Expositio in librum Judith (Rabanus Maurus)

This is the stable version, checked on 8 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio in librum Judith
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 109

Documenta Catholica Omnia pdf


Expositio in librum Judith (Rabanus Maurus), J. P. Migne 109.0592B

EPISTOLA DEDICATORIA AD JUDITH AUGUSTAM.(Mabill., Annales SS. ordinis sancti Benedicti.)

109.0539C| Dominae electae, et merito magnae pietatis ab omnibus venerandae atque amandae, JUDITH Augustae, RABANUS, servorum Dei servus, aeternam in Christo supplex optat salutem.

Cum celsitudo magnitudinis vestrae, atque largitio benignitatis, quae non solum amicis, sed etiam inimicis, ab ipsius Domini ore instructa, prodesse didicit, plurimos faciat sibi devotos; nos etiam quantulacunque pars plebis a Deo vobis commissae, sub pietate vestra degentes, devotum cogitamus vobis exhibere obsequium. Qui licet non simus censu pretiosarum opum locupletes, tamen studio sacrarum orationum non sumus omnino vacui, quas incessanter quotidie pro vobis, vestroque domino simul ac sobole offerimus: deprecantes ut ipsius dono diu hic incolumes, et in futura vita 109.0539D| semper sitis felices atque gaudentes. De caetero, quia vos comperi laudabili excellere ingenio, et sanctarum mulierum quas sacra Scriptura commemorat, virtutes ac studium in bono opere imitari, non frustra arbitratus sum quarumdam illarum historiam, allegorico 109.0540C| sensu ad sanctae Ecclesiae mysterium a nobis translatam, vestro nomini dicare atque transmittere, Judith videlicet, atque Esther: quarum unam coaequatis nomine, alteram dignitate. Quae quidem ob insigne meritum virtutis, tam viris, quam etiam feminis sunt imitabiles, eo quod spiritales hostes animi vigore, et corporales consilii maturitate vicerunt. Sic et vestra nunc laudabilis prudentia, quae jam hostes suos non parva ex parte vicerat, si in bono coepto perseverare atque semetipsam semper meliorare contenderit, cunctos adversarios suos feliciter superabit. Adhuc ergo in agone consistitis, ac ideo necesse est divinum implorare auxilium, ut qui suo sanguine mortem vicerat, mortisque auctorem captivaverat, in certamine istius mundi veram vobis 109.0540D| victoriam pariat; sicque veraciter triumphantes, ad aeternae beatitudinis gaudia vos pervenire concedat. Accipite ergo Judith homonymam vestram, castitatis exemplar, et triumphali laude perpetuis eam praeconiis declarate: ipsumque super omnia benedicite, 109.0541A| qui ei virtutem talem tribuit, ut invictum omnibus hominibus vinceret, insuperabilem superaret. Esther quoque similiter reginam regina, in omni pietatis et sanctitatis actione imitabilem, vobis ante oculos cordis semper ponite, quatenus illius sanctitatis meritum adaequantes, de terreno regno ad coelestis regni apicem conscendere valeatis: per ipsius scilicet gratiam, qui illas sanctas mulieres triumphare fecerat, 109.0542A| et universam Ecclesiam suam quam ipsae typo praeferebant, perpetua victoria triumphantem, coelestis patriae secum efficiat possessorem, Jesus videlicet Deus et Dominus noster, qui vos intus et foris, hic et ubique, nunc et semper custodire dignetur. Optamus vos bene valere, domina Augusta, memorem nostri.

PRAEFATIO. 109.0541|

109.0541A| Summe Sator rerum, qui verbo cuncta creasti,
Atque opus omne tuum dextra tu rite parasti,
109.0541B| Luminibus coelum et ramis florentibus arva
Ornans, sicque tuae deitatis jura revelas
Divis, unde Patrem summum te scire queamus;
Atque parem semper tibi Christum credere natum.
Flatus nempe sacer iste tibi Numine claro
Permanet aequalis, tecumque in saecula vivit.
Tu Deus es hominum rector Salvator et idem,
Praemia qui justis, poenamque merentibus indis.
Sexus, personas, aetates perspicis auctor
Mercedem et propriam donas justissimus omni.
Te quoque deposco ni linquas laedere quemquam
Reginam fraude, foveasque benignus amatam,
Tu ut facias fortis Judex regnare quietam
Istic, sicque polo Judith ipsa paretur adire.
Quo dignatque vocata ipsa sit munere Christi,
109.0541C| Quam hic memores laetus placat; sis et ubique
109.0542A| Illi quo valeat canere odas dicere et astris,
Nec jam fit voto reus altum ad culmen Olympi
109.0542B| Qui tendit mente casam ordinis atque beati
Ambit quam tribuit illi super aethera sedem,
Arbiter omnipotens, qui solus regnat in arce.
Hic tu, Christe, tui servas per saecula regnum et
Quos salvas illic, hic corripis ante benignus
Rex severus, justus, sanctus, mitis, amandus.
Fac nos velle, rogo, tua jussa implereque rite
Condignis factis fidei, bene jura tenendo.
Quo sedem superam regem te valde sequentes
Scandamus laeti, et capiamus regna serena,
Lux ubi perpetua est vitae, laus, gloria vera
Quo Pater, ac Natus, regnat et Spiritus almus,
Vivus namque Deus verus summusque creator,
Parvos qui et magnos sanat per saecula justus,
Omnium et est factor judex atque omnibus aequus.

INCIPIT EXPOSITIO IN LIBRUM JUDITH.

CAPUT PRIMUM. De Arphaxad rege Medorum, qui, superatis multis gentibus, Ecbatanis civitatem exstruxit, et quomodo postmodum a Nabuchodonosor superatus est. 109.0541|

« Arphaxad itaque rex Medorum subjugaverat 109.0541D| multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis. » Quidam quaerendum putant, historia Judith quo tempore, quibusve sub regibus edita fuerit; ob hoc maxime, quia ipsi reges in historia notati sunt, hoc est, Arphaxad et Nabuchodonosor, apud eos qui Assyriorum vel Medorum historias conscripsere, in ordine regum utriusque regni inserti non reperiuntur. Nam rex primus apud Assyrios, qui eminere caeteris potuit, Ninus fuit, qui in regione Assyriorum civitatem nominis sui, hoc est, Ninum, quam Hebraei vocant Niniven, dicitur condidisse. Hic ergo cum gentes plurimas bello petivisset ac superasset, postremum bellum illi fuit cum Zoroastre Bactryanorum rege, qui primus fertur artes magicas invenisse, 109.0542C| hocque occiso et ipse decessit. Post quem Semiramis uxor ejus totius Asiae regina Babylonem urbem instauravit, caputque regni Assyrii ut esset instituit, sicque regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit. Sed cum Arbatus, quem alii Arbacen vocant, praefectus Medorum, idemque natione 109.0542D| Medus, Sardanapalum regem suum apud Babyloniam interfecisset, regni nomen et summam in Medos transtulit: ita nimirum Babylonis regnum eo anno in Medos derivatum est, quo anno apud Latinos Procas Amulii et Numitoris pater, avus autem Reae Silviae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit. Discedente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldaei, quia Babyloniam sibi adversus Medos vindicaverunt. Ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit, Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius vocare voluerunt. Unde factum ut Nabuchodonosor, caeterique post eum usque Cyrum reges, quamvis Chaldaeorum viribus potentes, et Babyloniae nomine clarile gantur, in 109.0543A| numero et ordine regum non habeatur illustrium. Equidem eo tempore quo Azarias, qui et Ozias nominatus est, super duas tribus in Jerusalem regnavit, et Jeroboam filius Joab regis Israel super decem tribus in Samaria regnaverat, regnum Assyriorum per Arbatum destructum, atque in Medos translatum est, et interim sine principibus res agebatur, usque Dejocum regem, qui Ecbatanis condidit civitatem; in medio autem tempore, Chaldaei proprie praevalebant; quorum separatae quaedam regum successiones, ut supra dictum est, feruntur. Denique Thelgathphalnasar et Salmanasar et Sennacherib reges Assyriorum, terram Israelitarum iisdem temporibus vastasse, atque eos in captivitatem duxisse describuntur, antequam Dejocus in Media regnarit. 109.0543B| Noster autem Nabuchodonosor Jerosolymam vastavit. Tamen aliquorum regum Medorum inter Arbatum et Dejocum in Chronicis introducta reperimus nomina, ubi refertur quod post Arbatum viginti octo annis regnantem, secundus Sosarinus in Medis triginta annis regnaverit. Post quem Medus tertius annis quadraginta; post hunc quartus Carduceas annis tredecim; deinde Dejocus annis quinquaginta quatuor; post Dejocum autem Phraates annis viginti in memorata gente regnavit. Post hunc Cyaxarus sive Diocles annis triginta duobus, qui moriens imperium Astyagis ex filia regno privavit, ac regnum Medorum in Persas transtulit et in Babyloniam vastavit, ac regnum illius penitus destruxit, interficiens Baltassar abnepotem Nabuchodonosor 109.0543C| regis Babylonis, juvante sibi Dario, ut Josephus testatur, propinquo suo, filio utique Astyagis, annos aetatis habente sexaginta duos. Haec autem ideo posuimus, ut lector diligens aliquam notitiam regum Assyriorum atque Medorum in praedicto opere breviter a nobis succinctam inveniens, paratius agnitis regum successionibus historiae indagare possit veritatem, cui maxime praedictorum regum ordo narrationis conveniat. Caeterum Eusebius in Chronicis suis asserit Cambysem filium Cyri, qui post patrem triginta annis regnantem octo annis in Perside regnavit, ab Hebraeis secundum Nabuchodonosor vocari, sub quo Judith historia conscripta sit. Sed quia ipsa historia Arphaxad dicit esse regem Medorum, et Nabuchodonosor regem Assyriorum, qui regnaret 109.0543D| in Ninive, ipsumque Nabuchodonosor superasse regem Medorum, et obtinuisse eum, non invenio quomodo regnum Assyriorum a Medis atque Persis destructum atque vastatum rursus praevaluerit ipsis Medis, si Cambyses Nabuchodonosor esse intelligatur, nisi forte dicamus quod ipse Cambyses, quia gentes finitimas impugnare et Aegyptum superasse describitur, cum regnum Assyriorum atque Persarum eo tempore unitum erat, aliquem regem, nomine Arphaxad, in Media repugnantem vicerit, ac suo imperio subjugaverit. Sed ad hanc opinionem sequendam neminem invitum trahimus, eligat quisque quod sibi utile videatur tantum ut sensus ejus veritati non discordet.

109.0544A| « Et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et latitudinem cubitorum triginta, turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. » Ecbatanis Mediae provinciae metropolis est, quam superius diximus a Dejoco Medorum rege conditam, sed quia modo praesens historia aedificatam esse ab Arphaxad civitatem potentissimam murorum nimia celsitudine atque amplitudine, turrium altitudine narrat, possumus eam intelligere a Dejoco primitus conditam, sed ab Arphaxad amplificatam; sicut et Josephus narrat Danielem prophetam sub Dario rege in eadem civitate Mediae mausolaeum valde praeclarum et mirabiliter nimis 109.0544B| instruxisse, quod equidem, ut ipse dicit, manet hactenus, videntibus creditur mirum aedificatum, ita ut ea die qua conspicitur putetur esse constructum, sic ei pulchritudo nova videtur et solida, nullaque senectute tam magni temporis longaevitate confecta, cum aedificia eadem quae homines patiantur, et ad vetustatem perveniant, et sua fortitudine longaevitate careant, ac proprii decoris amissione marcescant. Hactenus enim sepeliuntur ibi Medorum reges atque Persarum, pariter et Parthorum. Et cui haec cura committitur, sacerdos est Judaeorum, et hoc fit usque ad praesens tempus. Sequitur:

« Et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. Anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex 109.0544C| Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum in campo magno, qui appellatur Ragau circa Euphraten et Tigrim, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. » Per nomina locorum situs denotantur gentium, quia et cosmographi produnt a flumine Indo, quod est ab Oriente, usque ad flumen Tigrim, quod est ab Occasu, regiones sunt istae: Aracusia, Parthia, Assyria, Persida et Media, situ terrarum montuoso et aspero. Hae a Septentrione habent montem Caucasum, a Meridie mare Rubrum, et sinum Persicum. In medio autem sui flumina praecipua Idapem et Arbiminin. In eis sunt gentes triginta duae. Sed generaliter Parthia dicitur, quamvis Scripturae sanctae universam saepe Mediam vocent 109.0544D| a flumine Tigri usque ad flumen Euphraten. Mesopotamia est incipiens a Septentrione inter montem Taurum et Caucasum, cui ad Meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia Eudemon, quae inter sinum Persicum et sinum Arabicum angusto terrae tractu, et montem versus extenditur. In his sunt gentes viginti octo, sicque factum ut duo potentissima regna inter se confligentes plurimarum gentium in confinibus suis comparaverint exercitus; ubi demum victoria ad Chaldaeos, sive Assyrios concessit. Mystice autem per Arphaxad arrogantium typus atque superborum potest exprimi, quorum totus nisus et labor, qui per fastum tumoris atque per elationem mentis agitur, 109.0545A| facile in partem spiritualis Nabuchodonosor, id est diaboli, cadit. Ipse enim est, ut Scriptura testatur, rex super universos filios superbiae. Unde etiam sequitur: « Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elatum est, » quia quando proditorum multitudinem decipiendo ac praevalendo antiquus hostis suae subjicit voluntati, tunc elatum est cor ejus, propriae illud ascribens fortitudini, non promisso divini judicii, et eo magis exardescit ad plurimorum interfectionem, quod se videt quibusdam praevalere per pravam suggestionem, et multos interitus sui habeat principes, de quo subditur:

« Et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco, et ad gentes, quae sunt in Carmelo et 109.0545B| Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdredon, et ad omnes, qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque Jerusalem, et omnem terram Jesse, quousque perveniatur ad montes Aethiopiae. » Per diversas provincias spiritualis Nabuchodonosor legatos suos mittit, cum turbas malignorum spirituum ad seducendas gentes dispergit, nec parcit quantum permittitur alicujus dignitati seu honori, sed omnes secum vult ad gehennam trahere, et socios facere propriae perditionis. Ad ipsos quoque fideles actus sui nequitiam porrigit, nec eos securos et quietos esse permittit, quod nomen Jordanis atque Jerusalem figuraliter ostendit. Neque sibi satis est ethnicos per errorem captivare, imo et studet, si possibile est, electos ipsos subvertere, 109.0545C| de quo in Job scriptum est: « Absorbet fluvium, et non mirabitur, habet et fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. » Et item: « Escae, inquit, ejus electae sunt; » sed quia licet multos superet, tamen a multis contemnitur, atque, ut justum est, cum pravis suggestionibus suis indigne repellitur atque abjicitur, sicut sequentia demonstrant, ubi dicitur:

« Omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abjecerunt. » Sed quia malignus hostis, licet aliquando a piis superetur, tamen a coepta malitia non desistit, sed in protervia sua perseverans rediviva rursum suscitat bella, ac totum furoris sui effundit tumultum; unde subjungitur. « Tunc indignatus Nabuchodonosor rex 109.0545D| ad omnem terram ad illam juravit per thronum et regnum, quod defenderet se de omnibus regionibus his. »

CAPUT II. De Nabuchodonosor rege Assyriorum, qui propter spretos nuntios suos Holofernem principem militiae cum exercitu direxit, ut ei omnem Occidentem subjugaret.

« Anno tertio decimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. Vocavitque omnes majores natu, omnesque duces et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui; dixitque cogitationem 109.0546A| suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio. » Quid est quod Nabuchodonosor furore repletus, et fastu arrogantiae elatus, promittit se ulcisci in his qui resistebant sibi, jactatque se omnem terram suo imperio subjugare velle, nisi quod diabolus propria superbia excitatus, totius orbis sibi spondet imperium, certatque pro viribus, ut a cultu pietatis abstracto, impietatis suae faciat consortes. Qui se quondam jactans de potentia regni sui, juxta prophetae sententiam, sub figura regis Babylonis taliter in corde suo locutus est dicens: « In coelum ascendam, super sidera Domini exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. » 109.0546B| Qui et in Evangelio Redemptorem nostrum deducens in montem excelsum valde, ostendit omnia mundi regna et gloriam eorum, et ait: « Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me; » arrogantia enim ei non per modum, sed infirma certum habet casum, quod in fine clarebit.

« Vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae, et dixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum. Non parcat oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. » Holofernem hunc aut gentium principatum, qui persecutus est Ecclesiam Christi, aut ipsum etiam iniquorum omnium caput, et novissimum perditionis filium possumus intelligere, 109.0546C| qui extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Domini sedens, ostendat se tanquam ipse sit Dominus, in quem totus intrabit Satanas, ut faciat ea quae non fecerunt patres sui, neque patres patrum ejus, et Domini patrum suorum non reputabit, nec quemquam deorum curabit. Qui juxta Danielis prophetiam adversus universa consurget, et veniet in multitudine magna, ut conterat et interficiat plurimos, et figat tabernaculum suum ample inter maria super montem inclytum, et sanctum, ubi et a divina potentia contritus corruet. Huic etiam, juxta Apocalypsin, draco dedit virtutem et potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes: « Quis similis bestiae, et quis poterit pugnare cum ea? » Et datum est ei os loquens 109.0546D| magna et blasphemiam; et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. Et aperuit os suum in blasphemias ad Dominum, blasphemare nomen ejus et tabernaculum ejus, et eos qui in coelo habitant. Et datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere illos. Et data est illi potestas in omnem tribum et populum, et linguam, et gentem, et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni, qui occisus est ab origine mundi. Per fraudem enim Antichristi, et falsam ipsius potestatem diabolus sibi totius orbis pollicetur dominationem, nec parcet oculus ejus ulli regno, quia persecutionem maximam excitat in universo mundo. Erunt enim, ut 109.0547A| Evangelium testatur, tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. Et nisi breviasset Dominus dies illos, non fuisset salva omnis caro, sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. Unde de historico Holoferne subjungit Scriptura dicens:

« Ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem, » Ut typici Holofernis exprimatur saevitia atque crudelitas, per omnia castella ascendit, et obtinet omnem munitionem, cum plerosque ex his qui videbantur habere firmitatem fidei et virtutum excellentiam partim dolo, partim etiam aperta insecutione, de statu verae religionis praecipitando dejecit atque prosternit. Et frangit omnes civitates excelsas, quia de nostris pastoribus, 109.0547B| qui praelati sunt gregi Dominico, nonnullos astutia sua frangit, ac omnem locupletationem eorum depraedat, cum scientiae ipsorum amplitudinem, cum caeteris instrumentis, quibus Deo servire debuerant, per illecebras voluptatum captivando, vel in manifestam blasphemiam compellendo, in usum servitii sui convertit. Eosque qui resistunt sibi, occidit in ore gladii, quia quos deflectere ad consensum nequitiae suae non praevalet, hos corporali morte interimere studet

« Praedavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terrae Cellon et transivit Euphratem, et venit in Mesopotamiam. » Per diversas enim provincias, et nomina diversorum locorum, quae in 109.0547C| historia continentur, distinctio designatur octodecim personarum grandium ac dignitatum, ex quibus omnibus diabolus aliquam contendit sibi vindicare portionem. Nec formidat alicujus pugnae subire difficultatem, sed propria malitia instigatus, grandis potentiae gravem certat efficere ruinam.

« Et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores et vineas fecit incidi, et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram. » Quid per Damascum, qui interpretatur sanguinis potus, nisi gentilium dominationis exprimitur potestas, quae fidelium, hoc est, martyrum Christi inhianter sitit fundere sanguinem, et maxime in illa persecutione novissima, quae juxta mundi finem ventura 109.0547D| est, quando tempus messis, hoc est, consummatio appropinquat saeculi. Tunc per secundam veri Holofernis, hoc est, Antichristi crudelissimam jussionem, per latitudinem totius orbis universae Ecclesiae gravissima excitatur persecutio. Et quidquid in satis viride, vel quidquid in arboribus floriferum, seu in vineis spiritualibus fructiferum, hoc enim sanctis viris invenitur utile, jucundum et fructuosum, totum gladio persecutionis devastare, ac flamma invidiae exurere contendit. Unde evenit, quod subjungitur: « Et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram; » quia carnalia corda, quae amore terrenarum rerum obligantur, audita et visa hostis ipsius immanitate contremiscunt. At vero hi 109.0548A| qui exuti terrestribus curis, et carnalium illecebris voluptatum cum Apostolo dicere possunt: « In carne autem ambulantes non secundum carnem militamus, et nostra conversatio in coelis est. Unde et Salvatorem nostrum exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformavit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, » non terrentur hostium temporali persecutione, sed elevatis oculis mentis propinquum judicis sui et redemptoris laetabundi exspectant adventum.

CAPUT III. Ubi Holofernes provincias devastans diversarum regionum legatos ad se missos suscepit, qui se et cuncta sua ei tradiderunt, et tamen ipsorum civitates ac deos destruit.

« Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes Syriae, scilicet Mesopotamiae et Syriae, Sobal et Libyae atque Ciliciae, qui venientes ad Holofernem: Desinat indignatio tua erga nos; melius est enim, ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur. » Devastante igitur Holoferne terram plurimorum, ex diversis urbibus ac locis reges et principes adulandi et placandi sibi eum causa legatos mittunt, hoc est, Syriae, Mesopotamiae, Libyae atque Ciliciae; quia aestuante in mundo persecutore divitiarum possessores, et potentes saeculi, atque voluptatum terrestrium 109.0548C| amatores conciliare sibi nequam principem student, quatenus mortis discrimen, et concupitarum rerum damnum evadere possunt. Denique difficile est, imo impossibile, ut amatores mundi veri fiant dilectores Domini, dicente Scriptura: « Qui vult amicus esse saeculi hujus, inimicus Domini constituitur. » Et Joannes apostolus: « Si quis, inquit, diligit mundum, non est charitas Patris in eo. » Similiter quoque Dominus in Evangelio de divite, qui habebat multas possessiones, et tristis in verbo Dei effectus est, dixit discipulis suis: « Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum: Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. » Item alibi in Evangelio de parabola 109.0548D| seminantis sic inter caetera ait: « Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. » Nomina supra memoratarum provinciarum non incongrue idipsum sua interpretatione ostendunt; nam Syria interpretatur sublimis, sive dumeta, seu vana vetustas; Mesopotamia elevata; Libya venientis, sive intrantis. Cilicia coetus, luctus vel vomitus ejus. Qui ergo corde in desideriis terrenis defluit, et extollitur mundana superbia; veterisque hominis vanitatem sequitur, ingrediens terram duabus viis, proculdubio lugentium coetui atque luxuriae suae poenas luentium in inferno sociabitur. Et juxta illud libri Job: « Ad calorem 109.0549A| nimium transit ab aquis nivium; » ubi secundum Evangelii sententiam: « Et vermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur. »

« Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum. Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes, et honorati simul cum populis exirent obviam venienti, excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis, nec ista tamen facientes ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit. » De montibus cum 109.0549B| equitibus immanis turba persecutorum descendit, cum de iniquo consilio superbae mentis ad perpetrandas pravas actiones foris procedit. Obtinet civitatem et omnem inhabitantem terram, cum carnales mentes et operationes illorum in nequitiae suae usum convertit; cui auxiliatores sunt viri fortes ex urbibus et strenui ad bellum, cum eos, quos ingenii calliditate et corporis valetudine florere conspicit, undique ad suam malitiam exercendam colligit, ut tanto innocentium turbam fortius premat, quanto plurimorum societatem in suae fraudis consensum trahat. Et quorum se mentibus per delectationes terrenas placere considerat, per eorum molimina simplicium vitam in fundo subvertat. Nec tamen ipsi exsecutores suae voluntatis ista facientes ferocitatem 109.0549C| ejus Christiani evadunt, sed cum per eos sui doli in aliis machinamentum expleverit, ipsorum quoque consequenter interitum consummabit. Unde subjungitur: « Civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit, » cum non solum eorum infandos actus finis malus dissipat, sed et simulationem eorum, qua se impune posse peccare fingebant, post mortem corporis in animabus eorum poenis ignis aeterni excruciat. Cujus nequitiae auctor nullo modo latet, sed subsequenti sententia manifestatur cum dicitur:

« Praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret, ut ipse solus diceretur Deus ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subjugari. » Quia ipse diabolus, qui 109.0549D| rector et caput omnium est iniquorum, hoc per occultas insidias molitur, hocque per apertas persecutiones machinatur, ut sensus et labor terrestrium universus in suum cultum commutetur, et ipse omnium dominetur. Nec mirum, quia in hominibus hoc agere certat, cum et hominem Deum fraudis suae dolo aggredi praesumpsit, et illum in montem excelsum ducens, et omnem gloriam mundi ei ostendens sermone nefando tentavit dicens: « Haec omnia tibi dabo si procidens adoraveris me. » Sed confusus ab eo recessit, in quo malitiae suae effectum nullum habuit, imo potestatis suae dominationem in nobis amisit, quia victoria nostra caput est nostrum, « qui alligavit fortem et ejus vasa diripuit, ipsamque mortem sua morte interficiens, triumphans resurrexit 109.0550A| in gloria, ut in nomine ipsius omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Deus noster Jesus Christus in gloria est Dei Patris. »

CAPUT IV. Ubi filii Israel, cognito adventu Holofernis, exterriti, et coeperunt praeparare munitiones et clamare ad Dominum instantissima voce. De eo quod Eliachim sacerdos magnus filios Israel confidere de Domini praesentia cohortatur, ne hostium paverent incursum.

« Tunc audientes haec filii Israel, qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat caeteris civitatibus et templis earum. Et miserunt in omnem 109.0550B| Samariam per circuitum usque Jericho, et praeoccupaverunt omnes vertices montium, et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparationem pugnae. » Aestuante persecutore timor et tremor invasit Israelitas, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat caeteris civitatibus et templis eorum; cum Ecclesia Christi fragilitati compatiens infirmarum animarum, quas sub cura sua susceptas, quae et rudium in fide casum pertimescens, saevitia atque calliditate hostis antiqui praecavere studet, ne per lictores suos, hoc est, paganos, Judaeos et haereticos, corda innocentium decipiat, atque gravem in populo Domini efficiat ruinam. Et propter hoc dicitur, quod mittentes Israelitae circumquaque praeoccupaverint omnes vertices 109.0550C| montium, quia sanctae Ecclesiae auctoritas praepositorum suorum commovet strenuitatem, quatenus probos viros, atque virtutum studiis celsos omni intentione et insitam precibus, quam etiam exhortatione confortare et servare studeat illaesos; ut si alicubi hostis per simplicium injuriam in castra Ecclesiae irrumpere tentaverit, per istorum fortitudinem, ac robur fidei ocius repellatur. Et muris circumdant vicos suos, cum fidei scuto, et propugnaculo virtutum undique munire student sibi commissos. Et congregant frumentum in praeparationem pugnae, cum sententias sacrarum Scripturarum, et pabulum coelestis doctrinae in pastum fidelium animarum recondunt, ne forte fame divini verbi desperent, 109.0550D| atque hostium spiritalium praedae fiant.

« Sacerdos etiam Eliachim scripsit ad universos, qui erant contra Esdrelon, quae est contra faciem campi magni juxta Dothain et universos, per quos viae transitus esse poterat, ut obtinerent ascensus montium, per quos via esse poterat ad Jerusalem, et illic custodirent ubi angustum esse iter poterat inter montes. » Sacerdos Eliachim, qui interpretatur Domini resurrectio, nullum melius designat, quam Redemptorem nostrum, qui in Evangelio ait: Ego sum resurrectio et vita. » Iste ergo scribit ad universos, qui erant contra faciem campi magni juxta Dothain, cum per Scripturam evangelicam commonet omnes fideles suos ac devotos famulos, qui contra delectationes mundi, et carnalia desideria, 109.0551A| quae ducunt ad defectionem vitae ac mortem perpetuam, pugnant, ut observent ascensus montium, hoc est, subtilitatem ingenii quorumlibet, ne haeretica versutia subtilem ibi inveniat tramitem, et per hunc in Ecclesiae castra perniciosum introducat errorem. Sicut enim acumen ingenii plurimum prodest in his, qui timendo Deum sinceritatem fidei catholicae humiliter servant, ita plurimum obest in illis qui spernentes Domini timorem superbiendo sectas nocivas contra fidem componere non formidant. Sed veri Israelitae sacerdotis sui et Domini scriptis admoniti, divinorumque testamentorum sententiis imbuti, per viam praeceptoris sui obediunt mandatis. Unde fit quod sequitur:

« Et clamavit omnis populus ad Dominum instantia 109.0551B| magna, et humiliaverunt animas suas in jejuniis et orationibus ipsi et mulieres eorum, et induerunt se sacerdotes ciliciis, et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini, et altare Domini operuerunt cilicio, et clamaverunt ad Dominum Deum unanimiter. » Humiliant animas suas in jejuniis ipsi et mulieres eorum, qui per continentiam salutarem non solum carnem macerant, quin etiam suas mentes ab illicitis desideriis coercendo castigant. Infantesque prosternunt contra faciem templi, qui innocentium preces ante conspectum gloriae Domini cum lacrymis suppliciter offerunt. Induunt se sacerdotes ciliciis, et altare Domini operiunt cilicio, cum doctores Evangelii, et duces plebis Dei et devotionem pariter cum populo, et actionem 109.0551C| assumunt poenitentiae, quatenus sibi majestatem divinam concilient, et pietatis ejus misericordiam impetrent. Ipsi sunt autem altare Domini, qui in ara cordis sui jugiter laudis hostiam immolant. Cilicium autem quod de caprarum pilis texitur, peccatorum praestat figuram, pro quibus necessaria est poenitentia, quia sine illa ipsi peccatores verae salutis non inveniunt remedia. Hocque sciendum, quod magnum et praecipuum in piis precibus sit adjutorium, si meditatio Dominicae passionis adhibeatur, quae in ara crucis pro peccatis nostris expleta est, quia non solum pro nostris offensionibus, sed etiam pro totius mundi in expiationem omnium peccatorum sanguis Redemptoris nostri effusus est. De quo Joannes ait: « Advocatum habemus 109.0551D| apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. »

« Et clamaverunt, inquit, ad Dominum Deum Israel unanimiter, ne darentur in praedam infantes eorum, et uxores earum in divisionem, et civitates eorum in exterminium, et sancta eorum in pollutionem. » Quia unanimitas Ecclesiae apud Domini misericordiam, velocem meretur exauditionem, nec hostis praevalet eis nocere nequitia, pro quibus charitatis atque unanimitatis laborat instantia. Unde Paulus docet unitatem spiritus servare in vinculo pacis, et unanimes esse in orationibus. Quia, juxta Jacobi sententiam, « multum valet deprecatio justi. » 109.0552A| Et Petrus: « Charitas, ait, multitudinem cooperit peccatorum. »

« Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israel, locutusque est ad eos dicens: Scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras, si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini. » Spiritualis enim Eliachim et verus sacerdos noster, qui secundum ordinem Melchisedech pontifex nobis a Deo factus est, non solum per semetipsum incarnationis suae tempore, sed et modo in apostolis suis et doctoribus Evangelii castra circuit Ecclesiae, commonens fideles suos hostis antiqui praecavere insidias, et exhortans eos in fidei virtute ac precum perseverare constantia, quae eis certam de omnibus inimicis 109.0552B| parit victoriam. Unde legitur in Evangelio, quod circuiret Jesus totam Galilaeam docens in synagogis et praedicans Evangelium, et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. Et alibi ipse discipulis suis ait: « Vigilate itaque omni tempore, orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante filium hominis. » Hinc Petrus hortatur dicens: « Sobrii estote et vigilate in orationibus, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide. Adjuvant autem ad hoc certamen agendum fortium virorum exempla, qui eminentia rectae fidei hostibus praestabant universis, et robore virtutum eos constanter revincebant. Unde Eliachim ipse Moysi exemplum, quo 109.0552C| contra Amalech magis oratione quam armis bellicis confligebat, introduxit. Hinc etiam Paulus ad Hebraeos fidei virtutem laudans, patrum copiosa exempla in testimonium ascivit, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt promissionem. De quo et Jacobus ait: « Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae per prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. »

« Ad hanc igitur exhortationem ejus deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini, ita ut etiam hi qui offerebant Domino holocausta, praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino, et erat cinis super capita eorum. Et ex toto corde suo omnes orabant Deum, ut visitaret populum suum Israel. » Denique fideles, praedicatorum suorum 109.0552D| exhortatione confortati, permanent in oratione, et eo magis, quo bonorum magistrorum exemplis provocantur, qui secundum Domini praeceptum dicunt et faciunt. Offerunt ergo Ecclesiae Christi sacerdotes praecincti ciliciis holocausta Domino, quando carnem suam crucifigentes cum vitiis et concupiscentiis totam vitam dedicant Deo. Offerunt et sacrificia Domino, quando hostiam laudis ore et animo offerunt devoto. In quorum capitibus ponitur cinis, cum fragilitatis suae sedulo memores corde contrito et humiliato lacrymas Domino pro salute veri fundunt Israelis, quatenus ab inimicis liberati ad conspectum perveniant sui Redemptoris.

CAPUT V. Quod Holofernes audiens filios Israel itinera montium conclusisse, iratus est valde, et a principibus suis exquirit, unde filii Israel originem ducerent, vel quae eorum virtus esset, cui Achior plenius de hac re respondit. Ad ejus relationem irati principes Holofernis.

« Nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum, quod filii Israel praepararent se ad resistendum, ac montium itinera conclusissent, et furore nimio exarsit in iracundia magna, vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon, et dixit eis: Dicite mihi quis sit populus iste, qui montana obsidet, aut quae, et quales, et quantae sint civitates eorum, quae etiam sit virtus eorum, aut quae sit multitudo eorum, vel quis rex militiae 109.0553B| illorum, et quare prae omnibus qui habitant in Oriente, isti contempserunt nos, et non exierunt obviam nobis, ut susciperent nos cum pace. » Nuntiatur Holoferni typice, quod filii Israel praeparent se ad resistendum, ac montium itinera concludant, quia hoc innotescit sanctae Ecclesiae persecutoribus universis, qui parent voluntati diaboli, ceu membra capiti, quod credentes Christo Domino deliberant repugnare malis animo fido, et omnem superbiam detestentur, per quam maxime adversarii irrumpere et vincere student. Hinc irritatus hostis admirande sciscitatur, unde eis tanta sit mentis constantia, quod munimentum fidei, quis rex, quae militia tantae virtutis, cujus potentiae nemo resistere possit? Et bene in Oriente isti habitare dicuntur, 109.0553C| quia lumine fidei ac luce scientiae tales semper illustrari desiderant, quatenus tenebrarum cohortes expugnare ac repellere facilius possint.

« Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait: Si digneris audire, Domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo tuo qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. Populus iste ex progenie Chaldaeorum est. Hic primum in Mesopotamia habitavit, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldaeorum. Deserentes itaque caeremonias patrum suorum, quae in multitudine deorum erant, unum Deum coeli coluerunt, qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Choran. » Per Achior ducem filiorum Ammon, qui licet 109.0553D| idololatriae deditus fuerit, tamen aliqua vera de divinis operibus atque miraculis praedicavit, non inconvenienter illi intelliguntur, qui nondum regenerati sunt Christi baptismate, nec fidem catholicam perfecte didicerunt, sed tamen aliqua jam doctrinae evangelicae insignia audiendo perceperunt, quae etiam proferre ad aliorum notitiam non pertimescunt, quae fidei nostrae concordant. Hi contra Ecclesiae unitatem cum caeteris persecutoribus Christianae fidei licet pugnare non detrectent, tamen ratione veritatis superati ipsam veritatem usquequaque abscondere non possunt, imo plerumque eam lucidis sententiis promunt. Unde in libro Job amici ipsius Job, qui ad consolandum eum venerant 109.0554A| super plaga quae ei acciderat, pro consolatione injuriam inferentes aliqua in suis dictis vere inferebant, sed tamen per omnia ipsi veritati non concordabant. Habent quippe haeretici proprium, ut malis bona permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si enim prava dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quae vellent nemini persuaderent. Rursum si semper recte sentirent, profecto haeretici non fuissent; sed dum fallendi arte ad utraque deserviunt, et ex malis bona inficiunt, et ex bonis mala, ut recipiantur, abscondunt. Sicut qui veneni poculum porrigit, ora poculi dulcedine mellis tangit, cumque hoc quod dulce est primo tactu delibatur, et illud quod est mortiferum indubitanter absorbetur: itaque haeretici, licet permiscant recta perversis, ut audiendo 109.0554B| bona auditores sibi attrahant, et exhibendo mala eos latenter peste corrumpant, aliquando tamen praedicatione Ecclesiae sanctae et exhortatione correcti ab hac sensus sui diversitate salvantur. Sicut Achior videns victoriam Judith, reliquit errorem pristinum, et associatus est Israelitis per credulitatem circumcidens carnem praeputii sui, et appositus est ad populum Dei. Hinc et amici Job reconciliationis suae sacrificium ejus de sancti viri manibus offerunt, atque ad superni judicis gratiam vel addicti revocantur; quos tamen in Evangelio illa decem leprosorum mundatio designat. In lepra quippe et pars cutis in fulgorem ducitur, et pars in colore sano retinetur. Leprosi itaque haereticos exprimunt, qui dum rectis prava permiscent, colorem sanum maculis aspergunt. 109.0554C| Unde et bene ut salventur, clamant: « Jesu, praeceptor, » qui enim in ejus verbis se errasse significant hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant.

« Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba haec, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum: Quis est iste qui dicat filios Israel posse resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnae? Ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos, ascendamus in montana, et cum capti fuerint potentes eorum, tunc cum eisdem gladio transverberabitur. » Magnates Holofernis audito veritatis testimonio irascuntur, cum hi qui in fastu mundano superbiunt testificante Evangelio virtutem Christi 109.0554D| irritant, atque praedicatores ipsius cum caetera turba fidelium interimere minantur, quasi homines inermes et inhabiles pugnae forinsecus despiciunt, qui vigorem animi eorum et fidei virtutem, quibus invisibiliter contra hostes spirituales pugnant, considerare interius nequeunt, quasi turbae periturae praecones veritatis tradere jubent, qui spe falsa potentiae suae se delusos esse non vident. Hinc in Evangelio Judaei, qui propter perfidiam suam ad phalangas Holofernis typice perveniebant, caeco nato a Salvatore illuminato, quem a synagoga ejecerunt, quasi insultantes atque maledicentes dicebant: « Tu discipulus ejus sis, nos autem Moysi discipuli sumus, » quia eum perditum aestimaverunt, qui de suo consortio separatus 109.0555A| redemptoris discipulatui adhaesisset, quem crucifigere ac morti tradere jam tum decreverant. Unde bene ejusmodi convenit, quod de Achior factum Scriptura commemorat, dicens.

CAPUT VI. Holofernes Achior sacerdotem duci jubet ad Bethuliam atque ad arborem ligari, quem filii Israel resolutum vinculis ad Bethuliam duxerunt, atque eum consolati sunt.

« Tunc Holofernes praecepit servis suis, ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel. Et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria. Sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii; illi 109.0555B| autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. » Servi Holofernis comprehensum Achior per campestria ducunt, cum persecutores catholicae fidei confessores Christi ad illicita desideria et ad latam atque spatiosam viam saeculi, quae ducit ad mortem, pertrahere cupiunt; sed cum ad montem appropinquant, fundibularii contra eos egressi jaculis perterritos fugant; quia viri virtutis, qui supernae contemplationi frequentius adhaerent, testimoniorum sagittis malevolos perturbant. At illi cum votum suum ad effectum perducere nequeunt, vinctum ad arborem manibus et pedibus ligare disponunt. Quia militem Christi cum persuasu pravo seducere non 109.0555C| possunt, crucis ac mortis ejus participem facere contendunt; ipsique revertuntur ad dominum suum, quia non correcti, sed magis depravati ad servitium pristini domini per augmenta scelerum revertuntur.

« Porro filii Israel descendentes de Bethulia venerunt ad eum, quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent. » Quid est quod ad arborem ligatum Achior Israelitae solvunt, nisi quod doctores Ecclesiae catechumenos suos poenas persecutorum non belli, sed ne mortem ipsam pertimescere docent. Quasi enim ab arbore ligatum solvi, est a formidine crucis mentem pavidam sanis sermonibus et ad passionem pro Christo evangelicis doctrinis et sanctorum exemplis 109.0555D| roborari, sicque hoc digne fit, si ad exemplum illorum principum, hoc est Oziae et Charmi, qui Achior confortantes preces devotas cum omni populo effuderunt, magistri Ecclesiae cum caetera turba fidelium auditores suos piis precibus Domino commendare studuerunt, ut ejus dono impendatur, quod humana non potest tribuere infirmitas.

« Tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam, et fecit ei coenam magnam, et vocatis omnibus presbyteris simul expleto jejunio refecerunt. Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra Ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israel. » Coenam magnam expleto jejunio facit, qui animam languidam et pane verbi 109.0556A| Dei diu indigam, evangelicis doctrinis et dapibus virtutum reficit, adjunctis ad hoc convivium omnibus presbyteris, quia valde congruum est, ut in instructione neophytorum presbyteri et virtutum viri aggregentur, quatenus eorum cohortatione et exemplis ad perficiendam et conservandam fidem traditam roborentur. Hoc enim fecerunt apostoli Christi, quando ad praedicationem Evangelii dilatandam sancti ordinis viros sibi subrogaverunt, ut Evangelii seminarium in totam mundi latitudinem longe lateque per multos praedicatores dispergeretur, et plurimus fructus a pluribus messoribus in horreum Christi conferretur. Hoc etiam iisdem discipulis suis ipsa Veritas praecepisse videtur, cum in Evangelio ait: « Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt jam ad 109.0556B| messem. » Et item: « Messis, inquit, multa, operarii autem pauci rogate dominum messis ut mittat operarios in messem suam. »

CAPUT VII. De eo quod Holofernes exercitum ad Bethuliam duxit, et eorum aquaeductus incidi praecepit, eosque a fontibus arceri. Quod Bethuliae cives, sitis penuria coarctati, ad Oziam venerunt, precantes urbem tradi in manus Holofernis, quos ille quinque adhuc dies exspectare persuadet.

« Holofernes autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam. Filii autem Israel ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes, ut Deus Israel misericordiam suam ostenderet super populum suum. 109.0556C| Et assumentes arma sua bellica sederunt per loca quae ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa; et erant custodientes ea tota die et nocte. » Hortatur milites suos spiritualis Holofernes et hostis certissimus populi Dei, ut ascendat contra Bethuliam, hoc est, contra Ecclesiam catholicam, quae est domus Dei, ex vivis lapidibus utique constructa, quatenus quoscunque possint inde auferant et dolo perimant. Sed illi unanimiter clamant ad Dominum, petentes ut misericordiam suam ostendat super populum suum; assumuntque arma sua bellica, hoc est, virtutum sacrarum studia, et custodiunt angusti itineris loca, mentis scilicet suae penetralia, ne hostis dolosus aditum patentem alicubi inveniat, per quem delectationem carnalem noxia cogitatione 109.0556D| introducat.

« Porro Holofernes dum circuit, reperit quod fons qui fluebat in aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeretur: et incidi praecepit aquaeductum illorum. Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum. Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes: Filii Israel non in Iancea nec sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt colles in praecipitio constituti. Ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem 109.0557A| suam. » Quid est quod Holofernes aquaeductum, qui in parte australi a fonte in civitatem inferebat aquam, praecipit incidi, nisi quod persecutores fidelium doctrinam Evangelii, quam ex fonte vivo procedentem sancti doctores gratia Spiritus sancti illuminati per oris sui fistulam in civitatem introducunt Ecclesiae, prohibendo ac mortem minando jubent auferre, quatenus indigentia potus vitalis prius in animabus suis sitim sustineant, et sic funditus eos poenis inflictis evertant. Sed erant fontes ibidem ex quibus videbantur furtim haurire aquam, tam ad refocillandum quam ad potandum, hos quoque suggerentibus filiis Ammon et Moab similiter praedo iniquus jussit custodiri, ne aliquod refrigerium Israelitae inde haberent. Et quid per eos minutos fontes ex quibus 109.0557B| cives Bethuliae furtim bibebant, nisi dogmata philosophorum, quae tam in philosophica quam etiam morali, atque etiam inspectiva doctrina aliquod solatium scientiae et honestatis proferre videntur Ecclesiae filiis. Sed haec similiter noxius persecutor suadentibus iniquis auferre molitur, ut undique maxima penuria coarctati subito destituantur. Sic et in Regum libro legitur quod Philisthiim auferentes fabros ferrarios caverant, ne forte facerent Hebraeis gladium aut lanceam. Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum. Hoc est, quod diabolus maximo conamine studet, ut per ministros suos doctrinae elementa, et virtutum arma ab Ecclesia auferat, ut sic nequitiam suam in interitu servorum Dei expleat. 109.0557C| Legitur etiam in historiis, quod gentium principes, et maxime Julianus Apostata non solum divinam, verum etiam humanam, Christianis interdicendo denegarit philosophiam. Sed tamen virtus Dei, quae per Spiritus sancti gratiam non solum per verba, quin etiam per internam aspirationem electos suos docet, non derelinquit fiduciam habentes in se, sed juxta illud Psalmistae: « Redimet animas servorum suorum, et non delinquet omnes qui sperant in se. »

« Tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque, juvenes et parvuli omnes simul una voce dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum. Et ideo non est qui adjuvet cum prosternamur ante oculos 109.0557D| eorum in siti et perditione magna. Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte nos tradamus omnes Holoferni. Melius enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur et simus opprobrium omni carni. » Haec vox carnalium est, qui fide tantum manent in Ecclesia, caeterum moribus valde discrepant, juxta illam Evangelii parabolam, ubi mali pisces cum bonis in sagena Domini hactenus inclusi memorantur, donec ad littus futuri judicii penitus excludantur. Hi quoque praesentis vitae incommoda graviter ferentes melius esse credunt praesentibus uti deliciis, quam pro Christi nomine corporalibus affici poenis, et coelestibus pro hoc in futuro remunerari bonis. Tales frequenter 109.0558A| magistros suos importunis querimoniis gravant, et sibi ad luxum saeculi sequendum cogunt. Unde subjungit.

« Et cum fatigati his clamoribus, et his fletibus lassati siluissent, exsurgens Ozias infusus lacrymis dixit: Aequo animo estote, fratres, et hos quinque dies exspectemus a Domino misericordiam. Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo. Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus haec verba quae locuti estis. » Quinque dies isti, quinque sensus corporis, cum quibus praesens vita deducitur, possunt accipi. Quasi enim quinque dierum spatium ad inducias doctor iners petit, qui corporale solatium auditoribus suis a Domino praesentialiter dandum 109.0558B| indiscrete promittit, quasi in sua manu sit summi datoris munificentia, cum magis tempus ac modus tribuendi in dantis quam accipientis consistat potestate. Sin autem praesentis vitae illis juxta promissum suum denegatur a summo Judice conferri commodum, eos protinus sinunt ad illicitum declinare appetitum, et cedendo persecutoribus suis corporale declinare supplicium; cujus conventionis placitum Judith nostra, hoc est, sancta Ecclesia respuit, et quasi nocivum contemnit, quod in sequentibus manifeste declarabitur.

CAPUT VIII. Ubi Judith Chabri et Charmi presbyteros arguit pro eo quod Ozias princeps diem liberationis Domino statuit, ipsaque se ad liberandum populum accingens, non vult quid sit actura inquiri.

« Et factum est, cum audisset haec verba Judith vidua, quae erat filia Merari, filii Idox, filii Joseph, filii Oziae, filii Elai, filii Jamnor, filii Gedeon, filii Raphaim, filii Achitob, filii Melchiae, filii Enan, filii Nathaniae, filii Salathiel, filii Simeon, filii Ruben: et vir ejus fuit Manasses, qui mortuus est in diebus messis hordeaceae; instabat enim super alligantes manipulos in campo, et venit aestus super caput ejus, et mortuus est in Bethulia in civitate sua, et sepultus est illic cum patribus suis. Erat autem Judith relicta ejus vidua jam annis tribus et mensibus sex. Et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, et habens super lumbos suos 109.0558D| cilicium, jejunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbata, et neomenias, et festa domus Israel. Erat autem eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam numerosam, ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas. Et erat haec in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. Haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset, quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi. Et venerunt ad illam, et dixit illis: Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis, si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium? Et qui estis vos, qui 109.0559A| tentatis Dominum? Non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat. Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum diem constituistis ei. Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipsum poeniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrymis postulemus: non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur. Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi, dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam. » Judith ergo, quod Ecclesiae typum habeat, magistrorum traditio manifestat; interpretatur confitens vel laudans, et est filia Merari, 109.0559B| hoc est, amaritudinis; quia per praesentis vitae tribulationem et amaritudinem ad futura gaudia pervenitur, ubi sancta anima et in mortali carne Deum laudabit in aeternum. Quod enim quinta decima generatione eadem Judith progenita in Scriptura reperitur, hoc nimirum significat, quod nostra Ecclesia per hextoadem et octoadem legis et Evangelii de patriarchis et apostolis edita est, et ad coelestem gloriam promerendam destinata; nam hic numerus graduum in psalterio mystice positus est, et typum praefert futurae ad coelum ascensionis, quo sancti pervenientes merito dicere possunt: « Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini; qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. » Haec Manassen, qui interpretatur oblitus vel incitatus habuit 109.0559C| maritum; qui et in messe hordeacea stans super alligantes manipulos in campo, veniente aestu super caput ejus, mortuus est. Quia sive legis decalogo, sive ritu gentilitatis priscis temporibus copulata atque obnoxia esse dignoscitur, sed veniente Christo, et sole Evangelii clarescente, omnis illa carnalis observantia cessit, et quasi vilis messis collectio velocem finem habuit, ad spiritualem ergo per Christum translata est culturam. Quod Paulus apostolus multiplici narratione ita ostendit. Nam ad Galatas scribens sic ait: « Priusquam enim veniret fides sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. Atque lex paedagogus noster erat in Christo Jesu, ut ex fide justificemur. At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo. Omnes enim 109.0559D| filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. « Et item: « Ego, » inquit, « per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam Christo confixus sum cruci. Vivo autem non ego, vivit vero in me Christus, quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei. » Et iterum: « Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. » Ad Romanos vero ita ait: « Fratres mei, vos estis mortificati legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit. » Et rursus: « Lex, » inquit, « spiritus vitae liberavit me a lege peccati et mortis: finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. » Ad Ephesios quoque sic ait (Ephes. II): « Vos cum essetis mortui 109.0560A| delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri: Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvati. » Et iterum: « Per quod memores estote, quod aliquando vos, qui eratis gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manu facta, qui eratis illo tempore sine Christo alienati a conversatione Israel et 109.0560B| hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Jesu vos: qui aliquando eratis longe; facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitias in carne sua: legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in semetipsum, in unum novum hominem faciens pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizans pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope. » Quod autem dicitur Judith post viri sui mortem jam annis tribus et mensibus sex relictam esse viduam, significat Ecclesiam a mundi illecebris destitutam sanctae Trinitatis fidem, et bonorum 109.0560C| operum habere perfectionem. In superioribus suae domus fecit secretum cubiculum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, cum in arce mentis suae firmam posuit custodiam, ut non per diversa vanis defluat desideriis, sed cum cogitationibus mundis incontaminatam se in conspectu sui servaret Conditoris. Haec habebat super lumbos suos cilicium, et jejunabat omnibus diebus, quia per continentiam vitae et mortificationem voluptatum terrena in se crucifixit desideria, et concupiscentias carnis restringebat, futurae vitae solemnitatibus et sabbato animarum in coelesti regno omnino se praeparans, ubi pro praesente tribulatione cum sanctis angelis plenum perceptura est gaudium. Cui vir suus reliquerat divitias multas, et familiam copiosam, ac possessiones armentis 109.0560D| boum et gregibus ovium plenas: quia sive ex veteris legis instructione, sive etiam ex philosophicae doctrinae institutione cum moralibus disciplinis multiplices opes sibi Ecclesia ad Christum veniens reservabat scientiae. Hinc et Doctor gentium gloriabatur se nutritum esse secus pedes Gamalielis, qui erat doctor legis honorabilis. Et Moyses eruditus esse legitur in sapientia et doctrina Aegyptiorum. Si cui viro hic sensus displicuerit, quod dixerim Manassem virum Judith legis decalogum sive ritum gentilitatis significare, potest eum alacriore mysterio ad Christum, qui est verus sponsus Ecclesiae, transferre, qui bene Manasses dici potest, quia oblivisci nos faciet calamitatis pristinae per consolationem futurae 109.0561A| vitae. Hic ergo in diebus messis hordeaceae, hoc est, in conversione plebis Judaicae, cum mitteret praedicare apostolos suos Evangelium, et congregare manipulos credentes de terra Israelitarum, venit aestus super caput ejus, quando excitabant illi persecutionem, causa divinitatis ejus. Caput vero Christi est Deus; nam maxime scandalum sumebant inde Judaei, quod diceret patrem suum esse Deum, dicentes ad illum: « De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis te ipsum Deum. » Et ad Pilatum: « Nos, » inquiunt, « legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. » Passus ergo est Dominus Jesus in gente sua, et sepultus in horto Jerosolymitano, tertiaque die resurrexit a mortuis, ascendens in coelos 109.0561B| sedet ad dextram Dei Patris, inde venturus judex vivorum ac mortuorum. Hujusmodi ergo sponsa, postquam ablatus est ab ea sponsus, jejunio et abstinentiae operam dedit omnibus diebus vitae suae, utique usque ad consummationem saeculi servat castitatem fidei, nec ullo modo consentit erroribus haereticorum pollui. Cui vir suus reliquerat divitias multas, spiritualis profecto sapientiae et omnium virtutum. Familiamque copiosam, cum omnium gentium congregavit ad eam multitudinem infinitam. Possessiones quoque in armentis boum et gregibus ovium, qui subdidit ei non solum eos qui utiles potuerunt fieri in agro Dominico, sed etiam illos qui innocentiam mentis atque obedientiam actu impenderent devoto. Haec in omnibus famosissima, quoniam 109.0561C| valde timet Dominum. Cujus laudes Salomon juxta finem Proverbiorum suorum plenissime explicat, ubi inter caetera ita dicit: « Mulier timens Dominum ipsa laudabitur, datur ei de fructu manuum suarum, et laudant eam in portis opera ejus. » Hinc et Isaias ait: « Timor Domini ipse est thesaurus ejus. » Itaque cum audisset Judith, quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, reprobavit sententiam, injustum judicans Domino miserationis suae tempus constituendum, cum ille solus prae omnibus novit et tempus et modum miserationis suae; ac propterea non licet cuiquam petulanter pro aliqua re Dominum postulare, sed magis ad arbitrium ejus cuncta referre: sicut legitur quidam Patrum in oratione tantum dixisse: 109.0561D| Fili Dei, sicut vis et sicut scis, miserere mei. Unde in libro Danielis tres pueri Nabuchodonosor impiissimo regi, qui illis poenas inferre minabatur, et Dei potentiam blasphemavit, ita leguntur respondisse: « Non oportet nos hac de re respondere tibi; ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis, et de manibus tuis, o rex, liberare. Quod si noluerit, notum sit tibi rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream quam erexisti non adoramus. » Nullo ergo modo oportet Christianum, cui coelestis regni gloria promissa est, de praesentis vitae commodis nimium certare, ac Dominum inordinate postulare, qui dedit majora, ipse procurat etiam et minora, de quo ipsa Veritas in Evangelio 109.0562A| ait: « Nolite ergo solliciti esse dicentes, quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? haec enim omnia gentes inquirunt, scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Quaerite ergo regnum Dei et justitiam ejus, et omnia haec adjicientur vobis. » Hinc et Apostolus ait: « Si autem in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. » Ergo praesens vita fidelibus sit in usu, futura autem in fructu salutis aeternae. Res temporalis in itinere desideretur, aeterna in perventione, quasi ex latere respiciatur quidquid in hoc mundo agitur, ante nos autem tendant mentis oculi, dum tota intentione illa conspiciunt ad quae perveniemus.

« Et nunc, fratres, quoniam vos estis presbyteri 109.0562B| in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda illorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Illi autem, qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam, et improperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt, exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt. » Praeteritorum principum fortia gesta, praesentium sunt documenta salubria. Unde Judith 109.0562C| summos patriarchas gentis Israelitarum, hoc est, Abraham, Isaac et Jacob, et primum ducem eorum Moysen in exemplum fidei ac patientiae narratione sua introducit; et e contrario impios murmuratores et querulosos in testimonium pusillanimitatis et impatientiae suae exhibuit, ut ex bonis utile nobis ad imitandum sumamus exemplum, et ex malis discamus pravitatis suae opus vitare nefarium, ne forte exterminii illorum patiamur tormentum. Unde adhuc subditur:

« Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur, sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia, flagella Domini, quibus quasi servi corripimur, non ad perditionem nostram evenisse credamus. » Haec est enim via veritatis, ut 109.0562D| in flagellis Domini humiliemus animas nostras, et patientiam habere studeamus, reputantes peccatis nostris, quae juste patimur, imo etiam minorem meritis nostris esse vindictam, sed per bonitatem Dei nobis ad sufferendum temperatam credamus, qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire. Miseretur omnium, et nihil odit eorum quae fecit, dissimulans peccata hominum propter poenitentiam, et parcens illis propter magnam misericordiam, quia ipse solus est Deus noster.

« Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quae locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es et timens Deum. » Nulla 109.0563A| eprehensio est in sermonibus Judith, sed omnia vera sunt quae leguntur. Quia omnia quae Ecclesia catholica in confessione verae fidei, seu in doctrina sanctae religionis profert, laudabilia sunt valde et absque ulla reprehensione. Cujus merito et dignitate credendum est singulos quoque fideles apud Domini clementiam multum adjuvari. Quod ita digne fit, si unusquisque curet, ut sicut probavit verum esse, quod Ecclesia docet, ita actibus imitetur, quod ipsa honestis exemplis persuadet, de quo et subditur.

« Et dixit illis: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis, ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea; et orate ut, sicut dixistis, 109.0563B| in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israel. » Commendat Judith presbyteris portam, quia sacerdotibus Christi sancta Ecclesia sollicitam castrorum Dei commendat custodiam, ut pervigili intentione ac solerti cura per arma orationum ea munire, et contra hostium insidias illaesa servare studeant.

CAPUT IX. Judith sese humilians pro populi liberatione precatur.

« Quibus abscedentibus Judith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum, et prosternens se Domino clamabat ad Dominum dicens: Domine, Deus patris 109.0563C| mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores exstiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem. » Quid est, quod post verba quae ad presbyteros locuta est, Judith petitura Dominum ingressa est oratorium suum, nisi quod sollicitudo sanctorum post expletum fortis praedicationis obsequium introrsus ad cordis sui redit secretum, ut ibi expleat munda conscientia purae orationis officium, juxta illam sententiam Salvatoris, quam in Evangelio docuit dicens: « Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi. » Induit se cilicio, cum poenitentiam pro peccatis agit. Cinerem super caput ponit, cum fragilitatis 109.0563D| suae memoriam in mente recondit. Prosternens se ad Dominum clamat, dum per humilitatis affectum se a Domino exaudiri sperat; quia scriptum est: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernet. » Et bene in oratione commemorat actum Simeonis patriarchae, qui cum Levi fratre suo gladio ultionis vindicavit stuprum sororis suae alienigenis, quia futurum erat, quod Holofernes, qui in Judith opus explere voluit libidinis, gladio puniretur divini examinis.

« Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in 109.0564A| quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. Sed aspexisti super castra eorum, et tenebrae fatigaverunt eos. Tenuit pedes eorum abyssus, et aquae operuerunt eos. Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in scutis, et in sagittis, et lanceis gloriantur, et nesciunt, quia tu ipse es Deus noster. » Sicut superius comparavit libidinosis luxuriosos, ita et nunc timidis superbos. Assyrios enim in armis confidentes Aegyptiis dudum adversus Israelitas praeliantibus assimilavit, ut ostenderet, quia sicut ibi et potentia Dei manifestata est in subversione Pharaonis et Aegyptiorum, ita et hic declarari possit in subversione Holofernis et Assyriorum, quia idem Dominus, eadem potentia, eademque justitia tunc 109.0564B| et nunc, et per omnia manet saecula.

« Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur: capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis charitatis meae. Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum, et virtutem, et evertam illum. Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminae dejecerit eum. Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi; sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. » Videtur quibusdam minus intelligentibus, quod precationes sanctorum contra reprobos, quae in Scripturis aliquando commemorantur, quasi maledictiones sint, cum nullo modo haec verba ex voto 109.0564C| malitiae, quod in sanctorum cordibus nequaquam fieri potest, sed ex spiritu prophetiae processerint. Quod enim Spiritus sanctus praesciebat esse justo judicio reprobis futurum, hoc per sanctorum ora praedixit faciendum. Ut est illud in psalmis: « Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributionem, et in scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurvetur. » Et Paulus in Epistola sua ita scripsit dicens: « Alexander aerarius multa mihi mala ostendit, reddet illi Dominus secundum opera sua. » Qui et in Actibus apostolorum ad Ananiam pontificem os ejus percutere jubentem ait: « Percutiet te Deus, paries dealbate (Act. XXIII.) » Unde et verba ista Judith, quibus dicit: « Capietur laqueo oculorum suorum in me, 109.0564D| et percuties eum ex labiis charitatis meae, » non sunt maledictiones intelligendae, sed de venturis praeconia prophetiae. Hoc enim Spiritus sanctus per os sanctae feminae voluit praemonstrare, quod sciebat nefarium principem nequitia sua promereri: nec non illud in mystico opere praesagere, quod omnis haereticus, sive schismaticus, sive Judaeus, sive etiam paganus, qui Ecclesiam pravo dogmate, sive perverso exemplo corrumpere voluerit, proprio superbiae suae gladio caput voluntatis iniquae per sententiam justi judicis amputabitur, et inferni cruciatibus subjiciendus poenas dolorum sentiet in aeternum.

CAPUT X. Judith post preces, induta ornamentis jucunditatis suae, portas civitatis pergens ad Holofernem egressa est, quae, suscepta ab exploratoribus, ad Holofernem deducta est. Holofernes sciscitatur Judith quam ob causam venerit.

« Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco, in quo jacuerat prostrata ad Dominum; vocavitque abram suam, et descendens in domum suam, abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suae, et lavit corpus suum, et unxit se myrrho optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suae. Induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextraliola et lilia, et inaures et annulos, et omnibus 109.0565B| ornamentis suis ornavit se. Cui etiam Dominus contulit splendorem, quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat; et ideo Dominus hanc in illa pulchritudinem ampliavit. » Quid est quod Judith post peractam orationem exuit se vestibus lugubribus, et induit se vestimentis jucunditatis, nisi quod sancta Ecclesia, licet aliquando pro peccatis suis poenitentiae gerat affectum, tamen spe remissionis et futuri praemii anxium satis exhilarat animum. Lavat corpus suum, cum actus corporis sui poenitentiae lacrymis mundat. Unxit se myrrho optimo, cum in propriae mortificatione carnis, charitatis ac caeterarum virtutum se replet odore. Discriminat crinem capitis sui, cum solerti discretione singulas cogitationes distinguit 109.0565C| cordis. Imponit mitram capiti, cum galeam salutis circumdat menti. Induit pedes suos sandaliis, cum gressus operum suorum evangelicis munit doctrinis. Assumit dextraliola et lilia, et inaures et annulos. In dextraliolis spes futurorum bonorum exprimitur, quae in dextra Dei sanctis in futuro dantur. In liliis castitas, in inauribus obedientiae devotio, et in annulo signaculum fidei designatur. His ergo omnibus ornamentis se sancta Ecclesia ornat, quia omnium virtutum decore se illustrare certat. Cui etiam Dominus contulit splendorem gratiae suae, quoniam omnis ista compositio non ex libidine praesentis vitae, sed ex virtute pendebat futura. Et ideo Dominus hanc in illa pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili 109.0565D| decore omnium oculis appareret. Quia valde justum est, ut qui dilectionis perfectae Dei fervet amore, omnium dignus habeatur honore.

« Imposuit itaque abrae suae ascoperam vini, et vas olei, et polentam et palathas, et panes, et caseum, et profecta est. » Quid est quod Judith ad agonem processura abrae suae imposuit ad portandum ea quae in via sibi fuerunt necessaria, nisi quod sancta Ecclesia in stadio istius mundi certare contra hostem properans, quorumdam carnalium adversus hostes suos praesenti utitur ministerio, qui si fideliter illud peregerint, poterunt ad veram libertatem pervenire, ita ut cohaeredes et participes futurae possessionis efficiantur, sicut memorata abra in fine istius libri libera a domina sua Judith dimissa commemoratur. 109.0566A| Saepe enim contingit, ut qui in scientia et moribus minus perfectis, et praesentium rerum amore quodam modo irretiuntur, sacramentis ecclesiasticis communicent, et de rebus suis spiritalibus mysteriis deserviant, solatiisque corporalibus illis obsequantur, sed tamen ad renuntiandum omnibus, quae possident, et apostolicae perfectionis normam tenendam non sunt idonei. Unde dives in Evangelio se praecepta Dei custodisse Redemptori nostro respondit, sed tamen ad perfectionem tendere venditis omnibus rebus, et datis pauperibus, eumque sequi juxta ejus monita non consentiebat. Portat quidem haec abra, hoc est, carnalium turba, tradente sibi sancta Ecclesia ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et panes, cum sacramenta divina in frumento 109.0566B| vinoque confecta, corpus videlicet et sanguinem Domini, et chrismatis unctionem venerabiliter servat. Portat et palathas et caseum: caseus est lac coagulatum, quae utraque possunt in fide et dilectione cibum significare animarum. Sed haec omnia abra ad suum libitum vertere, vel proprio uti arbitrio non permittitur, quin potius ea ad usum et dispensationem dominae suae servare ordinatur. Quia justum valde est, ut qui nondum novit moderamina vitae suae, non subito fiat rector vitae alienae, sed magis eis subditus fiat, qui vita et doctrina regulam tenent justitiae.

« Factum est autem, cum descenderet montem, circa ortum diei, occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et tenuerunt eam dicentes: Unde venis, 109.0566C| aut quo vadis? Quae respondit: Filia sum Hebraeorum, ideo ego fugi a facie eorum, quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem, pro eo quod contemnentes vos, noluerunt ultro tradere semetipsos, ut invenirent misericordiam in conspectu vestro. » Qui sunt exploratores Assyriorum, nisi philosophi gentilium, et curiosi scrutatores humanarum disciplinarum? Hi quasi Judith nostram a Judaeis transeuntem ad gentes comprehendere nitebantur, cum praedicatores Evangelii relinquentes ob perfidiam Judaeos, et ad gentium praedicationem properantes suis dogmatibus vincere et superare conabantur, quos ad tabernaculum Holofernis ducebant, cum principibus gentium quasi obnoxios 109.0566D| tradebant. Sed considerata sinceritate religionis ipsorum protinus a vinculis absolutos in domo principis, hoc est, sub dominatione saecularium libere permanere permiserunt. Unde in Actibus apostolorum legitur Paulus apud Athenas commorans disputasse atque disseruisse de Jesu et resurrectione cum Epicuraeis et Stoicis philosophis, quem cum audirent de iis annuntiasse, apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: « Possumus scire quae sit haec nova, quae a te dicitur, doctrina? nova enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse. » Quibus cum manifestissima oratione fidem Dei exposuisset, quidam ex eis irridebant eum, quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt, in quibus erat et Dionysius Areopagita, 109.0567A| et mulier nomine Thamaris, et alii cum eis nonnulli. Post haec quoque egressus ab Athenis venit Corinthum. Ubi apud Aquiliam et Priscillam moratus scenofactoria arte operabatur, et testificabatur omnibus ad se venientibus Jesum Christum. Sic et idem Apostolus apud Romanos in libera manens custodia praedicabat verbum Dei cum omni fiducia, et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum nullo prohibente. Hinc et in historiis ecclesiasticis legitur, quod ipsi principes gentium visa mansuetudine ac sobrietate fidelium poenas ac vim eis inferre compescuerint. Sicut Tiberius Caesar edicta firmaverat, ne quid adversum doctrinae Christi atque contrarium moliretur, accusatoribusque Christianorum mortem comminatus est. Sic et Claudius imperator, licet 109.0567B| Judaeos adversis calamitatibus affligeret, tamen Christianos non laesit. Unde factum est quod ipso regnante Petrus apostolus in urbe Romana praedicando plurimos ad fidem Christi converteret. Sic et Trajanus, licet primum Christiani nomine deceptus confessores Christi persecutus sit, tamen Plinii secundi relatu admonitus, et de Christianorum modestia instructus, rescriptis lenioribus temperavit edictum. Similiter et Aelius Adrianus per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem virum Atheniensem de Christiana religione instructus atque eruditus, praecepit per epistolam ad ministrum Fundanum proconsulem Asiae datam, ut nemini liceret Christianum sine objectu criminis aut probatione damnare. Idemque Pater patriae in senatu ultra morem majorum appellatur, 109.0567C| et uxor ejus Augusta. Adrianus rempublicam justis legibus ordinavit, bellum citra Sauromatas gessit, et vicit Judaeos, sane perturbatione scelerum suorum exagitatos, et Palaestinam provinciam quondam suam depopulantes ultima caede perdomuit. Ultus est Christianos, quos illico, Theba duce, cur sibi adversum Romanos non assectarentur, excruciabant, praecepitque ne cui Judaeo introeundi Jerosolymam esset licentia, Christianis tamen civitate permissa, quam ipse in optimum statum murorum exstructione reparavit, et Aeliam vocari de praenomine suo praecepit.

« Videns itaque Judith Holofernem sedentem in conopeo, quod erat ex purpura, auro, et smaragdo et lapidibus pretiosis intextum; et cum in faciem ejus intendisset, adoravit eum, et prosternens se 109.0567D| super terram elevaverunt illam servi Holofernis, jubente domino suo. » Quod Judith adorat Holofernem, non est perturbatio timoris, sed conservatio ordinis. Quoties enim sancti viri terrenae potestati impendunt honorem, non ex vitio adulationis, sed ex jure dignitatis hoc faciunt. Unde princeps apostolorum in Epistola sua docuit dicens: « Subditi ergo estote omni humanae creaturae propter Dominum, sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum; quia sic voluntas Dei est, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei 109.0568A| omnes honorate, fraternitatem diligite, Dominum timete, regem honorificate. » Hinc et Paulus ait: « Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote, non est enim potestas nisi a Deo, quae autem sunt a Deo, ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illo; Dei enim minister est in bono. Si autem malum feceris, time, non enim sine causa gladium portat, Dei enim minister est, vindex in ira ei qui malum agit. Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam, ideo enim et tributa praestatis, 109.0568B| ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes (Rom. XIII). » Et iterum: « Reddite, inquit, omnibus debita, cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem (Ibid.). » Unde Elias propheta in Regum legitur adorasse impiissimum regem Achab, non utique pietate divini cultus, sed honoris officio. Hinc et supra memoratus apostolus Paulus in Actibus apostolorum coram Agrippa rege et Festo praeside causam suam agens, mansueta verba et auditorem conciliantia protulit dicens ad Agrippam: « De his omnibus, quibus accusor a Judaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te, cum sim defensurus me hodie, maxime te sciente omnia, et quae apud Judaeos sunt consuetudines et quaestiones. Propter quod obsecro patienter 109.0568C| me audias (Act. XXVI). » Et ad Festum se arguentem, atque ei dicentem: « Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt, » respondit: « Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo quidquam horum gestum est. Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis (Ibid.), » etc. Similiter et verba, quae ad ipsum Holofernem de suo adventu, et de Judaeorum futuro casu Judith loquitur, non sunt adulationis profana mendacia, sed futurae prophetiae veneranda mysteria; praedixit enim quae homicidis et praevaricatoribus legis Dei a gentibus et Romanis principibus futura erant supplicia, et 109.0568D| quae universae terrae ipsorum, propter peccata eorum, immineret subversio. Sic enim ait:

CAPUT XI. Holofernes a Judith delusus, filios Israel capere se posse confidit. Judith quoque pulchritudinem et sapientiam omnes sunt admirati.

« Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire. Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum, quod tradat eum pro peccatis suis. Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israel, tremor tuus super ipsos est. Desuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquae jam inter mortuos computantur. 109.0569A| Denique hoc ordinant, ut interficiant pecora sua, et bibant sanguinem illorum; et sancta Domini Dei sui, quae praecepit Deus non contingi, in frumento, vino et oleo, haec cogitaverunt impendere, et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere. Ergo quoniam haec faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur. Quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis, et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi. » Scriptum est enim in ecclesiastica historia, quod instante tempore vastationis Jerosolymorum apostoli quidam prius ab illis fugati per omnem locum dispersi pergerent in virtute Christi, qui eis praeceperat dicens: « Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. » Ecclesia vero, quae in Hierosolymis 109.0569B| fuerat congregata, responso a Deo accepto emigrare jubetur, et transire ad oppidum quoddam Pellam nomine trans Jordanem; quo ablatis ex urbe sanctis viris et justis, vindictae coelesti fieret locus tam de urbe sacrilega, quam de populo impio per excidium patriaeque eversionem sumendae. Quantis ergo malis gens tunc universa multata, atque ipsa Judae terra bello, fame, igni caedibusque vastata sit; quanta populorum millia, patres scilicet cum conjugibus ac parvulis liberis absque numero et absque discretione trucidati sint, quae etiam diversarum urbium obsidiones, sed et urbis magnificae et famosissimae civitatis Jerusalem quanta vastitas et quanta fuerit diversorum montium strages, quisve per haec singula bellorum exstiterit modus, 109.0569C| et ut secundum id quod prophetae praedixerant, abominatio desolationis in ipso quondam Dei famosissimo collocata sit templo, utque ad ultimum cuncta ignis populatus sit, et flamma consumpserit; si quis plenius nosse vult historias Josephi consulat. Nos vero ex his ea tantum, quae ad explanationem coepti operis sufficiunt, assumemus. Et in quibus refertur, quod ex omni Judaea populi in die solemni Paschae Jerosolymam velut exitiali quadam manu cogente convenerant, quos tricies centena millia hominum dicit fuisse, justo scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo; ut quoniam in diebus Paschae Salvatorem et salutare Christum Domini cruentis manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in illis diebus velut in unum carcerem omnis multitudo 109.0569D| conclusa, feralis poenae exitium quod merebatur exciperet. Narrat quidem propter haec historicus in quinto Historiarum suarum libro, quantam famem quantamque perniciem seditionis Judaeorum gens, antequam urbs caperetur, pertulerat, ita ut a miseris omnis spes excluderetur salutis, et invalescens acerbitas famis domos scilicet et familias gentemque vastaret. Nam cum in penetralibus strata jacerent mulierum parvulorumque cadavera, per plateas vero infelicium senum corpora fame magis quam aetate consumpta; juvenes vero atque omnis aetas robustior velut simulacra quaedam in viis et gressibus loci oberrabant corruentes, quocunque loco gressum subruisset inedia. Sepelire autem cadavera 109.0570A| proximorum, nec defunctorum multitudo, nec virium debilitas permittebat, similiter pro suae unusquisque vitae incerto denique aliquanti supra eos quos sepeliebant, animas emisere. Multi etiam dum persequuntur funera, priusquam ad sepulcrum pervenirent, efflabant spiritum. Sed nec planctus ex more defunctis exhibebatur, aut luctus, quia hoc totum sibi vindicaverat fames; sed nec ariditas inediae humorem cuiquam reliquerat lacrymarum. Obsederant civitatem profunda silentia, et nox plena mortis cuncta contexerat, in quibus malis omnibus soli graviores vigebant praedones, qui nec sepulcra quidem diripere et spoliare cadavera illicitum ducebant, non tam praedam petentes, quam scelus irrisione cumulantes et aciem gladiorum suorum in cadaverum 109.0570B| truncatione probantes.

« Placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris ejus, et mirabantur ad sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine et in sensu verborum. Et dixit ad illam Holofernes: Benefecit Deus, qui misit te ante populum, ut des illum tu in manibus nostris, et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et meus Deus. » Prima fuit via salutis gentibus ministros verbi Dei aut praedicatores Evangelii gratanter recipere, et eorum dictis fidem praebere, sicque paulatim per eorum doctrinam ad agnitionem veritatis pervenire. Unde Dominus in Evangelio discipulis suis praecepit dicens: 109.0570C| « In quamcunque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et manete, donec exeatis. Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui; et si quidem domus digna fuerit, veniet pax vestra supra eam; si autem non digna fuerit, pax vestra ad vos revertetur. » Judith ergo nostra, quia aditum devotae susceptionis apud gentes invenit, ad effectum suae voluntatis pervenit. Unde beatus, qui non pravo animo, sed sincero cordis affectu legatum veritatis suscipit; quia qui perversa intentione cum Holoferne atque cum Herode Deum se quaerere fingit, nequaquam ad ejus gloriae conspectum laetabundus se pertingere gaudebit, sed suae iniquitatis condignas poenas in fine se luere dolebit.

CAPUT XII. Quod Holofernes Judith in loco thesaurorum suorum manere praecepit, quae, vocata ad coenam illius, a cibis ejus abstinuit, et facto vespere in cubiculum ejus introducta est.

« Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. Cui respondit Judith et dixit: Nunc non potero manducare ex his quae praecipis mihi tribui, ne veniat super me offensio. Ex his autem, quae mihi detuli, manducabo. Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi? Dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, 109.0571A| quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi. » Quid est quod Holofernes Judith ibi manere praecepit, ubi sui thesauri erant repositi, nisi quod principatus saeculi hujus praedicatoribus Evangelii apud eos plerumque consentit habere locum, qui mentem habent intelligibilem, et sanae fidei receptricem. Intentio ergo bonae voluntatis thesaurus potissimus est cordis. Ibi Judith typica manet, quia sancta Ecclesia stabiliter permanet. Sed conqueritur Holofernes Judith victualia, quae secum apportavit, deficere, et quaerit si quo modo possit sui convivii participem efficere, cum apud gentilium principes aliquando despectus et vilis esse videtur cultus religionis Christianae, et exsecutores ejus student ad 109.0571B| immunditiam idolorum, seu ad illecebras carnalium voluptatum pertrahere. Sed illi fido animo, et spe certa promittunt sibi gratiam celeriter subventuram divinam, insistunt precibus tota nocte istius mundi, et baptizant se fonte lacrymarum, lavant cum psalmista per singulas noctes lectum cordis sui, ac stratum cogitationum suarum piis fletibus rigant; sicque triduo catholicae confessionis, per fidem, spem et charitatem suam explentes, quarto tandem die, hoc est, Evangelii coruscante luce, victoriam sibi de hoste praeparant, ipsumque mortis ac tenebrarum auctorem propria malitia caecatum, aeterno reatui obnoxium damnant. Et ita mater Ecclesia innocentes ab aliqua persecutione et injusta oppressione, gratia Dei opitulante, liberat, ac triumphum de hoste 109.0571C| nefando ad cives suos rediens, gloriosissime secum reportat.

« Tunc introivit Vagao ad Judith et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum cum jucunditate. Cui Judith respondit: Quae ego sum, ut contradicam domino meo? Omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc erit mihi optimum omnibus diebus vitae meae. Et surrexit et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus. Cor autem Holofernis concussum est, erat enim ardens in concupiscentia ejus. » Quae Vagao Judith persuadet, ad illicitas pertinent voluptates, quae autem Judith respondit, 109.0571D| boni animi ostendit virtutes; ille provocat ad libidinis luxum, illa se paratam testatur ad coelestis imperii jussum. Ornat se suis vestimentis, quia cultum exhibet verae pietatis. Stat ante faciem principis, quia eum refugere hortatur a ruina impietatis. Sed vae illi, qui bonarum rerum usum pessimum habere appetit, qui ad exemplum Holofernis virtutes spirituales ad carnales reflectere vult concupiscentias. « Deo autem gratias, qui triumphat in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. »

109.0572A| « Et dixit ad eam Holofernes: Bibe inde et accumbe in jucunditate, quoniam gratiam invenisti coram me. Et dixit Judith: Bibam, Domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis. Et accepit et manducavit, et bibit coram ipso omnia quae paraverat illi ancilla ejus. » Nota quod Judith apud Holofernem conversans, non coinquinata est cibis vel potu gentilium, sed ea manducavit et bibit quae sibi praeparaverat ancilla ejus: quia Ecclesia inter gentes habitans nullo modo polluitur idololatria aut superstitione gentilitatis, sed his utitur quae victui suo judicat esse condigna, quae devotio fidelium per obedientiam et exercitium boni operis sibi praeparat. De quo cibo ipsa Veritas in Evangelio ait: « Operamini cibum, non qui perit, 109.0572B| sed qui permanet in vitam aeternam. » Et alibi discipulis rogantibus eum, ut manducaret, respondit. « Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis; meus enim cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me et perficiam opus ejus. »

CAPUT XIII. Ubi Holofernes cum temulentus lectulo decumberet, Judith, prece facta, caput ipsius abscidit, involutumque conopeo suis illud civibus deportavit. Facto ad portas civitatis magno populi concursu, Judith Dominum benedicens caput Holofernis eis ostendit; universi autem laudantes Dominum benedixerunt Judith. Ubi Achior, viso capite Holofernis augustiatus prae timore in terram corruit.

« Erant autem omnes fatigati a vino. Eratque Judith sola in cubiculo. Porro Holofernes jacebat in 109.0572C| lecto nimia ebrietate sopitus. » Vinum Holofernis et satellitum ejus hoc erat, a quo Apostolus credentes compescuit dicens: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. » Et in cantico Deuteronomii de hujusmodi vino scriptum est « uva eorum, uva fellis, et botri eorum, botri amaritudinis; furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis. » Hoc ergo vino inebriatus hostis Ecclesiae jacebat in lecto nefandae securitatis, qua se impune peccare posse confidebat, juxta illud: « Impius, cum in profundum malorum venerit, contemnit; » sed semetipsum fallebat, quia ad perditionem perpetuam improvidus tendebat.

« Dixitque Judith puellae suae ut staret foris ante cubiculum et observaret. Stetitque Judith ante 109.0572D| lectum orans cum lacrymis et labiorum motu in silentio dicens: Confirma me, Domine Deus Israel, et respice in hac-hora ad opera manuum mearum, ut sicut promisisti, civitatem tuam erigas, et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. Et haec cum dixisset, accessit ad columnam, quae erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit. Cumque evaginasset illum, apprehendit comam capitis ejus, et ait: confirma me Deus, Deus Israel, in hac hora; et percussit bis in cervicem ejus, et abscidit caput ejus, et abstulit conopeum ejus a columnis, et evolvit corpus ejus truncum. » Columna quae erat ad caput lectuli Holofernis, significat 109.0573A| duritiam pravi cordis, et errorem genuit malefidae securitatis. Gladius, qui in ea ligatus pendebat, malitia est iniquae intentionis. Coma capitis est elatio superbae mentis. Cervix vero contumacia iniquae actionis. Et conopeum, hoc est, rete muscarum, insidias significat dolosae cogitationis. Commendat ergo Judith nostra puellae suae ostiorum custodiam, quia sancta Ecclesia unicuique fidelium catholicae fidei praecipit habere observantiam. Orat ipsa cum lacrymis, quia supernum auxilium poscit intima devotione cordis. Accedit ad columnam, et exsolvit pugionem, per quem hostis nequissimi amputet caput; cum denudata malitia duri cordis abscidit ab hoste occasionem protervae tentationis. Aufert conopeum, quia fraudes ejus detegit, quibus simplices et 109.0573B| incautos implicare contendit, sicque truncum hostis corpus evolvit, cum ipsum inimicum ex omni parte infirmum et debilem esse ostendit, ut eo facilius bellatores Christi confidant hostem nequissimum se vincere posse, qui eum pleniter ediscunt fragilem et superabilem fore.

« Et post pusillum exivit, et tradidit caput Holofernis ancillae suae, et jussit ut mitteret illud in peram suam; et exierunt duae, secundum consuetudinem suam, quasi ad orationem, et transierunt castra et gyrantes vallem, venerunt ad portam civitatis. Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. » Quid est quod Judith ancillae suae tradidit caput Holofernis, ut mitteret illud 109.0573C| in peram suam, nisi quod Ecclesia auditoribus suis recordationem confecti belli non vult labi a cogitatione mentis, sed sollicite servari in memoria cordis; ita enim de triumpho hostis, quoniam eum per divinam gratiam in aliquo superamus, gaudere debemus, ut iterum eum contra nos bellum disponere non diffidamus. Propter quod dicit Petrus apostolus; « Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide. » Et Paulus ait: « Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim, sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad 109.0573D| ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quicunque enim perfecti sumus, hoc sentiamus (Phil. III). »

« Et gyrantes, inquit, vallem, venerunt ad portam civitatis. » Vallem ambulando gyrat, qui humilitatem in omni actu suo servat. Hic pervenit ad portam civitatis, quia ille pertingit ad introitum regni coelestis. Unde ipse, qui humilitatis et obedientiae summae exemplar nobis a Deo factus est, per quem vitae aeternae habemus aditum, in Evangelio ait: « Ego sum ostium, per me si quis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. » Ipse alibi ait: « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati 109.0574A| estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. »

« Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israel. » Custodes murorum, hoc est, tutores castrorum Ecclesiae, sunt doctores sancti, qui verbo et exemplo, atque etiam oratione assidua muniunt vitam credentium, et ad aeternam beatitudinem illis praeparant introitum; de quibus per prophetam dicitur: « Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, tota die, et tota nocte non tacebunt laudare nomen Domini. » Possunt angelicae virtutes custodes murorum intelligi spiritualium, 109.0574B| quae nobis deputatae sunt, ut nos suis solatiis contra malignos spiritus defendant. Clamat ergo Judith a longe custodibus, postulans sibi aperiri portas, eo quod secum sit Deus. Sic et Ecclesia in peregrinatione istius mundi, et via praesentis vitae constituta totis medullis cordis clamans postulat, ut per suffragia sanctorum sibi supernae patriae pandatur introitus, ut ibi nominis sui expleat officium, dicens cum propheta: « Aperite portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino, haec porta Domini, justi intrabunt per eam. » Et unde hoc deposcat addit dicens: « quia nobiscum est, qui fecit virtutem in Israel. » Valde enim justum est ut qui se unitum cum capite suo agnoscit, de quo scriptum est, « Dominus virtutem populo suo dabit, et benedicet populum suum 109.0574C| in pace, » cum eo ad coelestis regni apicem ascendat, quia sine eo nullo modo illuc pervenire potest. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: « Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius hominis, qui est in coelo. » Potest et hoc quod dicit Judith custodibus murorum, « Aperite portas, » devotio cordis auditorum suorum ab ea postulata intelligi, hoc est, ut praeparet intentionem cordis ad accipienda ea quae sibi dicuntur; sicut Salvator in Evangelio per parabolas docens dixit: « Qui habet aures audiendi audiat. » Et Joannes apostolus in Apocalypsi sua eamdem sententiam saepius repetit dicens: « Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis. » Merito ergo illa, quae virtutes 109.0574D| Domini, quas fecit, expromere vult, auditores devotos quaerit, quia scriptum est: « Beatus qui causam suam loquitur in aurem audientis. »

« Et factum est, cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis. Et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum: quoniam sperabant eam jam non esse venturam, et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi. » Ad vocem Judith presbyteri civitatis cum omni plebe conveniunt, quia ad doctrinam sanctae Ecclesiae non solum minores, sed etiam majores universi concurrunt, ut ejus salubria dicta audiant, et pura intentione adimplenda suscipiant. Hoc est enim luminaria accendere, ad discendam veritatem, 109.0575A| cordis piam devotionem praebere, et universas tenebras errorum a se repellere.

« Illa autem ascendens in eminentiorem locum, jussit fieri silentium: Cumque omnes tacuissent, dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israel, et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte. » Quid est Judith in eminentiorem locum ascendere, nisi sanctam Ecclesiam ad superna et coelestia dogmata sermonem convertere, ut illuc nostros animos sustollat, et ad laudandum Deum pro universis beneficiis suis, quae misericorditer vero impendit Israel, torpentes provocet, cujus virtus hostem antiquum interfecit in manu illius 109.0575B| feminae, de qua ad callidum serpentem Dominus in primordio ait: « Ipsa conteret caput ejus. » Et cum ipsa Veritas in Evangelio ait: « Ecce ego dabo vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. »

« Et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens: Ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum. Et ecce conopeum in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manus feminae percussit illum Dominus Deus noster. Vivit autem ipse Dominus, quoniam custodivit me angelus ejus, et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde huc revertentem, et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari, sed sine pollutione peccati 109.0575C| revocavit me vobis gaudentem in victoria sua, in evasione mea et in liberatione vestra. Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. » Profert Judith in conspectu populi caput Holofernis, et ostendit illis conopeum ejus, in quo recumbebat in ebrietate sua: cum sancta Ecclesia mentem superbam antiqui hostis fidelibus sermone lucido exponit, et dolum illius, in quo malitia plenus confidebat, illis aperte revelat, ut sciant quantae perversitatis inimicus ipsorum sit, et quanta pietate omnipotentis Dei sub dominio fidelium animarum superatus atque redactus est; quas illaesas ab omni fraude hostis et contaminatione erroris protectio divina custodivit, ut his omnibus perfecte agnitis Conditori suo atque Redemptori 109.0575D| pro hoc condignas gratias agant, atque devotas laudes incessanter referant. Hinc est, quod pastor Ecclesiae auditores suos admonuit dicens: « Sobrii estote, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V). » Hinc et Paulus ait: « Timeo, ne sicut serpens seduxit Evam astutia sua, ita et sensus vestri corrumpantur a veritate, quae est in Christo Jesu Domino nostro (I Cor. XI). » Et item: « Confortamini, inquit, in Domino, et in potentia virtutis ejus, et induite vos armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Quia non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi 109.0576A| rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). »

« Universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. Porro Ozias princeps populi dixit ad eam: Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram. Benedictus Dominus, qui creavit coelum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum; quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum. » Benedicta est Ecclesia in virtute Domini, quia per ipsum Dominus contrivit potestatem diaboli, et benedicta est illa prae omnibus mulieribus super terram; quia fidei ejus 109.0576B| confessio, et divini cultus vera religio in toto orbe retinet principatum. Cujus laus non recedet de ore hominum, qui memores sunt ejus studii, et bonorum actuum, eo quod per dilectionem Dei et proximi, qua maxime fervet, non miretur magnitudinem praesentium tribulationum, sed fide plena et spe firma contendit ad eminentiam coelestium praemiorum, ubi in futura vita consors erit gaudii et beatitudinis sanctorum angelorum.

« Porro Achior vocatus venit, et dixit ei: Deus Israel, cui tu testimonium dedisti, quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea. Et ut probes, quod ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiae suae Deum Israel contempsit, 109.0576C| et tibi interitum minabatur dicens: Cum captus fuerit populus Israel, gladio perforare praecipiam latera tua. Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus prae pavore cecidit in faciem super terram, et aestuavit anima ejus. Postea vero, quia resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus et adoravit eam. » Per Achior ducem Ammonitarum, ut supra diximus, pagani sive haeretici designantur, qui cum viderent sanctam Ecclesiam per fidem constantiam hostium ac persecutorum suorum ferocitatem superare, nimio pavore concussi a contumacia elationis suae corruunt, atque sanctam Ecclesiam venerari nimio terrore compelluntur, sicque cum sequacibus suis errorem suum relinquere, atque fidelium numero se 109.0576D| per catholicam confessionem, et baptismatis perceptionem associare festinant. Unde per Isaiam dicitur: « Venient ad te curvi filii eorum, qui te humiliaverunt, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, vocabunt te civitatem Domini, Sion sancti Israel (Isai. LX). »

CAPUT XIV. Judith populo consilium praebet ut, exeuntes extra portas, armis perstrepant ut Assyriis metum injiciant.

« Dixit Judith ad omnem populum: Audite me, fratres, suspendite hoc caput super muros nostros. Et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis 109.0577A| deorsum, sed quasi impetum facientes. Tunc exploratores necesse erit, ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam. Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor. Cumque cognoveritis fugere eos, ite post illos securi, quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris. » Docet Ecclesia materno affectu atque magistrali auctoritate filios suos, qualiter hostem spiritualem insequantur, scilicet ut cum exierit sol, suspendant caput inimici sui super muros suos; hoc est, cum serenitas divinae placationis et superni solatii illis resplenduerit, mox contritam superbiam hostis antiqui doctrina evangelica qua muniuntur 109.0577B| credentes omnibus patefaciant, et induti armis coelestibus, id est, scuto fidei, lorica justitiae, galea salutis, gladio spiritus, quod est verbum Dei, non segniter, sed fortiter inimicorum cuneum persequantur. At illi obedientes voci magistrae per omnia, sicut erant edocti, ita faciunt. Unde exterriti duces adversi exercitus ad principem suum suscitandum ire coguntur, cum primi persecutorum videntes sanctae Ecclesiae unitatem et fiduciam contra se erectam, ad idola sua et falsa numina concurrunt ut eorum munimine protegantur. Sed cum ad eos confugerint, invenient illos foeditate propriae nequitiae esse spurcissimos, nec eis aliquod solatium conferre posse, cum ipsi omni virtute atque robore sunt destituti. Unde fugae praesidio se salvare sperantes, 109.0577C| relinquunt omnia, cum quibus temporaliter se caeteris excellere posse credebant, et per camporum vias et semitas collium disperguntur; quia non est virtus, neque consilium, neque potentia apud eos, qui contra Dominum rebellare disponunt, sicut scriptum est: « Non est prudentia, non est sapientia, non est consilium contra Dominum. » Et Jeremias: « Non effugiet, inquit, velox, nec salvari se putet fortis. Dies autem Domini exercituum sumet vindictam de inimicis suis, devorabit gladius et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum (Jer. XLVI). »

CAPUT XV. Populus Assyrios in fugam vertit et caesis quamplurimis magnam praedam reportat. Joachim summus pontifex ab Jerusalem descendit Bethuliam ut videat Judith, quam benedictionibus cumulavit; populusque omnia quae fuerant Holofernis victrici feminae largitus est.

« Videntes itaque filii Israel fugientes, secuti sunt illos, descenderuntque clangentes tubis et ululantes post ipsos. Et quoniam Assyrii non adunati in in fugam ibant praecipites, filii autem Israel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent. » Fugientes adversarios Israelitae persequuntur clangentes tubis et ululantes; quia praedicatores sancti non armis carnalibus, sed tuba Evangelica hostium fugant exercitum, et victoriam sumere certant de inimicis suis. Unde in libris Judicum Gedeon contra Madianitas pugnaturus non hastam, clypeum aut gladium, sed tubas et lampades 109.0578A| tulit, atque in eis famosissimam victoriam de hostibus suis percepit: ut figuraret futuros Evangelii praecones, quibus colluctatio non erat gerenda contra carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates istius saeculi, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus, voce praedicationis et miraculorum fulgere magis, quam armorum conquassatione terrere atque superare hostes universos. Et infra dicit, Assyrios non adunatos in fugam esse praecipites, filios autem Israel uno agmine eos persequentes; quia paganorum et haereticorum, et omnium impiorum multiplices sunt errores, et varia iniquitatum devia, in quibus dispersi nunquam se coadunare in via justitiae possunt. Populus autem Dei, et veri 109.0578B| confessores Christi uno agmine, hoc est, uno fidei tenore veritatis tramitem pergunt, et certam victoriam de persecutoribus suis capiunt.

« Misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israel. Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. Reliqui autem, qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et praedam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. » Ozias, qui interpretatur robur Domini, nuntios per omnes civitates et regiones Israel mittit, et hortatur eos venire ad persequendos hostes, cum strenuitas sanctorum praedicatorum, qui fide Christi confortati 109.0578C| sunt, per verbum Evangelii omnes incitat contra hostes Christianae religionis, ut recte credendo et bene operando inimicorum studeant prostituere multitudinem. Unde omnis urbs et communis regio electam juventutem armatam misit post eos; quia ad praedicationem verbi Dei ex gentibus atque provinciis probatae personae, et viribus animi indefectae in militia Domini ad conterendos hostes ejus conveniunt, quos praevidens in spiritu Isaias ait: « Ecce illi de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. Audite, coeli, et exsultet terra: jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur (Isai. XLIX). » Et bene dicitur quod persecuti sunt eos in ore gladii usque ad extremitatem 109.0578D| finium suorum, quia non cito Christi miles debet securus esse, hoste intra patriam manente, sed toto nisu laborare, ut eum expellat de finibus conversationis suae, cogitationum scilicet, verborum et actuum, ne forte, si alicubi concedit illi habitationem, subito eum confundat ac conterat. Cum autem peractum fuerit bellum, tum de hoste securus jam reportat triumphum.

« Hi vero, qui victores sunt reversi ad Bethuliam, omnia quae erant illorum abstulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis, et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de praedationibus eorum. » Intueri oportet quod dicit eos qui intra 109.0579A| civitatem remanserunt, Assyriorum abstulisse praedam, eos vero qui victores de caede hostium reversi sunt, pecorum et jumentorum, et universorum mobilium tulisse multitudinem. Quia licet multiplex labor sit militum Christi, una tamen debet esse intentio et eadem devotio, ut quidquid de hostium iniqua possessione eripere possint, ad ornatum et divitias sanctae Ecclesiae convertant, hoc est, aurum sapientiae, argentum eloquentiae, gemmas moralitatis ac virtutum, nec non et homines carnali sensui deditos, qui captivati erant idololatria et servitute vitiorum obnoxii, quatenus haec omnia, quae superbus Assyrius et princeps mundi hujus injuste possidebat, per bellatores Christi referantur ad honestatem divini cultus.

109.0579B| « Joachim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis, ut videret Judith. Quae cum exisset ad illum, benedixerunt illam omnes una voce dicentes: Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri, quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris. Ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. » Quid per Joachim summum pontificem de Jerusalem nisi Redemptor noster intelligitur, qui factus est a Deo nobis pontifex in aeternum secundum ordinem Melchisedech, per quem habemus accessum ad Patrem, et spem vitae aeternae. Quod 109.0579C| etiam nominis ejus interpretatio exprimere videtur: Interpretatur enim Joachim Domini resurrectio. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: « Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI). » Hic ergo pontifex venit de Jerusalem in Bethuliam, cum de coelis descendit in uterum virginis, ex qua carnem assumens homo factus est pro nobis. Unde elegit discipulos, quos ipse fratres suos in Evangelio nominavit; qui merito presbyteri propter honoris dignitatem et sapientiae perfectionem nominantur, ut videret Judith, ut probaret scilicet Ecclesiae suae fidem et confessionem. « Quae cum exisset ad illum, » hoc est, devotionem mentis sua bona operatione ostenderet, « benedixerunt illam omnes una voce dicentes: Tu gloria Jerusalem, 109.0579D| tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri. » Benedixit ergo Ecclesiam suam Dominus, cum eam gratiarum suarum ubertate replet, et omnibus laudabilem esse demonstrat, pro quo et ad Patrem gratias agens in Evangelio ait: « Confiteor, tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI). » Hinc et per Salomonem dicitur: « Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt; vir ejus, et laudavit eam (Prov. XXXI). » Gloria ergo Jerusalem est sancta Ecclesia, quia ad coelestem pertinet civitatem Dei, et societatem et beatitudinem sanctorum angelorum, quae fecit viriliter, contra mundi confligens principatum, contemnendo 109.0580A| minas et persecutiones hostium; castitatem amavit, quia sinceritatem fidei servavit, per quam omnem multitudinem fidelium Apostolus se coelesti regi desponsasse gloriabatur dicens: « Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). » Cujus thoro immaculatam ipsa se custodit, nec haereticorum errori communicare ullo modo consentit. Ad benedictionem pontificis et presbyterorum respondit: Fiat, fiat, hoc est: Amen, amen: quia a majoribus sive minoribus filiis matris Ecclesiae ipsa sola in toto orbe praedicabitur, et condigna coelesti sponso ubique et semper laudabitur.

« Per dies autem triginta vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israel. » Isti dies triginta 109.0580B| universum tempus praesentis vitae significant, quia populus Dei per fidem, spem et charitatem divina praecepta servando de hoste triumphans colligit spolia ejus; et spiritualem Assyrium sua supellectili vastando depraedat. Et merito, quia fiducialiter regem suum obsequendo, victor ubique fortis exstat in praelio, de quo scriptum est: « Dominus fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII). » Et in Evangelica parabola ipsa Veritas narrat. « Quod fortis cum armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet; si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet (Luc. XI). » Hinc et in Salomone de forte muliere praedicatur, quod « confidat in eo cor viri sui, et spoliis non indigeat, 109.0580C| quia accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum, fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo (Prov. XXXI). »

« Porro autem universa, quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro et argento, et vestibus et gemmis, et omni supellectili, et tradita sunt illi omnia a populo. » Quid est quod dicit universa, quae peculiaria fuerunt Holofernis, populum dedisse Judith; nisi quod quique fidelium, qui militiam Christi gerunt, quidquid ab hostium principatu vel proprietate capiunt, totum ad laudem et studium sanctae matris communiter deputant Ecclesiae, et ad ornatum ejus spiritualem conferre festinant, ut ipsa in auro sapientiae fulgeat, in nitore eloquentiae resplendeat, in gemmis pretiosis 109.0580D| virtutum radiet, et ornamentis variarum disciplinarum induatur. Totum enim quod de bonis rebus possessor iniquus injuste possidebat, hoc ipsa rite ad suum attrahit decorem. Unde et in Exodo populus Dei ab Aegypto recedens thesauris Aegyptiorum onustus valde incedebat, atque ad culturam Dei, tabernaculique ejus constructionem in desertum secum asportabat. Sic et David rex, et caeteri reges justi in Vetere Testamento, quae ab hostium manibus diversis praeliis eruebant, ad ministerium templi Dei Domino consecrabant.

« Et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et juvenibus in organis et citharis. » Omnis populus Dei de percepta victoria gaudet, cum 109.0581A| universa membra Christi, in fine mundi de triumpho antiqui hostis pleniter exsultant. Tuncque in organis et citharis Dei laudes resonant, quando et voce jubilationis et concordi modulatione perfectae vitae omnipotenti Domino laudes perpetualiter decantant. Tunc et Judith nostra canticum novum cantat Domino, quando de corruptione vel laesione hostium nihil ultra veretur, de quo consequenter scribitur.

CAPUT XVI Mirificum canticum Judith. De eo quod perpetrata victoria populus ad orandum Dominum Jerusalem adiit; Judith quoque, expletis centum quinque annis, vitam suam fine extimo finivit.

« Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith dicens. » Judith, hoc est, confitens et laudans, tunc 109.0581B| canticum canit Domino, quando sancta Ecclesia sponsa videlicet summi regis post peractum bellum praesentis vitae, quo contra diabolum atque hostes spirituales confligebat pro triumpho atque ereptione sua Domino grates condignas exsolvit, atque officii sui sine aliquo impedimento pleniter ipsi exhibet ministerium, nec aliquid ei oberit paterni nominis, hoc est, Merari, recordatio: quando jam nulla pristinae amaritudinis remanebit portio, sed tota in gaudii perfecti magnitudinem vertitur temporalis doloris afflictio. Cum juxta apocalypsin Joannis « tabernaculum Dei erit cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus ejus erunt: Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, 109.0581C| neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt (Apoc. XXI). » Sed videamus quomodo canticum Judith inchoet

« Incipite Domino in tympanis, cantate Domino in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ejus. » Tympanum quidam dicunt esse musicum instrumentum, quasi duabus mitris solis capitibus convenientibus supra eas densi corii sonora resultante, quod musici disciplinabili mensura percutientes gemina resonatione modulantur. Alii autem dicunt tympanum esse rem minimam, eo quod in manu mulieris portari potest; sicut scriptum est in Exodo: « Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua (Exod. XV). » Et fieri tubam cum una fistula in capite angusto, per 109.0581D| quod inspiratur, mystice significat minimam scientiam esse legis veteris in manu Synagogae Judaeorum antiquis temporibus, quae modo per Christum dilatata est in manibus sanctae Ecclesiae. Cymbala vero sunt parvissimae phialae permixtis metallis compositae, ventricula fusa in lateribus habentes, quae artificiosa modulatione collisae acutissimum sonum delectabili consonatione restituunt, et significat labiorum nostrorum motum, quae non immerito inter musica instrumenta posita sunt, quia et similitudo quaedam est cymbalorum, et per eam voces humanae harmoniam reddere suavissimam comprobatur. Harmonia enim est diversarum rerum in unum convenientium redacta copulatio, quod et in voce humana 109.0582A| constat accidere, quando et tempora ipsa, et syllabae ad unam vocis concordiam perducuntur. Psalmus autem est, ut a majoribus traditur, organum musicum, sicut cithara, pindarium, aliaque quae vocibus nostris dulcissima modulatione respondeant. Quod saepe diximus ad actus nostros probatissimos pertinere; ac inde intuendum nobis est, qualiter cantrix nostra jubeat nos Domino laudes canere, hoc est, primum incipere illi in tympanis, deinde cantare in cymbalis, sicque modulare ipsi psalmum innuit: scilicet demonstrans, quod si velimus Deo canticum nostrum placere, studeamus ei corde et ore, atque bona operatione consonas laudes dicere. Ille enim incipit Domino in tympano qui legis Domini praecepta assidue cordis sui meditatur secreto. Ille ei cantat in 109.0582B| cymbalo, qui catholicam confessionem cum canticis spiritualibus labiorum decenti profert jubilo. Ipse modulatur ei novum psalmum, qui in novitate vitae ambulans piae cordis intentioni, et rectae oris confessioni concinnum boni operis adjungit actum. Unde in Psalterio scriptum est: « Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus, Deo nostro jucunda sit laudatio (Psal. CXLVI). » Omnis opera humana mercedem sibi postulat debere retribui, ut quod laboriose peragimus, spe propositi muneris consolemur. In laudationibus vero Domini actus ipse habet praemium suum, quando ipsa erit retributio, quae nunc est exercitatio. Nam cum bonum sit Dominum praedicare, inde unusquisque noscitur promissa dona recipere: recipit plane, quando in illa angelica singulare 109.0582C| fit munus sanctorum, perpetuum Domini subire praeconium. Laudemus ergo devotione qua possumus, et hic illa beata dona meditemur. Quid enim felicius, quam modo exercere quod te speras in futura beatitudine posse peragere. Spe enim salvi facti sumus, sed nondum apparuit, quid erimus. Cum enim Christus apperuerit vita nostra, tunc et ipsi cum eo apparebimus in gloria. Unde et sequitur:

« Dominus conterens bella, Dominus nomen est illi, qui posuit castra sua in medio populi sui. » Redemptor noster, de quo in Psalmo scriptum est: « Dominus fortis, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII), ipse per sanguinem crucis suae contrivit saevitiam diaboli, et mundum subjecit suae ditioni, qui 109.0582D| resurgens a mortuis ad discipulos suos ait: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia, quaecunque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII). » Castra ergo sua in medio populi sui posuit, cum Ecclesiam suam in medio nationum constituit, in qua semper manens quotidie electos suos de manibus inimicorum liberat, sed in fine mundi perfectam liberationem eis praestabit, quando absorbetur id quod mortale est a vita, et ipsa novissima destruetur mors; quando sancti fulgebunt, sicut sol in regno Patris eorum, et 109.0583A| interitum omnium hostium suorum, cum capite suo ipsi videntes ridebunt et dicent: « Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem sibi, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia ejus in aeternum, et in saeculum saeculi confitebor illi (Psal. LI). » Unde nunc replicans contra malitiam inimicorum suorum in carmine suo subjunxit:

« Venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae, cujus multitudo obturavit torrentes, et equi eorum cooperuerunt valles. Dixit se incensurum fines meos, et juvenes meos occisurum gladio, infantes meos dare in praedam, et virgines in captivitatem. Dominus autem omnipotens 109.0583B| nocuit eum, et tradidit eum in manus feminae, et confodit eum. » Assur quem Isaias virgam furoris Dei et baculum indignationis ejus appellat, mystice significat diabolum, qui per ministros suos, hoc est, immundos spiritus, vel homines paganos vel Judaeos sive etiam haereticos, veniens ex montibus, id est, superbiae suae tractibus. Et ab aquilone, hoc est, ab infidelitatis frigore, disposuit bellum contra populum Dei; cujus militiae multitudo obturavit torrentes, cum varias temporaliter fidelibus excitavit persecutiones, ejusque equi cooperuerunt valles, cum superbia lictorum ejus vinculis captivarat humiles. Cujus arrogantia plausit sibi fines Ecclesiae devastaturam, et juvenes ejus, hoc est, robustos quoque in fide et bonis operibus gladio persecutionis 109.0583C| occisuram; infantes quippe, de quibus scriptum est: « Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Matth. XXI), » accipere in seductionis praedam, et virgines, id est, castas et pudicas animas abducturam in carcerem vitiorum. Sed licet ipse caeca stultitia tantum sibi plauserit, non tamen secundum votum ejus rerum ordo illi cessit, sed mirabili consilio Dei superbia ejus destructa est. Et ipse qui alibi ait: « In coelum ascendam, super sidera Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo (Isa. XIV), » cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur, et corruit in terram, qui vulnerabat gentes. Dominus ergo omnipotens nocuit eum, et tradidit in manus feminae, 109.0583D| quae caput serpentis conterere in Genesi olim descripta est, et confudit eum, ligans eum videlicet ancillis suis, quae devotum servitium humili animo semper conditori suo exhibebant; atque ita ipse, qui per superbiam sibi similitudinem Dei promiserat, detractus ad inferos, et in profundum laci demersus est, id est, ad infernum ultimum, hoc enim significat laci profunditas; pro quo in Evangelio « tenebras exteriores » legimus, « ubi est fletus et stridor dentium (Matth. VIII). »

« Non enim cecidit potens eorum a juvenibus, et filii Titan percusserunt eum, nec excelsi gigantes opposuerunt se illi, sed Judith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum. » Non enim immanitas 109.0584A| persecutorum sanctae Ecclesiae a juvenibus, hoc est, ex robore carnis superatur, nec sagacitas humani ingenii, aut fortitudo imperii terreni necem illis inferre potuit, sed virtus divina per humilitatem et simplicitatem fidelium suorum inimicam cohortem superavit, contrivit ac dissipavit; species enim ac claritas omnium virtutum, quae lucebat in sermone nostrae Judith, similiter et opere, causa fuit hostibus maximae ruinae. Qui enim nesciunt bonum in aliis repertum caste diligere, sed nequiter invidere, unde potuerunt habere solatium, inde sibi perpetuum acquirunt tormentum.

« Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento laetitiae in exsultatione filiorum Israel. Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos 109.0584B| suos mitra; accepit stolam novam ad decipiendum illum: Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus, pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus, amputavit pugione cervicem ejus. » Exuit se Ecclesia vestimento viduitatis, cum veteris hominis actus, pro quibus meruit deseri, in aqua baptismatis abluit, et novi hominis conversationem induit; qui renovatur de die in diem secundum imaginem ejus, qui creavit eum, particeps facta gaudii coelestis. Unde per Isaiam de hac commutatione spiritualium indumentorum ad Jerusalem typicam dicitur: « Confusionis adolescentiae tuae obliviscaris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius, quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus (Isa. LI). » Unxit faciem suam unguento, quando 109.0584C| unctionem sacri chrismatis accepit in vultu, ut juxta Psalmistam exhilararet faciem suam in oleo. Concinnavit cincinnos suos mitra, cum fluctuantes motus cogitationum suarum divino timore constrinxit ac spe firma coadunavit, per quod conatus antiqui hostis certissime delusit. Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus, quia indumenta pedum suorum, quibus calceata fuit in praeparatione Evangelii pacis punxerunt oculos inimici, et pulchritudo virtutum illius impotentem fecit animam ejus. Unde evenit quod superior facta, propriae nequitiae pugione damnando jugulavit cervicem contumaciae ejus.

« Horruerunt Persae constantiam ejus, et Medi audaciam ejus. » In Persis, qui interpretantur tentantes, et Medis, qui resonant metuentes, exercitus 109.0584D| diaboli, id est, maligni Spiritus possunt intelligi qui tentare ac decipere servos Dei semper parati sunt. Inde legitur in Evangelio ad caput nostrum accessisse in deserto tentatorem, quem paulo post eadem Scriptura appellat diabolum. Et doctor gentium Corinthiis scribens ait: » Ne tentet, inquit, vos is qui tentat (I Cor. VII). Horrent ergo Persae et Medi spirituales, hoc est, phalanges diaboli constantiam et audaciam Ecclesiae, quia agnoscunt illi a Christo potestatem datam esse calcandi supra serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. Et quia fundata est supra petram nec portae inferi praevalebunt adversus eam. Hinc et Paulus auditores suos admonuit dicens: Resistite diabolo, et fugiet 109.0585A| a vobis, nihil enim superbius et ferocius illo est, cum animi sui ostendere permittitur qualitatem, sed nihil eo infirmius, quando per servos Christi divina conteritur potestate. Nota, lector, quod dicit Persas et Medos horrere constantiam ejus, et ululare Assyrios, et vide si forte vera opinio sit, quam supra proposuimus de Cambyse filio Cyri, quod a plerisque iste Nabuchodonosor, quem historia memorat, esse crederetur, qui Persis et Medis atque Assyriis dominari demonstratur.

« Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti. » Ululant castra Assyriorum, qui diligentes interpretantur, quando persecutores Ecclesiae, qui disponebant bella adversus fideles, per humilitatem ipsorum, 109.0585B| qui per abstinentiam mortificabant in se desideria carnis, et esuriunt, atque sitiunt justitiam, vincuntur.

« Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes, occiderunt eos. » Filii puellarum sunt filii Ecclesiarum Christi, qui hostes suos veluti pavidos et inhabiles ad pugnandum, gladio verbi occidunt, cum ab audacia pugnandi eos deponunt: non ergo illi quibus praeceptum est, ut inimicos suos diligant, et pro persequentibus se orent, armis corporalibus quemlibet interficere gestiunt, sed spiritualibus, hoc est, sacris virtutibus hostes suos per divinum adjutorium superare contendunt: unde certum eis semper praestatur auxilium, sicut in sequentibus nostra cantrix dicendo demonstrat.

« Perierunt in praelio a facie Domini mei. » Dominus 109.0585C| enim fortis Dominus, potens in praelio ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, et protector salutarium Christi sui est, populi videlicet Christiani, qui sunt membra unigeniti Dei Filii, Domini videlicet nostri Jesu Christi, qui est super omnia Deus benedictus in saecula.

« Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro. » Bene ergo incitat mystica Judith populum novum sanguine Salvatoris redemptum, ut cantet Domino hymnum novum, hoc est, Novi Testamenti praedicet sacramentum, quod ideo dicitur novum, quia incarnationem Domini corporeis oculis aetas nostra nulla conspexit, alias Deo nihil novum est, quando ante constitutionem mundi universa praescivit. Hymnus autem Graecis sermo 109.0585D| est, id est, laus carminum lege composita, qui hymni erant, quos idolis suis etiam gentilitas personabat. Addidit Deo nostro, ut qualem hymnum diceret, distincte potuissemus advertere.

« Adonai Domine, magnus es tu, et praeclarus in virtute tua, et quem superare nemo potest. » Adonai unum est de decem nominibus Dei apud Hebraeos, et interpretatur Dominus, hoc significans, quod dominetur cunctae creaturae. Ubi notandum, quod ubicunque ponitur secundo, Dominus, ut in praesenti loco, et in Ezechiele, ubi secundum Septuaginta editionem ad principem Tyri sermo loquitur dicens: « Morte incircumcisorum morieris in manibus alienorum, quia ego locutus sum, dicit Adonai Dominus 109.0586A| (Ezech. XXVIII). » Primum nomen tetragrammaton est, quod proprie ad Dominum pertinet, et ineffabile dicitur secundum commune quod saepe in hominibus invenitur. Et bene Adonai congenitus Dei dicitur, quia Deus et homo. Dominus ergo est Dominus, quod dominetur omnibus vel quod timeatur a cunctis, quem nemo in virtute superare potest, sed potest per humilitatem et subjectionem placare, et ad misericordiam flectere, qui pius et misericors est omnibus, qui ad ejus pietatem et clementiam confugiunt.

« Tibi serviat omnis creatura tua, quia dixisti et facta sunt: misisti Spiritum tuum, et creata sunt, et non est qui resistat voci tuae. » Nota quod sanctam Trinitatem haec hymnistria praedicat, 109.0586B| hoc est, Dominum patrem, qui dicto suo, hoc est, per Verbum suum omnia fecit, et per Spiritum suum cuncta creavit. Hujusmodi est et illud Psalmistae, qui ait: « Verbo Dei coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII). » Cujus voci, id est jussioni, nullus resistere potest, quia in voluntate ejus universa sunt posita, cujus velle facere est.

« Montes a fundamentis movebuntur cum aquis. » Per montes superbia demonstratur persecutorum, qui a fundamentis moventur cum aquis, quando ab iniquis consiliis et seditionibus desistunt, non voluntate tamen, sed necessitate; quia id quod superbi coeperunt, victi potentia Dei ad effectum perducere non possunt. De qua re aliam comparationem subdidit 109.0586C| dicens:

« Petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam. » Hoc est, duritia superborum, quae se insuperabilem fore credebat, in praesentia adventus tui mollescens deficiet; nam sicut cera ex favis collecta tenera est, mollisque substantia, quae sic ignis calore resolvitur, ut ei corpulentia penitus absumatur, ita quoque judicio Dei a facie ipsius dispereunt peccatores, quemadmodum cera proximo igne consumitur. Et tamen dicit a facie Dei eos esse dissolvendos, quia nunquam ad gratiam ipsius beneficiaque venturi sunt. E contrario, quid illis qui Deum timent eveniet, audiamus:

« Qui timent, inquit, te, magni erunt apud te per omnia. » Sicut et contemnentes Deum minorantur 109.0586D| ac deficiunt, ita timentes illum, magni erunt apud ipsum per omnia, scilicet in collatione virtutum, et in augmento praemiorum. Post haec redit iterum memorata prophetissa ad exponendas poenas hostium suorum, ac dicit:

« Vae genti insurgenti super genus meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis. » Genus suum dicit viros cultores Dei, de quo in Psalmo scri ptum est: « Haec est generatio quarentium Dominum, requirentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIII). » E contrario est illa generatio, hoc est, prava et perversa, de qua Dominus in Evangelio ait: « Ecce ego mitto ac vos prophetas et sapientes et scribas. Ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis 109.0587A| vestris, et persequemini de civitate in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis intra templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam (Matth. XXIII). » Huic ergo generationi vae erit perpetuum, quia sine ullo fine aeternum illi manet tormentum, justo judice sibi recte retribuente, quae illa antea malitiose in proximos suos egerat; unde subjungitur:

« In die judicii visitabit illos. » Visitabit utique illos, non ut superna cum sanctis mercede coronet, sed ut cum diabolo et angelis ejus perpetuis poenis excruciet in inferno.

« Dabit enim ignem et verines in carnem eorum, 109.0587B| ut urantur et sentiant usque in sempiternum. » Hinc voce consolatoria Dominus per Isaiam prophetam ad justos loquitur dicens: « Nolite timere opprobrium hominis, et blasphemias eorum ne metuatis: sicut et vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in aeternum erit, et justitia mea in generationes generationum (Isa. LI). » Non solum enim in carnes peccatorum tormenta inferni redundant, sed etiam in animas, quia utraque substantia digne ibi punietur, quae hic poenitentiam peccatorum, et bonorum operum fructum agere neglexit. Sed ideo in carnibus dicit ignem et vermes dari, quia foetor vermium de corruptione solet nasci carnis et sanguinis. Ideo caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo 109.0587C| vermescere nequeat. Caro igitur et sanguis vermes creat. Et quia delectatio carnalis, cui condimentum continentiae resistit, poenam luxuriosis generat aeternam, de quo Salvator in Evangelio ait: « Ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur (Marc. IX), » in verme putredinem gehennae, sicut in igne ardorem designat; sive vermem dicit seram scelerum poenitudinem, quae nunquam in tormentis conscientiam afflictorum mordere cessabit, ut ignis sit poena extrinsecus saeviens, vermis dolor interius accusans.

« Et factum est post haec, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum, et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota et promissiones suas. » Et factum est, 109.0587D| inquit, post haec, id est post necem Holofernis, post hostium fugam et interitum, post congratulationem civium cum Judith de divino auxilio sibi collato; et de liberatione sua, et laudibus quas pro hoc Domino solvebat; venit omnis populus adorare in Jerusalem Dominum, et proferre ibidem holocausta, vota et repromissiones; quia ibi erat templum Dei et altare, et sanctificatio praecipua. Mystice autem significat, quod unusquisque electorum post peractum bellum hujus mundi, et victoriam certam de hostibus, purificatus ab omni labe peccatorum properat in supernam civitatem Dei, ubi vera est visio pacis, et ubi offerat Conditori suo pura vota cordis, placitam confessionem oris, et grata holocausta Deo totius conversationis 109.0588A| suae. Quando illud, quod in Apocalypsi de sanctis scriptum est, completur. « Absterget, » inquit, « Deus omnem lacrymam ab oculis eorum (Apoc. VII). » Tanta illius civitatis, et tam celsa de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant vestigia vetustatis. Tunc siquidem corpora coelestis corruptio sublimabit, et mentes aeterni regis pascet intuitus. Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit, quae prima abierunt, cum sancta civitate novissimo judicio glorificata, dolor, luctus et mortalitas tantum in gehenna remanebunt.

« Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quae dedit ei populus, et conopaeum quod ipsa sustulerat, de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. » 109.0588B| Quod ergo Judith universa vasa bellica Holofernis, sibi data a populo consecrabat Domino, significat quod sancta Ecclesia illas animas, quas diabolus sua malitia delusas ad usum ministerii sui, ad opera scilicet impietatis subjectas habuit, ipsa per bonum studium ab illius potestate eruens, vasa acceptabilia aqua et verbo effecit Deo, juxta illam parabolam Evangelii, qua Dominus ad Judaeos loquitur dicens: « Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet (Marc. III). » Cum et Redemptor humani generis principem hujus mundi ejecit foras et alligavit fortem, tunc accepit Ecclesia ipsius potestatem ab eo, ut vasa hostis diripiens converteret in vasa pietatis, nec non et studium, quo nefandi 109.0588C| seductoris fraudes praedicans detegebat, ipsum etiam pro dono acceptabili offert regi et creatori suo. Unde subjungitur: « Et conopaeum quod ipsa sustulerat, in anathema oblivionis. » Conopaeum ergo, quod rete muscarum esse dicitur, doli sunt, quibus imprudentes capiuntur. Sed hos anathematizat et damnat sancta mater Ecclesia, quia illos displicere Domino novit, innocentiam autem placere; juxta illud psalmistae: « Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vanum animam suam, nec juravit in dolo proximo suo, hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. (Psal. XXIII.) »

« Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum. » Veraciter et tunc populus Dei jucundus 109.0588D| erit, cum pervenerit ad contemplationem vultus conditoris sui, nec non et in hac peregrinatione jam in spe futurorum bonorum quodammodo jucundus et laetus est. Unde dicit Apostolus: « Spe jam salvi facti sumus (Rom. VIII). » Et iterum: « Spe, » inquit, « gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII). » Hinc et ipsa Veritas in Evangelio ait: « Cum vos persecuti fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter nomen meum, gaudete et exsultate, quia merces vestra copiosa est in coelis (Matth. X). »

« Et per tres menses gaudium hujus victoriae celebratum est cum Judith. » Quid est per tres menses gaudium hujus victoriae celebrari cum Judith. 109.0589A| nisi quemlibet sanctorum fide, spe et charitate in incolatu istius mundi cum matre Ecclesia congratulari, et pro viribus certare, ut divina gratia adjutus, integrum et sine querela spiritum suum, animam et corpus in adventum Domini nostri Jesu Christi conservet. Fides enim, Domino testante, hominem salvum facit. Et de spe psalmista ait: « Qui sperat in Domino, non confundetur in aeternum (Psal. XXX). » Hinc et Joannes apostolus de charitate dixit: « Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (Joan. I). » Per tres menses ergo hujuscemodi gaudium celebrat omnis qui ad aeternam beatitudinem recte pervenire desiderat, et pia intentione, recta locutione atque bona operatione vitam perfectam ducendo adventum judicis sui sollicitus exspectat. Cum 109.0589B| autem ille venerit, et tempus laboris illius transierit, tunc fiet quod sequitur:

« Post dies autem illos unusquisque redit in sua. » Quia finito judicio acceptae sententiae sancti Dei de peregrinatione istius mundi migrabunt ad possidendum regnum Patris aeterni, quod paratum est illis ab origine mundi.

« Et Judith magna facta est in Bethulia, et praeclarior erat universae terrae Israel. » Quia tunc apparebit claritas et gloria sanctae Ecclesiae, quae antea latebat, cum in pressuris istius mundi versabatur. Tunc enim juxta Evangelicum testimonium: « Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII), » et puritas fidei, per quam Apostolus omnes rite credentes virginem castam se despondisse uni 109.0589C| viro Christo gloriabatur, in vera Bethulia, hoc est, in virginitate perpetua clarebit, quando sponsa nobilissima superno sponso veraciter conjuncta, sine macula, et sine ruga, et sine corruptione ulla coelestem Jerusalem intraverit. Praeclarior ergo erat Judith universae terrae Israel, quia sola Ecclesia catholica eminet in toto orbe terrarum supernas divitias quaerens, thalamo coelestis regis dignissima, et cum eo perpetuum regnum possessura. De qua ipse sponsus in Cantico canticorum ait: « Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae; una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae electa genitrici suae: viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae laudaverunt eam (Cant. VI). »

109.0589D| « Erat etiam virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir ejus. » Castitas ergo Ecclesiae admirabilis est, et valde laudabilis, quae postquam pompae diaboli et idololatriae abdicaverat, et juxta Apostoli sententiam mundus sibi crucifixus est, ipsaque mundo; nequaquam ultra passa est ad illecebras carnalium voluptatum, atque pristinas sordes peccatorum relabi, sed lavacro sacrae regenerationis abluta atque renata, quod reliquum est temporis, in fide vivit Filii Dei, cui per Paulum dicitur: « Eratis aufem aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut lucis filii ambulate. »

« Erat autem diebus festis procedens cum gloria 109.0590A| magna. » Festa Christianae religionis, quibus recordatur temporis Dominicae incarnationis, passionis, resurrectionis atque ascensionis ad coelos, adventus Spiritus sancti, sanctorum martyrum et confessorum natalitia atque trumphos, in quibus omnibus Ecclesia procedit cum magna gloria; quia honesta conversatione et probis moribus atque laudibus divina incessabiliter commemorat sacramenta. Quod propheta novo populo, hoc est Christiano mandare videtur in Psalterio, ubi scriptum est: « Constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris (Psal. CXVII); » dum solvendum dicit, qui honore Domini et sanctorum confessione sacratus in confrequentationibus, id est professionibus crebris, quas populi turba condensat, 109.0590B| et reddit celeberrima devotione festiva. Quod vero addit usque ad cornu altaris, prohibentur forsitan aliqui, quod multis in usu est, audita Evangelii lectione descendere; non enim ad cornu altaris accedunt, qui communicationis gratia non replentur. Hoc de isto altari visuali, ut mihi videtur, competenter accipimus, quo corpus et sanguis Domini solemni frequentatione datur. Illud vero altare est ante conspectum Domini, ubi purificatis animis per contemplationem ad sancta jubemur accedere, ut in hac actuali solemnitate illud semper debeamus inspicere.

« Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit Abram suam liberam. » Domum viri praesentem mundum possumus accipere, 109.0590C| in quo sub aestu tribulationum desudat Ecclesia, quia postquam abdicavit errori, cui antea sub gentili conversatione deserviebat, statim molestiae persecutionum ei accreverunt. Ubi annos centum quinque manebat, quia lege Dei militans pro aeterna beatitudine adipiscenda decertabat. Quinque ergo libri legis divinae sunt, in quibus unius Dei cultura commendatur, et omnium idolorum servitus penitus interdicitur. Centum ergo, quia de laeva numerum transfert in dexteram, aeternam beatitudinem, ut diximus, merito designat. Et dimisit Abram suam liberam, cum carnalium conversationem, quae timori semper obnoxia est, in libertatem gratiae et securitatem charitatis docendo, exhortando, atque bonis exemplis meliorando perducit: ut jam bona, quae timore 109.0590D| poenarum pro parte gerebat in spem praemiorum, et amore ipsius boni perfecto agere studeat. Quia, ut Joannes, ait « Timor, qui poenas habet, non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV). » Unde timidi, servorum, et dilectione pleni liberorum assimilantur conditioni.

« Et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. » Defunctam ac sepultam dicit Ecclesiam ex parte membrorum ejus, quae ab initio peccati protoplasti parentis nostri usque ad finem mundi mortis corporeae non poterant jura effugere, de quo per Prophetam dicitur: « Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? » Morietur etiam secundum Ecclesiastis sententiam, sapiens et insipiens, et ad 109.0591A| unum finem properant omnia; terra etiam sepultura communis est bonorum et malorum. Sive altiore sensu defuncta ac sepulta Judith cum viro suo, quando Ecclesia in baptismate commoritur Christo, ut resurgat cum ipso. Unde dicit Apostolus: « Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem; ut quomodo resurrexit Christus a morte per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI). »

« Luxitque illam omnis populus diebus septem. » Quid est quod omnis populus pro morte Judith lugeat diebus septem, nisi quod electi Dei per omne tempus praesentis vitae, quod per septenarium dierum numerum currit, propter peregrinationem praesentis Ecclesiae in dolore et gemitu se affligunt, donec aspiret 109.0591B| dies, et inclinentur umbrae. Sed luctus iste non ex desperatione, sed magis taedio praesentium, et ex affectu futurorum, quem assidue habent sancti, nascitur. Ex quorum persona Propheta in psalmis loquitur dicens: « Super flumina Babylonis illuc sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion (Psal. XXXVI). » Et item, « Sitivit, » inquit, « anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI)? » Ergo ut diximus, planctus ecclesiastici solemnes sunt, non lugubres. Unde in Evangelio legitur, quod « Rachel ploraret filios suos, et nollet consolari, quia non sunt (Matth. II). » Curaverunt viri timorati Stephanum, et confecerunt super 109.0591C| eum planctum magnum. Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. E contrario autem, vae illis qui nunc rident, quoniam flebunt. Flent ergo modo sancti Dei « euntes et mittentes semina sua; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV). »

« In omni autem spatio vitae ejus non fuit, qui perturbaret Israel, et post mortem ejus annis multis. » Quomodo autem dicitur quod in spatio vitae Judith nullus perturbaret Israel, cum tota humani generis vita tentatio sit super terram. Sed forsitan de clade hostium forinsecus dicit, quod post acceptam per Judith victoriam minus molesti fuerint ad tempus genti Judaeorum. Mysterium autem manifestum 109.0592A| est, quod nullus electos Dei in praesenti Ecclesia nocere funditus possit; id est, usque ad animae interitum pertingere. Unde ipsa Veritas in Evangelio ait: « Omne quod dedit mihi Pater, ad me veniet, et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. » Et item: « Qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiet a morte in vitam. » Hinc et Apostolus ait: « Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII)? » Cunctis ergo diebus, quibus Ecclesia in incolatu istius mundi peregrinatur, electi filii ejus sub umbra alarum Dei usque ad finem proteguntur illaesi. Et si in hoc tempore 109.0592B| doloribus et angustiis plenissimo sine damno salutis suae conservantur, quanto magis post finem istius vitae sine omni angustia, gemitu et periculo custodiuntur, ubi dolor vel gemitus amplius jam non erit ullus. Et hoc est quod dicitur post mortem ejus annis multis; quia post obitum praesentis vitae in saeculum saeculi anni ejus sunt, quibus cum Christo feliciter vivit, et regnat in aeternum.

« Dies autem victoriae hujus festivitatis, ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judaeis ex illo tempore, usque in praesentem diem. » Merito igitur festivitas hujus victoriae ab Hebraeis, hoc est, transitoribus, in numero dierum sanctorum accipitur et colitur a Judaeis, hoc est, confessoribus, ex illo tempore usque in praesentem 109.0592C| diem; quia omnes qui in via hujus vitae positi transire cupiunt ad regnum coeleste, et confitentur Domino misericordiam ejus, et mirabilia ejus super filios hominum, nullo modo oblivisci poterunt solemnitatis istius, sed in numero sanctorum dierum accipiunt illam, quando hanc solam in gaudio universarum solemnitatum suarum celebrant. Ex eo scilicet tempore, quo primum per baptismum de inimici evaserunt potestate; usque in praesentem diem, id est, donec praesens saeculum finiatur. Cum autem futura venerit vita, tunc jam festivitas stabilis erit atque perfecta, quando videbitur Deus deorum in Sion, et sancti ejus regnabunt cum eo in saecula saeculorum.