida bestia, a quibus excluditur, ut in eis ultra non habeat potestatem. (1442C)In quo nihil est rectum. Qui in superioribus dicit: Quia nullus omnia comprehendere poterit. Hominem assumptum dicit, qui in Daniele lapis excisus dicitur. Hoc enim dicit: Si assumptum hominem non plene intelligimus, qui ad comparationem assumentis Dei stilla permodica est, quanto magis ipsam divinitatem! Quia divinitas tonitruo comparatur, quod de coelo terris intonuit.

CAPUT XXVII.

Addidit quoque Job assumens parabolam (1442D)suam, et dixit: Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem; nec lingua mea meditabitur mendacium. Absit a me ut justos vos esse judicem. Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram; nec enim (1443A)reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. Quae enim est spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? Numquid clamorem ejus audiet Deus, cum venerit super illum angustia? aut poterit in omnipotente delectari, et invocare Deum in omni tempore? Docebo (1443B)vos per manum Dei: quae omnipotens habeat non abscondam. Ecce vos omnes nostis; et quid sine causa vana loquimini? Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ab omnipotente suscipient. Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane; et qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitum, et viduae (1443C)ejus non plorabunt. Si computaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta. Praeparabit quidem, sed justus vestietur illis. Et argentum innocens dividet. Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. Dives cum dormierit, nihil secum auferet; aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum (1443D)tempestas. Tollet eum ventus urens, et auferet eum velut turbo. Rapiet eum de loco suo, et mittet super eum, et non parcet. De manu ejus fugiens fugiet, stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum intuens locum ejus.

(1442C)Significat quod ea, quae prius dixerat, per parabolam maxime diceret. Hoc juramento postea ubi sunt Prophetae. Dum permittit pati, auferre Qui facit quod voluerit subjudicium dicit. auditur, vivit. (1442D)Tempore abstulisse dicit, quod ad dispensationem justi judicii pertinet. Miseriam praesentem dicit, qua repletus est. halitus jam attenuatus est in me. Qui corroborat me ut sustineam hos cruciatus. ut justos vos esse dicam. quam vos quasi blasphemiis meis me asseritis perdidisse. Donec vivam, justificationem meam non deseram. Hoc loco omnis (1443A)vita, praesens ejus vita intelligenda est, tempore quo haec dicebat, quia male suadentibus et blasphemiam Prophetantis hortantibus non consensit. spiritu hoc dicere magis videtur, quam voto maledicentis. A me etiam fide discrepat, qui mihi opere non concordat. id est, fictos et dolosos in amicitia. Quasi avaritiae sitim patiamini interitum meum, si non acquiescitis Deo, ut vos in hac vita emendare curetis. Tunc enim impii ad Deum clamare incipient, quando locus non erit exaudiendi eos. Quando impiis ultio veniet, nullum remedium erit. Is in Deo delectari potest, et invocare eum, qui se talem exhibuerit, ut quolibet tempore mereatur audiri. Dicit (1443B)illa quae habet Deus in potestate sua, quae etiam eis cupiat demonstrare, Quia in meam personam haec universa depromitis. rationem non habentia. Ac si diceret: Haec, quae sequuntur, impii ac violenti, non modo, sed in futuro judicio ab omnipotente Deo percipient. In filiis et nepotibus omnem posteritatem malae generationis aspexit. Quia a cognitione veritatis sunt alieni. Imitatores malorum parentum damnantur morte futura. Non habentes utique temporis copiam. Magnitudo avaritiae impiorum (1443C)terrae et luti materiae comparatur propter immensitatem divitiarum. Auferens, et credentibus facundiam praedicandi Evangelium concedit, per quod animae vestiuntur. Ut Salomon ait: Thesaurizantur justis divitiae peccatorum, vel Christus, eloquentiam saecularium. Sic ille requiescit in prosperitate sua. tam cito gaudium ejus transivit. Cum in somnum mortis venerit, nihil de facultatibus suis habebit. In resurrectione nullum meritum boni operis inveniet. Praedictum divitem subita egestas. in caecitate sua. tribulatio. Sententia Dei damnans illum. (1443D)repente non impetu praeveniet. de corpore. Deus poenam meritam, cum ei reddet secundum opera ejus. Non tenebitur manu ejus, ut salvetur. Alii dixerunt: Plaudet super eum manibus suis, et trahet eum de loco suo. Atrocitatem poenae significat.

CAPUT XXVIII.

Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est, in quo conflatur. (1444A)Ferrum de terra tollitur; et lapis solutus calore in aes vertitur. Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis et umbram mortis. Dividet torrens a populo peregrinante, eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. Terra de qua oriebatur panis, in loco (1444B)suo igne subversa est. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. Semitam ignorat avis, nec intuitus est eum oculus vulturis. Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena. Ad silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes. In petris rivos scindit, et omne (1444C)pretiosum videt oculus ejus. Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium. Abyssus dicit: Non est in me; et mare loquitur: Non est (1444D)mecum. Non dabitur obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus. Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonicho pretiosissimo, vel sapphiro. Non adaequabitur ei aurum vel vitrum; non computabuntur pro ea vasa aurea; excelsa et eminentia non memorabuntur in comparatione ejus. Trahitur autem de occultis (1445A)sapientia. Non adaequabitur ei topazium de Aethiopia, nec tinctura mundissima componetur. Unde ergo sapientia veniet, et quis locus est intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium viventium; volucres quoque coeli latet. Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus. Deus intelligit viam ejus; ipse novit locum illius. Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia (1445B)quae sub coelo sunt, respicit. Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit mensura. Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus. Tunc vidit illam, et enarravit, et praeparavit, et investigavit. Et dixit homini: Ecce timor Dei ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia.

(1443D)Homo sanctus eloquentiam fidei ab animae sensibus ortam. spiritali intellectui. Quia in tribulatione velut aurum in igne probatur. (1444A)Fortitudo de mollitie emendatur. Durus corde, fidei aestu, in sonoram confessionem. Finem peccatis, vel malis hominibus. quale meritum homo accepturus sit. diabolum propter errores. quod doctrinam ejus mors sequatur. Iniquos passio Christi a Sanctis, qui hic peregrini sunt, separat. oblitus est Christus eorum, qui non crediderunt Evangelio. In pede quoque dispensationem Christi adverte, per quem a Sanctis sine via religionis viventes separat. Qui pro nobis pauper factus est. Quasi nunc de Sodoma loquitur, quae fertilissima fuit, et propter peccata habitantium igne subversa est. Quasi pro opibus Sodomorum haec genera gemmarum dicuntur. (1444B)quia per has acquiri solet. Fundis exterritae, quia prae frequentia hominum vix illic aves esse poterant. (Tanta) arborum opacitate contecta est, ut eam aves desuper volantes aspicere non possint. Quia sibi ipsa tellus cuncta ferebat. Mercatorum, qui propter instandi lucrum etiam in posteris suis filii institorum dicti sunt. propter frequentiam populorum ibi bestiae transire non potuerunt. Nunc ad Christum convertitur, ad fortitudinem virtutis suae. superbos, vel diabolum novissime subversos. in adventu Filii Dei. In Apostolis, sive in Gentibus prius duros. gratiam suam dedit. ut est: (1444C)Oculi Domini super justos. Secreta conscientiae hominum, qui sic decurrunt ad mortem quasi flumina, malitiam eorum. in revelationem. Nisi Deo demonstrante, nec ab homine inveniri dicit. Tantum pretiosa fit, ut quantum sit ejus meritum homo penitus ignoret: omne vero pretium non est ea dignum. In his, qui voluptati carnis serviunt saeculariter. Infernus designatur. Quia saeculares homines sapientiam amoris Dei non hoc saeculum significatur. habent. Hoc dicit, quod nulla res, quamvis pretiosa sit, huic sapientiae comparari potest. (1444D)Quod sapientiam istam nullus pro merito ejus possit sentire aut eloqui, hic indicat. In India omnes idolorum cultores significantur, in qua cultores pretiosi nascuntur. qui lapides pretiosi sunt. quod idolorum religio nomine fulgeat Deitatis fallaciter. Clari homines intelliguntur, qui in hoc saeculo nomine dignitatis fulgent, et divitiarum gloria. Pro nihilo enim deputantur nobiles saeculi, si timorem Dei non habent. Celsitudines saeculi indignae erunt memoria in comparatione illius sapientiae. Dono Spiritus sancti. de supernis (1445A)assumitur. Omnia haec nomina ideo ad memoriam deduxit, quia nulla creatura potest comparari timori Dei. Eodem sensu dicit, quo super: Sapientia ubi invenitur? id est, omnium carnaliter in mundo viventium. Homines superbi vel leves, qui alta sapiunt, et in imis morantur, intelliguntur. Diabolus et satellites ejus. Perceperunt, sed per inobedientiam habere eam noluerunt. Pro certo scit Deus quo sapientia properat, cui etiam ipse ducatum praebet, ad locum utique pacis aeternae. Visitans nos in plenitudine temporum. ut in psalmo (1445B)dicitur: Dominus de coelo prospexit super filios hominum (Psal. XIII, 2). Gratia Spiritus sancti, vel ipsis Angelis. Doctrinas dicit, quas propter effectum divinae sanctificationis, pondus habere dicit. Doctrinam utriusque Testamenti nobis voluit indicare. Persecutionibus Ecclesiae praetereundi viam aperit, ut Sanctos suos non vincant. Futurum praevidit timorem Dei in mundo. ore Prophetarum quaerens ovem errantem. Nunc explanat, quod supra obscurius dixerat.

CAPUT XXIX.

(1445C)Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, et secundum dies, quibus Deus custodiebat me? Quando resplendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris? sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo? Quando erat omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei? Quando (1445D)lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei? Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi? Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. Auris audiens beatificabat me, (1446A)et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. Benedictio pueri [ Vulg. perituri] super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Justitia indutus sum, et vestivi [ Vulg. vestivit] me sicut vestimento et diademate, judicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum. (1446B)Et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea (1446C)instaurabitur. Qui me audiebant exspectabant sententiam meam [ In Vulg. abest ], et intenti tacebant ad consilium meum. Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei (1446D)non cadebat in terram. Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.

(1445B)Per parabolam dicturum sanctum Job, quae subjecta sunt, (1445C)ipsa tituli inscriptione dignoscitur. Optat se revocari ad illam felicitatem, quam dudum cum Dei custodia possidebat. Ad felicitatem primam. quibus prospere vivebat. gloria temporalis. super caeteros evidenter. inter peccatores utique, et ad ea, quae ignorabam, ambulabam, prospere in virtute ipsius. Omnipotens habitabat spiritaliter in corde meo, remotis vitiorum tumultibus. Quando praesentia Dei fruebar. virtutes animae adstabant ei. Animae suae (1445D)gressus bonorum operum simplicitate lavabat. Filius Altissimi largiter dedit. Gratias pingues Spiritus sanctus. Quia in porta sedebant judices ut judicarent intrantes civitatem. Cum tempus esset ad examinanda diversa negotia, cathedram mihi, ut magistro parabant in platea. His versiculis timoris reverentiam ostendit, quam ei merito deferebant senes et juvenes, principes et judices. Tam sancta erat praesens conversatio ejus, (1446A)quam fama referebat, et ideo omnes laudabant eum. Oppressum egenum, qui clamore suo vim pati se indicabat, de manu violenti liberabam. Orphanum defensionis auxilio destitutum ab iniquo eruebam. In viduis, et pupillis, et pueris, omne genus humilium et afflictorum, Sive ut alii dixerunt, pauperes. designat, quorum nullum sprevit. Ut est: Sacerdotes tui induantur justitiam (Ps. CXXXI, 9). Misericordia et veritas animae illius erant indumenta. Corona regali, quia in eo, sicut diadema, judicii veritas eminebat. Affectus pietatis ejus his sermonibus ostendit. Paternum affectum (1446B)ostendi eis. Ne utique aliqua adversantium arte opprimerentur. Fortiores ad devorandum per molas designantur. Hominem rapacem dicit, de cujus ore substantiam pauperis vi abstulit. In carne, quia sapiens quotidie ante se moritur prae timore diei judicii. Dies suos in resurrectione beatos esse optat. Spes mea et fides, quae in hac exspectatione mea sunt, patent ad divina eloquia. Memoria divini verbi in tempore tribulationis. Fructus credentis crescit semper pro aeterno gaudio. repugnatio fortis signatur contra (1446C)vitia. Auditorum suorum admirationem indicat, quomodo eum venerarentur. pro sapientia hoc dicit, quia apud illos non solum sapientia ejus elata erat, verum etiam consilium utile valde erat. Tanta fuit ejus auctoritas, ut nemo quidquam loqueretur, nisi quod ille loquebatur. sensum eorum penetrabat doctrina ejus. Pluviae et imbris nominibus, copiosam valde eruditionis suae scientiam esse demonstrat. Pro gravitate morum dicit. mirabantur videntes me ridentem. Solita serenitas vultus ejus frustra turbata est. Et idcirco quasi magnum atque praecipuum suscipiebant quidquid in serenitate vultus ejus (1446D)contemplabantur. Eundo ad inferiores, humilitatem suam ostendit. In regni potentia miseris et moerentibus solatium praestabat.

CAPUT XXX.

Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei. Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo, et vita ipsa putabantur (1447A)indigni. Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine. Squalentes calamitate et miseria, herbas manducabant [ Vulg. mandebant] et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum. Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant. Filii stultorum et ignobilium, (1447B)et in terra penitus non apparentes. Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis proverbium. Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum, et ad dexteram orientis calamitatis meae illico surrexerunt. Pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. Dissipaverunt itinera (1447C)mea: insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. Quasi rupto muro, et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. Redactus sum in nihili, et abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransivit salus mea. Nunc autem in memetipso arescit [ Vulg. marcescit] anima mea, et possident me dies afflictionis. Nocte os (1447D)meum perforatur doloribus; et qui me comedunt, non dormiunt. In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitium tunicae sic cinxerunt me [ Vulg. capitio tunicae succinxerunt me]. Comparatus sum luto, et assimilatus favillae et cineri. Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me. Mutatus es mihi in (1448A)crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. Elevasti me, et quasi super ventum ponens, elisisti me valide. Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. Verumtamen non ad consumptionem eorum emittes [ Vulg. meam emittis] manum tuam, et si corruerint, ipse salvabis. Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea (1448B)pauperi. Exspectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie. Praevenerunt me dies afflictionis. Moerens incedebam, sine furore; consurgens in turba clamavi. Frater fui draconum, et socius struthionum. Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt (1448C)prae caumate. Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.

(1446D)Non hoc jactantia fecerat divitiarum, sed vilitas impiorum, ut deridentium illum patres nec canibus ejus quondam fuerint digni comparari. id est, ignavia et (1447A)vilitate despecti sunt. Prae miseria et aviditate ea etiam, quae extra cibum erant hominum, vel ferarum, tamquam epulas, ac delicias invadebant, humectas convalles prae nimia egestate sectantes. Hoc superius locutus est, dicens: Quos imbres montium irrigant. id est, Si in aestu suo vilissimorum sentium foliis tegerentur. (1447B)obscuri, et memoria penitus indigni. manifesta sunt, nec interpretatione historica indigent. Prae multitudine plagarum, quibus diabolus afflixit eum. quia prae dolore non potuit nisi difficulter loqui. hoc est, divinae virtutis permissu illatae sunt. Ipse est enim oriens ex alto, ipse dextera, id est, virtus Altissimi. Calamitates frequenti repetitione me affligentes, velut fluctibus omnes vias rectas conversationis meae subverterunt. Viam justitiae meae conturbaverunt, (1447C)insidiantes mihi. negantibus proximis meis consolationem impendere. Tam veloci, inquit, impetu praedicta mala super me irruerunt, nullo resistente. desiderium remunerationis tuae, pariter cum salute, quasi venti impetu, et quasi transvolantis nubis celeritate rapuisti, quia abripi permisisti. id est, a vigoris sui intentione dissolvitur. Quod de vermibus et de daemonibus intelligi potest, quia vermes, qui (1447D)carnes ejus comedebant, noctes ducebant pervigiles. Scatentium vermium multitudo, semper se commovens, dum per me repere non cessat, vestem attrivit. quoniam totum in unum vulnus redactum, incessabili esu haustuque discruciat. Ad summam vilitatem perductum se dicit, quod vulneribus et sanie sicut lutum computresceret. Intentionem orantis ad Deum ostendit. Perseverantiam ad Deum indeclinabilem se habere dicit. Pium et misericordem Deum (1448A)sibi fuisse in prosperis dicit, et in adversis subito commutatum. Potestate tua poenam irrogas, quia permisisti. Terreni honoris gloria me sublimasti, qua a me subducta, ita elisus sum, veluti supra ventum me posueris. Post delictum primi parentis infernus hominum domus constituta est: ibi me abire voluisti. Reconciliationem mundi in Christo prophetavit futuram. Post redemptionem, qua per fidem in Christo salvamur, si iterum per peccatum ruerint homines, manu pietatis elevante, per poenitentiam ipse salvabis. Flere se pro afflictis dicit. utique condolebat misero. (1448B)Beneficia divina. miseria plagarum. Factum est, ut pro luce prosperitatis, tenebras tormentorum incurrerem. Suas exprimit poenas, quibus ejus viscera interno fervore coquebantur. Quia poenae meritum nesciebam, et tamen sine iracundia eram. Animi virtute ad spem, publica satisfactione exoravi. Derelictus ab hominibus, illis avibus assimilatus sum. Hoc ad cumulum poenarum ejus pertinebat, ut in stercore constitutus, per multa tempora solis ardentissimos radios usque ad ossa (1448C)pateretur. Felicitatem dierum suorum, et laetitiam, et jucunditatem in luctum esse conversam dicit.

CAPUT XXXI.

Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem omnipotens de excelsis? Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? (1448D)Et si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus; appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Et si declinavit gressus meus de via ejus; et si secutus est oculus meus cor meum, et in manibus meis adhaesit macula. Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Si deceptum est cor meum super mulierem, et si ad ostium inimici mei insidiatus (1449A)sum; scortum sit alterius uxor mea, et super illam incurventur alii. Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Si contempsi subire cum servo meo judicium, et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? Et cum quaesierit, quid respondebo ei? Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus (1449B)est, et formavit me in vulva unus? Et si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Si comedi de panibus [ Vulg. non habet de panibus] buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea? quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento (1449C)pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem. Humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. Semper enim quasi tumentes super me (1449D)fluctus timui Deum; et pondus ejus ferre non potui. Si putavi aurum robur meum, et obrizum dixi fiduciam meam [ Vulg. fiducia mea]. Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quasi plurima reperit manus mea. Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem (1450A)clare: Et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo. Quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, ut expeterem maledicens animam ejus. Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? Foris non mansit (1450B)peregrinus; ostium meum viatori patuit. Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum omnipotens audiat? Et librum scribat ipse qui judicat, ut humero meo portem (1450C)illum, et circumdem illum quasi coronam mihi. Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent. Si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi. Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.

(1448C)Ego, inquit, animo cum his obtutibus carnis meae definivi ac statui, ut nihil omnino turpe atque obscoenum mihi intrinsecus nuntiarent, quod delectatione voluptatis intra me iniquis cogitationibus volutarem. Et idcirco se virtute continentiae praecinxerat, timens oculum Dei, cum ipse scrutator cordis sit, et omnes vias conversationis humanae, cunctosque gressus actuum hominum noverit. pro elevatione hic vanitas ponitur. (1448D)Sanctus Job certus de aequitate justitiae Dei, manifestari se optat hominibus. Scire faciat alios. opera mea de via mandatorum Dei. Corde non consensi concupiscentiae, quam oculi obtulerunt. Operibus meis nulla peccati macula adhaerere potuit. cum quadam juramenti exsecratione confirmat. Secundum naturae bonum hoc loquitur, ut in Tobia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alteri non feceris (Tob. IV, 16). (1449A)Haec funesta ac detestabilia cogitare vel facere. Ignis est incentivae libidinis omnia virtutum bona consumens. magna humilitas sancti Viri. Magna futuri judicii cogitatio, quae ut semper cor in humilitate deprimat, nequaquam in eisdem famulis conspicit, quod sibi status est dispar, sed quod natura communis. Cur non aeque debemus in cujuslibet negotii judicio discuti, qui per conditoris potentiam sumus aequaliter facti? Per haec (1449B)dicta vir sanctus ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus, sed etiam ad adhibendi desiderium deservisse. Pro omni alimento dixit, implens illud: Frange esurienti panem tuum. Ad laudem conditoris narrat ab ipso accepisse, ut pius esset, a quo accepit ut esset; quia sicut suo opere in utero conditus non fuit, ita nec sua virtute ab utero pius fuit. Juxta illud: Si videris nudum, operi eum. Ignoto etiam proximo misertum se indicat, quem praetereuntem vocat. Haec omnia locutus est ad significandum (1449C)quemadmodum opus misericordiae fieri debeat, id est, ne alii auferas unde alii dare te arbitreris, ut Salomon ait: Honora Dominum de tuis justis laboribus. Potestatem meam contra pupillum exercere nolui, quando me in judicio, etiam ex justitia, potiorem vidi. In humero opera designantur. Nisi ita est, inquit, ut dico, irriti ante Deum veniant omnes labores mei. virtus perseverantiae in bonis operibus. Quasi ergo tumentes super se fluctus Deum metuit, qui dum veram vitam desiderat, omnia despicit. Quomodo pondus Dei poterit ferre qui despicit, si hoc et ille in verbere pertulit, quae per timorem praevidit? (1449D)Aurum etiam pro nihilo se habuisse testatur. Ut verae philosophiae homo nullo vitio tenebatur, sicut nunc cupiditatis et elationis contemptor fortissimus. Non solum, inquit, idolorum culturis, verum etiam nec horum (1450A)pulchritudine ac specie magnorum luminum delectatus sum, nec quasi adorans ea, eorum veneratione osculatus sum manum meam, nec creaturam pro Creatore veneratus sum. Magnum est si de inimicis suis quis, cum possit, ulcisci non vult: quanto magis apud Deum speciosius est, de eorum ruina nec in corde laetari? Famuli laboris taedio victi, maledicebant Dominum suum, quia pro hospitalitate, qua caeteri sancti Deo placuerunt, servorum suorum odium traxerat. Quod omnes libenter susciperet. (1450B)De his peccatis tantum dicit, quae cogitationibus committuntur, eo quod nec ipse celare voluit. Pendet ex superioribus, ac si diceret, coram multitudine populi non erubui confiteri. Quia in miseriis posito indesinenter prae contemptu injurias irrogabant. Observans illud: Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 2), et reliqua. Auditorem Deum implorat pro tantis virtutibus justitiae suae, sciens utique eum esse judicem justissimum. ideo desiderabat ob meritum justae retributionis ejus, librum ab eo conscriptum; demonstraturus caeteris in humero suo, loco videlicet cunctis (1450C)conspicuo, et pro laboris sui meritis corona gloriae coronatus. Librum, omnium bonorum auctori, ut eo me gloriosius judicet. Si possibilitatis ejus modum noluerit impetrare. Si viveret, et ratione uteretur, clamare et deflere injuste acta valeret. Indicat quod neque sine competentibus laboris expensis, proventus ejus assumpserit. nequaquam opere duro oppressi. Juxta illud: Exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscus (Isai. V, 2). Firmissime stabilita sunt verba divina, et irrita esse non possunt.

CAPUT XXXII.

(1450D) Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. Et iratus (1451A)indignatusque est Eliu, filius Barachiel [ Vulg. Barachel] Buzites, de cognatione Ram. Iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. Porro adversus amicos ejus iratus est, eo quod non invenirent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. Igitur Eliu exspectaverat Job loquentem, eo quod seniores (1451B)essent qui loquebantur. Cum autem vidisset quod tres respondere non possent, iratus est vehementer. Respondensque Eliu filius Barachiel [ Vulg. Barachel] Buzites, dixit: Junior sum tempore, vos autem antiquiores; ideo demisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam. Sperabam enim quod aetas provectior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Sed ut video spiritus in hominibus est, et spiratio [ Vulg. inspiratio] omnipotentis dat (1451C)intelligentiam. Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium. Ideo dico audite me; ostendam vobis etiam ego meam sententiam. Exspectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam vestram; donec disceptaretis sermonibus, et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam. Sed ut video non est qui arguere possit Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam; Deus projecit eum, et non homo. Nihil locutus (1451D)est mihi, et ego non secundum vestros sermones respondebo illi. Et timuerunt, et non responderunt ultra, abstulerunt a se eloquia. Quoniam igitur exspectavi et non sunt locuti, steterunt et non responderunt ultra. Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. (1452A)En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Loquar et respondebo paululum, aperiam labia mea, et respondebo. Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.

(1450D)Scriptor historiae hujus ex sensu respondentium dixit, eo quod justus sibi videretur, non ex suo judicio. Chus et Buz filii fuerunt Nachor fratris Abraham. De generatione Chus nascitur Job, et de generatione Buz Eliu nascitur, unde et Buzites dicitur; et ipse est Balaam alio nomine, filius Beor, quem, ut in Numeris legimus (Num. XXXII), Balac (1451A)rex Moabitarum ad maledicendum Israeli conduxerat, qui et spiritum prophetiae habuit, sed non eo modo vel gratia, quo sancti Prophetae. id est, Abraham. Ut ex verborum continentia demonstratur, videtur mihi quod haec prius gesta sint, quae hic legimus, quam illa, quae in Numeris legimus de hoc Eliu, sive Balaam facta, et vicinior fuisse temporibus Abrahae et Nachor, quam Moysen, et quando sanctum Job verbis redarguit, juvenis fuit, et usque ad tempus Moysis grandaevus vixit. Aperte beato Job non pro sua, sed pro (1451B)amicorum reverentia, patientiam servavit. Hoc solum puto breviter intimandum, quod Eliu, quamdiu pro aetatis suae respectu tacuit, sapientior fuit: cum vero in aliis annorum multitudinem, se praeferens, despicit, quam pueriliter desipiat, ostendit. Dicit hoc sibi magis videri, quod a spiritu aguntur homines, quibus Deus omnipotens sapientiae suae inspirationem tribuerit: quod in suggillationem praedictorum quasi ex obliquo (1451C)dicit, velut ipsi soli hoc sapientiae bonum concessum sit. In his sermonibus ostendit se propter superbiam ejus ad verba senum judicantis potius quam discentis studio tacuisse. Ac si diceret: Nolite putare, quod insontem Deus abjecerit, et non potius merito suo, ut illa poenarum mala omnia dignissime sustineret; voluntas enim divina, justitia est. Nullam, inquit, adversum me Job habuit disputationem; sed neque ego (1451D)illum, quemadmodum vos facitis, maledictionibus conviciorum aggredior. Illos amicos beati Job iste Eliu dicit ab eo esse convictos, usque adeo qui in suis concertationibus steterunt, non valentes ulterius progredi, et respondere nequiverunt. Proinde et ego Eliu, ait, pro viribus meis respondere tentabo, et ostendam vobis meam pariter et Job scientiam: quod ex jactantia vanitatis dicere eum satis apparet in subsequentibus. (1452A)Ventrem enim suum, sive uterum, ipsam memoriam suam dixit, eo quod pene omnes sermones Job et amicorum ejus aliquandiu discrepantium, velut cibos intra capacitatem suae memoriae congregaverat. Justi judicii mei sententia est, ut nec homini parcam, vera dicendo: nec Deo injuriam faciam, ut eum injuste fecisse contendam: et idcirco quod verum est tacere non possum, praesertim cum ignorem quamdiu in hac vita subsistam; cum forsitan dum haec ipsa loquar, auferet me factor et conditor meus.

CAPUT XXXIII.

Audi igitur Job, et omnes sermones meos (1452B)ausculta: Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. Simplici corde sermones mei, et sententiam meam labia mea pura loquentur. Spiritus Dei fecit me, et spiraculum omnipotentis vivificavit me. Si potes responde mihi, et adversus faciem meam consiste. Ecce et me, sicut et te, fecit Deus; et de eodem quoque luto ego formatus sum. Verumtamen miraculum meum non te (1452C)terreat; eloquentia mea non sit gravis tibi. Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum audivi: Mundus sum ego, absque delicto, immaculatus, et non est iniquitas in me; quia querelas non reperit in me. Ideo arbitratus est me inimicum sibi; posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas. Hoc est ergo in quo non es justificatus. Respondebo tibi quia Deus major est homine; adversus eum contendis, (1452D)quod non ad omnia verba responderit tibi. Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo. Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina. Ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia. Eruens animam ejus a (1453A)corruptione; et vitam illius, ut non transeat in gladium. Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcere facit. Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. Tabescet caro ejus, et ossa quae tecta fuerant nudabuntur. Appropinquabit anima ejus corruptionibus, et vita illius mortiferis. (1453B)Si fuerit pro eo Angelus loquens unum de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem. Miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, et non descendat in corruptionem. Inveni in quo ei propitier; consumpta est caro ejus suppliciis; revertatur ad dies adolescentiae suae. Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et videbit faciem ejus in jubilo. Et reddet homini justitiam suam; et respiciet homo, (1453C)et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi. Liberabit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Ecce haec omnia operatur Deus, tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. Attende Job, et audi me, et tace dum ego loquar: si autem habes quod loquaris, responde mihi, loquere. Volo enim (1453D)te apparere justum: quod si non habes, audi me, tace, docebo te sapientiam meam.

(1452A)Quasi jam apertum os habens, quod diu silentio operuerat. (1452B)His verbis praemissis mentem praeparat auditoris, quod sine dolo, id est, in simplicitate cordis, purisque labiis definitum sermonem tamquam sententiam sit locuturus. Ut det auctoritatem se audiendi, ita loqui exorsus est, quod non possit non vera et non recta dicere, is qui Spiritu Dei factus sit, et omnipotentis spiraculo animatus. De creatione primi hominis Eliu forsitan hoc dixit, in qua se velut in fonte unde defluxerit, conditum dicat. Prolaturus verba ejus, exspectationem deposcit, ut sub blandimento quodam et consolatione simulata, minarum (1452C)terrorem incutiat, quo perturbatus Job facile multiloquio ipsius cedat. Quid ergo dicimus, quod hoc sensu sanctus Job de Deo dixerit: Quia querelas non reperit in me, et ideo arbitratus est me inimicum sibi? non legimus Job hoc dixisse, quae utique quasi ex sensu ejusdem sancti Job dicta suis verbis hic composuit. Id est, accusare te debueras, non laudare. Quamobrem, inquit, conaris adversus eum contendere, eo quod non ad singula verba querelarum tuarum tibi quasi satisfaciendo respondeat. (1452D)Quia non immutat quod loquitur, nisi hoc ipsum vitae nostrae mutatio deposcerit. Cum increpatione Deus aliquando in hominem graviorem immittit soporem, ut sensibus corporis consopitis, animus ad suscipienda Dominicae disciplinae verba religetur, qui sopor Domini dicitur. De his auribus Dominus in Evangelio ait: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). id est, a peccatis. Quoniam sicut per gladium infertur mors ista corporea, ita per peccatum incurritur mors (1453A)secunda, a qua castigatos et emendatos merito asserit liberandos. Non solum, inquit Eliu, visionibus horrendis terret Deus hominum animas, ut corrigat delinquentes, verum etiam infirmitatibus corporum eos discruciat, ut emendet. Cum per haec itaque confectus homo atque consumptus, morti et infernalibus ministris appropinquaverit, si fuerit quispiam Sanctorum, qui nomen Angeli mereatur habere, is pro hujuscemodi, qui pro peccatis suis a Deo ita corripitur, poterit impetrare, si multis operibus bonis, quae operari debuerat, saltem unum opus bonum, quod tamquam sacrificium pro eo placabile offerat, valuerit invenire. (1453B)Sive Angelus quilibet de coelo assistens ante faciem Dei poterit pro quolibet peccatore in flagellis posito intercedere; ipsis enim cura injuncta est a Deo, ut hominibus custodiae suae opem ferant. Recepit, inquit, mala pro meritis suis, nunc indulgentia divinae pietatis ad dies adolescentiae revertatur, id est, ut sit iterum sanus et incolumis. Videbit autem faciem ejus, propitium sibi vultum illius sentiens, redditurusque ei digna satisfactione justitiam. Magna res, Deoque plurimum acceptabilis, ut homo errores suos non erubescat confiteri, et parum se pro (1453C)meritis ejus esse passum dicat. Agnitionis Dei lucem, et immensa ejus beneficia illuminatus agnoscet. Atteritur, atque ipsa attritione purgata, liberatur. id est, vel labore conversionis, vel tentatione probationis. vel formidine solutionis. de quo lumine Propheta dicit: Ut placeam coram Deo in lumine viventium (Ps. LV, 13). Docente me, obediens esto, et praebe consensum. Ut ineruditum, vel impatientem jubet tacere. Hic vult ostendere suis sermonibus sanctum Job emendatum et veritate convictum, (1453D)et quod contra amicos suos locutus esset, non esset amplius locuturus.

CAPUT XXXIV.

Pronuntians itaque Eliu, etiam haec locutus est. Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me. Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. Quia dixit Job: Justus (1454A)sum, et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me mendacium est; violenta sagitta mea absque peccato. Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam? Qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiamsi cucurrerit cum eo. Ideo viri cordati, audite me; absit a Deo impietas, et ab omnipotente (1454B)iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet. Vere enim Deus non condemnabit frustra, et omnipotens non subvertit judicium. Quem constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. Si habes (1454C)ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei. Numquid qui non amat judicium, sanari potest? Et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas? Qui dicit regi, apostata; qui vocat judices impios; et qui non accipit personam principum, nec cognovit tyrannum cum (1454D)disceptaret adversus pauperem? Opus enim manuum suarum sunt universi; et subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi, pertransibunt, et auferent violentum absque manu. Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, et abscondantur ibi: quia operantur (1455A)iniquitatem. Neque enim est ultra in hominis potestate, ut veniat ad Dominum in judicium. Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur. Quasi impios percussit eos in loco videntium. Qui quasi industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt: ut pervenire facerent ad eum clamorem (1455B)egeni, et audiret vocem pauperum. Ipso autem concedente pacem, quis est qui condemnet? Ex quo absconderit vultum suum, quis est qui comtempletur eum? Et super gentes, et super omnes homines, qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Quia ergo locutus sum ad Dominum, te quoque non prohibebo: Si erravi, tu doce me. Si iniquitatem locutus (1455C)sum, ultra non addam. Numquid a te Deus expetet eam, qui displicuit tibi? Tu enim coepisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere. Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Pater mi, probetur Job usque ad finem; ne desinas ab homine (1455D)iniquitatis. Quia addit super peccata sua blasphemiam: inter nos interim constringatur, et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.

(1453D)Quasi ex sententia pronuntiare dicitur, et beatum Job, dum adversus impios generaliter disputat, participem eorum vult intelligi. Sicut faucibus ciborum sapor dignoscitur, ita et verba aurium judicio comprobantur. quod est: Prius discutiamus, antequam hominem condemnemus. Non hunc sermonem Job dixit. (1454A)similiter et hoc ipsum non legimus. Subauditur nullus, qui ut iniquus utique et impius Deum subsannare, et deridere non metuit. Cujus viscera tamquam aquae abundantia veneno hujus passionis impleta sunt. Item invidiose de Deo sanctum Job locutum fuisse mentitur. Si ita fuerit quispiam magnus, ut Deo in omnibus jussionibus ejus implendis occurrat: quod sanctum Job dicere non meminimus. Quasi exposita impietate sancti Job, et in medio audientium prolata in invidiam Job, qui quasi impia (1454B)sit locutus, de aequitate Dei ac justitia disputat. manifesta sunt haec, nec historica interpretatione indigent. quia merita innocentum per afflictionem auget. Subauditur, nullum alium, quia ipse quam potens est conditor, tam pius est moderator, qui opus suum cognoscit, et diligit. Cor enim dirigitur, si ad superna sublevatur. Animam dixit, quae vivificat hominem, vitam praesentem, quae corporibus nostris per anhelitum ex hoc aere ministratur. cum aufert ab hominibus. Postea ergo (1454C)quam de virtute Dei et justitia in praedictis locutus est Eliu, rursum convertit se ad Job. Manifestum est, inquit, quod is, qui juste et recte judicare non diligit, neque sanare a vitiis animam, neque corrigere quemquam potest: et quomodo tu Deum, sanatorem languorum nostrorum, iniquitate notare praesumis? Non regis utique, si iniquus est, et in ipsum rebellis; non ducum, si impii sunt, Deus personam accipit, sed secundum singularem justitiam suam dicit regi iniquo: Apostata. Scribae, et Pharisaei et sacerdotes. propter peccata eorum, Populus Judaeorum disceptabat adversus Christum, qui cum dives esset, pauper pro nobis factus est. (1454D)Quamlibet fero de hac vita tollantur iniqui, subito et repente tolluntur, in subita tempestate. quia finem suum cogitando praevidere nesciunt. Nullum habebit adjutorem violentus, quo possit erui a supplicio mortis. Absque manu, id est, absque praesidio erit violentus inimicus ductus ad supplicium. Manifestum est. De hoc Psalmista ait: Quo ibo a spiritu tuo? et reliqua (Ps. CXXXVIII). (1455A)Idcirco namque memoramur, qui tunc non possumus, ne nunc quod possumus negligamus. Jam superius diximus; ut factum est de Heli et Samuele, David et Saule, Judaeorum et Gentium populo. De Judaeis intelligi potest, qui nocte infidelitatis excaecati sunt, et puniuntur vindicta. Omnes peccatores et impii contra inditum sibi bonum naturae agunt, omnesque vias mandatorum Dei, quas suis cordibus ingenitas habebant, nosse et intelligere detrectaverunt, ut opere implerent. contra homines quoque impie egerant, ut ad (1455B)Deum pauperum et egenorum vox ascenderet. Deo pacem tribuente, nullus hominum poterit discutere, ut condemnet, id est, factum ejus irritum revocare. Nisi ipse dignatus fuerit se homini revelare, nullus suis viribus intueri valebit. Deus, quod voluerit faciet. Hypocrita diabolus dicitur, eo quod se transfigurat in Angelum lucis, cum ipse potius sit auctor tenebrarum. Hic ergo judicio Dei dominatur impiis. Quasi in judicio constitutum permittit interloqui. Non enim requireret, si se errasse credidisset. (1455C)id est, non loquar. id est, blasphemiam. Tu dixisti, quod iniquus esset, quod vi injustae correptionis exigeret a te, ut necesse esset te injuste afflictum contra eum loqui blasphemiam, et ideo displicuit tibi. De melioris scientia pro superbia dubitavit. Eliu sanctum Job despiciens, convertit se ad eos, qui cominus adstabant, et dixit. Sine disciplina beatum Job locutum credidit, quia justum se in suis operibus fuisse memoravit. manifestum est. Quia ab ipso creatus est homo. sit in eo jugiter plaga Flagelli hujus. plagam ei infligere. Addit ad cumulum peccatorum, ut in (1455D)blasphemiae crimen incurrat. Condemnetur inter nos interim, ne et nobis injustitia reputetur; absque nostro crimine erit, si postmodum Deum provocare tentaverit; si ex nostra assertione cognoscit, quod nequaquam divinae examinationi sufficit.

CAPUT XXXV.

Igitur Eliu haec rursum locutus est: Numquid aequa tibi videbitur tua cogitatio, ut diceres: Justior Deo sum? Dixisti, non tibi placebit quod rectum est; vel quid (1456A)tibi prodero, si ego peccavero? Itaque et ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. Suspice coelum et intuere, et contemplare aethera, quod altior te sit. Si peccaveris, quid ei nocebis; et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? Porro si juste egeris, quid donabis ei? aut quid de manu tua accipiet? Homini qui (1456B)similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me? qui dedit carmina in nocte. Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Ubi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. Non ergo frustra (1456C)audiet Deus, et omnipotens singulorum causas intuebitur. Etiam cum dixeris: Non considerat; judica coram eo, et exspecta eum; nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. Ergo frustra Job aperuit os suum, et absque scientia verba multiplicat.

(1455D)Per omnes illas novem responsiones beati Job, quibus amicis suis ad singulas eorum interlocutiones respondit, nihil horum sanctum Job dixisse deprehendimus; sed arrogantium moris est, ut cum non possunt reprehendere juste (1456A)quae sunt, reprehendant mentiendo quae non sunt. Pro eo quod non potuerunt ei rationabiliter respondere. Hoc ait Eliu, qui Deum corporaliter locis teneri arbitrabatur, quod in excelsis tantum commoretur. Ac si diceret: Non enim, te peccante, Deo aliquid damni infertur. Vera tamen sunt, quae dicuntur, quod videlicet Deo nec peccata nostra noceant, nec bene gesta concurrant. Si vult te ulcisci, numquid poteris contraire? Quamvis beato Job scienti majora, nequaquam dici ista debuerunt. Ut David ait ad Deum: Bonorum meorum non eges. Qui impietatem (1456B)tuam aemulatus fuerit, illi nocebit. similiter et qui justitiam sequitur, illum justitia adjuvabit. Sub hac pluralitate disputationis suae Eliu sanctum Job talibus admiscet; eisque similem indicat: calumniatores et tyrannos iniquos homines appellat. Multitudo impiorum, vel daemonum. consolationem in tribulatione. Deus homini prae omnibus animantibus rationem et sapientiam dedit, non solum per naturae bonum, sed etiam per gratiae munera. quare non exaudiantur peccatores, manifestat. Perseverantes (1456C)in malis non exaudit Deus, et frustra clamant, qui non merentur audiri. Patienter sustine, et noli dicere providentiam Dei non esse in mundo. judiciis ejus consentire. quia statuit diem judicii. Hoc totum in exprobrationem sancti job loquitur, quem ut reum poenas hic, et in futuro majora passurum dicit. Convictum sanctum Job Eliu arbitratur, et quadam verborum ratione conclusum. Tanto enim arrogantes semetipsos doctiores ostendere (volunt) quanta se potuerunt multiplicitate loquacitatis aperire.

CAPUT XXXVI.

Addens quoque Eliu, haec locutus est: Sustine me paululum, et indicabo tibi; adhuc (1456D)enim habeo, quod pro Deo loquar. Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. Deus potentes non abjicit, cum et ipse potens sit. Sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit, et non aufert a justo oculos suos. Et reges in solio (1457A)collocat in perpetuum; et illi eriguntur, et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis. Indicabit eis opera ipsorum, et scelera, quia violenti fuerint. Revelabit quoque aures eorum ut corripiat, et loquetur ut revertantur ab iniquitate sua. Si audierint et observaverint, complebunt dies (1457B)suos in bono, et annos suos in gloria. Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. Simulatores et callidi iram Dei provocant, neque clamabunt cum vincti fuerint. Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. Eripiet pauperem de angustia sua, et (1457C)revelabit in tribulatione aurem ejus. Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habentis fundamentum subter se. Requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. Causa tua quasi impii judicata est; causam judiciumque recipies. Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas; nec multitudo donorum inclinet te. Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos (1457D)fortitudine. Ne trahas noctem ut ascendant populi pro eis. Cave ne declines ad iniquitatem, hanc enim coepisti sequi post miseriam. Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Quis poterit scrutari vias ejus; aut quis ei dicere potest: Operatus es iniquitatem? Memento (1458A)quod ignores opus ejus de quo cecinerunt viri. Omnes homines viderunt eum; unusquisque intuetur procul. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum ejus inaestimabilis. Qui aufert stillas pluviae, et infundit imbres ad instar gurgitum. Quia de nubibus fluunt aquae, praetexerunt cuncta desuper. Si voluerit extendere nubes quasi (1458B)tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper. Cardines quoque maris operiet, per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. In manibus abscondit lucem, et praecipit ei ut rursus adveniat. Et annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.

(1456D)hoc est, pro justitia et causa Dei. In nominata scientia tumor cordis declaratur. Ut dum quasi pro Dei justitia loquitur, apud humana judicia quidquid arroganter effluit excusetur. In hoc quarto sermone suo de singulari justitia Dei profundo nimium et copioso sermone prosequitur. Naturae ejus bona voluntas est, ut nulli invideat, quia nemo ei, quamvis potens sit, poterit aequari. Elatos destruit, humiles vero liberos reddit per justitiae suae tenorem. ut ait David: Oculi Domini super justos, et reliqua. Hic reges non solum (1457A)saeculi hujus, sed etiam Ecclesiae reges et praepositi intelliguntur. Qui hic humiliati sunt, illi eriguntur. Ipsa est adhuc retentio peregrinationis. Fortibus videlicet judiciis Dei et paupertatis funibus colligantur. Opem divini auxilii non habentes. Omnis rei bonae inopes effecti. pro qualitate meritorum. vel Sancti supernam gloriam amantes, per poenitentiam damnant sua mala. Aures cordis ad obediendum sibi Deus per castigationes et secretas inspirationes aperiet, ut aeternorum bonorum desiderium percipiat; et mala quae extrinsecus perpetravit, agnoscat. Ut Salomon ait: Memoria justorum cum laudibus, et (1457B)reliqua (Psal. XXXIII). Si Deo docente contempserint, per hanc mortalitatem de hoc saeculo praeteribunt, et deputabuntur ubi stulti constituti sunt. Ipsum sanctum Job apertius in hoc loco videtur Eliu quasi ex obliquo percutere, quod ipse quasi callide et nequiter ageret, et minime curaret invocare Deum, ut a flagello plagae illius erueret eum. Anima iniquorum semper in tempestate vitiorum erit. vitiosos vel vitia esse noverimus quae nullam in se virtutem animi habent. Sanctos de qualibet tribulatione. consolationem in aure cordis, Deum illic audiendo, percipit. Hoc loco (1457C)habitacula inferorum ab Eliu describuntur, ampla ad recipiendum. angusta ad dimittendum. prae immensa capacitate. Amoenitatem paradisi significat omnibus bonis abundantem. Secundum meritum tuum, judicium severissimum recepisti. Iracundia et cupiditate, a quibus non tenebatur, sanctus vir correptus est. Quia si universitatis veneratione extolleris, ab interna intentione corrues. Superbum hic et arrogantem sanctum Job notat. tumorem et elationem mentis tuae. Mediocres et robusti similiter tua fortitudine non (1457D)conterantur injuste. Jam sufficit hucusque in hac caecitate vixisse, jam ad lucem prudentiae venire contende ne populi ante Deum attestentur scelera tua. Ne in desperationem declines peto, et blasphemiae iniquitatem jam caveas. Cognosce, ait, quod nullus a Deo, qui solus est fortis, et sapiens, injuste poterit condemnari. Quis utique, nisi impius et superbus, se posse putat judicia Domini comprehendere? Quis ergo tam temerarius est, ut hoc audeat dicere? Haec omnia in injuriam Job dicuntur. Quia miracula ejus (1458A)humanam excedunt intelligentiam. id est prophetae. Per naturae bonum notitia est creatoris in cordibus hominum. Licet de longe sit, tamen sentit et intelligit Deum. Magnitudine sapientiae, et altitudine judiciorum ejus. Per hoc diutinum ejus esse ostenditur, infinitum et incomprehensibile esse demonstratur. A Judaeis legis Moysi praecepta propter infidelitatem eorum. effusam gratiam Spiritus sancti credentibus largitus est. Apostoli videlicet, et apostolici praedicatores, arcanis mysteriorum Dei operiunt carnalium corda. Quia praedicantium vox in omnem (1458B)terram exivit. Per praedicatores nominis Christi fama velut lumen effulsit, et cardines mundi occupavit. mundi videlicet, per praedicatores. doctrinam verbi sui, sive mysteriorum cunctis mortalibus. id est, in malis operibus recte abscondit, praedicationem Evangelii. His qui merentur, Deus manifestationis suae lucem mittit in corde, quos sibi amicos elegit, ut possideant regnum. bonis operibus proficiens.

CAPUT XXXVII.

Super hoc expavit cor meum, et emotum (1458C)est de loco suo. Audite auditionem in terrore ejus vocis, et sonum de ore illius procedentem. Subter omnes coelos ipse considerat, et lumen ipsius super terminos terrae: post eum rugiet sonitus; tonabit voce magnitudinis suae. Et non invetigabitur cum audita fuerit vox ejus: tonabit Deus in voce (1458D)sua mirabiliter; qui facit magna et inscrutabilia. Qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hyemis pluviis, et imbri fortitudinis suae. Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur: ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus. Flante Deo, (1459A)concrescit gelu, et rursum latissime funduntur aquae. Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum, quae illustrant per circuitum. Quocumque eas voluntas duxerit, ad omne quod praeceperit illis, super faciem orbis terrarum. Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit invenire. Ausculta (1459B)haec Job, sta; et considera miracula Dei. Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? Numquid nosti semitas nubium, magnas et perfectas scientias? Nonne vestimenta tua calida sunt, cum flata fuerit terra Austro? Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt. Ostende (1459C)nobis quid dicamus illi; nos quippe involvimur tenebris. Subito quis narrabit ei quae loquor? etiamsi locutus fuerit homo, devorabitur. At nunc non vident lucem; subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. Ab Aquilone aurum veniet, et ad Deum formidolosa laudatio. Digne eum invenire non possumus. Magnus in fortitudine et judicio et justitia; et enarrari non (1459D)potest. Ideo timebunt eum, et non audebunt contemplari, omnes qui sibi videntur esse sapientes.

(Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: Per Angelos meos, et per sedem regni mei anima, quod si unius anni spatium emendationes fecisses in saeculo, numquam tibi priora commemorassem).

(1458B)Miror quomodo fidelibus prope est. De pejoribus ad meliorem, vel de ignorantia ad cognitionem secretorum. (1458C)Doctrinam legis divinae, quia fortiter, et terribiliter Dei verbi sonant. Sanctos ejus, dum ea quae intra eos sunt arcanorum scrutator introspiscit. Ipsi sunt Sancti, qui finem terrenis cupiditatibus imponunt. Homines rugiunt poenitendo, cum agnitus fuerit Deus. coelorum regna praedicans. Quoniam antequam praeveniat quemquam Deus, quis investigare valeat? subaudi, nullus. per tonitruum, sive praedicatores. quando nominis sui notitiam in aure (1458D)animi facit personare. Gratia Spiritus sancti ex praecepto divinitatis per Christum, per quem vetustas nostra in melius instauratur. Graves Ecclesiae persecutiones imber fortitudinis Spiritus sancti superavit. Liberum arbitrium singulis adesse manifestat. Primus inimicus cor peccatoris. qui singularis bestia dicitur. in abdito mentis perditae. cordium in quibus bestia moratur. persecutionum insecutio ab Aquilone infidelitatis diffidentia. Jubente Deo, vel sinente, durantur infideles. In charitatis dilectione doctrinae copia. (1459A)Doctrinam fundunt praedicatores. De hoc frumento dicitur: Triticum congregate in horreum (Matth. XIII, 30). Doctores linguae nitorem. quia ex omni parte auditores suos muniunt docendo. Ut Psalmista ait: In omnem terram exivit sonus eorum (Ps. XVIII, 15), et reliqua, id est. Dei. et per eos emittens verbum suum terrae. Ut ipse ait: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria (Act. I). Per gratiam Christi et misericordiam significat ad fidem vocandos. Admonet Eliu, ut sacramenta in Christo et Ecclesia adimplenda, (1459B)Job aure cordis diligenter attendat. Pro factis futura commemorat. Praecepit ergo Deus pluviis Evangelicis, ut doctorum sancta opera per infusionem fidei demonstrarent. De rationabilibus se loqui nubibus evidenter ostendit. praedicatorum vias et subtilium sensuum semitas Virtutes animae ferventes in amore Dei per gratiam Spiritus sancti. Haec ab Eliu juxta litteram in injuriam Job per ironiam dicuntur. Sancti aeris metallo solidissimo comparantur, quia tuba Evangelica sonarunt, et in Christo robustissimi permanserunt. Dum cum illo loqui solitus es. id est, tenebris (1459C)ignorantiae. Nonne ipse scit, qui non indiget teste? quicumque putat eum aliquid latere. opprimetur scientia ejus. In hoc mundo. spiritalem scientiam. Ita, inquit, in infidelitate hujusmodi excitati sunt, ut fiant quemadmodum aer, et judicio Dei, velut venti impetu, auferentur. Sancti a diabolo sanguine Domini redimuntur. cum tremore laudantes Deum. Sicut est, a creatura sua inveniri non potest. Sicut fortitudine magnus et potens est, ita judicio, justitia verus est, et enarrari non potest. Non praesument scrutari incomprehensibilem, (1459D)neque contemplari invisibilem. Hoc totum in exprobratione sancti Job dicitur, qui queratur se a Deo sine ullo iniquitatis merito flagellari.

Hoc dictum de libro Pastoris assumptum dicitur.

CAPUT XXXVIII.

Respondens autem Dominus de turbine Job, dixit: Quis est iste involvens sententias (1460A)sermonibus imperitis: Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? et indica mihi si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis dimisit lapidem angularem ejus? Cum me laudarent (1460B)simul astra matutina, et injubilarent omnes filii Dei? Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Numquid post ortum (1460C)tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum? et tenuisti concutiens extrema terrae; et excussisti impios ex ea? Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum et auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. Numquid ingressus es profundum maris, et in novissimis abyssi deambulasti? (1460D)Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Numquid considerasti latitudines terrae? indica mihi, si nosti omnia, in qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit? ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras? Numquid ingressus es thesauros (1461A)nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli? Per quam viam spargitur lux. dividitur aestus super terram? Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam tonantis tonitrui; ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium (1461B)commoratur? Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? Quis est pluviae pater, vel genuit stillas roris? De cujus utero egressa est glacies; et gelu de coelo quis genuit? In similitudinem lapidis aquae durantur; et super faciem abyssi constringitur. Numquid conjungere (1461C)valebis micantes stellas Pleiades; aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis? Numquid nosti ordinem coeli, et ponis rationem ejus in terra? Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? (1461D)Numquid mittis fulgura, et ibunt; et revertentia dicunt tibi: Adsumus? Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? Quis enarravit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire facit? Quando fundebatur pulvis in terram, et glebae compingebantur? Numquid capies leaenae praedam, (1462A)et animam catulorum ejus implebis, quando cubant in antris, et in specubus insidiantur? Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus ad Deum clamant, vagantes eo quod non habeant cibum?

(1459D)ad terrorem pertinet objurgantis. His verbis Dei amovetur Eliu cum sermonibus suis confusus. Amoto igitur Eliu cum sermonibus suis imperitis, (1460A)convertit se Dominus ad Job. Sicut vestimenta in lumbis accingimus, ita gressum animae bonis operibus muniamus. id est, Ecclesiam de terra humani generis congregatam, in virtute fidei stabilirem. Virtutem suam Deus et potentiam, mensurasque mundi in ejus conditione describit, super quem lineam boni rectique operis sui tetenderit. potentes et fortes, qui sustinent Ecclesiam Dei. Lapis angularis est, qui a Deo praepositus est in fundamentum terrae Dominicae. Quia lapis angularis quadrangularis ex omni parte stabilis fit. Christum significat, in quo populi continentur. id est, Angeli priusquam (1460B)caderent. qui semper in bono steterunt. Vel fili Seth. Hoc saeculum praeceptis Dominicis concluditur, ne homo illecebras cogitationis parturiat in opera. Vulvam maris terrae sinum dictam puto, ut mare de eadem progenitum noverimus. Hoc est, vestimentum, quod per ministros Evangelii mei super mare populorum expandi, ne infidelitatis caumate torreretur. Terminis mandatorum meorum saeculum conclusi, et vectem charitatis opposui, et ostia infidelitatis destruxi, ut si qui forte cogitationum malarum fluctus exagitant, non procedant in opera. id est, postquam natus es, in (1460C)ortu tuo non potuisti diluculum fidei facere, nec post occasum tuae mortis, auroram resurrectionis. De terra Ecclesiae in novissimo tempore concutiendi sunt peccatores. Sicut ipsum humani corporis lutum separabitur, ita et anima cum eo pariter vestimento immortalitatis inductur. mundi gloria et felicitas transitoria. virtus et potentia saecularis. Mare, saeculum: profunda ejus, omnes peccatores et iniqui intelliguntur: novissima abyssi, omnes impii et sacrilegi profundiores in peccatis. Porta mortis diabolus est; per quem mors perditionis introivit. (1460D)interiora antri poenalis. Latitudinem terrae, quis intueri valebit, nisi ille qui condidit? similiter et Ecclesiae doctrinam, sanctae conversationis homo lux est virtutum, et vitiorum locus est homo peccator. ad praefinitas retributiones, sive ad dexteram, seu ad sinistram. cogitationes cordium. Quis hominum novit antequam sit, quae facturus est, aetatisque suae dies et annos cognoscit. Sub nivis et grandinis nomine hoc loco adversariae potestates intelliguntur, quae longe a calore charitatis (1461A)Dei recesserunt. Quaedam secreta cogitationum machinamenta thesauros Deus voluit appellare. Qui impoenitenti corde numquam ad Dominum conversuri essent, dispensatione divina effecti sunt ministri poenarum, alii vero per castigationem Dei emendati sunt. Via est Evangelii praedicatio, per quam lux fidei spargitur super corda credentium. Dona ferventis Spiritus sancti. Vehementissimus imber est Salvatoris Evangelium, qui in signis atque virtutibus viam sibi fidei fecit in nationibus, terrore nominis Dei, atque tonitruo miraculorum. Copiosa praedicationis abundantia in nationibus, in quibus nullus Prophetarum missus fuerat. Evangelicus imber terram (1461B)Ecclesiae, quae fuerat a Deo desolata, charitatis Dei pinguedine replevit. Ut ex ubertate donorum coelestium semen vitae surgat. Quis hujus pluviae, et hujus imbris Dominici, de quibus supra diximus, auctor et conditor est, nisi Deus? De cordis secreto districta sententia. Quia quorumdam corda dura insolubili gelu constringuntur, ut non sentiant fervorem charitatis Dei. Impii homines ad instar lapidum solidi et nimium duri affecti sunt, et in profundissima mentis obscuritate demerguntur. Septem stellae, quae splendide emicant, Sanctos omnes septiformi Spiritus virtute fulgentes significant. Arcturus (1461C)ex septem stellis constat: ita et Ecclesia ex fide Trinitatis, et operibus quatuor principalium virtutum consummatur. Christus de sublimibus veniens, lucem nobis fidei exhibet: qui et vesper appellatur. quia in cruce tempore passionis occubuit. Ut non sint filii tenebrarum, sed filii luciferi, et filii Dei. Numquid tu Job quasi cognitor futurorum, jam nosti quo ordine in coelo Ecclesia, et quam diversae gratiae Spiritus mei velut stellae fulgent? in occulto ubi a nemine videaris. resistentium Synagoga populorum circumdabit te. Sancti fulgura dicuntur, qui mittuntur a Deo, ut praedicatione Evangelii illuminent mundum. (1461D)Cum gratiarum actione, et laude Deo praesentes ostendunt. Christus enim Dei sapientia in viscera Virginis venit. Omnes Sanctos significat, qui in nocte saeculi per fidem clamant ad Dominum. fidem Ecclesiae quae coeli nomine appellatur: ubi Angelicae virtutes indefessa voce clamant laudem Dei. Infidelitate utique pulvis aridus, Apostolico labore in fructiferam Ecclesiae fidem miscetur. Diabolica fraude deceptam animam. (1462A)id est, eorum qui prius ejus fuerant, sed nunc ad Deum conversi sunt. in cordibus impiorum hominum. In his latibulis sedent daemones in abditis peccatorum. Corvus diabolus, et socios ejus, et omnes patres quos habuimus in errore, significat. Et relinquentes eos, omnes credentes clamant ad Deum in oratione, quotidianum postulantes panem, quia peregrini et hospites sunt super terram.

CAPUT XXXIX.

Numquid nosti tempus partus ibicum in (1462B)petris, vel parturientes cervas observasti? Dinumerasti menses conceptum earum, et scisti tempus partus earum? Incurvantur ad foetum et pariunt, et rugitus emittunt. Separantur filii earum, pergunt ad pastum; egrediuntur et non revertuntur ad eas. Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? Cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis, (1462C)et contemnit multitudinem civitatis. Clamorem exactoris non audit; circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te? Numquid fiduciam habebis in (1462D)magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? Numquid credes ei, quod reddat sementem tibi; et aream tuam congreget? Penna struthionum similis est pennis herodii et accipitris; quando derelinquit in terra ova sua, tu forsitan in pulvere calefacies ea. Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestiae agri conterant. Duratur ad (1463A)filios suos quasi non sint sui; frustra laboravit, nullo timore cogente. Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. Cum tempus fuerit, in altum alas erigit: deridet equum et ascensorem ejus. Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? Numquid (1463B)suscitabis eum quasi locustas? Gloria narium ejus terror. Terram ungula fodit, et exsultat: audacter in occursum pergitarmatis. Contemnit pavorem, nec cedit gladio. Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus. Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem. (1463C)Ubi audierit buccinam, dicet: Vah. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum; aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila? et in arduis ponet nidum suum? In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus. Inde contemplatur escam, et (1463D)de longe oculi ejus prospiciunt: pulli ejus lambunt sanguinem, et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Et adjecit Dominus, et locutus est Job: Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? Utique qui arguit Deum, debet respondere ei. Respondens autem Job Domino, dicit: Qui leviter locutus (1464A)sum, respondere quid possum? Manum meam ponam super os meum: unum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum, quibus ultra nihil addam.

(1462A)Apostolos et omnes praedicatores veritatis significat, qui id est, damula. in fortitudine fidei, velut in petris per Spiritum imbuentem eos, verbum Evangelii pariunt. (1462B)Vivum verbum Dei penetrans, in hoc spiritali conceptu profectus quosdam incrementorum, velut per menses temporum in cordium sinibus operatur. Condescendo in infirmioribus. Persecutionibus, sive affectu charitatis Sancti compulsi clamant ad Deum. A carnalibus et pristinis desideriis suis. Ad beatitudinem vitae aeternae. proficiunt in virtutibus, ad inanes cogitationes hujus saeculi. Populum Judaeorum. in desideriis. Legis praecepta, quibus nunc spoliati sunt. Quia de regno expulsi sunt. in vita sterili, et in terra infructuosa. Ecclesiam communis vitae. hanc multitudinem quisque Judaeus contemnit. (1462C)Cujuslibet evangelizantis verbum Dei, et fidem Ecclesiae. superbos Scribas et Pharisaeos. traditiones eorum, quae ad delicias carnis pertinent. Idem et unicornis. Superbia in cornu designatur. Populum Gentilem significat. ad pastum doctrinaetuae in Ecclesia. Populus quondam incircumcisus carnalium voluptatum, loro fortissimo charitatis Christi per fidem alligatus, et confringet duritiam peccatorum, et colet terram Dominicam humilitatis. Ego Deus novi fortitudinem charitatis ejus et patientiae; et idcirco dereliqui ei ad imitandum me omnes (1462D)labores dispensationis meae. Ut mihi Ecclesiae fructum afferat. Quorum tria sunt genera; album, nigrum, varium. Hae tres aves homines diversi facinoris significant, sed in Ecclesiam similitudine morum perveniunt. Ecclesiae filios, quos hic parit per doctrinam. Relinquere autem eos dicitur, dum adversantibus non resistit. fovendo doctrina. Ecclesia non curat. damnatio persecutionis. serpentes antiqui suadendo illicita. id est, Ecclesia, (1463A)quoniam generationem terrenam non attendit, sed negat ut illic inveniat. subauditur, non frustra. Voluntarie, non timore veteris Legis, Ecclesia filios suos in persecutione dimisit. Quia stulta mundi elegit. Ideo Ecclesiam privavit carnali sapientia. fugere damna terrena. reddendi mercedem. in sublimitatem meriti. diabolum et satellites ejus, quoniam deficient in novissimo. diabolo adversariam potestatem. pro superbia qua contra Deum perversa loquitur. Quia sicut locusta terrae, ita diabolus agro Christi nocere desiderat. Fortitudinis (1463B)ejus audacia, ut inimicos suos in fugam vertat, inimicos scilicet Christi. Terrenos homines in terrena demergens supercalcat. quia aliquando contra eos, qui spiritalibus armis induti sunt, confidit. Quoniam frequenter gladio verbi Dei ad horam territus, revertitur. Locus iniqui, in quo perfidia absconditur, sicut sagittae in pharetra. Diversas nequitias satellitum ejus dicit, quibus ipse exercitum Christi aliquando aggreditur. terrenos in opere suo. Praedicationes audire non timet. Quando adversarius audierit adhortantem commilitones suos, Doctorem Ecclesiae, dicit: Vah; quis contra me ascendat? hoc est, ut audeat contra me pugnare. De longe (1463C)sentit eos, qui diversis hortationibus se invicem contra diabolum acuunt, quod significat ululatus exercitus. baptismi bonis ornabitur, quia nunc populum christianum significat. spiritalem ascensionem in fervorem charitatis. de infimis mundi illecebris, tunc fortis in spiritali volatu. in meritis bonis mansionem suam. In fortibus fundamentis blasphemi intelliguntur, qui sunt nimium duri corde. in cordibus peccatorum hominum. Per peccatores alios decipit. adversarii mentis intuitus subtili intentione longe prospicit. socii diaboli (1463D)livore invidiae sitientes sanguinem hominum lambunt. Diabolus, et socii ejus, ubi peccatum agnoscunt, foetorem animae sciunt. Hic apparet, quod contra Deum quadam praesumptionis audacia ex fiducia bonae conscientiae sit locutus, non tamen blasphemaverit Deum, sicut quibusdam videtur. Ad interrogata respondit, et ait scriptor libri hujus. Beatus Job agnoscens se leviter et non consummare locutum, dicit omnino se Deo non posse respondere. (1464A)boni operis tegere culpam incaute locutionis. Duo illa verba Ac si dicat: Rectum esse aestimo, quae ait: Anima mea elegit suspendium, et mortem ossa mea. Et: Si flagellat occidat semel, et non de poenis innocentum rideat. quidem me inter homines credidi, sed te loquente, et ante flagella pravum, et post flagella me rigidum inveni; quibus ultra non addo. quia nunc quanto te subtilius loquentem intelligo, tanto memetipsum humilius investigo.

CAPUT XL.

(1464B)Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et indica mihi. Numquid irritum facies judicium meum; et condemnabis me, ut tu justificeris? Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas? Circumda tibi decorem, et in sublime erigere. Et (1464C)esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Disperge superbos furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos. Et contere impios in loco suo, et absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. Ecce Behemoth, quem feci tecum, (1464D)fenum quasi bos comedet. Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. Constringit caudam suam quasi cedros. Nervi testiculorum ejus perplexi sunt. Ossa ejus velut fistula aeris: cartilago ipsius quasi laminae ferreae. Ipse principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit (1465A)gladium ejus. Huic super montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi. Sub umbra dormit in secreto calami, et locis humentibus. Protegunt umbras umbrae ejus. Circumdabunt eum salices torrentis. Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur; habet fiduciam quod influat Jordanis in os (1465B)ejus. In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus? Numquid pones circulum in naribus ejus, et armilla perforabis maxillam ejus? Numquid multiplicabit ad (1465C)te preces, aut loquetur tibi mollia? Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis illum cum ancillis tuis? Concident eum amici? divident illum negotiatores? Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? pones super eum manum tuam? Memento belli, (1465D)nec ultra addas loqui. Ecce ejus spes frustrabitur eum; et videntibus cunctis praecipitabitur.

(1464B)de increpationis impetu. Omnis, qui cum Deo loquitur, lumbos prius charitate jubetur accingere. Quomodo Deus hominibus loquatur, multis significationibus divinae Litterae nobis indicant. Quisquis contra flagella semetipsum defendere nititur; flagellantis judicium evacuare conatur. Aut ita intellige: Tua quidem bene acta consideras, sed mea occulta judicia ignoras; si ex tuis meritis contra mea flagella disputas, quid aliud quam me de injustitia addicere te justificando festinas, Ac si diceret: Si quid potes, ipsos daemones, quorum tribulationibus contereris, expugna atque disperge. In brachio, potentiam divinam; in voce terrorem majestatis suae Deus significat; non quod beatus Job ita elatus sit, ut se erigere (1464C)contra Deum, vel cogitatione conciperet, sed increpantis Dei verba talia sunt: Nec sic contra Deum velut ex aequo contendere deberes, si tibi esset fortitudo ut Deo. Superborum et arrogantium animas cum intellectibus suis in foveam inferni demerge. Quam impossibile est, ut haec homo habeas, tam stultum est, ut quasi ex aequali contra Deum loquaris, a quo humiliter sperare misericordiam debes, ut ejus dextera, id est, virtute contra eos, quos dixi, superbos et arrogantes impiosque salveris. Diabolus ita factus est damnatus, ut qui (1464D)prius in interitu multorum gavisus est, nunc invitus mansuete tecum vivit quasi bos. Unde potestas diaboli in humano genere maxime per luxuriam viris. praevalet. mulieribus. Novissima in duritia superbiae et desperationis concludet. Vincula illicitarum cupiditatum et libidinum multiformem tenacitatem significant. Duritia et inflexibilis ejus malitia. Hic intelligitur quod numquam se diabolus per poenitentiam Deo sit humiliaturus. Qua in praeceptis ejus inter caeteras creaturas Dei primus habebatur. id est, ut malo quo alios (1465A)interemit, ipse puniatur, id est, Behemoth, per animadversionem judicis. Jucunditatem voluptatum temporalium offerunt ei carnales. socii ejus, mundi illecebris delectati. In suavitate corporalium cogitationum, et ideo sunt infructuosi. homines omnimodis voluptatibus illiniti. Hoc est, peccatis suis aliorum peccata defendit. Diabolum homines pleni sentibus peccatorum, verbis quoque tamquam foliis fructus bonorum operum mentientes. Gentilitatem dixit, et merito, quia sine baptismo sunt. In eos quoque confidentiam habet, qui lavacro renovationis (1465B)loti sunt. Nunc Deus de Filio dixit, quia in oculis velut homo diabolo Christus videbatur. In Sanctis, qui Crucem, per quam victus est hostis, indesinenter portant, discretionem calliditatis ejus perdidit. Hoc est: Sicut piscis Leviathan, qui in aquis dicitur esse, extrahi non potest; sic diabolus a pelago humani generis tua virtute non eradicabitur. Districtione divinae increpationis, ejus arcebis doctrinam? Circuli, capistri, forcipis, et armillae nominibus, intelliguntur sermones divinae potentiae, quibus superbus humiliatus est atque astrictus. Quia soli Deo, cujus se creaturam esse cognoscit, subditur; atque ei tantum ipsa conscientia pavens animus ejus superbus addicitur. Hoc enim (1465C)nulla voluntate facit, sed divinae potestatis imperio. quod Angelicam dignitatem numquam sit recepturus. In tantum Deo humiliabitur draconis istius fortitudo, ut omnino pro nihilo erit, et ab animabus sanctis deludetur, quae sunt ancillae Christi. Apostoli, et omnes praedicatores veritatis, quia ipsi multos a diabolo dividunt. Hoc est: Ministri ejus, qui ei, quasi pellis carni, adhaerent, non facile separantur sua doctrina. Caput diaboli mundi principes, qui intra septum Ecclesiae concludentur, velut intra receptaculum piscium. Tua virtute non eum domas, quia magnus, et potens est draco. Hoc est tribulationis, (1465D)quae tibi ab eo evenit, nequaquam te modo in pejus deturbet. Dum plura sibi promittit quam valeat perficere. Angelis et Sanctis omnibus aspicientibus in poenas detrudetur.

CAPUT XLI.

Numquid non quasi crudelis suscitabo eum? Quis resistere potest vultui meo? Quis ante dedit mihi ut reddam ei? Omnia quae sub coelo sunt mea sunt. Non parcam (1466A)ei verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? Portas vultus ejus quis aperiet? Per gyrum dentium ejus formido. Corpus illius quasi scuta fusilia, et compactum squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne respiraculum (1466B)quidem incedit per eas. Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi. Et de ore illius lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae. De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae accensae atque ferventis. Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore (1466C)ejus egreditur. In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas. Membra carnium ejus cohaerentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. Cor ejus indurabitur quasi lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Cum sublatus fuerit, timebunt Angeli, et territi purgabuntur. Cum apprehenderit eum gladius, (1466D)subsistere non poterit; neque hasta, neque thorax. Reputabit enim ferrum quasi paleas, et quasi lignum putridum aes. Non fugabit eum vir sagittarius; in stipulam versi sunt ei lapides fundae. Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem (1467A)hastam. Sub ipso erunt radii solis; sternit sibi aurum quasi lutum. Fervescere faciet quasi ollam profundum maris, et ponet quasi cum unguenta ebulliunt. Post eum lucebit semita; aestimabit abyssum quasi senescentem; non est super terram potestas quae comparetur ei: qui factus est ut nullum (1467B)timeret. Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae.

(1465D)Inimicum non ut crudelis suscitavit Deus, qui eum quasi punire desideret. Soli aspectui majestatis Dei omnis creatura cedat. In his verbis Deus solus semper fuisse monstratur. manifestum est. Quia diabolus licet (1466A)servus nequam sit, tamen tremens suum sentiat Creatorem. Versutias calliditatis ejus, quia aliquando se Angelum ostendit. Quis in infernum intravit, ut inde captivos reduceret, nisi Christus? Abditam fortitudinem hypocriseos ejus vult intelligi. Ideo formido et tremor in circuitu, quoniam semper ad devorandum paratus est. Haeretici, qui corpus illius sunt, idcirco quasi fusibiles, quoniam plus se diligunt quam corpus Christi, et indissociabili connexione diabolo copulati sunt; quos etiam sub allegorica dictione, squamarum nomine appellavit, quae ita densatae sunt, et sibi invicem adhaerentes, ut nullum illis per indesinentes nequitias spacium sit respirandi ad Deum. (1466B)Quae sordes cerebri purgat, significat quod ille in sordibus habitans, inde splendorem simulati luminis ostendit. falsi Prophetae quasi luce scientiae praediti, se simulant justos, et illuminatos. impii omnes et blasphemi ostendunt se lampades veri luminis, sed in severitatem versi inaniter flagrant. De discretione intelligentiae ejus. caligo intelligentiae hoc est: In tali calliditate aeternam poenam praeparant. Fumus e naribus ex halitu ejus, ut sibi et ministris ejus ignem aeternum et fumum subministret. Malitia iracundiae de praedicatoribus (1466C)ejus. In rumore arrogantiae suae inexsuperabilis. quia ubicumque hostis antiquus venerit, egestatem advehit vitae aeternae. Sequaces sui, quoniam in carnibus eum sequuntur. Deus tribulationes contra diabolum. nisi ad locum sibi destinatum, nec se ab eis diabolus gloriatur impunitum. Incudo caeditur, sed non producitur, superjecta edomat, et ipsa immobilis stat: ita diabolus fidelium increpationibus tunditur, sed manens rigidus et durus, aeternis addictus est poenis. Hoc de primo saeculi exordio accipi potest, quia malis cadentibus, boni perstiterunt, firmati et numquam lapsum timentes. Alii manifestius dixerunt: Si occurrerunt ei (1466D)lanceae, nihil ei facient, id est, nullus erroribus et increpationibus emendari potest. Fortitudinem Sanctorum tamquam palearum purgamenta habebit, ut pro superbia ejus haec omnia pro nihilo pendat. Virtutem electorum quasi lignum putridum aestimabit. Sermonibus Sanctorum non compungitur diabolus ad poenitentiam. Jacula Sanctorum sibi in stipulam convertit, dum eorum verba pro nihilo ducit, superbia in tantum erectus. Hoc totum Deus de diabolo diversis modis et similitudinibus ideo dicit, ut demonstret hominibus quantum malus sit, et quam potens. (1467A)Quia partem Angelorum secum traxit. Sanctos sibi sternit quasi lutum, cum eos sibi subditos facit in sordibus peccatorum. Hoc saeculum, quod maris profundo comparatur, fervescere facit ad iniquitatem. Diabolus suos sequaces carnali concupiscentia accendit, ut ferveant ad amanda terrena. Quia in fine intelliget se egere poenitentia, quam numquam adipiscetur. Mundum credit in peccatis semper mansurum, non attendens post Christum conversum. quia nulla creatura in potestate talis est, nec malitia et nequitia. sic in duritia est cor ejus, dum primo omnes praecellebat. In sublime atque in excelsum erigitur. Caput et princeps omnium superborum. Angeli ejus et homines (1467B)impii facti sunt filii superbiae ejus, imitantes eum.

CAPUT XLII.

Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Quis est qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam (1467C)meam. Audi, et ego loquar; interrogabo te, et ostende mihi. Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te: Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themaniten: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos; quoniam non (1467D)estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Sumite ergo vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis. Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me rectum, sicut servus meus Job. Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suites, et fecerunt sicut locutus fuerat eis Dominus. (1468A)Et suscepit Dominus faciem Job. Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum ille oraret pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia, quae fuerant Job duplicia. Venerunt ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius. Et comederunt cum eo panem in domo ejus. Et moverunt super eum caput, (1468B)et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum. Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. Dominus autem benedixit novissimis Job, magis quam principio ejus, et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex (1468C)millia camelorum, et mille asinae, et fuerunt septem filii, et tres filiae. Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibia. Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra. Deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum. Vixit autem Job post haec centum quadraginta annos, et vidit filios suos, et filios filiorum usque ad quartam generationem, et mortuus est senex et plenus dierum.

(1467B)Diabolum humilias quomodo vis, et quanto vis. B. Job poenitens Deo cogitationes suas confitetur. Nemo potest consilium a conscientia tua abscondere. Jam in subsequentibus errorem suum manifestavit, et insipientiam confitetur, per quam ignorans ad Deum loquendi modum excesserit, et per notitiam increpationis divinae ad emendationem erectus est. Post increpationem Domini, deposita insipientia, (1467C)audet interrogare. Post tentationis probationem proximior factus divinae cognitioni, jam dicit se Deum videre, quem antequam examinaretur, audisse. id est cordis. id est, mentis. se dixit. Quia quanto quis propinquius Deum intelligit, tanto humilior efficitur. Sive ut alii dixerunt: Ideo despexi memetipsum, et aestimavi me terram et cinerem. Hic demonstratur, quod amici Job injuriam non recte locuti fuerunt contra eum. Amicos ejus per justitiam districte redarguit, et per misericordiam benigne convertit. Hic intelligimus, quod nulli expedit cum insultatione arguere in (1467D)Dei castigatione constitutum. Dum eum servum appellat, ostendit quod cuncta, quae in defensione sua dixerat, non contumaci superbia, sed humilitate dixit. Hic ostenditur, quod peccatum illud exprobrationis eis remitti non possit nisi ipse beatus Job Dominum pro illis oraverit, et holocaustum propitiationis obtulerit. Beati Job faciem suscepisse dicitur, quia quisquis pro aliis (1468A)intercedere nititur, sibi potius ex ipsa charitate suffragatur. Ostenditur, quod etiam pro semetipso poenitens, tanto cilius exaudiri meruit, quanto devote pro aliis intercesserit. Sed et illi duplicati sunt in his, qui a Deo translati sunt, et in his, quos iterum genuit post suam calamitatem; sed haec duplicatio per aliquantulum crevit, non subito conglobata est. Omnis cognatio, et familia ejus generis intelligenda est, et noti et amici ejus, qui prius noverant regalem potentiam ejus. In convivio honoris ejus reverentia ostenditur, quia ab eo omnium sordium squalor abstersus est. In motu capitis, convenientium ad eum laetitiam (1468B)novimus. Ostenditur quod quanto quis cernitur de restituta proximi salute gaudere, tanto se indicat de ablata doluisse. Muneris gratia velut inopi et penitus nihil habenti dederunt, et si in hac parva collectione duplicatae sunt ei divitiae ejus, grandis multitudo fuit convenientium ad eum, quia a singulis parvum accepit, et subito tantarum divitiarum factus est dominus. Potuit hoc scriptor libri hujus, et per anticipationem dixisse, ut post tentationem illam 140 annos vitae suae, benedicente Domino, in duplum cumulatas divitias possederit, filiorum vero duplicatum numerum non legimus. Propter aedificationem itaque fidei nostrae tantos ei filios a Deo redditos, quantos amiserat, sentiendum est, ut omnium bonorum suorum substantia in duplum sibi a (1468C)Deo reddita, etiam filios in duplum habere se crederet, qui utpote fidelissimus Dei servus, minime dubitare deberet eos sibi, quos ad Deum praemiserat, non perisse.

CONCLUSIO. Gloria tibi Pater, gloria Unigenito, cum sancto Spiritu, in sempiterna saecula. (1468D)Beatus vero Job ex suis verbis et passionibus, Christi expressit imaginem. Conjux vero ejus carnalium typum designat, qui intra Ecclesiam positi, vitam spiritualium moribus suis scandalizant. Amici ejus figuram haereticorum designant. Eliu vero gentilitatis habuit imaginem. Sed nunc exstincta gentilitate atque abolita, haeretici ad Christum a Deo praemittuntur, et per mediatorem Deo reconciliantur. In holocausto vero septem taurorum et arietum, orationum atque eleemosynarum satisfactione poenitentia demonstratur. Quod autem ait: Dominus suscepit faciem Job, et reliqua; ut Joannes ait: Ipse est propitiatio apud Patrem. Sic itaque facies Salvatoris a Patre suscipitur, dum et ipse exaudit et exauditur (1469A)pro nobis. Et adjecit Dominus, et reliqua. Illa igitur addita sunt Christo Domino, cum populo Judaeorum, Gentium multitudo additur. Omnes fratres et sorores. Omnis cognatio populi Judaeorum, de quorum familia Christus natus est. Sive generaliter omnium Gentium multitudinem intelligere possumus. Qui prius noverant eum. Omnes Sancti et Prophetae qui eumdem videbant in Spiritu, quem etiam in carne venturum annuntiabant. Comederunt cum eo. Nunc in domo Ecclesiae Salvatoris, omnes Fideles Scripturarum exhortationibus reficiuntur. Et moverunt super cum caput. Omnes Sancti exsultantes quod spiritalis et sacri Christi convivii effecti sunt participes. Et consolati sunt eum. Salvatorem nostrum non mediocriter consolatur, quod per ejus passionem mundus redemptus est. Intulisse autem dicit Filio suo Deum Patrem malum (1469B)passionis et mortis, ut ait Apostolus: Qui proprio Filio suo non pepercit. Et dederunt ei unusquisque ovem unam. Unusquisque per fidem ad Christum venientium offeret ei innocentiam suam, mentisque obedientiam. Dominus autem novissimis Job benedixit magis quam principio ejus. Principia Christi Dei et Domini nostri, legis Moysi exordia esse significat, novissima vero ejus Evangelium esse monstrat, et melior est manifestatio veritatis in Evangelio, quam allegoriarum umbra in veteri Testamento. Quam (1470A)vero significationem animalium vocabula in se contineant, in principio hujus operis dixisse me memini. Septem filii septiformem gratiam Spiritus sancti; et tres filiae Legem, prophetas, et Evangelium significant. Nomina filiarum ejus, Dies, Cassia, Cornustibia. Dies ergo lex Dei est, quae ad agnitionem veritatis, noctem humanae ignorantiae illuminat. Cassia sanctae unctionis donum est. Cornustibia competentissime Evangelicis copiis coaptatur. Cornu vero ad dignitatem Ecclesiae pertinet. Quemadmodum vero beatus Job post damnum ditatus est in filiis; ita et Salvator post amissionem infidelium Judaeorum, ditatus est in Gentibus. Non sunt autem inventae mulieres speciosae, quia electorum animae omne quod in terra conversatur, suae pulchritudinis decore transcendunt. Deditque eis pater suus, et reliqua. Sorores (1470B)cum fratribus ad haereditatem veniunt, quia infirmi in regnum Dei cum fortibus admittuntur. Et vidit filios suos. Sancta Ecclesia videt filios suos, cum primam fidelium sobolem conspicit: videt filios filiorum, cum ab eisdem fidelibus alios gignit fideles. Et plena dierum moritur, quia per haec transeuntia tempora, operatur quod transire non poterit, quia fideles Ecclesiae et opera bona cum Christo in aeternum perseverant.