Expositio in psalmum David CXVIII (Ambrosius)/9


SERMO IX
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 SERMO VIII SERMO X. 

SERMO NONUS. . Theth.

recensere

1. Nona littera Theth, cujus interpretatio est, exclusio. Quid est exclusio? Numquid sicut domo aliquis excluditur, hospitioque dejicitur: ita qui excluditur a Dei regno, bonis illius fraudatur; sicut illae exclusae sunt virgines, quae secum oleum non tulerunt; et dum venit Sponsus, exstinctae sunt faces earum, atque in emendo oleo, inflammandisque facibus occupatae fecerunt moram, et ingresso jam Sponso, introire cupientes leguntur exclusae (Matth. XXV, 2, 3 et seq.)? Non arbitror. Nam quomodo diceret si a bonis sanctus Propheta esset dejectus, atque exclusus a Dei regno: Jucunditatem fecisti cum servo tuo? Nec Prophetae meritum hujusmodi intellectum videtur admittere, nec series subditorum. Audis dicentem: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes tuas (Inf. vers. 68). Audis dicentem: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti (Ibid., 72). Et potes dicere quod sit exclusus a regno, qui non est exclusus a Lege? Quid ergo intelligemus? Haeret interpretatio, et obscuritatem sensus sui sermo videtur offundere. 2. Vocant merita Prophetae, vocat ejus gratia, vocat subjectorum series, ut altioris intellectus aliquid debeamus eruere; et occurrit in tempore quod interdum excludamur in bono. Scriptum est enim: Perfecta charitas timorem excludit foras (I Joan. IV, 18). Et generaliter quidem charitas excludit timorem. Ut miles qui imperatorem diligit, bella pro imperatore suscepta non metuit: ut servus amans dominum, quamvis per devia et praerupta mittatur; tamen omnia pericula domini amore contemnit; ac si quis dominum petat, se ipsum offerre non trepidat: ut qui trans mare positos filios videre desiderat, non metuit naufragia, liberorum charitate ingreditur maris fluctus, subit incerta navigii: sed metum discriminis levant desideria filiorum. Quam pulchre etiam de martyribus dicitur, qui vere militant Christo, qui persecutiones, ungulas, gladios, incendia non timentes, infestis se regibus obtulerunt. Timorem etenim quem poterant habere poenarum, excluserunt amore martyrii. 3. Hunc sensum autem esse interpretationis hujus etiam de Threnis Hieremiae possumus approbare. Nam et ibi sub hac littera scriptum est: Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum. Bonum est sustinere, et sperare in salutare Dei. Bonum est viro cum portaverit jugum grave a juventute sua: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit jugum grave (Thren. III, 25-27). Haec utique quid aliud astruunt, nisi bonae exclusionis hanc interpretationem videri? Quis enim sustinet Dominum, nisi studio charitatis? 1080 Quis est qui sperat, nisi qui quod sperat, optat, et diligit? Quod enim speramus, per patientiam exspectamus. Ergo qui sperat, sustinet: qui sustinet impatientiae utique excludit affectum. Quis est qui portat jugum grave a juventute sua, nisi qui deliciis renuntiat, luxuriam fugit? Quis est qui singulariter sedet, nisi qui saecularibus voluptatibus abdicatis, molestiarum omnium excludit tumultus? Iste ergo nihil timere poterit, quia charitatis gratia vim timoris absorbuit. 4. Est et alius qui excludatur in bono, ut ille qui Apostolica auctoritate sublatus e medio plebis est; quia malum opus fecit, traditus est in carnis interitum, ut ejus spriritus salvaretur (I Cor. V, 5). Ex quo intelligimus quia in bono excluditur, qui jubetur agere poenitentiam; ut humilietur, et compungatur corde. Haec enim reconciliationis solent esse suffragia. 5. Denique etiam in Hieremia scripta sub hac littera id videntur significare. Sic enim legimus de Hierusalem illa terrena: Immunditia ejus ante pedes ejus. Non fuit memor novissimorum suorum, et cecidit invalide: non est qui consoletur eam. Vide, Domine, humilitatem ejus; quia magnificatus est inimicus (Thren. I, 9). Et quia sic humiliata est Hierusalem, merito postea ei dicitur: Defecit iniquitas tua, filia Sion (Thren. IV, 22). Et omni qui poenitentiam egerit, lacrymisque propriis peccata defleverit, bene dicitur: Defecit iniquitas tua. Alibi quoque sub hac littera dicit Hieremias: Boni erant vulnerati gladio, quam vulnerati fame. Abierunt compuncti a nativitate agrorum (Ibid., 9). Compungimur igitur, quando nostrorum agimus poenitentiam delictorum: compungimur etiam recordatione delictorum. Unde ait propheta David: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5). Qui autem compungitur, utique delectationem excludit erroris: et qui agit poenitentiam, excludit pudorem: sequestrat verecundiam flagitii confitendi; ut recuperandae spem salutis inveniat. Meritoque et ipse David ubi cognovit errorem: Peccavi, inquit, Domino (II Reg. XII, 13). Tantus rex, tantus propheta non erubuit peccatum proprium confiteri; et ideo dictum est ei: Et Dominus abstulit peccatum tuum (Ibid.). 6. (Vers. 65.) Sublato igitur peccato ait: Jucunditatem fecisti cum servo tuo. Domine, secundum verbum tuum. Multa videntur in hoc saeculo jucunda esse, quae non sunt, multa suavia, bona plurima. Luxuries videtur esse jucunda: sed exhausto fit amara patrimonio. Dulcis libido, cum fervet: sed eadem horrida et exsecranda, cum proditur. Suaves epulae, cum sumuntur: sed fetidae, cum digeruntur. Bona multa in hoc saeculo, dum vivimus, aestimantur; quia usui nobis sunt, ut pecunia, aurum, argentum, possessiones: eadem nihil possunt prodesse defunctis: hic omnia relinquuntur. Quin etiam majori dolore quis moritur, cum his se fraudari copiis ingemiscit. Non est ergo jucunditas vera, nisi illa quae secundum verbum Dei est; ut quis bonorum meritorum atque virtutum subsidiis gaudeat se esse munitum. 1081 7. Hac David jucunditate vel bonitate Dei laetatur; quia jugum grave a juventute portavit, et sustinuit, atque exspectavit Domini in se gratiam, non praeripuit, qui saepe occidendi regis Saul tributa sibi copia, maluit tamen exspectare a Domino deferendi tempus imperii, quam occiso rege praeripere. Semper Deus bonus est: ideoque et Paulus ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei (Rom. XI, 22); bonitas enim in omnes est, severitas in paucos. Denique subdidit idem Apostolus: In eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem (Ibid.). Si enim non cecidissent, utique uterentur et ipsi bonitate Dei. Nam et tibi ideo bonus est, quia permanes: quod si non permanseris in bonitate, et tu excideris. Non ergo Deus propterea bonus esse desistit, quia tu lapsus es, et indiges severitate. Siquidem et severitas Dei in bonitatem recurrit; ut unusquisque castigatus pedem referat a peccatis, et ad virtutum tramitem, bonamque conversationem recurrat. Denique docet de illis qui ceciderunt Apostolus: Quia si non permanserint in incredulitate, inserentur. Potens enim est Deus iterum inserere illos (Ibid., 23); ut quemadmodum deserta virgulta, ita et homines velut caudicibus quibusdam virtutis inserti, bonorum fructus possint ferre meritorum. Accuses necesse est medicum crudelitatis, quia putrefactas vulnerum fibras ferro putaverit exsecandas; quia noxia et serpentia ulcera igni adusserit, ne virus in ulteriora proserperet: vel quia magister discipulum verberaverit negligentem, ut metu verberum indueret diligentiam? Castigare enim amantis est, non exsecrantis; et ideo bonitatis est, non crudelitatis. Recte ergo et Dominus ubique est bonus, et cum remittit flagitia, et cum peccata castigat: Castigat enim Dominus quem diligit (Heb. XII, 6). 8. Castigatus est etiam David. Denique ait: Et fui flagellatus tota die (Psal. LXXII, 14). Sed vir sapiens qui intellexit castigationem illam Domini sibi profuisse ait: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; hoc est, etsi illa mihi ad tempus amara visa est castigatio, mihi secundum carnem, mihi secundum moestitiam corporis; tamen secundum verbum tuum castigatio illa fructus bonitatis attulit. Illam mihi castigationem intelligo profuisse, illa castigatione me a vitiis esse revocatum, illa castigatione non diu aliquid in me licuisse flagitiis, per illam castigationem Domini nihil in me adversario licuisse, nihil morti. Denique, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18), ipse Propheta memoravit. Castigatur enim qui recipitur; qui autem non recipiuntur, non flagellantur. In laboribus enim hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur (Psal. LXXII, 5). Ideoque supra ait: Quam bonus, Israel, Deus rectis corde (Ibid., 1)! Ergo bonus omnibus; quia omnes recto vult esse corde. Qui autem cor declinaverit, ipse a se gratiam divinae bonitatis avertit. 9. (Vers. 66.) Sequitur: Jucunditatem, et disciplinam, et scientiam doce me; quia in mandatis tuis credidi. Juxta Apostolum χρηστόν bonum intelligimus; quia dixit: Vide ergo bonitatem Domini (Rom. XI, 22). Juxta Evangelium 1082 χρηστόν suave accipimus. Dixit enim: Tollite jugum meum . . . . quia leve est, et onus meum, quia suave est (Matt. XI, 29 et 30). Dixit enim, τὸ φορτίον μου χρηστόν. Unde merito bonitatem Dei ab ipso quaerit doceri, ne forte quis perfunctorie accipiens bonum Deum esse, in erroribus perseveret, quod per misericordiam Dei sciat impunitatem suis dari posse peccatis; cum etsi indulgeat Dominus, tamen foeda est conversatio in criminibus semper haerere. Non ergo bonitas ista vulgaris est: sed quae semper disciplinae exspectet profectum. 10. Ideoque qui intelligit altam Dei esse bonitatem, doceri desiderat etiam disciplinam. Nam plerique avertuntur a studio disciplinae, dum eam severam et tristem arbitrantur: sed perspicacior sensu intelligit, quod disciplina si tristis ad tempus sit, posterioribus fiat jucunda temporibus. Sed est disciplina vel correptio severior: est etiam moderatior. Moderatior est, de qua dicit Dominus: Corripiam eos in auditu tribulationis eorum (Ose. VII, 12). Est et severior quae est in ira et furore correptio. Unde refugiens eam correptionem, dicit David: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI, 2). Et Hieremias: Corripe nos, Domine, in judicio, et non in furore (Jerem. X, 24). Omnis ergo disciplina, etsi ad tempus habeat amaritudinem, habeat perturbationem; postea tamen pacificos fructus generare consuevit. 11. Sed qui petit doceri bonitatem et disciplinam, debet petere etiam scientiam doceri. Nisi enim habeat scientiam, molesta est disciplina, molesta correptio. Quid sit scientia, doceat te Salomon, qui ait de Domino Deo nostro: Ipse enim mihi dedit eorum quae sunt cognitionem veram (Sap. VII, 17). Et alibi hic idem Propheta ait: Qui docet hominem scientiam (Psal. XCIII, 10). Qui autem petit scientiam, credit mandatis Dei. 12. Aliud est autem in mandatis Dei credere, aliud mandatis credere. Qui enim mandatis Dei credit, cito efficit ut sit in mandatis Dei, et in ipsis conversetur. Per fidem igitur scientia assumitur, per scientiam disciplina. Quod enim scimus placere Deo posse, in eo nos conversatio ipsa delectat. Denique scriptum est: Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Praecessit scientia, secuta est conversatio. De mandatis Dei credere diximus. In mandatis autem Dei credere, hoc est in ipsis esse, et credere quia vera mandata sunt. Nisi enim credideris mandatis Dei, eorum utique scientiam, quae per mandata Dei docemur, habere non poteris. 13. (Vers. 67.) Sequitur versus tertius: Priusquam humiliarer ego deliqui: propter hoc verbum tuum ego custodivi. Alia editio habet: Priusquam humiliarer, ego nescivi. Unde putant aliqui quod hominis anima hoc dicat: Priusquam humiliarer, ut in hoc lutum corporis introirem, tua quae non legeram, mandata nescivi. Sed quia Septuaginta virorum sententias magis sequitur Ecclesia, et hic sensus est planior, et nihil offensionis admittit, quod possit aliquibus scrupulum commovere; ideo accipiamus, humiliarer, ita dictum, eo quod 1083 peccato videatur humiliatus. Propter peccatum enim tentationes saepe nascuntur. Denique Adam et Eva post culpam utique dejecti sunt (Gen. III, 24). Ergo humilitatis nostrae causa peccatum est, vel humiliationis; non enim hoc fugio. Potest enim de adversis plerumque intelligi humilitas, ut est illud: Bonum mihi quod humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Et: Nisi lex tua meditatio mea esset, tunc forsitan perissem in humilitate mea (Infra, vers. 71 et 92). Et: Humiliatus sum valde (Psal. CXLI, 7). Hic ergo ostendit humilitatem ortam esse de culpa. Et quia culpa praecessit, ideo humiliatum se ostendit, hoc est, attritum tentationibus et adversis, et traditum anxietatibus: quemadmodum et ille qui traditus est a Paulo in interitum carnis, humiliatus utique est; ut postea posset reconciliationem mereri (I Cor. V, 5). 14. Sed quamvis humilitas ista, hoc est, velut quaedam dejectio, perturbationis non virtutis sit; virtutem tamen saepe generat: et fit non poena, sed remedium delinquentis. Nam si peccatis tuis tribuas quod humiliatus es, quidquid acciderit, in te retorques, et ex reo incipies esse justus, qui te ipse condemnas. Justus enim accusator est sui in exordio sermonis (Prov. XVIII, 17). Nec potes indignum te judicare humilitate, qui propria errata cognoscis, in quibus erubescendo non utique extolleris, sed humiliaris. Vides ergo quia ideo humiliatus es, quia deliquisti, et non servasti eloquia Dei. Unde serva diligentius, ne pecces; ne iterum quia dejectus es, tristitia absorbearis: et fiat tibi dejectio tua incrementum iniquitatis, quae debet correctionis esse occasio. Etenim in tentationibus homo, sicut aurum in conflatorio comprobatur. Vides Propheta quid dicat: Priusquam humiliarer, inquit, ego deliqui. Jure ergo tentationibus traditus est, quoniam delinquebat. Delinquebat autem, quia Dei eloquium non tenebat. Verum inde ordinem emendationis invenit, unde culpa processerat. Coepit esse subjectus eloquio divino, et culpa desivit. 15. (Vers. 68.) Sequitur versus quartus: Bonus es, Domine, et in bonitate tua doce me justitias tuas. Etiam usus disciplinae saecularis accepit, ut unusquisque judicem suum laudet. Unde Apostolus sequens divinarum ordinem Scripturarum, cum diceret causam, ita coepit: De omnibus quibus accusor, rex Agrippa, a Judaeis, de his aestimo me felicem, apud te incipiens rationem reddere (Act. XXVI, 2). Et infra: Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis (Ibid., 27). Ergo si laudantur homines, in quibus plerumque aliena laudantur: quanto magis unusquisque Dei sibi gratiam conciliare debet, ut dicat: Bonus es, Domine. Nam si hoc dicat homini, ut esse admoneatur, quod forsitan non sit; ut bonitatis etiam ipse praedicatione mitescit, terroremque immitis deponit affectus: quanto magis Deo laus sua est deferenda, qui nisi bonus esset, super terram stare quis posset? Proprium autem Dei est ut bonus sit. Denique in Evangelio habes, quia Arbor bona fructus bonos facit (Matth. VII, 17). Fructus ejus angeli sunt: fructus ejus homines sunt, hoc est, rationabiles, sancti, si Domini praecepta custodiunt: fructus ejus sunt ii qui nascuntur in terris: fructus ejus sunt virtutes hominum. 1084 Merito ergo arbor bona bonos fructus facit. Prius igitur radix laudetur; ut fructus possit probari. Sed et alibi ait idem Dominus Jesus: Et Pater vester, qui bonus est, dabit bona data petentibus se (Ibid., 11). 16. Sed quamvis bonus Deus sit, cujus etiam amara plus prosunt (non enim inferuntur, ut noceant, sed ut corrigant) rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos justitias suas. Considera medicum utilia apponentem medicamenta vulneribus; ea tamen quae mordeant ulceris virus, aut certe ferro putrefacta resecantem; cum in eo ipso bonus sit medicus, quia utilitatem operatur aegroti, et faciat quod prodesse noverit: tamen quia aeger dolorem aut non vult, aut non potest sustinere propter infirmitatem affectus sui, rogat ut medicus eum quadam bonitate et suavitate sua curet, non asperitatem adhibeat medicamentorum, non ferro incidat vulnerum fibras: aut si aliter non potest, ut cum moderatione faciat, et quadam subtilitate mitiget vim doloris. Et ideo in Evangelii bonitate melius docentur justificationes Dei, quam in Legis severitate. Opus autem justitiae justificatio est. Unde scriptum est quia Pharisaei se justificare noluerunt, non baptizati baptismo Joannis (Luc. VII, 30). In eo enim justificationem non fecerunt; quia noluerunt agere poenitentiam delictorum, quam Propheta in bonitate vult agere; ut ei fiat peccatorum remissio sine atrocitate damnationis, cum remissionis gratia. 17. (Vers. 69.) Sequitur: Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Quanto magis quis Deo servire desiderat, tanto magis in se excitat adversarios: et tamquam athleta fortis coronam justitiae reportare desiderans, irritat in se plurimos et lacessit, qui invident nostro profectui. Quod etiam in posterioribus evidenter ostendit. Cum odio habentibus pacem, eram, inquit, pacificus (Psal. CXIX, 7). Nihil tamen tranquillitas ejus proficiebat; ut eos qui pacem oderant, sua tranquillitate componeret, et eorum studia comprimeret. Cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Ibid.), hoc est, cum causas impugnandi non haberent, tamen impugnandi studium non deponebant. Ita ergo multiplicatur sive nequitiae spiritales, sive homines, et multiplicantur iniquitas eorum super justum. Verbi gratia, si filium justus amittat, quod saeculi usu saepe contingit: si amittat patrimonium, vel diversis afficiatur incommodis rerum, vel corporis infirmitatibus, tunc dicunt superbi: Ubi est justitia ejus? Ubi misericordia? Ecce quia sic mulctatus est: ecce quia ei innocentia sua nihil prodest. Ideoque ad vitae hujus specimen extrahendum, tres illi sancto Job specie amici, obtrectatione autem inimici, probitatis atque justitiae ejus invidi, exprobrantes gravia opprobria congerebant; et qui venerant ad consolandum, insultare coeperunt. 18. Sed justus his non movetur, ideoque nec Job frangebatur. Denique in amissionibus filiorum vel patrimonii dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit . . . . . . sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Ergo et in adversis positi dicamus: Bonitatem fecisti 1085 cum servo tuo (Supra, v. 65). Potest enim Dominus in melius mutare quae facta sunt, ut Job sancti habemus exemplum (Job. XLII, 10 et seq.); et quae amissa sunt reddere. Potest quis et amissis filiis, generare meliores. Numquid Deo est difficile meliora donare? Potest etiamsi nihil donet, hoc ipso tamen justo esse prospectum, si forte futuri improbi rapti sunt, ne mutaret malitia cor eorum. Similiter et de patrimonio, quasi non videamus plurimos propter opes patrimonii, in periculum salutis esse deductos, plurimis ex divitiarum abundantia ortam esse causam peccandi. Qui enim non habet quod donet, ascribi ei culpa non potest, quod non donaverit: qui autem habet quod donet, et non dat, utique obnoxius esse incipit peccato. 19. (Vers. 70.) Sequitur: Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego autem legem tuam meditabar. Subtile cor sanctorum: coagulatum est vero cor superborum. Ut enim lac natura sui purum, speciosum atque sincerum est, sed corruptione coacescit: sic mentis et cordis humani natura pura, sincera, perspicua est priusquam vitiorum admixtione coacescat. Coagulato enim lacte, fit quaedam concretio, nec suavitatem habens eamdem, nec gratiam. Ita homines, qui ante sedulitate, gratia, suavitate verborum, lactis speciem praeferebant, nulla invidia corruptam; hi si coeperint invidere, coagulatur in vitium cor eorum, et fit de suavitate amicitiae amaritudo malevolentiae, et insuavis quidam horror invidiae. Ergo coagulatum est cor per superbiam, per invidiam, quae lenitatem naturae, fluentem benevolentia, malitiae concretione vitiarunt. Iniquorum ergo cor coagulatur: justus autem humiliatur, Legis praecepta meditando, qui habet humilitatis magisterium. 20. (Vers. 71.) Ideoque subdidit: Bonum mihi quod humiliasti me; ut discam justificationes tuas. Hoc secutus Apostolus: Placeo mihi, ait, in infirmitatibus, in injuriis, in necessitatibus, in persecutionibus, in augustiis (II Cor. I, XII, 10). Cum enim complacet in infirmitatibus, et non frangitur animo, nec cedit injuriae, discere justificationes Dei et meruit, et implevit. Ergo hic, humiliasti me, hoc est, diversis tentationibus et incommodis exercuisti. Quod aperuit et Symmachus scribens: Profuit mihi quod afflictus sum, ut discerem justitias tuas. Ergo qui humiliatur, non dejiciat animum, neque frangat; sed magis humiliando proficiat; ut superbum humilitate sua mitiget, insolentes morum severitate confundat, contumeliosos patientia sua frangat, avaros nonnumquam etiam aequanimitate dispendii a jurgii intentione deducat. Sic enim legisti, quia justificata est sapientia a filiis suis (Luc. VII, 35), dum Christus se offert supplicio, dedit injuriis, non subduxit opprobriis, nec a confusione sputorum avertit faciem suam; et ideo omnes patientia sua instruxit, et livore sanavit. 21. (Vers. 72.) Sequitur: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Non quicumque hoc dicit: immo rarus hoc dicit, id est, qui legem Dei auro atque argento praeferat, qui potest propter legem Dei omnia relinquere. Sed nec Christus hunc reperit, nisi de iis quos ipse docere dignatus est. 1086 Petrus hoc dixit, et probavit effectu: quia pluris legem, quam aurum habuit. Ideoque ait: Aurum et argentum non habeo (Act. III, 6). Non avarus hoc dicit, qui defosso auro incubat. Non dicit pecuniosus, qui quotidiana emolumenta sollicito rimatur affectu, qui quotidie opes aggerat, qui haereditatis tendit aucupia, qui circa aegrotantis lectulum indefessas exercet excubias. 22. Hic aliqui legem oris Dei tamquam legem Verbi Dei accipiunt, ut si dicas legem dexterae Dei. Bene ergo et hoc convenit Petro dicenti: Verba vitae aeternae habes, et nos relinquemus te (Joan. VI, 69)? hoc est, Lex oris tui super millia auri et argenti est. Et possumus tantum deserere bonum, et saeculi hujus emolumenta captare? Sed et Moyses lex oris Dei potest dici, per quem Dominus locutus est et dedit Legem.