SERMO III | SERMO V. |
SERMO QUARTUS. Daleth.
recensere1. Quarta littera secundum Hebraeos Daleth, significat Latine timorem, vel (ut alibi invenimus) nativitatem. Sed utrumque potest congruere et convenire sensu. Nativitas enim eorum est quae generantur in hoc saeculo, per quam intelligimus corporalia et materialia, quae sunt caduca, et ideo a timore non distat; ex corporalibus enim et materialibus nascitur timor. Quid enim est terrena nativitas, nisi timor? 2. (Vers. 25.) Denique inde coepit versus: Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Per pavimentum terram intelligimus, per terram materialia. Peccatori autem dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes., III, 19); eo quod divinis mandatis inhaerendum non putaverit: sed in materialia et corporalia deflexerit, cui impressa fuerit vitae hujus saecularis delectatio. Denique ejectus de paradiso, hoc est, ex illo sublimi et coelesti loco, ad quem raptus est Paulus sive in corpore, sive extra corpus nesciens: ex illo ergo eminenti loco dejectus in terram, deploret Adam dicens: Adhaesit pavimento anima mea; sicut alibi ait: Humiliata est in pulvere anima mea, et adhaesit in terra venter 1010 meus (Psal. XLIII, 25). Poenitentiam gerentis haec vox est, qui meminisset adhaerentem se Deo nescisse, nec potuisse discernere (quod non discrevit et Paulus) utrum in corpore esset, an extra corpus (II Corinth. XII, 2); ita infirmitatem, pigritiamque corporis minime sentiebat, cui Domini adhaerebat praesentia. Spiritus ergo propheticus, qui dolorem expressit, vel Dominus qui suscepit ejus infirmitatem, personam repraesentat Adae, et assumit ejus affectum. 3. Loquatur ergo Adam: Adhaesit pavimento anima mea. Qui ante beatissimus auram carpebat aetheream, curas vitae hujus et taedia nesciebat, is nunc sollicitudine mundi hujus, luxuriae studio, pecuniaeque cupiditate curvatus, ut vulpis foveis se inserit, latibulisque terrestribus. Merito adhaerebat pulveri, qui se levare non poterat, nisi eum supra crucem suam Christus levasset. Merito adhaerebat pavimento qui se abscondebat a Christo. Non adhaeret pavimento, cui dicit Jesus: Sequere me (Joan. I, 43). Non adhaeret pavimento qui audit et sequitur Legem dicentem: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi adhaerebis (Deut., X, 20). 4. Quomodo ergo pavimento adhaereat unusquisque, quomodo Deo, audi dicentem: Quid adhaeret meretrici, unum corpus est . . . . qui autem adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor., VI, 16 et 17). Terra ista quam gerimus, meretricis quibusdam nos illecebris capit, et quasi vultus quosdam voluptatum, corporalium delectationum fucis illinit; ut lateat in his veritas, et forensi quadam specie decipiant appropinquantes. Sed cum interiorem oculum mentis ad tempus obduxerunt, postea tamen decusso velut quodam pulvere voluptatum hujusmodi decore, quam sit inanis gratia saeculi hujus aut corporis facile deprehenditur. 5. Bonum est igitur adhaerere Domino, nec inflexam cervicem habere ad jugum mundi. Ideoque Ecclesiae, vel forti animae dicit Sapientia: Sicut turris David cervix tua, quae aedificata est in Thalpioth: mille ostia pendent in ea, omnia jacula potentium (Cant. IV, 4). Erecta enim ad Deum cervix, et jugo Christi habilis, quae nulla in terras-illecebrarum inflexione curvetur, sicut Christi regalis est turris, cui jugum suum Nabuchodonosor non possit imponere. Condidit enim turrim illam David, ille manu fortis, et supra murorum aedificavit excelsa; ut subsidio pariter et decori sit: subsidio, quia hostem praevidet et repellit: decori, quia non solum inter humilia, sed etiam inter excelsa supereminet. Ita tamen subsidio, vel decori, si habeat in se verbi dogmata velut quaedam phalerarum 1011 monilia, habeat etiam jacula potentium prophetarum, quae adversus omnem extollentem se altitudinem lacertis quibusdam fidei diriguntur. 6. Noli igitur in pulverem mortis deducere animam tuam, cui Dominus etiam naturalem altitudinem tribuit, et vigorem quo se excitet et assurgat. Unde etiam de hac conjunctione animae et corporis dictum opportune accipitur; eo quod in naturali vitae nostrae mysterio connexa anima corpori velut humi reptet, et pavimento adhaereat: partim propter hoc terrenum habitaculum, partim quia corpus istud e terra est. Et regionis igitur diversorium, et materia ipsa corporis nostri huic concurrit sententiae. Ideoque pulchre Apostolus de mortis hujus corpore liberari cupit (Rom. VII, 24); quia carcere quodam claudimur, et in quodam luxuriae gurgustio siti, tenebris involvimur delictorum. 7. Ergo secundum voluntatem Dei ambulemus, ut adhaerere dicamur Deo. Nam qui secundum corporis appetentiam vivit, caro est: qui secundum praecepta Dei, spiritus est. Non ergo fiat anima nostra caro, hoc est, ut dicamur caro sicut et illi qui in diluvio perierunt, de quibus dictum est, Quia caro sunt (Gen., VI, 3): sed magis caro nostra obediens animae gubernaculo, fiat anima, et hoc appellari mereatur nomine, sicut appellata est familia patriarchae Jacob, et generationis ejus sancta posteritas. Sic enim scriptum est: Hi filii Bala quam dedit Laban Rachel filiae suae, et peperit hos Jacob, animas septem. Et alibi: Omnes autem animae quae intraverunt cum Jacob in Aegyptum, quae exierunt de femoribus illius praeter mulieres sexaginta, inquit, et sex (Gen., XLVI, 25 et 26). Et in principio Exodi legimus: Erant autem omnes animae de Jacob quinque et septuaginta qui erant cum Jacob (Exod., I, 5). Ergo illi qui habitabant cum Joseph, et de Aegypto exierunt, animae sunt. 8. Qui autem cum essent angeli Dei, hoc est, vitae probitate angelorum imitantes gratiam (qui enim non ducunt uxores, et quae non nubunt, erunt sicut angeli in coelo), qui ergo cum angeli viderentur, capti sunt decore femineo, hi caro sunt, sicut Dominus Deus dixit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, propter quod caro sunt (Gen., VI, 3). Et merito expertes libidinis angelis comparantur: caro non sunt in carne, sed in spiritu; quales erant illi qui doctorem Apostolum sequebantur, quibus ait: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom., VIII, 9). Qui autem corporea feminarum capiuntur libidine, caro sunt: atque utinam caro tantum, et non etiam equi adhinnientes; quia in uxorem, inquit, proximi sui adhinniebant (Jerem. V, 8). 9. Rogat ergo qui dejectionem animae suae sentit ad pavimentum usque curvatae, ut vivificetur secundum verbum Dei, quod animas ad se trahit quascumque, et miseratione sui levare cupiens abducit a terris. Vivificatur autem anima; quae vias ambulat Christi, peccato mortua Deo vivens, ita ut mors peccati dominatum in ea post haec habere non possit, posteaquam consepulta cum Christo justificata est a peccato. Sed 1012 qui justificari cupit, vias suas ante pronuntiet. 10. (Vers. 26.) Ideoque secundo versu ait: Vias meas pronuntiavi, et exaudisti me: doce me justificationes tuas. Pulchro ordine ad justificationes Dei perveniendum putat; ut primum sua peccata fateatur. Sic enim docemur et alibi: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26). Itaque scire debemus, quid sit vias suas ambulare hominem, et vias Dei. Qui facit voluntates carnis, et vivit secundum concupiscentiam mundi hujus, vias suas ambulat, quibus delectatur et gaudet. Qui autem venit voluntatem facere Patris sui qui in coelis est, cujus cibus est ut mandatum Dei compleat: qui non quaerit quod sibi voluptati sit, sed quod placeat Deo; ille viam Domini pergit, illam viam quae ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan., XIV, 6). Vides ergo quia ille vivit secundum verbum Dei, qui viam ambulat Christi. Ipse etiam Dominus Deus in Deuteronomio docet, quomodo in viis suis ambules, dicens: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo, et ex tota anima tua custodias mandata ejus, et justitias ejus (Deut., X, 12 et 13)? Liquet igitur alias vias esse carnis, alias Dei: et si quis velit ambulare vias Dei, sciat ei prius esse vias carnis, et corporis, et saecularis sapientiae deserendas. 11. Relinquens itaque eas David, pronuntiat, et apud Deum non tacet. Confitetur errores, non tacet lapsus. Simile illi hoc dixit: Annuntiabo adversum me iniquitatem meam Domino (Psal. XXXI, 5). Si enim se accusaverit justus, vocem parati accusatoris exclusit, qui solet acerbare peccata, et uniuscujusque exaggerare flagitia. Obstruit ergo os ejus, qui ipse de se fuerit ante confessus, et praestruit veniam confitentis. Verecundia excusat reum, pudor suus accusat auctorem. Qui enim sua delicta non tacuit, videtur in se doluisse quod fecit, in diabolo prodidisse quod suasit. Ideoque ait Scriptura: Justus in exordio sermonis accusator est sui (Prov., XVIII, 17). Qui se accusat, etsi peccator est, justus esse incipit; quia nec sibi parcit, et Dei justitias confitetur, quem putat latere nihil posse. Utinam Adam se prius accusare, quam celare voluisset! Sed non satis est ut confiteamur errorem: verum etiamsi corrigi volumus, a Domino postulemus, ut doceat nos justificationes suas; ne postea errare possimus. A Domino igitur doceri petit, quia unus est magister noster, ut ait Christus (Matth., XXIII, 18). Nec otiose hoc petit; non enim ille beatus quem docet homo: sed quem tu erudieris, Domine. 12. (Vers. 27.) Ubique meminit sui, nec putat satis esse, ut doceat eum justificationes suas Dominus Deus noster, sed addidit: Viam justificationum tuarum insinua mihi, et exercebor in mirabilibus tuis. Vide ordinem. Prius est ut discamus Domini justificationes, deinde ut gradus quosdam justificationum et ordinem noverimus, quid prius, quid consequens esse debeat. Nam scire quid facias, et ordinem nescire faciendi, non est perfectae cognitionis: offendunt plerumque praepostera. Denique justus est, qui se in exordio sermonis accusat: 1013 injustus autem, qui quod prius negaverat, confitetur. Ille verecundiae invenit gratiam: hic notam incurrit impudentiae. Ita ordinis ignorantia conturbat negotiorum naturam, formamque meritorum. Ille autem qui didicerit primo mysteria Dei, deinde ordinem mysteriorum, exercetur in mirabilibus Dei. 13. Graecus ἀδολεσχησῷ posuit: quod dicit Latinus, hallucinabor. In quo videtur esse aliqua sermonis offensio secundum vulgarem consuetudinem; quia ἀδολεσχῆσαι vulgo aestimatur, vel hallucinari, vel plus quam oportet aliquid loqui, et superfluum videri, quod audienti fastidio est: et videtur esse praeter ordinem, cum ordo rerum videatur afferre fastidium; ut si causam velis enarrare aliquam, et ordinem serves, auditor autem ad rerum festinet exitum, superiora fastidit. Sed non potest plene instrui, nisi qui ordine sui cuncta cognoverit. Inde non solum factum deprehenditur, sed etiam facti pondus, et facientis affectus. Ideoque David quasi bonus sui judex atque arbiter, prope usque ad fastidium vult doceri, et vel superfluo immorari tempore, quam necessarium ordinem praeterire; ἀδολεσχία enim vel hallucinatio videtur longa quaedam esse meditatio, et morosa quaedam mentis intentio: a quo non longe abest exercitium, vel animi, vel corporis. Nam ut ille qui exercet membra sua palaestra, diutius exercet, ut roboret: ita qui exercet mentem in Scripturis divinis, vel in consiliis, diutius exercere debet. 14. Exivit in campum Isaac (Gen. XXIV, 63). Graecus dixit ἀδολεσχῆσαι: Latinus deambulare, vel exerceri. Rebecca veniebat: typus in ea praefigurabatur Ecclesiae: parabantur nuptiae, in quibus sacramentum foret magnum. Videns patriarcha illa mysteria, exivit in campum, diffundens acrimoniam suae mentis, et deambulans in innocentia cordis sui. Diversis utique cogitationibus exercebat animum, et in mirabilibus mysteriis delectabatur: cujus ut imitator evaderet sanctus propheta, doceri justificationes Dei, et viam justitiarum coelestium cognoscere gestiebat; ut non dormiret anima ejus saeculi istius somnum; nec mundanae captus vanitatis illecebris, a persequenda veritatis intentione difflueret. 15. (Vers. 28.) Qua ratione ergo doceri velit, subtexuit dicens: Stillavit anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis. Aliqui codices habent, dormitavit, quia ἐνύσταξεν et ἔσταξεν duabus litteris dissonant. Potuit interpres vel antiquarius scriptor hic falli: νυστάζειν dormire est, στάζειν stillare. Perfectior non dormitat, qui divinis animum intendit mysteriis. Denique ipse alibi dicit: Si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem (Psal. CXXXI, 4). Sed vigilat semper, et si caro dormit, cor vigilat. Non ergo dormiebat, qui templum condere Domino cogitabat verborum coelestium exaedificatione, non lapidum. Verbum enim Dei repulsorium taediorum est, quo somnus animae, sopor 1014 mentis excluditur. Ex tristitia enim et sollicitudine saecularium somnus irrepit. Qui autem adhaeret Deo, curarum fugitans, voluptatem capit cognitionis aeternae, nullam illic mutationem rerum saecularium pertimescens. 16. Qui facilioribus igitur laborum utuntur compendiis, dormitavit, accipiunt: sed Origenes qui multorum interpretationes diligenti discussit indagine, stillavit, secutus est, eo quod perfecti anima quasi bene composita et confirmata non stillat, ut fastigia culminum quae bene tecta atque munita sunt: caeterum incomposita cito stillant. Inde usurpatum est: Stillicidia ejiciunt hominem in die hiemali de domo sua (Prov., XXVII, 15), in quo frigoris asperitate, et frequenti aeris mutatione tentamur. Denique docemur providere, ne fuga nostra fiat hieme vel sabbato (Matth. XXIV, 20). Probatos enim jam nos dies debet reperire vel judicii, vel mortis; ne viduatos viriditatibus prosperorum, et omni spoliatos secundorum flore successuum exitus mortis inveniat. 17. Caveamus ergo ne unusquisque nostrum ejiciatur de statu mentis suae, et naturali quadam mansione, si habeat foramina mansionum, e quibus fluentia stillicidia tamquam ex fundamentis subruant hominem nulla sapientiae soliditate fundatum. Ideoque ait propheta: Fili, ne defluas (Prov., III, 21). Confirmanda est igitur anima nostra, ne stillet; et individua virtutum compage solidanda, ut possit regis aeterni servare mysterium. Caeterum is quicumque est facilis in verbis, velut plenus rimarum, hac atque illac effluens, interiora evacuat sua, et exterioribus passionibus inundatur, tegere se nesciens, nec tenere verbum quod acceperit: sicut sancta Maria quae con servabat omnia verba in corde suo (Luc., II, 51), ne quid ex ejus corde deflueret. 18. Tali se munitam dote virtutum Ecclesia loquitur; ut digna videatur in cujus invitatus Sponsus succedat hospitium. Hinc primum se praesumit esse placituram, si bene tectam, et fida servantem silentia Christus adspiciat. Ecce es, inquit, formosus consobrinus meus, et quidem pulcher: acclinatio nostra opaca, trabes domorum nostrarum cedri, lacunaria nostra cupressi (Cant. I, 15 et 16). Laudat sponsi decorem Ecclesia, quem plus unusquisque tacito laudat affectu, et fidus mysteriorum interpres tacendo plus praedicat. Nam qui arcana divulgat, imminuit Christi decorem. Ideo nemo mittat margaritas suas porcis, ne conculcari faciat ornamenta pretiosa. Non ergo in tabernaculo loquacis et garruli; quia in multiloquio peccatum admittitur: sed in viri serii qui sit parcus alloquii, nec sermonis intemperans, et verborum sobrietate temulentiam loquacitatis evitans, caput suum Christus inclinat. 19. Et merito opacam significat acclinationem; quia in Ecclesia constitutos virtus obumbrat Altissimi. Hac umbra David protegi se postulabat; ne eum per diem sol ureret, vel luna per noctem (Ps. CXX, 6). Hanc umbram spiritalis ministrat gratia 1015 torrida saeculi hujus et mundi aestiva fugientibus. Opaca igitur acclinatio Christi et Ecclesiae, quibus Dei Patris aeterna illa requies aspirat. In hac ergo requiescamus umbra, peccatorum nostrorum aestibus fatigati. Si quos adussit libido, hos Domini crux refrigeret, in qua se reclinavit; ut nostra delicta susciperet. Si quos culpa lassavit, hos Jesus gremio suscipiat suo, et molli foveat amplexu. Unde audeo dicere quod caro Christi acclinatio sit Ecclesiae. 20. Trabes domorum nostrarum cedri. Cedri specie, majorum qui justi fuerunt, gloria declaratur; justus enim ut palma florebit, et sicut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur. Sicut enim cedrus non putrescit: ita nec majorum gloria ulla vetustate corrumpitur. 21. Lacunaria nostra cupressi. Genus hoc arboris numquam amittit viriditatem suam: hieme juxta, vere, atque aestate comam pascit, nec diverso colore mutatur. Solam hanc arborem ventus suo numquam honore despoliat: sola numquam veteri exuitur amictu, aut novo flore vestitur. Sic apostolica quoque gratia nescit defectum: sed vetustate sui floret. Anima ergo corrumpi nescit, quae florentibus meritis vigens, semper justitiae caeterarumque virtutum culmina patienti magnanimitate sustentat. Et ideo non defluit, neque deficit; quia nihil in ea rimosum est ac remissum, nihil mobile, nihil lubricum, nihil quod vitio sermonis ex ea possit effundi. Ideoque confimari se petit in verbis suis Propheta (Ps. LXXII, 2); ne moveantur pedes ejus, ne effundantur gressus ejus. Quae si quis recto vigeat corde, non patitur, sed radicatus atque fundatus adversus omnes passionum fluctus immobilis perseverat. 22. (Vers. 29.) Confirmatus igitur in verbis ait: Viam iniquitatis amove a me, et lege tua miserere mei. Non dixit: Amove me a via iniquitatis; sed, Viam iniquitatis amove a me; quasi in nobis sit, et nobis inesse videatur. Quamdiu enim exercemus aliquid improbum, via iniquitatis interius manet, et non recedit a nobis; ideoque studiose agamus, ut eam a nobis separemus. Sed quia haereditarium iniquitatis glutinum mentibus inhaesit humanis, opus est liberantis auxilio. Precare et tu, et dicito: Infelix ego homo, quis amovebit a me iniquitatis viam? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum; et pulchre viam dixit iniquitatis, non iniquitatem; eo quod non quasi naturalis iniquitas sit in nobis, sed majorum post peccata currentium sit attrita vestigiis. 23. Meritoque quia vulnus grande, ac vetus est, et diu serpens, perfectioris medicinae remedia deposcit, obsecrans ut Domini legitima miseratione curetur. Cito enim refricatur vulnus, quod sanatum medicinae lege non fuerit; immo etiam seriorem curatio sentit profectum. Ideoque si virus in interiora proserpit, medicamenta foris apposita non sentit. Exigit ergo medicinae ratio, ut aut sectione, aut adustione curetur. Nisi enim putrefacta recidantur, aut humor inutilis decoquatur, frustra medicinae manus adhibentur ad vulnera. Ideoque bonus medicus hujusmodi aegrum 1016 legitime dicit esse curandum; ut possit medicina proficere. Lege ergo miseretur, qui cum justitia sapientiaque miseretur; ut ea dimittat quae scit jure posse dimitti; ne cum alterius miseretur, se ipsum legi faciat obnoxium. Agag postquam miseratione donatus est, fecit peccare Saul. Peccavit enim in ipsa misericordia, et ideo peccavit post misericordiam. 24. Consideremus etiam, ne et ipsum deteriorem faciamus, cujus miseremur injuste. Plerumque enim non coercere delinquentes majoris auctoritatis est quam si ulciscaris. Traduntur enim in passiones ignominiae, quicumque aliquid inhonestum commiserunt, nullumque culpae pretium ferunt. Denique eos qui cognitorem Deum suorum scelerum non putabant, et quasi sine judice et sine lege vivebant, Tradidit illos, inquit, Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28): quia elegerunt viam iniquitatis: viam autem veritatis eligere noluerunt. 25. (Vers. 30.) Sed propheta qui sincero converti voluit affectu, Viam, inquit, veritatis elegi: judicia tua non sum oblitus. Non potest hoc dicere, qui errat in dogmate. Non potest hoc dicere, qui errat in dogmate. Non potest Arianus dicere, non potest Sabellianus, non Manichaeus: non potest dicere avarus, qui saecularia et materialia concupiscit: non potest dicere qui negotiatur; non est enim via veritatis habendi studium, cupiditas possidendi. Quomodo via veritatis, cum ille dives in saeculo nequeat secum suas transferre divitias, et incipiat mendico illo Lazaro egentior esse post mortem? Non est via veritatis honor saeculi, sollicitudo mundi. Denique qui viam veritatis elegit, paulo post dicit: Averte oculos meos ne videant vanitatem (Inf. vers. 37). Vanitas temporalium est, veritas aeternorum. Si volumus igitur ambulare viam veritatis, peregrinemur saeculo magis quam Deo, et ambulemus per fidem. Qui enim per fidem ambulat, Deo praesens est, et qui ambulat per speciem, adest saeculo, peregrinatur a Domino: sed hic cito confunditur. 26. (Vers. 31.) Unde refugus ab hujusmodi viro dicit David: Adhaesi testimoniis tuis, Domine, ne confundas me. Adhaeret testimoniis Domini qui ejus mandata non respuit, judicia non obliviscitur, nec voluptatibus indulget suis. Qui adhaeret Domini testimoniis, renuntiat mundo, posteriora obliviscitur, ad priora contendit, ut perveniat ad bravium, quod est insigne victoriae. Non ergo confunditur, quem mundi hujus illecebrosa non ceperint: non confunditur, etiamsi erubescenda commiserit, qui veniam delictorum poscit a Christo. Ideoque respondetur ei: Dimissa sunt tibi peccata tua . . . vade in pace (Luc., VII, 48 et 50). Sed ita non confunditur, si fuerit in eo operata peccatorum remissio; ut non solum peccata, sed etiam peccandi affectum auferat. Justitia remittat iniquitates, fortitudo timorem, temperantia impuritates; ut non solum temporalis, sed etiam perpetua fiat remissio peccatorum. Intret in animam tuam Christus, inhabitet in tuis mentibus Jesus; ut in tabernaculo virtutis peccato locus esse non possit. 27. (Vers. 32.) Viam, inquit, mandatorum tuorum cucurri cum dilatares cor meum. Neque enim poterat viam 1017 currere, si cor ejus coarctaretur angustiis. Denique currentibus viam Domini ait Apostolus: Dilatamini et vos, et nolite jugum ducere cum infidelibus (II, Cor., VI, 13 et 14). Et de se ait: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est (Ibid., 11). Ideo et de Salomone dicitur: Latitudo cordis ejus, sicut arena maris (III Reg., IV, 29), et vide distantiam: via sit angustior, cor latius, ut Patris, et Filii, et Spiritus sancti sustineat mansionem; ne veniat Verbum Dei, et pulset, et videns cordis ejus angustias, dedignetur habitare. Denique sapientia in exitu canitur, in plateis autem cum fiducia agit. Plateae latae sunt. Non igitur in viis, sed in cordis latitudine sapientia decantatur. In hoc igitur campo interioris hominis, non in angustiis mentis currendum nobis est, ut comprehendamus. Scriptum est enim: Sic currite, ut omnes comprehendatis (I Cor. IX, 24). Denique comprehendit, qui ita cucurrit, ut diceret: Cursum consummavi (II Tim., IV, 7); cucurrit enim ut bonus equus. 28. Siquidem babet equos suos Christus, de quibus dicit Propheta: Immisisti in mari equos tuos, turbontes aquas multas (Habac., III, 15); eo quod gentium populos, qui moventur ut aquae multae, et excitantur ut fluctus aquarum multarum, evangelizando commoverint apostoli; ut assurgentes a terrenis idolorum caeremoniis in Christum crederent. Et supra ait: Ascendi in equos tuos: equitatus tuus sanitas (Habac., III, 8). O bonorum equorum duodecajugum mirabile, quibus frena pacis, habenae sunt charitatis! Constricti sunt inter se concordiae vinculis, et jugo fidei subjecti, quatuor rotis Evangelii mysterium totius orbis finibus invehentes, bonum aurigam portantes Dei Verbum, cujus flagello fugatae sunt illecebrae saeculares, exterminatus mundi istius princeps, justorum cursus impletus est. O rationabilium equorum grande certamen! o mirandum mysterium! Rota intra rotam currebat, et non impediebatur. Novum Testamentum in veteri Testamento erat, intra illud currebat, per quod annuntiabatur. In quatuor partes ibant rotae, et non revertebantur retrorsum; quia spiritus vitae erat in iis, qui currebant in quatuor partes totius mundi; et sine offensione currebant, quia bona vita equorum quadrabat. Currebant igitur equi; quia non dormiebat, qui ascenderat equos. 29. Animarum igitur nostrarum auriga Jesus, qui nos quoque vult ascendere equos nostros, hoc est, nostra corpora; sed vigilare semper, ne dicatur nobis: Dormitaverunt qui ascenderunt equos (Psal. LXXV, 7). Transeundum est hoc mare impigre. Vix transitur a vigilantibus: si quis autem dormierit, transire non poterit; sed demergitur, ut Aegyptius, cujus et anima et corpus interiit: Equum enim et ascensorem projecit in mare (Exod., XV, 1), qui non sequebantur legem, sed persequebantur.