SERMO XVIII | SERMO XX. |
SERMO DECIMUS NONUS. Koph.
recensere1. Incipit littera decima nona Koph, cujus interpretatio est, Conclusio; et sicut alibi invenimus, Aspice. Distat littera, congruit sensus. Nam qui concluditur, circumspicere se debet, et causam periculi non dissimulare; maxime cum lethale discrimen sit. Concluditur unusquisque tumescentibus visceribus, internisve faucibus, cum intercluso spiritus commeatu, spirandi ac respirandi commercia coactantur. Concluditur femina, cum fit peridrome matricis, qua pectoris ipsius premitur principale; unde graves oriuntur angustiae, et nisi in locum suum illa recipiendorum seminum aula revocetur, vitam consuevit excludere. Ita etiam qui animo angitur, et quibusdam adversis imminentibus perurgetur, concludi dicitur non minoribus angustiis mentis, quam corporis. Majores enim animae aestus, fervoresque sunt animorum, quam corporum. 2. Conclusus igitur viscerum tumore, medicum quaerit; ut possit propulsare periculum, et constricta laxare. Veniens medicus tentat omnia, explorat interna. Et tu ergo conclusus animi fervore, aspice te ipsum interiori oculo. Morbi vis urget, fervet noxia conscientia, moles peccatorum premit, intercipiunt sensum mentis angustiae: cognosce te ipsum, et orationis quaere medicinam: posce ut veniat medicus ille qui descendit de coelo, qui maxime aegrotos requirit, sicut ipse ait: Non opus est sanis medicus, sed iis qui male habent (Matth. IX, 12). Habes vulnera? Ne differas: non est apud eum ulla comperendinatio sanitatis. Habes ulcera? Ne timeas: verbo, non ferro curare consuevit. Aspice igitur illis oculis, quibus David auxilium quaesivit et meruit. Levavi, inquit, oculos meos ad montes: quaesivi unde mihi veniret auxilium (Psal. CXX, 1 et 2). Non inveni nisi a Domino; qui enim mundum condidit, tuctur accolas mundi. Aspice ergo, et semper aspice; quia justi oculi semper ad Dominum. 3. Hoc monet te etiam Hieremias in Threnis sub hac ipsa littera, dicens ad Hierusalem: Surge et expergiscere in nocte, in principio vigiliae tuae effunde sicut aquam cor tuum ante faciem Domini: extolle ad Dominum manus tuas pro animabus parvulorum tuorum, qui deficiunt fame in plateis omnium itinerum (Thren. II, 19). Nonne et aperte conclusionis ostendit angustias, et monet ut intentione cordis, in quo est oculi melioris obtutus, remedium tibi salutare provideas? Denique etiam infra, iterum sub hac littera ait: Appropinquavit enim 1210 tempus nostrum, repleti sunt dies nostri, advenit finis noster. Leves facti sunt qui persecuti sunt nos, super aquilas coeli. In montibus accensi sunt: in deserto insidiatus est nobis (Thren. IV, 18 et 19). 4. Demonstravit summam conclusionem, nec ullum remedium nisi in adventu Domini nostri Jesu Christi, qui solus desperatis possit afferre medicinam. Et quasi ostendens eum, dicit: Spiritus ante faciem nostram, Christus Dominus comprehensus est in interitu nostro . . . . . In umbra ejus vivemus inter gentes (Ibid., 20). Et infra: Bibes, inquit, et inebriaberis (Ibid., 21). Adhuc: Visitabit iniquitates tuas, revelabit super peccata (Ibid., 22). Quam breviter adventum et passionem ejus expressit, remissionemque omnium peccatorum: quam aperte congregationem futuram gentium declaravit! Hinc illud Apostolicum: Quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25 et 26). 5. Veni, Domine Jesu: sed jam non in umbra, sed in sole justitiae. Si umbra profuit, si passionis tuae umbra protexit, si corporis umbra salvavit; quantum conferre poterit claritas aperta virtutis? Per umbram lepra curata est (Matth. VIII, 3); per umbram quoque illius feminae quae fimbriam vestis Dominicae attigit, sanguis stetit (Luc. VIII, 44): per umbram te vidimus, quando non habebas speciem neque decorem. Umbra tua caro fuit, quae nostrarum aestus refrigeravit cupiditatum, quae restrinxit ignes libidinum, quae avaritiae, diversarumque passionum incendia temperavit. Et quid dicam de umbra Domini, quando et apostolorum umbra sanabat (Act. V, 15)? Veniente etenim Petro unusquisque offerebat aegros suos, quos transeuntis apostoli umbra reddidit sanitati. 6. Audi quia caro Domini umbra erat: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Aegyptum (Esai. XIX, 1). Et David dicit: Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Factus est igitur exinanitus umbra nobis, quos sol iniquitatis exusserat. Vidimus ergo in umbra eum, cum adhuc fides prima procederet. Sed nunc jam totum illuminat mundum: et tamen adhuc eum per sui corporis, quae est Ecclesia, umbram videmus, nondum facie ad faciem; neque enim oculi corporis divinitatis possunt recipere fulgorem. Haec quoque umbra totum quotidie protegit orbem terrarum. Profuit igitur conclusio; Conclusit enim Deus omnia in incredulitate; ut omnium misereatur (Rom. XI, 32). Sed jam consideremus quid in conclusione dicendum est, et unde incipiendum. 7. (Vers. 145.) Exclamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine: justitias tuas exquiram. Cum impressiones patimur corporales, exclamare consuevimus; ut alios ad praesidium nobis vocare possimus. Premebatur sanctus Propheta, appropinquantibus sibi persecutoribus. Saul primo infestus armato eum insequebatur exercitu: postea parricida filius imminebat: non contentus fugientis exsilio, vitam patris quaerebat eripere. Sed ab illis minus pati poterat quos in praesenti videbat, quam ab illis quos non videbat; est enim colluctatio sanctis non solum adversus carnem et sanguinem, 1211 sed etiam adversus principatus et potestates istius mundi, rectoresque tenebrarum, qui latronum modo in istius saeculi nocte humanis insidiantur affectibus. Horum igitur sanctus David cum graves adversum se videret fieri incursus, exclamavit in toto corde suo. Etenim adversus diabolum non vocis magnitudine, sed magnanimitate cordis utendum est. 8. Est tamen et vox cordis; quia est et vox sanguinis, quae ad Deum pervenit. Denique Deus dicit: Vox sanguinis fratris tui de terra clamat ad me (Gen. IV, 10). Clamat ergo cor nostrum non sono corporis, sed cogitationum sublimitate, concentuque virtutum. Grandis fidei clamor. Denique in spiritu adoptionis clamamus, Abba pater, et ipse Spiritus Dei clamat in nobis. Magna vox justitiae, magna est castitatis, per quam et mortui loquuntur; nec solum loquuntur, sed etiam sicut Abel clamant. At vero injusti anima nec viventis clamat; quia Deo mortua est. Nihil in illa sublime, nihil magnificum est: quale eorum, quorum sonus in omnem terram exivit, et verba in fines orbis terrarum. Gracili voce Moyses loquebatur, et plus omnibus audiebatur. Quotidie auditur in Ecclesia: ab illis solis, hoc est, Judaeis non auditur, qui aure audiunt, sed non exaudiunt. Prophetae dicitur alteri: Exalta viribus vocem tuam (Esai. LVIII, 1). 9. Anna tamen non clamabat in corde suo (I Reg. I, 13), sicut Moyses, sed loquebatur: fortasse quia filios postulabat, hoc est, bona quidem, sed privata, non publica, non clamabat. Sed quia a Domino postulabat, quia Domino eum, si quem susciperet, offerebat; loquebatur Deo: clamabat autem Moyses; quia non pro se, sed pro omni populo precabatur. Unde dictum est ei a Domino: Quid clamas (Exod. XIV, 15)? Clamabat affectu pio, et sensu profundo, et personabat in coelo, miraculis petens digna coelestibus: ut mundi elementa mutaret. 10. Denique ut ipsius loci seriem recenseamus: instabat Pharao, et innumeris Aegyptiorum stipatus curribus, urgebat Hebraeos: hinc circumfusus hostis, inde interfusum mare plebem Dei clauserat. Nulla in armis fiducia, spes nulla in viribus. Strepebat tantummodo querela miserabilis, quod commodius sibi foret dura in Aegypto servitutis onera subire, quam acerba in deserto morte consumi: querela nihil praesidii offerens, plurimum offensae afferens. Stabat ergo Moyses moestus, sollicitus, anxius populi et periculis et querelis, exspectans fidem coelestium promissorum: et tacitus secum ipse volvebat qua tandem Dominus ope, injuriae immemor, memor gratiae, subveniret. Dicit ad eum Dominus: Quid clamas ad me? Sonum ejus non audio, vocem ejus agnosco: silentium ejus lego, clamorem ejus in operibus deprehendo. Clamabat populus, et non audiebatur: tacebat Moyses, et audiebatur. Non 1212 populo dictum est: Quid clamas ad me? Non enim ad Deum clamabat populus, qui injusta, et viris indigna clamabat. Sed Moysi dictum est: Quid clamas ad me? hoc est: Tu solus ad me clamas, qui de me speras: tu solus ad me clamas, qui virtutem meam excitas: tu solus ad me clamas, qui per universam terram annuntiari meum nomen exspectas. 11. Clamabat ergo Moyses in corde suo, et omnis sapiens in corde suo clamat. Denique sapientia cum altissima praedicatione convocat ad crateram, dicens: Relinquite insipientiam . . . et quaerite sapientiam (Prov. IX, 6). Magnae sublimitatis, magnae vocis haec praedicatio est, quae stultis sapientiam pollicetur. Et Jesus Dominus exclamabat: Si quis sitit veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Et vere magna clamabat, qui vocabat homines ad regnum coelorum, ad illum venerabilem potum quo vitae aeternae fluctus infunditur. Et tu cum oras, magna ora, id est, ora quae aeterna sunt, non quae caduca. Ora quae divina sunt atque coelestia; ut sis sicut Angeli in coelo. Noli orare pro pecunia, quia aerugo est: noli pro auro, quia metallum est: noli pro possessione, quia terra est; ista oratio ad Dominum non pervenit. Non audit Deus, nisi quod dignum suis ducit esse beneficiis: sed audit piam vocem, plenam devotionis et gratiae. 12. Non solum ergo clamandum in corde, sed etiam in toto corde clamandum est. Sicut enim corporaliter tunc bene clamatur, cum toto ore clamatur: ita spiritaliter toto est clamandum corde, si volumus magna referre, et a Domino quae poscimus, impetrare. Hanc Dominus vocem exigebat a populo, quam populus nesciebat. Ideoque dixit Dominus: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13). Qui ergo appropinquaverit corde, ipse auditur a Domino. Cor ergo prius clamet, ut sermo possit audiri. 13. Sed non satis est clamare ad Dominum, sed etiam justitias ejus exquirere. Exquirit autem justitias, qui id quod in omnibus creaturis, et maxime in animantibus rationalibus, vel etiam irrationabilibus justum est, providentiae adscribit divinae. Unde turturi studium pudicitiae, quae compare amisso, concubitui indulgere non novit: quod homines servare non possunt? Unde plerisque animantibus tam sobria partus cura servandi; ut ubi conceptionis munus agnoverint, ibi coitum non putent esse repetendum; ne receptorum seminum fiat adulterina permixtio? Phoenix coitus corporeos ignorat, libidinis nescit illecebras, sed de suo resurgit rogo: sibi avis superstes, ipsa et sui haeres corporis, et cineris sui foetus. Aquila ne degeneres partus nutriat, diligenti librat examine: et adhuc teneros foetus pio ungue suspendit, solisque offert radiis; ut si forte oculos suos vi fulgoris inflexerint, tamquam degeneres laxato in praeceps ungue dimittat: sin 1213 vero naturae vigorem constanti adversum radios solis obtutu potuerint vindicare, dignae indolem sobolis onere grato reportet. 14. Volatilia coeli omnia non serunt, neque metunt, et Deus pascit illa: quia justitias Domini custodiunt, nihil sibi proprium vindicando: sed ligno fructifero, quod Domini judicio communem ad escam datum est, famem relevare contenta. Ex his igitur nos cognoscimus, quam divinae subsidia providentiae hominibus non deessent, si Dei justitiam servare vellemus. Qui alit aves, non aleret homines, quos ad imaginem et similitudinem sui fecit? Nonne pluris sumus illis? Naturae praerogativa pluris sumus, sed inferiores devotionis gratia, et praevaricationis injustitia. 15. (Vers. 146.) Sequitur versus secundus: Clamavi ad te, salva me: et custodiam mandata tua. Repetit quod ad Dominum clamaverit, et custodem se promittit coelestium statutorum, quae coelo terraque testibus Dominus Deus sanxit; ut praevaricatores elementorum testimoniis arguantur. Quomodo coelum aspiciant praevaricationis suae conscium? Quomodo fructus de terra exspectent, quae novit ingratos? Vide igitur quam non parva promittat Propheta. In clamando fidelis et promptus affectus exprimitur: in custodiendo testimonia, continentiae virtus, obsequii sedulitas declaratur. 16. (Vers. 147.) Sequitur versus tertius: Anticipavi in maturitate, et exclamavi: in verba tua speravi. Graecus ἐν ἀωρίᾳ dixit, quod est, ante horam, ante tempus. Qui ergo Dominum deprecatur, non velut praescripta praecipua tempora praestoletur, nesciens in obsecrationibus Domini tempus esse aliquod, sed semper in ipsis sit. Sive manducamus, sive bibimus, Christum annuntiemus, Christum rogemus, Christum cogitemus, Christum loquamur: in corde nostro semper, semper in ore sit Christus. 17. Sed forte dicas: Quomodo scriptum est: Tempus omnibus, et tempus omni rei sub coelo est (Eccl. III, 1)? Sed Dominus Jesus supra coelum est, nullo circumscriptus est tempore. Claudat os suum ariana perfidia. Tempus, inquit, omni rei sub coelo: quanto magis sub Deo tempus, non supra Deum? Generatio ex Patre non habet tempus; neque enim opus ante auctorem, sed auctor supra operis exordium. Fortasse objiciant quia dixit: Tempus meum nondum advenit (Joan. VII, 6). Et iterum dixit: Pater, venit hora (Joan. XVII, 1). Sed haec hora est passionis. Est etiam tempus virginalis conceptionis: Ecce virgo in utero accipiet (Esai. VII, 14): quia virgo sub tempore, et ideo praescripta aetate concepit. 18. Qui rogat itaque, semper roget: et si non semper precatur, paratum semper habeat precantis affectum. Pernoctabat in oratione Dominus Jesus (Luc. VI, 12), non indigens precationis auxilio, sed statuens tibi imitationis exemplum. Ille pro te rogans pernoctabat, ut tu disceres, quomodo pro te rogares. Redde igitur ei quod pro te detulit. Audi supra dicentem Prophetam: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Serm. 8, v. 63). Et tu surge vel media nocte, 1214 si non potes tota semper nocte vigilare; ut dum oras nocte, veri solis pectori tuo splendor irradiet; quia omnis anima quae Christum cogitat, in lumine semper est: dies lucet, tibi semper Christus aspirat. Sed quia sequens versiculus de tempore precandi evidenter expressit, in isto versiculo actuum magis operumque arbitror, quam orationis tempus intelligendum. 19. Praecurrit aetatis maturitatem quisquis in adolescentia positus senilem gravitatem induit, et juveniles annos veterana quadam continentia regit, fervoremque virentis corporis incana morum maturitate componit. Nam quid potest habere laudis, si effetum corpus voluptatibus, et jam senectutis gelu frigidum, ad sera devotionis officia, deposito jam segnior vigore, convertat? Non est corona, nisi ubi fuerit difficilioris lucta certaminis: ad quam rari attingere possunt, non omnes qui ingressi fuerint stadium, pervenire. Ille laudabilis, cui est in seipso ante certamen, qui carnem suam reluctantem sibi mentis coercet imperio, parca frugalitate castigat, et servituti redigit; ne effrenata libertate luxuriet, atque indomita fervens cupiditate, habenas animi regentis abrumpat. In hora est ergo senex, si munia sobriae maturitatis exerceat: ante horam praecurrens juvenis, si senili pondere incentiva comprimat voluptatum, ac ferventis illecebras cupiditatis extinguat: Bonus est enim Dominus sustinentibus, Hieremias dicit (Thren. III, 25). Et, Bonum est viro, qui grave portavit jugum a juventute: sedebit singulariter, et silebit; quia tulit jugum verbi (Ibid. 27). Qui enim a juventute jugum portaverit, et habenis maturi moderaminis teneriora volens colla subdiderit, sedebit singulariter, remotus a strepitu interpellantium passionum, et quietus silebit: cui necesse jam non sit jurgari cum corpore, decertare cum variis cupiditatibus; quia tulit jugum verbi anima quae quaerit Deum, quae captivas sibi fecit omnes delicias juventutis. Unde fortasse et illud Dominicum: Non clamabit, neque contendet, neque audiet quisquam in plateis vocem ejus (Matth. XII, 19; ex Esai. XLII, 2), non solum ad defensionis silentium, absolutionisque contemptum, et tolerantiam passionis, sed etiam ad compressiones omnium accipere possumus corporalium voluptatum. Unde et alibi scriptum est: Quia peccatum non fecit (I Pet. II, 22). Recte igitur tacebat in mortis periculo constitutus, qui mortis aculeum non timebat. 20. In verba, inquit, tua speravi. Graecus ἑπήλπισα dixit, quod est ad sperandum semper crescere, et spem spei adjungere. Justus semper sperat, et in adversis positus, et frequentibus afflictus aerumnis desperare non novit: sed quo graviora toleraverit, magis sperat, et sperandi sumit profectum, secundum illud oraculum: Consolamini, consolamini populum meum, dicit Dominus: Sacerdotes loquimini justitiam in cor Hierusalem, consolamini eam; quia repleta est dejectio, et solutum est peccatum ejus; quia recepit de manu Domini duplicia peccata sua (Esai. LX, 1 et 2). Quam cito dixit plenitudinem dejectionis solutionem esse peccati, et repetivit causam consolationis eo majus esse reconciliationis 1215 insigne, quo numerosior fuerit poena, quam culpa. 21. Job tot gravatus incommodorum acerbitatibus, pio spem cumulabat affectu, discretam a piis causam asserens impiorum, quorum lumen exstinguetur (Job. XVIII, 5). Lux autem, secundum Salomonem semper est justis (Prov. XIII, 9). Unde colligitur quia justus semper in verba Dei sperat, et spem adjicit spei. Quod evidentius expressit Esaias, dicens: Tribulationem super tribulationem exspecta, spem super spem (Esai. XXVIII, 10). Ad perlactatos et abductos ab uberibus loquebatur, hoc est, ad eos qui prima infantiae alimenta transissent, cibo jam habiles fortiori. Exemplo sit, quod ablactatus Isaac patriarcha tantus evaserit; ut adhuc inter rudimenta primaevae positus aetatis, nequaquam tamen gladium ferituri parentis horruerit (Gen. XXII, 10). Plures filios habuit Abraham, nullum ablactavit alium, sed in hoc folo secisse legitur epulum magnum (Gen. XXI, 8). Et bene magnum epulum Scriptura dixit, quia typus erat ejus, quem semper epulantur corda sanctorum. (22. Vers. 148.) Sequitur versus quartus: Praevenerunt oculi mei mane meditari verba tua. Supra (vers. 147) ait: Praeveni ἐν ἀωρίᾳ, hoc est, ante horas, ante tempus; hic ait, mane: aliud significans tempus orandi atque psallendi Domino; ut sit illud prius, secundum quod ait: Media nocte surgebam (Serm. 8, v. 63); hoc autem juxta illud: Praeveni orientem solem; grave est enim, si te otiosum in stratis radius solis orientis inverecundo pudore conveniat, et lux clara feriat oculos somnolento adhuc torpore depressos. Arguit nos tanti temporis spatium sine ullius devotionis munere, ac sacrificii spiritalis oblatione, feriata nocte transmissum. An nescis, o homo, quod primitias tui cordis ac vocis quotidie Deo debeas? Quotidiana tibi messis, quotidianus est fructus. Occurre ergo ad solis ortus, ut te oriens inveniat jam paratum; ne lumina tua madido adhuc sopore mergentia primus diei fulgor exagitet.
23. In cubili meo, in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III, 1), dicit Ecclesia. Ideo meruit eum invenire, ideo ejus gratiam promereri; quia etiam in cubili quaesivit, quaesivit in noctibus. Propterea copiam ejus adepta in posterioribus loquitur ad Sponsum: Veni, frater meus, exeamus in agrum, requiescamus in castellis, diluculo surgamus in vineas (Cant. VII, 11). Advertis quemadmodum Sponsa Verbum invitet Dei; ut veniat in terras, et tollat peccata mundi? Ager hic erat ante desertus, sentibus nostrorum squalidus delictorum, horridus spinis. Castellum erat, in quo relegatus Adam perpetuo suae posteritatis haeredes stringebat exsilio. Illo ergo ducit Ecclesia Christum, ut Adam liberet. Deinde exsulibus absolutis, coepit mundi istius ager idoneos habere cultores: et qui erat ante jejunus, factus est vitis aeternae plantatione fecundus. Nec tamen sic spiritalibus laeta palmitibus evagatur: sed ad has vineas vocat Christum, ubi psallentes sint, et orantes, ubi noctibus ac diebus fructus innoxius perseveret. 1216 24. Ibi, inquit, dabo ubera mea tibi, dederunt mandragorae odorem (Ibid. 13). Plerique discernunt quemdam inter mandragoras sexum; ut et mares putent esse et feminas, sed feminas gravis odoris. Significat ergo gentes quae ante fetebant, cum essent infirmiores evirata quadam imbecillitate perfidiae, boni odoris fructum ferre coepisse, postquam in adventum ventum Domini crediderunt. Legimus etiam quod mandragoras acceperit sancta Rachel a sorore sua Lia; ut concederet ei illa nocte dormire cum sancto Jacob (Gen. XXX, 14 et seq.). Mandragoras Ruben primogenitus attulerat matri suae Liae, quae lippientibus oculis, Synagogae figuram accepit; quia Christi gratiam videre non potuit, hebetato debilis mentis obtutu. Quo declaratur quod fructus quos ante Synagoga a primogenito Dei filio susceperat, Ecclesiae concessit: sed quia illius noctis potita concubitu genuit Lia suae posteritatis haeredem, implevit mysterium, quoniam, credentibus apostolis, reliquiae Judaeorum per electionem gratiae salvae factae sunt. 25. Unde ait Ecclesia: Nova et vetera, frater meus, servavi tibi (Cant. VII, 13). Quis dabit te fratrem lactentem ubera matris meae? Inveniens te foris, osculabor te, et quidem non spernent me. Assumam te, et inducam in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me: ibi docebis me (Cant. VIII, 1 et 2). Habens igitur informationem novarum et veterum Scripturarum, nec despicabilem se esse sentiens, non solum orationibus in secreto cordis Verbum tenet, verum etiam psallentibus chori vocibus velut quibusdam eum osculis gratiae osculatur. 26. Itaque malorum granatorum, hoc est, diversorum et innumerabilium fructuum, et praecipue fidei odoribus, gratiae, sapientiae, et gloriae, vitaeque aeternae subnixa divitiis, quae sunt circa sinistram et dexteram Sponsi, per animas sanctas laudantium congregationum plausibus excitat Christum, dicens: Adjuravi vos, filiae Hierusalem, ne suscitetis et resuscitetis dilectionem, usquequo voluerit (Ibid. 4). 27. Unde eam mirantur filiae Hierusalem, sanctae animae patriarcharum, et prophetarum, veterumque justorum, vel coelestes potentiae, dicentes: Quae est haec quae ascendit dealbata, innitens super fratrem suum (Ibid., 5)? hoc est, talibus solemnitatibus fulget Ecclesia: et quae ante per diem fusca erat, jam splendet in noctibus et relucet. 28. Ipse quoque Dominus tanto munere psallentium delectatus ait: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum; quia valida est ut mors charitas, durus sicut inferi zelus. Alae ejus, alae ignis et flammae: aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non inundabunt eam (Ibid., 6 et 7). Quia vidit tantam devotionem Ecclesiae, idoneos putat esse jam populos qui in corde nostro et in brachio signaculum ejus portare possimus. Ipsum enim Pater signavit Deus: et qui testimonium ejus accepit, signavit; quia Deus verax est: et ideo operantes cibum permanentem in vitam 1217 aeternam, signati sunt ad imaginem et similitudinem Christi, qui est imago invisibilis Dei. Sicut ergo Deus verax est, et tu signa in tuo sensu et opere veritatem; ut os tuum non loquatur mendacium, manus tua non operetur opera hominum, quae sunt fallacis istius mundi, sed illa quae Dei sunt; ut pauperibus largiatur, debiles sublevet, mortuos honoret tumuli sepultura. His operibus charitas quaeritur, ut nemo possit a Christo vel periculo mortis avelli. Unde ille ait: Quis nos separabit a Christo? Tribulatio, an angustia . . . . an persecutio (Rom. VIII, 35)? Et infra: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli (Ibid., 38). 29. Ea specie etiam zelus durus est charitatis, et alae ejus, alae ignis. Habet alas sicut columba; sunt enim pennae columbae deargentatae, quibus evolat qui diligit, dicens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8): sed alae charitatis, alae ignis, quibus dilectionis inflammat ardorem. Hoc vapore ferventes fecit Dominus angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem, sed non exurentem. Legimus et alam templi, supra quam diabolus tentans fecit ascendere Salvatorem, quae erat in templi culmine (Matth. IV, 5). Sunt ergo fastigia pinnae, sunt culmina charitatis, quae vaporem gratiae pectoribus humanis adolere consueverunt; ut multa aqua extinguere atque excludere non queat charitatem, et flumina eam saecularium tempestatum nulla concludant. 30. Cum ergo tanta Ecclesiae gratia, tanta nos praemia devotionis invitent, praeveniamus orientem solem, occurramus ad ejus ortus, antequam dicat: Ecce adsum (Esai. LVIII, 9). Vult se praeveniri Sol justitiae, et ut praeveniatur, exspectat. Audi quemadmodum exspectet, et cupiat praeveniri: Dicit angelo Pergami Ecclesiae . . . . Age poenitentiam: caeterum veniam tibi cito (Apoc. II, 12 et 16). Dicit angelo Laodiceae . . . . Aemulare ergo, et poenitentiam age: Ecce sto ad januam, et pulso; et si quis audierit vocem meam, et aperuerit januam, intrabo ad eum (Apoc. III, 14, 19 et 20). Poterat intrare: denique nec resurgentem eum cum corpore ulla clausarum valvarum repagula retinere potuerunt, subito se apostolicis penetralibus improvisus infudit (Joan. XX, 19): sed studia devotionis tuae desiderat experiri; apostolos jam probatos habebat. Aut forte, in persecutione praevenit: ubi tranquillitas est, praeveniri cupit. Praeveni certe hunc quem vides solem. Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; ut illucescat tibi Christus (Ephes. XV, 14). Si hunc solem praeveneris antequam iste surgat, aspicies Christum illuminantem. Ipse prius in tui cordis illucescit arcano: ipse tibi dicenti: De nocte vigilat ad te spiritus meus (Esai. XXVI, 9), matutinum lumen temporibus faciet splendere nocturnis, si mediteris verba Dei. Dum enim meditaris, lux est: et videns lucem non temporis, sed gratiae, dices quia Lux praecepta tua (Ibid.). Cum autem te meditantem verba divina dies 1218 invenerit, et tam gratum opus orandi, atque psallendi delectaverit tuam mentem, iterum dices ad Dominum Jesum: Exitus matutinos, et vespere delectabis (Psal. LXIV, 9). 31. An vero Moyse magistro usus populus Judaeorum, quotidie in senioribus suis, qui ad hoc munus electi sunt, noctibus ac diebus sine ulla cessatione recenset Scripturas divinas: et si quid aliud seniorem interrogaveris, nescit nisi Scripturae divinae seriem resultare (Exod. XVIII, 14 et seq.). Vacat illic sermo de saeculo, sola illic Scriptura contexitur, singulorum sibi per vices ora succedunt; ne quando sacer ille sonus mandatorum coelestium ferietur: et tu Christiane, dormis, cui magister est Christus; et non vereris ne de te dicatur: Populus iste nec labiis me honorat? Judaeus vel labiis, tu vero nec labiis. Si illius qui vel labiis honorat, cor longe est a Deo: quomodo potest cor tuum prope esse, qui etiam labiis non honoras? Quamdiu te somnus, quamdiu te saecularia tenent, quamdiu sollicitudines istius vitae, quamdiu terrena? 32. Divide saltem Deo et saeculo tempora tua: vel quando non potes agere in publico quae sunt istius mundi, et tenebrae prohibent noctis, Deo vacato, indulge orationibus; et ne obdormiscas, psallito: somnum tuum bona fraude fraudato. Mane festina, et ad Ecclesiam defer primitias pii voti: et postea, si vocat saecularis necessitas, non excluderis dicere: Praevenerunt oculi mei mane, meditari verba tua: securus procedes ad tuos actus. Quam jucundum inchoare ab hymnis et canticis, a beatitudinibus quas in Evangelio legis (Matth. V)? Quam prosperum ut te sermo Christi benedicat, et dum recantas Domini benedictiones, studium alicujus virtutis assumas; ut etiam in te benedictionis divinae meritum recognoscas. 33. (Vers. 149.) Sequitur versus quintus: Vocem meam exaudi secundum misericordiam tuam, Domine: et secundum judicium tuum vivifica me. Semper homo, etiamsi sanctus, et justus sit, debet orare; ut exaudiat eum Dominus secundum misericordiam suam, non secudum merita virtutis alicujus; quia rara virtus, multa peccata: et secundum judicium suum, ut infirmis opem ferat. Et maxime hoc debemus orare cum aliquibus urgemur adversis. Unde non otiose a sancto David praemissa est divinae misericordiae postulatio. 34. (Vers. 150.) Sequitur enim: Appropinquaverunt persequentes me inique: a lege autem tua elongaverunt. Graecus sic posuit: Appropinquaverunt persequentes me iniquitate, hoc est, qui cum iniquitate me persequebantur. Quanto magis mihi appropinquaverunt, tanto amplius se a lege tua separaverunt; quoniam qui fratrem suum persequitur, a lege secernitur. Lex enim dicit: Diliges Dominum Deum tuum . . . . diliges proximum tuum (Deut. VI, 5). Non ergo oderim fratrem, ne dicatur mihi: Si fratrem tuum 1219 non diligis, quem vides: quomodo potes Deum diligere, quem non vides (I Joan. IV, 20)? Nescis fratrem tuum mercem esse sanguinis Christi? Mercem ergo non diligis Christi, si fratrem non diligis. 35. Ergo persecutor mihi appropinquat, ut noceat: sed is se a lege disterminat; quae enim portio justitiae cum iniquitate? Qui autem a lege Dei se separat, separat se ab aeterna vita; lex enim vita est. Denique ostendens Propheta legem Dei, ait: Ecce ista est vita, quoniam qui facit quae legis sunt, vivet in eis (Levit. XVIII, 5): quod legi convenit utique spiritali. Et fortasse qui mihi appropinquat; ut noceat mihi, dum separatur a lege, separatur a Christo; quia Christus est vita. Ego autem si adhaeream Christo, nec mihi appropinquat; quia etiamsi corporis mei habeat potestatem, animae tamen meae nocere non poterit. Denique persecutores martyrum, quam longe ab eorum meritis separati sunt! 36. (Vers. 151.) Sed forte dicas: Quomodo sancti adhaerent Deo? Et ideo sequitur: Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. Prope est Dominus omnibus, qui ubique adest: nec fugere eum possumus, si offendimus: nec fallere, si delinquimus: nec amittimus, si colamus. Spectat omnia Deus, omnia videt, assistit singulis, dicens: Deus appropinquans ego sum (Jerem. XXIII, 23)? Et quomodo potest deesse alicubi Deus, cum de Spiritu Dei legeris: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7)? Quia ubi Domini Spiritus, ibi Dominus Deus. Coelum et terram ego compleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24). Ubi igitur deficit qui implet omnia? Aut quomodo de plenitudine ejus nos omnes accepimus, nisi omnibus appropinquet? 37. Denique David sciens illum ubique esse, et implere coelum, et terram, et maria, ait: Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitem in novissimo maris; etenim ibi manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7-10). Quam cito significavit ubique Deum esse, et ubi est Deus, ibi spiritum ejus esse praesentem, et ubicumque est Dei spiritus, ibi Deum esse. Quo loco individuae copula Trinitatis expressa est. Siquidem haec per os Prophetae locutus est Dei Filius, in persona hominis locutus, qui per incarnationem descendit in terras, per resurrectionem ascendit in coelum, per corporis mortem penetravit infernum, ut solveret alligatos. Aut si ad Prophetam referas, advertis expressum quod ubique manus et dextera Dei Christus assistat, ubi Pater Deus, et sanctus Dei Spiritus. 38. An cum de sole dubitare nequeamus, quod procedente die toto orbe radios diffundat suos, et omnibus lumen infundat, quem etiam illi qui videre non possunt. sentiunt tamen aeris ipsius fotu esse praesentem? Ubi enim deest calor illius? Quo radii ejus non perveniunt, cum discussis noctis aut nubium tenebris, illuminat terras? In coelo fulget, in mari rutilat, fervet in terris. De sole ergo non dubitas, quod ubique resplendeat: de Deo dubitas, quod ubique fulgeat splendor gloriae ejus, et imago substantiae? Quid non penetret 1220 Verbum Dei, splendor aeternus, qui etiam occulta mentis illuminat, quae non potest iste sol penetrare; Verbum enim Dei gladius spiritalis est, usque ad divisiones animae, atque artuum, medullarumque perveniens. De quo dicit Simeon justus ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius; ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35). 39. Penetrat ergo animam, et quasi candor aeternae lucis illustrat. Sed quamvis diffuse per omnes, et in omnes, et supra omnes potestates sit; quia omnibus ortus ex Virgine est, et bonis et malis (sicut et solem suum oriri jubet super bonos et malos) illum tamen fovet qui appropinquat sibi. Sicut enim a se fulgorem solis excludit, qui fenestras domus suae clauserit, locumque tenebrosum in quo diversetur, elegerit; ita qui se averterit a sole justitiae, non potest splendorem ejus adspicere: in tenebris ambulat, et in omnium luce ipse sibi causa est caecitatis. Tuas igitur illi aperi fenestras; ut tota domus tua veri fulgore solis illuceat: aperi oculos tuos, ut videas orientem tibi solem justitiae. Sed cave ne eos ulla stipulae festuca perturbet. Si quid sordis in oculo fuerit mentis tuae, non poteris intueri: si quid aegritudinis, plus gravabit; confusam oculorum aciem lux ferit, majoremque dolorem excitat. Sit ergo simplex oculus tuus; ne incipiat totum corpus tuum esse tenebrosum, et vacillet in lumine, sicut sunt caecorum vestigia. 40. Numquid si quis ostia domus suae claudat, solis est culpa quod non illuminet domum ejus? Ergo si quis peccatorum suorum repagulis obserandam mentem propriam judicaverit, et Verbi a se splendorem stultus avertat, ac sibi inferat insipientiae caecitatem; causari poterit quod sol justitiae noluerit intrare, aut infirmitatem luminis coelestis arguere? Pulsat januam tuam Dei Verbum. Si quis . . . . mihi aperuerit, inquit, intrabo (Apoc. III, 20). Si quis ergo non aperuerit, numquid non ingredientis, et non magis non aperientis est culpa? Nihil quidem Deo est obseratum, nihil clausum aeterno lumini: sed portas malitiae dedignatur aperire, conclavia non vult penetrare nequitiae. 41. An vero cum animae nostrae vigor putrem corporis refugiat portionem, quod ejus gratiam corrupti artus sentire non possint; Deus corruptae animae membra quaedam dignatur habitare? Animae tamen vigor per corpus omne diffunditur, sive manus, sive pes, sive digitus particeps sensus est: Dei potest alicubi deesse sapientia, alicubi ejus deesse majestas? Sane fugientes non retinet, non cogit invitos: sed neque fastidit appropinquantes: et illius quidem virtus, illius Verbum Deus omnibus prope est: In ipso enim constant omnia, et ipse est caput corporis Ecclesiae (Coloss. I, 17 et 18), in quo omnis inhabitat plenitudo (Coloss. II, 9). Sed plerosque ab eo peccata secernunt, de quibus dictum est: Ecce qui elongant se a te, peribunt (Psal. LXXII, 27). Unde sanctus Propheta ait: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ibid., 28). Et Apostolus ostendens non esse longe Deum ab unoquoque nostrum: In ipso, inquit, vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 27 et 28). Vitalem etenim omnibus gratiam subministrans, 1221 omnibus praesto est munere bonitatis suae: sed proprior est illis qui contrito sunt corde. 42. Quod vetus quoque per aenigmata historia docet. Moyses in montis Sinai supercilio erat, et solus erat: populus in valle, in imo montis: presbyteri in parte montis supra merita plebis, sed plurimo intervallo a Moysi meritis separati (Exod. XIX, 20 et seq.). Non omnes in vertice, neque in imo omnes, sed populus: Moyses solus in vertice Sina montis, qui Latina interpretatione dicitur, tentatio. Et tu si supra tentationes ascenderis, et contrito corde detuleris precem, Deo proximus eris: si mundo corde fueris, et tu Deum videbis; Beati enim mundo corde; quia ipsi Deum videbunt (Matth V, 8). 43. Qui ergo Deo proximus est, dicit: Prope es, Domine, et omnia praecepta tua veritas. Judaeus hoc non potest dicere, qui non recipit Dominum Jesum; separavit enim se, nec in veritatem, sed in umbram credit. Quomodo dicit: Praecepta tua veritas; cum gratia et veritas per Jesum Christum facta sit, cum eum non agnoscat, qui veritate et plenitudine circumcisionis suae totum mundum redemit? 44. (Vers. 152) Octavus versus est: Initio cognovi de testimoniis tuis; quia in aeternum fundasti ea. De testimoniis, inquit, tuis ab initio cognitionem et fidem assumpsi, quod in aeternum fundata sunt; testimonium enim fidele est, et praestat parvulis sapientiam. Si cognovissent Adam et Eva quod quasi parvulis data essent cautiora praecepta; ne usurparent sibi scientiam boni et mali, quam recto discrimine definire non possent, paradisi incolatum in perpetuum vindicare potuissent. Si considerent homines quia sanguis hominis ad Deum clamat, manus proprias a nece hominis abstinebunt. Si custodiant praecepta quae dedit Dominus coram coelo et terra testibus, dicens: Audi, coelum, et auribus percipe, terra (Esai. I, 2): scientes quia quidquid flagitii commiserint, adversus legem Domini fecisse, angelorum, et Potestatum, sanctorum quoque hominum testimoniis arguantur, supra haec testimonia fundamentum sibi constituent, quia aeterna sunt atque perpetua. Et nos ergo opus nostrum aedificemus supra fundamentum testimoniorum coelestium; ut non ardeat sicut lignum aut stipula - sed sicut aurum probetur; ut aeterno maneat nixum fundamine.