Expositio in Psalterium/I
PRIMA PARS. EXPOSITIO IN PSALMUM PRIMUM. Quare primus psalmus non habet titulum. (0025B) 11 Psalmus hic ideo non habet titulum, quia capiti nostro Domino Salvatori, de quo absolute dicturus est, nihil debuit praeponi; dum ipsum rerum omnium constat esse principium, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum principium, propter quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Nam licet et alii psalmi de ipso multa dicant, nemo tamen de ejus quae fuit in terris conversatione sic loquitur. Et quoniam ad hunc quae dicenda sunt cuncta respiciunt, merito caput sancti operis ponitur, qui princeps rerum omnium esse monstratur. Quidquid enim aut de praeteritis instruit, aut de praesentibus monet, aut de futuris efficit cautiores, omnia ad institutionem beati viri pertinent, (0025C)quae liber iste dicturus est. Nam quidam tituli, quidam praefationis locum eum tenere dixerunt. Sed licet a quibusdam omni justo videatur aptatus, nulli tamen praeter Domino Christo potest veracissime convenire.
Nam si dixerimus omni beato posse congruere, jam non constat illud quod dicitur in psalmo: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11); vel illud quod Job meminit: Nullus mundus ante te, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4); et alibi: In veritate nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confidentibus qui non deliquit; vel istud: Justitia justi sic est apud te sicut pannus menstruatae (Isai. LXIV, 6). Quapropter non omni beato potest haec sententia convenire, nisi illi tantum de quo Scriptura (0025D)dicit: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22). Et ipse de se in Evangelio dicit: Ecce veniet princeps mundi hujus, et in me non inveniet quidquam (Joan. XIV, 30). Merito ergo ad Christum Dominum refertur. Qui non abiit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, et (0026B)in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 2), etc. Mirabilis ordo, coelestis revera dispositio, ut ab ipso nobis psalmorum proveniret initium, quem salutarem januam constat esse coelorum.
Quapropter intrare cum summo gaudio festinemus, ubi patentem januam, ipsum Advocatum nostrum esse cognoscimus, sicut ait Apostolus: Non enim habemus Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris; et paulo post: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno (Hebr. IV, 15, 16). Nunc claves psalmorum reserabiles apponamus, ut, praestante Domino, Regis nostri palatia introire mereamur. Et ideo, sicut praefati sumus, divisio facienda est, quae si recte adhibeatur, ita illustrem et perspicuam (0026C)nobis efficit dictionem, ut priusquam legatur orationis textus, ante nobis ejus relucere possit intentio.
Divisio psalmi. Universus textus psalmi hujus propheta referente narratur. In prima parte vitam sanctae incarnationis exponit: quoniam si ad majestatem Christi solam velis referre quae de eo dicuntur, nequeunt convenire. Secunda vero peccatorum nequitias in futuro judicio debitas recipere commemorat ultiones; ut praemissa gratius possemus accipere, cujus videbantur subsequentia formidari. Respice quoque intentionem ejus, quam constat maxime perquirendam. Ideo in principiis beatitudo 12 Domini Salvatoris edicitur, ut humano generi vitalia exempla praestentur; quatenus (0026D)sicut nobis homo terrenus contulit mortem, ita coelestis veniens daret salutem. In principiis enim fuit durissima conditio decepto, sed post advenit homini gloriosa redemptio. Primo illata est ignominiosa captivitas, deinde secuta est votiva libertas. Expulsus homo de paradiso, sed receptus est in coelum. Perdidit (0027A)in terra beatitudinem, sed angelos merebitur habere consortes. Luctus ex diabolo, gaudium provenit ex Christo. Unde et Apostolus dicit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19).
In ipso itaque capite psalmi hujus, definitio beati viri tanquam pulcherrimum nobis gloriosi regis diadema resplendet. Oratio brevis et lucida, quae rem propositam diversis modis quid sit ostendit. Sed hoc principium duas species definitionum evidenter complectitur. In prioribus quippe versibus duobus qui dicunt: Non abiit, non stetit, non sedit, octava species definitionis est, quae Graece dicitur κατ' ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, Latine per privantiam contrarii. Ait (0027B)enim quid non faciat, sicut et in quinto psalmo dicturus est: Quoniam non volens Deus iniquitatem tu es (Psal. V, 5). In tertio autem versu qui dicit: Sed in lege Domini voluntas ejus: et in lege ejus meditabitur die ac nocte, secunda est species definitionis quae Graece ἐννοηματικὴ dicitur, Latine notio nuncupatur. Haec non dicit quid sit, sed per hoc quod agit, res illa quam quaerimus nobis specialiter indicatur; sicut et in septuagesimo primo psalmo dicturus est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI, 18).
Memento autem quod omnis definitio aut ex materia nascitur, quod est corpus: aut ex specie, quod est qualitas; aut certe de utroque, sicut est homo, mirabili ordine prolata disponens. Nam si prius posuisset (0027C)quod erat, necessarium non fuerat dixisse quod non erat. Hoc imitatus converso ordine geometricus fecit Euclides dicens (Lib. I Elementor., in initio): Linea est longitudo sine latitudine. Prius enim dixit quod est, et subjunxit postea quod non est; sicut facere consueverunt qui priorum dicta aliqua diversitate commutant, ut se in eis mentiantur auctores. Nunc ad perscrutanda verba veniamus: quoniam in interioribus eorum quasi in quibusdam nucleis fructus dulcissimus invenitur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Beatus vir. Nimis pulchrum commodumque principium; ut quoniam erat Spiritus sanctus humani generis imbecilla moniturus, a beatitudine sumere videretur initium; ut hac spe trepidantium (0027D)animos invitaret, ne se mortalium fragilia corda subducerent. Quis enim ad quaelibet ardua non incitetur, ubi felix beatitudo praedicitur? Beatus ergo vir dicitur, sicut nobis majorum tradit auctoritas, quasi bene aptus, cui omnia desiderata succedunt. Sed hunc duobus modis dici in centesimo quadragesimo tertio psalmo propheta commemorat ponens: Beatum dixerunt populum cui haec sunt (Psal. CXLIII, 15); iterumque subjungit: Beatus populus cujus est Dominus Deus ejus. Quapropter saeculi beatus est, qui, ut putat, summa securitate suffultus, in continuata laetitia et mundanis copiis perseverat. Isti autem beato, qui a proposito suo nulla contrarietate removetur, (0028A)virum subjunxit egregie: vir enim vocatur a viribus, qui nescit tolerando deficere, aut in prosperis aliqua se elatione jactare; sed animo stabili defixus, et coelestium rerum contemplatione firmatus, manet semper impavidus. Hoc etiam veriloquium appellavere majores. Etymologia enim est oratio brevis, per certas assonationes ostendens ex quo nomine id quod quaeritur venerit nomen. Nec dubites quod virum appellat Dominum Salvatorem, de quo et Zacharias propheta dicit: Ecce vir Oriens est nomen ejus (Zach. VI, 12). Sed memento quod ubicunque sic ponitur, assumpta ejus humanitas indicatur; vir enim sexus est carnis, qui in divinitate nullatenus invenitur. Sed quoniam natura humanitatis a Domino fuerat pro nostra redemptione sumenda, competenter posuit (0028B)virum, ut utriusque naturae una crederetur esse persona.
Qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Posito igitur beato viro, id est Domino Christo, ab illa dispensatione qua passus est, utile fuerat ut eum per actus suos consequenter exponeret; alioquin minus docet, quod fuerit in explicata propositione derelictum. Tribus itaque modis provenire humanos constat errores, cogitatione, facto, et dicto, quos hic per ordinem abnegat dicens: Non abiit in consilio impiorum. Primum detestabiles denegat cogitationes quas sibi familiariter vindicat genus humanum, quas Dominus Christus omnino non habuit. Et ne extraneis utamur exemplis, hoc debere intelligi de Domino (0028C)Salvatore tricesimus nonus psalmus absolute testatur dicens: Tunc dixi, ecce venio; in capite libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 8). Abiit enim significat quod a via recta discedens, in calles labitur tortuosos. Deinde actus vitiosae conversationis excludit dicendo: Et in via peccatorum non stetit; utique quia venit in mundum, qui est via peccatorum; sed ibi non stetit, quoniam ejus vitia immaculata conversatione transivit. Ponendo autem viam peccatorum latam vult intelligi: quoniam angustam constat esse justorum. Tertio loco subjunxit: Et in cathedra pestilentiae non sedit. Ad doctrinas hoc videtur abominabiles pertinere, quae pestilentis dogmatis venena disseminant. Haec merito negantur in Christo, qui totius mundi vulnera medicabili praedicatione salvavit. Quidam (0028D)vero hunc locum tali distinctione complexus est, impium dicens eum qui peccat in Deum: peccatorem vero qui in semetipsum delinquit; pestilentem scilicet, qui proximum suum depopulatur, opprimit atque laedit. Sed quodvis horum recipias, nihil tale in Domino fuisse cognoscis. Cathedra est enim ex aliqua materia composita forma sedibilis, quae nos curvatos molliter a dorso suscipit, suoque gremio demissos velut habilis theca complectitur. Haec proprie doctoribus datur, sicut ait in Evangelio: Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei (Matth. XXIII, 2). Sic etiam judicum tribunal, et solium regum proprium esse memoramus. Considerandus 13 est etiam (0029A)hic ordo dictorum, quemadmodum contra Adam totus aptetur: abiit cum recessit a praecepto Domini: stetit, cum delectatus est peccato, quando acquisiturum se scientiam boni et mali, deceptus arbiter aestimavit; cathedram vero pestilentiae sedit, cum posteris perniciosae doctrinae exempla dereliquit. Et nota quam pulchre singula verba rebus singulis dedit; id est abiit, stetit et sedit. Quae figura dicitur hypozeuxis, quando diversa verba singulis apta clausulis apponuntur. Quapropter generalis complexio peccatorum merito in Domino Salvatore denegata est: sicut ipsa Veritas in Evangelio dicit: Ecce veniet princeps mundi hujus, et in me non inveniet quidquam (Joan. XIV, 30).
Vers. 2. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus. Non (0029B)magna gloria fuerat declinasse vitiosa, nisi et diceret omnino laudanda, sicut et alibi docet, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Lex ergo Domini est in declinandis peccatis sancta praeceptio, quam in monte Sina Moysen accepisse manifestum est: in qua tota mentis intentione ille vere fuit, qui peccata non habuit; nos enim etsi ad momentum legis praecepta cogitamus, delicti tamen tempore voluntas nostra in lege non permanet. Voluntas enim decenter est posita, ut constantiam continuae meditationis ostenderet, quae dum perseveranter assumitur, laboris taedia nesciuntur. Sed ne ipsam voluntatem putares otiosam, sequitur operationis effectus, quia sancto proposito non sufficiebat tantum bona velle, nisi etiam desiderium suum continuo pioque labore (0029C)satiaret. Hic potest syllogismus categoricus inveniri, quem praetermittere non debemus, ne qui intellectus est primus, incompetenter videatur esse praeteritus. Cujus definitionem partesque dicemus, ut rudibus earum rerum nihil remanere possit ambiguum. Categoricus itaque syllogismus est, quem dialectici summa laude concelebrant: oratio, in qua positis quibusdam, alia quaedam ex necessitate veniunt per ea quae posita sunt. Iste ex duabus propositionibus et conclusione formatur, sicut hic constat effectum. Cujus prima propositio est: Beatus vir cujus voluntas in lege Domini est. Secunda propositio: Nullus cujus voluntas in lege Domini est, abiit in consilio impiorum. Provenit exspectata conclusio: Nullus igitur beatus vir abiit in consilio impiorum. Hoc quidem in (0029D)diversis locis diligens tibi perscrutator invenies, quod nos rarius ponendum esse perspeximus, quoniam nobis ex diversis artibus atque disciplinis cum expositione proposita multa dicenda sunt.
Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Intendendum quod secundo dicit: In lege, non sub lege, quia in lege fuit qui peccata contempsit. Reliqui autem mortales merito sub lege sunt, qui delictis onerantibus inclinantur. Lex enim dicitur ex eo quod animos nostros liget, suisque teneat obnoxios constitutis. Verum ille legem non meditabatur litteris, sed sanctitate propositi; sicut in tricesimo nono psalmo (0030A)dicturus est: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei (Psal. XXXIX, 9). Sic de uno psalmo utrumque probatum est, quoniam et principium libri de ipso debet intelligi, et mandata Domini semper eum constat fuisse meditatum. In septuagesimo septimo quoque psalmo dicit: Loquar propositiones ab initio (Psal. LXXVII, 2): sed cum dicit, Loquar ab initio, non vult personam suam alicubi fortasse praeteriri; nos tamen diversorum Patrum auctoritatem secuti, et Ecclesiae verba dedimus et prophetae, et justissimos quosque homines, vel peccatores diximus loqui, quos suis locis evidenter ostendimus, ut varietas ipsa rerum oblectare possit auditum.
Die ac nocte. Haec complexio continuum tempus (0030B)ostendit; quod si ad litteram intendas, omnino non convenit, ut die ac nocte jugiter legem Domini aliquis aut legat aut praedicet, dum reficiendi tempus corporibus detur, et capiendi somni necessitas afferatur. Sed ille probatur legem continue meditari, qui omnia secundum sanctitatem gerens, coelesti se in omnibus puritate tractavit. Hoc revera ipsi capiti Domino Christo certum est convenire, quamvis ad exemplum sanctitatis ejus, et membris quoque videatur esse praeceptum, sicut dicit Apostolus: Omnia quaecunque facitis in verbo aut facto, omnia in gloria Dei facite (I Cor. X, 31). Est et alibi praedicata ista continuitas, sicut in centesimo decimo octavo psalmo legitur: Testimonia tua doce me, Domine, et mandata tua in corde meo semper exquiram. Dies pagani dixerunt a (0030C)numinibus suis, id est a diis, a quibus eos etiam nominasse noscuntur. Nox autem dicta est, eo quod noceat aspectibus sive actionibus nostris.
Vers. 3. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Hinc jam praedicitur gloriosa nimis, singularisque felicitas; ut sicut actio miranda descripta est, ita et ejus prospera magnifica similitudine referantur. Bene, ut arbitror, ligno fructifero comparatus est Dominus Christus, propter crucem quam pro hominum salute suscepit. Quae merito lignum vitae dicitur, quando et ibi Dominus Christus, qui est vita nostra, suspensus est, et latroni in eadem confitenti dictum est: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Denique et hodie omnis in ea credens, aeternae vitae dona consequitur. (0030D)Sive, ut historia refert, lignum revera fuit in paradiso perennis vitae, si detestabilis inobedientia non fuisset. Unde enim mors habuisset introitum, si Adam monstrasset devotionis affectum? Hinc sanctissimi Patres suavissima mella sudaverunt, dicentes: Dedit mandatum, ut inveniret arbitrium; fixit legem, ut faceret cautiorem. Sed ille improvide secutus est hostem, et infeliciter vitae reliquit auctorem. Tunc lamentabili sorte deceptus, vitam perpetuam, quam possessurus erat amisit, et in mortem, quam non habebat, incurrit. Sed ut ad conceptae similitudinis instituta redeamus, quod dicit, plantatum est, id est (0031A)institutum est lignum crucis a Deo, quod semper in fide vireret ac cresceret. Hoc schema parabola dicitur, id est genere dissimilium comparatio. Sic enim in subsequentibus et monti, et leoni, et vermi comparatus est Christus.
Secus decursus aquarum. In comparationis gratia perseverat. Nam sicut terrestris aqua decurrens vita est lignorum virentium, sic aqua spiritalis signum crucis inundat, quae salus esse fidelium cognoscitur animarum. Haec ergo aqua 14 est de qua in Evangelio dicitur: Si scires quis est qui a te aquam petit, petisses ab eo, ut daret tibi aquam vivam (Joan. IV, 10), etc. Operae pretium est quoque perpendere quare dixerit: secus decursus aquarum; scilicet ut nec nimia inundatio lignum laederet, nec iterum irrigatio (0031B)procul constituta siccaret.
Vers. 4. Quod fructum suum dabit in tempore suo. Fructum dabit, id est Ecclesias constituet tempore competenti, hoc est, quando beatae incarnationis sacramenta suscepit. O fructus ille mirabilis, qui humanum genus dulcissima credulitate satiavit! Unde non gustare peccare est; et potius genus est praevaricationis a cibis talibus abstinere. Fructus enim dicitur a fruendo. Et notandum quia dabit dixit, quod ad rationabilem sensum, et ad offerentis pertinet voluntatem. Nam licet et alia ligna erumpentes inferant fructus, hoc recte dare dicitur, quia aeterna praemia donare monstratur.
Vers. 5. Et folium ejus non decidet. Id est sermo ipsius nullo casu a veritate discedit, sed tanquam in (0031C)arbore palmae folia manentia sunt, ita et ista infixa veritati certis promissionibus perseverant, sicut in Evangelio legitur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 15). Et intuere Domini verba foliis arboris comparata, quia sicut illa fructus tegunt, sic promissiones suas et ista custodiunt. Hae sunt aquae spirituales, haec folia salutaria, de quibus in Apocalypsi beatus Joannes dicit: Et ostendit mihi flumen aquae vivae splendidum, tanquam crystallum, exiens de throno Dei et Agni; in medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis, arborem vitae, quae facit fructum duodecies, singulis mensibus reddens fructum suum; et folia arboris illius sunt ad sanitatem gentium deputata (Apoc. XXII, 1, 2).
Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur. Aptissime (0031D)contra illud Adae ponitur, cujus facta nobis adversa pepererunt. Nam sicut Dominus Christus dulcedinem salutis mundo praestitit, ita ille humano generi amaritudinem mortis inflixit. Tribus ergo modis haec praedicationis forma constructa est, dicendo quid vitaverit, referendo quid egerit, tertio ad quem finem fructus ipse pervenerit. Sed hoc breviter atque mediocriter positum est propter humilitatem humanitatis assumptae. Caeterum si magnificentiam ejus velis advertere, audi Apostolum dicentem: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum (0032A)(Philip. II, 9). Et in Apocalypsi Joannis ita legitur: Et vidi, et audivi vocem magnam angelorum multorum in circuitu throni, et animalium et seniorum: et erat numerus eorum dena millia denorum millium, millia millium dicentium voce magna: Dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem, et divitias, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam et benedictionem. Et omnem creaturam, quae est in coelo, et in terra, et sub terra, et in mari, et quae sunt in eis, universos audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potentia in saecula saeculorum. Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et seniores ceciderunt, et adoraverunt (Apoc. V, 11 et seq.), etc. Plena est rerum talium Scriptura divina, quoniam sicut in assumpto corpore fuit humilitas, (0032B)ita est post resurrectionem Domini Christi declarata majestas. Nunc ad reliqua veniamus.
Vers. 6. Non sic impii, non sic. Venit ad secundam partem, ubi memorat quae impii cum peccatoribus sustinebunt, ut eorum actus refugiatur, quorum poena cognoscitur. Quod schema dicitur paradigma. Schema autem est figura dictionis in ordine verborum cum decore composita; est enim paradigma narratio per exempla, hortans aliquem, aut deterrens. Invitavit autem cum dixit: Beatus vir, et reliqua; deterruit autem cum ait: Non sic impii, non sic, etc. Efficacissimum plane doctrinae genus, et invitare prosperis, et terrere contrariis; sicut et Pater Augustinus in libris de Doctrina Christiana memorat dicens (Lib. IV, cap. 4): Debet igitur divinarum Scripturarum (0032C)tractator et doctor, defensor rectae fidei, ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere. Quod institutionis genus et in decimo quarto, et in tricesimo sexto, et in centesimo decimo, et in centesimo decimo octavo psalmo potenter exsequitur, ut distinctio sit in comminatione supplicii, magnitudo semper in praemiis. Dicit ergo: Non sic impii, non sic, quoniam non erit sic impiis, ut superius dixit. Et ut immobiliter crederes, firmitatem negationis iterando monstravit. Nam si locum eorum diligenter inquiras, audi Apocalypsim Joannis dicentem: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi illa bestia et pseudopropheta, quod videlicet ad omnes pertinet impios, cruciabuntur illic die ac nocte, in saecula saeculorum (Apoc. XX, 9, 10).
(0032D)Sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Congrua nimis facta comparatio. Pulvis enim est resolutio terrae. Et quia homo terrenus, quando inflatur seductorio vento superbiae, de soliditate terrae viventium quasi pulvis abjicitur, quia sua levitate ad firmamentum mandatorum se tenere non potuit, merito pulvis dicitur, qui tanquam substantia tenuis vitiorum flatibus ventilatur. Sed hanc damnationem gravissimam non putemus ventorum ludibriis comparatam, quae corpora facile mobilia in auras aethereas ludivaga compulsione transponunt. Hic enim facilitatem expulsionis vult ostendere, non acerbitatem discriminis levigare. Facies vero terrae significat (0033A)superficiem telluris, ubi revera potest pulvis tenuissimus insidere. Hanc Graeci epiphaniam vocant, quae solam longitudinem et latitudinem habet. Haec colores suscipit diversa qualitate distinctos: haec probatur recipere figuras illas geometricae disciplinae; in ea denique datur conspici, quidquid potest corporeis oculis intueri.
Vers. 7. Ideo non resurgunt impii in judicio. Impii sunt qui sanctam Trinitatem crudelitate mentis nullatenus confitentur, nec Veteris aut Novi Testamenti parere regulis acquiescunt; vel, sicut dicit Apostolus: Qui verbis confitentur Deum, factis autem negant (Tit. I, 16); et hi in judicio non resurgunt, quia jam sua infidelitate damnati sunt, in Evangelio dicente Domino: Qui autem non 15 credit in Filio, jam condemnatus (0033B)est (Joan. III, 18). Nam si ad judicium resurgere est pro suis factis quempiam reddere rationem, merito illi dicuntur in judicium non resurgere, quos jam cognoscitur sententia divina damnasse. Omnes resurgere fides catholica confitetur, sicut dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Resurget enim justus, ut judicet; peccator, ut judicetur; impius, ut sine judicio puniatur.
Neque peccatores in consilio justorum. Peccatores sunt professione quidem Christiani, sed minoribus peccatis obnoxii, quibus dominica datur oratio, ut se exuant a delictis; impii autem sunt qui suum nescientes auctorem diversis sceleribus polluuntur, ut blasphemi, impoenitentes, cultores idolorum, et principalibus vitiis obligati. Quapropter duo sunt genera (0033C)peccantium: primum, quod nulla placabili satisfactione completa remanet in delictis; aliud est cui per gratiam confessionis peccata donantur, sicut legitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). In quo numero et sancti sunt, quia nullus sine peccato est, sicut beatus Joannes apostolus dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Ergo de illo primo numero peccantium dicit qui nulla fuerunt digni miseratione salvari. Hi enim cum justis minime judicabunt, quod evangelica voce solis fidelibus suis Dominus in praemium pollicetur. In consilio enim, in judicio dicit, quia omne rectum judicium in consilio est. Consilium enim dictum est a consulendo. Nam superius consilium (0033D)impiorum abusive positum est: quoniam et ipsi putant consulere, quamvis cognoscantur unamquamque rem noxia sibi machinatione tractare.
Vers. 8. Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit. Bonorum viam dixit Dominum nosse; iter autem impiorum perire confirmat: quasi Dominus utrumque non noverit. Sed allegorice dictum est, ut hoc sciat Dominus, quod in beatitudine permanebit: hoc nesciat quod peribit. Nam et ipse dicturus est in judicio suo peccatoribus: Nescio vos (Matth. XXV, 12). Quod si hoc ad litteram velis advertere, quomodo ignorare poterit quos creavit? Sic et Adae locutus est post peccatum: Ubi es, Adam (0034A)(Gen. III, 9)? non quia Deus in paradiso eum esse non noverat, sed indignus divina cognitione, eo quod ceciderit increpatur. Et iter impiorum peribit. Nam sicut beatorum via est Dominus, ita peccatorum iter diabolus esse cognoscitur: qui sine dubio peribit, quando cum sequacibus suis aeterna poena damnabitur. Via enim dicitur, quod per eam unusquisque transeuntium viatur. Iter, quasi iterum actus, quod agendo iteratur. Quod tamen utrumque pro locorum qualitatibus reperis esse variatum; nam et viam peccatorum superius dixit, et iter in bono positum est, sicut in alio psalmo ait: Et illic iter est, in quo ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX, 23). Item Isaias propheta dicit: Principium Sion dabo, et Jerusalem consolabor in itinere (Isai. XLI, 27). Nunc ad conclusionis (0034B)quoddam speculum veniamus, ut nobis totius psalmi pulcherrima facies elucescat.
Conclusio psalmi. Totus hic psalmus ad moralem pertinet disciplinam, de quo et bonus imbuitur, et peccatorum mens scelerata terretur. Nec vacat quod Dominus Christus est positus in principio numerorum. Unitas quippe specialis, simplex atque perfecta est, nullius indiga, in seipsa perenniter manens: a quo fonte multitudo numerorum sic egreditur, ut ad eam semper, quamvis multiplicata, revocetur: sine qua supputatio nec inchoare quidquam praevalet, nec prodire. Merito ergo in hoc initio calculi ponitur Christus: quia, sicut dicit Apostolus: Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). Hanc Trinitatem (0034C)Graeci monadem vocant. Nam si incorporalis et immutabilis est substantia, intelligitur Deus; si incorporalis et mutabilis, intelligitur anima; si vero et corporalis et mutabilis, intelligitur corpus. Ista ergo monas tali complexione, sicut dictum est, ab arithmeticis explicatur. Memento autem quod monas, licet fons atque initium numeri esse videatur, ipsa tamen non potest numerus dici. Quidquid enim ab uno plus est, sicut ait Nicomachus, jam fit numerabile. Numerus enim est unitatis collectio, vel quantitatis acervus ex unitatibus profusus. Hoc enim quod dicimus nominis quoque ipsius declaratur indicio. Numerus quippe a numerositate vocatus est. Quae disciplina nec a Patribus nostris praecipitur negligenda; est enim verax et immutabilis, et per omnes creaturas (0034D)pro modulo suae quantitatis effusa. Legitur enim in Salomone: Omnia in mensura, numero et pondere (Sap. XI, 21) Deum fecisse. Illud etiam arbitror intuendum, quod mirabili dispositione consequentia cuncta conscendant. In primo siquidem psalmo Domini Christi carnalis vita describitur; deinde omnipotens natura deitatis ejus subtiliter indicatur. Tertio multiplicatos dicit populos, qui eum nitebantur exstinguere; deinde septem poenitentium psalmi fidelium corda purificant; postea parabolis et tropicis allusionibus subsequens drama decurritur, et per allegoricas similitudines pene omnia referuntur ad Salvatorem Dominum, quod suis locis commonere (0035A)curabimus. Post haec laudes Christi Domini mirabili varietate propheta concelebrans, usque ad finem non desinit ejus praeconia sanctitatis edicere. Sic igitur universa de ipso prolata noscuntur, cujus haec causa suscepta sunt.
EXPOSITIO IN PSALMUM SECUNDUM. Psalmus David. Quamvis in quibusdam codicibus nec iste psalmus habere titulum comprobetur, propter quod in Actibus apostolorum legitur, sicut in primo psalmo dictum est: Quare fremuerunt gentes, etc.: tamen si diligenter intendas, non videtur esse contrarium. Dicitur enim in primo psalmo positum, sed qui per inscriptionem tituli primus habendus est; est enim ipse (0035B)16 atque idem secundus in ordine, primus in titulo. Quo exemplo quamplurima dicta sunt, quae cum sibi ad litteram discrepent, diligentius inquisita, unum esse monstrantur, ut est de concordia Evangeliorum campus ille latissimus. Quapropter Ecclesiarum cunctarum probabili usu receptum est, ut hinc magis incipiat exordium titulorum, quando inchoat ab increpatione Judaeorum. Et ideo consequens fuit habere causam titulum suum, quoniam a priore textu noscitur segregata. Sed quoniam dictum est quare titulum receperit ista divisio, nunc de verbis ipsius, praestante Domino, disseramus. Psalmus est hymnus alicujus metri lege compositus, qui ad similitudinem praedicti organi supernam nobis cognoscitur indicare virtutem. David autem, quamvis conditor hujus universi (0035C)operis inspiratione divina esse videatur, certis tamen locis congruenter apponitur. Sed quoniam interpretatio nominum, quemadmodum praefati sumus, res nobis secretiores indicare monstratur, sicut interpretes Hebraeorum nominum tradere maluerunt: David significat manu fortis, sive desiderabilis, quod nulli potest aptius convenire quam omnipotenti Christo, qui est veraciter fortissimus, et summo desiderio requirendus; quapropter David hic intelligendus est Dominus Christus, de cujus passione loquitur propheta: et ipse Dominus sua verba dicturus est; quod in subsequentibus psalmis creberrime reperitur, ut in appellatione David Dominus possit Christus intelligi. Et ne per haereticas contentiones Christiani animus fluctuet, quem oportet omnia veraciter (0035D)fixeque credere, nominis ipsius definitionem auctoritate Patrum brevi satisfactione concludimus. Audiamus ergo beatum ac doctissimum Augustinum in evangelistae Joannis expositione dicentem (Tract. 78, in Joan.): Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam, qua major est Pater; utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non Trinitas Deus; ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis, et caro. Qua veritate recognita, competenter mortiferos vitamus errores.
Divisio psalmi. Quatuor membris psalmi hujus species decora formata est. In primo loquitur propheta de Judaeis propter (0036A)passionem Christi. Secundo verba sunt dementium Judaeorum. Tertio dicta sunt Domini Salvatoris de omnipotenti regno et de inenarrabili generatione sua, quantum potest parvitas humana recipere. Quarto propheta loquitur commonens populos ut ad fidem Christianam, agnita Domini majestate, conveniant: scientes de via justa se esse perituros, nisi apprehenderint religionis catholicae verissimam disciplinam; quod etiam aliorum prophetarum creberrimo sermone narratur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Haec figura Graece dicitur erotema, Latine interrogatio; quae multis quidem modis fit: sed ut de his pauca ponantur, interrogamus quando aliquid (0036B)scire volumus quod nesciebamus, ut est illud in futuro psalmo: Quot sunt dies servi tui, quando facies de persequentibus me judicium (Psal. CXVIII, 84)? Interrogamus etiam quae certe novimus, ut est illud: Nunquid est in idolis gentium qui pluat, aut coeli dabunt pluviam, nisi tu volueris (Jer. XIV, 22)? Est quoque interrogatio arguendi, sicut hic posita est; corripit enim populos propheta, cur fremuerint contra Dominum Salvatorem, cum causas iracundiae non haberent. Fremitus enim proprie ferarum est, qui juste furentibus datus est, quando, ratione postposita, belluino furore succensi sunt. Et quoniam nobis frequenter figurae ponendae sunt, oportet in ipsis primordiis ejus rei definitionem dare, ut cum nominata fuerit, valeat evidenter agnosci. Figura est, sicut (0036C)nomine ipso datur intelligi, quaedam conformatio dictionis a communione remota, quae interioribus oculis velut aliquid vultuosum semper offertur, quam traditione majorum ostentationem et habitum possumus nuncupare. Has etiam Pater Augustinus pulcherrime inter locutionum modos annumerat. Nec illud nos moveat, cum apud Judaeos ageretur, cur pluraliter gentes et populi positi esse videantur: legitur enim in Actibus apostolorum: Convenerunt enim vere in hac civitate adversus sanctum Filium tuum, quem unxisti, Herodes et Pilatus cum nationibus et populis Israel (Act. IV, 27). Meditati sunt quoque inania, quia Scripturas divinas sine fructu intelligentiae frequenter iterabant. Prophetatum est enim in innumeris locis de Domino Salvatore Messiam (0036D)esse venturum, quem illi maximo errore decepti non venisse, sed adhuc venturum esse confidunt. Merito ergo inania meditabantur qui ejus adventum fructuosum nequaquam intelligere potuerunt.
Vers. 2. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Astiterunt, non praesentiam significat, sed voluntatem. Nam passionem Domini constat coram regibus omnimodo non fuisse. Reges autem terrae Herodem vult intelligi, qui persequendo Dominum necavit infantes; alterum vero Herodem nepotem ejus, qui Pontio Pilato in Salvatoris nece consensit. Merito ergo astitisse dicti sunt, qui sacrilegis mentibus consentientes in uno scelere convenerunt. Principes autem (0037A)de Pharisaeis dicit. Sermo enim iste interdum reges, interdum significat priores. Princeps enim dictus est quasi prima capiens. Convenerunt in unum, in unam voluntatem, non in unum conventum: nam diversis conciliabulis hoc scelus leguntur fuisse machinati. Sed ut intelligeres injuriam Filii Patrem posse respicere, utrumque posuit: adversus Dominum, id est Patrem; et adversus Christum ejus, hoc est Filium, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23).
Vers. 3. Disrumpamus vincula eorum. Verba sunt ista dementium Judaeorum. Dicebant vincula, quae potius peccata solvebant. Sic enim putaverunt se vincula ista disrumpere, si in praeceptorem legis et (0037B)apostolos ipsius scelesta voluntate 17 prosilirent. Eorum namque ad Christum pertinet et ad apostolos ejus, qui sub numero plurali Domini regula probabantur astringi.
Et projiciamus a nobis jugum ipsorum. In jumentorum insipientium digna sibi comparatione manserunt, qui non projiciunt jugum, nisi prius ejus vincula disruperint, in totum vanissima voluntate decepti. Nam cum jugum Domini Salvatoris sit suave, et onus ejus leve (Matth. XI, 30), dominationem ejus gravissimam putaverunt. Ita quod eos continere ac regere poterat, hoc infeliciter abjicere festinabant.
Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Coelos hic viros sanctos significat, sicut et ipse alibi dicturus est: Coeli enarrant gloriam Dei (0037C)(Psal. XVIII, 2), quos aptissime commemorandos elegit, ut amplius impiorum elationem malitiamque confunderet. Irridebit et subsannabit, et his similia, ex nostro usu accipienda sunt. Caeterum Dominus nec splene ridet, nec vultu subsannat; sed virtute sua spiritualiter peragit quaecunque disponit. Haec figura Graece dicitur metonymia, Latine transnominatio, quoties intellectum rei diversis modis, verbis alienis ac translatitiis indicamus. Juste igitur propheta Judaeorum perfidiam asserit irridendam, qui falsos testes contra veritatem adducere tentaverunt, qui Dominum gloriae crucifigere maluerunt, qui resurrecturi omnipotentis Christi stulte sepulcri receptacula signaverunt. Tantae siquidem scelerum moles, contra potentiam Domini dementer atque (0037D)inaniter probantur assumptae.
Vers. 5. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Sed ne irridendos tantum impios putaremus, nunc eos graviter commemorat arguendos. Ira vero et furor similia sunt verba praecedentibus. Nam Deus et cum tranquillitate judicat, et servata pietate conturbat: non in malos motu aliquo surgente candescens, sed ab eis suae gratiae momenta suspendens. Ira ergo Dei vocatur retributio peccatorum; nam motus Divinitas beata non patitur, quae semper eadem, aeterna, atque immobilis perseverat. Sed ista conversio humanae convenit fragilitati, ut de laeto quis tristis, de placato iracundus, de benevolo reddatur offensus. Tunc loquetur, illud (0038A)tempus significat, cum judicare venerit mundum. Merito ergo ira et furor dicitur, quando omnia peccatoribus obstinatis, suis meritis apta redduntur.
Vers. 6. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Hactenus ex sua persona propheta locutus est; nunc per figuram, quae Craece dicitur exallage, Latine permutatio, verba refert Domini Salvatoris, qui se Regem a Patre constitutum esse testatur. Quod etiam scriptum est de ipso in titulo passionis: Rex Judaeorum (Joan. XIX, 19). Hoc nec Pilatus deleri passus est, qui eum Judaeis cruci tradidit affigendum. Hoc etiam Magi inquirendo professi sunt: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum (Matth. II, 2)? Sequitur, super Sion montem sanctum ejus. Nomen enim istud multarum quidem rerum absolute fecundum est. Modo enim significat (0038B)Ecclesiam, modo ipsum Dominum Salvatorem, modo Jerusalem futuram. Et quia verbum hoc frequenter iterandum est, convenit magis ut per loca singula congruis satisfactionibus explicetur. Sion hic Ecclesiam debemus accipere, quam montem appellat propter eminentiam honoris et firmitatem fidei. Sion enim Hebraea lingua dicitur specula; quae competenter aptatur Ecclesiae; quoniam ad futuras spes sufficienter instructa, promissiones Domini mentis providentia contuetur; nec tantum praesentibus quantum futuris beneficiis gloriatur. Merito ergo Sion Ecclesia dicitur, quia speculatio ejus in illa contemplativa virtute defigitur. Super eam revera Christus est Rex, quoniam ab ipso regitur atque disponitur.
(0038C)Praedicans praeceptum Domini. Quod fecit Evangelium docens, ut praedicationem prophetarum sua manifestatione compleret.
Vers. 7. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Dominum significat Patrem, sed et ipse quoque Dominus est, sicut in centesimo nono psalmo dicturus est: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1). Intendamus autem quod posuit: Dixit ad me, Filius meus es tu; quod etiam ei dicturus erat post baptismum: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Et ut Christum unam personam, id est Verbum carnem factum esse sentires, adjecit: Ego hodie genui te. Hoc jam nihil habet commune cum caeteris, sed totum est unigeniti Filii proprium, quod (0038D)ipsum designare atque inculcare rerum potuisset auctorem. Dicendo enim, hodie, coaeternitatem suae majestatis ostendit. Hodie enim apud Deum nullo initio incipit, nullo fine concluditur. Non est enim ibi, fuit, neque, erit; sed semper manet, semper est; et quidquid dixeris, ille hodie est, sicut in Exodo Moysi praecepit ut de ipso diceret: Vade, inquit, et dic filiis Israel: Ego sum qui sum; et qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Quapropter aeternitatem suam voluit appellatione praesentis temporis indicari. Praesens enim tempus, quod ait, hodie, pro perpetuitate poni, Scripturarum divinarum proprium esse cognoscitur. Genui te, nativitatem illam significat de qua Isaias dicit: Generationem autem (0039A)ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Lumen ex lumine, omnipotens de omnipotente, Deus verus de Deo vero: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36); de quo ad Hebraeos scribens, ait Apostolus: Splendor gloriae, et figura substantiae ejus, gerens quoque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim angelorum dixit aliquando: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. I, 3, 4, 5)? et caetera, quae de magnificentia Domini Christi textus ille proloquitur. Quapropter cessent vaniloquae disputationes, et Ariani dogmatis perfidia conquiescat. Hoc fides catholica, hoc sanitas mentis intelligit, ut unigenitus (0039B)Filius a Patre, nec natura, nec tempore debeat, nec potestate separari. Operae quoque pretium est perpendere quemadmodum in his duobus versibus per verba Patris hominibus voluerit declarare quod est. Non enim poterat substantialiter per genus et differentias ad ejus proprium pervenire, quod magis creaturis quam Creatori videtur posse congruere. Nam quemadmodum supra ejus naturam genus aliquod praevalet reperiri, cum ipsum rerum omnium constet 18 esse auctorem? Quapropter dissimilis est ista definitio illi definitioni quae substantialis vocatur, quae per habitas differentias descendit ad proprium. Substantialis enim ista dici non potest, quoniam quid sit Dei substantia nullatenus praevalet comprehendi. Potest tamen, sicut quibusdam visum (0039C)est, definiri taliter Deus: Deus est substantia incorporea, simplex et incommutabilis. Nunc membra definitionis istius minutissime perquiramus. Dicit enim primum: Ego autem constitutus sum rex ab eo. Sed et reges terrarum constituuntur a Domino. Addidit, Super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini. Electi sunt et prophetae, Ecclesiae praedicatores. Sequitur: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu: dictus est et filius Israel, sicut in Exodo Pharaoni dicitur: Dixi tibi, Dimitte primogenitum filium meum Israel, et noluisti (Exod. IV, 23). Non est ergo quod personam unigeniti Filii adhuc evidenter designare potuisset. Additum est autem: Ego hodie genui te, quod nulli alteri probatur edictum; sed solus ille sine tempore genitus est, per (0039D)quem creata constant universa. Sic istam veriloquam pulcherrimamque definitionem ad scholas suas traxit doctrina saecularis, dicens eam substantialem, supra quam genus poterat inveniri.
Vers. 8. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Hoc per habitum dicitur formamque servilem, ex eo quod Filius est Virginis. Quidquid enim in tempore accepit Christus, secundum hominem ea quae non habebat acquirit. Hic enim jubetur ut petat secundum naturam inferiorem, et accepta possideat; nam secundum potentiam Verbi, indifferenter omnia quae habet Pater, habet et Filius; nec illi necesse est petere quae simul cognoscitur possidere. Gentes (0040A)autem significat nationes toto orbe divisas, quas distinctas atque separatas sanguis amplectitur. Gens enim a genere vocitatur. Sequitur, Haereditatem tuam. Cum dicit, tuam, naturam illam in Christo perfectae deitatis ostendit. Nam hoc ipsum quod ait, tuam, incarnationem Verbi esse demonstrat, ut nihil intelligatur esse divisum, quando una majestate omnia possidentur; sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia quae Pater habet, mea sunt, et omnia Patris mea sunt (Joan. XVI, 15). Haereditas vero ab hero dicta est, id est domino, quod in ea potestate libera dominetur.
Et possessionem tuam terminos terrae. Hic manifestatur universas gentes in Christi nomine credituras, per quem mundus, explosis superstitionibus, (0040B)reconciliatus est Deo. Nam cum et hic dicit, possessionem tuam, natura humanitatis accepit, quod semper divina possedit: majestati enim ipsius dari non poterat quod habebat. Terminus autem dictus est, ut quidam voluerunt quod lapis ipse a tribus pedibus aliquid minus habet. Sed terminos terrae non otiose aestimo transeundum. Termini enim terrae sunt qui tellurem cingunt atque concludunt, ut non solum arida, verum etiam totius aeris circumjecta substantia, et omnium creaturarum significaretur integritas; sicut et ipse in Evangelio sub brevitate conclusit, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18); et Apostolus: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10).
(0040C)Vers. 9. Reges eos in virga ferrea. Modo regni ejus consuetudo describitur: quoniam si ad litteram intendatur, parvae utilitatis est confringenda atque imminuenda percipere. Sed respice primum quod dicit: Reges eos, ut potestatem tyrannicae dominationis auferret. Illi enim reguntur, qui ad salutis dona perveniunt. Virga vero potestas regalis significatur, qua peccatoribus correctionis suae vindicta promittitur. Ferrea, non quia Deus ad ultionem utitur virga metallica, sed duritia ferri, rigori aequitatis decenter aptata est. Ipsa virga est de qua in quadragesimo quarto psalmo dicturus est: Virga recta est, virga regni tui (Psal. XLIV, 7): sed quid cum ista virga faciat, subsequenter explanat. Haec virga est, quae confringit ad vitam: hoc baculum, quod (0040D)continet imbecilles: hoc sceptrum, quod de mortuis vivos facit. Virga enim usu humano dicta est, quod vi sua regat, et vergere non sinat innitentes.
Et tanquam vas figuli confringes eos. Id est, per conversionis studium conteres in eis terrenas cupiditates, et veteris hominis coeno similem vitam. Et respice in ipsis comparationibus, singulis verbis rerum causas decenter expressas. Potestatem Domini dixit virgam ferream; superbos populos vas figuli, quod mox ut percussum fuerit, in partes minutissimas dissipatur. Bene ergo peccator vasi luteo comparatur, ut et confractio ejus facilis, et vita lutea monstraretur. Sed tunc in melius reformatur quando (0041A)in spiritualem hominem, divina gratia suffragante, perducitur.
Vers. 10. Et nunc, reges, intelligite. Venit ad tertium membrum, in quo jam propheta commonet ut sacramentis terribilibus patefactis, humanum genus humiliter obediat Creatori. Ubi oritur pulcherrimum deliberativum dicendi genus. Nam cum tali sacramento vulgato obstupefacta fuerint corda mortalium, saluberrimus ac necessarius suasor accedit, ut cum timore ac tremore vero Domino serviatur, ostendens ab utili et honesto, id quod in deliberationibus plurimum valet, expedire quae dicta sunt. Utile est enim: Nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Honestum: Beati omnes qui confidunt in eo. Sic deliberativum dicendi genus perfecta (0041B)disceptatione completum est. Nunc ad exponenda verba redeamus. Reges, dominatores debemus advertere vitiorum, qui haec et intelligere possint, et implere, Domino praestante, praevaleant. Neque enim semper purpuratos reges adverti necesse est. Dicuntur reges et quibus privata conditio est, sicut ait Apostolus: Jam sine nobis regnatis, et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnemus (I Cor. IV, 8).
Erudimini qui judicatis terram. Erudire, docere est; nam et ipsum nomen significat apprehensam scientiam: rudis enim dicitur novus. Eruditus, quasi a rude [ ed., a rure] sublatus, id est ab ignorantia divisus, et in doctrinae finibus collocatus. Quod illis bene dicitur, qui jam carnalia delicta domuerunt; ipsi enim bene judicant terram, quando repressis (0041C)vitiis, corporibus suis, favente Domino, praecepta legis imponunt. 19 Terra autem dicta est a terendo, quod commeantium gressibus atteratur.
Vers. 11. Servite Domino in timore. Brevis et plena commonitio, qua Domino Deo amabili timore servitur. Nam sicut remissa securitas culpas admittit, ita timor desiderabilis delicta semper excludit. Et ne servitium Dei durissimum aut tristissimum forte putaretur, subjunxit:
Et exsultate ei cum tremore. Quia timor Domini non ad miseriam, sed ad gaudium ducit; quippe qui beatos efficit, et sanctos operatur. Et iterum, ne haec exsultatio negligens redderetur, addidit, cum tremore; ut utraque sociata coelestem reverentiam competenter exprimerent.
(0041D)Vers. 12. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Magnificum verbum, apprehendite disciplinam, quasi munimen clypei contra vitia noxia profuturum. Utilitatem vero facti hujus pulcherrimi propheta subjunxit dicendo: Nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Nequando dixit, propter patientiam Domini, quae diu sustinet excedentes. Et pereatis de via justa, id est a coelesti Rege Christo, qui Via est recte ambulantium ad vitam, Dux euntium, Iter ad beatitudinem festinantium; sicut ipse dicit in Evangelio: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Via, propter incarnationem, (0042A)per quam bonis vivendi praebet exemplum, Veritas propter judicium; Vita propter deitatem.
Vers. 13. Cum exarserit in brevi ira ejus. Metaphora ab incendio facta; quod tunc magis inardescit, quando pabulum consumptionis acceperit. In brevi enim dixit, quia cum decreverit vindicat. Neque enim illius alia dispositio, alia probatur operatio, sed simul quae decernit et facit. Et nota quod superius in hoc saeculo ad sustinendum posuit, nequando: in futuro vero ad judicandum, dixit, in brevi; ut modo omnipotentis declaretur pietas, tunc potestas. Non est enim in illo judicio singulorum hominum vicissim operanda discussic; sed momenta eo discursu simul omnia, sicut fecit et judicat. Bene autem dictum est: Cum exarserit, quia jam magnae patientiae finis ille declaratur, (0042B)supra quem nulli aliquid sperare conceditur.
Beati omnes qui confidunt in eo. Decora conclusio, post multa dicere ad quod quis debeat festinare. Confidere enim de illo jam praemium est: quia ipsa confidentia per Dei gratiam venit, sicut Apostolus dicit: A quo est et velle et perficere (Phil. II, 13).
Conclusio psalmi. Nunc in medium breviter copiosum sacramentis coelestibus psalmum, peracta expositione revocemus, ut ejus virtus evidenter possit intelligi, cum ipsius valuerint membra cognosci. Respiciamus Psalmistam, quanta sit gratia Divinitatis ornatus. Ante Domini verba praedicavit, iterum post ejus dicta reloquitur. Cum praecedit propheta est, cum sequitur apostolus: quia et ventura integra fide praedixit, et prosequens (0042C)perfecta veritate consonuit. Ipse autem Dominus de medio, tanquam de coelo retonans, potentiae suae nobis arcana patefecit; ut et divinitatis ejus gloriam, et incarnationis mysteria pro modulo nostro salutariter disceremus. In hoc autem secundo numero, qui ex duabus monadibus pulchre compositus est, aptissime duae naturae inconfusae atque perfectae in una persona sunt positae Domini Christi: quarum est una qua regnat, et altera qua ministrat; prima creatrix, posterior creata; et ideo quae assumpsit, impassibilis; quae vero est assumpta, passibilis. Nam, sicut Patres monent, demus injurias carni, miracula divinitati; discernamus intellectu naturas, et noxios vitemus errores. Divinitas enim sic sibi humanitatem adunavit, ut nullatenus cum humanitate confundi (0042D)possit, sed utraque inconfusa et adunata permaneat. Quia licet incarnationis dispensatio post resurrectionem glorificata sit, tamen in humanitatis veritate permansit. Nam cum ipse dixerit post resurrectionem apostolo Thomae: Mitte manum tuam, et vide, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Joan. XX, 27); cum partem piscis assi, et favum mellis post resurrectionem sumpserit, atque comederit (Luc. XXIV, 42); et in Actibus apostolorum legitur: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11); cum dicat etiam propheta de peccatoribus: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. (0043A)XII, 10), quia majestatem ejus nequeunt intueri; illud enim solis beatis dabitur, sicut in Evangelio dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), nimis exitiale est duas naturas perfectas atque adunatas in Christo non credere permanere, quas tot exemplis voluit de seipsa Veritas praedicare. Hoc Pater Athanasius Alexandrinus, hoc Hilarius Pictaviensis, hoc Ambrosius Mediolanensis, hoc Augustinus et Hieronymus, hoc Cyrillus, hoc alii multi Patres, ad tollendam quoque funditus occasionem inanissimae quaestionis, affirmant. Hoc papa Leo cum sancta synodo Chalcedonensi decrevit atque constituit (Parte II, actione 2), ut ex duabus, et in duabus naturis adunatis atque perfectis, unum praedicet Christum, quicunque vult esse catholicus. Quae si memoriae, (0043B)praestante Domino, recondimus, in ecclesiasticis semper regulis ambulamus.
EXPOSITIO IN PSALMUM III. Psalmus David cum fugeret a facie Abessalom filii sui. Abessalom dum patrem suum David crudeliter insequeretur, mulae impetu perductus in condensam quercum, ramis ejus colla nectentibus, in aeris sublimitate suspensus est, quadam praefiguratione dominici traditoris; ut sicut Judas innodatus laqueo vitam finivit, ita et persecutor David constrictis faucibus expiraret. Testante autem Regum historia psalmus iste quinquagesimo actu posterior est: quoniam post culpas adulterii et homicidii Abessalom filii ejus persecutio noscitur contigisse; sed pro virtute sua competenti numero probatur aptatus. Tenere enim (0043C)illum locum tertium oportuerat, qui et sanctae Trinitatis potentiam, et triduanae resurrectionis in se mysteria continebat. Nam per liberationem David resurrectio Domini congrue significatur; ut animi Christianorum tali exemplo roborati, in adversis casibus constanter erigantur. Simile est et 20 illud quod Octateuchus legitur ante Job, cum post multos annos Moyses exstitisse noscatur. Quapropter non secundum existentiam temporum, sed pro qualitate dictorum ordo plerumque ponitur lectionum. Memento autem alios esse psalmos, qui passionem et resurrectionem Domini breviter tangunt; alios vero qui distinctius apertiusque declarant, sed praesens, eorum primus est, qui haec breviter dicunt.
Divisio psalmi. (0043D) Totus hic psalmus ad personam Christi Domini competenter aptatur. Persona vero ejus est virtus omnipotentissimae Deitatis, et humilitas humanitatis assumptae, non sub permixtione confusa, sed indivisibili adunatione subsistens. Primo itaque modo ad Patrem loquitur, persecutoribus exprobrans, qui irreligiosa contra ipsum verba loquebantur. Secundo loco fidelis populus, ne mortem formidet, instruitur, quando eum exemplo auctoris sui spe resurrectionis certissimae consolatur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant (0044A)me? Secundi psalmi hoc quasi simile videtur initium. Sed illic interrogatio increpantis est, hic autem admiratur contra se populos excitatos, qui ad eos cognoscitur venisse salvandos. Dicendo, Tribulant me, ostenditur de amplius illorum caecitate doluisse, qui salutare suum obstinatis mentibus respuerunt, sicut in trigesimo quarto psalmo dicturus est: Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae (Psal. XXXIV, 12).
Multi insurgunt adversum me; multi dicunt animae meae. In tantum multi fuerunt, ut etiam de numero discipulorum traditor Judas illis fuerit aggregatus. Et cum repetitur saepius, multi, ostenditur acerba numerositas impiorum, qui a conspiratione densissima nequaquam rarescere potuerunt. Haec figura locutionis (0044B)dicitur epembasis, enumerationis studio verba repetens, ut rei de qua loquitur procuret augmentum.
Non est salus illi in Deo ejus. Hoc ad illas voces pertinet Judaeorum dicentium: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere (Matth. XXVII, 42). Putabatur enim Pater dilectionem non habere Filii, quem carnaliter permittebat occidi. O nefariae turbae stultissimum dictum! nunquid redemptio mundi infirmitati debuit applicari? Non enim insatiabilis mors aliter poterat vinci, nisi vita tyrannidis ejus januas introisset. Sic tenebrae permanere nequeunt, cum praesentia luminis excluduntur.
Vers. 2. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea et exaltans caput meum. Susceptor secundum (0044C)formam dicitur servi; hominis enim susceptio, est Verbum caro factum. Quapropter gloriam suam et exaltationem capitis sui caro dicit, quam suscepit omnipotens Verbum, ut divina humanaque substantia una esset sine aliqua confusione persona. Hoc etiam ad Pelagianos pertinet destruendos, qui putant hominem aliquid per se efficere posse quod bonum est. Nam quis, rogo, sibi ad bene agendum sine divinae gratiae largitate sufficiat, cum humana natura per gratiam, qua unita est Deo, ad Patris sit dexteram collocata? Quod beatus Augustinus in Enchiridio more suo latius et utiliter explicavit (Cap. 35 et seq.). Factum est autem hic pulcherrimum schema, quod Graece dicitur auxesis, quae addendo quaedam nomina per membra singula rerum augmenta congeminat. (0044D)Dicit enim: Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. Hoc etiam latius designat Apostolus dicens: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII, 35)? etc. Huic vicina est figura quae dicitur climax, Latine gradatio, quando positis quibusdam gradibus, sive in laude, sive in vituperatione semper accrescit. Sed inter utraque schemata hoc interest, quod auxesis sine ulla iteratione nominis, rerum procurat augmenta, in climace vero necesse est ut postremum verbum, quod est in primo commate positum, in sequenti membro modis omnibus iteretur; (0045A)sicut est illud Apostoli: Scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit (Rom. V, 4, 5).
Vers. 3. Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Cum dixit, mea, demonstrat orationis propriae sanctissimam puritatem. Non enim illius integritatem aliqua imago phantasiae poterat impedire, ut caeteris mortalibus infirmitate carnis plerumque subripitur. Quod autem dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, hoc evangelica verba declarant, ubi ait Filius: Pater, glorifica Filium tuum (Joan. XVII, 1), etc. Nam quod dixit, mea, indicat quod ipse locutus est etiam per prophetas. Illud vero quod sequitur, et exaudivit me de monte sancto suo, et hoc Evangelii textus exponit, ubi vox ad eum facta (0045B)est: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 29). Per montem siquidem et ipse Dominus, et sancti ejus, et Ecclesia diversis quidem locis aptissime significantur. Hic tamen dictum intelligendum est de monte, id est de divinitatis excellentissima summitate; sicut et alius psalmus dicit: Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). Aequum enim fuerat ut natura humanitatis assumptae, quae in terris singulare patientiae monstravit exemplum, in coelis acciperet creaturarum omnium principatum.
Vers. 4. Ego dormivi et soporatus sum, et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Venit ad secundam partem, in qua dubitantium corda roborantur, ut crederent eum confestim resurrecturum, quem visuri erant impiorum manibus crucifixum. Dormivi, dixit, quia celeriter (0045C)resurrexit; quod fit in somno isto vitali, ubi non vitae terminus, sed temporalis requies invenitur. Soporatus sum, securam significat pausationem; non sicut impii qui in morte quatiuntur, quos inquietat jugiter conscientia peccatorum: sed soporatio ista fuit sacri corporis beata dormitio. Exsurgere autem, est cum alacritate resurgere; quippe quia caro, mortalitate deposita, immortalitatem sumpsit, et gloriam sempiternam. Sed quare exsurrexerit, evidenter exponit, Quoniam Dominus suscepit me. Natura enim humanitatis per se non potuisset propria virtute resurgere, nisi eam divina omnipotentia suscepisset, sicut ipse dicit: Potestatem habeo 21 ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18).
(0045D)Vers. 5. Non timebo millia populi circumdantis me. Timere non potuit iniquum populum, cui erat in sua divinitate praesidium; scriptum est enim in Evangelio, quia in passione magna eum populi multitudo circumdedit. Nam quod dicit: Non timebo, non significat se non esse moriturum, sed mortem formidare non poterat, quam triduanam, et mundo profuturam esse praesciebat.
Vers. 6. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus: quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa. Non quia Deus dormiens aut recubans excitatur, sed Scripturis divinis mos est ad exprimendam (0046A)causam per tropologiam ex nostra consuetudine aliquid de Deo dicere. Tropus autem est dictio ab eo loco in quo propria est, translata in eum locum in quo propria non est. Salvum me fac, Deus meus. Hoc de resurrectione dicitur; non enim declinare vitae hujus patiebatur occasum, qui erat humano generi profuturus. Adversantes autem, non solum ad mortem pertinet, sed etiam ad haereticas quaestiones, qui sine veritatis studio catholicas regulas pravis dogmatibus insequuntur. Et merito tales caecitate mentis percutiuntur, qui se perversis desideriis miscuerunt.
Dentes peccatorum contrivisti. Id est detrahentium verba mordacia, qui potestati divinae nefandis dogmatibus obloquuntur. Dentes enim dicti sunt a demendo. (0046B)Et ideo pulchre nimis linguae detrahentium dentes vocantur; quia sicut illi ciborum partes demunt, ita et isti opiniones hominum adhibita detractione corrodunt. Quamvis hoc et ad Judaeos possit aptari, qui dicebant: Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Contrivisti, hoc est ad nihilum perduxisti. Nam revera contriti sunt, quando ipsum cognoverunt in gloriam resurrexisse, quem nisi sunt, humanitate despecta, trucidare.
Vers. 7. Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Contra illos haec sententia profertur, quorum dentes superius dixit esse contritos. Pronuntiando enim, Domini est salus, illos confundit qui putaverunt, salutem Christo, tanquam terreno (0046C)homini, contemptibili praesumptione decerpere. Quid inaniter, impii, laboratis? Quomodo potest aut aeterna vita interimi, aut Salvatori salus ullatenus amputari? Super populum tuum benedictio tua. Una sententia, et quid debeant credere, hominibus praecipit, et quid ab ipso possint recipere compromisit.
Conclusio psalmi. Brevis quidem psalmus, sed maximam paganorum destruens pravitatem, quae putat gloriam supernae majestatis, ad humilitatem non potuisse descendere passionis. Insipientes, quorum sensus inde confunditur, unde mundus noscitur esse liberatus, sicut dicit Apostolus: Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I (0046D)Tim. I, 15). Nunc consideremus quemadmodum coelestis philosophiae verus ordo prolatus est, ut primus psalmus Christi Domini moralem, secundus naturalem, id est substantiam humanitatis et deitatis; tertius de resurrectione ipsius loquens, inspectivam quodammodo contineat partem: quae ratio per omnes Scripturas divinas decurrit. Inde et Isaac patriarcha tres puteos fodit, demonstrans praecepta Domini doctrina triplici contineri. Sic et Sapientia monet (Prov. XXII, 20) ut describamus ea nobis in corde tripliciter, et reliqua. Quas partes in subsequentibus psalmis facile poteris, aut mixtas, aut (0047A)sigillatim positas, etiam non admonitus lector agnoscere. A nobis enim frequenter ista non exigas, quibus noviter multa dicenda sunt. Hujus autem psalmi calculum edocet sancta Trinitas, quae licet naturam habeat inseparabilis unitatis, tribus tamen eam manifestum est constare personis.
EXPOSITIO IN PSALMUM IV. In finem psalmus David canticum. Subtiliter perscrutemur quid nobis sigillatim sermones isti denuntient, quos praefati sumus veracissimos indices esse psalmorum. Finis modo non significat alicujus rei consumptionem, sed perfectionem spiritualium rerum. Nam, sicut dicit Apostolus: Finis legis est Christus ad justitiam omni credenti (0047B)(Rom. X, 4), qui est omnium bonorum gloriosa perfectio. Et ideo quod positum est, In finem, ad Christum Dominum commonet esse referendum: sive, ut quibusdam placet, pro nobis dictum esse credendum est, In quibus, secundum eumdem apostolum, saeculorum finis advenit (I Cor. X, 11). Illud tamen sciendum est, ad terminum referri non posse, cum adhuc operis ipsius initia esse videantur. Psalmus est autem, sicut diximus, organum musicum capite sonorum, quo divina praeconia canebantur; canticum autem, quod supernas laudes humanis vocibus personabat. Sed haec ideo videntur esse sociata, quia et instrumentis musicis, et choris psallentium, sacrificiis coelestibus consona vociferatione canebantur. Sic istis verbis omnibus commonemur, (0047C)de Domino Christo canticum istud esse dicturum.
Divisio psalmi. Per totum psalmum verba sunt sanctae matris Ecclesiae, quae non in cordibus nostris phantastica imaginatione formatur, sicut patria, vel civitas, vel aliquid eorum simile, quod personam non habet existentem: sed Ecclesia est collectio fidelium sanctorum omnium, anima et cor unum, sponsa Christi, Jerusalem futuri saeculi; de qua dicit in Cantico canticorum Dominus Jesus: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1); et alibi: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5); et illud: Una est columba mea, una est sponsa mea (Cant. VI, 8). Quapropter (0047D)nefas est hic aliquod dubium introducere, ubi tanta veritas cognoscitur tot testimonia perhibere. Et ideo sub figura mythopoeia, Ecclesiam dicamus loqui, quae personis semper cognoscitur certissimis applicari. In prima siquidem parte rogat ut ejus audiatur oratio: increpans 22 infideles, quia colentes falsos deos, culturam veri Dei negligebant. In secunda vero commonet generalitatem, ut relicta superstitione fallaci, sacrificium justitiae debeat immolare. Et ut gentilium mentes facta promissione converteret, ingentia commemorat praestitisse Dominum beneficia Christianis.
Expositio psalmi. (0048A) Vers. 1. Cum invocarem te, exaudisti me, Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Consideremus quid sit hoc, quod mater Ecclesia in uno eodemque versu, et exauditam se dicat, et iterum deprecetur audiri: significans perfectae orationis hunc esse modum, ut licet nobis postulata desideria concedantur, probabili semper ambitione audiri. Nos tamen jugiter postulemus, sicut dicit Apostolus: Sine intermissione orate. In omnibus gratias agite (I Thess. V, 17, 18). Deus autem justitiae meae, recte dicit Ecclesia, quae sensu orthodoxo Trinitatis unitatem et omnipotentiam confitetur. Nam et membra ejus sigillatim dicere similia, sacra lectione comperimus, (0048B)sicut in Job legitur: Attende innocentiam meam (Job XXVII, 5); et Paulus apostolus ait: Reddet mihi coronam justitiae (II Tim. IV, 8); propheta in septimo psalmo dicturus est: Si est iniquitas in manibus meis (Psal. VII, 4). Non quia sine peccato modis omnibus fuerunt, sed sunt operationes aliquae in quibus fideles homines evidenter appareant innocentes. Sequitur, in tribulatione dilatasti mihi. Tribulatio est enim quae dilatat semper Ecclesiam, quando eodem tempore confessores fiunt, martyres coronantur, totaque turba justorum contritionibus semper augetur. Adjecit: Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam. Pia mater sibi miserendum esse dicebat, si pro filiis ejus audiretur oratio: quoniam quidquid membris tribuitur, toti corpori sine (0048C)dubitatione praestatur.
Vers. 2. Filii hominum, usquequo gravi corde, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Cum superiori versu pro nobis oraverit, hic per energiam alloquitur genus humanum, ne in culturis daemoniorum gravissimo errore permaneat; quatenus pro ipso exaudiri possit fusa precatio: alioquin irrita pro se reddit vota supplicantium, quisquis non reliquerit consortia peccatorum. Sequitur, usquequo gravi corde; merito eos diutius graves corde fuisse dixit, qui post veritatis praedicationem, adorare magis elegerunt idola falsitatis; sicut est illud evangelicum: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47). Primo enim mundus juste flagellatus est paucis, quia (0048D)suum Dominum ignorare probatus est. Post adventum vero Creatoris sui justissime vapulabit multis, qui adhuc idolorum naenias inquirebat. Sequitur: Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Vanitas quidem nomen est generale vitiorum; sed illud proprie vanum dicitur, quod a Deo probatur alienum. Nam sicut in Divinitate confidere fructuosa firmitas est, ita ab eadem deviare vanitas est caduca, sicut Isaias dicit: Adorantes vana et falsa, misericordiam tuam dereliquerunt (Isa. II, 8, 9). Arguuntur itaque illi qui idolorum turpissimo amore flagrabant, et sub increpatione pronuntiandum est; ac si diceret: (0049A)Quare vanitatem diligitis qua peritis? Diligere enim debemus proficua, non noxia; quia potius exsecrare convenit, per quae nos poena perpetuae damnationis affligit. Quaeritis mendacium, quod utique non appetere, sed refugere deberetis. Istud autem mendacium idola significat, quae tale nomen merito susceperunt, quia contra dignitatem veritatis erecta sunt.
Vers. 3. Scitote quoniam magnificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Permanet in increpatione salutari, ut ad verae religionis affectum, corda dementium explosa pravitate convertat: pronuntians illis veritatis arcanum, ut incarnationem sanctam venerabiliter suscipere non recusent. Sanctum suum, dicit Dominum (0049B)Christum; sicut et alibi de seipsa Veritas profitetur: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum (Psal. LXXXV, 2). Adjecit: Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Merito se exaudiri confidebat, quoniam Dominum sanctum magnificandum populis praedicabat. Cum clamavero, dicit, id est cum bonis operibus divinitati supplicavero. Ipse enim clamor est qui tacitus ad Deum pervenit, et exaudiri facit eos qui bonis operibus constanter insistunt.
Vers. 4. Irascimini, et nolite peccare; quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Hoc bene trahitur ad Judaeos, ut si eos irasci contigerit, saltem se ab illicitis ausibus abstinerent; quod tamen et generaliter competenter accipimus. (0049C)Venialis est enim ira quae ad effectum indignationis suae non pervenit; sicut scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem (Prov. XVI, 32). Et ideo praeceptum curationis adhibetur, ut, si jam irascimur, non inconsulta temeritate peccemus. Motum siquidem animi fervidum propter humanam fragilitatem in potestate habere non possumus: suffragante tamen Dei gratia, ratione disciplinabili continemus. Et ideo beatus Propheta, quod est quidem consuetudinis permisit, quod vero culpae prohibuit. Nam si irascamur, nec Domini consideratione refrenemur, sed a voto nostro impediamur aliquo necessitatis objectu, tunc utique constat nos facti crimen portare, etiamsi non possimus quae volebamus efficere. Sive, ut quibusdam placet, praeteritis (0049D)peccatis irasci debemus, ut praesentem nequitiam possimus effugere; delicta enim recentia declinare non possumus, nisi vetusta laudabili exsecratione damnemus. Quid est enim aliud poenitere, nisi irasci sibi, ut horreat quod fecit, et cruciatus a se exigat, ne judex potius iratus affligat? Addidit: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini, ostendens Dominum secretas hominum cogitationes agnoscere; ait enim: Quae dicitis in corde, utique quod non putatis audiri; et ideo creditis occultum, quia non est verbi affatione vulgatum. Sequitur: In cubilibus vestris compungimini. Ferarum domicilium proprie cubile dicitur (0050A)a cubando. Ferocium ergo cogitationes apte dicit cubilia, quamvis hoc interdum et in bono abusive legatur assumptum; ut est illud de sanctis. Laetabuntur in 23 cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5). Compungimini, significat, poenitentiam agite; nam compunctione quadam animarum fit optata conversio: ac si diceret, deserite pravas cogitationes vestras, antequam scelera perpetretis. Sequitur quoque diapsalmatis silentium: ubi merito divisionem posuimus, quoniam res altera cognoscitur inchoari. Deposito enim veteri homine, nos ipsi nos in novum sacrificium salutariter jubemur offerre.
Vers. 5. Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Quoniam superius clementissima mater admonuit ab antiquis superstitionibus discedendum, (0050B)in secunda positione docet, ut renati homines non victimis pecorum studeant, sed seipsos Deo sacrificium conentur offerre: quia non est tale Domino jumentorum victimam dare, quale hominum devotum pectus offerre. Nam si ipse pro nobis immolatus est Christus, quanto magis convenit sacrificium ei nosmetipsos offerre, ut possimus Regis nostri imitatione gaudere! Dixit enim: Sacrificate; et ne intelligeres pecudes, subjunxit: Sacrificium justitiae, id est, recte vivite, et corda vestra divinitati munda semper offerte. Addidit quoque: Et sperate in Domino, ut vitam bonam spes felicior subsequatur. Non enim hic plene recipere possumus, etiamsi bonos actus divinis conspectibus offeramus; sed sperare docemur in Domino, ut in futuro promissa salutaria (0050C)consequamur. Sed spes ista non decipit, voluntas talis non pervenit ad reatum, sicut dicit Apostolus: Spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5).
Vers. 6. Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Certamine quodam facto partium, corda fidelium salutariter construuntur. Dicunt enim multi adhuc carnaliter sapientes, quod nec pauci dicere debuissent: Quis ostendit nobis bona? Illa scilicet quae praedicat semper Ecclesia, resurrectionem esse venturam, in qua justi omnes aeterna praemia consequentur. Hoc imputative legendum est, quasi dicant: promittitur nobis quod penitus non videmus; desideramus (0050D)quae hic consequi non valemus. Istis respondendo indicatur beneficium, quod etiam in praesenti saeculo possidemus. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Quia sicut nummus imperatoris portat imaginem, ita et fidelibus signa coelestis Principis imprimuntur: hoc munimine diabolus multiformis expellitur, et fraudulenta machinatione non praevalet superare tentatum, quem habuit primi hominis suasione captivum. Crux est enim humilium invicta tuitio, superborum dejectio, victoria Christi, perditio diaboli, infernorum destructio, coelestium confirmatio, mors infidelium, vita justorum. De quo loco Joannes Constantinopolitanae civitatis antistes, (0051A)quasi multifarias definitionum stellas in crucis declamatione lampavit [ sic ], dicens: Crux est Christianorum spes. Crux Romanorum victoria, crux mortuorum resurrectio, crux caecorum dux, crux conversorum via, crux claudorum baculus, crux pauperum consolatio, etc., quae ab eo in hunc modum divina aspiratione profusa sunt. Ecce vera munera, ecce dona praesentia, quibus maledicorum linguae damnatis faucibus obstruuntur. Haec figura dicitur Graece peusis, Latine autem percunctatio, ubi et interrogatio fit, et responsio parata subsequitur. Adjecit: Lumen vultus tui, Domine. In crucis enim impressione, lumen est vultus Dei: quia semper in eis noscitur radiare, qui se non aliqua eligunt pravitate polluere, sicut dicit Apostolus: Nolite contristare (0051B)Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). Quid enim efficiat ista crux, in alio loco Apostolus pulchra brevitate complexus est, dicens: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est (I Cor. I, 18). Quapropter voces sacrilegas respuamus. Magna et competentia sunt dona Domini contra principem tenebrarum, lumen nobis adesse dominicum.
Vers. 7. Dedisti laetitiam in corde meo: a [mss. A., B., F., in ] tempore frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. Adhuc beneficia numerat quae possident Christiani. Non enim istam laetitiam dicit quam cachinno vocis exprimimus; sed laetitiam rectae fidei, quam bonae conscientiae praestare Dominus consuevit. Tunc enim (0051C)veraciter laetamur, quando et recte credimus, et adjutorio Domini, probabili nos conversatione tractamus. Brevis sermo, sed perfecta complexio. Quid enim amplius a dubitantibus quaeritur, quam quod et signo crucis Regi nostro militare cognoscimur, et de perfecta fide Domino praestante gaudemus? Sequitur: A tempore frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt. Redit ad eos qui rebus carnalibus probantur intenti. Nec vacat, quod his tribus, id est, frumenti, vini et olei, additum est sui. Est enim et Domini panis vivus qui de coelo descendit (Joan. VI, 42). Est et vinum: Poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Est et oleum: Impinguasti in oleo caput meum. Ergo ista Dei non habent peccatores: sed sua, id est terrena, unde corpus vivat, (0051D)non anima perfruatur. Frumentum enim dictum a frumine, id est a summa parte gulae; antiqui enim caput gulae frumen vocabant. Multiplicati sunt enim pessimis actibus, id est, mundana voluntate [ ed., voluptate] completi. Hoc est enim quod in praefatione diximus, in uno sermone plerumque causas profundissimas indicari, ut est hic positum, sui.
Vers. 8. In pace in idipsum dormiam et requiescam. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Contra humanos tumultus et felicitates caducas, quas mundus aestimabat esse praecipuas, pulcherrime pacem cordis objecit, quam habere non possunt, qui saecularibus actibus implicantur. Pax enim ista habet tranquillissimam vitam, quae cum sua (0052A)mente non litigat: sed in Domini beneficiis perseverans amoena tranquillitate perfruitur. De ipsa dicit Dominus in Evangelio: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Sed ne pacem istam temporalem putares, addidit: In idipsum dormiam et requiescam. In idipsum quippe dicitur, quod nulla rerum vicissitudine commutatur; sed ipsum in se permanens incommutabili perennitate consistit. Dormiam, finem vitae vult intelligi; requiescam, futuram beatitudinem indicare monstratur, quando jam requies dabitur sanctis, et gloriosa pausatio. Sequitur causa quare requiescat: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. Singularis itaque spes est Ecclesiae 24 in membris suis, quia sola recipiat regnum Dei, quod Babyloniae populus non potest (0052B)adipisci. Et cum dicit: Constituisti me, significat dignam deliberatamque sententiam, quam hic habemus in spe, ibi autem possidetur in re. Sed tunc revera illud munus quietis merebimur, si hoc fieri Domini juvamine confidamus.
Conclusio psalmi. Decurso igitur maternae praedicationis eloquio, consideremus cantici hujus principia, media, et finem, et intentionem tanti mysterii reverendissimis indagationibus invenimus. Sic enim psalmi virtus agnoscitur, si circumstantia dictionis tali ordine perquisita tractetur. Primo versu exaudiri se pro membris suis sancta exoravit Ecclesia; et ut ejus audiretur oratio, humanum genus admonuit, ut ab idolorum veneratione discederet: sciens se habere (0052C)Dominum Salvatorem, cui haec veraciter cultura debeatur. Deinde populum, quemadmodum sacrificare debuisset, instruxit: quid etiam blasphemis responderetur admonuit. Post singularem beatitudinem dixit, quam sanctis suis Dominus compromisit. Sic totius Christianae disciplinae institutio sancta completa est; ut et quid agerent homines, et quid sperare debuissent, evidenter agnoscerent. Admonet etiam numerus iste quaternarius ut eum mundo praedicatum virtute evangelica sentiamus. Congruum siquidem fuit, ut cunctus terrarum ambitus, in quatuor cardinibus constitutus, salutari Domino credere moneretur; quatenus de diversis gentibus advocata, una fieret totius orbis Ecclesia. Nam et quatuor temporibus annus ipse distinguitur; quatuor ventis cardinalibus totius (0052D)orbis inane perflatur; quatuor etiam virtutibus animi dignitas comparatur, id est, prudentia, justitia, fortitudine, et temperantia. Quem calculum Pythagorici tanta laude prosecuti sunt, ut eum sacrum esse faterentur.
In finem pro ea quae haereditatem consequitur psalmus David. Quare ponatur in finem, superiore psalmo nuper edictum est. Pro ea vero quae haereditatem consequitur, Ecclesiam significat, cujus persona in hoc psalmo introducitur ad loquendum. Haec bona Domini Salvatoris adit ac possidet. Haereditatem vero ideo [ mss. a Deo] consequi dicitur, quia Christo resurgente ad (0053A)eam bona spiritualia pervenerunt; id est, fidei insuperabile fundamentum, spei certissimum praemium, suave vinculum charitatis, etc.: quarum rerum nunc tenet imagines, et in futuro est perenniter possessura virtutes. De qua haereditate in Evangelio dicitur: Beati mites, quia ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4). Rursum Ecclesia Domini vocatur haereditas, sicut in secundo psalmo dictum est: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Quae merito ipsius haereditas dicitur, cujus pretioso sanguine comparata monstratur. Quod non putes esse contrarium, quia licet in Scripturis divinis diversa esse videantur, in unam tamen intelligentiae concordiam veritatemque conveniunt. Psalmum vero et ipsi David, sicut (0053B)superius exposuimus, referre debemus ad Dominum Christum.
Divisio psalmi. Totus hic psalmus a persona catholicae profertur Ecclesiae, quae prima sectione orationem suam poscit audiri, haereticos et schismaticos praedicans a Domini muneribus excludendos. Secunda sectione per intellectum divinarum Scripturarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam divino munere deprecatur, perfidos inde asserens fieri funditus alienos. Ad postremum commemorans praemia beatorum, ut una praedicatione et malos praedicta poena converteret, et justos promissa praemia concitarent.
Expositio psalmi. (0053C)Vers. 1. Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. Per figuram mythopoeiam, quam in quarto psalmo jam diximus, aptissime haec verba dantur Ecclesiae; ut amata Dominum exspectet, accersita festinet; quatenus saeculi hujus nequitias eodem juvante pertransiens, Sponso suo immaculata, et sine ruga semper adhaereat. Ubi prima fronte per partes trinae orationis, virtus Trinitatis exponitur, qualem habere sanctam decet Ecclesiam. Dicendo enim: Verba mea auribus percipe, Domine, oris significat psalmodiam. Sequitur: Intellige clamorem meum, ut affectum cordis aperiret; sicut et Apostolus ait: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, in quo clamamus, Abba, Pater (Galat. IV, 6). Aures autem Divinitatis ad similitudinem corporalem dicuntur, (0053D)per quas aere verberato hominibus intrat auditus. Auris enim ab auditu dicta est. Et considera quoniam clamorem suum petivit intelligi. Vox enim ista non erat labiorum crepitus, sed cordis affatus [ ed. affectus], qui non auribus audiri, sed mentis lumine consuevit intelligi.
Vers. 2. Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine. Supra dixit: Intellige clamorem meum; modo dicit: Intende voci orationis meae, ut declararet orationem hanc esse perfectam, quam affectus mentis inflammat. Quapropter discutiendum est quare mutatis verbis sensus nostros immisceat? Intende, dicit, voci, quae solet audiri: propterea quia Deus non partibus membrorum (0054A)sensus istos discernit, sed una virtute cuncta peragit. Ille enim quae a nobis videntur, audit; et quae a nobis audiuntur, videt; et quae a nobis cogitantur, intro inspicit; nec est quidquam, quod ejus lumini se possit abscondere. Hoc schema dicitur metabole, id est iteratio unius rei sub varietate verborum: trina enim repetitione unum idemque significat. Dixit enim: Verba mea auribus percipe, Domine; deinde: intellige clamorem meum; tertio: intende voci orationis meae quod totum ad unam respicit petitionem; ac si diceret: Exaudi orationem 25 meam. Sequitur: Rex meus, et Deus meus: quoniam ad te orabo, Domine. Merito ad inquirendum aliquos permovere solet, cur in medio versiculo beata Ecclesia tertio coelestem nominaverit principatum? Dicit enim: Rex meus et (0054B)Deus meus, adjiciens: Quoniam ad te orabo, Domine. Sed his tribus personis non dixit intendite, sed intende: quoniam Ecclesia catholica unum Deum, sanctam praedicat Trinitatem; non ut Sabellius confuse, sed distincte atque perfecte. Pater enim Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; et tamen Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non tres dii, sed unus est Deus. Nihil autem ibi amplius minusve est, nisi in Ariana pravitate, quae se tot saeculis adhuc non cognoscit errare. Intuere etiam ipsorum vocabulorum mirabilem dispensationem. Prius ponit Regem: quo nomine Scripturae divinae frequenter appellant Dominum Christum: hunc enim ordinem in Evangelio ipse testatur, cum dicit: Per me itur ad Patrem (Joan. XIV, 6). Deinde dicit Patrem Deum; tertio Dominum (0054C)Spiritum sanctum. Ubi licet nomina propter personas exprimendas videantur esse discreta, unus tamen perfecte creditur ac dicitur Deus, sicut legitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4). Quapropter figatur animis salutaris ista sententia: distinctio in personis, unitas bene credatur in natura.
Vers. 3. Mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi et videbo. Astabo, utrisque partibus constat esse jungendum, ut perfecta possit sententia reperiri. Quapropter mane deprecatur, qui in lucida degere conversatione dignoscitur. Tunc enim mane dicimus quando discussis tenebris, clari luminis adventus infulserit. Ecclesia enim, quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum, et de nocte mundi istius congregatam, (0054D)tunc se exaudiri merito credit, cum in lucem coelestis conversationis eruperit. Repetit quoque, mane, quia necessario mentem lucidam beneficio Domini astare suis semper orationibus sentiebat. Et intuere quare mane dictum est, scilicet cum in ipso exordio bonorum actuum veritatem coeperit mens clarificata cognoscere: ne putares post peccata moram fieri, qua potuisset audiri, sicut Ezechiel propheta dicit: Impius quacunque die se averterit ab impietate sua, omnes impietates ejus non erunt in memoria (Ezech. XVIII, 21, 22). Astare, est enim praesentem semper assistere. Per hoc autem verbum religiosae devotionis continuitas indicatur. Ille siquidem bene dicitur Deo astare qui dignus potest ejus (0055A)conspectibus apparere; sicut Elias de se dixit: Vivit Dominus, in cujus conspectu asto (III Reg. XVII, 1). Supra dixit, exaudies: hic additur, Et videbo, quoniam in illa resurrectione ipsum conspiciet, cui hic sanctis orationibus supplicavit.
Vers. 4. Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Non habitabit juxta te malignus; neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
Vers. 5. Odisti omnes qui operantur iniquitatem: perdes eos (mss. A., B., F., omnes ) qui loquuntur mendacium.
Vers. 6. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. In primo psalmo diximus ennoematicae definitionis hanc esse virtutem, ut negando quod non est, hoc quod intendit declarare videatur; et iterum (0055B)dicendo quod est, id quod proponit, evidenter possit ostendi. Quod in his tribus versibus utrumque probatur effectum. Dicit enim: Tu es Deus, qui iniquitatem nolle cognosceris. Quid enim aliud potest Deus velle, nisi quod probatur ipse praecipere? Sicut Isaias ait: Ego sum Dominus, qui loquor justitiam et annuntio recta (Isai. XLV, 19). Sequitur: non habitabit juxta te malignus. Hic peccatores a regno Dei significat excludendos, qui nulla conversione mutati sunt. Nam licet eum carnaliter tantum videant, quos reatus involvit, sicut scriptum est: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10); juxta ipsum tamen habitare nequeunt, qui gehennae cruciatione damnandi sunt. Addidit: neque permanebunt. Ostendit eos in judicio Domini generaliter esse venturos; sed (0055C)ante oculos Domini merito permanere non dicuntur, qui in perpetua tormenta mittendi sunt. Nihil est enim quod Deus non videat, dum ubique praesens et totus esse noscatur. Sed illi recte coram ipso esse minime dicuntur, qui ab ejus gratia donoque privandi sunt. Hactenus indicatus est Dominus, cum dicitur id quod non est: nunc aliis tribus modis ostenditur affirmando quod est. Dicit enim: Odisti omnes qui operantur iniquitatem; non dixit qui operati sunt, quia illi tantum in judicio damnabuntur, qui usque ad finem vitae suae crimine se nefando commaculant. Sed inter speciales enumerationes criminum, congrue nomen generale positum est, id est, operatores iniquitatum, ut ibi intelligas quidquid a divinis mandatis constat alienum. Adjecit: (0055D)perdes eos qui loquuntur mendacium. Videntur istae sententiae nonnullam recipere quaestionem, ut iniquitatem operantes odisse tantum Dominum dicat: mendacium vero loquentes perire confirmet; dum si litteram intendas, gravius videatur esse agere iniquitatem quam loqui mendacium. Sed hic significat haereticos, qui loquentes mendacium, sequacium animas perdiderunt. Quid enim potest esse gravius quam ibi errare, ubi et alterum possit exstinguere? Ad postremum dicit: virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Vir quidem sanguinum est qui humano cruore polluitur, sed et ille qui decipit vivum. Addidit, et dolosum. Multa enim perperam fiunt, quae propria voluntate non agimus. Dolosus (0056A)autem illos significat qui scientes malum, alienum operari nituntur exitium. Dum dicit: abominabitur, significat omnes quos superius dixit a regno Domini reddendos extraneos. Illi enim abominandi sunt qui ejus praemia consequi non merentur. Completae sunt ab utraque parte ennoematicae definitiones, quae sententiae in magnam utilitatem hominum videntur expressae; ut breviter intelligerent peccatores, quos Dominus exsecratur et abjicit.
Vers. 7. Ego autem in multitudine misericordiae tuae. Introibo in domum tuam. Quoniam malos dixerat abominandos, consequens erat ut se per divinam gratiam in domo Domini testaretur admitti. Nam cum ipsa Ecclesia hic domus sit Domini, tamen potest per unumquemque beatum dicere, qui ejus membra (0056B)sunt, Jerusalem futuram se nihilominus intraturam. Sic enim dicimus et patriam, et civitatem; et tamen his rebus verba damus, quae ad cives earum novimus pertinere. Sed quia illa futura Jerusalem lapidibus vivis sanctorum creditur multitudine construenda, 26 apte dixit: Introibo in domum tuam: quasi in illius fabricae perfecta aedificatione concludat.
Vers. 8. Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Considerandum est quod non dixit: in templo, sed ad templum; quia nec syllabas ipsas a sacramentis vacare praedictum est. Templum sanctum, corpus est Domini Salvatoris, quod jure adorat Ecclesia, per quod meruit esse reverenda; sic enim ipse de suo corpore dixit: Destruite templum hoc, et in triduo aedificabo illud (Joan. II, 19). Sequitur: in (0056C)timore tuo. Ut cordis compunctionem declararet, timoris intulit mentionem: quia tunc fides solida est, quando amori casto formido Divinitatis adhibetur.
Vers. 9. Deduc me, Domine, in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. Postquam orationem suam dixit matutinis temporibus audiendam, peccatorum quoque commemorans exitiabilem repulsam, hinc secundam ingreditur sectionem, postulans Dominum ut jam ad aeterna gaudia deducatur, quia hic diversis fatigabatur angustiis. Ait enim: in tua justitia, id est, dum confitentibus parcis, seque poenitendo damnantes, aequissima potentia tuae pietatis absolvis. Nam qui abjicit rebelles, justum est ut velit recipere supplicantes. Propter inimicos meos, id est propter haereticos et (0056D)paganos. Unus enim pravo dogmate contrarius, alter non credendo semper adversus est. Propter quos in Domini justitia se petit esse dirigendam, quia praedicationibus ejus non credit adversitas. Dirige in conspectu tuo viam meam, id est, vitam meam perduc ad tuae serenitatis aspectum. Non enim nostra facultate ad eum pervenire possumus, qui tortuosis semper semitis ambulamus.
Vers. 10. Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est. Cum superius petierit ad aspectum Domini, per ejus justitiam se deduci, ut partem illam beatorum ejus munere possit adipisci, nunc humanas cognoscitur increpare fallacias, ut ostendat obstinationes pertinacium haereticorum non posse (0057A)ad talia praemia pervenire, quae suis fidelibus Dominus praeparavit. Recte enim dicitur: in ore ipsorum non esse veritatem, quorum cor vanitas possidebat. Lingua enim sequitur mentis arbitrium, imperioque cordis ejus mobilitas naturali ordine famulatur.
Vers. 11. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Per figuram parabolen nimis competens facta probatur allusio. Sepulcrum enim mortui, guttur est mentientis, quando exitiabilem sibi vanitatem in faucibus revolvit, quae malum mortis infligit. Bene autem addidit, patens; quod si clausum esset, minus feteret. Intende quod dixit: linguis suis dolose agebant. Frequenter enim dolos tantum loquuntur, et habere non probantur effectum; sed hic ut graviora peccata monstraret, addidit, (0057B)Agebant, ut malitia non solum in linguis, sed etiam in actu exsecrabili esse probaretur.
Vers. 12. Judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis. Prophetiae mos est futura praedicere. Non enim maledictionis voto talia optavit Ecclesia, cum ipsi probetur addi, quidquid bonorum numero videtur acquiri. Sed necesse erat de pertinacibus et praescitis dicere, quos noverat Dominum posse damnare. Decidant a cogitationibus suis, cum se non viderint adipisci, quod credebant posse promereri. Decidere enim proprie dicitur, qui spei suae amissione fraudatur.
Vers. 13. Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: quoniam exacerbaverunt te, Domine. Per hanc sententiam discimus, quod tantum unusquisque (0057C)a Divinitate repellitur, quantum ejus peccata cumulantur. Quantitas enim delicti mensura repudii est: dum tantum ab illo reus longior redditur, quantum numeroso crimine dilatatur. Expelle, propter cogitationes praesumptas, dicitur: quia jam temeraria voluntate decepti, videbantur sibi bonis omnibus intromissi. Expulsos enim illos dicimus, qui de loco aliquo interiore jactantur. Exacerbaverunt enim aegroti mali medicum bonum, qui remedia salutis suae insensibili duritia respuerunt.
Vers. 14. Et laetentur omnes qui sperant in te: in aeternum exsultabunt. Postquam impiorum debitas retributiones asseruit, nunc Ecclesia redit ad sanctos, quorum congregatione beata dignoscitur: ne sileret bonorum praemia quae noverat esse ventura. Considera quod ea quae in capite versus supplicans (0057D)petit, sequenti parte eadem promittit: ne putaretur ambiguum quod certissime sperabatur esse venturum. Et ne crederetur temporalis esse laetitia, dictum est: in aeternum: ubi gaudii nullus est finis, dum continue percepta praemia possidentur. Intuere quod in aeternum exsultare dicit sperantes in Domino, quoniam in ista temporalitate gaudere videntur et impii; in futuro autem sola exsultabit semper Ecclesia.
Vers. 15. Inhabitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. De superiori versu pendet ista sententia, quae tangi quidem potest, sed ad liquidum non valet explanari. Nam si quaeras quae (0058A)sit ista pollicitatio quam superius dixit: in aeternum exsultabunt? audi dictum breviter: et inhabitabis in eis. O magna et ineffabilis largitas donatoris! Quid simile potest dari, quod ibi cognoscitur rerum Dominus ipse concedi? Nam quilibet munificus donat illa quae possidet; Deus autem, qui est ineffabile bonum, se largitur in praemio. Et quid tam potest esse simile quam cum nos bonorum omnium coeperit auctor implere? Gloriabuntur, dixit: quia effectu perfruuntur optato. In te: quia tu es promissa illis haereditas; et ideo in aeternum exsultabunt, quia de aeterno Domino gloriabuntur. Omnes qui diligunt nomen tuum. Significat in illa patria felici, omnes quidem Domini participatione gloriari; quamvis ineffabili dispensatione pro meritorum qualitate unicuique (0058B)se videatur majestas sancta concedere.
Quoniam tu, Domine, benedices justum. Magnitudine praemii et gaudiorum immensitate praemissa; quare tanto bono indebite repleatur humanitas, breviter docemur: ne quis ascribat meritis suis quod tributum benedictione constat auctoris.
Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Consideremus quam suavi ac decoro fine praesens psalmus conclusus est, uno verbo indicans beneficia Domini, quae nullis possunt voluminibus explicari. Bona siquidem voluntas Creatoris, quae nos ineffabilibus muneribus replet, dicta est scutum, quod revera nos protegit, 27 et praemia decora concedit. Clypeus enim impositus capiti, corona est; aptatus cordi, defensio. Hic est qui omnes fideles (0058C)protegit: ipse operit Ecclesiam toto orbe diffusam; ipse quoque amplectitur et coelum, quo celantur universa: munimen quod nullus ictus irrumpat; arma quae nullum intret exitium; per quae potius mors victa succubuit, et salus hominis desperata surrexit. Bonae voluntatis. Quoniam vocatio Domini omne meritum praecedit, nec invenit dignum, sed facit; ideo enim gratuita, alioquin justa diceretur. Haec est ergo bona voluntas, quae nos vocat et attrahit; nec quidquam proficuum valemus cogitare vel facere, nisi hoc accipiamus a bonitatis auctore, sicut Apostolus dicit: Non enim possumus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Quiescat ergo Pelagiana dementia, ne cum sibi aliquid boni falso applicare nititur, vero (0058D)potius donatore fraudetur.
Conclusio psalmi. Quam suavis oratio sanctae matris audita est, quae nos et fide generat, et religiosa institutione conformat. Ignaros docet, parvulos fovet, afflictos relevat, et illos ad propria ubera nutriendos colligit, quos sui dogmatis esse cognoscit. Supplicat enim, ut rogare discamus; malos refugit, ut pessimos exsecremur; confidit in Domino, ut et nos de ipso praesumere debeamus. Sic tanquam veneranda mater, verba tradit parvulis ad loquendum; ut in nobis coalescens orationis affectus, et psalmodiam praestet humanis actibus consolatricem, et congruentem divinis jussionibus (0059A)actionem. Loquamur ergo quod admonet, sapiamus quod credit, amemus certe quod diligit, ut cum ejus animum sequimur, tunc ipsius filii sine dubitatione reddamur. Quintus autem numerus, in quo hic psalmus noscitur constitutus, tribuendus est Pentateucho, quod sola Ecclesia catholica vere intelligit, quae promissam atque exspectatam plenitudinem legis accepit.
EXPOSITIO IN PSALMUM VI. In finem in hymnis pro octava psalmus David. In finem jam notum est. Hymnus est laus Divinitatis, metri alicujus lege composita. Pro octava vero, ut quidam volunt, Domini significatur adventus, quando finita saeculi hebdomada, ad judicandum venerit (0059B)mundum: unde et psalmus ipse cum tremore maximo fecit initiam dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Nam et sanctus Hilarius in prologo Psalmorum, et sanctus Hieronymus in expositione libri Ecclesiastes (In Eccles. cap. XI), et sanctus Ambrosius in expositione Lucae evangelistae (Lib. I, cap. 9), ubi Dominus in monte transfiguratus est; et sanctus Augustinus de Sermone Domini in monte, ubi de octo beatitudinibus disputavit, de hac octava die latius diligenterque locuti sunt. Unde quod lectori placuerit, eligere suffragatur. Quocirca tales viros commemorasse sufficiat, quando dicta eorum, si in unam seriem colligantur, vix possunt longissimo volumine comprehendi. De qua die Amos propheta dicit: Vae concupiscentibus (0059C)diem Domini; utquid vobis diem Domini? Et ipse est dies tenebrae et non lux (Amos V, 18). Idem et Sophonias propheta dicit: Vox diei Domini dura et amara (Sophon. I, 14). Unde nunc introductus poenitens distributis partibus orationis vehementer exorat, ne in illo die judicii de propriis facinoribus arguatur. Quid enim salubrius, quidve providentius, nisi ut qui in meritis suis non poterat habere spem pro perpetratis delictis, in hoc mundo positus, ubi poenitentiae locus est, divinam eligeret exorare pietatem?
Verum istum diem a conditione mundi, alii dicunt post annorum sex millia esse venturum; propterea quod septimo die Dominus, ab opere suo legitur in illa rerum conditione quievisse: mille annos per dies (0059D)singulos computantes, quia legitur: Ante conspectum ejus mille anni sicut dies unus (Psal. LXXXIX, 4). Alii putant post annorum septem millia, id est, transacta istius saeculi septimana, octavo die illam aeternam lucem posse declarari; sicut et Domini nostri resurrectio habita fuisse cognoscitur. Sed cum dicat ipse Dominus in Evangelio (Matth. XXIV, 36; Marc. XIII, 32), hunc diem, nec Filium nosse, nimis importunum est illud studiose quaerere, quod nobis utiliter divina providentia noluit revelare. Quapropter ad sermonem tituli declarandum nosse sufficiat, post hujus saeculi finem, illum diem esse venturum.
Nunc ad intelligenda verba quae nobis sunt donata, velociter festinemus. Nam si puro corde petimus, (0060A)cur dubitemus exaudiri, cum ab ipso, et ad ipsum veniamus instructi? Dona, Domine, in satisfactione nostra tota nos charitate compungi, qui nobis salutarem supplicandi regulam praestitisti. Memento autem quod hic poenitentium primus est psalmus, sequitur tricesimus primus, tricesimus septimus, quinquagesimus, centesimus primus, centesimus vicesimus nonus, centesimus quadragesimus secundus. De quibus, ut datum fuerit, suo loco dicemus. Quos non credas incassum ad septenarium numerum fuisse perductos, quando et majores nostri septem modis peccata nobis dimitti posse dixerunt: primo per baptismum; secundo per passionem martyrii; tertio per eleemosynam; quarto per hoc quod remittimus peccata fratribus nostris; quinto cum converterit quis peccatorem (0060B)ab errore viae suae; sexto per abundantiam charitatis; septimo per poenitentiam: addenda quoque est communicatio [ mss. A., B., F., perceptio] corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, cum tamen digne suscipitur. Inveniuntur et alii fortasse modi remissionum; congruit enim ut numerum supplicationis nostrae indulgentia divina transcendat.
Divisio psalmi. Quatuor modis in hoc psalmo vir confitens et religiosus exorat. In exordio benevolum sibi judicem faciens. Exordium est autem oratio auditoris animum idonee comparans ad reliquam dictionem, id est, a potestate judicis, quia solus est cujus constituta servat aeternitas. Ab infirmitate sua, quoniam quantum meretur luere, non praevalet sustinere. A 28 consuetudine (0060C)parcendi, quoniam non se vult a mortuis rogari, sed a vivis hominibus confiteri. Secunda divisione narrat aerumnas proprias, quibus afflictus et contritus esse cognoscitur. Narratio vero est ad causam probabilem faciendam rerum gestarum clara et diligens expositio. Sequitur salutaris et nimis profutura correctio. Sequestrat enim se a malis, quod bono judici noverat esse gratissimum; ut ab illis mens redderetur aliena, quibus et ipsa justitia probabatur adversa. Superest conclusio, ubi jam definitive aliquid dicitur, postquam nihil amplius desideretur. Conturbat enim et repudiat omnes iniquos, quoniam cum ipsis habere nolebat ullatenus portionem. Sic per has partes proficuae poenitentiae causa peragitur. Aptatur autem haec Deo per humanam consuetudinem translativis (0060D)verbis: ut quasi judex audiat, quasi cognitor instruatur, quasi nescius, quae sunt facta cognoscat. Quod genus schematis multis locis reperies in litteris sacris. Totus autem hic psalmus propter futuri judicii timorem noscitur esse conscriptus; quod utique rectae mentis est imminentes metuere calamitates, et illud timere quod meretur excipere. Nam si illud ante oculos habeamus quod in Malachia propheta legitur, semper ad vias rectas recurrimus, et nos proficuo timore corrigimur. Ait enim: Quis tolerabit diem introitus ejus, aut quis sustinebit in aspectu ejus? quia ipse ingreditur sicut ignis flaturae, et sicut squama lavantium, et sedebit ad conflandum, et ad repurgandum argentum (Mal. III, 2, 3). Similiter et Salomon in (0061A)Ecclesiastico praemonens dicit: Ante orationem praepara animam tuam; et paulo post: Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione facici (Eccle. XVIII, 23, 24.)
Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, ne in ira tua arguas me. Primum nosse debemus omnipotentiam Domini, eloquentiam suam ita variis disciplinis atque artibus plenissime ditasse, ut et ipsa mirabiliter exquirentibus ornata resplendeat, et semina diversarum doctrinarum diligenter retractata concedat. Hinc est enim quod in ipsa reperiuntur, quae magistri saecularium litterarum ad sua post volumina transtulerunt. Nam inter alios status, quos oratores causis emergentibus indiderunt, (0061B)concessivam deprecationem esse dixerunt; cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur expostulat. Qui status licet inermis apud terrena judicia videatur, humanisque viribus destitutus, invicta tamen apud Deum munitione praecingitur, ut quem nulla praevalent argumenta defendere, sola possit fidelis confessio vindicare. Hoc vere poenitentibus datur, qui dum se cupiunt absolvere, ipsi potius propria nituntur facta damnare. Sic et Isaias monet: Dic tu iniquitates tuas prius, ut justificeris (Isai. XLIII, 26). Nunc considerandum est quam sit verborum istorum congrua salutarisque positio. Non enim supplicat Domino Patri, sicut et aliis visum est, ut non arguatur, sed ne in judicii severitate culpetur: quia hic multis argui salus est, sicut in Apocalypsi (0061C)Joannis legitur: Ego quos amo redarguo et castigo (Apoc. III, 19). Nam ita et ipsi David contigit, cum eum prophetica correxit invectio. Arguit et Filius, sicut in alio psalmo legitur: Arguam te, et statuam illa ante faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Arguit etiam Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Cum venerit Spiritus Paracletus, ipse arguet mundum de peccato (Joan. XVI, 8). Dicite nunc, perversi, ubi est hic naturae potestatisque distantia, quando nec ipsa discrepant verba? Conticescat Ariana nequitia: ne qui volunt in sancta Trinitate sacrilegas divisiones inferre, ipsi se a regno Domini probentur abscindere.
Neque in furore tuo corripias me. Ira et furor judicis contra reum damnationis effectus est; id est, (0061D)motus animi concitatus ad poenam provocans inferendam. Sed ira longa indignatio est: furor repentina mentis accensio. Haec autem allegorice translativis verbis edicta sunt. Caeterum Dominus nec ira confunditur, nec furore turbatur: sed in una eademque semper gloriae suae tranquillitate consistit. Similiter et Moyses dicit: Sicut laetatus est Dominus aedificans vos, et crescere faciens, sic laetabitur affiigens vos atque subvertens (Deut. XXVIII, 63). Petit ergo ut ante judicium, non in judicio corripiatur: quia qui ibi arguitur, sine dubitatione damnatur. Et mente condendum est, quod dies judicii pro timore magnitudinis suae ira et furor vocatur; sicut et in secundo psalmo dictum est: Tunc loquetur ad eos in ira sua, (0062A)et in furore suo conturbabit eos (Psal. II, 5); de quo et alius propheta dicit: Dies illa dies irae, dies tribulationis et angustiae (Sophon. I, 15).
Vers. 2. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Infirmitatis confessio coelestis Medici misericordiam movet, a quo facile impetrantur remedia, cum ostenduntur vulnera manifesta. Non enim dixit: quoniam mereor, sed, quia justitiam tuam sustinere non valeo. O clementia magna Creatoris! a judice percipimus quid rei dicere debeamus; docemur pietatem petere, ne nos justitia possit absumere. Quis enim jam dubitet eum verba sua audire posse: si tamen talis sit precantis animus, qualem ipse est jubere dignatus?
Vers. 3. Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt (0062B)omnia ossa mea. In deprecatione eadem perseverat. Pio Medico dicitur, aegritudinem tabidam usque ad interiora venisse, ne different auxilium, cui imminere cognoscebat exitium. Ossa hic per allegoriam, fortitudinem mentis debemus advertere, quae cum deficit, vigor omnis elabitur, sicut et ossibus quassatis corpus minime continetur.
Vers. 4. Et Anima mea turbata est valde: et tu, Domine, usquequo? Ne corpus intelligeres, quod ossa nominavit, animam suam dixit esse turbatam. Bene autem valde additum est, ne clemens auditor pateretur diutius differendum, si nimis eum non cognosceret fuisse turbatum. Usquequo subaudiendum, differs, qui usque ad finem preces supplicum non soles ullatenus oblivisci? Supplicatio quippe ista (0062C)magnis commendatur angustiis; ut recepta sanitas pretiosior possit agnosci. Et intuere, quia justitiam Domini semper poenitens iste refugit, et consuetudinem ejus benignitatis exposcit.
Vers. 5. Convertere, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. Cum Deo dicitur, Convertere, vindictae relaxatio postulatur, ut debitas ipsius justitia de nobis non exigat ultiones. Sive more nostro dicitur Deo, 29 Convertere, sicut aversi solent rogari: qui aut respicere nolunt, aut subvenire contemnunt. Eripe animam meam, ab imminenti scilicet supplicio, quod debetur errantibus. Avertit enim a nobis debitas poenas, cum eas relaxaverit benigna remissio. Congrue vero, convertere, in poenitentis prece ponitur; quod satisfacientibus Dominus (0062D)pollicetur dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I, 3). Salvum me fac propter misericordiam tuam. Quam pulcherrime ista supplicatio propriis ac proficuis sermonibus explicatur! Salvum se petit fieri, non secundum merita sua, sed propter divinam misericordiam, in qua dum fixa spes ponitur, venia facilius impetratur.
Vers. 6. Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? Movere potest quare dicat, in morte, nullum esse memorem Dei, dum vicina possit amplius ira judicis contremisci? Sed bene perfidos dicimus immemores Dei, de quibus et Isaias ait: Non enim qui in inferno sunt laudabunt te; neque qui mortui sunt benedicent te (0063A)(Isa. XXXVIII, 18). Nam cum dicit Apostolus: In nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 10), hic de solis infidelibus ac pertinacibus debet accipi dictum, qui nullam fiduciam confessionis suae habere promerentur. Merito ergo hic sibi festinat dimitti: quia post lucis occasum, non restat nisi sola retributio meritorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Subaudiendum ad veniam; sicut et Salomon de impiis dicit: Quia dicent inter se, poenitentiam habentes, et prae angustia spiritus gementes (Sap. V, 3), etc. Nam et dives qui Lazarum videbat in requie constitutum, mala sua probatur esse confessus (Luc. XVI, 23), sed non est ad votum supplicationis auditus: quia in hoc mundo proprie confessio dicitur, ubi et venia reperitur. Et (0063B)ut aliquam divisionem in his verbis intelligi debeamus, in morte significat transitum vitae; in inferno vero custodiam locorum quam pro suis meritis animae sustinere noscuntur. In utroque tamen negatur absolute suscipienda confessio. Hactenus dictum est de principiis; nunc de narratione videamus.
Vers. 7. Laboravi in gemitu meo. Benevolentia igitur in exordio diligentissime comparata, venit ad narrationem actuum suorum, asserens poenitentiam suam magnis cruciatibus fuisse completam: quia non tantum verbis otiosis, sed afflictione probabili maxime venialis efficitur poenitudo. Gemitus itaque et iste dicitur, qui aut pondere nimio curvatis, aut vulnere sauciatis evenerit. Sed ille quaerendus est Christianis, qui cordis compunctione peragitur, cum (0063C)et malorum nostrorum reminiscimur, et futurae poenae consideratione terremur. Gemitus enim dictus est geminatus luctus. Quem merito fideles appetunt, quoniam lugentes consolatur, poenitentes emundat, diabolum fugat, Christo conciliat; amaritudo dulcis, lacrymae felices, salutaris afflictio. De qua re beatus Joannes duobus libris ita disseruit, ut merito apud Graecos aurei oris nomen acceperit.
Lavabo per singulas noctes lectum meum. Si hoc ad litteram velis accipere, merito quidem lectum, quem noctibus polluerat, lacrymis abluebat. Sed occurrit impossibilitas, ut tanta fuisset copia lacrymarum, quae non solum faciem, sed etiam lectum lavisse diceretur. Quapropter melius lectum, delectationem corporis intelligamus: in qua velut in cubili nostro (0063D)marcente [ mss. A., B., F., inardescente] voluptate remittimur; quam potest homo lacrymis, quamvis paucis lavare, si eum contingat coelesti inspiratione deflere. Lectus autem ab electis ac mollibus herbis dictus est: supra quas antiquitus quiescentium corpora remittebantur in somnum.
Lacrymis stratum meum rigabo. Rigare uberius aliquid significat quam lavare. Sed videamus, cum superius lectum dixisset, quare iterum repetere voluisset stratum? Stratum enim significat cumulum peccatorum; quod ideo lacrymis rigat, ut eodem saluberrimo imbre resoluto, homo in novam messem virtutis adolescat, fiatque ex peccatore justus, ex lugente laetus, ex aegroto sanissimus. Nam si stratum collectionem (0064A)vestium velis advertere, ipsa impossibilitas occurrit quae de lecti lavatione surrexit. Sive hoc per figuram hyperbolen potest accipi, per quam solent aliqua in magnitudinem exaggerationis extendi: sicut de navigantibus in centesimo sexto psalmo dicturus est: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos (Psal. CVI, 26). Et in quinquagesimo psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9); cum nive nihil possit esse candidius. Et in Deuteronomio Moyses Jesu Nave praecepit: Liber hic legis non recedat de manu tua: et meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut scias ingredi viam tuam (Josue I, 8). Simili modo et alter poenitens in centesimo primo psalmo dicturus est: Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam (Psal. CI, 10), et (0064B)his similia.
Vers. 8. Turbatus est prae ira oculus meus. Cum superius et gemuisse se asserat, et plorasse confirmet, ineptum est ut subito indignatione propria putetur esse confusus: sed propter iram Domini, oculum cordis sui profitetur esse turbatum. Quid enim formidolosius quam illum irasci, qui si non misereatur exstinguit? Oculus enim dictus est, quasi ocior lux, quod cito intentata respiciat: sive quod palpebris occulentibus probatur occultus.
Inveteravi inter omnes inimicos meos. Inveteravi, id est, in veteris hominis Adae antiquitate permansi, qui ad differentiam novi hominis, id est, Christi, vetustus merito nuncupatur. Inter omnes inimicos meos: sive inter spiritus diabolicos, sive inter nostra peccata. (0064C)Ipsa sunt enim veraciter adversa, quae animas in tartarum deducunt, et adhuc feraliter blandiuntur. Completa est promissa narratio: est enim, sicut praecipitur, brevis et lucida, idonea quoque ad iracundiam judicis temperandam. Nunc de saluberrima correctione dicendum est.
Vers. 9. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Enumeratis afflictionibus, emendationis ingreditur partem; ut qui malorum collegio peccaverat, fugatis a se talibus, mandatis Domini devotissimus appareret. Quod argumentum ab attributis personarum tractum, dicitur a victu. Eo quippe modo se probat ad plenam correctionem venisse, quo se voluit a malorum societate dividere. Nam vide quid sequitur.
(0064D)Vers. 10. Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit. Deprecatio est cum pietate frequens oratio, et sola est quae 30 nimia decet, et importuna conciliat. Assumpsit, suscepit vult intelligi, tanquam aliquid manibus acceptum. Et intuere magnum exsultationis arcanum; ut orationem suam et auribus dicat auditam, et quasi oblationem aliquam fuisse susceptam. Sic enim facere laetantes solent, ut diversis modis eadem repetant, unde magno impetu gratulationis exsultant. Nec vacat, quod in uno munere tertio sibi dicit Dominum praestitisse; scilicet ut supplicationibus suis sanctam Trinitatem adfuisse monstraret.
Vers. 11. Erubescant et conturbentur omnes inimici (0065A)mei: avertantur retrorsum, et erubescant valde velociter. Tribus partibus decursis, venit ad ultimam conclusionem. Conclusio est enim exitus et determinatio totius orationis: ubi jam, ut exauditum decebat, laetus exsultat. Quoniam ista quaedam formula poenitentium est, ut inchoent a lacrymis, et desinant in laetitia; quaetenus tali exemplo possit agnosci verum esse quod legitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5). Et intuere quod sancta conscientia poenitentis, a peccatis suis facta libera, ecclesiasticis regulis obsecundans, mox pro inimicis suis, ut convertantur, exorat; ut, sicut ille suscepit veniam, ita et inimicos ejus carnales ad Domini gratiam redire contingat. Nam cum dicit: Erubescant, vult eos tanta compunctione illuminari, ut pro his (0065B)quae agebant, ipsi potius erubescant, et intelligant perniciosos actus, quos pridem sibi putabant esse proficuos. Conturbentur autem dictum est, timore futuri judicii, et Scripturarum praedicatione terribili: ne in illas poenas miserrimi hominum cadant, quas peccatoribus lex divina pronuntiat esse venturas. Cum dicit, mei, relaxavit odium cui multitudo fuerat donata culparum. Sequitur: Avertantur retrorsum, ut non permittantur ire quo tendunt; sed cum redeunt, ab inferni fovea liberentur. Hoc enim et Petro dictum est humana cogitanti: Redi retro, Satanas (Marc. VIII, 33); scilicet ne sapias illa quae sapis. Malus enim, cum retrorsum redit, emendatur; cum justus, offendit. Sed quoniam hic de peccatoribus agebatur, bene illis optata est votiva conversio. Et (0065C)ne eos diutius judicaret forsitan differendos, addidit: Et erubescant valde velociter. O desiderium sanctae mentis eximium! Quis enim in causa sua amplius petere potuit quam iste qui pro inimicis suis acerrimis postulavit? Talium itaque Dominus miseretur, qui misericordiae momenta non negligunt; sicut in Evangelio scriptum est: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequenter (Matth. V, 7).
Conclusio psalmi. Licet in omnibus psalmis intelligentiae studium adhibere debeamus, quoniam inde vitae nostrae maxima subsidia conquiruntur, tamen poenitentium aestimo magnopere perscrutandos, qui humano generi velut competens medicina praestantur. Inde enim animarum saluberrima lavacra suscipimus, (0065D)inde peccatis mortui reviviscimus, inde lugentes ad aeterna gaudia pervenimus. Est enim quoddam judiciale genus, in quo reus conspectibus judicis praesentatus assistit, peccatum suum lacrymis diluens, et confitendo dissolvens, summum genus defensionis afferens, quo se ipse condemnat. Hic non est accusator extraneus, sed ipse impugnator est suus. Meretur veniam quia se non excusat a culpa; nec potest taliter agi sub tali judice, cui peccata nullus praevalet abnegare. Hic conjectura cessat: hic finis non quaeritur: hic caeterae qualitatis species desunt, quoniam omnia lucida veritate panduntur. Sola est ergo necessaria quae dicitur concessio, cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur expostulat. (0066A)O inaestimabilis pietas Creatoris! Reus pro se sententiam dici fecit: quoniam ipse se vehementius accusavit. Sed nequaquam quilibet callidus oratorum haec a judice obtinere potuit, quae iste simplicitate plenus a Domini pietate promeruit. Nec vacat quod in calculo senario, quem in disciplina numerorum constat esse perfectum, personam poenitentis aptavit. Ipso enim die hominem creavit: ipsa etiam aetate Christus Dominus ad liberandum eum, in hunc mundum venire dignatus est: sexto etiam die crucifigi pro hominum salute decrevit; ut haec supputatio et hominis initium, et absolutionem peccatorum aptissime continere videatur. Nam de poenitentiae utilitate et virtute atque gratia, beatus Augustinus inter copiosos libros, de hac re, ubi locum reperit, negligendum esse non credidit; tamen uno volumine (0066B)mirabiliter et breviter solita vivacitate tractavit.
EXPOSITIO IN PSALMUM VII. Psalmus David, quem contavit Domino pro verbis Chusi filii Jemini. Quamvis haec causa in secundo libro Regum (Cap. XV) latius indicetur, propter explanationem tamen tituli breviter exponenda cognoscitur. Cum David a filio suo Abessalom crudeli bello premeretur, amicum suum Chusi fecit pro dignoscendo consilio ad ejus castra migrare: ut quidquid adversus eum ageretur, sibimet secretius indicaret. Nam et ipsum nomen praedictam indicat causam. Chusi enim, Patre Augustino docente (Enar. in psal. VII), interpretatur (0066C)silentium: quod revera fidelis ejus exercuit, quando illi secretius profutura mandavit. Filius autem Jemini, filius dexterae interpretatur. Quod bene ad ipsum refertur, quia saluti ejus necessaria proditione consuluit. Sic Dominus noster in medio Judaeorum silentium misit, cum mysteria sanctae incarnationis assumpsit. Perfidis enim tanquam silentium fuit, quod fidelibus probatur esse praedicatum. Hunc ergo psalmum ad similitudinem Chusi de futuro mysterio Domini propheta cantavit, quia sicut David filii sui Abessalom a se geniti et educati injustam persecutionem pertulit, ita Dominus liberati a se populi atque nutriti, furorem detestabilis praesumptionis sustinuit. Scire autem debemus hunc primum esse psalmum eorum, in quibus per actus David significantur (0066D)Domini futura mysteria. Subsequuntur enim hujuscemodi vicesimus sextus, tricesimus tertius, et centesimus quadragesimus tertius, quibus convenit schema quod dicitur allegoria, id est inversio, aliud dicens, aliud significans.
31 Divisio psalmi. Causam suam propheta trahens in futurum mysterium Domini Salvatoris, cui etiam nomen ipsum David mysticis interpretationibus congruenter ascribitur: in prima divisione ex sua persona Dominum deprecatur ut ab omnibus persecutoribus ejus virtute liberetur. Persona vero hominis est substantia rationalis, individua, suis proprietatibus a consubstantialibus (0067A)caeteris segregata. Secunda sectione idem propheta rogat, ut resurrectionis ejus gloria manifestata subveniat. Tertia ipsum introducit loquentem per id quod factus est humilis; ut secundum justitiam suam veritatemque judicetur: malos ultione deterrens, bonis gratuita praemia compromittens. In quarta parte iterum propheta reloquitur, commonens Judaeos, ut metu futuri judicii a proposita iniquitate discedant: ne possint sustinere meritas ultiones. Hoc nunc convenit sollicita mente perquiri, ut virtutem psalmi divino munere introspicere mereamur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Domine Deus meus, in te speravi, libera (0067B)me ab omnibus persequentibus me et eripe me. Quamvis propheta, Abessalom filii sui causa videatur esse proposita, de universis tamen inimicis se supplicat debere liberari, ab spiritualibus maxime nequitiis, quas convenit studiosissime praecaveri: quia carnales hostes corpus impetunt, spirituales vero animas necare contendunt. Libera a peccato, eripe a diabolo. Ab ipsius enim potestate tollimur, quando misericordia Domini delictorum sordibus expiamur. Sed cur debeat a persequentibus erui, praemissa ratione demonstrat: quoniam se in ipso sperasse confirmat.
Vers. 2. Nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. Leoni confertur diabolus, leoni frequenter comparatur (0067C)et Christus: ille quod ad interitum rapiat, iste quod eripiat ad salutem. Pulchre vero propria verba suis auctoribus dedit: Dominum rogat ut eripiat, ne leo rapiat. Subjunxit: Dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat; id est, cum tu a subveniendo cessaveris, illo enim tempore praevalet diabolus rapere, cum nobis peccatis nostris obstantibus Creator distulerit subvenire. Ipse enim fideles redimit, qui suum Filium pro humano genere inaestimabile pretium dedit. Nec ab alio potest salus venire, nisi a salutis auctore. Sic Dominum Christum per haec relucentia verba declaravit.
Vers. 3. Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis. Hic quidem dicit: Si feci istud: sed inferius quid sit, istud, exponit cum ait: (0067D)Si est iniquitas in manibus meis. Quae figura dicitur epexegesis, id est explanatio dicti superioris. Sed hoc non debet generaliter intelligi: quia non est in homine aliquam iniquitatem in suis manibus non habere. Sed istud ad persecutionem Abessalom dicitur filii, a quo propheta injuste videbatur affligi. Nam quemadmodum vel inimicum tractaverit, Regum textus ostendit (II Reg. XVIII, 5); ut tempore quo contra eum exercitum destinabat, ducibus suis praeceperit ut maxime Abessalom saluti prospicere debuissent; quem etiam mortuum gravissimo dolore deflevit. Merito ergo dicit iniquitatem in hac causa duntaxat in suis manibus non fuisse, cum sibi eum etiam superstitem relinquere voluisset.
(0068A)Vers. 4. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis. Secundum caput est antefatae patientiae: quia de persequentibus se noluit vindicare. Nam et Saulem summa pietate tractavit, ut traditum sibi saepius in mortem, ille remiserit ad salutem. Quod idem lectio antefata testatur. Retribuebant enim Saul atque Abessalom malum, qui ab ipso prius acceperant pietatis officium. Nemo enim retribuit, nisi qui aliquid ante percepit. Sed iste vir Deo plenus, et patientiae virtute firmissimus, perfectae benevolentiae se conditione constringit, ut si malum pro malo reddidit, decidat ab inimicis suis inanis; id est, fructu mansuetudinis magnae vacuatus; nec de hoc certamine referat, quod Dominus illi applicet ad coronam. Quae si altius intendas, dominicae (0068B)passionis declarantur indicia, cum perfidus Judaeus mala retribuit, quamvis ineffabilia bona a suo jugiter auctore perceperit.
Vers. 5. Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam, et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Inimicum diabolum dicit, qui animas quas comprehendit conterit. Superior enim factus dat interitum, non salutem. Sic enim de animabus efficit, quas crudelissimus vincit, ut actus earum terrena faciat contagione maculari. Quapropter congruus est positus ordo verborum: prius enim fuit ut comprehenderet, postea ut conculcaret. Et gloriam meam in pulverem deducat; id est suscepti hominis honorem, qui ad imaginem et similitudinem Dei constat effectus. Deducat in illum (0068C)pulverem quem projicit ventus a facie terrae. Ita dum sibi conditionem ponit, peccantium ruinam mirabili narratione descripsit. His igitur superioribus tribus versibus explanatis, dicendum nobis est quemadmodum in eis hypothetici syllogismi secundus modus appareat, qui hoc modo fieri posse dignoscitur. Hypotheticus autem, id est conditionalis syllogismus est, qui ex conditionali, aut conditionalibus propositionibus accipiens assumptionem, colligit conclusionem. Cujus propositio talis est, quantum ad istam pertinet dictionem: Domine Deus meus, si feci istud; si est iniquitas in manibus meis; si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam, et conculcet in terra vitam (0068D)meam, et gloriam meam in pulverem deducat. Istius autem propositionis secundum regulas dialecticorum reciprocatio talis est: si non decidam merito ab inimicis meis inanis; si non persequatur inimicus animam meam, et comprehendat eam; si non conculcet in terra vitam meam; si non gloriam meam in pulverem deducat; Domine Deus meus, non feci istud; non est iniquitas in manibus meis; non reddidi retribuentibus mihi mala. Cujus reciprocationis fit talis assumptio: attamen non decidam merito ab inimicis meis inanis; attamen non persequetur inimicus animam meam, 32 et comprehendet eam; non conculcabit in terra vitam meam; non gloriam meam in pulverem deducet. Hanc vero assumptionem (0069A)sequitur ista conclusio. Igitur, Domine Deus meus, non feci istud: non est iniquitas in manibus meis; non reddidi retribuentibus mihi mala. Haec nos summatim atque simpliciter causa brevitatis attigimus. Si quis autem, sive de schematibus, sive de modis syllogismorum, sive quid sint simplices, sive compositi plenissime nosse desiderat, Aristotelem in Graecis, Victorinum autem Marium lectitet in Latinis, et facile sibi quisque talia confirmat, quae nunc difficilia fortasse dijudicat.
Vers. 6. Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum tuorum. Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti. Venit ad secundam divisionem, in qua transitum facit ad illam similitudinem quam fecerat Domini Salvatoris. Sed tribus (0069B)gradibus ascendit ista petitio. Primus est, ut in ira, id est in vindicta consurgat; sed non ad iram provocat Deum, quem sciebat esse mitissimum; maxime cum superius de se dixerit: Si reddidi retribuentibus mihi mala: sed humanis et translatitiis verbis talia referuntur. Verum haec vindicta quae dicitur ira, in diabolum potius debet adverti, qui toties punitur quoties ab eo peccator subjugatus eripitur. Exaltare in finibus inimicorum, id est in possessione diaboli magnificare, quam in peccatoribus tenet. In ipsis enim exaltatur Dominus, quando a convertentibus confessio laudis offertur. Secundus gradus est: Exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: ipsum est enim quod superius dixit, in ira, ut cognoscas vindictam esse potius, non furorem. Mandavit (0069C)enim Dominus in praecepto, quando in Evangelio dixit discipulis suis: Tertia die resurgam, et praecedam vos in Galilaeam (Matth. XXVI, 32). Haec dum facta sunt, exaltatus est in toto orbe terrarum, quem potestas diaboli possidebat; et vindicavit in eum, quando ab eo abstulit quod tenebat. Et intuere quia more prophetiae futura pro praeteritis dicit: In praecepto quod mandasti, utique quod adhuc mandaturus erat; ut est illud vicesimi primi psalmi: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 18), etc.
Vers. 7. Et synagoga populorum circumdabit te: et propter hanc in altum regredere. Superius petiit ut veniret, nunc autem quid in adventu ejus emergere possit, ostendit; ac si diceret: Tu quidem venturus (0069D)es ad liberandum, sed populi Judaeorum insanis te mentibus persequentur. Synagoga hic collectionem significat improborum, non religiosarum mentium coetum. Nam si in eum credidisset universa Judaeorum plebs, devotis mentibus utique suscepisset. Et propter hanc in altum regredere. Propter hanc, id est synagogam, quae tamen fuit obstinatis moribus indevota: in qua habitare non potuit, dum se ab ejus infidelitate subduxit. In altum regredere: propter illud Evangelii: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit (Joan. III, 13). Regredi enim est, unde veneris iterata via reverti. Nam de hac Ascensione gloriosa, in alio psalmo dicturus est: Et ascendit super cherubim et volavit, volavit super pennas ventorum: (0070A)et posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 11).
Vers. 8. Domine, judica populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum super me. Venit ad tertiam partem, ubi jam Dominus loquitur Christus, ex ea dispensatione qua passus est. Nam cum dicit: Domine, judica populos, omnipotentis Patris majestas ostenditur. Cum vero ponitur: Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum super me, humilitas humanitatis exprimitur, quae de sanctae Mariae virginali utero assumpta esse monstratur. Sic in uno versu tam ingentium rerum secreta conclusa sunt. Et respice quemadmodum totius veritatis ordo servetur. Prius (0070B)enim propheta innocentiam manuum suarum in una dixerat causa: nunc autem a persona Domini Salvatoris generaliter pronuntiatur, quoniam constat eum peccatum nullatenus habuisse. Merito siquidem petit secundum justitiam suam se debere judicari, qui divinitatis suae perfectissimus doctor praecepta complevit: qui malum pro malo non reddidit; qui propter aliorum delicta crucem sanctus [ ed., sanctam] ascendit: qui pro persecutoribus inaestimabili gratia pietatis oravit; et caetera, quae verissimus Evangelii textus eloquitur. Sed cum innocentia cordi specialiter applicetur, hic dictum est, Secundum innocentiam manuum mearum. Quod genus locutionis Scripturarum divinarum proprium esse cognoscitur, significantias mutare verborum; sicut in decimo psalmo dicturus est: Palpebrae ejus interrogant filios hominum (0070C)(Psal. X, 5), cum palpebrarum non sit interrogare, sed linguae.
Vers. 9. Consumetur nequitia peccatorum, et dirige justum. Petit accelerari mortis adventum, ut cito suus clarificetur ascensus. Completa est enim nequitia peccatorum, quando crucifixus est Dominus. Nihil enim potuerunt ultra facere, quamvis crudeliter insanissent. Quod verbum et ipse positus in cruce dixit: Consummatum est (Joan. XIX, 30). Directus est autem justus, quando resurrexit a mortuis, et ad coelorum regna conscendit. Sic pietatis studio videtur expeti, per quod vita omnium probatur impleri.
Vers. 10. Scrutans corda et renes Deus justus. Haec propria virtus est Dei, et corda nostra discutere, et (0070D)animi nostri vigorem potentiae suae luce penetrare. Nam licet nobis multo celsiores sint potestates coelorum, nulli tamen creaturarum datum est cogitationum nostrarum plenissime secreta cognoscere. Agnoscit autem perfecte in nobis solus ipse qui judicat; propter quod dictum aestimo: Tu quis es qui judicas servum alienum (Rom XIV, 4)? id est, qui cogitationes ejus non intelligis. Nam nec nos ipsi nobis sic manifesti esse possumus, quemadmodum divinis conspectibus apparemus: cum de homine legatur, Peccata quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Consideremus etiam corda ad cogitationes posita: renes ad animi constantissimum vigorem, sive ad corporeas delectationes.
(0071A)Vers. 11. Adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Incarnatio illa quae propter nos suscepta est, ad nos loquitur animandos. Nam licet istud de se dicere videatur per id quod subjectus est Patri, spem tamen in se credentibus inaestimabili pietate largitur. Nam cum una eademque Dei hominisque persona sit, suum humanitas dicit adjutorium potentiam Verbi, quod rectis corde et veniam tribuit et salutem. Intuere etiam quod in parte superiori propheta 33 se petiit liberari: hic autem adjutorium Domini sibi Christus ipse promittit, qui dicit in Evangelio: Omnia quae Pater habet mea sunt, et mea Patris sunt (Joan. XVI, 15). Ille enim petit ut famulus: iste promittit sibi ut Dominus.
Vers. 12. Deus judex justus fortis et longanimis: (0071B)nunquid irascetur per singulos dies? Ventum est ad quartam nihilominus sectionem, in qua propheta ex sua persona laudem concinens Patri, et vehementer Judaeos terrificat obstinatos, et spem eis, qui ad eum redire cupiunt, pollicetur. Justus dicitur Deus, quia tribuit unicuique in fine quod gesserit. Fortis, quia nullus potest resistere voluntati ejus. Longanimis, ut hodieque ad poenitentiam exspectet, quos perdere pro scelerum suorum qualitate potuisset. Nunquid irascetur? Sub admiratione pronuntiandum est, quia imputatio ista negativa est. Irasci autem more judicum dicitur, qui quando vindicare delicta cupiunt in sententiam severa indignatione consurgunt. Sed istud in Divinitate non convenit, quia ubi est fervida vindicta, non est temperata justitia. Per (0071C)singulos dies; id est, cunctis momentis, quemadmodum et peccatum omne committitur. Nam ubi esset gloriosa patientia, si poena mox sequeretur offensam?
Vers. 13. Nisi convertamini, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit et paravit illum. Contumaces terret Judaeos qui, Domini lege contempta, idolorum culturis nefandissimis serviebant. Ipsis enim dicitur: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit; id est, unicum Filium suum sub lucente claritate missurus est. Vibrare enim illud dicimus, quod modo lumen, modo umbras tremulas probatur ostendere. Hoc constat incarnatione Christi Domini provenisse: quando perfidis tenebras, fidelibus autem lumen suae Deitatis ostendit. Gladium vero verbum et Apostolus dicit, (0071D)cum ait: Et gladium spiritus quod est Verbum Dei (Ephes. VI, 17). Arcum itaque scripturam Novi et Veteris Testamenti congruenter accipimus, qui duobus quodammodo curvatis flexibus devotorum colla complectitur. Hic fidelibus suave jugum ostenditur: contumacibus autem arma terribilia declarantur. Tetendit adjectum est: ne ejus patientia remissa putaretur. Ad postremum posuit: paravit illum, ut mos ipse sagittantium plenissime videretur expressus, qui postquam tetenderint arcum contra signum, manum collocant in sagittandi opere brachia praeparantes. Sed videamus, arcus iste praeparatus quas sagittas emiserit.
Vers. 14. Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas (0072A)suas ardentibus effecit. Hic distributio divinae majestatis [ed., legis] ostenditur: quia per arcum, id est, per Vetus et Novum Testamentum, sicut jam dictum est, et effectus mortis venit, et sagittis ipsius vita praestatur. Egressae sunt autem de isto arcu tanquam sagittae, id est, apostoli, qui ardentibus, hoc est, desiderantibus animis, in modum sagittarum praecepta salutaria transmiserunt, unde et impii sauciarentur, et fidelibus efficax cura proveniret. Effecit autem significat operatus est; quod verbum Pater Hieronymus etiam in auctoritate seminavit.
Vers. 15. Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Subtiliter inquiramus verba quae dicta sunt. Parturivit injustitiam plebs Judaica, cum videret Dominum pro salute humana (0072B)miracula facientem, et de ejus potius exitio cogitavit. Concepit dolorem, quando eos diversis parabolis increpabat, ut a sua illos perversitate converteret. Peperit iniquitatem, quando dixit: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Et merito posuit, peperit, id est, quasi filios nequissimos edidit. Omnis enim fructus similis probatur auctori, sicut alibi dictum est: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20). Sed cum prius sit concipere, et postea parturire, merito anteriori loco parturire posuit, ut ista nequitia non ex alieno malo concepta, sed fuisse propria monstraretur.
Vers. 16. Lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Lacus dicitur cujus fundus latet, dum in unam foveam circumdatus includitur. Hic (0072C)plano tergo intuentium oculis falsa tranquillitate blanditur: sed quantum sit profundus absconditur. Talis ergo et iste fuit lacus iniquitatis, quem Judae pravitas excavavit: aperuit, quia primus nequiter inchoavit: effodit, dum eum in sua damnatione perfecit: incidit in foveam quam fecit, in mortis scilicet lacum. Quod verbum et ad lacum et ad sepulcrum potest aptissime convenire, sicut Salomon dicit: Qui parat foveam alteri, ipse in eam incidet (Prov. XXVI, 27). A se enim inchoat tractatus malus; et antequam laedat alterum, sibi prius operatur exitium.
Vers. 17. Convertetur dolor ejus in caput [ms. G. et ed., in capite] ejus: et in verticem ejus iniquitas ejus descendet. Hic caput nostram animam debemus accipere, qua parte sumus sine dubio celsiores. Huic subjecta (0072D)sunt peccata, quando refrenantur obnoxia. Quod si delictis contingat animam vinci, supra eam necesse est emineant, quae multitudine pravitatis exundant. Vertex quoque dictus est, quod dextra laevaque vertat capillos, qui significat capitis summitatem. Quam rationem esse non immerito dixerimus, quia contemplativae animae culmen excelsum est; unde etiam gloriosi Creatoris portat imaginem. Haec si peccatis obruentibus inclinetur, necesse est ut in verticem, id est, supra rationem descendat, quod augmento iniquitatis excrevit. Nam et ipsum verbum si consideremus, quam magnorum secretorum significans invenitur! Primum est quia iniquitas, dum ex alto praecipitata descendit, violenter percutit. Deinde (0073A)potenter quomodo impii torqueantur exponit; nam cum supra eos propria peccata descenderint, suis malis, suisque sceleribus in poenas debitas destinantur. Dolor enim dictus est, quasi domabilis [ mss. A, B., F., dominabilis] horror.
Vers. 18. Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi. Expositis virtutibus Patris, quibus Judaicum populum miraculorum significatione terruerat, in summam colligens illa quae dixit, alacri mente profitetur se Domino confiteri. Confiteri autem duobus modis dicimus: unus est quando peccata nostra humili satisfactione damnamus; ut est illud prophetae Danielis: Confitebor peccata mea, et peccata populi mei (Daniel. IX, 20). Secundus, unde nunc sermo est, cum laudes Domini (0073B)magna exsultatione celebrantur, sicut in Evangelio legitur: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae: qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Non enim ibi quidquam de peccato 34 dicitur, sed sola gratiae momenta referuntur. Ita haec confessio praeconialis accipienda est, quae gaudenti animo Domini virtutibus exhibetur. Secundum justitiam ejus: quoniam et superbos facit sua crimina sustinere, et humiles dignatur absolvere. Psallere vero est et operibus Domini mandata peragere, et hymnos voce etiam et corde cantare; quod se promittit propheta esse facturum, quia hoc revera Domino cognoscebat acceptum.
Conclusio psalmi. (0073C)Magnifica nobis plsami hujus, si studiose consideremus, sacramenta patuerunt. Prima parte fructuosam patientiam docet, quae perfectos probatur efficere Christianos. Patientia est enim religiosi viri laborum ac dolorum omnium, spe futurarum rerum et amore Domini, grata tolerantia. Secunda parte salutem rectis corde ipse Dominus pollicetur. Tertia terrentur impii, ne in illo judicio damnentur errantes. O pietas optimi revera Creatoris! qui non vis derelinquere quos nosti ad tuum judicium convenire; et immensae pietatis arcano, dum confitentibus parcis, tibi reos ipse subducis. Quis enim justitiam evaderet tuam, nisi praemissa pietas subveniret? Septenarius quoque numerus admonet nos de illa requie aeterna cogitare, ad quam nos spem praesens psalmus (0073D)extendit; ut merito tali numero receptus, jucunda exsultatione cantetur. Dubium quippe non est, quod peractis sex diebus qui ad activam pertinent partem, septimus repausationi deputetur, qui contemplationi theologicae noscitur adhaerere.
EXPOSITIO IN PSALMUM VIII. In finem pro torcularibus psalmus David. In finem, significare Dominum Salvatorem, quarti tituli expositione jam notum est. Torcular vero est, ubi multis ponderibus pressae uvae durissimis gigartis comminutis, follibusque vacuatis, dulcissima vina profundunt. Quod Ecclesiae videtur aptissime convenire, quando de obstinatis moribus, tumidaque superbia, (0074A)pressura poenitentiae, suaves lacrymae salutariter exprimuntur. Talis illi etiam similitudo et in areis datur, ubi sub assidua tritura paleae sequestrantur a tritico. Quapropter convenit ut hunc psalmum ex persona priscae Ecclesiae intelligamus esse prolatum: in qua revera et torcular est quidem corporum, sed fructus salutaris animarum. Nam si Vetus et Novum recte dicitur Testamentum, cum tamen unius lex esse doceatur, cur asserere dubitemus antiquam et novam Ecclesiam unam esse Domini Christi sponsam pretioso sanguine conquisitam?
Divisio psalmi. Ecclesia vetus, quae nobis per torcularia pulcherrime declarata est, primo ingressu laudes Christi Domini laeta decantat: majestatem ejus praedicans, et operationes (0074B)excelsas. Secundo apertius venit ad hominis naturam, quam de conditione pravissima, quae Adam fuerat peccante vitiata, ad magnarum rerum dicit crevisse fastigia. Sic Dominus Christus ex duabus et in duabus naturis inconfusis atque distinctis, una persona salutariter et indubitanter agnoscitur. Mente quoque condendum est, quod hic psalmus a Christo Domino naturam humanitatis assumptam tanta laude concelebrat, ut eam supra omnem creaturam clarissime testetur evectam; sicut et Apostolus ait: Cui enim dixit angelorum: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Hebr. I, 13)? Et alibi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6, 9): et paulo post: Propter quod et (0074C)Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.
Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Cum sit, Domine, casus vocativus, contra usum illi Dominus qui est nominativus, videtur adjunctus. Quae figura dicitur syllepsis, quoties casus discrepantes in unam significantiam congregamus. Veraciter itaque gaudet, quae dicit, noster. Necesse est enim ut hujus bonis exsultare debeamus, cujus nos esse profitemur. Sed cum dixit, quam, non potest explicare quod sentit. Quis enim aut creaturas terrenarum rerum, aut maris ambitum, aut inanis hujus aeris diffusionem, aut ornatum (0074D)rerum coelestium sufficienter possit agnoscere, quae Dominus incomprehensibili sapientiae suae virtute disposuit? Haec omnia Ecclesia considerans, haerens ac detenta in earum rerum explicatione proclamat: Quam admirabile est nomen tuum, etc. In universa vero terra, quia totum per mundum ejus religio sancta dilatatur; nec erit aliqua patria, ubi catholica non laetetur Ecclesia. Quapropter desinant Judaei vel Donatistae sibi specialiter vindicare quod ad universitatem magis pervenisse cognoscunt.
Vers. 2. Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos. Superiore versu perquiri fecit, quod hic competenter exposuit. Magnificentia est enim Domini incarnationis arcanum; inter cujus diversa miracula (0075A)hoc nobis super omnia cognoscitur esse collatum, quod Deus dignatus est homo fieri, et crucem pro omnium salute sustinuit. Ista ergo magnificentia super coelos omnesque creaturas elevata est: quando Dominus Christus resurgens a mortuis, sedet ad dexteram Patris, sicut et alius psalmus dicit: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6).
Vers. 3. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Haec prophetia in Evangelio, ore Domini docetur exposita; cum a Judaeis prohiberentur infantes ne laudes Domini personarent, putantibus aliquid pueriliter fieri, quod a tali aetate videbatur assumi. Tunc ille respondit: Num legistis, ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Matth. XXI, 16)? (0075B)Sed ne illos lactentes intelligas, qui adhuc materno ubere nutriuntur, ut laudes Domini minime cantare potuissent, etiam provectos aetate monet apostolus Petrus dicens: Tanquam modo geniti infantes, rationabile, 35 et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Petr. II, 2). Unde infantes et lactentes illi intelligendi sunt, qui propter rudimenta et infantiam fidei escam non capiunt fortiorem, sed doctrina teneriori nutriuntur. Ut iste sit sensus: non solum a perfectis, qui te omnino intelligunt, es laudabilis, sed etiam ab incipientium et parvulorum ore praedicaris.
Vers. 4. Propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et defensorem. Propter inimicos, paganos designat et blasphemos, ne dicerent sacrilegi, ideo (0075C)docti laudant Deum, quia librorum meditationibus imbuuntur. Professus est et infantes praedicare, qui venire ad Dominum fidei novitate coeperunt; ut haec sapientia divinitus magis tradita, quam humano labore videatur esse collecta. Inimicum vero et defensorem, Judaeum perfidum specialiter dicit, qui dum Deum Patrem se putat defendere, Filio existit inimicus. Ita factum est ut Dei quasi defensor apertissimus, Deo probaretur adversus; quia Patrem non veneratur, nisi qui honorat et Filium; sicut ipse in Evangelio dicit: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit eum (Joan. V, 23). Hoc et ad omnes haereticos competenter aptatur, qui dum se putant Scripturas mala interpretatione defendere, inimico animo sanctis probantur dogmatibus (0075D)obviare.
Vers. 5. Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum; lunam et stellas, quas tu fundasti. Merito istud de futuro gloriosa dicit Ecclesia, quae ante adventum Domini erat adhuc in patriarchis et in sanctis hominibus constituta. Ait enim, Videbo coelos, id est libros evangelicos, qui coeli merito dicuntur, quoniam continent Dominum Salvatorem, qui dixit: Coelum mihi sedes est; terra autem scabellum pedum meorum (Isai. XL, 12). Sed qui sint isti coeli, breviter definivit opera digitorum tuorum; nam cum legatur in Exodo (Cap. XXXI, 18), digito Domini legem fuisse conscriptam, quem multi Spiritum sanctum accipere voluerunt, hic ideo positum aestimo, digitorum, (0076A)ut libros divinos cooperatione sanctae Trinitatis perfectos evidenter ostenderet; sicut et alibi legitur: Appendit tribus digitis molem terrae (Isai. XL, 12). Quod simili sacramento recipiendum est. Digitus enim Dei dicitur divinae operationis effectus, quod potest Patri et Filio, et Spiritui sancto, id est uni Deo aptissime convenire. Sequitur: Lunam et stellas quas tu fundasti. Augmenta et imminutiones suas, quas patitur luna, se visuram dicit Ecclesia: ut modo crescat fide multorum, modo martyrum fine aliquibus imminuta videatur. Quae similitudines propter opiniones hominum frequenter dantur Ecclesiae. Caeterum illa afflictionibus crescit, et contritionibus semper augetur. Luna enim multis rebus a se discrepantibus comparatur: modo omni Ecclesiae, ut est illud: Donec (0076B)extollatur luna (Psal. LXXI, 7); modo membro ejus lucidissimo, ut est hic; modo stulto, ut ait Salomon: Stultus ut luna mutatur (Eccle. XXVII, 12). Subjunxit quoque stellas, justos homines et religiosos, de quibus scriptum est: Sicut stella ab stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42). Addidit: quas tu fundasti, ut cognosceremus omnia in praedestinationis ejus fundata judicio. Sive hoc ad deitatem Verbi pertinet exprimendam, ut in illa conditione rerum omnia fecisse crederetur. In his enim tribus videtur universa complexus, sicut est illud: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Ubi cum duas res posuerit, cuncta complexus est, mirabili ordine praedicanda disponens; ut, quia erat post de sancta incarnatione (0076C)locuturus, prius ejus deitatem et omnipotentiam ostendere debuisset.
Vers. 6. Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? Venit ad ingressum secundum, ubi uno versu per duas interrogationes et responsiones homo et exiguus et potentissimus [ ed., potissimus] approbatur. Quae figura dicitur peusis, latine autem percunctatio: ubi et interrogatio fit, et responsio parata subsequitur; quam jam et in quarto psalmo posuimus. Quid est homo? Cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus, Adae sequax, qui in veteri peccato permixtus, socia pravitate conclusus est. Hujus memor est Dominus, quando ei peccata dimittit et misericordiae suae dona largitur; sicut in alio psalmo dicturus est: (0076D)Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 8). Hoc est ergo esse memorem, conferre delinquentibus tantae gratiae sospitatem. Aut filius hominis, quoniam visitas eum. Hac jam voce surgendum est, quia Dominum significat Salvatorem, qui non ut caeteri mortales ex duobus hominibus natus est, sed ex Spiritu sancto, et beatae Mariae semper virginis utero tanquam sponsus de glorioso thalamo processit. Et considera quia superius dixit: Memor es; subjecit autem: Visitas. Memor fuit cum patriarchis de coelo misertus est; visitavit, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Nam visitare dicimus, (0077A)quando medicus ad infirmos ingreditur; quod in adventu Domini revera constat impletum.
Vers. 7. Minuisti [ed., Minorasti] eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum. Hinc jam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7). Sequitur: Paulo minus ab angelis; quia crucem pro omnium salute suscepit. Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis. Bene autem dixit: Paulo minus, quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccata non habuit. Gloria vero et honore coronatus est, cum post resurrectionem nimis mirabilem, totius mundi (0077B)credulitatem Deus, in eo quod homo est factus, exaltatus accepit. Corona enim orbis circulo competenter aptatur, quoniam ad ejus similitudinem universa mundi extremitas formata est.
Vers. 8. Et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Superius de gloria ejus et honore narratum est: nunc ponitur et potestas, ut agnoscatur Christi Domini majestatis perfectissima plenitudo. Dicendo enim, Super opera manuum tuarum, omnis illi creatura subjecta monstratur; quia sicut a Domini opere nihil est exceptum, ita nec a potestate Christi aliquid probatur esse divisum, quippe qui judicaturus est mundum. Dicendo enim omnia, nec terrena videtur excepisse nec supera; sicut de hoc loco testatur Apostolus (0077C)coelestis expositor: In eo enim in quo ei omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei (Hebr. II, 8). Nam et alio loco 36 dicit: Adorate eum, omnes angeli ejus (Psal. XCVI, 8). Addidit: sub pedibus ejus, ut omnis creatura merito ipsum colere atque adorare videatur auctorem. Et respice omnia suis locis fuisse servata. Quem prius propter humilitatem carnis paulo minus ab angelis dixerat esse minoratum; post ascensionem dicit pedibus ejus omnia fuisse subjecta, ut ista distinctio, et dubietatem titubantibus auferat, et gloriam sanctae incarnationis ostendat.
Vers. 9. Oves et boves, insuper et pecora campi. In hoc et alio versu qui sequitur, argumentum est quod dicitur per enumerationem. Verum haec et alia nomina, quae sequuntur, allegorice dicta debemus (0077D)accipere, ne post rationales creaturas incompetenter pecora vel jumenta posuisse videatur. Oves electum populum significant Christianum, sicut in Evangelio Dominus Petro dicit apostolo: Pasce oves meas (Joan. XXI, 18). Qui ideo comparantur ovibus, quoniam se, praestante Domino, innoxia conversatione moderantur; deinde quia mundi exuvias sine aliquo sensu doloris amittunt. Nam sicut ovis tondentem se non increpat, ita nec justus cupiditatem se exspoliantis accusat. Boves autem praedicatores designant, qui humana pectora mandatis coelestibus exarantes, virtutum messem germinare fecerunt. Nec vacat quod dicit, insuper, quia non solum illi sancti subjecti sunt, sed etiam peccatores. Saepe enim de conversis (0078A)talibus majore gloria triumphat Dominus Christus. Pecora enim sunt, dum in camporum libertate, id est in mundi istius voluptate pascuntur; oves sunt, cum jam intra septa Domini clauduntur.
Vers. 10. Volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Volucres coeli superbi sunt homines, qui inflati vento jactantiae, quasi per inane aeris efferuntur, et humilia despiciunt, cum altius elevantur. Volucres enim a volatu crebro dictae sunt. Pisces vero maris philosophos fortasse significant, qui hujus mundi naturam erratica curiositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi reserant pelagi inundatione confusa, ita et isti capite demisso venas rerum ratione humana, assiduo labore perquirunt. Sed cum sint pisces et fluminum, non (0078B)vacat quod hic posuit, maris, propter eos qui sibi videntur esse sapientes. Verum isti tales, eorumque similes Domini pedibus feliciter subjiciuntur, quando ad Christianae venerint religionis affectum. Nam licet illi omnia jure dominationis inclinata sint, illos tamen dicimus proprie subjectos, qui ad ejus onus leve et jugum suave pervenire meruerunt.
Vers. 11. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Postquam incarnationem Domini Christi, et resurrectionis gloriam sancta Ecclesia laeta cantavit, illum versum de laude Domini repetit quem dixit in capite. Congrue siquidem principium ipsi deputatur et finis, qui de se dixit: Ego sum alpha et omega (Apoc. I, 8), id est initium et finis. Sed quoniam divina verba fecunda (0078C)sunt, alia nobis sacramenta progenerant. Significant enim et illos quorum vita divinis muneribus et religiosis auspiciis inchoata, in Domini credulitate permansit. Unde mente condendum est hunc esse ex his primum psalmum qui se repetitione versuum sacramentali iteratione congeminant; quod et de aliis loco suo competenter edicemus.
Conclusio psalmi. De duabus naturis Domini Christi, et secundus psalmus, et iste locuti sunt: quamvis et alii subsequantur: id est, vigesimus, septuagesimus primus, octogesimus primus, centesimus primus, centesimus nonus, et centesimus tricesimus octavus; ut obscurum iter hujus saeculi gradientes, quasi plurimis (0078D)lampadibus incensis, in haereticas cautes minime valeamus incidere. Quapropter tanti beneficii cognoscamus auctorem. Unus est enim Dominus Christus, genitus ex Patre sine tempore, natus ex matre sub tempore. Prius mundum creavit ex nihilo, post ingenti liberavit exitio. Talis est enim Dei et hominis facta connexio, ut utrumque integrum, utrumque permaneat sine aliqua confusione distinctum. Neque enim aut divinitas impassibilis mutari potuit, aut humanitas aliud, nisi ut meliorata semper maneret, accepit. Sic enim verus atque omnipotens mediator effectus est, ut qui in forma Dei Patri erat aequalis, fieret et nobis carnis assumptione consimilis. In se enim permanere fecit juncta, quae voluit esse paci (0079A)fica. Hoc est spei nostrae singulare praesidium, redemptionis indebitum munus, mortis exitium, vita sanctorum. Quale enim, rogo, genus est pietatis, ut ille angelorum Dominus usque ad formam servi fuerit venire dignatus, ut mors cum auctore suo diabolo vinceretur, qui mundum suis vinculis tenebat obnoxium? Unde beatus Ambrosius hymnum Natalis Domini eloquentiae suae pulcherrimo flore compinxit (Tom. V, hym. 24), ut pius sacerdos festivitati tantae dignum munus offerret. Ait enim: Procedens de thalamo suo pudoris aula regia, geminae gigas substantiae, alacris ut currat viam, et caetera quae supra humanum ingenium vir sanctus excoluit. Nam et ipse numerus ogdoadis in Scripturis divinis magnarum rerum sacramenta continere dignoscitur. Octo (0079B)etenim animae ingressae sunt in arcam Noe, quae mundo pereunte salvatae sunt: octavus filius Jesse, David fuit, quem a Domino constat electum; octavo etiam die circumcisio purificabat Hebraeos; octavo, id est dominico die Dominus surrexit a mortuis, in quo humani generis spes ab impiorum inferno in coelorum est elavata fastigium. Iste autem numerus est quem arithmetici actu primum quadrantal appellant, quem Philolaus Pythagoricus harmoniam geometricam vocat; eo quod omnes in ipso videantur harmonicae convenire rationes.
EXPOSITIO IN PSALMUM IX. In finem pro occultis filii psalmus David. Finis iste quid significet saepe jam dictum est, non in quo deficit, sed in quo crescitur, ex quo vere (0079C)reparamur, qui nobis initium bonorum, terminus est malorum; ad quem Judaei non perveniunt, quoniam sua incredulitate deficiunt. 37 Pro occultis filii, personam significat Domini Salvatoris. Nam cum nomen aliquod ad quem pertineat non ponitur, necesse est ut hoc dictum de summitate aliqua sentiatur. Supra enim ubi voluit Absalom intelligi, pronuntiavit filii sui; hic vero quod ad unigeniti Verbi referri desideravit excellentissimam summitatem, Filii tantum dixit, qui est omnipotens atque inerrabiliter Filius, coaeternus Patri, faciens quae vult in coelo et in terra. Simili modo in Evangelio dictum est: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Non enim ibi secutum est, Dei, sed tantum vocabulum ipsum purum sine aliqua adjectione sufficit. Pro (0079D)occultis autem positum est numero plurali, quia non unum, sed duplex hic cognoscitur esse mysterium; significat enim incarnationem Domini et futurum judicium, de quibus psalmus iste dicturus est. Sed jam humanitas Christi manifestata dignoscitur, cujus adhuc judicium sustinetur. Sed cum audimus pro occultis, praebere debemus intentum animum lectioni: ut nobis, juvante Domino, reserentur, quae praedicuntur occulta.
Divisio psalmi. Totus hic psalmus a persona prophetae depromitur. Prima professione laetum se dicit Domino psalliturum, quoniam confudit diabolum, cujus culturam (0080A)adventus sui pia dispensatione destruxit. Secunda commonet fideles ut psallant Domino, qui habitat in Sion, qui vindicat sanguinem pauperum et exaltat eos de portis mortis. Tertia peccatoribus cum Antichristo malorum finem dicit esse venturum. Quarta malorum ipsorum nimietate permotus, conversus ad Dominum, quasi necessisse illum dicit a defensione pauperum, cum malis datur licentia praesumptionis suae. Quinta deprecatur ut tremendi illius judicii tempus adveniat, quatenus haec omnia fine celeri transigantur: ne cujuslibet hominis iniquitis ultra praevaleat. Talis enim malignitas illius temporis erit, ut nemo fidelium optet mundi tempora differri, in quo tanta mala cognoverit actitari.
Expositio psalmi. (0080B)Vers. 1. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. In toto corde confitetur Dominum, qui nullis mundanis cogitationibus fluctuat; quod perfectorum esse non dubium est, qui et originalis peccati vitia et suggestiones perversas spirituum malorum, Domino praestante, vicerunt. Sequitur, narrabo omnia mirabilia tua. Quis, rogo, potest omnia mirabilia divina narrare, quae quotidie in coelo et in terra virtus ejus operatur? Sed usus Scripturarum est per synecdochen figuram, quae significat a toto partem, dicere omnia, dum comprehendi nequeant universa. Sed ut de multis unum dicere videamur, quid mirabilius quam pro salute humani generis Deum inconfusibiliter humanatum, et qui hic judicatus est, ipsum ad orbem judicandum (0080C)esse venturum?
Vers. 2. Laetabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. Non in hoc saeculo, ubi lethifera laetitia est; non in ambitionibus mundi, ubi peccata amara suavia sunt; sed in te, ubi securum gaudium semper sumit augmentum. Plus est enim exsultare quam laetari. Exsultare est enim animi et corporis majore motu jucundissima libertate gaudere. Gratias quoque se acturum pollicetur Altissimo, qui supra omnia probatur excelsus quod eum ab inimicis suis, sive carnalibus, sive spiritualibus, liberare dignatus est: promittens, sicut dictum est, et operibus se Domino, et voce cantare.
Vers. 3. In convertendo inimicum meum retrorsum, infirmabuntur et perient a facie tua. Quamvis multos (0080D)inimicos habuerit, tamen hic modo Saulem convenienter advertimus. Retrorsum enim dixit, quia non potuit obtinere quod voluit; sed magis quanto ille nequiter persequebatur, tanto iste tolerando improbum justior apparebat. Et cum prius inimicum dixerit numero singulari, hic dicit infirmabuntur: quia rex persecutor erat, qui voluntates suas multis famulantibus exerebat. Quapropter congrue dictum est infirmabuntur, quia Dei voluntate omnes inefficaces generaliter exstiterunt. Et perient a facie tua, dum ego ad te devota mente confugio. Iniquus enim ante faciem tuam, id est ante gratiam tuam, non venit, quia persequitur innocentem.
Vers. 4. Quoniam fecisti judicium meum et causam (0081A)meam: sedes super thronum qui judicas aequitatem. Cum duo ex diversa parte confligunt, necesse est unum offendere, cum alterum contigerit obtinere. Probata ergo prophetae causa, odium fuisse constat adversi: quia non poterat persecutor placere, cum decreverit Dominus eum qui impie premebatur eripere. Sed cum dicit, judicium meum et causam meam, prosperam sibi testatur fuisse sententiam. Sic et navigantes suum ventum dicunt, quando illis eventus prosperitatis arriserit. Sedes super thronum: Domino dicitur Christo, qui nunc sedet ad dexteram Patris, unde venturus est judicare vivos et mortuos. Sedes autem, prophetiae virtute, praesens dictum est pro futuro. Nam sessionem istam ad incarnationem Domini pertinere manifestum est, quae adhuc illo tempore non videbatur effecta. Thronum significat tribunal (0081B)futuri judicii, in quo Dominus Christus majestatis suae honorabili potestate sessurus est. Judicas aequitatem. Et hic tempus praesens pro futuro dixit. Judicaturus est enim aequitatem, cum ad disceptandum post finem mundi reluxerit. Quae figura dicitur idea, cum speciem rei futurae velut oculis offerentes, motum animi concitamus. Hoc etiam in subsequentibus latius explicabitur.
Vers. 5. Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi. Hinc jam sacratissimus Domini secundus adventus exponitur, quando increpabuntur gentes incredulae, et diabolus cum machinationibus suis peribit in aeternum. Tunc enim non remanebit ejus tempestuosa perversitas, quando erunt omnia, Domino praestante, (0081C)tranquilla. Nam quis ulterius in regno Domini aut diabolum nominet, aut ejus sequaces, cum Dominicam civitatem nec adversitas concutiat, nec ullus hostis invadat? Quid sit quoque aeternum decenter expositum est, saeculum saeculi. Saeculum futurum Domini significat regnum, quod nulla 38 aetate, nullo tempore finietur. Et ne possit aliqua permixtione confundi, dictum est, saeculi, id est hujus quo nunc utimur subsequium. Istud enim sibi redeundo succedit, et temporibus exemptis, annuis revolutionibus iteratur; illud autem non ad initium redit, sed sine aliqua mutatione jugiter perseverat. Quapropter desinant haeretici dicere, aliquando diabolum cum sequacibus suis ad gratiam posse revocari, quando sic evidenter audiunt eos in aeternum, et in saeculum (0081D)saeculi esse damnandos, ut nec nominis eorum possit remanere vestigium.
Vers. 6. Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu. Inimici, genitivus casus est, id est diaboli, cujus frameas defecisse testatur. Framea enim Hebraicus sermo est significans gladium quo hostis ille bacchatur. Quod autem dixit, in finem, consummatio saeculi datur intelligi: quando virtus diaboli omnipotenti illo gladio probatur interimi, de quo dixit in septimo psalmo: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit (Psal. VII, 13), etc. Civitates autem dicit destructas, populos infideles ultima Domini Christi manifestatione (0082A)convictos, quorum pectora diabolus in hoc saeculo, tanquam suae civitatis moenia, possidebat. Periit autem memoria eorum cum sonitu. Cum sonitu vero, cum clamore maximo dicit; quod fieri solet quando res prosperae gravissimo fine clauduntur, ut nec potestas eorum videatur remanere, nec nomen. Intuere quemadmodum in pulcherrim comparatione permansit, ut civitates quas destructas dixerat, eas cum sonitu testaretur eversas.
Vers. 7. Et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio sedem suam. Decora nimis aptaque diversitas. Quia dixerat impios perire, dicit nunc in aeternum Dominum permanere; quod audire nolunt qui Creatori suo pravis ausibus restiterunt. Sed confugiant ad Dominum misericordem, ne patiantur districtum (0082B)judicem. Paravit, hoc est Deus homo; ut qui hic in humilitate judicatus est, ibi in majestate sua judicaturus adveniat. Haec sunt quae titulus dixit, occulta filii: quia ineffabile donum est, ut humiliatam hominis naturam atque demersam dextera suae potentiae ad coelestia regna levaverit.
Vers. 8. Et ipse judicabit orbem terrae in aequitate, judicabit populos cum justitia. Ipse utique Dominus Christus, qui hic patiendo injustitiam, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare justitiam. Orbem terrae, sanctos viros debemus accipere, qui de universali Ecclesia, quasi de coronae circulo congregantur. Isti in aequitate judicandi sunt, quibus propter fidei et humilitatis suae bonum misericordia copiosa praestabitur, qui audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34), etc. Unde Sedebunt super sedes (0082C)duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis non videntur exuti. Isti cum justitia judicandi sunt, qui pro factorum suorum scelere damnabuntur, quibus dicendum est: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Sic duobus nominibus aequitatis et justitiae, qualitatem illam judicii mirabili brevitate descripsit.
Vers. 9. Et factus est Dominus refugium pauperum, adjutor in opportunitatibus in tribulatione. Copiosa spes pauperum et magna cogitatio gaudiorum, ipsum refugium habere quem judicem. Audivimus pauperem, sed non omnem putemus inopem. Pauper ille Dei est, qui terrena cupiditate vacuatus, coelesti desiderat largitate ditescere. Et ne imbecillitate sua (0082D)pavescerent corda fidelium, sequitur magni auxilii firma promissio: Adjutor in opportunitatibus: quia illud est adjutorium dulcissimum, quod in necessitate praestatur. Ipsamque iterum opportunitatem evidenter expressit, dicens: In tribulatione, quando animus afflictorum ad compunctionis studium avidius incitatur, sicut in alio psalmo dicturus est: Invoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et glorificabis me (Psal. XLIX, 15).
Vers. 10. Et sperent in te omnes qui noverunt nomen tuum: quoniam non derelinquis quaerentes te, Domine. Sperent in te: non saeculi blandimenta respiciant, sed in tua promissione confidant. Qui noverunt nomen (0083A)tuum, id est, qui majestatem tuam sanctissima devotione venerantur. Audierunt enim nomen Domini, et illi qui minime credunt; sed tantum illi noverunt, qui mandatis ejus suppliciter obsequuntur. Sequitur causa cur in Domino debeant sperare: quia non patitur eos deserere quos ad se perspexerit confugisse. Certum est enim praesentem semper habere Dominum, qui tali praeditus docetur arbitrio.
Vers. 11. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes mirabilia ejus. Venit ad secundam sectionem, ubi beneficia praesentis temporis et futuri beatus propheta respiciens, ad psalmodiam provocat populos devotos: ne cum tanta eis conferuntur praemia, aliquo torpore lentescant. Primum dixit, psallite Domino; et ne in suis superstitionibus psallendum (0083B)putaret esse gentilitas, addidit, qui habitat in Sion: ut designaret Dominum Salvatorem, qui in illis partibus corporaliter apparens, religione sui nominis totius mundi ambitum comprehendit. Hoc enim de sancta incarnatione dicitur; nam ille ubi non habitat, qui ubique totus est? Verum ut nominis hujus mysterium etiam spiritualiter perscrutemur, Sion speculatio dicitur, quia revera Deus in contemplatione piissima reperitur. Et juste ibi nobis habitare dicitur, ubi eum illuminati coelesti gratia contuemur. Exponit etiam quod superius dixit, psallite, quia hoc est revera illi psallere, universis gentibus ejus mirabilia nuntiare. Unde intelligere possumus in omni actu psalmodiam competenter dici, quidquid potest Domini laudibus applicari. Intuendum est etiam quia hoc per definitionem decenter explicatum est; dicit (0083C)enim cui Domino psalleretur, id est, qui habitat in Sion.
Vers. 12. Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est: non est oblitus orationem pauperum. Quia superius dixerat: Gentibus praedicate, et multos eorum constat occisos: ne quis putaret inultum esse quod gestum est, sequitur sanguinem martyrum ab impiis persecutoribus esse requirendum, ut in aeternum recipiant quod temporaliter effecerunt. Memoratus est, mirabiliter ad utrumque positum est: ut et persecutores vindicta terreret, et martyres promissio benigna reficeret. Non est oblitus, ad conquerentium infirmitatem dicitur roborandam, qui propter longinquitatem futuri judicii retributiones Deum aestimant (0083D)aliquatenus oblivisci. 39 Orationem pauperum, petitionem dicit justorum, quam ex sua persona subter adjungit, ut de unoquoque fideli hoc intelligas, quod sibi propheta postulat largiendum.
Vers. 13. Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis. Ista est oratio cunctorum pauperum ad singularem numerum competenter adducta, quia semper in unitatem sanctorum haec turba perducitur. Sic enim sibi postulat subveniri, ut a clementissimo Rege videatur: quia revera conspectus ejus auxilium est, et tenebrosa protinus dispereunt, cum se tanti luminis serena concedunt. Humilitatem igitur suam de inimicorum superbia supplicat aestimari, quia tantum (0084A)carnaliter humiliantur martyres Christi, quantum persecutores eorum temporaliter videntur extolli. Porta vero mortis est diabolus, vel omnis illecebra saecularis: quoniam per haec ad aeternum exitium infeliciter introitur. Exaltas me dicit, id est, longe facis a talibus. Nam cum porta mortis sit conversatio scelerata multorum, jure se ab ea dicit exaltatum: quia praeceptis vitalibus adhaerebat.
Vers. 14. Ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. Exsultabo in salutari tuo. Gratissima est portarum ista repetitio, ubi unum quidem nomen, sed res omnino diversae sunt; in illis mortis est aditus: in istis vitalis reperitur introitus. Liberatus ergo ex illis portis mortalibus, in istis portis Ecclesiae, quae beatitudinem tribuunt sempiternam, pronuntiaturum (0084B)se laudes Domini pollicetur; per quas nomen ejus eximium toto orbe celebratur. Sion enim reliquas mundi generavit Ecclesias, quia ibi natum est unde fidei nostrae venisse constat exordium, quod manavit latius in toto orbe terrarum. Salutare Patris Christus est Dominus, virtus et sapientia ejus, qui nobis aeternam requiem tribuit et salutem. Merito ergo propheta in ipso se exsultare dicit, ubi gaudii nullus est finis.
Vers. 15. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt. In laqueo isto, quem occultaverunt, comprehensus est per eorum. In hoc et alio versu, qui sequitur, retributio peccatorum potenter exponitur: quia propria unusquisque iniquitate torquetur. Infixas enim dicit gentes, quae timore Domini non tenentur: sed quibusdam clavis peccatorum probantur esse confixae, (0084C)ut se non valeant excutere, quas dura videntur ligamina cohibere. Quod ad Judaeos non improbe dicimus pertinere, ut ita sint malis suis affixi, quemadmodum in cruce clavis Dominum infigere decreverunt. Laqueum vero occultaverunt, quantum ad eorum dicitur votum; nam Christo celatum esse nil potuit, qui passionem suam innumera denuntiatione praedixit. Comprehensus est per eorum. Perseveravit in metaphora laquei, quem superius dixit. Comprehensos enim illos dicimus, quos captio nodosa constringit. Pes autem significat gressus animi, et desiderium pravum, quod eos ambulare facit ad vitium; sicut Salomon in Proverbiis dicit: Pedes eorum in malitiam currunt, et veloces sunt ad effundendum sanguinem (0084D)(Prov. I, 16).
Vers. 16. Cognoscetur Dominus judicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. Vera nimis et absoluta sententia: quoniam tunc manifeste cognoscetur Dominus judicia facere, quando peccatoribus dabitur aeterna cruciatione torqueri. Hic enim quia sunt eis libera scelera, relinqui creduntur forsitan impunita; sed ubi dies ille manifestationis advenerit, et throno majestatis suae Dominus Salvator insederit, tunc generaliter agnoscetur operari judicia sua, quando humanum genus, sive a sinistris, sive a dextris, ejus fuerit arbitrio segregatum. Hoc est enim judicia vere facere, uniuscujusque merita sine aliqua confusione discernere. Sequitur sententiae (0085A)hujus aperta declaratio: dicit enim unde cognoscitur Dominum vere [ ed., vera] judicia facere; scilicet quando nexuosis operibus suis peccator astringitur, et secundum actuum qualitatem dignam recipit ultionem. Nam sensus ille omnino vitandus est, qui putat peccatorem sola delictorum suorum recordatione cruciandum; nam si hoc tantum sufficeret, quare diceretur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), et illud: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24)? Non enim hic loca tormentorum negat peccatoribus dari, sed per qualitates operum suorum eos dicit esse torquendos. Sentiamus ergo locum peccatorum suppliciis esse praeparatum: intelligamus extrinsecus poenale malum, quod sceleratis (0085B)legimus Imminere. Nam ut revera cognoscamus beatitudinem a damnationibus quibusdam terminis esse divisam, recordemur divitem oculos sublevasse, pauperemque Lazarum in sinu Abrahae fuisse conspectum, se autem flammis ultricibus deputatum (Luc. XVI, 23). Unde ordo iste veritatis nullatenus diceretur, si peccatores malorum recordatio sola torqueret. Haec sunt occulta filii, quae titulus praedixit.
Canticum diapsalmatis. Novum diapsalma, cui superpositum probatur et canticum: unde nonnullos haec res fecit advertere, diapsalma silentium non putare; aiunt enim fieri non posse ut canticum silentii esse videatur. Sed res ista (0085C)determinationem quae in praefatione posita est, omnino nil impedit: hic enim canticum non interruptionem verborum tollit, sed futuram videtur indicare laetitiam.
Vers. 17. Convertantur peccatores in infernum: omnes gentes quae obliviscuntur Dominum. Venit ad tertiam sectionem, in qua peccatoribus finem sub alacritate animi pronuntiat esse venturum. Convertantur, dicit; ab hujus mundi delectatione tollantur, ne diutius possint in sua voluptate gaudere. Sequitur, in infernum, ne se crederent alibi esse mittendos. Infernum autem dictum est ab eo quod illic animae jugiter inferantur: sive, ut quidam volunt, a parte inferiore. Sed hic infernum vult intelligi perpetuam mortem, ad quam sine dubio perventuri sunt qui (0085D)Domini praecepta contemnunt. Oblivisci autem Dominum, est erroribus superstitionum, et coeno voluptatis involvi; nam econtrario illius memores sunt, qui talia non requirunt.
Vers. 18. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem. Videns propheta in hoc mundo divitibus despectui esse pauperes, et oblivioni crudelissimae deputari, in finem saeculi, quando Dominus ad judicandum venerit mundum, pauperes 40 non dicit esse contemnendos; sed tunc magis in memoriam Domini illos venire, quando divites hujus saeculi a regni ejus muneribus excluduntur. Et quare illi pauperes a Domino commemorentur exponit. Dicit enim, patientia pauperum, quae (0086A)fidelissimos coronat; nam si quibuslibet aerumnis desit patientia, anima non potest esse perfecta. Quapropter patientia est inter anxias tribulationes saeculi usque ad finem mortis in timore Domini gratiarum actio jugiter observata; sicut Dominus in Evangelio dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Cujus rei tanta virtus est, ut etiam ipse Dominus, qui nihil patitur, patiens dicatur.
Vers. 19. Exsurge, Domine; non praevaleat homo: judicentur gentes in conspectu tuo. Cum de fine saeculi propheta tractaret, adventum Antichristi cordis illuminatione prospexit, et periculi magnitudine perterritus, magna voce proclamavit: Exsurge, Domine; non praevaleat homo. Ipse est enim homo pessimus, quem humana non potest sustinere conditio: in quo tanta (0086B)erit versutia vel potestas, ut sola Domini virtus, ejus possit superare nequitiam. Gentes etiam petit celerrimo adventu judicari, quae cum ipso saevissimo scelera magna facturae sunt. Nam dum occulta potestate hic omnia Dominus administret, ibi tamen palam judicare petitur, ubi superbi nocere ulterius non sinentur.
Vers. 20. Constitue, Domine, legislatorem super eos: ut sciant gentes quoniam homines sunt. Evidentius jam de ipso dicit Antichristo, ut talis princeps detur peccatoribus, non qui eos regat, sed qui cum ipsis una depereat. Denique sequitur, ut sciant gentes quoniam homines sunt. Hoc autem dictum minantis est, ut ad conversionem potius inclinentur, qui de sceleris sui libertate praesumunt. Legis enim verissimus lator solus est Deus. Et quia ille contra praecepta Domini multa (0086C)jussurus est, in maledicto ponitur, ut eis pravae legis conditor tribuatur; quod non ad salutem sceleratis proficiat, sed ad ruinam.
Vers. 21. Utquid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus in tribulatione? Interjecto diapsalmate, venit ad quartum membrum: ubi temporis illius mala pertractans, afflictorum consideratione Domino dicit more infirmitatis humanae: Cur recessisti longe? non quod ille locum derelinquat, et ad aliud spatium transferatur qui ubique totus est, sed quasi recessisse creditur, cum subvenire tardaverit. Sed dum superius dixerit: Quoniam non derelinques quaerentes te, Domine, hic sequitur, despicis in opportunitatibus; sed illud constat dictum veraciter et definitive, istud autem pro gementium anxietate prolatum (0086D)est. Despici enim nos credimus, si vel minimo tempore differamur; sed ille tunc magis uberius praestat, cum magnae patientiae ( mss. A., B., F., pietatis) nobis solatia subministrat.
Vers. 22. Dum superbit impius, incenditur pauper, comprehenduntur in cogitationibus suis quas cogitant. Studiosius est haec sententia perscrutanda: ne putetur exinde justus uri, quia peccator in isto saeculo videtur extolli. Sed sic potius intelligendum est, superbit impius, cum effectum malignae voluntatis expleverit. Tunc magis pauper ad studium virtutis accenditur, quia dum viderit peccatorem nimis exaltatum, facile novit esse casurum; et avidius ad humilia tendit, unde se exaltandum potius esse confidit. (0087A)Sed istis impiis ac superbis provenit illa damnatio, ut debitis poenis, quasi quibusdam uncis apprehendantur: ne illos in lucem prodire liceat, qui tenebrosis actibus contraduntur. Deus bone, quantus horror est timere quae non valemus effugere! sed dona hic illa odisse, quae tuo praecepto jubemur evitare.
Vers. 23. Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicetur. Irritavit Dominum peccator. Reddita est causa quae peccatores cogitati nibus suis faciat illigari. Malus enim dum praedicatur extol itur; nec de correctione cogitat, cui laudator blandiens invenitur. Sequitur exaggeratio iniquitatis; ut ille benedicatur, qui male potius actitare cognoscitur. Verum iste qui adulantium falsitate deceptus, in magnam se superbiam dominationis (0087B)evexerit, quod proprie de Antichristo datur intelligi, qui fallentium catervis eousque perducitur, ut se non solum regem terrenum, sed etiam rerum omnium praedicet deum; sicut Apostolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat, et extollat se super omne quod colitur, et quod dicitur Deus (II Thes. II, 4). Sed ista illi proficiunt ad ruinam; irritat enim verum Dominum, ut falsus deus flammis ultricibus addicatur.
Vers. 24. Secundum multitudinem irae suae non inquiret. Non est Deus in conspectu ejus. In exponenda voluntate Antichristi perseverat: quia secundum peccata sua Dominum non requiret. Dicendo enim secundum multitudinem irae suae, ostendit omnia illum turbulenta crudeliaque facturum. Verum istius nequitiae reddita est causa conveniens, quia in conspectu (0087C)suo non habet Deum. O quam profunda caecitas est, Deum ante oculos non habere! Nam si ultimum malum creditur solis lumina non videre, nonne apud superos inferna patiuntur, qui auctorem sacri luminis pro sua minime caecitate respiciunt? De ipso quoque nequissimo Daniel propheta testatur dicens: Et extolletur rex adversus omnem Deum, et magnificabitur super omnem Deum, et ad Deum deorum loquetur superbiam (Dan. XI, 56).
Vers. 25. Polluuntur viae ejus in omni tempore; auferuntur judicia tua a facie ejus: omnium inimicorum suorum dominabitur. Sicut de justis dicturus est: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII, 1): ita nunc de Antichristo dicitur, (0087D)omnes semitas habere pollutas, id est cogitationes factaque sordentia. Necesse est enim ut sint contaminata atque polluta, quae ducatu pestiferi diaboli sordidantur. Additur etiam nefarium scelus, ut cum vindictam in se respicit esse dilatam, Deum non putet exercere velle justitiam. Sic enim auferuntur judicia Dei a corde impii, quando videt tardius venire, quod celeriter meruerat sustinere. Et quod illi auget interitum, cum vitiis serviat, omnium inimicorum suorum obtinere dicitur principatum. Qua felicitate subvectus ad scelera pronior erit, cum nullum sibi obviam ire posse cognoverit. Qui tanta inferius proprietate describitur, ut jam non futurus, sed quasi praesens esse videatur. Quae figura dicitur characterismos, (0088A)quando aliquis aut per formam describitur, aut per actus proprios indicatur.
Vers. 26. Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo. His verbis 41 proprie cogitationem Antichristi designat, vel eorum qui ejus famulantur arbitrio, quoniam scriptum est: Imitantur ergo illum, qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24). Qui sibi ipsi malitia faciente dicturus est, nullam gentem intactam relinquam: sed de ista natione me ulciscens, ad aliam gentem iterum transferar vindicandus; ut omnes studio pravo possit affligere, qui ejus visi sunt nisibus obviare. Actus vero suos uno verbo definivit, quando se sine malo nihil dicit esse facturum.
Vers. 27. Cujus os maledictione et amaritudine plenum (0088B)est: sub lingua ejus labor et dolor. Nequitia ejus duplici perversitate describitur; in ore quippe habebit blasphemam maledictionem, cum se Dei Filium mentietur; amaritudinem, quando resultatoribus suis poenam mortis indicet, et ad supplicia jubebit pervenire, qui eum tanquam numen [ mss. A., B., F., nomen inane] contempserint adorare. Haec habebit in ore quae locuturus est publice. Sub lingua vero, quod ait, designat eum cogitationes habere saevissimas; ut cum ipse sit perditus, perdere cuncta festinet. Quarum rerum definitio labor et dolor est: labor cum diversis cladibus affligit innoxios; dolor cum martyres facit, quoniam sine labore et dolore corporis consummari non potest corona martyrii. Sic universa quae loquitur vel cogitat, pari faece polluta sunt.
(0088C)Vers. 28. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Oculi ejus in pauperem respiciunt. Cum dicit, Sedet in insidiis, actus Antichristi latronum consuetudini comparavit, qui occultas vias insident, ut interficiant innocentes. Quae figura dicitur phantasia, quoties in concipiendis futuris visionibus animus perducitur audientis. Tale enim Antichristi regnum dicit futurum, quod ad martyrum coronam, et infidelium ruinam constet esse permissum. Sequitur: Cum divitibus. Hic significat multitudinem malorum. Saepe enim in Scripturis divinis divites in malo accipiuntur, sicut pauperes in bono. Interficere vero innocentem est de religioso facere sacrilegum, ejusque animam perpetua morte damnare. Nam cum dicit, oculos ejus in pauperem (0088D)respicere, non respicit, ut prospiciat; sed ad hoc intendit, ut perimat.
Vers. 29. Insidiatur in occulto, sicut leo in cubili suo. Leonem in cubili suo antefatum dicit Antichristum, qui atrociter et dolose laceraturus est populum Christi. Inter initia enim persecutio Ecclesiae violenta tantum fuit, ut a paganis, proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad idolorum sacrificia cogerentur. Altera fraudulenta, quae nunc per haereticos et falsos agitur Christianos. Novissima superest, quae per Antichristum praedicitur esse ventura: qua nihil periculosius, quoniam erit violenta nimis ex potestate regni singularis, et deceptiosa miraculis; (0089A)ut, sicut Dominus in Evangelio dicit, seducat, si fieri potest, etiam electos (Matth. XXIV, 24). Proinde ad vim pertinet quod positum est, leo; ad dolos, quod ait, in cubili suo. Sic utraeque iniquitates ejus singulis sermonibus intimantur.
Vers. 30. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem, dum attrahit eum. In laqueo suo humiliabit eum. Iteratio insidiarum, nimietatem callidi persecutoris ostendit. Rapere vero pauperem significat subitum periculum animae, ad quod ille nefandissimus trahere nititur innocentes. Deinde ad expositionem priorum sequitur decora repetitio; nam ut non putares pauperem raptum aut fisci debito, aut interpellatione causae civilis, geminavit rapere pauperem; et mox causam persecutionis annectit, (0089B)dum attrahit eum, id est, dum illum a veritate culturae ad nominis sui venerationem molitur adducere. Et ne adhuc istud, attrahit eum, dubium habere potuisses, addidit: In laqueo suo humiliabit eum. Laqueus significat dolum, quo simplicium corda capiuntur, et velut nodo perversitatis lamentabiliter alligantur. Humiliabit autem, bene dictum est: quoniam de vera religione sine dubio cadunt, qui ad insana dogmata perducuntur.
Vers. 31. Inclinabit se, et cadet dum dominabitur pauperum. Hic jam de ipso tyranno dicitur, qui in Dei servos permissa potestate grassabitur. Inclinabit se, id est, cum animum suum nimia perditorum acquisitione remiserit, et quasi malorum copia crapulatus, in aliquod otium post sanctorum poenas (0089C)afflictionesque pervenerit. Tunc ergo de sua praesumptione nequissimus cadet, quando illi cum suis sequacibus supervenerit repentinus interitus. Finem quippe saeculi nescit, quoniam eum Dominus in sua potestate constituit.
Vers. 32. Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus: avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Nimis stulta cogitatio. Crediturus est Deum dissimulare, cui honorem sacrilegus conatur eripere, putans eum fideles suos nolle respicere, cum propter ipsum doceantur omnia poenalia sustinere. Ignarus veritatis contraria suspicione movebitur; nec intelliget quod sequitur: Ne obliviscaris pauperum in finem. Non enim dicit nihil eos esse passuros, sed nullatenus usque in finem esse deserendos.
(0089D)Vers. 33. Exsurge, Domine Deus meus, et exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum in finem. Decursis quatuor partibus, nunc exaltative propheta se convertit ad quintam: supplicans fieri quod tamen sciebat esse venturum. Exsurge dicitur, citius surge, hoc est celeriter veni. Exaltetur manus tua: manus operationem significat: sed ista Dei operatio judicium est, quod exspectamus esse venturum. Illud enim desiderabat venire, ubi iste superbus posset occumbere. Ne obliviscaris pauperum in finem. Contra quos impius dicebat: Avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Nunc rogat ne secundum votum Antichristi obliviscatur pauperum in finem saeculi, ubi futura est retributio meritorum.
(0090A)Vers. 34. Propter quid irritavit impius Deum [mss., Dominum peccator]? Dixit enim in corde suo, non requiret. In hoc versu mirabili brevitate et sciscitatio praemittitur, et responsio apta consequitur. Interrogative enim pronuntiandum est: Propter quid irritavit impius Deum? Deinde respondendum est: Dixit enim in corde suo, non requiret. Constat quippe, ideo Dominum irritatum, quoniam eum impius facta sua non putabat posse requirere. Sed inveniet memorem, quem sperabat oblitum, et usque ad immensum sentit recipi, quae prae multitudine delictorum credebat in memoria non teneri.
Vers. 35. Vides quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Istud jam 42 probata re [ ed., probatori] Domino cum gratulatione dicendum (0090B)est: Vides quoniam nullus tibi illudet. Superius enim dixerat: Sub lingua ejus labor et dolor; haec nunc verba repetit: Vides quia laborem et dolorem consideras, quae et ille perfidus dum sub lingua sua haberet, id est in cogitatione revolveret, cognosci penitus non credebat. Consideras profecto, quando in tuis manibus, id est judicio traditus non evadit; sed digna factis recipit, qui vacandum ab sceleribus non putavit. Sic omnis potestas penes Deum esse declaratur, qui peccatores ipse sibi et tradit et punit. Nam quod per ministros ejus geritur, ipsius virtute sine dubitatione completur. Quo fugiat, quem tanta virtus insequitur? Committat licet scelera, et diversorum hominum subversione pascatur; quidquid fecerit non erit impunitum, cum aeterna damnatione (0090C)torquebitur.
Vers. 36. Tibi enim derelictus est pauper: pupillo tu eris adjutor. In medium deductis impiis atque convictis, redit ad justos; ut sicut illi digna factis recipiunt, ita isti promissa praemia consequantur. Nam cum dicit: Tibi derelictus est pauper, ostendit quoniam qui illi derelinquitur, nulla utilitate fraudatur, quoniam hoc est pio principi dimitti, quod bonis omnibus tradi. Pauper enim dictus est a paululo lare. Relictum ergo dicit pauperem Deo, ut omnes videant quae bona possint de ejus reportare judicio. Pupillum vero dicit, non cujus genitor carnalis occubuit, sed cui pater sepultus est mundus. Nam multos pupillos invenies orbatos patre visibili, et sunt blasphemi, abliguritores, et quod in illa aetate creberrimum (0090D)est, luxuriosi, et hi a Domino probantur alieni. Sed ab illis pupillis dividi non potest adjutorium Dei, quorum pater diabolus in actione facinorum probatur exstinctus. Et intende quod dicit: Tu eris adjutor; ut cum carnaliter affligi videas eos, non dubites esse liberandos.
Vers. 37. Contere brachium peccatoris et maligni; requiretur delictum ejus, nec invenietur. Ante oculos prophetae Antichristi nequitia redit; et rogat ne illi bacchari diutius liceat in sanguine beatorum. Contere, id est ad nihilum redige. Brachium ejus dicit potentiam qua peccatores male utebantur: quia insigniter impia faciebat; et hoc nomen ab eo singulariter meruit, quoniam in sceleribus similem non habebit. (0091A)Malignus, quia iniquus dissuasor erit; ut quos terrore non potest pervertere, saltem conetur per noxia praemia declinare. Delictum autem ejus, dicit commissa perperam; quod licet singulariter pronuntiatum sit, innumerabilia tamen ejus exstabunt sine dubitatione peccata. Omnia siquidem facta ipsius ac dicta peccata sunt, cujus universa vita delictum vocatur. Addit, nec invenietur, quia dubium non est perire scelestam potestatem, cujus damnandum constat auctorem.
Vers. 38. Regnabit Dominus in aeternum et in saeculum saeculi: peribitis, gentes, de terra illius. Exstincta clade generali, ad futurarum rerum ordinem venit: quoniam interfecto Antichristo, Domini regnum aeternum, pium, munificumque venturum est. Permittitur (0091B)enim nimis praecurrere scelestum malum, ut gratius regnum Domini suscipiatur optatum: ubi jam beatorum adepta securitas conquiescat, nec ulterius formidentur insidiae, quas magis sanctus vir in hoc mundo cogitur sustinere. Gentes autem posuit peccatores et impios, qui feraliter vivunt, nec Domini legibus obsequuntur. De terra illius, regnum significat Domini Salvatoris, quo soli beatissimi perfruuntur.
Vers. 39. Desiderium pauperum exaudivit Dominus, concupiscentiam cordis eorum exaudivit auris tua. Bene vota justorum verbis congruis exprimuntur. Dicit enim, desiderium pauperum, quod fit semper amore praemisso, ut illic eum evidenter videre cupiant, ubi nunc etiam mentis lumine transferuntur. (0091C)Sequitur, concupiscentiam cordis eorum. Hoc verbum constat esse violentius. Concupiscentia enim ibi dicitur, ubi conjuratis quodammodo animae viribus aliquid ardore mentis appetitur. Sequitur, exaudivit auris tua. Quod regulariter debemus advertere, nihil in Deo corporalium esse membrorum, sed virtutis ejus effectus, qua audit, auris vocatur; qua videt, oculus; qua perficit, manus. Verum haec dicta condantur memoriae, ne, quia crebro repetenda sunt, nos ipsa repetendo fastidium facere videamur.
Vers. 40. Judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Ecce auctoritate prophetica commonemur, non solum quemlibet pupillum, sed pupillum et humilem Deo esse gratissimum. Nam cum dicit: Judicare pupillo (0091D)et humili, significat pro ipso ferri posse sententiam. Sed cum humilis dicitur, justissimus approbatur. Sequitur quoque definitiva promissio, ideo illa quae dicta sunt fieri, ut ulterius a nullo hominum permittatur excedi. Tunc siquidem omnia mala finienda sunt, quando auctor omnium peccatorum cum sua plebe damnabitur. Haec sunt occulta filii, quae psalmi hujus titulus canit. Nam licet per quaedam indicia frequenter videantur edicta, quando tamen veniant, hominibus incognita habentur. De ipso enim die Dominus in Evangelio dicit: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32). De quo loco beatissimi Patres Hilarius et Augustinus Ecclesiae sancta (0092A)lumina, plurima et luculenta dixerunt: judicantes esse nefarium, si illa omnipotens Verbi humanatio aliquod de futuris ignorasse putaretur, quod Patrem scire praedicavit. Nam cum Petrus in Evangelio dicat: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te (Joan. XXI, 17): item ipse Dominus dicit: Omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15); utique Patris omnia non haberet, si quod Pater nosset, ille nesciret. Sed ita salutariter ac veraciter credendum esse docuerunt, ut per figuram metonymiam, id est transnominationem, quae in Scripturis sacris saepius invenitur, debeat intelligi, quod utiliter suos faciat nescire subjectos. Nam in Genesi Abraham Deus dicit: Nunc cognovi quoniam times Dominum Deum tuum (Gen. XXII, 12), id est nunc te (0092B)cognoscere feci. Sic et hic positum est, nescio, id est nescire vos facio. Nam ipse Dominus alibi similiter dicit: Nescio vos (Matth. XXV, 12); cum utique quos damnabat ignorare non poterat. Denique interrogatus de ipso articulo dicit: Non est vestrum scire tempora vel momenta (Act. I, 7); non enim dixit, non est meum, vel non est nostrum, sed ait: Non est vestrum scire. Sic utrumque servatum est, ut et homines ignorarent quae 43 illos non oportebat agnoscere, et hoc Dei Filius nequaquam carnis infirmitate nesciret. Quod si majestatem illam, quod dici nefas est, texisse ignorantiam suspicemur, fortior utique inveniretur ignorantia quam divina natura, quae, ut stulte dicam, opprimere valuit providentiam, per quam omnia sunt creata. Sed cum haec nimis doceantur (0092C)absurda, credere dignum est totam Trinitatem, cui una atque omnipotens natura est, omnium rerum indefectam semper habere notitiam.
Conclusio psalmi. Completa est psalmographi denuntiata promissio, reserata sunt Filii occulta miracula. O ingentes et admirabiles causae, quae quamvis expositae videantur, adhuc tamen sine dubitatione secretae sunt! Nam cum praedicuntur, non habentur incognitae; dum ignorantur, quando veniant, adhuc obstrusae esse monstrantur. Sic et secretum est quod dicitur, et quaerentibus non tacetur. Quapropter effusius Domino supplicemus, ut nobis emendationem saluberrimam conferre dignetur; quia sine excusatione peccat, cui retributio peccatorum praedicitur esse ventura. (0092D)Mente quoque retinendum est, hunc psalmum esse primum in quo adventus prophetatur Antichristi. Numerus quoque praesens et illud occultum probatur aperire, quod hora nona Dominus emisit spiritum. Nam cum inter alia et de passione ipsius psalmus iste locutus sit, merito, et per calculum suum transitus ejus horam annuntiat, quando etiam crucis ipsius noscitur narrasse mysteria.
EXPOSITIO IN PSALMUM X. In finem psalmus David. Cum frequenter in titulis positum videatur, In finem, et intentionem mentis nostrae ducat semper ad (0093A)Dominum Christum, tamen propter diversa miracula positum esse non dubium est. Modo enim indicat gloriosissimam passionem, modo triumphalem et admirabilem cunctis gentibus resurrectionem: nunc autem sanctam fidem declarat, in qua haeretici digladiantur contra fidelissimos Christianos; ita fit, ut jugiter tendat ad Christum, quamvis diversis significationibus inveniatur aptatum. Quod etiam in reliquis psalmis, si aciem mentis intendas, cognoscis esse faciendum. De Psalmo autem et David illa meminisse sufficiat, quae superius dixisse cognoscimur. Sciendum tamen hunc psalmum prolatum esse ad haereticos destruendos.
Divisio psalmi. (0093B)Psalmus hic totus ad personam prophetae referendus est. Primo capite de insidiatoribus dicit haereticis, qui nituntur catholicos in suam convertere pravitatem. Secundo Domini judicium comminatur, et quid in illa retributione sustinere possint, evidenter ostendit, ut justitiam Domini metuentes, superstitiosas deserant falsitates.
Expositio psalmi. Vers. 1. In Domino confido: quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer? Hoc schema dicitur coenonema, id est communicatio consilii; quod fit frequenter quando aut cum adversariis, aut cum adjutoribus [ ed., auditoribus] verba miscemus. Ad persuasores quippe haereticos hic sermo dirigitur, qui volunt loqui quod impium est, ut contentionibus pravis (0093C)seducant animas innocentes. His ergo vir fidelis dicit: Dum ego sim in religionis fixo cacumine constitutus, quemadmodum mihi suadetis, Transmigra in montem, id est ad haereticam pravitatem: mentientes ibi esse Christum, ubi veritas nullum probatur habere vestigium. Mons enim in Scripturis divinis aequivocus est, quod dissimilibus rebus pro aliqua comparatione deputatur. Frequenter enim et in bono, et in malo ponitur; nam cum in bono mons dicitur, firmitas ejus consideratur, et honorabilis altitudo; cum in malo, stupor mentis, et elevata superbia. Sic unum nomen diversis rebus, consideratis qualitatibus, congruenter aptatur. Passerum quoque plura sunt genera: alii gaudent ad foramina parietum, (0093D)alii valles roscidas requirunt, nonnulli montes appetunt squalentes. Sed nunc de illis dicit qui ad altissima loca terrarum levissima voluntate rapiuntur; ut his merito similes aestimentur, qui ad nequissimas praedicationes, levitate inconstantis animi transferuntur.
Vers. 2. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum. Arcum, mandata divina debemus advertere, quae haereticus tractans, et in sua pravitate componens, ad vulnus animae tendit operandum, ut non ad salutem-compungat, sed aeterna morte transfodiat. Et bene arcus ponitur in sacratissimis Scripturis: quia in unum duo Testamenta conjungens, aut defensionem tribuit, aut ruinam; sicut Apostolus dicit: (0094A)Aliis quidem sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam (II Cor. II, 16).
Vers. 3. Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. Permanet in comparatione sagittarii; nam sicut iste habet sagittas in pharetra, ita ille gestat in corde verba venenosa. In obscuro vero, sive cum persecutionibus perturbatur Ecclesia, quando timore periculi carnales homines creduntur facilius immutari: sive in abscondito consilio, cum opportunius putant Christianos decipere, quando eos judicant sua consilia non videre. Sed cum dicit, rectos corde, insidias eorum ostendit inanes et vacuas. Recti enim corde non sunt, nisi qui nulla iniqua decipi persuasione potuerunt.
Vers. 4. Quoniam quae perfecisti destruxerunt: (0094B)justus autem quid fecit? Idem de ipsis haereticis dicit, destruxisse illos legem Domini, cum interpretationibus falsis Scripturas sanctas lacerare moliuntur: convertentes in quorumdam necem, quae a Domino prophetata sunt ad salutem. Subjungitur etiam defensio Domini Christi: dicit enim, si homines voluerunt aequitatem iniqua interpretatione subvertere, cur accusant eum qui juste locutus est? Errores enim non de praecepto trahunt, sed de nequissima sua voluntate concipiunt.
Vers. 5. Dominus in templo sancto suo; Dominus in 44 coelo sedes ejus. Exprobratis his qui falsa sentiunt de religione verissima, ad secundum caput propheta pervenit, in quo jam judicia Domini dicit esse ventura; ut humana perversitas saltem se considerata (0094C)Domini districtione recorrigat. Et ut innocentem decipi aliquis non putaret impune, Dominum dicit in unoquoque religioso consistere; sicut ait Apostolus: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Ut sciat haereticus a Deo se posse disperdi, a quo noscuntur corda recte credentium possideri. Coelum enim sanctos viros significat, quos praesentia majestatis suae Divinitas insidere dignatur. O quam pulchre suboritur laus re illaesa! Qualis enim honor, qualis est gloria suscipere Creatorem, quem non est dubium bonos semper invisere?
Vers. 6. Oculi ejus in pauperem respiciunt; palpebrae ejus interrogant filios hominum. Sicut infelices sunt a quibus avertitur, ita beati redduntur, ad quos propitius (0094D)respicit Deus: quoniam intuitus ejus beneficium est, quia peccatorum tenebris non offunditur, qui tanta claritate lustratur. Nam et lapsus Petrus redire tunc meruit, quando eum clementia Divinitatis aspexit. Et intende quod prius posuit oculos; post vero palpebras. Palpebrae dictae sunt a palpitando. Sunt enim quaedam luminum thecae, et quasi folles oculorum, quos claudimus dormientes, ut fatigatum corpusculum reparare possimus. Ergo quia in Domino membrorum ministeria per allegoriam frequenter aptantur, dicit eum, non solum quando intendit oculis, sed etiam tunc requirere, id est considerare filios hominum, cum ea negligere quasi dormiens aestimatur.
(0095A)Vers. 7. Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Non est improborum derogatio cogitanda, quando Dominus justum requirit et impium, qui omnia sub veritate discernit. Quod ideo dicitur, ut hominum desideria, opiniones fatuae non seducant; sed unusquisque circumspiciat conscientiam suam, de qua novit solum Dominum ferre judicium. Sequitur brevis et manifesta sententia. Quid est diligere iniquitatem? odisse animam suam. Sic enim se persequitur, qui diabolum sequitur, dum illas semitas commeare vult, quae ad poenarum loca fugienda perducunt.
Vers. 8. Pluit super peccatores laqueos: ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Pluit, ad verba praedicantium retulit coelo manantia, (0095B)quae piissimis imbres sunt; perfidis autem igniti laquei. Illi enim bene intelligendo, inde fructificant; isti male tractando animas suas nodo perversitatis strangulant. Ignis est quando eos flammea cura consumit; sulphur, quia cogitationes eorum detestabili fetore sordescunt; spiritus procellarum, dum se tumultuosa mente confundunt; pars calicis eorum, id est mensura qua pollutis actibus ebriantur. Calix autem et in bono dicitur, ut est: Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5)! Calix enim mensura est qua potantur animae. Calix autem dictus, eo quod assidue calidam soleat suscipere potionem. Macrobius quoque Theodosius in quodam opere suo gentem dicit Cylicranorum fuisse juxta Heracleam constitutam, composito nomen ἄπὸ τοῦ κύλιχος, quod (0095C)poculi genus una littera immutata calicem dixit. Unde hoc nomen memoriae constat infixum.
Vers. 9. Quoniam justus Dominus et justitias dilexit: aequitatem vidit vultus ejus. Fit quoque de aequitate aeterni Regis decora conclusio. Justum dicit Dominum amare justitiam, quia nescit alios respicere, nisi qui norunt custodire justitiam. Adjecit, aequitatem vidit vultus ejus: illam scilicet aequitatem quam tamen propitius ipse concedit. Non enim quidquam ex se probi humanitas habet, nisi quod a Domino bonorum omnium susceperit largitore. Vultus vero hic propitiationem Domini significat. Nam et in alio psalmo legitur: Vultus autem Domini super facientes mala (Psal. XXXIII, 17). Sed quoniam hic dixit, aequitatem vidit, per aequitatem gratiam ipsius fecit intelligi.
Conclusio psalmi. (0095D) Quam bene versutias haereticorum et retributiones eorum psalmus iste mirabili brevitate complexus est! ut quorum futuras paenas agnoscimus, ab eorum pravitatibus arceamur. Est enim in numero ipso et virtus sancta Decalogi, qui humanae vitae provenit gloriosissimus institutor. Nam sicut ille hominum vitia condemnat, sic et iste sensum iniquae praedicationis impugnat: tanto a majore periculo liberans, quanto plus est in fide delinquere, quam carnis fragilitate peccare. Merito ergo et hic psalmus hunc numerum tenet, qui sensus nostros in orthodoxa credulitate perfectissima institutione confirmat. Nam (0096A)et in Evangelio (Luc. XIX), bonus servus offerens decem talenta laudatus est, et potestatem supra decem civitates accepit in praemium. Apostolus quoque in magnum sacramentum, Verbum Domini decem scripsit Ecclesiis: significans sacrae doctrinae plenitudinem, hanc complecti numeri quantitatem. Nam et numerus ipse in magnam virtutem laudemque collectus est; qui licet in extensum calculum, infinitumque tendatur, ipse tamen in semetipso semper crescenti summa revolvitur; et probe, ut cum nihil recipiat extraneum, magnum de se facere videatur augmentum. Hic etiam merito dicitur decus, quoniam a decore nomen accepit.
EXPOSITIO IN PSALMUM XI. In finem pro octava die psalmus David. (0096B)Octava, ut in sexto psalmo jam dictum est, ad aeternam pertinet requiem; nam octavum diem mundus iste non recipit, sed finito septimo semper redit ad primum. In istis enim diebus pluralis est numerus: ille autem singularis accipitur, qui nullo succedente mutatur. Quapropter dicenda virtus est psalmi, ut per ejus intentionem inscriptio tituli facilius possit intelligi. Petit itaque propheta iniquitatem mundi istius destrui, ut ad illam veritatem futurae promissionis debeat perveniri. Sic illud imperturbabile regnum significatur, quando ejus beatitudo indesinenter expetitur. Merito 45 ergo huic psalmo octavus dies aptatus est, ubi saeculi istius consuetudo vitiosa deseritur, et illius venire innocentia postulatur. Caetera vero hujus tituli verba praecedentibus (0096C)expositionibus probantur esse notissima.
Divisio psalmi. Prima parte propheta a mundi istius perversitate salvum se petit fieri, quoniam dolosi atque superbi potentiam Domini sceleratis oblocutionibus abnegabant. Secunda promissionem Patris per omnipotentem Filium praedicat esse faciendam: eloquia Domini sub brevitate collaudans, sicut prius sermones impios arguebat.
Expositio psalmi. Vers. 1. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Studiose discutiamus hoc principium psalmi, quoniam magnorum schematum decore formatum est. (0096D)Exclamat enim ad Dominum subito propheta, ut de ipsa formidine appareat periculi magnitudo. Deinde per figuram synathroesmos, usque ad divisionem congregat multa, quae timuit. Quod schema inter violentissimas figuras accipitur, quando plurimae res in unum, et multa crimina colliguntur. Nam cum hoc saeculum respiceret animas multiformiter ingravare, salvum se petit a Domino fieri, apud quem veram medicinam noverat inveniri: sanctum dicens abesse de mundo, ubi tanta malorum inesse cognoscitur multitudo. Hoc, quantum ad homines pertinet, dicitur; caeterum ille ubique praesens esse cognoscitur. Et ne haberetur ambiguum, quod dixit, defecit sanctus, consequitur diminutas esse veritates a filiis hominum. Aliter (0097A)enim sanctus deficere non poterat, nisi fuisset inter homines veritas imminuta. Quod argumentum dicitur a consequentibus, quando illud quod praemittitur, sequenti dictione firmatur. Verum cum dicit, diminutas, depravata Dei munera culpis hominum evidenter ostendit, qui collata sibi beneficia propria perversitate commaculant. Et intuendum quod plurali numero sunt positae veritates, cum una sit veritas. Sed cum virtus ejus per unumquemque hominem coelesti dispensatione tribuitur, multas esse testamur. Ut dicere solemus prophetia David, prophetia Jeremiae, Evangelium Matthaei, Evangelium Joannis, caeterosque, qui hujus rei honore floruerunt: ita et veritates enuntiamus, quando qualitas ejus per individuas partes humanis mentibus Domini largitate (0097B)praestatur. Potest etiam et ad Judaeum populum competenter aptari, qui donis coelestibus vacuatus credere non voluit, quem tantorum videntium turba prophetavit.
Vers. 2. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala. Vana, falsa significat, juxta illud quod superius dixit, diminutae sunt veritates a filiis hominum, quando contra Dominum Christum testimonia quaerebant, et semetipsos pravis susurrationibus excitabant. Proximos autem significat, non tam cognatione generis quam sceleris participatione sociates. Nam quod dicit, in corde, et corde: quoties volumus dolosos exprimere, duplicia eorum corda declaramus; sicut Jacobus dicit: Vir duplex animo inconstans est in (0097C)omnibus viis suis (Jac. I, 8). Quando autem simplices cupimus indicare, unum cor in eis esse testamur, sicut in Actibus apostolorum legitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). Sic et bilingues dicimus, qui in una sententia minime perseverant. Et respice praedictas res, qualis fuerit secuta sententia: Locuti sunt mala. Necesse est enim ut mala loquerentur, qui duplicia corda gestabant.
Vers. 3. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Sequitur sententia generalis; sicut solet lege sanciri, quando unus peccat, et universale malum severitas promulgata condemnat. Disperdat, contra adunationem dicitur Judaeorum; ut passim pereant, qui in una se pravitate collegerant. (0097D)Lingua vero magniloqua est quae sibi aliquid magnae potestatis assumit; nec intelligit a Creatore datum, dum eventus rerum sibi putat esse subjectos; sicut Apocalypsis de Antichristo dicit: Vidi in cornu illo quod erat excelsius, os loquens magna (Apoc. XII, 5), etc. Et ne in bono linguam magniloquam potuisses accipere, praemisit, labia dolosa. Considera vero pietatem dicentis, quod non hominibus, quia multi ex ipsis convertendi erant, sed ipsis vitiis imprecatur.
Vers. 4. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt: quis noster Dominus est? Illos exponit qui in prosperis rebus nimia loquacitate turgentes, gloriam suam exaltare praesumunt, (0098A)et ponunt in propria potestate, quod se dementes a Deo non intelligunt accepisse. Hos paulisper interrogo, quare non sunt garruli, cum supervenientibus curis stupida taciturnitate constricti sunt? Defigentes enim vultus in terram, claudunt ostia labiorum; et tanquam linguam perdiderint, sic confusis mentibus obmutescunt. Adde aegritudinum varios casus; ut frequenter non sit idoneus cibum petere, qui videbatur de labiorum se potestate jactare. Tunc ipsi, si possunt, dicant: Labia nostra a nobis sunt: Quis noster est Dominus? Istud autem, Quis noster est Dominus? Sacrilegorum verba repetuntur. Quae figura dicitur antisagoge, id est contradictio.
Vers. 5. Propter miseriam inopum, et gemitum (0098B)pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. In his duobus versibus subtiliter Patris et Filii inspiciendae personae sunt, ut nobis intelligentiae confusio possit auferri. Nam postquam arguit eos qui de Domini fundendo sanguine tractaverunt, venit ad secundam partem, in qua propheta voce Patris resurrectionem promittit Domini Salvatoris. Aliena enim verba referre possumus, cum tamen personae nostrae non mutamus eloquium. Intelligamus autem quae sit hic pietas Creatoris, quando propter miseriam inopum, et gemitum pauperum clarificatus est Dominus Christus: ne ejus fideles diutina tribulatione gravarentur. Exsurgam, metaphorice dictum est illum exsurgere qui nescit humana imbecillitate recubare. Sed exsurgam dicit, apparebo, et manifestabor in Filio. Una (0098C)enim virtus, et indiscreta majestas est. Apparet enim et manifestatur Pater in Filio, sicut ipse in 46 Evangelio dicit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9).
Vers. 6. Ponam super salutari meo: fiducialiter agam in eo. Salutare suum dicit Pater Verbum suum, quod est caro factum, per quod vita mortalibus venit, dum omnis credens salutem copiosa largitate consequitur. Et quid super eum ponit? Consolationem scilicet, quam superius dixit inopum et pauperum: quod Domino Salvatore resurgente, fidelibus provenisse manifestum est. Fiducialiter agam: potestas omnipotentiae paternae declaratur, quia revera ille fiducialiter agit, cujus voluntati nullus praevalet obviare. Sic et de Christo in Evangelio dictum est: Erat enim (0098D)docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam scribae eorum et pharisaei (Matth. VII, 29). Sed potestas Patris, Filii fiducia est; sicut Filii fiducia, potestas est Patris; quod toti Trinitati pro unitate naturae certum est convenire.
Vers. 7. Eloquia Domini eloquia casta. Postquam dixit verba Patris, eadem ipsa laudando confirmat; nam sic omnia contigerunt, quemadmodum promissa noscuntur. Quid sint ergo eloquia Domini, sub brevitate definitur, id est eloquia casta, videlicet virginali integritate purissima, quae nullum mendacium corrumpat, nulla macula falsitatis inficiat. Nam sicut castitas ignorat pollutionem, ita eloquia Domini nesciunt cum aliqua sorde misceri. Sed hoc non otiose (0099A)accipias, quia contra illud ponitur, quod superius dictum est de iniquis: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, ut inspecta rerum varietas ab iniqua nos consuetudine removeret. Quod schema Graece syndesmos dicitur, Latine collatio, quando sibi, aut personae, aut causae, sive ex contrario, sive ex simili comparantur. Hic enim eloquia divina laudantur: superius vero sermo humanus arguitur.
Vers. 8. Argentum igne examinatum, terrae purgatum septuplum. Adhuc definit per similitudinem metalli candidi quid sint eloquia casta. Argentum terrae igne examinatum, quod solet esse purissimum, quando frequenti fuerit decoctione mundatum. Examinatum quippe vel purgatum, contra illud ponitur, quod de peccatoribus ait: Labia dolosa in corde et corde. (0099B)Et ut quamplurimum distaret agnosceres, addidit, purgatum septuplum. Qui numerus ad septiformem Spiritum videtur posse respicere, id est, timorem Dei, pietatem, scientiam, fortitudinem, consilium, intelligentiam, sapientiam; per quae Verbum divinum tanquam in succensis fornacibus manens, veritatis rutila coruscatione resplendet.
Vers. 9. Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. Sicut superius dixit: Disperdat Dominus universa labia dolosa, ita hic conservaturum Dominum promittit, qui eloquiis ejus pura mente crediderunt. Et vide, sanctae regulae, qua moderatione servatae sunt. Dum dicit, tu nos custodies, praesumptionem caducae humanitatis abscidit; ne quis de se confidendum ullatenus aestimaret. A (0099C)generatione hac: sive Judaeos, sive mundi istius significat peccatores, a quibus nostra virtute non possumus custodiri, nisi illius miseratione protegamur. Addidit etiam, in aeternum, quia hic nos in tribulationibus consolatur, ibi in aeterna securitate constituit; hic adjuvat, illic glorificat et coronat. Ita nos piissimus Creator et hic conservat, ne pereamus; et ibi beatificat, ut nullatenus miseri esse possimus.
Vers. 10. In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Postquam sermones impiorum in prima parte competenti exsecratione redarguit, et in secunda parte eloquia Domini mirabili praedicatione laudavit, venit ad conclusionem psalmi, in qua singulis partibus sub uno versu digna restituit. Dicit enim sub brevissima sententia: (0099D)In circuitu impios ambulare; ut nunquam ad rectam possint semitam pervenire. Tortuosae siquidem viae malis semper moribus applicantur, sicut Salomon de impiis dicit: Dereliquerunt vias rectas, ut ambularent in vias pravas (Prov. II, 13). Et ideo pervenire ad requiem octavae diei nequeunt, qui rotarum more in sua semper terga vertuntur. Sequitur, secundum altitudinem tuam, multiplicasti filios hominum. Hoc ad illos pertinet qui sincere eloquiis Domini castis purissimisque crediderunt. Et vide quantum illis in isto verbo promittitur; dicit enim, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum; non secundum meritum suum, sed secundum illud quod humanas nescit angustias sustinere. Altum enim saepe (0100A)dicimus quod comprehendere non valemus. Sub mensura enim Creator non est quae creaturis omnibus data est; nec aliqua in eo potest esse dimensio, a quo rebus omnibus numerus, pondus, mensuraque praestatur. Multiplicasti autem filios hominum, ad illam promissionem respicit Abrahae in qua dicit: Multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli (Gen. XVI, 10). Quod eum in sanctis suis et fecisse, et quotidie facere manifestum est.
Conclusio psalmi. Consideremus hunc psalmum nimis utilia nobis sacramenta declarasse. Dixit enim quam vanis et superfluis homines locutionibus occupentur; ut non veritatem qua vivant, sed quo moriuntur, velint affectare mendacium. Deinde quale sit eloquium Domini (0100B)consequenter exposuit; ut salutariter unicuique sua sordeant, si quantum sint mundissima Domini verba cognoscant. Quibus rebus illud remedium datur, quoniam secundum potentiam Domini filios hominum constat posse liberari. Et quia undecimi numeri virtus, in quo hic psalmus est constitutus, evangelicum nobis cognoscitur indicare mysterium; Patrifamilias supplicemus, ut in vineam suam saltem vel undecima nos hora clementissimus intromittat; quatenus mercedem operibus non debitam, sed dignetur donare gratuitam. Nam et beatus Prosper in secunda parte libri qui inscribitur, Ante legem, sub lege, et sub gratia; de undecimo calculo sic ait: Neque sine hoc mysterio undecim velis cilicinis tabernaculum desuper operiebatur, quo reum esse (0100C)ostendat totum mundum Deo, ac sub poenitentia degere. Ipsius enim numeri psalmus habet principium: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
47 EXPOSITIO IN PSALMUM XII. In finem psalmus David. Cum tituli hujus verba praecedenti expositione jam nota sint, convenit ut de continentia magis psalmi aliquid dicere debeamus. Totus enim de charitate loquitur Domini Christi, in qua est totius legis sita perfectio, quam si quis habet, omnia mundi istius blandimenta postponit; nam dum ipsa sola ex toto corde requiritur, ejus contrarium non amatur. Charitas enim Dei quaedam vernalis est pluvia virtutum, (0100D)sub qua et beata voluntas germinat, et operatio sancta fructificat: patiens hic in adversis, temperata in prosperis, humilitate potens, afflictione laetissima, inimicis benevola, bonis suis superans malos. De qua etiam supernae creaturae semper accensae sunt: flamma reficiens, desiderium salutariter crescens; et ut apostoli voce cuncta complectar: Deus ipse charitas est (I Joan. IV, 16). Quapropter ipsam nos decet expetere, ipsam sine fine desiderare; ut quia hic inde expleri non possumus, saltem ex ea in futura retributione satiemur, sicut in centesimo decimo octavo psalmo legitur: Defecit in salutari tuo anima mea (Psal. CXVIII, 81). Istud enim deficere, felici est perennitate constare.
Divisio psalmi. (0101A) Cum respiceret propheta proxima parte genus humanum mortiferis superstitionibus occupari, nec ad culturam veri Domini puris sensibus festinare, credulitatem suam adventu sanctae incarnationis magno desiderio deprecatur expleri; ut vel tunc confusa gentilitas salutariter devios errores abjiceret. Secundo membro, ad nostras petitiones efficaciter instruendas illuminari fidem suam vehementer expostulat: ne inimici aliqua fraude succumberet, qui semper se in ejus dicit misericordia fuisse confisum.
Expositio psalmi. Vers. 1. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? (0101B)Plenus propheta, ut dictum est, Domini charitate copiosa, qua ejus humanationem avide sustinebat, confidenter eructans dicit differri se diutius ab exspectatione sua: quando omni desideranti valde molesta dilatio est. Quem licet illuminatione fidei credebat esse venturum, de ejus tamen tarditate conqueritur, cujus adhuc speratum cernere non merebatur adventum. Non enim obliviscitur Deus, sed ab eo qui desiderat, oblivionem creditur pati, quando differt donare quod petitur. In finem, hic tempus significat quo incarnationem Domini praevidebat esse venturam. Talis enim querela fideles animas pulsat, ut et sine fine coelestia cupiant, et de Domini semper promissione confidant. Et intuendum, quod per hos quatuor versus ubique verba constantissimae patientiae (0101C)ponit; dicit enim: Usquequo, quousque, quandiu, repetens etiam usquequo. Quae figura dicitur epimone, quando similia dicta crebra repetitione geminantur.
Vers. 2. Quousque avertis faciem tuam a me? Apparitionem postulat Christi, quam in Spiritu jam praevidebat. Ipsa est enim facies ejus, quae carnalibus oculis potuit apparere: quam ille vir sanctus affectu generalitatis merito cupiebat aspicere, quae mundum dignata est coelesti visitatione salvare. Sic et desiderium divini amoris ostensum est, et impletam charitatem constat in proximis: quando jugiter expetebat quod omnibus prodesse cognoverat. Utrumque enim conjunctum, utrumque sociatum; ut nec Deus sine proximo ametur, nec proximus sine (0101D)Divinitate diligatur.
Vers. 3. Quandiu ponam consilium in anima mea. Hic ardor maximus sustinentis exprimitur. Dicit sibi deesse consilium, ut videndi possit mitigare affectum: quando inaestimabilis anxietas est concupiscere bonum, et diutius sustinere venturum.
Vers. 4. Dolorem in corde meo per diem. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Adhuc super piis conquestionibus perseverat. Subauditur enim de versu superiore ponam, ut sit plena sententia: Dolorem in corde meo ponam per diem, id est per singulos dies, ut absolute continuatio temporis possit intelligi. Et respice versus istius primum verbum, ut jam non desiderium, sed decoro crescente ambitu (0102A)excitatus dolor maximus sentiatur; quod utique fit quando spes longa protrahitur. Inimicus meus: de diabolo dicit, qui ante adventum Domini exaltatus humana captivitate gaudebat. Super me, hoc est super credulitatem meam, quia ille toto orbe colebatur instanter, cum devotionem fidei divina religio non haberet.
Vers. 5. Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Venit ad secundum membrum deprecationis suae. Sed quas hic pietatem ejus lacrymas profudisse credamus, ne dilatione diutina totus mundus captus erroribus interiret? Me enim cum dicit, non sibi tantum singulariter petit, sed universis fidelibus supplicat subveniri, quorum dilectione remedium generale (0102B)petebatur. Respice, ad illud referendum est quod superius ait: Usquequo avertis faciem tuam a me? exaudi vero, ad illud quod dicit in capite psalmi: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Oculos autem cordis hic debemus advertere, qui in mortem obdormiunt, quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. Ipse est enim somnus de quo laetatur inimicus.
Vers. 6. Nequando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum. Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero. Hoc de diabolo et angelis ejus dicit, quibus talis consuetudo est, insultare dum capiunt, victorias suas putantes sequacium ruinas. Dicit enim: si divisus a te fuero, illis gaudium dabo qui detestabili consuetudine tunc efficiuntur laeti, quando deceptos (0102C)a se cognoverint possideri. Nam quod dicit, si motus fuero, significat infidelis animae mutabilitatem: quia necesse est ut in laqueum diaboli pedem mittat, si se quispiam vestigio mentis a Domini firmitate subducat.
Vers. 7. Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Quamvis desiderio 48 magno raperetur, patientiae suae tamen momenta declaravit dicens: quia etsi adhuc contingat propria vota differri, ipse tamen, superna misericordia suffragante, in spe ejus possit firmissimus inveniri, sicut Apostolus dicit: Spes autem non confundit (Rom. V, 5). In tua enim misericordia dicit, quoniam qui aliter putat, omnem spem suae credulitatis evacuat. O virtus fidei, et firmitas magna credentis! (0102D)Gaudebat ad praesentis absentiam, et interior homo Dei salutare jam conspexerat, quem adhuc exterior carnalibus oculis cernere cupiebat.
Vers. 8. Cantabo Domino, qui bona tribuit mihi: et psallam nomini Domini altissimi. Cum se in principiis crebra conquestione a desiderio suo dicat esse dilatum, hic sibi beneficia Domini jam laetus asserit contributa; sive quia per prophetiae virtutem accepisse se dicit, quod manifeste noverat esse venturum; sive quia hoc ipsum credidisse jam praemium erat, sicut legitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6). Merito ergo accepisse se dicit, cui tanta fidei fuerat firmitas contributa. Et intende quod prius dixit, cantabo; deinde (0103A)psallam; cantabo corde, ubi nimia laetitia complebatur [ ms. G., contemplabatur]; psallam operibus bonis, quod maxime Divinitas quaerit; ut cantabo pertineat ad contemplativam, psallam ad actualem. Quae duo tanquam gemini oculi pulcherrime sociata, reddunt illuminatissimum Christianum.
Conclusio psalmi. Respiciamus prophetam in contemplatione beata positum, quanto desiderio gloriosam incarnationem Domini sustinebat; et hinc advertamus quale munus inde suscepimus, quod regem potentem, et sanctum prophetam tanto studio conspicere voluisse sentimus. Sed Domino supplicandum est, ne diabolo tradat sub desertione tentandos, et tali beneficio nos reddat indignos; ut cui ille adhuc venturo devotissime famulabatur, (0103B)nos ei, qui jam venit, fideliter serviamus. Admonet etiam duodenarius numerus apostolorum nos recolere quantitatem, qui doctrina perfectissima mandatorum, et Dominum supra omnia dilexerunt, et proximos eadem ut se charitate complexi sunt; ut merito hic psalmus talia nobis sacramenta concesserit, qui apostolorum noscitur numero consecratus. In duodecim quoque tribus Hebraeorum populum constat esse divisum. Duodecim etiam sedes in judicio venturo Dominus promittit apostolis. Duodecim quoque mensibus annus ipse partitus est. Sed et alia hujusmodi plura diligens lector invenies, ut hunc calculum multis mysteriis refertum esse cognoscas.
EXPOSITIO IN PSALMUM XIII. In finem psalmus David. (0103C) Cum verba ista praemissis expositionibus omnino jam nota sint, memoria potius de his quam sermo noster requiratur. In titulis autem juste finis frequenter repetitur, ut semper ad omnipotentem Christum audientis animus erigatur. Sed finis iste, sicut dictum est, variis significationibus sensum nostrum transmittit ad Dominum: nunc tribulantium confessione, nunc exsultatione laetantium, nunc docentis affectu, nunc comminatione judicii. Modo tamen psalmus hic Judaeorum vesaniam vehementi increpatione castigat: asper invectionibus, terribilis profanis, amarus incredulis; ut haec increpatio merito sanctae detur Ecclesiae, contra cujus propositum demens perfidia pravas intentiones nititur excitare.
Divisio psalmi. (0103D) Facies illa Domini, quae in duodecimo psalmo desiderabili supplicatione petebatur, hic jam introducitur advenisse. Et ideo primo modo increpat Ecclesia catholica Judaeos, qui viso Christo minime crediderunt. Secundo modo dicit inani eos trepidatione confundi, qui fructuosum timorem Domini cognoscere noluerunt. Ad postremum, eorum in finem saeculi praedicitur evenire conversio, cum plenitudo gentium longis saeculis exspectata provenerit; ut cum Domini pietas in eis proditur, ad confessionis remedia facilius invitentur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. (0104A)Videns populus Judaeorum Christum humiliter in assumpta carne venisse, insipienter dixit: Non est Deus. Nec intellexit ipsum esse qui praedictus erat a prophetis. Ideo gravius quia non labiis, sed dixit in corde; ut malo voto pejor incredulitas jungeretur.
Vers. 2. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Corrupti sunt, dum ab Scripturarum sanitate recedentes, in sensus probati sunt incidisse vitiosos. Sequitur deinde poena peccati, ut nefandissima incredulitate maculati, abominabiles Domino suis erroribus redderentur. Voluntas enim dicta est a volatu, quoniam animus quo vult nimia velocitate transfertur. Sequitur, non est qui faciat bonum. (0104B)Quid ergo dicimus de patriarchis? Nonne bonum fecit Noe, cum Domini praeceptis obediens, in arcam salvandus intravit? Nonne idem bonum fecit Abraham, cum filium suum obediens divinis jussionibus obtulit immolandum? Nonne bonum fecit Job, qui dura passione percussus, in omnibus Domino gratias actitavit? Quid dicam de prophetis et apostolis, qui mandatis Domini famulantes, seipsos gloriosis mortibus obtulerunt? Fiunt hodieque, Domino largiente, justorum operatione quae bona sunt. Sed, ut haec negatio verissime tibi debeat elucere, considera quid sequitur, non est usque ad unum. Revera solus est Christus, sine quo bonum aliquod vel incipere vel implere imbecillitas humana non praevalet. Quapropter jure negatum est ullum facere bonum, nisi (0104C)usque ad ipsum fuerit ejus miseratione perventum. Nam cum ad eum acceditur, nec ab ipso receditur, omne bonum sine dubitatione peragitur. Iste est ergo finis, qui est promissus [ ed., praemissus] in titulo.
49 Vers. 3. Dominus de coelo prospexit super filios hominum. Quomodo prospexit? Scilicet ut nobis mitteret Unigenitum Filium suum, per quem vera fides evidentius potuisset agnosci. Super filios hominum, de Judaeis potest intelligi, sicut in Evangelio Dominus ait: Non sum missus, nisi ad oves quae perierant domus Israel (Matth. XV, 14), ut honoratius eos appellaverit filios hominum propter unius Dei cultum et in comparatione gentilium. Illi enim populo specialiter cognoscitur datum, quod repellendo sacrilegus (0104D)a se reddit alienum.
Vers. 5. Ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Videat, videri faciat. Quod schema dicitur hypalage, id est permutatio, quoties in alium intellectum verba quae dicta sunt transferuntur; ut dicatur ex tempore nosse quidpiam, qui antequam fiant, novit universa. Sic et Abrahae locutus est Dominus: Nunc cognovi quoniam times Dominum Deum tuum (Gen. XXII, 12); sic dicturus est in judicio suo peccatoribus: Nescio vos (Matth. XXV, 13), et his similia. Quod genus locutionis in Scripturis divinis reperis frequenter insertum. Intelligens autem dixit propter assumptionem humanitatis, quia Deus intelligi debuisset, qui multis miraculis adventum suae divinitatis (0105A)ostendit. Requirens vero posuit, si ejus mandata sequerentur. Ille enim requirit Deum, qui ab ejus voluntate non discrepat. Sic uno versu mysterium sanctae incarnationis ostensum est, ut per hoc et hominum fides potuisset intelligi, et remedium debuisset optati muneris inveniri.
Vers. 5. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Omnes dicuntur declinasse, cum tamen ex eis non minima turba crediderit. Sed a parte totum accipiendum est; tanti enim impii fuerunt, ut pene omnes perfidi esse ac periisse putarentur. Isti ergo declinaverunt a gratia Dei, et facti sunt inutiles sibi.
Vers. 6. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Hi quinque versus usque ad divisionem (0105B)secundam in Hebraeis exemplaribus non habentur. Sed quoniam in usum Ecclesiae consuetudine longa recepti sunt, prout concessum fuerit, singulos exponemus. Praesens itaque versus et in quinto psalmo jam dictus est. Verum quia eadem erat gens, et causa consimilis, apte in illos repetita probatur esse sententia. Merito ergo sepulcrum dictum est guttur eorum, qui mortifera loquebantur; nam sicut illa cum patent fetidos odores exhalant, ita et istorum guttur pestiferos sermones proferebat; et ne soli pereant, linguis suis dolosa disseminant. Memento autem quod in his quinque versibus, per secundam speciem definitionis, quae Graece dicitur ennoematice, Latine notio nuncupatur, illos insipientes designarit de quibus superius ait, in (0105C)cordibus suis cogitare sacrilega. Quae species non substantialiter quid sit designat, sed eos evidenter insinuat per suorum actuum qualitatem.
Vers. 7. Venenum aspidum sub labiis eorum: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Aspidum immane genus constat esse serpentium, quod naturali obstinatione verba incantantium non perhibetur admittere, nec a voto suo potest removeri, quod nullo valet carmine mitigari. Huic Judaei aptissime comparantur, qui adversum verba salutaria induxerunt miseri lethiferam surditatem; et elegerunt magis consilia venenosa sequi, quam ad salutaria instituta perduci; ut merito de illis dictum esse videatur: Elegerunt magis tenebras quam lucem (Joan. III, 19). Venenum enim dictum est ab eo quod per (0105D)venas serpat. Sic et vota malignorum occulta cogitatione grassantur. Sequentia quoque pulchre nimis in aspidis comparatione manserunt, cui dum blanda carmina dicantur, illa semper minatur exitium: ita et os Judaeorum maledictione et amaritudine plenum erat, quando pro bonis admonitionibus blasphemabant Dominum Christum, et de ejus nece tractabant.
Vers. 8. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Pedes appellat consilii progressus, quibus de incoepto movemur ad exitus rerum. Nam quod dixit, veloces, ostendit moderationis illis consilia defuisse. Ad effundendum sanguinem, subaudiendum, Domini Salvatoris; ut celeritate ( mss. et ed., sceleratae) rei, crescat immanitas actionis, Ita sanguis (0106A)iste Agni immaculati, dum a Judaeis effusus est, nimis eos criminosos effecit; sed cum ad nos pervenit, beatitudini consecravit.
Vers. 9. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Optime via describitur impiorum, quae contritio est, quia et terit et teritur. Infelicitas vero, quia nunquam per ipsam, nisi ad infausta supplicia pervenitur. Sed potest aliquis et in via peccatorum esse, et ad viam iterum redire justitiae. Hic autem negat illos aliqua conversione liberatos, cum dicit, viam pacis non cognoverunt, quando ipsum Dominum, qui est via pacis, caecati corde nullatenus intelligere meruerunt.
Vers. 10. Non est timor Dei ante oculos eorum. Praecedentibus rebus subjuncta est sententia quae (0106B)pulchre cuncta concluderet. Ideo enim illi tanta fecerunt, quia timorem Dei ante oculos non habebant; sicut de ipsis dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8), Sic vere dicimus Dominum gloriae crucifixum, cum tamen eum constet carnis tantum, non etiam divinitatis natura fuisse trucidatum.
Vers. 11. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt. Sancta Ecclesia, cujus persona in hoc psalmo loquitur, venit ad secundum modum, ubi omnibus impiis divinum judicium comminatur: dicens in illa retributione generali cognoscere vindictam, qui nunc operantur sub libertate malitiam. Ordo autem verborum talis est: (0106C)Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem. Et de sequenti versu jungendum est, quoniam Deus in generatione justa est. Utique cognoscent in futuro judicio, quando viderint bonos ad aeterna praemia divinitus ( mss. A, B, F. divinitatis) invitari, se vero ad supplicia nunquam finienda transmitti. Qui devorant plebem meam. De illis dicit, qui dogmate ferali absorbent simplices Christianos. Nam quod ait, sicut escam panis, animo peccantium videtur aptatum; quia sicut esurientes famem suam putant dulcissimo cibo panis expleri, ita et isti festinant Christianorum deceptione satiari. Additum est unde illis augeatur interitus: quia Dominum invocare noluerunt. Necesse enim erat illos desperata gerere, qui Dominum Salvatorem noluerunt superbis mentibus invocare.
(0106D)50 Vers. 12. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor, quoniam Deus in generatione justa est. Sicut opportuno tempore timere providentia est, ita dementiae probatur esse conjunctum, inepta se quadam trepidatione confundere. Illic enim constat esse cautelam, hic arguitur semper ignavia. Merito ergo inani tremore concussi sunt, qui timorem Domini salutarem in hoc saeculo de suis mentibus abjecerunt. Dicebant enim Judaei: Si credimus in eum, pro ipsa novitate culturae, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem (Joan. XI, 48). Ita factum est, ut non timendo Dominum supervacuis trepidationibus angerentur. Addidit, quoniam Deus in generatione (0107A)justa est. Sententia secuta est, quae corrigeret infideles, ut meminerint continentiam sibi Divinitatis abesse, cum se videant ventosa felicitate consurgere. Quod totum pia mente praedicitur, ut improborum mens sacrilega corrigatur.
Vers. 13. Consilium inopis confudisti, quoniam Dominus spes ejus est. Invectio dirigitur ad Judaicum populum, cui dicitur aenigmatice: Christi consilium confudisti, id est suscipere noluisti, qui ad te venerat liberandum; ut qui dare disposuerat creditus salutem, contemptus ingerat ultionem. Inopis autem dicitur de Domino Salvatore, qui de suo dives, propter nos factus est pauper (II Cor. VIII, 9). Et totus hic versus sub admiratione legendus est. Consilium inopis confudisti, quoniam Dominus spes ejus est; ut (0107B)unde magis debuit reverentior existere, inde potius videretur contemptus opprobria sustinere. Nec moveat quod a parte assumptae humanitatis spes sanctae incarnationis dicitur Deus. Aliter enim humilitas humanitatis ejus ostendi non potuit, quam pro hominum salute suscepit: sicut et in alio psalmo dicturus est: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2) ?
Vers. 14. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suae. Postquam de Domini adventu Ecclesia sancta locuta est, nunc ad admirationem tanti beneficii redit dicens: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum dicit: Quis, nullum vult intelligi, nisi Dominum Patrem, qui Dominum Christum in Sion, id est in Jerusalem mittere (0107C)ac praestare dignatus est. Ipse est utique Salutaris Israel, hoc est, bene credentium aeterna salus et infinita securitas. Sequitur, cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, id est cum damnaverit diabolum, qui Dei plebem impia crudelitate persequitur et captivare festinat.
Vers. 15. Laetetur Jacob, et exsultet Israel. Superiori interrogationi jungitur consolativa responsio; ut laetetur Jacob, id est Judaeorum et gentium populus per gratiae munera collectus sive colligendus, qui aliquando sua infidelitate vagatus est. Hic enim Jacob, Judaeorum antiquus populus debet intelligi; quamvis ejus nomen more Scripturarum et novo populo in subsequentibus datum esse videatur. Israel autem universalem Ecclesiam de cunctis mundi partibus (0107D)aggregatam congruenter advertimus, quae necesse est ut exsultet, quando ad regnum coelorum Domini miseratione pervenerit. Et vide, diversis causis quam propria verba tributa sint! Laetabitur Jacob, quia non speratam suscepit medicinam. Exsultabit Israel, id est inenarrabili gaudio cumulabitur, quando viderit re, quod ardentissime desiderabat spe.
Conclusio psalmi. Si pio animo dicta cogitemus, illa nobis virtus in hoc psalmo praedicata est, ut inimicis nostris, quantum in nobis est, mente benevola consulamus, ne caeca obstinatione durati, insolubili mancipentur errori. Increpat enim Ecclesia populum peccatorem, (0108A)ut ad suum non festinet exitium: quatenus pravitate deposita non moretur abjicere, unde potest modis omnibus interire. Quapropter et nos, prout datum fuerit, sequamur instituta reverenda. Suadeamus haereticis rectam fidem, superbis praedicemus sanctam humilitatem. Nobis potius ista conferimus, si talibus prodesse mereamur. Scire autem debemus primum hunc esse psalmum eorum qui de Judaeorum increpatione et conversione conscripti sunt. De numero quoque hujus psalmi sic conjicere non putamus absurdum: ut quia sancta Ecclesia introducta est ad loquendum, quae et quinque libros Moysi, et octo dierum pro dominica resurrectione recipit mysteria, merito persona ejus tertium decimum calculum tenere videatur, quia Novi et Veteris Testamenti sacramenta (0108B)complectitur. Sive quod iste numerus ad illud aptari potest, quod a natali Domini usque ad ejus apparitionem tredecim dies esse noscuntur. Merito ergo coelestibus rebus supputatio ista completa est.
EXPOSITIO IN PSALMUM XIV. In finem psalmus David. Cum titulus iste nos solemniter remittat ad Dominum, nec sit aliquid novi quod de ejus verbis dicere debeamus, de textu potius psalmi quae sunt aptissima perquiramus. Non enim, ut aliqui psalmorum, quadam profunditate velatus est; sed propheticae interrogationi respondet Dominus in Decalogi exemplum, decem virtutibus ad beatitudinis suae atria perveniri. Quas non per singulos versus quaeras, (0108C)quoniam singulae et binae et ternae per unumquemque versiculum continentur. Sed nos opportunissimis locis, quemadmodum dividi et intelligi debeant, admonebimus. Et nota quod hic institutor fidelium secundus est psalmus. In primo enim beatum virum quinaria divisione complexus est, dicendo: Qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit: sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. (Psal. I, 1, 2). Hic autem talem virum decem dicit sanctis praeeminere virtutibus. Sic et ibi Pentateuchi, et hic Decalogi virtus ostenditur.
Divisio psalmi. Divisio psalmi hujus tota in interrogatione et responsione (0108D)noscitur constituta; sed interrogatio constat uno versiculo, responsio vero sex versibus continetur. Nunc ad exponenda verba veniamus.
51 Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Desiderans propheta nosse quos dignos Ecclesia sua Dominus judicaret, tanquam pius sacerdos ante faciem ejus assistens responsa petit, et de sciscitatione sua cupit se fieri certiorem. Quae figura dicitur erotema, quando interroganti fit apta responsio. Interrogat enim, quis in ejus tabernaculo possit habitare? Sed cur vocetur tabernaculum paulo diligentius perscrutemur. Majores nostri domos pauperum tabernas appellaverunt (0109A)propterea quia tantum trabibus, non adhuc tegulis tegebantur, quasi trabernas. Et quia ibi habitabant et coenabant, sicut antiquis mos erat semel cibum sumere, ex duobus nominibus unum traditur factum esse vocabulum, id est ex traberna et coenaculo, quasi trabernaculum. Hinc jam tabernacula consonanter dicta sentimus expeditionales et subitas habitationes. Nam et in Veteri Testamento jussit sibi Dominus tabernaculum fieri (Exod. XXVI), cum Israeliticus populus esset in castris, ut velut quaedam domus divina simul moveretur cum mansionibus Hebraeorum. Unde factum est ut fides catholica, quae per Ecclesias toto orbe diffusa est, Dei tabernaculum nuncupetur. De quo etiam et Josephus in libro Antiquitatum tertio, titulo septimo, diligenti narratione (0109B)disseruit, quod nos fecimus pingi, et in pandectis majoris capite collocari. Montem vero sanctum significat Jerusalem futuram. Sed intuere quam pulcherrime varios se sensus apta verba distinguant. In tabernaculo dicitur, quis habitat? de illo qui adhuc in hujus saeculi agone contendit. In monte quis requiescit? quando jam unusquisque fidelium post labores hujus saeculi, aeternae pacis securitate reficitur.
Vers. 2. Qui ingreditur sine macula. Venit ad secundam partem, unde jam quasi ex adytis responsa tribuuntur; et ex persona Domini Christi dicitur, quod et desiderio satisfaciat postulantis, et incarnationis ejus adorabile revelet arcanum. Prima siquidem gloria ipsius fuit ingredi tabernaculum sine macula, quando templum Jerusalem a peccatis liber intrabat. (0109C)Nam cum alii domum Dei purificationis causa fuerint ingressi, ille solus taliter introivit, ut sine macula ante conspectum Patris assisteret, ut non illi lex aliquid daret, sed ipse potius legem, sicut optimus legislator, impleret.
Vers. 3. Et operatur justitiam. Haec secunda est quam Dominus fecit, cum de synagoga vendentes et ementes ejecit, in divino templo humanum prohibens esse commercium; ait enim: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam speluncam latronum (Matth. XXI, 13).
Vers. 4. Qui loquitur veritatem in corde suo. Tertia est quam singulariter Salvator noster implevit. Veritas est enim res quae nullatenus aliter quam confirmaverimus, (0109D)aut fit, aut facta est, aut facienda esse monstratur. Loquebatur enim tacitus in corde suo veritatem, quando dolose perquirentibus sermonis sui mysteria non prodebat. Nam cum Judaeorum falsitatibus et voce praesidis urgeretur, admirantibus cunctis, non ei respondit ullum verbum; sed in sancta sua conscientia loquebatur, quod digni non erant audire qui eum fraudulenter videbantur inquirere.
Vers. 5. Et non egit dolum in lingua sua. Venit ad quartam. Nam sine dolo omnia se fuisse locutum in Evangelio testatur ipse dum dicit: Omnia quae audivi a Patre meo nota feci vobis (Joan. XV, 15). Quid enim mundius, quidve simplicius, nisi ut veritas illa incommutabilis nulla adjectione vel suppressione violata, (0110A)ad aures hominum integritate purissima perveniret?
Vers. 6. Nec fecit proximo suo malum. Quintam ingressus est, quae item probatur in Domino, qui non solum nullum laesit, sed etiam patienter cuncta sustinuit. Proximum vero dixit populum Judaeorum, a quo traxit carnis originem, pro quibus etiam in cruce positus oravit dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Vides proximo malum non fuisse factum: quando pro eis etiam, ut absolverentur oratum est.
Vers. 7. Et opprobrium non accepit adversus proximum suum. Haec sexta est, quae Judam Scarioth designat. Nam dum se nosset ab ipso tradendum, nulla eum voluit publica increpatione confundere, sed tantum (0110B)generaliter dixit: Qui mecum manum mittit in paropside, ipse me traditurus est (Matth. XXVI, 23). Ita factum est, ut nec divinitatis suae virtutem intelligentibus celaret, et proximi famam mordaci laceratione non carperet. Non accepit, id est gratum non habuit. Accepta enim illa dicimus, quae nobis grata esse monstramus.
Vers. 8. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum magnificant. Haec est responsio septima, ubi diabolum malignum in conspectu suo deduxit ad nihilum, quando ei dixit: Redi retro, Satanas, non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7). Hoc enim cui potest alteri congruere, nisi quem constat virtute propria cunctis spiritibus imperare? Sequitur etiam alterius partis decora (0110C)subjunctio, ut sicut in conspectu ejus malignus ad nihilum deductus est, ita qui Dominum timent, eum semper puro corde magnificent. Quod schema dicitur paradigma, sicut et in primo psalmo jam dictum est. Invitat enim nos prosperis, et terret adversis.
Vers. 9. Qui jurat proximo suo et non decipit eum. Octava virtus edicitur, quam Dominus fecit quando apostolis suis certissima veritate promisit dicens: Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos servos (Joan. XV, 14). Inspiciamus autem quid ista sententia in principio suo dicit: Qui jurat proximo suo? Jurare enim est hominum sub attestatione divina aliquid polliceri. Sed cum et Deus ipse promiserit, aptius dicitur eodem pollicente juratum. Jurare enim dictum est, quasi jure orare, (0110D)id est juste loqui. Tunc autem quispiam juste loquitur quando ea quae promittit implentur. Jurare ergo Deum promittere atque complere est, sicut alibi dicit: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum (Psal. CXXXI, 11). Et iterum: Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum (Luc. I, 73). Quod multis locis in divina lectione reperies.
Vers. 10. Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Nona jam tangitur quam subtilius indagemus. Duobus modis in Scripturis sanctis pecunia probatur intelligi: una est ista metallica quam ad usuram dari omnino prohibetur, quoniam vitium cupiditatis est exigere velle quod te nescias commodasse. Hanc quidem habuit 52 Dominus Christus, quam Judae (0111A)tradidit pauperibus erogandam, quam non dedit ad usuram, quando illam indigentibus ad informandos nos pia largitate concessit. Altera vero est quam ad usuram dari, Evangelio dicente, suademur, id est, praedicationes sanctissimas et instituta divina. Ait enim: Sciebas me hominem durum et austerum: nonne oportuerat te committere pecuniam meam nummulariis, et ego veniens exegissem utique quod meum est cum usuris (Matth. XXV, 27)? Sic enim istud verbum aequivocum pro locorum qualitate suscipitur.
Vers. 11. Et munera super innocentes non accepit. Virtus decima, quae restabat, impleta est. Hic super innocentes, contra innocentes datur intelligi; quod non solum Dominum constat non fecisse, sed etiam ipse se probatus est pro salute generalitatis offerre, (0111B)sicut in Evangelio dicit: Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X, 12). Accepit enim a magis munera, sed non super innocentes. Sumit etiam quotidie quae sacris altaribus offeruntur, sed non super innocentes. Quapropter intelligamus pias et parvas oblationes charitatis studio non esse omnimodis respuendas. Nam si omne munus abjici voluisset, nequaquam fuisset additum, super innocentes.
Vers. 12. Qui facit haec non movebitur in aeternum. Expositis decem virtutibus, quae de Domino Jesu Christo non incongrue sentiuntur, interrogationi propheticae breviter data est absoluta responsio: quoniam qui facit haec, ipse habitat in tabernaculo Domini, et in sancto monte ejus requiescit. Sed considera quia facit dixit, non cantat, ut nos ad actualem (0111C)virtutem interposita lege constringeret, ne secreta tanti mysterii, intenti solis cantibus inaniter psalleremus. Non movebitur, id est ab ipso non movetur, quod solis sanctis beatisque praestatur. Nam omnis ab illo impius dimovebitur in aeternum, quando ejus regni communione privabitur. Hoc schema dicitur zeugma, id est conjunctio, quando multa pendentia aut uno verbo aut una sententia concluduntur. Sed hic in sententia factum est; in verbo autem ubi inventum fuerit non silebimus.
Conclusio psalmi. Hic est coelestis ille Decalogus, hoc decem chordarum spirituale psalterium: hic vere numerus coronalis quem solus ille complere potuit, qui mundi vitia cum suo auctore prostravit. Sed precemur jugiter (0111D)omnipotentiam ejus, ut qui talia per nosmetipsos implere non possumus quae jussa sunt, ejus ditati munere faciamus. Calculi quoque ipsius non est consideratio negligenda; nam quarta decima generatione a transmigratione Babyloniae, adventus Domini Salvatoris eluxit, ut merito et hic ipse videatur locutus, qui in ejusdem numero generationis advenire dignatus est.
EXPOSITIO IN PSALMUM XV. Tituli inscriptio ipsi David. Dum omnes dicantur inscriptiones titulorum qui psalmorum frontibus affiguntur, nescio quid mysticum iste designans, hoc specialiter primus continere (0112A)declaratur. Retinemus enim, quando est Dominus passus, hunc titulum supra caput ejus fuisse conscriptum, Jesus Nazarenus Rex Judaeorum (Joan. XIX, 19). Sed ipsi veraciter intelligendi sunt Judaei, qui pura Christo devotione famulantur. Et quia Rex noster Salvator de sua passione et resurrectione locuturus est, merito hujus inscriptionis commemoratio facta est, quae tantis post temporibus erat, Domino dispensante, secutura. Et ut hanc tituli inscriptionem, non ad quamlibet aliam personam, sed ad Dominum Christum referri debuisse cognosceres, adjectum est, ipsi David; quod ad Dominum Salvatorem competenter referri crebra expositione monstravimus. Sciendum est autem quod hic psalmus secundus est eorum qui passionem et resurrectionem (0112B)Domini breviter tangunt.
Divisio psalmi. Per totum psalmum introducitur persona Domini Salvatoris. Prima positione secundum consuetudinem suam ex humanitate suscepta, verba facit ad Patrem, conservari se petens, quia spem suam posuerit semper in eo, non Deitatis suae quidquam minuens, sed naturam humanitatis ostendens. Naturam dico, originem uniuscujusque rei, vigoremque substantiae. Subjungit etiam quemadmodum sancti ejus non carnalibus desideriis, sed spiritualibus virtutibus eligantur; omnia quae pertulit ad haereditatis suae gloriam asserens fuisse perducta. Secunda positione idem Patri gratias refert, qui illi a dextris apparendo, iniquitatem hujus saeculi, omnipotentiae suae virtute (0112C)superavit. Unde animam suam de inferno asserit esse liberatam, et post resurrectionis gloriam in delectationibus dexterae ipsius se memorat collocatum.
Expositio Psalmi. Vers. 1. Conserva me, Domine, quoniam in te speravi. Inter pericula humana venturus, et Judaicae obstinationis impios sensus, natura humanitatis assumpta conservari se paterna protectione deprecatur; et quo facilius ejus rei sequeretur effectus, sperasse se dicit semper in Domino. Haec figura dicitur ethopoeia, quoties datur locutio certae personae. Persona est enim hic Domini Salvatoris ex duabus distinctis perfectisque naturis homo [ mss. A., B., F. perfectus homo], idemque Deus unus permanens (0112D)Christus.
Vers. 2. Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges. Dixit, non labiis, sed cordis affectu; unde sancta conscientia loquebatur. Deus meus es tu, a forma servi Filius dicit ad Patrem, ut duas naturas in una persona Domini Salvatoris evidenter agnosceres. 53 Una ex nostra infirmitate humilis, altera ex sua potestate mirabilis, ut intelligas quod passus est, fuisse carnis; quod resurrexit, potentissimae majestatis. Ad destruendam quoque arrogantiam humani generis, quae suis viribus aliquid boni se facere posse confidit, addidit, quoniam bonorum meorum non indiges. Audiant hoc Pelagiani, qui aliqua bona putant suis viribus applicanda. Clamat (0113A)humanitas Verbi bonis suis Deum penitus non egere, ad ipsum referens omnia qui [ ed., quae] donavit, non ad se qui collata suscepit.
Vers. 3. Sanctis qui in terra sunt ejus, mirificavit omnes voluntates meas inter illos. Prius nobis verborum ordo ponendus est, ut sermonum obscuritate submota, sensus nobis facilius elucescat. Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit, id est Pater omnes voluntates meas. Ut cognosceres Christum Dominum ab electis esse diligendum, addidit, inter illos, hoc est sanctos qui sunt in terra viventium; non inter quoslibet saeculi se ambitione jactantes, sed inter illos tantum qui praedestinati sunt ad regna coelorum; significans innocentes et justos, inter quos mirae factae sunt voluntates Domini Salvatoris, quando (0113B)illis obedientibus et jussa ipsius facientibus, de mortalibus aeternos reddidit, et de terrenis coelestes beneficio suae pietatis effecit.
Vers. 4. Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. De sanctis dicit, qui Domino prospiciente [ mss. A., B., F., propitiante], afflictione saluberrima de mundi hujus deceptiosa voluptate liberati sunt. Prius enim multiplicata est illis per severitatem legis infirmitas carnalis, ut ad Novi Testamenti liberatricem gratiam desiderabilius pervenirent: quos dicit non sanguine pecudum aut victimarum consuetudine congregandos; sed immolatione scilicet corporis et sanguinis sui, quae humanum genus toto orbe celebrata salvavit. Nam et ipsum quod (0113C)dicit, de sanguinibus, pecudum designat, qui tunc copiosus in sacrificiis fundebatur; qui ritus postea, Christo Domino veniente, mutatus est. Hoc autem nomen, de sanguinibus, contra artem positum constat esse grammaticam, apud quam pluralis hujus verbi numerus non habetur; et ideo inter idiomata, id est propria Scripturae divinae numerandum est.
Vers. 5. Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Nomina illa antiqua quae infideles habuerunt, sequenti dicit gratia commutata. Prius enim dicti sunt filii irae, filii diaboli, filii carnis; post adventum vero Domini, sacris fontibus renati, appellati sunt Christiani, filii Dei, amici Sponsi. Non fuit ergo memor nominum illorum, quando novis hominibus nova vocabula constat imposita. Labia vero Regis Christi, (0113D)duo hic debemus accipere Testamenta, per quae voluntates ejus enuntiatas esse cognoscimus. Pulchre autem dicta sunt labia, quando utraque regnum Dei praedicant, et in unius soni concordia, sicut labia temperantur, dum cordis sit memoria. Dicit hic: Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Quod inter propria Scripturae divinae debemus accipere, sicut et in septimo, et in decimo psalmo jam dictum est.
Vers. 6. Dominus pars haereditatis meae et calicis mei: tu es qui restitues mihi haereditatem meam. Beatum revera magisterium illud eligere, quod nunquam novit aliqua permutatione transire. Tale est enim ac si diceret: Eligant sibi alii mundanas concupiscentias, et (0114A)ventis discurrentibus similem vitam: Meae pars haereditatis et calicis Dominus est. Haereditas pertinet ad gentium fidem, calix ad venerabilem passionem, qui sobrie potatus confert gloriosissimam resurrectionem. Et intuendum quod voluntas ac distributio Domini frequenter calix ponatur. Calix enim a calida dictus est potione; quoniam sicut ille cor hominis exhilarat bibitus, ita et hic sanctas animas perpetue jucundat haustus. Tu es. Servato obsequio charitatis, Filius dicit ad Patrem, non deitate minor, sed humanitate subjectus, sicut et Apostolus ait: Quanquam esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam, et perfectus factus est omnibus obaudientibus sibi causa salutis aeternae (Hebr. V, 8). Restitues autem dixit, quoniam faciente diabolo perierat genus (0114B)humanum. Et revera ipsi restituta est haereditas, cui ante conditionem rerum fuerat in praedestinatione collata. Haereditas enim ab hero, id est a domino dicta est.
Vers. 7. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi. Prisco more funibus terrarum dividebatur haereditas, ut unusquisque ad mensuram spatia telluris pro quantitate tributi et personae suae qualitate perciperet; sicut Moyses legitur in Veteri Testamento Josue praecepisse ut funibus distribueret haereditatem terrae promissionis filiis Israel. Unde nunc merito funiculos dixit, quia haereditatis suae latitudinem gloriamque memoravit. Possunt et funes accipi hujus saeculi tristitiae nexuosae; nam et ipsi funes a funeribus dicti (0114C)sunt, quod in modum cereorum ante cadavera incendebantur; qui sine dubio in praeclaris conversi sunt, dum ad resurrectionis aeterna munera pervenerunt. Haereditas autem Christi est praedestinata multitudo sanctorum. Ubi ideo additum est mihi, quia non in se secundum humanitatem, sed in Patre gloriatur. Sed cum dixerit, praeclaram, quaeri potest cur haereditatem istam sibi cecidisse dicat? Quod verbum adversis solet casibus applicari. Sed hoc eloquentia divina et in bonis utitur; ait enim in Actibus apostolorum: Sors cecidit super Matthiam (Act. I, 26), utique cum honor illi apostolatus provenisse divino judicio referatur.
Vers. 8. Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: insuper et usque ad noctem increpuerunt (0114D)me renes mei. Ad secundam perventum est sectionem, in qua subtilius intelligenda est sancta praedicatio. Quanta providentia jam tunc haereses venturas excluserit, ut incarnatio dominica intellectum sibi pronuntiasset a Domino contributum; illum scilicet quo omnia vera sanctaque cernebat: ne quid sibi humana infirmitas applicaret, cum nullis meritis praecedentibus, sed gratiae largitate profutura praestentur. Sequitur, increpuerunt me renes mei, ac si diceret: supra mala quae mihi fecit omnis cognatio Judaeorum; insuper et de tribu Judae me increpasse noscuntur, unde Dominus Christus secundum carnem trahere probatur originem. Usque ad noctem, ad mortem significat. Renes vero parentelam declarant, (0115A)per quos solemniter 54 generatio humana seminatur.
Vers. 9. Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Exponendo quid fecerit, tradit nobis singulare remedium quo peccata vitemus. Nam qui illum semper intuetur acie mentis, nullatenus ad delicta convertitur. Sic quando veritas cor inhabitat, introitum falsitatis emendat. Dicit etiam causam qua motus non est; Domino siquidem a dextris opitulante, sinistra non praevalent; sed animus quem ille custodit, in eo firmissimus perseverat. Congrue autem sibi Dominum a dextris esse dicebat, quia si ille hanc partem non tenuerit, statim eam insidians diabolus occupabit; sicut de Juda scriptum est: Constitue super eum peccatorem, (0115B)et diabolus stet a dextris ejus (Psal. CVIII, 6).
Vers. 10. Propter hoc delectatum est cor meum, et exsultabit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. Propter hoc, quod ille scilicet a dextris astitit, et in cogitationibus suis jucunditatem et exsultationem linguae obortam sibi esse testatur. Ipsa est enim perfecta laetitia, quae et hilari corde concipitur, et alacri sermone profertur. Nam sicut dixit de malis, insuper, ita sermonem ipsum, et in bonis iteravit, ut secundum mensuram molestiarum humanitas ipsius coelestia gaudia recepisse crederetur. Supra exsultationes quippe suas sibi adhuc dicit crevisse laetitiam; quod caro illa passibilis, quam pro nostra omnium salute suscepit, veritatem gloriosae resurrectionis incorrupta promeruit. Quae figura dicitur (0115C)aetiologia, id est causae redditio, quoties praemissae rei ratio decora subjungitur.
Vers. 11. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Ubi sunt Apollinaristae fallaciter opinantes, qui dicunt Dominum Christum animam rationalem non habuisse? Ecce ipse clamat, ipse Patri gratias agit, quia ejus anima non sit more communi in inferno derelicta; sed celeri resurrectione clarificata, ad coelorum regna pervenerit; sicut in Evangelio creberrima professione testatur: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Et alibi: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Hoc non facile judices transeundum; (0115D)nam cum in vigesimo nono psalmo reperias: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Psal. XXIX, 10)? istud quasi videtur esse contrarium. Quod tali ratione dissolvitur: ibi se dicit descendere in corruptionem, cum affigentium clavorum et lanceae irruptione penetratur: quia et ipsa solidi corporis transverberatio non immerito quaedam probatur dicta corruptio. Hic enim corruptionem, id est putrefactionem juste negat fieri, quae generaliter carnem vastat humanam. Tertio enim die cum revivificari provenerit carnem, probata est non potuisse corrumpi.
Vers. 12. Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo; delectationes in dextera tua usque (0116A)in finem. Cum omnia complesset de sui corporis sanctitate, versus iste in conclusionem deductus est, pertinens etiam ad justos, qui ejus eligunt obedire mandatis. Notas mihi fecisti vias vitae, id est per me fecisti humanum genus iter vitale cognoscere, ut in mandatis tuis humiliter ambulantes, mortiferae superbiae venena declinarent. Adimplebis me, id est valde implebis. Plus est enim a pleno adimplere: hic qui mittit in pleno fundit. Illa autem laetitia sic adimplet, ut semper tota teneatur. Significat etiam justos omnes in illa beatitudine laetitia vultus Domini esse complendos: in quibus, quia ipse est, se adimpleri posse testatur. Sed paululum perscrutemur sollicitius quid sit quod hic in dextera Patris dicat se delectationibus adimplendum, cum superius (0116B)dixerit: Quoniam a dextris est mihi ne commovear. In isto quippe saeculo, ubi carne suscepta, flagella passus, alapis caesus, sputisque complutus est, cum tamen nullis ejus adversitatibus vinceretur, congrue dictum est a dextera sua semper Dominum fuisse conspectum. Sic enim mundi contraria superavit, quoniam nullatenus a paterna contemplatione discessit. Sed post resurrectionis gloriam proprie se dicit in Patris dextera delectatum, ubi jam mundi istius adversitate deposita, humanitas ejus totius majestatis clarificatione completa est, regnans unita Verbo cum Patre et Spiritu sancto per saecula saeculorum. Usque in finem significat perfectionem atque aeternitatem: quia gloriae ejus in sua perfectione manens, nullis erit finienda temporibus.
Conclusio psalmi. (0116C) Consideremus hunc psalmum, quanto nos munere salutis informet: in passionibus confidentiam tradit, in spe aeternam gloriam pollicetur, ut docendo quae futura sunt prospera, praesentia non timeamus adversa. Schola coelestis, eruditio vitalis, auditorium veritatis, disciplina certissime singularis, quae discipulos occupat sensibus fructuosis, non inanium lenocinatione verborum. Convenit etiam contueri quid sibi velit quintus decimus numerus; significat enim, ut putamus, quindecim gradus, quibus templi Jerosolymitani conscendebatur mirabilis amplitudo: designans quinque sensibus corporeis per Trinitatis gratiam superatis, ad atria sanctae Ecclesiae felici munere perveniri. Quod et per istum quoque dabitur (0116D)psalmum, si ejus saluberrimam praedicationem Domino protegente servemus.
EXPOSITIO IN PSALMUM XVI. Oratio David. Cum multi psalmorum in textu suo habeant orationes, movere videtur cur hic talem posuerit inscriptionem? Sed quamvis alii cum rebus diversis breviter mixtas contineant deprecationes, iste tamen pene tota sui contextione supplicatio est. Merito ergo sic praenotatus est, quando intentio ejus ad precum studium tota porrigitur. Quae tamen sic oratio dicenda est, ut psalmi nomen debeat continere: quia nihil in hoc libro positum reperimus quod tali (0117A)non debeat nomine nuncupari, maxime cum legatur liber Psalmorum. Oratio autem duobus dicitur modis: haec cum agitur 55 apud homines, oris ratio nuncupatur; cum majestati funditur, supplicatio est salubris et vitalis humilitas. Et nota quod iste et octogesimus quintus, et octogesimus nonus, et centesimus primus, et centesimus quadragesimus primus orationis inscriptione praenotentur: quorum distinctiones atque proprietates in centesimo quadragesimo primo psalmo, qui horum ultimus est, convenienter edicemus. David vero, sicut dictum est, significat Dominum Christum ad institutionem humani generis, ex cujus persona totus psalmus iste prolatus est.
Divisio psalmi. Trifaria oratio ab humanitate Christi in hoc psalmo (0117B)depromitur. Prima est, ubi secundum justitiam suam sibi petit debere restitui. Secunda, ut a Judaeorum insidiis ejus puritas liberetur. In tertia, resurrectionem velocissimam deprecatur, ne diutius insultare liceat perverso populo Judaeorum. Et ne aliquid de ejus majestate turba fidelium haberet ambiguum, profitetur se in aeterna beatitudine esse mansurum.
Expositio psalmi. Vers. 1. Exaudi, Deus, justitiam meam; intende deprecationi meae. Apud Deum certum est habere justitiam vocem suam, qui res tacitas intelligentiae suae virtute cognoscit. Ipsius est enim oratio perfecta, cujus et causa clamat et lingua, actus et sermo, vita et cogitatio. Intende deprecationi meae. Non incassum (0117C)dissonantibus rebus verba ista copulata sunt; nam intendere oculorum est, preces admittere aurium. Sed ideo verba ista sociata sunt, ut ambarum rerum unus intelligeretur effectus. Quidquid enim vel auris audit, vel oculus videt, vel manus palpat, vel palatus gustat, vel nasus odoratur, Deo sola contemplationis virtute notissima sunt.
Vers. 2. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. Excolit quod superius dixit. Percipere est enim non transitorie aliquid sumere, sed preces hominum copiosa dignatione recipere. Non in labiis dolosis; sicut a Judaeis manavit falsa sententia, apud quos innocens damnatus est, et latro cognoscitur absolutus.
Vers. 3. De vultu tuo judicium meum prodeat; (0117D)oculi tui videant aequitatem. De vultu tuo prodeat judicium: propria Scripturae divinae, et nobis inusitata locutio est, quia de mente solet manare sententia: sed hoc Domino per tropicas elocutiones decenter aptatur, quia ille quod judicat videt, dum testis est examinis sui; nec de facto alicujus testimonium quaerit, qui solus omnium veracissime secreta cognoscit. De vultu ergo dicit, id est de aspectu tuo, secundum illa quae in me respicis atque cognoscis. Hoc autem ille recte petebat, qui se noverat pollutionem non habere peccati. Sequitur: Oculi tui videant aequitatem. Hic aequitatem, ipsam divinitatem debemus accipere, quam orat ut sine aliquo intervallo semper intendat; quatenus illam respiciens, (0118A)sicut et revera provenit, peccati maculam non haberet. Sic etiam in superiori psalmo jam dictum est: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear. O aspectum illum salutarem, o purissimos oculos, qui illam aequitatem vident! Nesciunt profecto hujus mundi tenebris obscurari, qui merentur tanta claritate compleri.
Vers. 4. Probasti cor meum et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas: ut non loquatur os meum. Ordinem servat egregium. Prius se dicit probatum, deinde fuisse visitatum, sed probatio significat passionem, visitatio resurrectionem. Ibi enim probatus est, ubi inter multas Judaeorum iniquitates et pericula mortis, mirandae patientiae (0118B)documenta monstravit. Visitatus est autem nocte, quando anima ejus non est in inferno derelicta, sed ad illam mirabilem resurrectionem, aeternae gloriae clarificatione pervenit. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Metaphora introducitur fornacium igne flagrantium, quae metallorum vitia solent purgare, ac decoctione consumere, et in naturae puritatem mundata revocare. Sic ergo et tribulationibus ignitis examinatus est Dominus Christus; sed non est in illo inventa iniquitas, quam adustio ulla decoqueret. Pulchre autem subjunxit: Ut non loquatur os meum, id est, etsi ego taceam, tu me purum esse perpendis. Quid enim opus erat eum de probitate morum suorum aliquid loqui, dum certum sit a paterna majestate cuncta cognosci? Humana (0118C)ignorantia verbis instruenda est; Divinitas autem certissime novit omnia, etiam cum tacentur admissa.
Vers. 5. Opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Ordinem verborum poscit iste versiculus: Opera hominum, id est vias duras ego custodivi propter verba labiorum tuorum. Breviter definita sunt, quae sint opera hominum, scilicet viae durae; sicut beatus Job dicit: Avis nascitur ad volatum, et homo ad laborem (Job V, 7). Nam cum peccata vitantur, arduus callis est, difficilisque semper ascensus; cum vero ad vitia prolabimur, leve iter est ac declivum. Sed quia Dominus Christus in hoc mundo visualiter positus, totius mansuetudinis (0118D)et continentiae jura monstravit; merito se dicit propter mandata Domini duras vias hominum immaculatis pedibus ambulasse. Non quod illi durae esse poterant: de quo in nonagesimo psalmo scriptum est: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum (Psal. XC, 12); sed quia humano generi ad imitandum probantur esse difficiles, ideo viae durae sunt nuncupatae. Qui versus figuram continet parenthesin, id est interpositionem; quoniam in sensu medio, sicut dictum est, recipit verba quaedam quae ordinem sententiae videantur posse dividere.
Vers. 6. Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Perfice, dixit, usque in finem (0119A)conserva: ubi est meritorum ac praemii tota perfectio. Inchoamus enim, dum in hoc mundo probabili conversatione degimus; sed ubi ad finem pervenerit religiosa constantia, ibi perficimur, ibi tota integritate complemur; sicut ait Evangelium: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Gressus autem humanas significat actiones, quibus in hoc mundo gradimur, et quasi quibusdam passibus ambulamus. 56 In semitis, scilicet in mandatis tuis: ubi revera rectae sunt viae, quas si devoti sequimur, ad coelestis patriae munera pervenimus. Sed quid est hoc quod prius gressus dixit, statimque vestigia subjungit? Gressus dicimus, quibus movemur de loco ad locum: his merito comparantur actus humani, qui nos de uno negotio in aliud ducunt, (0119B)et per tempora vitae nostrae diversa qualitate transponunt. Vestigia vero dicuntur signa plantarum, quae relinquimus transeuntes. Petit ergo Dominus Christus et gressus suos, id est actus humanos, et sua vestigia custodiri, quae fideles apostolos congruenter accipimus, in quibus post ascensionem gloriosam, religionis catholicae signa dereliquit. Talis ergo sensus est: Custodi me in mandatis tuis, ut imitantes me, minime moveantur abs te. Bene siquidem sequax pergit, ubi ille qui exemplum praebet rectus incesserit.
Vers. 7. Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. Secundam sectionem sanctae orationis ingreditur. Sed perscrutandum est, cum dici soleat: Exaudisti me, quia (0119C)clamavi: cur haec sententia ordinem videatur habere conversum? Qui clamat, quoniam exauditur, utique purus, innocens et immaculatus agnoscitur. Nam confidenter oravit, quoniam se audiri posse de conscientiae puritate praesumpsit. Intelligamus autem quod dicit: Inclina aurem tuam: quoniam ad eum per se non valet humana infirmitas pervenire. Sic enim exaudit, cum se benignus indulserit, et clementiam suam ante largitur, ut possit supplicantium vota suscipere.
Vers. 8. Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te a resistentibus dexterae tuae. Magnitudinem et excellentiam misericordiarum in se juste fieri deprecatur, quia mirum esse non poterat, nisi quod sub aliqua fuisset novitate conspectum. Significat (0119D)enim mirabilia, quae in carne facturus erat, quae Judaeus populus, etsi universus non credidit, tamen sub admiratione conspexit. Salvos facis sperantes in te, id est in aeterna vita constitues. Nam frequenter illi magis in hoc mundo trucidati sunt, qui ejus nomini crediderunt. Pulchre autem dicit: A resistentibus dexterae tuae. Dextera enim Patris est Filius, cui Judaei repugnare nisi sunt quando eum crucifigere decreverunt.
Vers. 9. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me. Per schema icon, quae Latine dicitur imaginatio, pupillae se oculi Dominus comparavit. Pupilla est enim in medio posita perspicua pars oculi, qua corporum colores varia (0120A)qualitate discernimus: dicta a parvitate sui pupilla, quasi pusilla. Huic convenienter comparatus est Christus, cui datum est in suo judicio justos a peccatoribus segregare. Aptissime itaque petit custodiri se ut pupillam oculi, quando et per ipsam res visuales discernimus, et in nostro corpore nihil praestantius invenitur. Sequitur, sub umbra alarum tuarum protege me. Hic aliud introducitur schema, quod Graece parabole, Latine comparatio dicitur, quando sibi genus dissimile in aliqua communione sociatur. Paternis enim protectionibus alae sunt comparatae. Misericordia quippe et charitas, quasi alae sunt Patris, quibus se protegi congruenter expostulat. Haec autem comparatio venit ab avibus, quae charos filios alarum suarum extensione custodiunt.
(0120B)Vers. 10. A facie impiorum, qui me afflixerunt: inimici mei animam meam circumdederunt. Versus hic est omnino diligentius intuendus. A facie impiorum, daemones significat, qui excitatum populum Judaeorum in necem Domini ardore praecipiti compulerunt. Facies enim ipsorum, truculenta praesentia fuit; sicut in Evangelio de Juda dicit: Intravit in illum Satanas (Joan. XIII, 27). Sic ergo actum est, ut instigatione daemonum inimici ejus Judaei animam ipsius, id est vitam temporalem eripere voluissent. Nam et ipsum verbum circumdederunt evangelicae narrationis exprimit veritatem, quando cum gladiis et fustibus eum insanorum turba circumdedit.
Vers. 11. Adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam. Concludunt adipem, qui multa (0120C)voracitate pinguescunt; sic Judaei scelerum nimietate saginati, verae intelligentiae acumina perdiderunt. Restabat autem ut qui pinguissima immanitate tumuerunt, superba loquerentur. Et bene hic dixit tantum ore, non etiam corde locuti sunt: quia sceleratorum mos est illa frequenter sermone defendere, quae noscuntur conscientia teste damnare.
Vers. 12. Projicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram. Projicientes, extra civitatem ejicientes; nunc circumdederunt non obsequio, sed furore, quando cruci eum constat affixum. Nunc autem quod dictum est, praesens tempus posuit pro futuro, quod apud prophetas esse noscitur usitatum. Sequitur: Oculos suos statuerunt declinare in terram. Dicit consuetudinem perditorum, (0120D)qui terram respiciunt, quando in mala cogitatione volvuntur.
Vers. 13. Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis. Susceperunt me, hoc est Judaei a Pilato, quando eis dixit: Tollite eum, et secundum legem vestram crucifigite eum (Joan. XIX, 6), quod avide suscipientes, et votum suae crudelitatis implentes, merito ferarum saevitiae comparantur. Leonem diximus, et diabolum dici, et Christo saepius comparari. Qui modus locutionis inter propria Scripturae divinae recipiendus est; hic tamen evidenter diabolum designat. Ipsi enim juste comparati sunt principes Judaeorum, quo auctore fremuerunt; et tamen multo pejores effecti sunt, siquidem (0121A)diabolus Dominum tentavit, cruci autem istorum insania crudelis affixit. Catulum autem leonis dicit reliquum populum Judaeorum, qui se diaboli filios effecerunt. Sic enim de ipsis in Evangelio dicitur: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Habitans in abditis: permanens in insidiis. Detestabilium siquidem hominum consuetudo est mala vota tegere, ut latenter ad effectum possint eorum consilia pervenire.
Vers. 14. Exsurge, Domine; praeveni eos, et supplanta eos: eripe animam meam ab impio, frameam tuam. Tertia sectio beatae orationis intratur. Exsurge in peccatores dicit, quem illi putant more humano posse quiescere; ut cognoscant vigilare, dum eorum non permittuntur iniquitates excrescere. Praeveni autem (0121B)dixit, ut ante subvertantur quam peccata perficiant. Exposuimus enim in superioribus hunc sensum bene aptari 57 sceleratis, dum se miscere non permittuntur illicitis. Subvertuntur enim et illi feliciter, qui de pravis vitiis ad rectam semitam reducuntur. Eripe animam meam ab impio; utique a diabolo, qui merito impius dicitur, quia piis semper contrarius approbatur. Eripe: fac resurgere, quod impletum esse manifestum est. Frameam tuam. Breviter conclusum est quid sit anima Domini Salvatoris; framea est enim Patris, quando per ipsam diabolum vicit; per ipsam mundum a sordida superstitione purgavit; per ipsam debellata est captivitas, quae humani generis sobolem possidebat. Frameam vero diximus multarum esse significationum: modo (0121C)contum, modo loricam, modo gladium significat bis acutum; quae tamen omnia ad instrumenta armorum certum est pertinere. Memento autem quod in hoc versu, quinta species definitionis est, quae Graece κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur; uno enim verbo definivit quid sit anima Christi, id est framea Patris.
Vers. 15. Ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis a terra dispertire eos, et supplanta eos in vita eorum. Item fit oratio pro Judaeis, qui diaboli potestate constricti, nefariis erant ausibus incitandi. Daemones sunt enim inimici manus Domini, qui humanum genus contraria Domino semper voluntate dilacerant. Precatur etiam, ut a paucis, id est ab apostolis dividantur increduli: dum a terra hujus mundi vitiosa separati, (0121D)convertuntur ad Dominum. Eorum quippe, juvante Domino, praedicatione factum est, ut tam Israelitae quam gentes a terrena iniquitate divisi, Christum sequerentur auctorem. Supplanta eos, hic in bono positum est; supplantati enim et illi accipiendi sunt qui damnatis erroribus ad rectas semitas transferuntur. In vita ipsorum quod addidit, hoc est in mundo isto, dum vivunt: ubi poenitentiae locus est; ubi clamatur ad Dominum, non tam ore quam mente; ubi recipiuntur purissime supplicantes.
Vers. 16. De absconditis tuis adimpletus est venter eorum; saturati sunt porcina, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis. Abscondita Dei et in malo, et in bono possumus congruenter accipere: quia omne (0122A)peccatum illi abominabile, atque a conspectu ejus extraneum est, quamvis ejus notitiam minime refugere videatur; sicut in quinto psalmo jam dictum est: Non habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos (Psal. V, 6); sicut et de Cain Scriptura dicit: Egressus Cain a facie Domini, habitavit in terra profugus (Gen. IV, 16). Saturatos ergo Judaeos dicit de immunditiis, quae a Domino abscondita, id est noscuntur esse prohibita. Si vero in bonam partem hoc positum lector accipias, ut est illud: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam absconditi timentibus te, et perfecisti eam sperantibus in te (Psal. XXX, 20)! Enumerantur beneficia, ut major ingratorum ostendatur offensa. De absconditis tuis, id est de lege Veteris Testamenti, et de miraculis (0122B)quae Dominus Christus in eis erat gloriosa dispensatione facturus. Ventrem ipsorum, sensum significat omnino carnalem, in quo mandata Domini tanquam in ventre recondita sunt. Et bene sensus eorum comparatus est ventri, unde cibi spirituales velut vilissima purgamenta projecti sunt, dum ab eis corrupta mente dilabuntur. Sed hi cum essent rebus coelestibus impleti, ut nihil terrenum capere debuissent, animadverte quid sequitur, saturati sunt porcina. O iniquitas exsecranda! Audiebat sensus eorum mandata Dei, et illi saturabantur sordibus peccatorum, novoque modo bonis coelestibus pasti, malorum faecibus explebantur. Porcina enim ad polluta respicit, quae inter caetera Veteris Testamenti praecepta immunda praenotatur. Transmiserunt autem reliquias (0122C)peccatorum filiis suis: quando clamabant: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25).
Vers. 17. Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur gloria tua, In conspectu Patris apparere se dicit cum justitia. quoniam ejus voluntatem impleverat, quando mundum ab interitu mortis sanguinis sui effusione salvavit. Satiabor: sermo iste aptissime videtur iteratus. Superius enim Judaeos dixit saturari porcina, id est immunditia sua; se autem saturari de humani generis credulitate suscepta, quando numerus sanctorum beata adunatione supplendus est. Patris autem gloria manifestabitur in judicio Domini Salvatoris, cum unusquisque recipiet pro actibus suis, sicut ipse Dominus (0122D)apostolis dicit: In illa die cognoscetis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 10, 20). Sic ergo Patris, et Filii, et Spiritus sancti una natura. una potestas, una gloria declaratur.
Conclusio psalmi. Consideremus, dilectissimi, quam magna sacramenta fidei nostrae psalmus iste complexus est; ut qui audit supplicantem hominem, eumdem et confitendum debeat advertere Creatorem. Duas enim naturas inconfusas atque incommutabiles qui in Christo Domino hodieque mavult credere, non potest aliqua decipi falsitate. Unde mirabiliter beatus Cyrillus in quodam loco breviterque disseruit dicens (Lib. V adv. (0123A)Nestorium): Advertentes igitur modum incarnationis, videmus quia duae naturae per individuam unitatem inconfuse atque indemutabiliter invicem sibi convenerint. Caro namque caro est, et non Deitas, licet Dei facta sit caro. Similiter etiam Verbum Deus est, et non caro, licet dispensatorie propriam fecerit carnem. Haec autem sine offensione decurrit, qui nulla sibi proprii erroris ligamenta repererit. Hujus etiam psalmi numerum et quantitas prophetalis ornavit, ut merito in hoc numero incarnatio Domini relata esse videatur, ubi etiam prophetalis chorus convenisse cognoscitur.
EXPOSITIO IN PSALMUM XVII. In finem puero Domini David, qui locutus est ad Dominum verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit. (0123B) In finem, puero, et David, haec tria verba ad Regem nostrum Salvatorem referri posse non dubium est. Nam et puer legitur in propheta: 58 Puer natus est nobis (Isa. IX, 6). Qui locutus est ad Dominum verba cantici hujus; post haec alia deputanda sunt, ut sit verborum plenior et absoluta contextio. Quod autem dictum est cantici, ad contemplationem constat rerum coelestium pertinere: ne regis in David tantummodo historia mentis nostrae haereret intuitus. In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit. Hic actus Regum lectione notissimus est; ibi enim latius describitur quemadmodum David fuerit de inimicorum suorum (0123C)ditione liberatus. Ad cujus similitudinem resurrectio Domini, et membrorum ejus absolutio de potestate diabolica declaratur.
Divisio psalmi. Psalmus hic uni tantum non potest convenire personae. Nam primo ordine propheta loquitur gratias agens quod eum de gravibus periculis divina pietas liberare dignata est. Secundo Ecclesia loquitur, quae ante adventum Domini innumeras pertulit calamitates, posteaque misertus ei, medicinam sanctae incarnationis indulsit, et baptismatis beneficio Christianum populum de orbis universitate collegit. Tertio in rorem misericordiae vox Domini Salvatoris illabitur, ubi pulcherrimis allusionibus virtus ejus potestasque describitur. Quarto iterum Ecclesiae catholicae (0123D)dicta proferuntur, et cum magna exsultatione Divinitatis munera concessa laudantur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Diligam te, Domine, virtus mea. Diligit Dominum, qui mandatis ejus devotus obtemperat, sicut ait in Evangelio: Qui audit verba mea, et facit ea, hic est qui diligit me (Joan. XIV, 21). Diligo enim dicitur, quasi de omnibus eligo. Et considera quoniam haec dilectio sic de futuro promittitur, ut nunquam tamen defecisse videatur. Virtus mea. Propheta liberatus ab hostibus suis recte Dominum confitetur suam esse virtutem; quo donante factum est, ut inimicis suis fortior appareret. Hic duodecima species (0124A)definitionis est, quae Graece dicitur, κατ' ἔπαινον, Latine per laudem. Singulis enim diversisque verbis praedicando declarat quid sit Dominus, modo virtus, modo firmamentum, modo refugium, modo liberator, modo adjutor, modo protector, modo cornu salutis. Haec enim omnia pulchre ostendunt, quis ejus est Dominus.
Vers. 2. Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus; Deus meus adjutor meus. Juste dicit Dominum firmamentum suum, quoniam ab ipso concessum est ut inimicis suis in acie firmus assisteret, et vivaci animositate pugnaret. Et refugium meum. Utique, quando, cum fuit opus consilio, refugit ad tractatum, et invenit Divinitate monstrante, quod eum poterat adjuvare. Merito autem liberatorem (0124B)suum Dominum profitetur, qui eum de saevissimi regis Saulis ira tanquam de inferni ore liberavit. Deus meus adjutor meus. Praestitorum suavitate pellectus, in summam repetit superiora quae dixit: quia ubique ipse adfuit, eumque virtutis suae munimine custodivit. Sed considera quod ita percurrit singula, ut suis meritis non praesumat applicare collata.
Vers. 3. Et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae, adjutor meus. Confidenter jam postulat, qui de Domini gratia post beneficiorum exempla praesumit. Nam de futuro fiducialiter sperare se dicit, qui eum in praeteritis senserat adjutorem. Protector meus. Hoc ad eum pertinet custodiendum, qui adversariorum appetebatur insidiis. Quod autem hic (0124C)dixit, cornu salutis suae Dominum, ad inimicos pertinet dissipandos. Cornua enim sunt arma belluarum, quibus salutem suam solerti concertatione defendunt. Adjutor meus. Dulcedo beneficii repetitionem fecit esse verborum; supra enim eodem vocabulo nuncupavit, quem hic iterum nominat adjutorem.
Vers. 4. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. Post virtutes peractas, vir sanctus nulla se elatione jactavit; sed quia erat rerum ipsarum hilaritate gaudendum, laudans se dixit invocare Dominum, et ipsi universa tribuere, qui dignatus est cuncta praestare. Et ideo se dicit ab inimicis salvum faciendum, quia victoriam suam non sibi videbatur applicasse, sed Domino. Nam qui aliter facit, vitiis suis captivus redditur, quamvis hostes superasse videatur.
Vers. 5. Circumdederunt me gemitus mortis, et torrentes (0124D)iniquitatis conturbaverunt me. Post exsultationem prophetae, quam sancta pietate concepit, ventum est ad ordinem secundum, ubi pro cladibus generis humani, quae ante adventum Domini grassabantur, introducta una persona justorum, quos illo tempore fuisse non dubium est, pius deprecator exorat. Nam merito justus iste circumdatum se gemitibus asserebat, quia dum esset superstitionum innumera multitudo, fidelium erat rara devotio. Et ne putares gemitus de jactura facultatis, aut de re hujuscemodi esse profusos, addidit mortis; quia revera mors erat, ubi diaboli posse regnabat. Torrentes autem saepe diximus fluvios esse hibernis imbribus (0125A)excitatos. Hic ergo iniquitatibus rapidis data est similitudo torrentium, ut merito conturbaverint anxium populum, cum undarum minacium concrepatione fremuissent.
Vers. 6. Dolores inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. Fiat hujus versiculi compaginatio praeposterata verborum, ut melius hic sensus nobis possit aperiri. Circumdederunt me dolores inferni: de paganis dicit, qui erunt dolores inferni, id est qui in inferno debito dolore torquendi sunt. Praeveniri vero dicimus, quando aliquid nos anticipare dignoscitur, ut est ille reatus originalis peccati qui nos, antequam nascamur, ab ipso conceptu reddit obnoxios: unde in quinquagesimo psalmo propheta dicturus est: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et (0125B)in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Vir enim justus merito se praeventum dicebat, qui reatum suum antecessisse cognoverat. Sed quemadmodum ab his fuerit liberatus subter exponit.
Vers. 7. Et in tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Inter mala multa quae dixerat, unum et singulare profitetur esse remedium: Invocare Dominum in tribulationibus suis, quando constat totis viribus peti, quod tempore necessitatis optatur. Et vide quia prius dixit ad Dominum: sed ne putares 59 ad alienum dominum, subjunxit: Ad Deum meum clamavi. Clamare autem plus est, ab invocare. Crevit sermo progrediente desiderio, et accensus animus ad orationem prosilivit avidus in clamorem.
(0125C)Vers. 8. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. Sive de coelo, sive de corpore Domini, quod venturum esse praevidebat, templum competenter advertimus. Exauditam ergo dicit vocem suam, quam de adventu Domini jugiter offerebat. Sed perscrutandum est quomodo clamor ipsius in conspectu Dei valuerit introire? Clamor iste, causae justitia est, quae utique ad Deum intrare poterat, quia pro mundi cladibus supplicabat. Sequitur, introivit in aures ejus. Hoc de consuetudine nostra figuraliter dicitur, quod clamor ejus quasi aliquid corporale in aures Dominicas introisset; cum ille totum spiritualiter sentiat, et antequam fiant, universa cognoscat. Illi enim actuum nostrorum qualitas, quasi quibusdam vultibus semper (0125D)assistit; et quod apud nos occultum, illi noscitur esse manifestum.
Vers. 9. Et commota est, et contremuit terra; et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus. Decursa tristitia, quam de adventu Domini beatus populus sustinebat, prophetiae spiritu ad incarnationis ejus secreta pervenit, ordinemque ipsum mirabili narratione describit. Hoc schema dicitur idea, cum speciem rei futurae, velut oculis offerentes, motum animi concitamus; quod et hic et in subsequentibus versibus constat effectum. Et ideo nunc audiamus sacramento Domini Salvatoris. Congrue siquidem ad adventum Christi terra commota est, quoniam praesentia judicis dignum fuit contremiscere (0126A)peccatores. Servavit ordinem rei, ut prius ostenderet motam, postea diceret esse tremefactam. Fundamenta vero montium, significat praesumptiones superborum, id est, divitias, honores, caeteraque humana, quibus illi detenti, velut fundamentis constantibus innituntur. Haec omnia turbata sunt, quia mundi falsa spes, vero Domino veniente, sublata est. Nimis apte posita verba descendunt: primo fundamenta, id est superborum spes turbata est; postea dicit esse commotam. Subjunxit et causam quare commota sunt fundamenta, quoniam iratus est eis Deus; utique, quia vitia humana Domino probantur exosa, et iratus est illis. Hinc ostenditur, quoniam sequaces eorum constat esse puniendos.
Vers. 10. Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie (0126B)ejus exarsit, carbones succensi sunt ab eo. Fumus hic in bono positus est: quia sicut iste terrenus inutiles lacrymas movet, ita et ille poenitentiae calore succensus, fructuosa profundit fluenta lacrymarum. In ira ejus: tempore quo hic peccatores futuri judicii timore conturbat, ut eos ad remedium conversionis adducat. Ignis autem est charitas Dei, virtutum progressionibus crescens, quae quanto magis concupiscitur, tanto efficacius ampliatur. Bene autem dixit, a facie ejus: quoniam ipsius illuminatione charitas conceditur eis qui peccata derelinquunt. Carbones vero succensos peccatores dicit, qui velut carbones mortui, in mundi istius caecitate tenebrantur, sed iterum poenitentia inflammante reviviscunt, et ex mortuis prunis vivi incipiunt esse carbones. Sequitur etiam (0126C)quomodo succensi sunt, veniente scilicet Domino Redemptore.
Vers. 11. Et inclinavit coelos et descendit; et caligo sub pedibus ejus. Magnum sacramentum in hoc sermone repositum est. Humiliavit se enim Verbum, ut sine peccato quidem, sed tamen similitudinem carnis peccati sumeret. Descendere autem illi fuit, ad nos venire, sicut dicit Apostolus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 7). Caligo vero hic diabolus est, qui hominum mentes innubilat, dum veritatis splendorem non facit videre quos possidet. Sub pedibus ejus: quia sine dubio majestate Domini Salvatoris conculcatur daemonum exsecranda nequitia, sicut et in nonagesimo psalmo dicturus est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis (0126D)leonem et draconem (Psal. XC, 13).
Vers. 12. Et ascendit super cherubim et volavit: volavit super pennas ventorum. Haec figura dicitur hyperthesis, id est superlatio, cum aliquam rem opinione omnium notam, sententia nostra exsuperare contendimus. Tale est et illud in quinquagesimo psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9). Cherubim interpretatur multitudo scientiae, aut scientia multiplicata. Alibi enim legitur: Qui sedes super cherubim, appare (Psal. LXXIX, 2). Ascendit ergo super cherubim, quando videntibus apostolis ad coelorum regna conscendit. Sedet nunc super cherubim, ad Patris dextram collocatus, in coelo et in terra cum Patre regnat et Spiritu sancto; quod utrumque universum (0127A)modum scientiae vel admirationis probatur excedere. Quae enim creatura praevaleat tanti secreti attingere sufficienter arcanum, quod carnem terrenam atque mortalem in aeterna coelorum gloria collocavit, et fecit eam creaturis omnibus adorabilem, quae terrenas pertulit passiones? Sequitur, et volavit, volavit super pennas ventorum. Haec repetitio celeritatem nimiam decenter ostendit, id est per mundi spatia velociter cucurrit, quando ipso in cunabulis jacente, magis eum stellae claritas nuntiavit. Quid enim dici potest velocius, qui mox ut natus in alia mundi parte conspectus est? Tunc ergo superata est celeritas ventorum, quamvis in mundo nihil eis ocius esse monstretur. Quod autem repetit sine interjectione alterius verbi, volavit, volavit, figura est epizeuxis, (0127B)quae Latine conjunctio dicitur, sicut et in subsequentibus dicturus est: Dies diei eructat verbum (Psalm. XVIII, 3); et, Deus Deus meus.
Vers. 13. Et posuit tenebras latibulum suum: in circuitu ejus tabernaculum ejus; tenebrosa aqua in nubibus aeris. Tenebras, incarnationis ejus mysterium dicit, ut qui in natura deitatis suae videri non poterat, incarnationis velamine humanis conspectibus Redemptor piissimus appareret. Unde beatus Joannes Constantinopolitanus episcopus mirabiliter et catholice dixit: Illum quem, si nuda deitate venisset, non coelum, non terra, non maria, non ulla creatura sustinere potuisset, illaesa Virginis viscera portaverunt. Memento autem tenebras, et in bono poni, ut est illud in Proverbiis Salomonis: Intelligit quoque (0127C)parabolam, et tenebrosum sermonem (Prov. I, 6). Omnia enim divina, quae ignoramus, nobis tenebrosa, id est profunda atque obscura 60 sunt; quamvis continuo lumine perfruantur. Latibulum suum, id est secretum majestatis ejus, quod tunc revelat justis, quando eis facie ad faciem divinitatis ipsius gloriam contigerit intueri. In circuitu ejus tabernaculum ejus. Hic dignitas exponitur gloriosa beatorum, ut juxta ipsum habitent qui in ejus Ecclesia fideliter perseverant. In circuitu autem ejus proximitatem significat. Ille enim circuit ac penetrat omnia, non circumdatur ab aliquo, quia loco inamplexibilis est. Potest et illud intelligi, in circuitu ejus, ut non ad loci designationem, sed ad defensionem tabernaculi custodiamque respiciat. Aquam vero dicit, eloquium Domini, quod tenebrosum (0127D)est in nubibus aeris, id est in prophetis praedicatoribus verbi: quia quamvis se aliquis putet dicta eorum intelligere, ad ipsam, sicuti est, virtutem dictorum in totum vix potest pervenire; sicut dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), quando ipsum videt quod credidit, ipsum cognoscitur respicere quod speravit.
Vers. 14. Praefulgorae in conspectu ejus nubes transierunt, grando et carbones ignis. Non est iste versus facile transeundus. Praefulgorae, una pars orationis est, id est nominativus pluralis, et respondet ad nubes. Nubes autem, sicut superius dictum est, praedicatores divini verbi intelligendi sunt. Et sensus talis est: illae (0128A)nubes quae aquam continent Dei, id est eloquia divina, sicut in hoc aere tenebrosae, hoc est obscurae videntur, ita in conspectu Dei praefulgorae sunt, ubi semper veritas patet. Nec praepositionibus exquiritur, nec parabolis tegitur, quod manifesta luce declaratur. Istae ergo nubes, id est praedicatores, ad gentes relicto Israelitico populo transierunt; sicut constat effectum, quando duritia non meruit Judaeorum, quod ad ipsos venerat instruendos. Grando et carbones ignis. Exponit per allegoriam quid illae nubes habeant; aliud enim dicit, et aliud vult intelligi. Unde schematibus crebris eloquentia divina probatur esse plenissima. Grando enim, id est objurgationes figuratae quibus Jadaeorum corda durissima tundebantur. Carbones ignis, charitatis incendia, quibus mentes fidelium (0128B)coelesti igne reviviscunt. Haec ad gentes, sicut diximus, in nubibus, id est in praedicatoribus transierunt.
Vers. 15. Et intonuit de coelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam. Quippe qui erat ingentia sacramenta locuturus. Ait enim in Evangelio vox omnipotentis Patris: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. XII, 29). Unde multi, sicut ibi legitur, tonitruum fuisse crediderunt. Altissimus autem dedit vocem suam, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17).
Vers. 16. Misit sagittas suas, et dissipavit eos; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Sagittas evangelistas dicit, virtutum pennis, non suis, sed ejus a quo missi sunt, recta itinera transvolantes. Et dissipavit eos, scilicet ad quos missi sunt, fideles recipiendo, (0128C)impios abjiciendo, sicut dicit Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam; aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Fulgura multiplicavit, id est miracula multa fecit, quae sic corda videntium permoverunt, quemadmodum crebra solent fulgura visa terrere. Conturbavit eos: de his dicit qui tunc conturbati sunt, quando eum resurrexisse manifestis probationibus agnoverunt.
Vers. 17. Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrae. Id est, veritas praedicantium, qui fontes aeternae vitae sanctitatis suae ore fundebant. Ipso enim veniente patuit, quod obscuritas divini tegebat eloquii. Et revelata sunt fundamenta orbis terrae: manifestati sunt prophetae, qui non intelligebantur: (0128D)supra quos orbis terrarum in Ecclesiae faciem sancta aedificatione constructus est. Et memento hic tellurem in bono positam, quae est terra viventium
Vers. 18. Ab increpatione tua, Domine; ab inspiratione spiritus irae tuae. Ab increpatione tua, indicat verba prophetarum, qui increpationibus justis peccatores populos arguebant; ab inspiratione spiritus irae tuae, ostendit praedicatores verbi, qui a sancto Spiritu inflammati delinquentes populos increpabant. Per has igitur parabolas sublucentes propositionesque verborum hucusque prophetiae spiritu, fidelium populis, qui est sancta Ecclesia, adventum Domini nuntiavit.
Vers. 19. Misit de summo et accepit me: assumpsit (0129A)me de multitudine aquarum. Hinc jam mater Ecclesia loquitur de temporibus Christianis. Misit utique Pater Dominum Salvatorem de summo, ut intelligant homines quia quod de summo venit, divina potestate gloriatur. Apte vero dixit Ecclesia, accepit me, quae Sponso Christo juncta laetatur. Multitudines autem aquarum, sive innumerae gentes intelligi possunt; unde Ecclesiam, spretis Judaeis indevotis, de fidelibus constat esse collectam; sicut in Actibus apostolorum beatissimus Paulus contradicentibus Judaeis et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua dixit: Sanguis vester super caput vestrum; mundus ego, ex hoc ad gentes vadam (Act. XVIII, 6). Sive hoc dicit de fontibus sacris, quando Ecclesia catholica multitudinem filiorum baptismatis regeneratione conquirit.
(0129B)Vers. 20. Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Fortissimos inimicos, persecutores truculentos enuntiat, qui Christianum populum tormentis et caedibus affligebant; et ideo se magis dicit ereptam, quia inimici confortati sunt super ipsam. Tunc enim Ecclesia crescere meruit, quando eam data desuper potestate inimicus afflixit. O vere divina providentia, ut suis nisibus destruatur inimicus, et quanto se putat amplius laedere, tanto eum necesse sit saevissima insecutione praestare!
Vers. 21. Praevenerunt me in die afflictionis meae: et factus est Dominus protector meus. Illud significat, quando pseudoapostoli veros praedicatores praevenire nitebantur, conantes subvertere corda simplicium. Sequitur: (0129C)In die afflictionis, quando Christianorum martyria celebrabantur. Et factus est Dominus protector meus. Ideo Deus protector, quia homo exstitit impugnator. Sed utraque simul longe sibi dissimilia convenerunt, impugnatio temporalis, et aeterna protectio.
Vers. 22. Et produxit [mss. A., B., F., eduxit] me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me. In Ecclesia catholica hunc esse morem fidelium nullus ignorat, ut quanto plus persecutionibus constringitur, tanto, sicut dictum est, amplius fidei augmento 61 dilatetur. Tunc enim per gratiam Dei exsurgunt invicti animi, tunc incendium charitatis ardescit, et facto agmine in gladios suaviter ruunt, quia aeternae vitae praemia concupiscunt. Producta est ergo Ecclesia in latitudinem, quando per saevitiam persecutorum, (0129D)numerum ei constat crevisse fidelium. Quod autem dixit, salvum me fecit, non moveat, quia ad masculinum genus deducta est; quoniam non videtur absurdum hoc ei nomen aptari, quae constat ex populo. Merito ergo beatorum istud agmen exsultans salvum se dicit factum, quod ad Christianae fidei meruit pervenire fastigium. Quoniam voluit me, id est quoniam me elegit, qui gratis vocat universos; nec prius beneficium accipit quam praestare dignetur; sicut ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16).
Vers. 23. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam; et secundum innocentiam manuum mearum retribuet mihi. Optime utrumque servavit. Et (0130A)prius dixit antequam assumeretur, quoniam voluit me; et nunc dicit: Retribuet mihi secundum justitiam meam, id est secundum voluntatem meam, quam post beneficia ipsius sancto corde gestabat. Innocentiam autem manuum, operam vult significare pietatis, quam divino munere sanctorum virtus exercet. Sed hoc retribuet geminatum sollicite recipiendum est, ne sibi aliquid fallaciter Pelagiana haeresis blandiatur. Dicit etenim Apostolus: De reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 8). Non quia suis aliquid meritis humilis applicabat, sed quia praemissis beneficiis Domini jam deberi posse praemium confidebat. Idipsum Jacobus apostolus dicit: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, (0130B)descendens a Patre luminum (Jac. I, 17).
Vers. 24. Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Viae sunt Domini, dilectio Dei, et charitas proximi, quas constat eos studiosissime custodire, qui nolunt mandata Domini deserere. Subjunxit: Nec impie gessi a Deo meo. Impietatis verbo notati sunt, qui jussa Domini declinare praesumunt. Quod animus devotus Ecclesiae merito dicit refugisse, unde se Creatorem sciebat offendere.
Vers. 25. Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo sunt semper, et justitias ejus non repuli a me. Nunc dicit causas quare vias Domini custodierit, aut impie non gesserit, sicut superius posuit: quia jugiter judicia ejus terribilia cogitabat. Addidit, et justitias ejus non repuli a me. Quod faciunt carnis (0130C)fragilitate superati, qui longa observatione deficientes, aequitatem interdum deserunt, quam coeperant custodire. Hic enim beatus populus nunquam repulit justitiam Domini, quia semper in ejus corde permansit.
Vers. 26. Et ero immaculatus coram [mss. A., B., F., cum] eo: et observabo me ab iniquitate mea. Fructum beatitudinis suae reddidit, et quid proficiat si justitias Domini non repellat, scilicet ut sit immaculatus. Verum non ut ille Dominus, qui peccata non habuit; sed ut iste quem lacrymae supplices a contractis sordibus abluerunt. Sed haec omnia in illum modum accipienda sunt, quem superius exposuimus, ubi verbo geminato ait, retribuet: ne quid sancta humilitas, non de supernis beneficiis, sed de (0130D)se, quod absit, praesumere videatur. Sequitur: Et observabo me ab iniquitate mea. Subtiliter beati vita describitur, qui quando ad aliquam se gratiam Domini pervenisse cognoscit, cavet ne iterum iniquitatis antiquae calamitatibus innodetur.
Vers. 27. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum in conspectu oculorum ejus. Exponit quod superius dixit: Et ero immaculatus coram eo. Nam quando illud esse contigerit, tunc istud sine dubitatione subsequitur, ut secundum justitiam suam, quam ipse tamen donare dignatur, unicuique reddat, et secundum puritatem actuum dignam compensationem restituat. Pulchre autem additum est, in conspectu (0131A)oculorum ejus, quod utique non potest, nisi beatis evenire; ut sicut illi semper corde Dominum contuentur, ita eos jugiter virtus divina respiciat.
Vers. 28. Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris. Cum de justitia superna loqueretur, quia unicuique reddit secundum suorum actuum qualitatem, nunc exponit quemadmodum possit impleri quod lex praecipit observari. Conversatio enim nostra ex prioribus aut ducibus suis maxime similitudinem trahit; dum unusquisque tali ingenio gaudet quali fuerit praeditus ille quem sequitur. Hinc est quod nobis salutaris et moralis regula data est, quod cum sancto viro, id est Domino Salvatore, ipso praestante, sancti esse possimus; sicut ipse dicit: (0131B)Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester (Lev. XIX, 2). Praecipitur etiam ut cum innocentia ejus innocentes esse mereamur. Sic enim de ipso jam dictum est: Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 4). Additur tertium, ut cum electione ipsius eligamur. Ita quippe de ipso Isaias dicit: Electus meus, in quo complacuit anima mea (Isa. XLII, 1). Quod tunc nobis accidit, quando praeceptis ejus salutariter obedimus. Sequitur, cum perverso subverteris, id est cum diabolo subverteris, qui propria iniquitate perversus est. Illos enim iniquissimos reddit quos ad suae obedientiae jura convertit. Quod argumentum nobilissimum dicitur in topicis a persona extrinsecus attributa, quando quis aut de improbis amicis arguitur, aut de bonorum conjunctione (0131C)laudatur.
Vers. 29. Quoniam populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis. Respice quemadmodum prioribus versiculis apte responsum est, qui sanctitati vel innocentiae, nec non electioni Domini sit devotus; et hic salvus faciendus est, cum in die judicii ad dexteram collocabitur. Oculi autem superborum humiliandi sunt, qui cum perverso auctore suo diabolo subvertentur, dum ad sinistram positi, in aeternam cruciationem mittendi sunt. Decenter autem positum est econtra, oculos superborum humiliabis, quia tanto arrogantes in tartari profunditatem descendunt, quanto se altiora contingere putaverunt.
Vers. 30. Quoniam tu illuminas lucernam meam, (0131D)Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. Loquitur adhuc sive Ecclesia, sive populus ille beatorum, mirabili decore verborum. Lucerna enim Ecclesiae Baptista Joannes est, de quo Dominus in Evangelio dicit: Ille erat lucerna ardens, et vos voluistis exsultare in lumine ejus. (Joan. V, 35). Idem 62 ipse in Evangelio dicit: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio (Luc. XI, 33). Sensus ergo talis est: Patri Domino dicit: Quoniam tu lucernam meam illuminas, id est Joannem Baptistam et caeteros apostolos, vel eos qui coelesti lumine radiare noscuntur. Illumina tenebras meas, hoc est per eos reliqua membra credentium, quae adhuc in carnis obscuritate versantur. Lucerna enim noctis est lumen, quae merito (0132A)delinquentibus datur, ut per verbum illuminationis fugiant tenebrosa peccati. Quapropter memento quod hic dicitur illuminare Patrem; illuminat et Filius, sicut in alio psalmo legitur: Deus Dominus et illuxit nobis (Ps. CXVII, 27); illuminat etiam Spiritus sanctus, sicut propheta dicit: Non abscondam ultra faciem meam ab eis, pro eo quod illuxit Spiritus meus super universam domum Israel (Ezech. XXXIX, 29). Quis ergo ita nubilo corde obscurus est, ut sanctae Trinitatis unam naturam, unam coaeternitatem, unam non intelligat esse potentiam?
Vers. 31. Quoniam a te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Insigniter docuit regulam fidei. A te dixit eripiar, non a me. Tentatio vero diabolum significat, qui momentis omnibus tentat, (0132B)ut a bona conversatione nos abstrahat. In Deo meo, id est ejus virtute roborante, obstaculum transgrediar peccatorum, quod inter Deum et homines mortalium construxere nequitiae. Qui murus mortis est, non salutis, nec ad munimen erigitur, sed ad aeternum interitum praeparatur. Bene dixit, transgrediar, non irrumpam, non diruam: quia murus ille humano generi immobilis manet, etiam cum eum sanctis beneficio Divinitatis transilire contigerit.
Vers. 32. Deus meus, impolluta via ejus; eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. Aliud versus iste inchoasse, aliud subjunxisse sentitur. Deus meus, aggressus est dicere nescio quid exorativum, et subjunxit ei exitum inopinatum, impolluta via ejus. Nam si propositio sequentibus (0132C)concordaret, Dei mei dicturus erat, non Deus meus. Quae figura dicitur paraprosdoxia, Latine inopinatus exitus, cum aliud proponitur, aliud explicatur. Impolluta via ejus significat semitam ejus esse purissimam. Sive hoc ad incarnationem pertinet Verbi, quam constat pollutionem non habuisse peccati. Sequitur, eloquia Domini igne examinata. Flamma fidei, lex superna discutitur, quando sciendi desiderio divina eloquia perquiruntur. Sic et Jeremias propheta eloquia Domini mirifica definitione conclusit dicens: Nonne verba mea sicut ignis, dicit Dominus, et sicut securis concidens petram (Jer. XXIII, 29)? Addita est quoque generalis promissio, ut animos relevaret humanos: ne putaretur protectionem non mereri, qui a peccato non fuisset immunis. Dicendo (0132D)enim, omnium sperantium in se, nullus exceptus est, nisi qui in eum sperare neglexerit. Qui versus brevissimus laudum definitionibus explicatur.
Vers. 33. Quoniam quis deus praeter Dominum, aut quis deus praeter Deum nostrum? Hoc contra paganorum dementiam dicitur, qui deos sibi multifaria vanitate finxerunt. Dominum posuit, quia ipsius servi sumus; Deum, quia eum justissime adoramus et colimus. Sed iste Deus Trinitas est inseparabilis, personarum tantum, non substantiae distinctione discreta. Convenienter autem laus Domini breviter praemissa est, quoniam ipse erat in subsequenti parte locuturus.
Vers. 34. Deus qui praecinxit me virtute, et posuit (0133A)immaculatam viam meam. Ventum est ad ordinem tertium, ubi potentiam suam Dominus Salvator exponit. Quod ait: Praecinxit me virtute, et dignitatem significat et fortitudinem. Quod utrumque ipsi convenire manifestum est, qui potestate virtutis suae judicaturus est mundum. Convenienter autem sequitur, posuit viam meam, id est constabilivit atque firmavit, ut nulla saeculi ambitione moveretur. Immaculatam vero viam dicit, vitam purissimam sine sorde delicti, quam ille solus ambulavit, qui peccata non habuit. Sed has omnes allegoricas tropicasque locutiones quae dictae sunt sive quae sequentur, ad incarnationem Domini convenienter aptamus.
Vers. 35. Qui perfecit pedes meos tanquam cervi, et super excelsa statuit me. Frequenter hoc animal in (0133B)Scripturis divinis in bono ponitur, ut est illud: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum (Psal. XLI, 2): ibi, quia nimium sitiunt; hic, quia velociter currunt. Norunt enim saltibus spinosa transcendere, et loca periculose hiantia transilire, sicut ille delicta saeculi humanam salutem pungentia, et foveas profundissimas peccatorum sanctis gressibus transmeavit. Et intende quemadmodum in comparatione cervorum permaneat, qui quando plana fugiunt, montium celsa conscendunt. Significat autem se super omnem creaturarum eminentiam constitutum, sicut dicit Apostolus: Et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 9, 10).
Vers. 36. Qui docet manus meas ad praelium, et (0133C)posuit ut arcum aereum brachia mea. Doceri est ab imminentibus insidiis cautum fieri. Manus operationes significant; praelium, diaboli certamen demonstrat, cum quo spiritualiter confligitur; quia incessabilibus colluctationibus semper armatur. Brachia vero Christi prophetae sunt et apostoli, per quos desiderium suae voluntatis operatus est. His comparat aereum arcum, quia nesciunt Dei servi praedicando mollescere, sed in coelesti fortitudine permanentes, verbis salutaribus emissis, tanquam sagittis eminus jaculatis, devotorum hominum corda compungunt.
Vers. 37. Et dedisti mihi protectionem salutis tuae; et dextera tua suscepit me; et disciplina tua ipsa me docebit. Protectio salutis gloriam significat resurrectionis, (0133D)quando mortali carne deposita, eamdem incorruptibilem et glorificatam resumpsit. Dextera potentia Divinitatis est, quae assumptam humanitatem in aeterna majestate constituit. Et bene se dicit esse docendum, ut veri hominis exprimeret qualitatem.
Vers. 38. Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Incarnationis suae gloriosissimos actus, qui monstrandi erant conversatione sanctissima, dicit esse dilatatos. Vestigia vero viam informationis ostendunt, quam firmissimam reliquit apostolis, ubi ipse gressus imprimens sanctis actibus ambulavit. Haec ergo vestigia ab inimicis infirmanda jure denegavit, quia licet se ventosa mundi procella (0134A)commoverit, ejus tamen vestigia movere non potuit, 63 quae ille ne Petrus in mari mergeretur fixa solidavit.
Vers. 39. Persequar inimicos meos, et comprehendam eos; et non convertar donec deficiant.
Vers. 40. Affligam illos, nec poterunt stare: cadent sub pedibus meis. Istos duos versus de illis intelligi non dubium est qui primo contra Dominum eriguntur, postea conversi ejus pedibus inclinantur; et vitam merentur subditi, qui mortem incurrerant contumaces. Persequitur enim inimicos suos afflictionum diversa clade fatigatos, et comprehendit eos quos ab studio perverso mutaverit. Sed felix est omnino qui capitur, felix qui illas manus evadere non meretur; tunc magis liber redditur, cum fuerit tali (0134B)sorte captivus. Sequitur: Et non convertar donec deficiant. Cum non convertitur Dominus, praeda tunc capitur; et a pravo studio suo desinit, qui vincitur ad salutem. Addidit: Affligam illos, nec poterunt stare. Afflicti quippe diversis calamitatibus, in sua pertinacia stare non possunt, quando vires nequitiae in suis ausibus perdiderunt. Tunc fit illud quod sequitur: Cadent sub pedibus meis. Qui sub pedibus cadit Domini, adversum illum ultra non patitur, cujus jam tuitione vallatur; sed erectus tunc redditur, quando illi fuerit humili satisfactione subjectus.
Vers. 41. Et praecinxisti me virtute ad bellum: supplantasti insurgentes in me subtus me. Hoc jam de spiritibus immundis dicitur, qui ei per contradictiones Judaeorum iniqua certamina commoverunt. (0134C)Praecinctus est enim virtute, quando patientiae fortitudine iniquorum adversa superavit. Ipsi tamen qui contra eum insana conspiratione tumuerunt, ejus sunt judicio sine dubitatione subdendi, ut cum suo instigatore pereant, qui auctori suo credere noluerunt.
Vers. 42. Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Duplicia legis sacramenta versus iste complexus est. Primum est quod dorsum conversionem eorum significat qui ex resistentibus ejus nomini, in salutiferam victoriam fugati, emerserunt subito Christiani, ut Paulus apostolus de persecutore saevissimo, post Domini increpationem apparuit repente discipulus. Secundum est quod odientes se disperdendos esse denuntiat, qui in (0134D)perfidiae suae obstinatione manserunt; sicut de Judaeis animadvertendum est, qui impia voce dixerunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25).
Vers. 43. Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Clamores dicit irritos, quos impii in illa judicatione missuri sunt; sicut in Evangelio de damnandis ait: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 42). Clamores enim isti salvos facere nequeunt, qui salutis auctorem hic temnendum esse decreverunt. Nec erat qui salvos faceret: propter diabolum dicit, quo immittente deliquerunt. Quis enim tales facturus est salvos, cum instigator et princeps eorum sit primus ipse damnandus? (0135A)Sed hi cum viderint spem suam in diabolo corruisse, clamabunt quidem ad Dominum, sed non exaudiet eos: quoniam infructuosa illic agnoscitur poenitudo, ubi jam est justa damnatio.
Vers. 44. Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos. Ubi est illa lingua grandiloqua et ventosa superbia? Usque ad pulverem se comminuendos intelligant, qui Domino pravis mentibus contradicere moliuntur. Et ne putent se quamvis detritos posse quiescere, addidit, ante faciem venti; ut quiescere non possint, cum fuerint imminuti. Bene autem luto platearum comparat peccatores, quod fetidissimis sordibus inquinatur, nec excipitur a conculcatione populi, ut semper ejus fetor iteretur. Delebo eos, id est de medio tollam, (0135B)quod pertinet ad lutum platearum Vim quoque ipsam comparationis intellige: ait enim, ut lutum platearum, quod facile tollitur, quia mollissimum comprobatur.
Vers. 45. Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium: populus quem non cognovi servivit mihi. Ereptus est plane de contradictionibus populi: quando explosis perfidis Judaeis ad gentium fidem devotionemque translatus est. Contradictiones vero illas dicit, quas ei scelerata turba multipliciter ingerebat. Nam quod ait, constitues me in caput gentium, signum dicit fidei Christianae: quia in fronte gentium, crucis habuerunt vexilla radiare. Populum quem non cognovi, id est ad quem non veni, novum, rudem, atque antea non receptum. Servivit autem, credidit dicit, quoniam quicunque credit et (0135C)servit; quod factum est a gentibus, quae non fuerant a Christo carnaliter inquisitae. Nam quid est quod ille non cognoscat, qui renes hominum perscrutatur et corda?
Vers. 46. Obauditu auris obaudivit mihi; filii alieni mentiti sunt mihi. Laus ista gentium, exprobratio est magna Judaeorum; ut servirent qui non viderunt; ut audirent quibus ex ore ejus sacratissima minime verba sonuerunt; sicut scriptum est: Quibus non est nuntiatum de eo videbunt; et qui non audierunt contemplabuntur (Isa. LII, 15). Sed intellectus trahit, ut adjiciamus. Hebraei autem qui viderunt et audierunt, sicut inferius dicit, totum contraria voluntate fecerunt. Quod idem praedicit Isaias: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus (0135D)claude: ne forte videant oculis suis, aut auribus suis audiant, vel corde suo intelligant, et convertantur, et sanem eos (Isa. VI, 10). Quae figura dicitur aposiopesis, id est dictio cujus finis reticetur; ut aut terreatur, aut ad desiderium provocetur auditor. Filii alieni, filii diaboli, quibus ipse in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44), mentiti sunt mihi, quando dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et in veritate viam Dei doces (Matth. XXII, 16). Mentiri enim est contra mentem loqui, et illud lingua promere quod unumquemque constat in animo non habere.
Vers. 47. Filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis. Bene dixit alienos filios claudicasse: (0136A)quia filii Domini rectis gressibus ambulare noscuntur. Nam claudicare proprie dicimus eos qui uno pede sunt debiles. Quod Judaeis accidisse manifestum est, qui Vetus Testamentum carnaliter tenentes, Novi gratiam respuerunt: et hinc factum est, ut una parte debiles mentis suae gressibus claudicarent. Hoc etiam in illa angelica concertatione patriarchae Jacob (Gen. XXXII, 24), quidam asserunt praesagatum, quando tacto nervo, uno pede claudus effectus est. Nec illud vacat quod addidit suis, quia deserentes intellectum legis, suis superstitionibus agebantur; ut non recipientes promissum Dominum Salvatorem, de lavandis manibus et calicibus 64 insanas calumnias commoverent; revera sordidi, sed non tali observatione mundandi. Potuerant enim (0136B)propria faece purgari, si lavacrum sacri baptismatis expetiissent.
Vers. 48. Vivit Dominus, et benedictus Deus meus; et exaltetur Deus salutis meae. Quarti ordinis janua, quae superest, aperitur: ubi iterum Ecclesia catholica loquitur toto orbe dilatata, quae summatim et beneficia refert Domini, et hymnum suavi delectatione profundit. Recte dicebat: Vivit Dominus, quem in suo corde jugi consideratione cernebat. Vivit enim, dixit, praesens est firma credulitate conspectus. Benedictus autem dicitur Deus, cum ei laus celeberrima devotione mentis offertur; sicut et alibi legitur: Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis (Matth. XXI, 10). Intelligitur etiam proprie benedictus, quod ipse omnia propitius benedicat: (0136C)sicut et vivit Dominus, quod ipse vivificet. Haec autem et his similia, sicut saepe diximus, tropicis allusionibus probantur edici. Exaltetur vero posuit, toto orbe credatur. Nam quemadmodum aliter exaltari poterat, qui proprie vocatur Altissimus?
Vers. 49. Deus qui das vindictam mihi, et subdidisti (mss. A., B., F., et subdis) populos sub me. In isto mundo praeconialiter vindicatur Ecclesia, quando blasphemi et infideles ad verae religionis penetralia perducuntur; ut qui ante contumaces exstiterunt, fiant illi proficua devotione subjecti. Ecce vere vindicta pia, salutaris poena, ultio gloriosa. Ipsi enim Ecclesiae subduntur, qui liberi probantur a vitiis; nam qui ab ipsa deviant, mox laqueum noxiae captivitatis incurrunt.
(0136D)Vers. 50. Liberator meus de gentibus iracundis: ab insurgentibus in me exaltabis me, a viro iniquo eripies me. Addidit liberatori laudem, dum dicit, iracundis. Minus est enim periclitantem liberare ab inimicis tepidis, sed multo gloriosius a fervida malignitate succensis. Sequitur decora diversitas, ut quanto altius in iram surrexerunt inimici, tanto amplius exaltaretur illa, quae pertulit. Iniquum virum, schismaticum designat, qui perversi dogmatis iniquitate grassatur.
Vers. 51. Propterea confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi inter gentes. Propterea, propter illa quae superius dicta sunt. Confitebor tibi, id est laudem te per populos Christianos, quorum utique lingua Ecclesiae vox est. Psalmus autem, sicut (0137A)dictum est, opus significat actuale: unde per opera fidelium Deo dicit gratias, quas plus Divinitas noscitur exaudire quam voces. Inter gentes designat universitatem, quoniam erat Ecclesia gentium numerositate dilatanda.
Vers. 52. Magnificans salutare regis ipsius, et faciens misericordiam Christo suo David, et semini ejus usque in saeculum. Exponit qualem psalmum superius dixerit, qui magnificet filium ipsius toto orbe terrarum. Christus ante dicebatur omnis unctus in regem; sicut et de Saule dictum est: Cur ausus fuisti inferre manum in christum Domini (II Reg. I, 14)? In David ergo fecit misericordiam, quia eum, ut titulus dixit, de persequentium ferocitate liberavit. Et semini ejus, Dominum significat Salvatorem, qui secundum carnem (0137B)ab ipsius generatione descendit. Dicit ergo tunc misericordiam factam semini ejus, quando post triduum resurrexit a mortuis, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Usque in saeculum accipitur in aeternum; sicut in superiore psalmo dictum est, usque in finem: haec enim verba idipsum significant, quamvis propter gratiam novitatis variata esse videantur.
Conclusio psalmi. Quam mirabili contextione verborum hujus psalmi drama decursum est, quod variatione personarum semper efficitur, dum vicarius sibi sermo alterutra permutatione succedit! Sed intelligamus quanta sit hujus chori gloriosa societas; ut et ipse quoque Dominus simul dignatus fuerit salutaria verba (0137C)miscere, pro quibus non aspernatus est humilitatem incarnationis assumere. Nam et numerus ipse magna legis sacramenta concludit. Denarius pertinet ad Decalogum Veteris Testamenti, septenarius ad septiformem Spiritum ( ed., Spiritus gratiam); qui in unam societatem deducti, efficiunt decem et septem. Sic praecipua mysteria sanctae legis psalmi istius numero continentur.
EXPOSITIO IN PSALMUM XVIII. In finem psalmus David. Inscriptio ista frequenter exposita est, psalmi dicta referens ad Dominum Christum: de cujus primo adventu propheta dicturus est, unde suscepit inimicus occasum, et humanum genus singulare praesidium. (0137D)Per hunc enim tyrannus ille religatus ingemuit, et absolutus est homo potius, qui mortiferis vinculis tenebatur obnoxius. Memento vero quia de eadem re hic primus est psalmus; sequuntur autem alii quatuor, id est, septuagesimus nonus, octogesimus quartus, nonagesimus sextus, et nonagesimus septimus.
Divisio psalmi. Per totum psalmum prophetae verba sunt. Prima narratio ejus laudat Domini praedicatores, ipse quoque de ejus incarnatione speciosissimis comparationibus verba subjungens. Secunda laudat praecepta Novi et Veteris Testamenti. Tertia ab occultis vitiis purgari se a Domino deprecatur; ut eum sibi dignum (0138A)faciat esse psalmistam. Per quae intelligimus illos solos revera Domini laudes canere, qui ab ejus nesciunt praedicationibus discrepare.
Expositio psalmi. Vers. 1. Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Quamvis et ad litteram possit intelligi, coelos enarrasse gloriam Dei, cum Magos ad Bethleem venientes dux stella praecesserit, quae stans supra cunabula ejus, ostendit Domini Salvatoris adventum (Matth. II, 10), tamen hoc melius ad apostolos convertimus et prophetas, qui de adventu ipsius disserendo, orbem terrarum sanctis admonitionibus impleverunt. In quibus Deus tanquam in coelis habitavit, qui cuncta late complectitur, (0138B)non ex parte, sed tota eos 65 plenitudine suae majestatis ingrediens. Pars enim in Deo non est, sed ubique totus et plenus est. Impio quippe dicitur: Tu quis es, qui enarras gloriam meam (Ps. XLIX, 16)? Sequitur, et opera manuum ejus, id est, ipse homo qui manibus ejus factus est. Sed hoc ad laudem dicitur prophetarum, ut cum sint opera ejus, annuntiare mereantur Creatoris sui reverenda mysteria. Addidit, annuntiat firmamentum, praedicationes scilicet incarnationis ejus, per quam fidei nostrae soliditas inconcussa provenit. Et nota quia hic dicitur, homo Dei manibus factus. Item legitur: Et aridam manus ejus finxerunt (Psal. XCIV, 5). Sed hoc humanae operationis allusio est, quae sine manibus aliquid fabricare non praevalet. Caeterum omnia Deus voluntatis suae (0138C)creavit imperio, sicut legitur: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5).
Vers. 2. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies diei eructabat verbum, quando Dominus loquebatur apostolis. Ipse enim divina claritate irradians, corde purissimis verba coelestis luminis intimabat. Eructabat enim verbum, cum de imis penetralibus sermones in sanctorum notitiam perducebat. Nox autem nocti indicabat scientiam, quando Judas Christum Judaeis prodidit ac tradidit occidendum (Matth. XXVI, 48). Indicare enim pertinet ad proditionem. Tale enim inter se fecerant constitutum, ut illum tenerent, quem fuisset sceleratissimus osculatus. O nefandissimum proditorem, et (0138D)juste a beatorum societate discretum! Per osculum causam fecit venire interitus, per quod humani generis declaratur affectus. Nam quod diem diei et noctem nocti comparavit, argumentum est quod dicitur a pari; sicut et in quadragesimo primo psalmo dicturus est: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI, 8).
Vers. 3. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Negando nullos esse sermones neque loquelas quas apostoli reticuissent, illud videtur praedicare quod linguis erant omnium gentium divina inspiratione locuturi. Sermones quippe ipsorum et loquelae per orbem terrarum praedicationis libertate sonuerunt. Sermones pertinent ad communes (0139A)narrationes, loquelae ad publicas suasiones; quod utrumque apostolos fecisse certissimum est.
Vers. 4. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum; in sole posuit tabernaculum suum. Terram hic hominem debemus accipere, qui et audire possit et credere. Sonus vero miraculorum fama est, quae pro ipsa novitate per gentes singulas excellenti opinione currebat. Fines autem terrae sunt reges, qui quasi termini agrorum sua regna custodiunt; ut non solum ad humiles, verum etiam ad principes gentium Evangelii verba pervenisse declarentur. Sequitur de incarnatione Verbi prophetae sancta praedicatio; ut hoc quod alios gessisse laudavit, ipse quoque fecisse videretur. Ab apostolis quippe transiit ad personam Domini. Quae (0139B)figura dicitur exallage, id est permutatio. In sole, in manifestatione mundi dicit. Tabernaculum, id est inhabitaculum corporis sui. Quod ideo arbitror dictum, in sole positum, ut qui oculum cordis habet purissimum, sacramenti illius claritatem et ferre possit et cernere; qui vero haeretica pravitate confusus est, incarnationis ejus fulgore percussus, erroris sui lippitudine sanctum lumen Domini non praevaleat intueri.
Vers. 5. Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. Et ipse, Christum Dominum dicit, qui tanquam sponsus Ecclesiae suae, processit de thalamo suo, id est de utero virginali. Magna similitudine sacramentum ejus incarnationis exposuit. Ob hoc enim de intacto (0139C)utero processit dispositione mirabili, ut mundum Deitati reconcilians, Ecclesiam sibi sponsi charitate sociaret. Quapropter merito de Virgine natus est, qui Virgini erat sancta copulatione jungendus. Congrue namque sponsus a spondendo dicitur Christus, qui toties promissus est per prophetas. Et bene Christus noster nunc giganti comparatur, quia humanam naturam potentiae suae magnitudine superans, omnia mundi vitia cum suo truculentissimo auctore prostravit. Dicendo enim, ad currendum viam, servavit quod in primo psalmo dixit, et in via peccatorum non stelit (Psal. I, 1). Haec via cursum ejus vitae significat, quam Dominus egit homo natus, hoc est, quia natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Merito ergo dixit, (0139D)viam cucurrit, cujus in nulla mundi ambitione potuit actus haesitare. Haec per allegoricas similitudines decenter expressa sunt, quae aliud dicentes, aliud intelligi persuadent.
Vers. 6. A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. Si diligentius intueamur, totius hic majestas Trinitatis ostenditur. A summo coelo, Pater significatur; egressio ejus, nativitatis Filii, non temporalis, sed coaeterna Patri, quae est ante omne principium, quippe cum ipsum Filium constet esse principium. Occursus ejus secundum hominem dicitur, quia post assumptionem carnis, in utraque natura Christus permanens, ad sedem paternae majestatis (0140A)occurrit. Usque ad summum ejus, iterum secundum deitatem, qua Patri Filius semper aequalis est. Nam cum venit a summo, in nullo minor fuit; cum rediit ad summum, Deus homo aequalis Patri in deitatis substantia, sicut venerat, perseverat, cui nihil humana detraxit humilitas. Nam quod ait: Nec est qui se abscondat a calore ejus, Spiritum sanctum videtur significare, quem post ascensionem discipulis misit. In Actibus enim apostolorum legitur (Act. II, 3) ignem apparuisse, qui supra unumquemque eorum insidens, gentium variis linguis eos faciebat effari. Ipse ergo calor est, a quo nemo possit abscondi, qui deitatis suae potentia uniuscujusque corda cognoscit. Ita hoc uno versiculo, sanctae Trinitatis ingentia sacramenta declarantur. Et intuere quemadmodum licet (0140B)de tribus personis dicatur, consubstantialem tamen servavit unitatem. Sic enim loquitur dicendo, ejus, tanquam de uno: quia sancta Trinitas unus est Deus, sicut legitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI, 4).
Vers. 7. Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas. Ventum est ad secundam narrationem: ubi per sex versus singulae res diversa laude definiuntur. Haec septima est species definitionis quam Graeci κατὰ μεταφοράν, Latini per translationem dicunt, cum rem aliquam sub brevi praeconio quae sit ostendimus. Nunc ad singula 66 veniamus. Lex enim illa, quam per Moysen dedit, irreprehensibilis est, quia perfecta veritate consistit, quae per Dominum Salvatorem non reprehensa, sed potius probatur impleta; ait enim (0140C)in Evangelio: Non veni legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Et ne esset nobis rigoris ejus perniciosa desperatio, adjunxit, convertens animas. Illius enim districtionis metus errantem corrigit, et ad Christi gratiam facit recurrere, cum spem in suis coeperint meritis non habere
Vers. 8. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Hic de Patre dicit: quoniam omnia testimonia quae dedit populo Israelitico, fidelia utique fuerunt, quia plenissima veritate recognita sunt: et sapientiam parvulis praestiterunt, non utique superbis, nec tumida se elatione jactantibus, sed parvulis. Parvuli autem sunt humiles et innocentes, sicut Apostolus monet: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV, 20). Testimonium (0140D)quoque dat Filius, sicut ad Timotheum ait Apostolus: Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato (I Tim. VI, 11). Idem de Spiritu sancto dicit Apostolus: Nam et ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro (Rom. VIII, 16). Vides in illa sancta Trinitate, quam nihil Scriptura divina velit minus majusve sentiri, ut nec ipsa nomina patiatur esse divisa.
Vers. 9. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda. Revera rectae, quia non aliter cognoscitur fecisse quam docuit: quia illorum justitia recta non est, quibus aliud est in ore, aliud in opere. Laetificantes corda, subaudi justorum, qui de judicio Dei laetificantur: (0141A)quia norunt se misericordiae Domini praemia consecuturos, sicut dicit Apostolus: De reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 8).
Vers. 10. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Revera lucidum, quia sincere purum et immaculatum, quale a Patre luminum prodire docet. Hoc illuminat oculos, non istos carnales quos et pecora nobiscum possunt habere communes, sed illos utique interiores qui divino munere spiritualiter clarificantur.
Vers. 11. Timor Domini, sanctus permanens in saeculum saeculi. Videamus quid sibi velit ista definitio. Deum timere non trepida confusio, sed imperturbata constantia est, cujus status nulla temporali (0141B)conversione mutatur, sed in idipsum sinceritate bonae conscientiae perseverat. Nam humana formido cum tempore commutatur, et non est sancta, quia non potest esse proficua; timor autem Dei nihil perturbationis habet. Nam licet recte auctorem suum timeat, scit vere supplicantibus misericordem esse, qui judicat. In omni ergo sanctitate versatur qui suum judicem et timere cognoscitur et amare. Mixta enim cum pavore dilectio, timor est Domini, qui usu saeculari reverentia nuncupatur.
Vers. 12. Judicia Dei vera, justificata in semetipsa. Judicia Dei dicit, ut arbitror, mandata quae in Veteri et Novo Testamento conscripta sunt: quia revera ex judicio sunt prolata. Illud enim judicium singulari numero dicitur, ubi boni malique dividuntur. (0141C)Nam quod sequitur: Desiderabilia, prohibet ad illud tempus futurae judicationis aptari, quia legitur: Vae illis qui concupiscunt diem Domini (Amos V, 18)! Haec autem judicia utriusque Testamenti, quae dicta sunt, veritate immutabili perseverant; et tantum in illis est bonum, ut cum a piis mentibus recipiuntur, veraces faciant et beatos. Hoc enim dant, quod habent: quia necesse est ut justificatione plenum sit, quod justos facit. Peracta est propositae laudis senaria diversitate conclusio, praedicando legem Domini, testimonium Domini, judicia Dei; qui numerus in arithmetica disciplina noscitur esse perfectus. Singulis enim versibus, quasi quibusdam calamis compactis, opera Domini laudis studio probantur esse cantata; ut doceret perfectionem atque convenientiam (0141D)eorum quae sub tali calculo noscuntur esse praedicata. O ingentium rerum stupenda profunditas! Quis aut sufficienter distinguere aut praedicare potuisset opera Domini, nisi de Spiritu sancto probarentur edici? Solus enim praevalet digne de se dicere, qui etiam se potest nosse plenissime.
Vers. 13. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Desiderabilia sunt judicia Domini, sicut dictum est, mandata Novi et Veteris Testamenti, super aurum, quod humana cupiditas affectat ardentissime possidere, propter quod frequenter despicit etiam salutes animarum. Sed quia hoc tantae rei parum est, addidit: Lapidem pretiosum multum, qui in parvissimo (0142A)margarito plurimum valet, et exiguo metalli pondere, ingentem superat pecuniae quantitatem. Sed quoniam inveniri poterant continentes, qui cupiditatem noxiam laudabili parcitate calcarent, addidit etiam sapores praecipua suavitate jucundos, mel et favum. Unde homo nullus excipitur, quamvis continens esse videatur: quia propter Vetus Testamentum superat mel, propter Novum vincit favum. Ista enim faucibus tantum sapiunt, illa mentibus absolute dulcescunt. Quod schema Graece dicitur auxesis, Latine augmentum; paulatim enim ad superiora concrescit.
Vers. 14. Nam et servus tuus custodiet ea; in custodiendo illa retribulatio multa. Cum dicit: Servus tuus, justum significat et devotum. Custodiet ea, dulcedine (0142B)scilicet illa pellectus, quia nequissimis mentibus judicia Domini semper amara sunt. Et inspice quod dictum est, custodiet ea; ut non solum ad tempus earum rerum suscipi videatur affectus, sed usque in ultimum vitae spatium in tali devotione versetur. Post obedientiam praemia subsequuntur, id est retributio multa. Tanta enim divinae clementiae dona sunt, quae nequeunt comprehendi. Sic enim de his Apostolus dicit: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Merito ergo dicta sunt multa, quia comprehendi non poterant universa
Vers. 15. Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine. Ecce janua tertiae narrationis (0142C)aperitur, in qua propheta deprecatur, ut omnia ejus peccata mundentur, quatenus eloquia oris sui in conspectu Domini reddantur accepta. Sed cum tribus modis humanis erroribus excedatur, cogitatione, dicto, et facto, immensum illud delictorum mare sub brevitate constrictum, duobus fontibus emanare testatur. Occultum est quod originale dicitur, in quo 67 concipimur, nascimur, et secreta voluntate peccamus, id est, cum rem proximi concupiscimus; cum nos de adversariis desideramus ulcisci; cum caeteris praestantiores effici volumus; cum cibos appetimus dulciores; et his similia, quae ita pullulant atque surripiunt, ut ante effectum rei multis celata videantur. Quod si haec alicui manifesta reddantur, monente Salomone: Non eas post concupiscentias (0142D)tuas (Eccle. XVIII, 30), illud tamen debemus advertere, quoniam multa peccata sunt quae omnimodis ignoramus, quorum nec origines possumus, nec subreptiones agnoscere. Unde subaudiendum est, delicta omnia quis intelligit? Nam cum dicturus sit in quinquagesimo psalmo: Delictum meum contra me est semper (Psal. L, 5); et alibi: Delictum meum cognitum tibi feci (Psal. XXXI, 5), quomodo non potest intelligi, quod peccans cogitur confiteri? Sed si adjeceris omnia, tunc haec quaestio probatur exclusa.
Vers. 16. Et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. Positum est superiore versu, occultum, quod originale dicimus; nunc dicendum est (0143A)quid sit alienum. Alienum est, quod malis hominibus, sive diabolo suadente committitur, sed fit proprium, quia consensus plectibilis adhibetur. Ex illa enim traduce mortalium massa corrupta, ab hoste spirituali sine divina gratia velociter subvertitur, quia in primo homine per inobedientiam vitiata monstratur. Nam quam facile est antiquo insidiatori infectis vetita suadere, qui potuit liberos atque incorruptos sua calliditate decipere! Quapropter ab originali peccato, unde usque ad saeculi finem vivens nullus excipitur, propheta mundari se petit, quasi adhuc carnalibus vitiis non omnino purgatus. Sed cum dicit, servo tuo, jam se ostendit legi dominicae jure famulari. Dominantur autem errores, cum in eis fallaci voluntate praesumitur: tunc vero imperium perdunt, (0143B)quando ab ipsis homines per Dei gratiam subtrahuntur. Jure ergo propheta immaculatum se confidit fieri, cum eum jam contigerit ab eorum dominatione liberari. Maximum vero delictum est superbia, qua et diabolus cecidit, et hominem traxit [ ms. A., B., F., stravit]. Quantum enim in malo magna sit, hinc datur intelligi, quae ex angelo diabolum fecit, quae homini mortem intulit, et concessa beatitudine vacuavit. Omnium malorum mater, scelerum fons, vena nequitiae; scriptum est enim: Initium peccati omnis superbia (Eccle. X, 15), quam tamen Dominus veniens sua humilitate dejecit.
Vers. 17. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus et redemptor meus. Dicit quando (0143C)eloquia oris ejus Domino placere praevaleant; videlicet, si a vitiis quae superius dixit, reddatur alienus; propter illud quod dicitur peccatori: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Quae est autem meditatio cordis, quae potest ad Dominum pervenire? Spes, charitas, et fides, quae utique digna sunt Deo. Illa enim merentur in conspectu ejus ascendere, quae ipse cognoscitur approbare. Adjutorem vero suum dicit in bonis, redemptorem a malis, ut nemo suis meritis applicet quod coelesti largitate susceperit.
Conclusio psalmi. Quam mirabili ordine totum psalmum gloriosissimus propheta cantavit! Laudavit Domini praedicatores; ipse quoque adventum sacratissimae incarnationis edocuit, magnalia ejus varia definitionum (0143D)qualitate commendans. Reversusque in memoriam fragilitatis suae, a delictis petiit debere se mundari; ut tantorum sacramentorum relator dignus existeret, qui docuit Scripturas Domini a purissima conscientia debere narrari. Numerus quoque praesens, virtutem psalmi declarare sentitur. Nam sicut in Evangelio, decimo octavo anno curvata mulier, jubente Christo, a sua infirmitate salvata est (Luc. XIII, 11): ita se in hoc psalmo petiit peccatis propriis propheta liberari, per hunc calculum significans tempus aptissimum in quo et iste Domini salutifera beneficia mereretur.
EXPOSITIO IN PSALMUM XIX. In finem psalmus David. Jam quia tituli verba nota sunt, de textu psalmi (0144A)aliquid disseramus: ut gratius possit accipi, quando breviter ejus intentio probatur agnosci. Futurorum igitur illuminatione propheta completus, per optativum modum evenire prospera sanctae deprecatur Ecclesiae, quae illi per adventum Domini certissime noverat esse ventura; et nimia charitate completus, illi optat prospera, cujus se membrum esse noscebat. Talia siquidem desideria beati semper appetunt, ut bona sua ibi posita indicent, ubi bene meritorum vota congaudent.
Divisio psalmi. Primo ingressu propheta deprecatur sanctae Ecclesiae bona succedere, ut diversa mundi tribulatione fatigata, Christum Dominum exaudita suscipiat. Secundo deprecatur ut omne consilium ejus rectamque (0144B)fidem Dominus omnipotentiae suae pietate confirmet, promittens fidelem populum non magnificandum potestate mundana, sed divina potentia.
Expositio psalmi. Vers. 4. Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Jacob. Per figuram prolepsin, quae Latine dicitur praeoccupatio, propheta studio magnae charitatis accensus, optat Ecclesiae catholicae provenire, quae longo post tempore fieri posse cernebat. Audiri cognoscimur, quando omnimodis aliquid obtinemus. Dicendo vero, in die tribulationis, tempus gravissimae afflictionis ostendit, quo magno desiderio Dominum deprecamur. Non enim extremis labiis, sed mundo corde tunc petimus quae nobis tribui postulamus. Perscrutandum est quoque quare (0144C)patriarchae Jacob nomen videtur annexum? Hic enim majori fratri subripiens, totius benedictionis gratiam conquisivit, ut et ipse illi cum reliquo populo subderetur. Quae 68 similitudo benedictionis, Christiano populo congruenter aptatur, qui gentem subsequens Judaeorum, eam devotae mentis religione superavit, ut gratiae munere primus donante Domino redderetur. Nam cum dicit, protegat te nomen Dei Jacob, hujusmodi similitudinem a Domino vult intelligi, et novo populo concedendam, quam ille in praefiguratione sanctus patriarcha percepit.
Vers. 2. Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. Optando ait mittat, ut ostendat a Patre Filium missum. Sed hoc verbum charitatis est, non (0144D)subjectionis; sicut et ipse in Evangelio de Spiritu sancto dicit: Expedit vobis ut ego vadam; si enim ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos (Joan. XVI, 7). Sion enim, sicut saepe diximus, mons est, significans speculationem, quae convenit Divinitati: quoniam illi omnia, non ut nobis ex eventu nota sunt, sed ex glorioso suae dispositionis arcano.
Vers. 3. Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Sacrificium sanctae Ecclesiae, non hostia pecudum, sed iste ritus accipiendus est, qui nunc agitur corporis et sanguinis immolatione solemni, quem venturum praevidebat, non quem praetermittendum esse cognoverat. Sequitur, et holocaustum tuum pingue fiat. Holocausti nomine in (0145A)illa prioris sacrificii similitudine perseverat. Holocaustum enim totum dicebatur incensum; quae nunc referenda sunt ad communionis nostrae sanctissimam puritatem. Holocaustum enim per se combustum et aridum est: sed pingue fit atque jucundum, quando a gratia Divinitatis assumitur [ mss. A., B., F., absumitur].
Vers. 4. Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. Post diapsalma positum, venit ad ingressum secundum, adhuc optans Ecclesiae bona, quam sciebat constanter in orthodoxa religione mansuram. Dicit enim: Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, id est secundum intellectum quem habes de Domino Salvatore; ut eum credas unum ex Trinitate passum carne, et pro mundi liberatione (0145B)in crucis patibulo pependisse, ipsum resurrexisse, ipsum sedere ad dexteram Patris, ipsum ad judicandum esse venturum. Addidit quoque: Et omne consilium tuum confirmet, scilicet ut mundi istius illecebras, contemplata Domini promissione despicias, et pericula praesentis saeculi non pavescas, dum futurae resurrectionis praemia laeta semper exspectas. Hoc est enim consilium sanctae matris Ecclesiae, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum credere Deum, a quo creata sunt omnia, et disponuntur universa. Haec bene confirmari propheta deprecatur in populo fideli, per quae novit eum ad aeterna praemia esse venturum.
Vers. 5. Laetabimur in salutari tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur. Impleat Dominus omnes (0145C)petitiones tuas. Cum vir sanctissimus spiritualia bona optaret Ecclesiae, ut se unum ex ejus corpore esse monstraret, suam quoque personam decenter admiscuit. Nam in salutari Ecclesiae, quod est Dominus Christus, laetaturum se esse declaravit, et in ipsius nomine se magnificandum esse testatur, quia ex Christo Christiani fuerant nuncupandi. Magnificari est enim magnum fieri, quippe cum ex vocabulo coelestis Regis nomen est impositum servienti. Sequitur, impleat Dominus omnes petitiones tuas. Fit iterum ad Ecclesiam grata conversio, ut ex tam frequenti voto probaretur nimiae benevolentiae magnitudo.
Vers. 6. Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Haec jam usque ad finem psalmi ex persona loquitur sua. Quae figura dicitur apostrophe, (0145D)id est conversio, quoties ad diversas personas crebro verba convertimus. Dicendo, nunc cognovi, magnam virtutem prophetationis ostendit; ut in praesenti se diceret cognovisse, quod post multa saecula potuit approbari. Salvum fecit Pater Christum Filium resurrectione gloriosa, quando etiam ascendit in coelos.
Vers. 7. Exaudiet illum de coelo sancto suo; in potestatibus salus dexterae ejus. Exaudivit Filium Pater ab incarnatione suscepta, post resurrectionem videlicet, quando Spiritum sanctum de coelo misit apostolis, quem in terris mittendum esse promiserat. Et ut ipsum quoque in deitate sua omnipotentem esse monstraret, sequitur, in potentatibus salus dexterae (0146A)ejus. Salus igitur, quam ipse condidit, potentatus noster esse dignoscitur: quando illa salus nec morbis afficitur, nec doloribus sauciatur, sed potentes nos efficit, cum in sua perennitate custodit. Sensus ergo talis est: Exaudiet Filium Pater de coelo sancto suo: quia in dextera ejus est salus, habens ex propria deitate, quod petere videtur ex carne.
Vers. 8. Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Fidei suae sinceritate confidens, quae muneribus erat Domini contributa, propheta laetatur, despiciens illos qui pomposis curribus evecti, in temporali potius dignitate praesumunt. Duo enim apud antiquos erant genera triumphorum: unum majus in curribus, quod laureatum dicebatur; aliud minus in equis, quod ovatio (0146B)nuncupabatur. Sed ista saecularibus relinquens, in nomine Domini se magnificatum esse confirmat. Non enim currus aut equus magnificant, quamvis in hoc mundo extollere videantur honoribus; sed nomen Domini, quod ad praemia aeterna perducit. Quae figura Graece dicitur syncrisis, Latine comparatio, dum comparatione quadam justiorem causam nostram, quam adversarii demonstramus.
Vers. 9. Ipsi obligati sunt et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. Potenter aperuit fructum praecedentium rerum. Nam humanis honoribus praesumentes, laqueati pravis desideriis suis in mortis foveam corruerunt. Et quia dicturus erat, ceciderunt, praemisit, obligati, quod necesse est illis contingere, qui se videntur nexuosis erroribus obligare. Resurgere (0146C)enim duobus modis dicitur Christianus: quando a vitiorum morte in hoc mundo per gratiam liberatus, in divinis justificationibus perseverat, sicut sapientissimus Salomon dicit: Septies cadit justus, et resurgit (Prov. XXIV, 16). Dicitur et generalis illa resurrectio, in qua justi praemia aeterna consequentur. Sed hic utramque convenire manifestum est; ubi ideo posuit, erecti sumus, quia in qualibet resurrectione, fideles ab humilitate consurgunt, et ad divina praemia sublevantur. Quod argumentum in topicis dicitur a rebus ipsis, quando et adversarios corruisse dicimus, et nos erectos esse testamur.
Vers. 10. Domine, salvum fac regem; et exaudi 69 nos in die qua invocaverimus te. Futurorum desiderio propheta pellectus, illa petit iterum fieri quae (0146D)noverat esse ventura. Dicitur Patri: Salvum fac regem, id est Christus Dominus resurgat a mortuis, ascendat in coelos, interpellet pro nobis, ne diutius nostra vacillet oratio, sed ipso Advocato praesumamus orare, qui nos Patri docuit supplicare, ne nos mortis laqueus possit astringere. Denique hoc sequitur, exaudi nos in die qua invocaverimus te; quod tunc humano generi provenit, quando resurrectionem Domini firme credidit et laetanter aspexit.
Conclusio psalmi. Docuit nos propheta sanctissimus quali pietate debeamus Christo Domino servire: optat illi bona quae noverat esse ventura, quia bene credentium (0147A)mos est illa orare quae desiderant emergere. Sic et in dominica oratione praemonemur: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10); quod etiamsi non oremus adveniet. Sed devotus [ mss. G. et ed., devotum] non vult desinere, quae ventura credit optare. Quapropter affligamur in ejus passione, gaudeamus in ejus resurrectione. Sic enim ipsius possumus dici, si ejus dispensationibus mereamur aptari. Praesentis autem numeri sacramenta sub una summa nequaquam potuimus invenire, sed forte nobis poterunt divisa constare. Duodenarius itaque calculus ad apostolos est videlicet applicandus. Septenarius vero significat hebdomadam, quae ad primam illam pertinet sine dubitatione culturam. Haec in unum sociata, utriusque legis sacramenta concludunt. Sic (0147B)et istius psalmi ad Patrem dicta precatio, Novi et Veteris Testamenti continet reverenda mysteria.
EXPOSITIO IN PSALMUM XX. In finem psalmus David. Ideo titulus hic decimo nono psalmo par est, quoniam et iste quidem de Domino Salvatore, sed sub aliqua diversitate dicturus est. Superior namque continet orationem prophetae, et confidentiam qua liberandus est a cladibus hujus saeculi populus Christianus. Nunc quidam panegyricus de incarnatione ipsius dicitur, et postea deitatis ejus facta narrantur; ut omnes intelligant eumdem esse Mariae semper Virginis Filium, quod Patris Verbum. Duas enim naturas in Christo Domino salutariter credimus, (0147C)Deitatis et humanitatis, quae in unam personam per infinita saecula incommutabiliter perseverant. Quod ideo frequenter repetendum est, quia vitaliter et auditur semper et creditur.
Divisio psalmi. In prima narratione psalmi hujus, verba prophetae sunt ad Deum Patrem de incarnatione dominica. Secunda diversas virtutes ejus gloriamque describit, declarans a parte qua passus, ad quam summam rerum apicemque ipso largiente pervenerit. Tertia idem propheta convertitur ad Dominum Christum, ubi more desiderantium optat illa in judicio ejus fieri quae novit esse ventura.
Expositio psalmi. (0147D)Vers. 1. Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer, Domine, propheta ad Patrem dicit, in virtute tua, id est in omnipotentia majestatis tuae, in qua et Filius regnat, sicut ipse dicit: Omnia Patris mea sunt, et omnia mea Patris sunt (Joan. XVII, 10). Laetabitur rex, id est gaudebit Jesus Christus: de quo in alio psalmo legitur: Deus, judicium tuum da regi, et justitiam tuam filio regis (Psal. LXXI, 2); et in titulo passionis scriptum est: Rex Judaeorum (Matth. XXVII, 37). Sequitur, et super salutare tuum exsultabit vehementer, id est in eo quod per eum salvasti homines, Filius tuus, qui Salvator est, exsultabit. Addidit quoque vehementer, ut quanta est copia in beneficio, tanta sit et gaudii magnitudo.
(0148A)Vers 2. Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. Enumerat propheta Christo Domino secundum carnem, quam ingentia, quam gloriosa collata sint. Desiderium ejus animae fuit, sicut in Evangelio dicit: Desiderio desideravi manducare vobiscum hoc pascha (Luc. XXII, 15). Quod schema dicitur tautologia, id est ejusdem sermonis iteratio; sicut est, Benedicens benedicam te; et, multiplicans multiplicabo semen tuum (Gen. XVI, 10). Sed ille solus est qui desiderio desideravit mori, quando se pro omnium salute offerebat occidi; ut pretiosus sanguis ejus mundum redimeret, ne diabolus eum adhuc iniqua praesumptione vastaret. Voluntas vero labiorum ejus fuit, quando spiritibus imperabat immundis, languores diversos sermonis (0148B)sui sanabat imperio, praedicationes quoque suas devotis mentibus inserebat. Constat enim in nullo voluntatem ejus fuisse fraudatam: quando omnia quae fieri jussit impleta sunt; sicut scriptum est: Omnia quaecunque voluit, Dominus fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV, 6).
Vers. 3. Quoniam praevenisti eum in benedictione dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Post diapsalmatis silentium, venit ad secundum modum: ubi incarnationis ejus potentiam mirabili fulgore describit. Dicendo enim: Quoniam praevenisti, significat humanitatem anticipante divinitatis gratia semper ornari: quia nullus illi quidquam primus offert, quod bonum est, nisi hoc coelesti munere concedatur. Erubescat Pelagianus hoc (0148C)proprium hominis dicere, quod immaculata Verbi incarnatio evidenter legitur accepisse. Benedictio dulcedinis fuit, quando dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Posuisti metaphorice dicitur ab his qui post labores maximos praemio digno coronantur. Quod totum ad naturam pertinet humanitatis, quae a divinitate quod non habebat accepit. In capite vero idem dictum debemus advertere, quantum ad substantiam attinet corporalem. Caeterum deitas non habet membra, quae ubique tota atque perfecta est. Corona enim non improbe circumeuntium discipulorum videtur significare conventum, quia ipsum docentem desiderantium apostolorum circuitus ambiebat. Haec (0148D)erat corona capitis, hoc regale diadema, quod non ornaret impositum, sed de Christo Domino potius ornaretur. In hac enim corona et totius 70 mundi circulum merito poterimus advertere; in quo generalis significatur Ecclesia. Quod schema dicitur characterismos, id est informatio vel descriptio, quae sive rem absentem, sive praesentem personam spiritualibus oculis subministrat. Hoc et in laude, et in vituperatione fieri solet.
Vers. 4. Vitam petiit, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi. Vitam, resurrectionem significat, quam ille petivit dicendo: Pater, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1). Longitudinem dierum in saeculum saeculi, id est indefectam perennitatem, quae nullo fine concluditur. Sed memento (0149A)quod et haec et his similia ab illa dicantur parte qua passus est.
Vers. 5. Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. In capite versus sententiam posuit, quam subter exponit. Sanctae siquidem incarnation magna est gloria in salutari, id est in Verbo Patris. Sed istam gloriam non poterat humanus sensus attingere, nisi eam in subsequentibus mirabili expositione declararet. Hoc schema dicitur epexegesis, Latine explanatio. Nam gloria et magnum decus, tempus videtur significare judicii: ubi in deitate sua apparebit Altissimus, habens gloriam de judicio, decorem de majestate.
Vers. 6. Quoniam dabis eum in benedictione in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. (0149B)Gradatim descendit ad illam gloriam declarandam quam Christus Dominus secundum carnem a Patre clarificatus accepit. Dicit eum dandum esse in benedictione, quae nullo possit fine concludi. Verum haec verba pia examinatione pensanda sunt, ut tantae rei nobis elucere possit arcanum. Multis locis jam diximus suscipiendum esse pro parte membrorum, quod ipsi Domino Salvatori non potest convenire; sicut et Patres nostri similia loca exposuisse declarantur. Quapropter laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, suscipiendum est de unoquoque fidelium, de quibus et alter psalmus dicturus est: Et habitabunt recti cum vultu tuo (Psal. CXXXIX, 14). Laetificari enim de vultu Domini, alterius cognoscitur esse personae; (0149C)quod de Christo intelligi catholica non permittit Ecclesia, quae sic unita Verbo cognoscitur, ut una sine dubio intelligatur esse persona.
Vers. 7. Quoniam rex speravit in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur. Dicit causam quare tantum munus acceperit: quia rex iste qui in passione sua tribus linguis legebatur ascriptus, secundum hominem speravit in Domino, ut agnoscamus, nisi suppliciter postulando, ad ejus non posse nos misericordiam pervenire. Sequitur etiam aeternitatis hujus causa probabilis: quia nescit a Patris misericordia submoveri, qui sperare in ejus gloria perseverat, sicut Salomon dicit: Quis speravit in Domino, et confusus est (Eccle. II, 11)? Et in alio psalmo dicit: Protector est omnium sperantium (0149D)in se (Psal. XVII, 31). Posito igitur in primo psalmo, categorico syllogismo, et in septimo, hypothetico, restat nunc ut enthymema demonstrare debeamus. Enthymema, quod Latine interpretatur mentis conceptio, syllogismus est constans ex una propositione et conclusione, quem dialectici dicunt rhetoricum syllogismum, quia eo frequenter utuntur oratores pro compendio suo. Iste taliter explicatur: Omnis sperans in Domino exsultabit et laetabitur in misericordia ejus; ego igitur exsultabo et laetabor in misericordia ejus. Ista est tertia species syllogismorum per quos dialectici subtilissimis disputationibus quae probare nituntur ostendunt. Nec moveat quod in istis partibus non sunt eadem verba quae dialectici ad instruendos rudes longo post tempore formaverunt; in (0150A)praedicationibus enim sacris argumentum quidem ipsum ponitur, sed sub libertate verborum. Modo reliqua videamus.
Vers. 8. Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Venit ad tertiam divisionem, in qua optat Dominum Christum facere quod eum noverat esse gesturum. Dicit enim: Inveniatur manus tua, id est operatio tua reperiatur: afflictos convertas inimicos, qui a tuis regulis mundi delectatione dissentiunt: de quibus ait Apostolus: Quoniam si cum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati, salvi erimus (Rom. V, 10). Sed isti tandiu dicuntur inimici, donec diaboli suasionibus inducuntur; caeterum quando ad Christum (0150B)Dominum redeunt, et servi et filii vocantur et amici. Sequitur, dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Hic illud judicii tempus advertitur, quando dextera Patris, id est Dominus Salvator judicaturus est mundum; et qui eum oderunt poenae perpetuitate damnandi sunt.
Vers. 9. Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Clibanus est coquendis panibus aenei vasculi deducta rotunditas, quae sub urentibus flammis ardet intrinsecus. In qua similitudine merito peccatores ponuntur, qui in futuro judicio, et moerore animi, et poenali excruciatione torquendi sunt, quia contra regulas Domini obstinata mente vixerunt. Tempus vero vultus Domini dies est judicii, quando (0150C)Filius hominis videbitur ab omnibus; sed soli eum justi etiam divinitatis suae contemplatione respicient. Memento autem quod superius in laude Domini Christi characterismon schema posuerit, per quod honorem ejus et gloriam diversa qualitate gratiarum descripsit. Nunc per eamdem figuram inimicos ipsius dicit variis suppliciis affligendos, ut quantum ille mirabilis, tantum isti redderentur horribiles.
Vers. 10. Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Ordo judicii pulcherrima narratione describitur. Illos enim peccatores qui se pro actuum suorum malignitate discruciant, ira Domini dicit esse turbandos, quando audient: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41); et istam sententiam consequentur, ut perpetua flamma devorentur. Nam (0150D)jussionem Domini nulla mora subsequitur, sed mox ut discernit, impletum est. Iste tamen ignis sic absumit, ut servet; sic servat, ut cruciet; dabiturque miseris vita mortalis, et poena servatrix.
Vers. 11. Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum. Fructus eorum fuerat in terra viventium, si Filio Dei credidissent; sed quia mandatis ejus contumaci spiritu restiterunt, merito fructum illum beatitudinis perdiderunt. Semen eorum, id est vota vel facta peccantium. Bene autem dicuntur semina, unde nascitur unicuique retributio digna gestorum. A filiis hominum efficies alienos, id est a sanctis, 71 quos in haereditatem aeternam tuae misericordiae largitate missurus es.
Vers. 12. Quoniam declinaverunt in te mala, cogita (0151A)verunt consilia quae non potuerunt stabilire. Declinare dicimus mala supra alios pendentia, in alio loco sine iniquitatis causa relidere, quod in passione Domini constat effectum. Nam cum putarent Judaei imperium Romanorum sibi fore perniciosum, si Regem Salvatorem Dominum suscepissent, in ipsum visi sunt mala declinare, quae sibi credebant Romanis ulciscentibus evenire. Cogitaverunt enim consilium dicendo: Expedit unum pro omnibus mori (Joan. XI, 50). Quod non potuerunt stabilire, id est ad votum suum perducere. Nam nescientes vera dixerunt, oportuit unum pro omnibus mori. Verum quidem dictum, sed malo voto prolatum est; et ideo de tali facto subituri sunt poenam, quia non habuerunt sinceram conscientiam. Quod schema dicitur amphibologia, id est dictio ambigua, (0151B)dubiam faciens pendere sententiam. Consilium est enim aliquid aut faciendi, aut non faciendi ratio deliberata.
Vers. 13. Quoniam pones eos deorsum, in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. Positi sunt deorsum Judaei, quando vitio suo terrena sapientes, non meruerunt coelestia contueri. Sed vultus eorum, id est mala intentio ipsorum, ad reliquias Domini, hoc est ad passionem aptata est; ut cum illi se inferre crederent dispendium mortis, salus fieret absolute generalis.
Vers. 14. Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas. Exaltare dicitur, id est resurrectione magnificare. Tunc enim ab humilitate suscepta exaltatus cognoscitur, quando in gloria (0151C)sua resurrexisse probatus est. In virtute tua, id est in Deitate Verbi, per quam dixisti: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18). Cantare vero est verba Domini ore proferre. Psallere autem, mandata divina bonis operationibus constanter implere. Haec enim duo sunt quae a nobis omnimodis expetuntur, ut laudes Domini fideliter ore cantemus, et opere nostro ipsius mandata faciamus.
Conclusio psalmi. Ostensa nobis est imago coelestis Regis mirabili descriptione veritatis, ut quem Judaei non meruerunt praesentem cognoscere, auditu auris mundus eum crederet advenisse. Meminerimus autem quod psalmus (0151D)iste tertius est ex his quos de duabus naturis evidentius locutos esse collegimus. Hanc tamen regulam noveris in omnibus custoditam; ut in eis psalmis, et duae naturae et una persona esse declaretur; quatenus salutari brevissimoque compendio, et illi destruantur qui duos filios esse mentiuntur, et illi qui unam naturam in Christo Domino callida perversitate confingunt. Dicite, qui vos putatis sapientissimos viros, quid est illud quod ad Corinthios scribens ait Apostolus: Tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28)? Nam si ex deitate et humanitate una natura facta esset, ut creditis, qualis, rogo, substantia in aeternum Patri potest esse subjecta? Restat ut vos Arianus error absorbeat. Necesse est enim confiteri (0152A)vos quia Verbum Patri potest esse subjectum, quamvis aliqui Patres Christi membris hoc aptandum esse putaverint. Quocirca parum tibi fortasse visum est quod Eutychis errore tenebaris obnoxius, nisi te et Ariana calamitas juncto fasce deprimeret? Auctores suos errores singuli damnaverunt: de te autem quid faciant, quem duplex culpa condemnat? Mox ut ad conflictum veneris, statim Nestorianum vocas orthodoxum. Habemus contra te judicia tua; hoc aliis pro crimine dicis, quod tu tibi persuasisse cognosceris. Exstat hic denarii numeri duplicata societas; ut sicut haec parilitas unam summam designat, ita psalmus iste utriusque legis unum Dominum proclamet auctorem. Est enim in istis decadibus virtus eximia; et quoties se geminant, toties ingentium rerum sacramenta (0152B)declarant.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXI. In finem pro susceptione matutina psalmus David. Sive in finem, sive psalmus, sive David quid significet, frequenter expositum est. Restat ut pro susceptione matutina, quod adhuc novum esse cognoscitur, explanare debeamus. Susceptio matutina est tempus resurrectionis, sicut dicitur in Evangelio: Una sabbatorum valde diluculo, venit Maria ad monumentum (Joan. XX, 1), etc. Susceptio enim fuit, quando Dominus Christus mortale corpus veteris hominis conditione deposita, in magnam gloriam clarificatus assumpsit: cui omne genu flectitur coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II, 10). Matutinum autem dictum (0152C)est, quasi mane primitivum, quod tempus innumeris locis ad resurrectionem Domini constat aptatum. Sed cum in hoc psalmo multa de sua passione constet esse locuturum, videamus cur ejus titulus solam resurrectionem commemorare voluerit. Saepe enim significatur per id quod sequitur, illud scilicet quod praecessit; ut cum dicimus mane factum, intelligamus noctem quoque praecessisse; similiter cum dicimus manumissum, intelligamus servum fuisse; et his similia. Quae figura dicitur synecdoche, cum per id quod sequitur possumus intelligere quod praecedit. Unde dubium non est commemorationem factam resurrectionis indicare nihilominus et beatissimam passionem. Hinc autem quae sit virtus et claritas psalmi, absolute datur intelligi, quod eum matutinae (0152D)lucis nomine praenotavit: quoniam passionem Domini Christi, quam narrat, saluti generis humani constat esse concessam.
Divisio psalmi. Per totum quidem psalmum loquitur Dominus Christus; sed primo capite derelictum se clamat a Patre, ut dispensatam scilicet susceperit passionem, potentissimam humilitatem suam hominis subjectione [ ms. G. et ed., hominum abjectione] commendans. Secundo loco passionem sacram diversis comparationibus prophetavit, deprecans ut a saevientibus inimicis suis, divina protectione liberetur. Tertio commonet Dominum laudare Christianos, 72 quia in resurrectione sua catholicam respexit Ecclesiam; ut (0153A)audito tanto miraculo in saluberrima fidei constantia permanerent: ne passione tantum prophetata, imbecilla se hominum corda turbarent. Quem psalmum paulo sollicitius audiamus, est enim ingentium rerum admiratione plenissimus; ut quid in hac vita contemnendum, et quid in alia esset sperandum, capitis ipsius commonitionibus nosceremus. Nam cum multi psalmorum breviter de Domini passione meminerint, nemo tamen eam tanta proprietate descripsit, ut non tam prophetia quam historia esse videatur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Dominus Christus omnia praevidens atque dispensans, (0153B)cui futura cuncta praesentia sunt, quasi jam vicina passione permotus exclamat: Deus, Deus meus. Haec tamen verba accipienda sunt ab humanitatis ipsius natura. Naturam autem dico esse virtutem vigoremque substantiae. Nam et repetitio ipsa affectum necessariae orationis ostendit; ut illum geminato nomine charissimus Filius invocaret, quem sibi non mundanam salutem, sed claritatem aeternae majestatis noverat utique praestaturum. Δέος sermo Graecus est, qui Latine interpretatur timor. Pro qua re, ut arbitror, majores nostri Deum a timore appellandum esse voluerunt: unde quidam ait gentilium poetarum: Primus in orbe deos fecit timor. Nam cum dicit: Respice in me, celerrimum sibi resurrectionis provenire deprecatur auxilium. Sequitur, quare me dereliquisti? (0153C)Istud quare, nonnullam afferre cognoscitur quaestionem; ut ille sapientiae Magister consubstantialis [ ms. G., consubstantialis Patri] et enarrator Patris, ita sit vicina carnis suae morte turbatus, ut quasi nescius interroget Patrem, quare ab eo fuerit derelictus? Sed haec et his similia ad humanitatem respiciunt exprimendam. Caeterum nec in ipsa passione absens illi credenda est fuisse divinitas, cum dicat Apostolus: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed passus est impassibilis per passibilem quam suscepit humanitatem; et immortalis mortuus est, et qui nunquam moritur resurrexit. De quo loco Pater Cyrillus ita pulchre locutus est (Lib. IV adv. Nestor., pag. 107): Gratia vero Dei pro omnibus gustavit mortem, tradens ei proprium corpus, (0153D)quamvis naturaliter ipse vita sit et resurrectio mortuorum. Similiter et beatus Ambrosius (Lib. de Incarn. Dom., cap. 5): Idem patiebatur, et non patiebatur; moriebatur, et non moriebatur; sepeliebatur, et non sepeliebatur; resurrexit, et non resurrexit. Sic et hominem dicimus hodieque pati, mori, sepeliri, cum tamen anima ejus nullo fine claudatur. Quapropter derelictum se sub interrogatione testatur, quia revera manibus impiorum tradi non poterat, nisi majestatis ejus potentia talia fieri permisisset; sicut in Evangelio dictum est: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data fuisset desuper (Joan. XIX, 11). Clamat etiam quae patitur humana susceptio, blasphemas voces, et impias murmurationes abjiciens; dicit enim (0154A)longe a se fieri verba quae delicta parturiunt. Salus enim erat sanctae animae, si sermones delinquentium non haberet; sed virtute patientiae lubens sustineret, quod divina dispensatione pateretur; sicut ipse in Evangelio dicit: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39); et subjunxit: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Dicit etiam a membris suis: Verba delictorum meorum. Ille ergo qui peccatum non habuit, nostra delicta sua dicit esse peccata; sicut et in alio psalmo ipse dicturus est: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita (Psal. LXVIII, 6). Audiamus ergo vocem membrorum ex ore capitis, et intelligamus ex nostra persona merito fuisse locutum, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum: unde Apostolus (0154B)dicit: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21). Nam et in ipsa lege peccata appellabantur quae pro peccatis offerebantur.
Vers. 2. Deus meus, clamabo per diem, nec exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi. Per diem clamabat humanitas Verbi, quam non circumdabant tenebrae peccatorum; nec tamen constat auditam, cui nulla praepedire videbatur offensio. Audiat hoc querulum genus humanum, quod petitiones suas desiderat sine dilatione compleri. Petit, sicut dictum est, humanitas Verbi, quae merebatur audiri; quam tamen ideo non constat auditam, ut ejus sacro sanguine probrosa mundi crimina lavarentur. Hoc etiam et aliis docetur exemplis. Paulus petit (II Cor. XII, 7, 8) ut ab eo carnis stimulus tolleretur, nec tamen auditur (0154C)a Domino. Diabolus precatur (Job II, 5) ut Job sanctum virum saevissima calamitate percelleret, et constat ei mox fuisse concessum. Sed Apostolo votum suum implere negabatur ad gloriam, diabolo vero dabatur ad poenam. Sic non audire frequenter expedit, quamvis nos desideria dilata contristent. Addidit quoque clamasse se nocte, id est in tribulatione, cum etiam peccatores soleant frequenter audiri. Subjunxit: Et non ad insipientiam mihi, subaudiendum reputabis. Duo sunt enim genera petitionum: quando petimus honores, divitias, inimicorum vindictam, et caetera hujusmodi, insipienter petimus, quia mundana desideramus; quando autem postulamus ut a periculis liberemur, ut nobis vita concedatur aeterna, non stulte (0154D)petimus, sed convenienter oramus. Petebat ergo Mediator Dei et hominum Christus non insipienter, sed prudenter; et tamen non constat eum auditum, quia mundi redemptio sic erat Domino dispensante ventura.
Vers. 3. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Postquam se dixerat auditum non fuisse: ne quis putaret Deum Patrem proprium Filium non amare, quia eum dissimulavit audire, de quo ipse testatus est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17); adjecit magnae dilectionis indicium, dicendo: Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In sancto habitas, incarnationem suam declaravit; sicut et in alio loco dicit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum (Psal. LXXXV, 2). Laus Israel, (0155A)per modum definitivum dicitur quid sit Pater, id est laus Israel. Deum quippe videntium ipse revera laus est, qui sanctis omnia gloriosa concedit. Et est tertia definitionis species, quae Graece ποιότης, Latine qualitativa dicitur. Haec dicendo quid, quale sit, hoc unde agitur, quid sit evidenter ostendit.
Vers. 4. In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos. Ne duritiam quisquam putaret 73 Patris, sicut dictum est, quod se Filius non profitetur auditum, tanguntur ab ipso breviter illa quae gesta sunt. Eripuit enim populum Israel de terra Aegypti; eruit tres pueros de camino; liberavit Danielem de lacu leonum; et alia seu quae fiunt, seu quae leguntur innumera. Sed cum haec tanta supplicantibus sive praestiterit, sive praestet, tamen Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (0155B)(Rom. VIII, 32), ut implerentur videlicet Scripturae, et salus mundi ipsius passione proveniret. Patres autem suos quod Christus Dominus dicit, ex illa parte debet intelligi, qua et fratres suos apostolos vocavit; sicut in Evangelio post resurrectionem suam dixit: Vade ad fratres meos, et dices ad eos: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum (Joan. XX, 17).
Vers. 5. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi. Certissima est sententia quae demonstrat effectum. Necesse est enim ut ad utilitatem suam audiatur qui clamat ad Dominum. Quanti enim martyres ab infidelibus non credebantur audiri, dum eos corporalis poena consumeret; sed illi potentius auditi sunt, qui coronam martyrii (0155C)percipere meruerunt. Dominus ergo justos suos semper exaudit, sed quemadmodum illis expedire cognoscit. Nec vacat quod speraverunt frequenter iteravit; figura est enim quae Graece dicitur epembasis, Latine iteratio, quoties per singula commata ad decorem maximum verba geminantur. Non sunt confusi, quos utique venturos constat ad praemium. Non enim confunditur, qui bonum desiderium suum adipisci posse monstratur.
Vers. 6. Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum et abjectio plebis. Hoc per figuram dicitur tapinosin, quae Latine humiliatio nuncupatur, quoties magnitudo mirabilis rebus humiliimis comparatur; sicut Apostolus ait: Infirma mundi hujus elegit, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Vermis, (0155D)nimia quidem videtur abjectione temnibilis, sed magni continet sacramenta mysterii: nascitur absque concubitu, repit humilis, movetur sine sonitu. Quae si consideres, non immerito Dominum Christum vermem appellatum esse cognosces. Vermis ergo quia mortalis, quia de carne sine permixtione humani seminis natus est, quia viae ipsius silentiosae et humiles exstiterunt. Comparat enim se Creator humillimis creaturis suis, ne quid aestimares abjectum, quod ipso noscitur auctore formatum, sicut scriptum est: Fecit Deus omnia valde bona (Gen. I, 31). Sic et ipse David doctorem secutus, minutissimo se pulici coaequavit (I Reg. XXVI, 20). Ipsa enim virtus est religionis, ut quanto se plus unusquisque exemplo Creatoris (0156A)humiliat, tanto amplius exaltetur ad gloriam. Non homo, id est non peccator, quod in illo esse non potuit. Homo ergo dicitur, quantum pertinet ad humanam naturam. Idem non homo appellatur: quia quod est proprium hominis, peccata non habuit. Nam et diabolus in Evangelio dictus est homo, ut est illud: Inimicus homo superseminavit zizania (Matth. XIII, 25). Unde hoc nomen esse constat homonymum. Opprobrium autem hominum fuit quando eum sputis innumeris compluebant, et alapis sacrilegis verberabant. Abjectio plebis fuit, quando Pontius Pilatus (Matth. XXVII, 27) dedit turbis potestatem, quem vellent sibi dimitti: illi Barabbam eligentes, Christum Dominum potius abjecerunt.
Vers. 7. Omnes qui videbant me aspernabantur me; (0156B)locuti sunt labiis, et moverunt caput. Omnes, de malis tantum suscipiendum est; nam si misceas fideles, non potest stare sententia. Quae figura Graece dicitur synecdoche, Latine a toto pars. Aspernabantur ergo Judaei Dominum Salvatorem, quando dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere (Matth. XXVII, 42), et caetera. Proprie autem posuit labiis eos fuisse locutos. Tales enim ore, non corde fabulantur, quibus non provenit firma, deliberatione sententia. Quid tamen isti labiis loquebantur? Si Filius Dei est, descendat de cruce (Ibidem, 40). Istud enim animo discrepante videbantur tantum labia personare. Nam ut per iracundiam, non per rationem probares dictum, adjecit, moverunt caput, quod minantes faciunt, non judicantes.
(0156C)Vers. 8. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Hoc per figuram dictum est a Judaeis, quae Graece dicitur ironia, Latine irrisio, aliud quam conatur ostendens. Verba siquidem ista specialiter Evangelii sunt; dicebant enim Judaei, quando pendebat in cruce: Speravit in Domino, liberet nunc, si vult, eum (Matth. XXVII, 43). O coelestis integritas! Nonne videmur hic potius Evangelium recensere quam psalmum, quando tanta veritate completa sunt, ut non futura, sed transacta esse videantur? Merito, ne quid aut excusabile perfidis, aut fidelibus relinqueretur ambiguum
Vers. 9. Quoniam tu es qui abstraxisti me de ventre: (0156D)spes mea ab uberibus matris meae. De ventre utique virginali, qui jam tunc ab originalis peccati vitio sequestratus, tanquam sponsus processit de thalamo (Psal. XVIII, 6). Inde se dicit abstractum, unde humanitas tenebatur obnoxia. Sive illud accipiendum est, quoniam de utero matris jure se a Domino dicebat abstractum; ut ostenderet nativitatem illam dominica virtute perfectam: ne incredibilis videretur virginis partus, dum esset Domini operatione completus. Et ut declararet perfectam humanitatem, quam assumere atque monstrare dignatus est, ab initio vitae suae spem suam dicit in Domino posuisse. Verum hic quoque incomprehensibilis sanctitas, et singularis ostenditur magnitudo. Nam cui alii datum est Divinitatem agnoscere, quem adhuc potuerant (0157A)ubera materia lactare? Incipiens ergo aetas dicebat, ad quod aliorum vix poterat pervenire maturitas.
Vers. 10. In te jactatus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu. Ut homo ista locutus est. Nam cum se dicit jactatum in Domino, ostendit ab humana iniquitate se fuisse discretum. Quod autem sequitur: Ex utero matris, ad errorem pertinet Synagogae, unde eum perfidia Judaeorum constat expulsum. Caeterum sine Deo non fuit nec ipsa conceptio. Nam sicut homo in iniquitatibus concipitur, sic in ipsa incarnationis origine Domini Christi, divina substantia humanitati juncta atque adunata declaratur; sicut et ab angelo Mariae semper virgini prophetatum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod (0157B)nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35).
Vers. 11. Ne discesseris a me: quoniam tribulatio proxima est, et non est qui adjuvet. Metu mortis 74 et ista prolata sunt: quia dicturus erat: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Tribulationem vero dicit mortis cogitationem, quae longe post saeculis imminebat. Quam ideo denuntiat proximam, ut assumptio verae carnis tristitiam ostenderet passionis: sive quia illi vicinum est omne quod venturum est, sicut propheta dicit: Quoniam mille anni ante oculos tuos, sicut dies hesternus qui praeterivit (Psal. LXXXIX, 4). Sive tribulationem dicit proximam, quia erat in sua carne passurus. Nam quicunque (0157C)damna facultatum, orbitates filiorum, amissiones bonorum, vel alia hujuscemodi sustinet, longinqua sibi mala cognoscitur sustinere: cum vero in carne sua quis patitur, tunc illi proxima tribulatio copulatur. Quod autem dicit: Et non est qui adjuvet, puritas petentis, et virtus Divinitatis ostenditur: quia si Deus non adjuvet, nullus est qui eripiat periclitantem. Consideremus ergo si debemus aliquando ab ipso dividi, qui nullius, nisi ipsius tantum possumus miseratione salvari.
Vers. 12. Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me. Oratione decursa, quam in passionibus suis semper praemittit, sicut eum fecisse tempore traditionis, Evangelistarum dicta testantur, ne se fidelium vota praecipitare forsitan inconsulte (0157D)praesumerent, venit ad secundam partem, ubi per allegoricas comparationes crucifixionis suae revelat arcanum. Et nota quia futura pro praeteritis ponit, ut durissima corda Judaeorum, quasi peracta veritate convinceret. Quae figura dicitur prolepsis, Latine praeoccupatio, quando refertur aliquid per tempus praeteritum, quod adhuc creditur esse venturum. Totum factum est, ne periret incredulus; sed ipse sibi exstitit reus, qui sequi toties contempsit admonitus. Vituli multi, populi sunt videlicet Judaeorum, qui ignorato Dei jugo, inconsiderata procacitate lasciviunt, simul petulantes et fatui, qui gressus suos nulla moderatione distinguunt, sed vagi ac penduli ad iniqua consilia quibusdam saltibus efferuntur. Tauros pingues, principes Judaeorum designat, qui in vicem (0158A)tauri malitiam superbiamque suam erectis cervicibus inflaverunt, et innocentis sanguinem truculentis cornibus effuderunt. Apte vero addidit pingues. Tunc enim ipsum animal nimis redditur inquietum, quando pinguedine multa refertum est; et de mansueto ferox efficitur, cum praesumptione luxuriantis corporis animatur. Quod si adhuc altius auctoritatis verba pensemus, circumdederunt, potest trahi ad eos qui illum cum gladiis et fustibus ambierunt: obsederunt autem, ad illos qui sepulcrum ejus custodierunt, ne a discipulis occulte raperetur. Obsidio enim dicta est, quasi hostium insessio, id est hostilis circumdatio.
Vers. 13. Aperuerunt in me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Metaphora introducta est a consuetudine ferarum, quae avide os aperiunt quando aliquid (0158B)deglutire contendunt. In me autem dixit contra me, cum detestabili adunatione dicebant: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Os suum, revera suum, quod non illis sapientia aperuit, sed cogitatio scelerata reseravit. Audiant utrumque Pelagiani, quando Judaei nequitiam locuti sunt, ipsi os suum aperuerunt. In bono autem legitur: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). Quod autem dixit, sicut leo rapiens et rugiens: rapiens pertinet ad insanissimam seditionem, quando eum raptum traxerunt ad tribunal praesidis audiendum; rugiens ad blasphemas voces, quibus clamaverunt: Crucifige, crucifige. Quod utrumque feris merito comparatum est, quando insani populi consilium rationabile (0158C)perdiderunt.
Vers. 14. Sicut aqua effusa sunt [ed., effusus sum], et dispersa sunt omnia ossa mea. Comparatio ista non minimum continet sacramentum. Dispersa sunt omnia ossa ejus, id est firmi ac fideles apostoli, quando dixit eis: Ecce ego mitto vos velut agnos in medio luporum (Matth. X, 16): tunc illi sicut aqua effusi sunt. Aqua enim quando funditur, et rigat et abluit: sic illi orbem terrarum divino imbre satiantes, peccatorum sordibus abluerunt.
Vers. 15. Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Cor suum, voluntatem suam dicit, quae in Scripturis divinis clausa tegebatur; sed impleta passione, omnis veritas de adventu ejus promissa revelata est. Bene autem legis mysteria (0158D)comparata sunt cerae, quae tunc splendorem reddit, quando in usum luminis calore liquefacta dissolvitur. Ventrem vero suum dicit Ecclesiam catholicam: ubi tecta verba praedicantium, venientu temporis plenitudine, patuerunt. Inde est et illud, quod velum templi in passione Domini constat scissum; revelata sunt enim tali facto illa quae tegebantur occulta.
Vers. 16. Exaruit velut testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxerunt me. Virtutem Christi testae non putemus incongrue comparatam, quia sicut illa fornace durescit, et fortior redditur igne decocta, sic passione Domini virtus ejus solidata est, quae prius quasi lutea videbatur incredulis. Lingua vero sua significat praedicatores (0159A)apostolos, qui adhaeserunt faucibus Christi, dum ejus mandata custodierunt. Ille enim in faucibus Dominicis manet, qui divino adjutorio ipsius praedicationem custodit. Sed quomodo se dicit in pulverem deductum, cujus caro non pertulit corruptionem? Sed hoc ad votum intelligendum est immanium Judaeorum, qui se putabant Christo mortem dedisse communem, in qua crederetur usque in pulverem fuisse perductus: sive magis a membris suis, id est ab Ecclesia dicat se usque ad pulverem fuisse perductum; dum sors ista humanae conditioni videbatur esse communis.
Vers. 17. Quoniam circumdederunt me canes multi; consilium malignantium obsedit me. Hic mirabili proprietate passionis suae sacramenta describit. Canum (0159B)igitur natura talis est, ut ignotis hominibus nullatenus acquiescant, sed importunis atque assiduis latratibus arceant, quos notitia domesticae conversationis ignorat. His ergo Judaei justissime comparantur, qui novam doctrinam Domini minime recipientes, contra eum ferocissimis vocibus oblatrabant. Doctrina vero nova est, sicut Evangelista dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34); quod etiam Isaias propheta testatur dicens: Vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia (Isai. XLV, 19). Patenter autem describitur actus ille Judaicus; fuit enim consilium malignantium, quando cogitabant Dominum Jesum dolo tenere, mortique tradere. 75 Malignantium quippe dicit, maligna cogitantium. Et merito se fatetur obsessum, quia in ipso erat civitas (0159C)Jerusalem, quam hostes fidei Christianae in eodem obsidere videbantur.
Vers. 18. Foderunt manus meas et pedes meos. Sed antequam ad Passionis ipsius veniamus exordium, perscrutandum est cur talem sibi elegerit mortem qui dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18)? Primum, quod crucis ipsa positio talis est, ut pars ejus superior coelos petat, inferior terras non deserat, fixa infernorum ima contingat, et velut quibusdam brachiis extensis, latitudo ejus totius partes appetat mundi, jacens vero quatuor cardines orbis designat. Sic in parvo posita, cuncta videtur esse complexa. De cruce Domini dico, quae de poenali malo peccatorum, facta est beata redemptio: postea (0159D)tribuens salutis bonum, quae pridem dabat interitum: patibulum salutare, mors indicans vitam, humilitas divinam proclamans summitatem; ut Christum in coelo, Christum in terra, Christum per cunctum orbem, Christum quoque ad inferna per figuram crucis esse cognoscas. Quod si aut ferro truncatus, aut ignibus fuisset absumptus, aut lapidibus oppressus, aut fluctibus demersus, aut alia qualibet morte praeventus, quo signo, rogo, diabolus pelleretur? Quo vexillo frons Christianorum tuta mansisset? Qua figura corporis et animae firmaretur infirmitas? Nulla mors tantae majestati melius convenire potuit, nisi quae nobis perfectae salutis indicia dereliquit. Provisum est etiam ad credulitatem nostram, ut altius (0160A)configeretur, videretur a multis, crederetur a plurimis. Et ne Deum quispiam dubitaret, in cujus passione tot et tanta miracula convenissent, Per universum mundum tenebrae factae sunt, terra tremuit, petrae scissae sunt (Matth. XXVII, 45); ut orbis passum evidenter suum testaretur auctorem. Sic istam crucifixionem totum mirabile habere decuit, quae templum pii Redemptoris excepit. Quapropter merito a Christo electa est crux, in qua et singulariter occumberet, et communi sorte moreretur.
Et quamvis passionis dominicae ad litteram simplex hic videatur esse narratio, tamen aliquid nobis et spiritualiter sentiendum actus iste significat. Manus Christi Judaei violaverunt, quando ejus miraculis nullatenus credere maluerunt. Manus enim significant (0160B)operationes quas in diversorum languoribus medicus coelestis exercuit, ut eorum obstinata duritia signorum virtutibus molliretur. Pedes quoque foderunt, dum ejus apostolos, per quos fides Christiana in gentibus ambulavit, lacerandos esse putaverunt. Sic futurae causae in ista Domini crucifixione praedictae sunt. Foderunt autem, non transitorie debemus accipere, quia terra tunc varios fetus germinat, quando hominum studio cognoscitur exarata. Quod contigit in corpore Domini Salvatoris; illud enim clavis affixum, lancea perforatum, fructum nobis intulit sine fine mansurum. Quapropter jam non pertimescimus dicere Deum carne passum, Deum mortuum pro salute cunctorum. Unde Pater Augustinus mirabiliter et solito more declaravit, dicens (0160C)(Serm. 39 de Temp.): Res vetusta erat ut homo moreretur; quod ne semper valeret in homine, res nova facta est ut Deus moreretur; sicut et Apostolus ait: Nos autem praedicamus Christum, et hunc crucifixum (I Cor. I, 23). Et ne filium Virginis (ut quidam dementium putant) alium fortasse sentires, adjecit: Christum utique Dei virtutem, et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Quid enim tam stultum, tam infirmum videtur incredulis, quam cum audiunt Deum, Dei Filium crucifixum pariter et sepultum? Sed placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (Ibidem, 21). Incarnatio siquidem Domini, misericordiae ipsius est mirabilis altitudo, inaestimabile donum, incomprehensibile (0160D)mysterium: unde aut rectis mentibus provenit salus, aut perversis sensibus generatur interitus.
Vers. 19. Dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Forma crucis mira proprietate depicta est; ut omne corpus in ea sic dicatur extensum, quatenus ejus ossa humanis oculis numerabilia viderentur; ut quod caro superducta celaverat, nimia tensione corporis appareret. Sed videamus utrum poena dicenda sit, an tribunal; damnatio, an disceptatio: ubi quasi in regali solio constitutus, increpantem reliquit reum, confitentem reddidit protinus absolutum. Quo facto ille humani generis Miserator eximius, quid sanctis suis praestaturus (0161A)esset, in Latronis subita confessione monstravit. Dinumerata sunt etiam ossa ejus, id est apostoli, sive reliqui Christiani, quando persecutione facta truculentium Judaeorum, ne in majorem numerum convalescerent, quaerebantur exstingui. Sequitur etiam incredulitatis eorum detestabilis obstinatio; ut non aliquid transitorie aut casualiter fecisse videantur: sed dicit eos considerasse et conspexisse; et cor eorum lapideum tot miraculis non fuisse mollitum. Petrae scissae sunt, terra tremuit, sol amictu se tenebroso, ne tantum scelus videret, abscondit; et (proh dolor!) iniquitas in ipsorum oculis defixa, in sacrilegio suo mansit immobilis.
Vers. 20. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Quamvis tota passio (0161B)Domini magna sacramenta contineat, tamen hic nescio quod majus parturitur arcanum, quod alia vestimenta sua dicit esse dividenda, aliam vestem ad sortem nihilominus perducendam. Vestimenta illa, quae divisa sunt, Scripturas significant prophetarum, vel reliquarum coelestium lectionum, quas haeretici prava interpretatione dividentes, Pilati militibus scelerata se divisione conjungunt. Tunica vero illa, quae venit ad sortem, quae ejus sanctitatem corporis ambiebat, quam dicit evangelista (Joan. XIX, 23) desuper fuisse contextam per totum, catholica probatur Ecclesia, quae nullatenus humano discerpenda datur arbitrio; sed integra atque inviolabilis, quasi ex sorte unicuique divina semper largitate praestatur. Ipsa est contexta desuper, quam nemo dividit, nemo disrumpit; (0161C)sed perpetua stabilitate firmissima, in unitatis suae robore perseverat; de qua ipsa Veritas dicit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Quod factum et evangelista testatur, dicens: Postquam crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes (Matth. XXVII, 35). Verum ista 76 sors in Scripturis divinis tam saepius commemoratur, ut magnum nescio quid divini judicii gestare videatur arcanum. Scriptum est enim in Levitico unam sortem Domino dari, et unam apopompaeo (Lev. XVI, 8), id est transmissori. Item Moyses quibusdam tribubus trans Jordanem, terram sorte divisit. Jesus quoque filius Nave terram repromissionis (0161D)filiis Israel sorte missa distribuit (Josue, XVIII, 10). Sors quoque Jonam prodidit latentem (Jon. I, 7). Et in Salomone legitur: Contradictiones cohibet sors, et inter potentes definit (Prov. XVIII, 18). In Novo quoque Testamento, id est in Actibus apostolorum, sors Matthiam designavit apostolum (Act. I, 26). Paulus etiam ipse apostolus scribens ad Ephesios, Sorte se dicit vocatum secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae (Ephes. I, 11); nec non ad Colossenses scribens dicit: Gratias, inquit, agentes Deo Patri, qui idoneos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine (Colos. I, 12). Sed cum multa legantur tam in Veteri quam in Novo Testamento sortibus fuisse divisa, nemo ausus est negare per eam divinitus esse (0162A)monstratum, quod mens devota petitione supplici postulavit.
Vers. 21. Tu autem, Domine, ne longe facias auxilium tuum a me; ad defensionem meam aspice. Hic jam resurrectionem celerrimam deprecatur, ut perfidorum mala credulitas supervenienti tali gloria destruatur. Auxilium enim ipsam significat resurrectionem, quae utique longe facta non est, quando triduana provenit. Sequitur: Ad defensionem meam aspice. Sed, quae sit ista defensio, consequenter exponit.
Vers. 22. Eripe a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. Liberari se postulavit a morte quam subiturus erat, collato scilicet resurrectionis auxilio. Framea enim synonymum est nomen, (0162B)significans sive hastam, sive gladium, sive quaelibet arma, per quae voluit futurum crucis exitium competenter adverti: quia per ipsam mors plerumque succedit. Sed primo dixit, Eripe animam meam; modo petit liberari Ecclesiam, quae est illi unica, id est catholica; ut intelligatur doctrinas novas et conciliabula perditorum unitatis vocabulo respuisse: haereticos hic canibus comparans, qui domestica quadam feritate atrociter mansueti, cum de penetralibus nostris exeunt, Ecclesiam Dei mordere ac lacerare festinant. Et ut scias canes talibus hominibus aptissime comparatos, de manu canis dixit, quod utique homo, non canis habet. Sive, ut quidam volunt, manus canis significat potestatem mundi istius, quae Ecclesiam Dei lacerare mordaci ac subdola semper (0162C)iniquitate festinat. Canes autem non in malo tantum, sed etiam in bono poni frequentia exempla testantur.
Vers. 23. Libera me de ore leonis, et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. De ore leonis, de potestate diaboli dicit, qui bene comparatur feris, quoniam humanis semper delectatur exitiis. Sed ne forte aliquibus scrupulus inde nascatur, quare frequenter una res et optimis personis aptatur et pessimis, dicendum est quod ad similes partes debeat applicari. Unamquamque rem diversas certum est habere qualitates, ut leo, de quo nunc sermo est, habet fortitudinem, propter quam belluarum rex appellatur; habet et truculentam saevitiam, propter quod ferox (0162D)dicitur. Quapropter fortitudo ejus et potestas Christo merito comparatur, ut est illud: Vicit Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Ferocia vero ipsius diabolo competenter adjungitur, sicut Petrus apostolus dicit: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Ita fit ut unum animal, consideratis ejus qualitatibus, rebus a se discrepantibus rationabiliter comparetur. Quod genus locutionis Scripturae divinae forsitan proprium non immerito dixerimus. Sic et reliquas comparationes hujusmodi praesentis expositionis ratio comprehendit. A cornibus, id est a superbis, de summitatum suarum potestate ferientibus. Sed inspice quod addidit: Unicornuorum, id est se singulariter erigentium, qui nimia elatione surgentes, (0163A)consortes ferre non possunt, dum soli faciendum putant quodcunque libuerit. Talia enim animalia, quae uno cornu armantur, multo fortiora sunt ab his quibus duplicia tribuuntur, quae Graeci μονόκερως appellant. Ab illa enim unicornuorum superbia non ferenda humilitatem suam, quae destituta opprimi facile posset, eripi postulavit.
Vers. 24. Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio Ecclesiae laudabo te. Post sacram passionem dicit gloriam Divinitatis toto orbe vulgandam. Narrabo enim dicit, id est narrare faciam. Fratres autem dicuntur qui diligunt et diliguntur. Nam qui pati venerat pro salute cunctorum, quem eorum non diceret fratrem? De quo loco patenter ait Apostolus: Decebat enim eum propter quem omnia, et per quem (0163B)omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ab uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis (Hebr. II, 10, 11). Sic ait et in Evangelio post resurrectionem: Dicite fratribus meis (Matth. XXVIII, 10); et alibi: Qui fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, hic meus pater, et mater, et frater est (Matth. XII, 50). In medio vero Ecclesiae laudat Dominum, qui se pia conversatione tractaverit. Ipsius enim praeconium est morum sanctitas custodita, quando nihil valet aliquid boni caro facere, nisi cui divina misericordia probitatem noscitur praestitisse. In medio autem dicit, palam et in conversatione multorum, (0163C)ubi rectae mentis operatio reliquis fidelibus praestat exemplum.
Vers. 25. Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, magnificate eum. Paulo latius Domini passione narrata, ne corda fidelium longa tristitia turbarentur, venit ad tertiam partem, ubi devotos alloquitur, ut Domini dispensatione recognita laudent eum, et praeconia ipsius generali exsultatione concelebrent: quoniam per ejus passionem provenit salus fidelium et vita justorum. Nunc intendamus quam suavis in timore Domini declaretur affectus. Timor enim humanus non laudem parturit, sed vituperationem: Dei autem timor, quia justus et rectus est, laudem generat, amorem tribuit, ardorem (0163D)charitatis inflammat. Laudate ergo, dicit, qui timetis Deum, id est qui reverentiam habetis nominis ejus: quia eum non meretur praedicare, nisi qui cognoscitur et timere. Universum in partem bonorum accipe: quia illos tantum mavult intelligi qui 77 fidei Jacob devotionique consentiunt, superantes per religionis affectum veteris hominis primam nativitatem.
Vers. 26. Timeat eum omne semen Israel. Semen Israel non unius nationis populus significatur, sed cunctarum gentium cognoscitur plenitudo, unde constat Ecclesiam colligendam. Et quia superius dixerat: Laudate, qui timetis Dominum, nunc ad quos timor pertinere possit edicitur; ad Israelitas utique, id est videntes Dominum: quia nesciunt timere (0164A)Deum qui haeretica pravitate caecati sunt, vel idolis scelerata mente deserviunt.
Vers. 27. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperum. Quod solent facere mundi istius honore gloriantes, spernere pauperes, despicere supplicantes, causamque de habitus qualitate metiri; ut si sit vestibus nitidus, verax putetur; si amictu sordidus, mendacissimus habeatur. Sed apud Deum longe diversum est, qui de veste non judicat, qui opulentiam non honorat; sed ille preces fidelium pauperum exaudit et adjuvat. Egenus illi pretiosus est, qui tamen fuerit sanctitate ditissimus.
Vers. 28. Neque avertit faciem suam a me; et cum clamarem ad eum exaudivit me. Intelligamus hunc versum, et Deo gratias, in quantum possumus, devota (0164B)mente referamus. Nam cum diceret generaliter agendas esse gratias, quia pauperes Divinitas exaudire dignatur, se intulit Dominus Christus dicendo: Neque avertit faciem a me. Sic ergo causam omnium suam fecit, sic peccata mundi corporis sui sanctitate delevit, ut dum ad se infirmitatem humanam traxit, diabolus amitteret quod tenebat. Quid autem clamavit, quid se dicit auditum? Utique, ut mors nostra ejus exitio finiretur, ut peccatum veteris hominis redimeretur pretio sanctissimae Passionis.
Vers. 29. Apud te laus mea in Ecclesia magna; vota mea Domino reddam coram timentibus eum. Apud te significat de te. In Ecclesia magna, catholica scilicet, quae universo terrarum orbe diffusa est. Magna enim et amplitudine recte dicitur et honore. Vota vero (0164C)mavult intelligi sacramenta corporis et sanguinis sui, quae illis praesentibus redduntur, qui ei sancto timore subjecti sunt. Denique vide quid sequitur.
Vers. 30. Edent pauperes, et saturabuntur. Haec sunt vota quae superius dixit. Et considera quia pauperes tantum posuit qui mundi istius illecebras contemptu ditissimo respuerunt; non divites qui saeculi hujus felicitate referti sunt, sed pauperes, id est regnum Dei esurientes. Ideo enim addidit, et saturabuntur; saturari enim non poterant, nisi quos talis possidebat esuries.
Vers. 31. Et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivit cor [mss. A., B., F., vivent corda] eorum in saeculum saeculi. Permansit in superioribus dictis. Nam cum saturati pauperes fuerint, laudabunt Dominum. (0164D)Pauperes Dominum laudant, divites semetipsos exaltant: isti thesauraria terrena congerunt, illi coelesti ubertate ditescunt: facultas dispar, sed conscientia longe dissimilis; isti denique locupletes sunt de mundo, illi de Deo. O quam longe dissimilia vota sortiti sunt! Pauperes possident quod nunquam perdent; divites tenent quod non solum mortui, sed etiam vivi frequenter amittunt. Sequitur: Vivit cor eorum in saeculum saeculi. Vivit cor, id est spes eorum immobilis vegetatur. Illud enim veraciter vivere dicimus, quod in Divinitatis gratia perseverat.
Vers. 32. Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Reminisci proprie illos dicimus quos post oblivionis injuriam ad memoriae (0165A)constat rediisse medicinam. Sed hoc de paganis quomodo possit intelligi, qui nulla sacramenta fidei ante conversionem suam ullatenus susceperunt? Sed et eos bene dicimus reminisci: quia omnis homo Deum sibi confitetur auctorem. Sed quando Deus omnipotens esse fideliter agnoscitur, recte ab eis dicitur reminisci, ut ad illum veraciter redeant, quem prius perversa voluntate neglexerant. Sequitur: Convertentur ad Dominum universi fines terrae. Prophetia est universalis Ecclesiae, quam nunc constat toto orbe diffusam.
Vers. 33. Et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium. Ne quis putaret dubium, quomodo esset ab universis gentibus adorandus, interposuit, in conspectu ejus, ubi nullus adorat, nisi qui de sincera (0165B)fide praesumpserit. Conspectus enim illius non est, nisi supra fidelissimos et beatos. Dicendo, omnes patriae gentium, nihil excepit qui cuncta conclusit; ut per indigenas suos et ipsae quoque patriae credantur esse devotae
Vers. 34. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Intendamus quid iste versus praeposteratus compellat intelligi: Deus dominabitur gentium, quoniam Domini est regnum: quia non sunt gentium regna, sed Domini, qui potestate sua et mutat reges et continet. Et necesse est ipsum debere ubique coli, quem rerum Dominum constat intelligi. De quo loco Pater Augustinus in libro ad Honoratum presbyterum more suo mirabiliter dixit (Epist. 120, cap. 27): Ille irrisus, ille crucifixus, ille derelictus (0165C)hoc regnum acquirit, et tradet in fine Deo et Patri, non ut ipse amittat, sed quod in fide seminavit cum venit minor Patre, hoc perducat in speciem in qua aequalis non recessit a Patre. Probata est his dictis universalis Ecclesia. Desinant homines Donatistarum vanitate confundi. Non potest praevalere plus fraus diabolica quam religio Christiana. Necessarium est enim invento loco haereticorum confutare nequitias: quoniam dum illos, Domino praestante, destruimus, catholicae fidei sensa firmamus.
Vers. 35. Manducaverunt, et adoraverunt omnes divites terrae. Quid est hoc quod superius de corpore Domini pauperes dicit esse saturatos, hic autem divites terrae tantum manducasse et adorasse confirmat? (0165D)Scilicet, ut intelligas non humiles, sed superbos, qui non habent in mansuetudine spem praedicationum, sed in divitiis praesumptionem. Nam licet eadem praedicationum sacramenta susceperint, tamen par non est in utrisque devotio. Illi enim usque ad saturitatem comedunt, id est usque ad perfectionem: isti sic manducant, ut non magnis desideriis expleantur. Aliud est enim mediocriter aliquid velle percipere, et aliud toto mentis ardore perquirere; et ideo hi non dicuntur pauperes Christi, sed divites terrae.
Vers. 36. In conspectu ejus procident universi qui descendunt in terram; et anima mea ipsi vivet. Quia superius dixerat, divites terrae esse tepidos Christianos, 78 nunc dicit qui ante Deum procidant, id est cadant, qui in terrenas concupiscentias carnis fragilitate (0166A)descendunt, et hominibus apparere non possunt. Bene autem dictum est descendunt, quia omne peccatum pars probatur inferior. Nam dum conventus Ecclesiae omnes indiscrete suscipiat, ipsius conspectui noti sunt, qui se meritorum qualitate discernunt. Animam vero suam dicit Deo vivere, quoniam hunc mundum immaculata conversatione transivit.
Vers. 37. Et semen meum serviet illi; annuntiabitur Domino generatio ventura. Semen opera dicit, quae tempore incarnationis suae manifesta fecit in terris, ut populos instrueret, secreta religionis aperiret, praedicatores apostolos institueret, qui religionem sanctam sincera fide praedicarent. Annuntiabitur Domino dicit, ab angelis (ut quidam volunt), qui preces humanas ad Dominum referre memorantur. Scriptum (0166B)est enim in libro Tobiae: Ego obtuli memoriam orationis vestrae ante Dominum (Tob. XII, 12). Sed figuraliter dicitur: Annuntiabitur Domino, scienti quippe, et omnia praevidenti; scriptum est enim: Novit enim Pater vester, ait Dominus, quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 8). Annuntiant ergo angeli Domino pro ministerio, non pro instructione. Generationem venturam dicit, quae ex aqua et Spiritu sancto erat, Domino largiente, procreanda. Et ut ostenderet eam justam, dicit Domino esse venturam; generatio enim malorum sibi videtur venire, non Domino.
Vers. 38. Annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Id est evangelistae praedicabunt Filium Dei; ipse enim est justitia Patris. (0166C)Illi ergo populo praedicanda est justitia, qui crediturus est Deo, qui peccatorum morte derelicta venit ad vitam, qui sic beneficio Dei ex fide nascitur, ut in aeternum vivere mereatur. Quapropter nimis apte dictum est Christianum populum Dominum fecisse; creavit enim, quando illum de ventre matris eduxit; sed tunc cum a peccatis liberum fecit, quando Christianum per aquam regenerationis instituit. Animo vero condendum est, quod iste et alii psalmi, qui de Passione Domini loquuntur, in spe Christianorum maxime terminantur; ut hac dispositione mirabili cognoscamus salutem credentibus tali mysterio contributam.
Conclusio psalmi. (0166D)Iste psalmus est quem nobis paschali munere solemniter decantat Ecclesia; ut salutariter instruamur in humanis rebus etiam beatos temporaliter ex aliqua parte a Domino derelinqui, cum tamen eos ad bona aeterna tuitionis suae virtute perducat. Hunc feliciter flentes audimus, per quem sic passumus refici, si defixo animo in eodem mereamur affligi. O dura corda Judaeorum! o insensatae mentes nunquam omnino credentium! Nonne hic solus psalmus ad Passionem credendam sufficere debuisset, quam sic evidenter de se Veritas ipsa praedicavit? Et ne aliqua cordibus durissimis excusatio relinqueretur, sequuntur inter alios de hac re psalmi, evidenti et manifestissima prophetatione conscripti, id est, trigesimus (0167A)quartus, quinquagesimus quartus, sexagesimus octavus, et centesimus octavus; ut nulli esse deberet ambiguum, quod tantis praeconibus cognoscitur fuisse vulgatum. Continet autem praesentis psalmi numerus et alia rerum sacramenta coelestium. Nam cum propheta Daniel tribus hebdomadibus orationem suam Domino jugiter immolasset, ut quae essent Israelitico populo futura cognosceret, angeli voce responsum est, ad primas preces se fuisse transmissum, sed diabolica reluctatione tardatum; vicesimo primo die ad eum potuisse descendere, ut votis ejus satisfacere potuisset (Dan. X, 12). Quapropter et hic psalmus non immerito tali calculo noscitur collocatus: qui diaboli perversitate destructa, medicinalis passionis dona reseravit; cujus beneficio humanum genus ab (0167B)aeterna morte liberatum, ad perpetuae salutis dona pervenit.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXII. Psalmus David. Apte praetermittitur, ubi novi nihil est quod requiratur. Hoc tantum commemorandum est, ut nomina tituli hujus ad spiritualem, sicut praefati sumus, intelligentiam perducere debeamus. Loquitur enim per totum psalmum, primi hominis vetustate deposita, regeneratus ex aqua et Spiritu sancto fidelissimus Christianus: gratias agens quoniam de ariditate peccati ad loca pascuae, et ad aquam refectionis Domino sit largiente perductus. Et notandum quia sicut antea Decalogum legis accepit, ita hic decem (0167C)beneficiis se gaudet esse ditatum; quod non singulis versibus dicitur, sed per commata succincte narratur.
Divisio psalmi Parvus quidem psalmus est, sed multis noscitur partibus contineri, qui divisionem in personis non habet, sed in rebus. Ideoque nos non divisiones, ut in aliis psalmis, sed certas numeri per singulas quasque partes forsitan competenter affiximus.
Expositio psalmi. Vers. 1. Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Vir ille sanctissimus, qui per gratiam baptismatis innovatus, pauperem se Domini abjecta saeculi pompa noscebat, in conscientiae cubili laetus exsultat, et a Domino se protegi jucunditate dulcissima profitetur. (0167D)Dicit enim regi se a Domino, ubi est defensio fortis et magna securitas, ubi nemo metuit inimicum, ubi jam nuilus sua imbecillitate turbatur. Addendo autem, nihil mihi deerit, divitias suas pauper ille noscebat, cum sibi a Domino substantiam spiritualem crederet nihilominus conferendam. Sed audiamus in subsequentibus, quam sit dives ista paupertas, quae tantis bonis repletur quanta continere regum thesauraria non merentur. Quae figura Graece dicitur synathroismos, Latine congregatio, quoties multa in unum colliguntur, et velut pondere facto audientium animis offeruntur. Hoc schema sive 79 in laudibus, sive in vituperationibus, inter oratores violentissimum haberi solet.
(0168A)In loco pascuae ibi me collocavit. Primam partem munerum fidelis iste quem diximus gratanter exponit, quod tamen ad universalem Christi Ecclesiam merito cognoscimus pertinere. Asserit se ergo in locis pascuae constitutum, non unde caro corpusque saginetur, sed unde anima coelesti pabulo refecta, spiritualis laetitiae nitore pinguescat. Illa enim Dei sunt pascua, quae non ventris digestionibus dilabuntur, ubi iterum importuna non succedit esuries; sed anima cum semel coeperit esse saturata, in idipsum coelesti munere perseverat. Locus autem iste qui dicitur pabulorum, divina lectio est. Nam sicut pecudum corporibus pinguedinem praestat ager depastus, ita et sermo divinus animam novit fideliter saginare meditatus. De his pascuis saturatus eructavit (0168B)ille qui dixit Deo: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII, 103), et his similia.
Vers. 2. Super aquam refectionis educavit me. Secundum munus suae provectionis ostendit, dona divina comparans amoenitatibus hujus saeculi, quibus multum humana gaudere solet infirmitas. Sed consideremus per istas comparationes, quid magis velit intelligi. Aqua refectionis est baptismi lavacrum, quo anima sterilis ariditate peccati ad bonos fructus inferendos divinis muneribus irrigatur. Et bene addidit: Educavit, id est paulatim nutrivit, quasi parvulos et re atos, sicut Petrus apostolus dicit: Tanquam modo geniti infantes, rationabiles et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem (I Petr. II, 2).
(0168C)Animam meam convertit. Ad gratiam tertiam venit, ubi animam suam divino beneficio asserit esse conversam. Sed conversam dicit, quia post baptismum de peccatrice facta est justa, de faeculenta mundissima, de contracta sine ruga; sicut Apostolus dicit: Ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Ephes. V, 27). Merito ergo animam suam gloriatur ad Christum esse conversam, quae dudum sub diabolo probatur esse captiva. Sed tunc est salubris ista conversio, si non iterum incentivis vitiis in peccata relabamur. Verum istam conversionem vide quid sequitur.
Vers. 3. Deduxit me super semitas justitiae propter (0168D)nomen suum. Quartum beneficium memorat, quod est sollicitius indagandum. Nam cum super justitiae semitas ambulare superbiae sit, cur sanctus vir illuc se gaudet esse perductum, quod dominicis regulis videbatur esse contrarium? Sed hic super taliter accipiendum est, quemadmodum si dicatur, positus est super populum corrigendum, quos debeat justitiae semitas edocere; sicut et alius propheta dicit: Super excelsa statuit me, ut vincam in claritate ipsius (Habac. III, 19). Quod autem ait: Propter nomen suum, famulus Christi gaudebat se ad illam scientiam pervenisse, ut posset Domini jussa vulgare. Semita enim justitiae sunt duo praecepta salutaria, in quibus lex et prophetalis sermo concluditur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et (0169A)prozimum tuum sicut teipsum (Deut. VI, 5). Merito ergo super semitas justitiae deductum se esse gaudebat, qui animi contemplatione profecerat. Addidit, propter nomen suum, ut nemo diceret meritis suis collatum, quod divina gratia probabat esse concessum.
Vers. 4. Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Quinta succedit gratia, quam revera constat unicuique firmissimo catholico contributam. Dicit enim, etsi inter haereticos et schismaticos ambulem, qui recte umbrae mortio esse dicuntur, quoniam exitii figuram portant, cum ad inferna perducunt, Non timebo eorum pravas suasiones; quia tu praesentiae tuae tuitione me defendis; sicut scriptum est in propheta: Non te deseram, non te derelinquam (Jos. I, 5). In isto quippe mundo (0169B)Ecclesia inter iniquos ambulat, donec judicii dies bonorum malorumque sequestrator advenerit; sicut propheta dicit: Spiritus, inquit, vultus nostri Christus Dominus, sub cujus velamento vivimus inter gentes (Thren. IV, 20). Sive umbra mortis, absolute diabolus est, qui obscure nobis laqueos ponit, ut per nebulas ipsius decepti, in aeternae mortis praecipitia corruamus. Sed haec non timentur a vero fideli, etsi in ipsorum medio divina misericordia fretus ambulare praesumpserit. Cur enim vir justus illos timeat qui sanctos timent, et invita illis voluntate deserviunt?
Vers. 5. Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Jam sexta largitate laetatur. Virga enim pertinet ad justitiam et fortitudinem Domini Salvatoris, sicut in alio psalmo dicit: Virga aequitatis, virga regni (0169C)tui (Psal. XLIV, 7). Baculus ad adjutorium humanum respicit, quo et pes ipse caute defigitur, et totum corpus nisu desuper incumbentium sustinetur. Hoc usi sunt patriarchae; dicit enim Jacob, In baculo meo transivi Jordanem istum (Gen. XXXII, 10). Item in Exodo ait Dominus filiis Israel: Renes vestros accingetis, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes (Exod. XII, 11). Quod multis locis reperies in auctoritate divina. Istis ergo duabus rebus fidelis se asserit consolatum: una est districtio quae conterit vitiosos; altera gubernatio, quae sustinet fidelissimos Christianos. Ipsa vero dum ponit numero plurali, virgam et baculum, significat quae superius dixit. Sed videamus quemadmodum utraque nos consolari poterunt, cum res omnino diversae sint. Baculum quippe (0169D)non est dubium consolari, qui ad opem ferendam humanae imbecillitati semper assumitur. De virga quid dicemus, quae percutit, affligit, et vitia nostra judiciaria severitate castigat? Consolatur plane et ipsa fideles, quando eos ad viam Domini adhibita emendatione perducit. Nam recte consolari dicimus omne quod adjuvat; etsi ad tempus nos pro sua districtione contristat. Unde dicit Apostolus ad Hebraeos: Quoniam omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitae; in posterum autem multum fructum affert (Hebr. XII, 11).
Vers. 6. Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Septimae gratulationis numerus adhibetur, cum dicit: Parasti in conspectu (0170A)meo, id est praedestinasti altare sanctum, quod cuncta videt Ecclesia, quod circumdat populus Christianus. Mensa enim a mense dicta est, quia eodem die convivia ritu gentium exercebantur. Ecclesiae vero mensa est beata convivatio, epulatio felix, saturitas fidei, esca coelestis. Verum istam mensam adversus eos paratam esse manifestum est, qui in aliqua perversitate demersi, Ecclesiam Dei suo graviter errore contristant: de quibus Apostolus dicit: Qui manducat indigne, judicium sibi manducat et bibit, non 80 dijudicans corpus Domini (I Cor. XI, 29); datum scilicet ad remissionem peccatorum, et vitam perpetuam possidendam. Memento autem quod mensa et in bono et in malo ponitur; sicut dicit Apostolus: Non potestis communicare mensae Domini et mensae daemoniorum (0170B)(I Cor. X, 21).
Vers. 7. Impinguasti in oleo caput meum. Octava ponitur munificentia. Caput fidelium Christus est Dominus, qui recte dicitur impinguatus in oleo, quoniam nulla siccitate peccatoris exaruit. Caput ergo suum in oleo asserit impinguatum, videlicet unde caetera membra laetarentur. Sed quid est hoc, quod species ipsa benedictionis sanctae frequenter adhibetur, unxit prophetas, consecravit reges? Non immerito, quoniam arbor ipsa pacis etiam praestabat indicium, quod ejus specialiter munus noscitur esse divinum: liquor arboreus, pinguedo laetificans, magnarum gratia dignitatum, cujus folia in viriditatis suae pulchritudine perseverant. Haec etiam Noe per columbam nuntiavit terris redditam sospitatem (Gen. (0170C)VIII, 11), ut merito tantae benedictionis capax esse videatur, quae fructus sui magno decore simul et utilitate perfruitur. De ipso enim et alius psalmus dicit: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exsultationis prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8)
Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est! Nonum munus est sanguinis Domini, quod sic inebriat, ut mentem sanet, a delictis prohibens, non ad peccata perducens. Haec vinolentia sobrios reddit, haec plenitudo malis evacuat; et qui illo poculo non fuerit repletus, aeterna redditur egestate jejunus. Invenitur etiam et in malo positum, ut Isaias ait: Et accepi de manu tua calicem ruinae, poculum irae et indignationis meae (Isa. LI, 17). Addidit, quam praeclarum est! utique cum talia conferat, ut ad coelorum (0170D)regna perducat. De quo poculo in Evangelio dicitur: Qui biberit ex aqua quam ego do, non sitiet unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13, 14)
Vers. 8. Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae. Decima pars promissae divisionis impleta est, ubi ad cumulum se laetitiae desiderii magnitudo satiavit. Nam cum misericordia Domini semper praecedat, hic dicit, subsequetur me: subsequitur utique ad custodiam, sed praecedit ad gratiam conferendam. Nam si solum sequeretur, nemo donata perciperet; si tantum praecederet, nullus poterat collata servare. Graviores sunt enim insidiae quas a tergo diabolus parat, et nisi Domini misericordia (0171A)subsequatur, facillime fragilitas humana decipitur. Tunc enim quando se aliquis vitium transiisse credit, incauta magis ignoratione decipitur. Unde nimis necessarium est ut semper nos et gratia Domini praecedat, et misericordia subsequatur.
Vers. 9. Et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. Finis iste pendet de superioribus dictis. Ideo enim illa professus est sibi esse concessa, ut ad habitandum in domo ejus gloriae perveniret. Ipsa est enim bonorum omnium completiva perfectio, sicut in alio psalmo dicit: Beati qui habitant in domo tua! in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Domus quippe Domini futuram significat Jerusalem, quae in longitudinem dierum sine ambiguitate consistit. Ipsa est enim beatitudo (0171B)perpetua, et sine fine laetitia. Memento autem quod in priore versu psalmi hujus, id est Dominus regit me, et nihil mihi deerit, breviter dixit, quod in subsequentibus latius enumeravit. Quae figura dicitur epitrochasmos, id est dicti rotatio, cum succincte ea quae sunt effusius dicenda perstringit. In hoc autem versu finali, id est, Ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum, epiphonema, id est acclamatio, nobilissima nimis figura posita est, quae post narratas res breviter cum acclamatione prorumpit, post omnia desinens in exaggeratissimam summitatem. Sic psalmi istius principia, media, et finis, decora diversorum schematum luce radiantur.
Conclusio psalmi. Mente reponamus quid coelestis illa fistula decem (0171C)virtutibus compacta cecinerit: quam dulce melos animae salutari delectatione cantaverit; ut in hac festivitate mysterii, non voluptas aurium, sed salubritas acquisita cognoscatur animarum. Numerus quoque psalmi hujus significat perfectionem sapientiae; siquidem viginti duo libros esse cognoscimus Veteris Testamenti secundum litteras Hebraeorum, quas ad plenitudinem divinae scientiae comprehendendam constat humano generi contributas. Quapropter diversis modis psalmo isti superna noscuntur convenire mysteria.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXIII. Psalmus David prima sabbati. Velum praesentis tituli, juvante Domino, alacriter (0171D)sublevemus, ut nobis penetralia psalmi clarius innotescant. Prima sabbati significat diem dominicam, quae prima est post sabbatum, quo die Dominus resurrexit a mortuis. Qui propter excellentiam tanti miraculi proprie Domini nuncupatur, sive quia in eo mundum condidit. Eo siquidem die isti saeculo resurgendo Dominus subvenisse cognoscitur, quando eum et fecisse declaratur. Sed quia totus psalmus post resurrectionem canitur, ideo ei titulus iste praemissus est, ut corda fidelium congruo moneret indicio.
Divisio psalmi. Post resurrectionem Domini propheta laetior effectus, humanum genus alloquitur, quod varia superstitione (0172A)laborabat. Prima parte definiens Domini universum orbem esse terrarum, ut sicut se nullus ab ejus imperio probaret exceptum, ita nec a fide crederet alienum. Secundo loco determinans quibus virtutibus praediti sint in ejus Ecclesia constituti. Tertio dementissimos superstitiosos alloquitur, ut vero Domino famulantes, a noxia sibi perversitate discedant.
Expositio psalmi. 81 Vers. 1. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in ea. Quamvis terram et in bono et in malo poni saepe noverimus, hic tamen Ecclesiam debemus advertere, quae Domino specialiter pura mente famulatur. Nam licet omnia ab ipso sint condita, tamen illud ipsius esse (0172B)proprie dicimus, quod eum veneratur auctorem. Et ideo Ecclesia non immerito fructifera bonorum terra suscipitur, quia nutrit et continet populum Christi. Sequitur, et plenitudo ejus, id est multitudo sancta, qua repletur Ecclesia. Sed ne terram, quam superius dixit, angustam putares aliquam fortasse regionem, nunc dicit, orbis terrarum, hoc est universalem Ecclesiam, quae totius mundi ambitu continetur. Intende vero quod dicit, qui habitant in ea; id est, non qui conveniunt et recedunt, sed qui fixa mentis stabilitate perdurant. Habitare enim manere dicimus, quod errantium non est, quod mutabilitati non convenit. Sed ille solus Ecclesiam habitat, qui usque ad obitum suum in fide rectissima perseverat; sicut et alius psalmus dicit: Ut inhabitem in domo Domini omnibus (0172C)diebus vitae meae (Psal. XXII, 6).
Vers. 2. Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Quid est super maria fundare, nisi supra vitiorum hujus saeculi tremulos fluctus Ecclesiam firmissima credulitate solidare, ut anchora fidei fundata, procellas cujuslibet periculi non pavescat? Unde et Apostolus dicit: Quam sicut anchoram habemus animae tutam atque fixam (Hebr. VI, 19). Simili modo et super flumina dicit esse praeparatam, quoniam ad voluntates turbulentas persecutorum aptatam constat Ecclesiam; ut ei pravae voluntates nocere non valeant, quamvis contra eam insana mentium praecipitatione consurgant.
Vers. 3. Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Postquam docuit breviter (0172D)universa Domini esse quae condidit, nunc per interrogationem, secundam ingreditur partem, respondens quales esse debeant qui se ipsius desiderant nuncupare. Quae figura dicitur exetasmos, id est exquisitio, cum res complures divisas cum interrogatione exquirentes, singulis quae conveniunt applicamus. Praemittit ergo interrogationes, ut apta responsio subsequatur. Quis ascendet? Quia dicturus erat montem, id est justitiam caeterasque virtutes, ad quas magno nisu tendimus, quoniam peccatis obviantibus impedimur. Sed postquam dixit, Quis ascendet, nunc dicit, stabit, quia multo utilius est in sancto loco stare quam ad ejus fastigium pervenire.
Vers. 4. Innocens manibus et mundo corde, qui non (0173A)accepit in vano animam suam. Ista est exspectata responsio: Innocens manibus et mundo corde, id est cujus operatio neminem laedit, sed quantum potest adjuvare contendit. Et ne putares posse sufficere innocens manibus, addidit et mundo corde; quia frequenter disponimus laedere, sed juvamus nolentes; et iterum bona volumus, sed ab eorum operatione cessamus. Ideoque non dicit, illuc ascendere, nisi in quo utraque potuerint inveniri. In vano vero accipit animam suam, qui putat desideranda quae sunt vel transitoria vel caduca. Ille autem in vano non accepit, qui se novit ad Divinitatis intelligentiam fuisse procreatum, ad legem Domini custodiendam, ad cogitationes vitae aeternae, et quidquid potest supernam gratiam promereri.
(0173B)Vers. 5. Nec juravit in dolo proximo suo. Dicendo in dolo, videtur sacramenta permisisse simplicia; scriptum est enim: Juravit Dominus et non poenitebit eum (Psal. CIX, 4): legimus etiam patriarchas jurasse sanctissimos. Et quare dicit in Evangelio: Non jurabis neque per coelum, neque per terram (Matth. V, 34)? etc. Veraciter jurare in Veteri Testamento prohibitum quidem non est; sed quia humano generi de infirmitate mentis frequenter nascitur causa perjurii, in Novo Testamento utilius dicit esse omnimodis non jurandum, sicut et alia similia quae non contraria, sed cognoscimus cautiora. In Evangelio quippe ipse Dominus ait: Dictum est antiquis, Oculum pro oculo; ego autem dico vobis, non resistere malo (Ibid., 38, 39). Per dolum itaque jurat quisquis aliter facturus (0173C)est quam promittit: credens perjurium non esse, decepisse nequiter credentis errorem.
Vers. 6. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. Praemisit pias observationes, nunc dicit et praemia. Accipiet benedictionem, non a quolibet alio, sed ab ipso Domino. Ipse benedicit qui judicaturus est, ipse absolvit qui incommutabiliter damnare potuisset. Meritum ergo beneficii per magnitudinem voluit concedentis agnosci. Quod argumentum inter oratores dicitur a persona. Sequitur, misericordiam, ut illa benedictio non per merita, sed per indulgentiam Domini venisse videatur. Nullus quippe hominum est qui sibi misereri non egeat. Donantur delicta, ut veniat corona; sicut dari non potest libertas, nisi prius servitus fuerit (0173D)absoluta. Salutaris ergo noster est Dominus Christus, a quo et beatitudo tribuitur, et peccata laxantur. Nec moveat quod prius dixit, Hic accipiet benedictionem a Domino; et postea subjunxit, et misericordiam a Deo salutari suo: dum in ordine rerum primo parcat peccatis nostris, et postea benedictionis ipsius munera subsequantur. Hoc enim frequenter invenis esse variatum, ut primo misericordia ponatur; ut est illud, Deus misereatur nobis et benedicat nos (Psal. LXVI, 2); iterumque convertit: Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. Quae figura dicitur anastrophe, id est perversio, quando promimus ordine converso sententiam.
Vers. 7. Haec est generatio quaerentium Dominum, (0174A)requirentium faciem Dei Jacob. Quia singulariter superius dixerat: Quis ascendet in montem Domini? Ne putares hoc ad Christum Dominum solummodo esse referendum, nunc et generationi Christianae hoc cognoscitur applicare. Nam cum dicit, Haec est, significat, talis est illa generatio quae Dominum requirit, id est quae sacri baptismatis fonte renascitur, et fidem suam pia operatione commendat. Sequitur, requirentium faciem Dei Jacob. Quid est hoc, quod et ipsum verbum repetit, et aliud subjunxit in fine? Prius dixerat generaliter quaerentium Dominum, qui se non ambiunt praeponi; sed suo ordine suoque fine contenti sunt, ut vel minimam partem in Christi regno mereantur accipere. Sed quia sunt et alii nimio fidei calore ferventes, 82 qui operum bonitate nonnullis (0174B)praeponi se volunt, addidit Dei Jacob; ut hoc in illis faciat quod in Jacob fecisse declaratur, qui posterius natus, primatum fratris senioris accepit.
Vers. 8. Tollite portas, principes, vestras. Venit ad tertiam partem: ubi propheta, Christiana religione declarata, cum magna exsultatione imperat diversis errantibus, quatenus prioribus claustris congrua fide patefactis, ipsum regem Dominum in suis pectoribus admittere mereantur. Auferre enim praecipit portas mortis, quae a principe diabolo positae comprobantur. Quae ideo portae sunt appellatae, quia per ipsas transeunt homines sua facta portantes, et res victuales studiosissime deferentes.
Et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Contra portas mortis decenter portae aeternales sunt (0174C)positae, ut istas caducas ostenderet, illas sine fine mansuras. Nam quod Adam diabolo faciente, legem transgrediendo perdidit, Dominus Christus legem complendo reparavit. Elevatae sunt enim portae aeternales, id est baptismatis gratia, chrismatis honor, praedicationis salus, caeteraque quae Christo Domino veniente concessa sunt. Merito autem appellatae sunt portae aeternales, per quas Rex gloriae dignatus est introire.
Vers. 9. Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Interrogat propheta ad convincendam perfidiam Judaeorum: Quis est iste Rex gloriae? Respondetur per tertiam speciem definitionis, quae Graece dicitur ποιότης, Latine qualitativa: Dominus fortis et potens, Dominus potens in (0174D)praelio. Quod si discutias, soli Christo probabitur convenire. Gloriosi enim possunt et terrarum principes dici: Rex gloriae nemo potest nisi solus Altissimus inveniri. Huic igitur interrogationi, sicut jam dictum est, subjuncta responsio est: ubi bene singulis verbis arguitur Judaici populi nefanda praesumptio. Fortis enim contra illud dicitur, quia eum cum gladiis et fustibus tenendum esse putaverunt. Potens, quem illi quasi impotentem Pontio Pilato tradiderunt. Additum est quoque potens in praelio, ne illi in concertatione sua aliquid praevaluisse crederentur. Denique cum ad eum tenendum venissent, audierunt: Ego sum, et omnes, teste Joanne Evangelista, retrorsum protinus corruerunt (Joan. XVIII, 9). Sic (0175A)Dominus Salvator per virtutes suas nobis evidenter edictus est, ac si proprio vocabulo panderetur.
Vers. 10. Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae.
Vers. 11. Quis est iste Rex gloriae? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Hic etiam schema pulcherrimum factum est, quod apud Graecos dicitur anadiplosis, apud Latinos congeminatio dictionis, quae fit aut in versu, aut in repetitione verborum. Et quoniam eadem revoluta sunt, expositio superior et hic abunde sufficiat. Nam ut Judaeos confunderet, magnificentiam Domini superius singillatim, ut competebat, exposuit; nunc autem breviter culmen totius laudis et veritatis adjecit; jam non solum fortem, non potentem, non in praelio magnum, sed Dominum (0175B)ipsarum dicit esse virtutum. Rex autem est gloriae, qui facit se glorificantes utique gloriosos, sicut per Dominum dicitur: Glorificantes me ego glorificabo (I Reg. II, 30). Qui unicuique potestatem, virtutem caeteraque dona tribuit, ut vult. Gloria enim dicitur celebre praeconium, et frequentata laudatio. Sunt quidem, donante Domino, et angeli gloriosi, Potestates, Throni, Dominationes, et aliae potentissimae creaturae; sed nullus est Rex gloriae, nisi qui ipsas condidit et continet summitates. Stupenda laus, miranda conclusio! Nec potuit ab alio quidquam dignum dici, nisi ab ipso qui solus suam praevalet enarrare potentiam. Cognoscite, magistri saecularium litterarum, hinc schemata, hinc diversi generis argumenta, hinc definitiones, hinc disciplinarum omnium profluxisse (0175C)doctrinas, quando in his litteris posita cognoscitis quae ante scholas vestras longe prius dicta fuisse sentitis.
Conclusio psalmi. Totus hic psalmus ad moralem pertinet disciplinam; commonet enim, ut superstitionibus derelictis, vero et pio Domino fideliter serviatur. Quid enim justius quam eum deserere qui nos in Adam fecit esse mortales? Quid beatius quam illum sequi qui humanum genus inflictam mortem fecit evadere? Sed praesta, Domine, ut qui portas misericordiae tuae lavacro sanctae regenerationis intravimus, nullis inde peccatis impellentibus exeamus. Numerus autem hujus psalmi ad viginti tres litteras Latinorum fortasse pertineat, quae eloquentiae propriae dicta concludunt. (0175D)Ut apud Hebraeos viginti duae, apud Latinos, unde nunc sermo est, viginti tres; apud Graecos viginti quatuor habeantur: tamen in unaquaque lingua comprehendenda competens adhibetur quantitas litterarum; sic et in isto psalmi calculo redolet beata perfectio.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXIV. In finem psalmus David. Quoniam tituli verba jam nota sunt, et psalmus iste Hebraeorum primus alphabeto descriptus est, de ejus magis virtute dicendum est. Per totum igitur librum, duo istorum genera sunt psalmorum: unum quod integrum alphabetum continere monstratur, ut (0176A)est centesimus decimus, centesimus undecimus, et centesimus decimus octavus, qui justos, ut puto, indicant laudes Domini, ipso largiente, perfecta meritorum devotione cantare; ut fuit Nathanael, de quo Dominus dicit in Evangelio: Ecce vere Israelita in quo dolus non est (Joan. I, 47); et Jeremias propheta, de quo idem Dominus ait: De ventre matris tuae vocavi te, et in vulva sanctificavi te (Jerem. I, 5). Job quoque similiter Domini voce laudatus est, ait enim: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir justus et simplex et rectus, timens Deum, ac recedens a malo (Job II, 3)? Et caeteri qui tantum ipsi soli Deo sunt noti. Sed cum ad eos perventum fuerit, evidentius explanabitur. Aliud genus est, quod subtractis quibusdam litteris, ostendit (0176B)tales in Ecclesia psallere, quibus non adeo omnium bonorum operum arridet integritas, ut est praesens psalmus, trigesimus tertius, trigesimus sextus, et 83 centesimus quadragesimus quartus, de quibus suo loco latius distinctiusque dicetur. Nunc autem noverimus hunc sextam et decimam nonam litteras non habere; reliquas vero in textu Psalterii minio pingendas esse judicavi, ne qua legentibus confusa nasceretur obscuritas. Hae autem alphabeti litterae, quae verba significent, Hieronymi Patris breviter labore collectae sunt; quod tamen Scripturis divinis non cognoscitur insuetum. Nam et Jeremias captivitatem Jerusalem quadruplici alphabeti lamentatione deflevit, docens litterarum sacramenta, etiam rerum nobis coelestium indicare mysteria.
Divisio psalmi. (0176C) Toto psalmo per figuram ethopoeian, mirabili supplicatione deprecatur Ecclesia, ne ante conspectum Domini contemptibilis appareat inimicis. Primo membro deposcit ut instituta Domini viasque cognoscat. Quae sectio continet supra memorati alphabeti litteras quinque. Secundo membro beneficia ejus postulat, quae sanctis Patribus a saeculo condonavit; hoc etiam continet sequentes litteras sex. Tertio loco dicit custodientes praecepta Domini aeterna praemia promereri, protestans se in eadem voluntate jugiter permanere; ubi reliquas habet litteras novem. Sic totus psalmus memoratarum litterarum conscriptione depictus est.
Expositio psalmi. (0176D)Vers. 1. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei. Levare dicimus, sursum erigere. Ergo de terrena conversatione, vitiisque carnalibus ad Deum dicit Ecclesiam levasse animam suam, ad contemplationem scilicet coelestium rerum, qua semper Dominum pius animus intuetur: quia facile humana despicit, qui divina conspexerit. Erubescere est autem repentina animi perturbatione confundi, subitoque aliud respicere quam credebatur evenire. Petit ergo ne minor efficiatur in conspectu ejus, quae de ipsius pietate confisa est. Irrident vero inimici, quando justorum confidentiam non vident (0177A)esse completam, et si aliter cedat quam secuturum esse praedicebant. Sperat ergo mater Ecclesia, ut promissa sua praestet Dominus; quatenus adversarii, unde eam irridere possint, non habeant. Ridere enim plerumque benigni, irridere autem semper adversi est.
Vers. 2. BETH. Etenim universi qui sustinent te non confundentur; confundantur iniqui facientes vana. Exspectare est sub malorum patientia Deum viriliter sustinere; ut ille veniens in judicio suo reddat quod devoti animus expetebat. Sic et alius psalmus dicit: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14). Et respice quia per figuram anadiplosin, quae Latine dicitur congeminatio dictionis, sermonem geminat ad decorem. In superiore quidem psalmo in versibus facta (0177B)est, hic autem in solis verbis est posita. Addidit, confundantur: ipsum verbum quod pro fidelibus in fine positum est, in parte iniquorum fecit initium; sed illic optatur ne veniat: hic petitur ut emergat. Facientes vana, id est quae a Domino probantur aliena. Vanum enim dicimus infructuosum atque vacuum.
Vers. 3. GIMEL. Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me. Inter vias et semitas non parva distantia est. Vias enim dicimus, quas commeantium generaliter licentia pervagatur, quae dictae sunt a vehendo. Semitae vero sunt quae angusto calle diriguntur, nec vulgo notae sunt, sed occultis itineribus ambulantur. Dicta est enim semita, quasi semivia. Quapropter vias dicamus ad vitae ordinem pertinere, (0177C)in quo ambulat et doctorum conversatio, et simplicium multitudo. Semitas autem legis intelligentiam debemus accipere, quae et paucis notae, et difficultate sui probantur angustae. Sequitur enim, edoce me; qui sermo non ad callem, sed ad legem magis noscitur pertinere
Vers. 4. DALETH. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die. Singulis sermonibus superiores sensus hic versus amplectitur. Dirige me ad vitam pertinet, doce ad scientiam. Sequitur, quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die; perfecte breviterque nos imbuit. Duae siquidem res sunt quae bonos efficiunt Christianos: prima, ut Deum nobis salutarem credamus; secunda, ut sub totius vitae patientia retributionem (0177D)ipsius exspectare debeamus. Tota die: ac si diceret, omni die, scilicet non interpolato tempore, sed continua vitae significatione prolatum est.
Vers. 5. HE. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. Venit ad secundum membrum, piissima humilitate sua petens, quatenus secundum consuetudinem ejus, misericordiam Domini consequatur. Humano usu illi dicitur reminiscere, qui nunquam potest aliquid oblivisci. Nam qui sibi desiderat subveniri, largitorem beneficii putat oblitum, quando aliqua fuerit dilatione tardatus. Subjunxit, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. In his verbis praeclara nimis et regularis nobis relucere videtur sententia; quia (0178A)nullus suis meritis ad ejus gratiam venit. Dicendo enim misericordiae tuae, quae a saeculo sunt, semper Dominum misericordiarum approbat largitorem, qui non ante hominum merita suscipit, sed prius sua dona concedit. Omnes quidem haereses detestabili cogitatione repertae sunt: Pelagianum vero malum quam sit perniciosum, hinc datur intelligi, quod tanta cognoscitur assiduitate redargui. A saeculo dicit, cum coeperit esse saeculum, quando administrari coeptus est mundus. Saeculum est enim mundi ordo decurrens, qui ad futura tendens, praeterita deserit. Haec aliqui in hebdomadis similitudinem, septenis annis determinanda esse putaverunt. Alii enim saecula dicta esse voluerunt, quod in se jugiter revolvant tempora. Et ne distinctiones verborum praetermittere (0178B)videamur, miserationes attinent ad operationes pias, misericordiae vero pertinent ad clementem naturam. Unde rogat ut utrarumque rerum suarum memor sit Dominus.
Vers. 6. ZAIN. Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris; secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, Deus. Delictum quidam volunt levius esse quam peccatum, dictumque ab eo 84 quod viam linquat aequitatis, non tamen in summa criminum pravitate versetur. Delictum est enim avidius cibum sumere, cachinno incompetenter resolvi, otiosis verbis operam dare, et caetera hujuscemodi, quae gravissima non videntur esse peccata, sed tamen constant esse prohibita. Juventutem vero non tantum floridam aetatem posuit, sed praecipitationis audaciam, (0178C)quae in illa aetate facillima est, dum calor animi modestiam conversationis excedit. Nam multi juvenes morum gravitate maturi sunt; econtra quidam senes levitatis crimine maculantur. Ignorantiae autem dixit, quia multa facimus quae mala esse nescimus; damus plerumque ignari consilium, quod laedat alterum; damus velut pro remedio aegroto cibos qui vehementer affligant. Ipsam quoque legem frequenter offendimus ignorantes, quam non licet ignorari, dum eam voluerit Divinitas a generalitate cognosci semperque retineri. Alii autem dicunt delicta ignorantiae etiam ad parvulos pertinere, qui licet invalido sensu sopiti sint, tamen originali peccato probantur obnoxii. Petit ergo ut delicta juventutis et ignorantiae ad vindictam reservare non velit, sed tanquam excidant (0178D)illi, ita ad judicium non patiatur adduci. Ideoque precatur Ecclesia ne delicta meminerit, sed potius memor sit ejus secundum magnam misericordiam suam.
Propter bonitatem tuam, Domine. Dicendo: Propter bonitatem tuam, Domine, fecit intelligi non propter meritum meum. Unde nulli fas est aliquando praesumere, nisi quem graviter contingit errare. Quae figura dicitur emphasis, id est exaggeratio: sed hic illa ejus species est, quae significat id quod non dicit. Merito ergo illius bonitas veraciter praedicatur, de quo scriptum est: Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19).
Vers. 7. HETH. Dulcis et rectus Dominus: propter (0179A)hoc legem statuet delinquentibus in via. Dulcis est Dominus: quia dum cunctos beneficiis praeveniat, conversionem tamen delinquentis exspectat. Pluit enim super justos et injustos (Matth. V, 45), vitam tribuens his qui merebantur exstingui. Merito ergo dulcis dicitur, a quo suavia dona praestantur: sicut et alius psalmus dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Dulcis enim dictus est ad similitudinem dulcium escarum, quibus maxime delectatur humanitas. Rectus est quando post frequentes increpationes et longissimas exspectationes obsistit malis, humiliat superbos et impios, ut tandem aliquando sapiant, et se errasse poeniteant. Quod autem legem statuit, utique dulcedinis et rectitudinis fuit; quando noluit errare quos maluit legis promulgatione (0179B)corrigere. Sed ne quis hanc districtionem crederet ex asperitate venisse, consilium latae legis exponit, id est bonitatis et dulcedinis. In via, id est in praesenti vita, ubi lex ponitur, in qua recte vivere commonemur.
Vers. 8. THETH. Diriget mites in judicio: docebit mansuetos vias suas. Id est animo placidos ad promissam facit beatitudinem pervenire. Directus quippe dicitur qui de curvo rectus efficitur. Dicendo autem mites, excludit superbos et elatos; sicut in Evangelio dicit: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4). Mansuetos utique, non superbos, qui contra jugum lene et onus leve noxia sibi libertate recalcitrant; sed illos docebit qui sine murmuratione faciunt quae jussa cognoscunt. Inter mansuetos enim et (0179C)mites haec videtur esse distantia: mites sunt qui nulla furoris accensione turbantur, sed in lenitate animi jugiter perseverant; mansueti autem dicuntur, quasi manu consueti, hoc est tolerantes injurias, non reddentes malum pro malo. Vias suas dixit: sed quae sint viae Domini subsequenter exponit.
Vers. 9. JOD. Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. Dum sint incomprehensibiles viae Domini, aptissime eas sub brevitate colligit. Quis enim opera ejus enarrare sufficeret, quanta potentia coelestia terrenaque moderetur? Sed cum illae non potuissent enumerari, sufficienter comprehensum est, Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia, quia praevenit cuncta bonitate; veritas, quia omnia sub (0179D)integritate dijudicat. Sed ne hoc putares communiter conferendum, sequitur, quibus possint talia convenire; scilicet, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. Quando singulari numero dicitur Testamentum, aut Vetus significatur, aut Novum. Hic ergo Testamentum debemus accipere Novum; testimonia vero praecedentium dicta prophetarum, testes enim fuerunt sacrarum promissionum, quas Dominus adventus sui manifestatione complevit.
Vers. 10. CAPH. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; copiosum est enim. Hoc bene ad personam refertur Ecclesiae, cujus congregationem ex diversis peccatoribus constat evenisse. Propter nomen tuum, Domine: quia Jesus dicendus (0180A)erat, quod lingua nostra Salvator interpretatur. Nomen siquidem ipsum salutis intelligitur esse professio. Sequitur, copiosum est enim, id est cui non possis parcere propter se, sed propter tui nominis sanctitatem. Sed dum copiosum dicitur peccatum, abundantissimum esse monstratur: quoniam cursu temporis semper augetur; et nisi fuerit divina miseratione subventum, quantum vita protenditur, tantum humana fragilitate peccatur. Et memoria reconde quod Ecclesia dicit pro parte membrorum, copiosa sua esse peccata; ut qui se praedicant esse mundos, sicut Catharistae, intelligant se portionem cum sancta Ecclesia non habere.
Vers. 11. LAMED. Quis est homo qui timeat Dominum? Legem statuit ei in via quam elegit. Venit ad (0180B)tertium membrum, ubi specialiter demonstratur qui sit qui timeat Dominum, aut quali munere gratuletur. Sed more suo interrogationem praemittit, responsura quae competunt: Legem statuit ei. Iste est quem volebat exprimere. Dicit hominem accepisse legem, cui ideo voluit metum adjicere, ne posset sub ignorantiae securitate peccare. In via quam elegit, id est in sanctitate propositi.
Vers. 12. MEM. Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditate possidebit terram. Quia justis hominibus exutis corpore, non statim perfecta beatitudo datur, quae sanctis in resurrectione promittitur, animam tamen ejus dicit in bonis posse remorari, quoniam etsi adhuc praemia illa suspensa sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis (0180C)ascendit (I Cor. II, 9); modo tamen futuri praemii certissima spei delectatione pascuntur. Sequitur, et semen ejus haereditate possidebit terram. Istud jam futurum praemium absolute significat, quando semen ejus, id est opera bona 85 in aeterna securitate recipientur, et possessio ejus nulla ulterius expulsione turbabitur. Qui enim aliquid ex haereditate tenet, firmissima possessione gloriatur.
Vers. 13. NUN. Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius ut manifestetur illis. In hoc versiculo diligenter credentium animos mentesque roboravit. Primo quia humana consuetudo mutabilis est, firmamentum ejus Dominum dicit futurum, ut de se dubitare non debeat, cum tali promissione solidatur. Sed vide quod dicit timentibus eum. (0180D)Ista enim superbis et audacibus non promittit. Et intuere quam vim habeant verba disposita. Humanus timor diffidentiam tribuit, divinus autem spei firmamenta concedit. Secundum istud est amplectendum, nimisque necessarium, ut lex ejus ipsius nobis munere declaretur, sine quo nec intelligere quidquam boni possumus, nec perficere laudanda praevalemus.
Vers. 14. SAMECH. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Post antefata praemia beatorum, nunc contemplationem suam fuisse dicit semper ad Dominum. Pulcherrime autem cognoscitu haec facta diversitas. Solet enim qui ante pedes suos non intuetur, in laqueos irruere, aut in fovearum hiatus incidere. Hoc autem mirabiliter et (0181A)veraciter dictum est, quia si caute ambulemus, pedesque nostros dirigamus, si ad Dominum jugiter oculos elevemus, quoniam ille respectus ab omni nos offensione reddit alienos
Vers. 15. AIN. Respice in me, et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego. Egregia sibi comparatione respondet, quia superius dixit, Oculi mei semper ad Dominum, nunc dicit, Respice in me, quemadmodum ego in te, et miserere mei. Nam qui ad illum semper respicit, exigit ut eum miseratus ipse respiciat. Addidit quoque misericordiae amplissimas causas, quando unicus plus amatur, pauperrimus plus doletur. Quod de persona Christiani populi convenienter dicit Ecclesia, qui unicus est ei, quia solus veracis fidei sacramenta custodit. Pauper, quoniam (0181B)a mundi illecebris segregatus, nulla saeculi ambitione refertus est.
Vers. 16. PHE. Tribulationes cordis mei dilatatae sunt: de necessitatibus meis eripe me. Dilatata est Ecclesiae tribulatio, dum cogitationes suas per mundi calamitates, ubi est seminata, distendit. Necesse est enim ut copioso fasce deprimatur, qui pro multis affligitur. De necessitatibus enim dicit, quas persecutorum atque haereticorum patiebatur insidiis. Hi sunt enim qui necem inferre cupiunt Christianis. Suas enim recte dicebat, quas studio charitatis assumpserat.
Vers. 17. ZADE. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Vide, id est propitius respice. Humilitas est autem Ecclesiae, (0181C)quando indisciplinatos et pravos docendo sustinet, et tectos atque latentes patitur divino reservari judicio. Labor enim ipsius est, quia multis persecutionibus multaque contentione fatigatur; et semper pravorum objectionibus lacessita, nulla hic optatae pacis requie conquiescit. Merito ergo post tanta quae patitur, remitti sibi peccata omnia deprecatur, quia piae tolerantiae durissimus labor clementiam judicis semper exspectat.
Vers. 18. RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. Dicendo, Respice inimicos meos, pro ipsis orat, ut redeant [ ms. A., B., F., credant]: quia quos ille respicit, sine dilatione convertit, sicut in Evangelio Petrum Dominus respexit ut fleret (Luc. XXII, 61). Addidit causam (0181D)qua perire non debeant: Quoniam multiplicati sunt. Pauci enim crederentur fortasse contemni, multorum vero perditio sine maximo dolore non poterat sustineri. Sequitur, quia odio iniquo oderunt me. Ecclesiam revera iniquo odio oderant, quia dum pro ipsis orationem funderet, illi tamen eam persequi nulla intermissione cessabant. Et ideo addidit odio iniquo, quia esse videtur et justum, sicut et illud: Perfecto odio oderam illos (Psal. CXXXVIII, 22).
Vers. 19. SIN. Custodi animam meam et eripe me: non confundar, quoniam invocavi te. Fidem suam petit Ecclesia rectissimam custodiri, ut servata a schismaticis, nulla queat perversitate confundi, sed sine macula et ruga Sponso suo ornata fidei virtutibus (0182A)offeratur. Subjungitur causa probabilis qua petitionem suam consequi debuisset, quoniam invocavit Dominum. Revera non meretur erubescere, quae spem suam cognoscitur in tanta virtute posuisse. Ipsum enim elegit invocare, qui nescit pie supplicantes abjicere.
Vers. 20. TAU. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quoniam sustinui te, Domine. Innocentes, quidam intelligunt parvulos sacro baptismate regeneratos, qui adhuc nullis mundanis conversationibus polluuntur, sed in ipsa sanctitate transeunt, quam suscipere meruerunt. Rectos autem illos accipi volunt, qui jam matura aetate conversi, divino munere a peccatorum sunt laqueis absoluti. Sed cum dixerimus Ecclesiam variis hominum moribus esse completam, quomodo (0182B)hic dicit tantum, innocentes et recti adhaeserunt mihi, quasi et illos non habeat permixtos qui improbis moribus polluuntur? Sed considera pondus verbi istius, ut innocentes et rectos adhaesisse sibi dicat, tanquam illi fuerint sociati atque conglutinati, quod ab utraque parte morum probitas videtur efficere. Reliqui autem cum labore tolerati sunt potius quam adhaeserunt. Sustinui vero dicit, viriliter passa sum in hoc mundo frequentes angustias; sed una mihi fuit consolatio, te Dominum sustinere. Et inspice vim versus istius, quia innocentes et rectos ideo sibi adhaesisse dicit, quoniam sustinuit Dominum; alioquin non poterat tales amare, nisi et ipsa de tanta videretur firmitate praesumere.
Vers. 21. Redime me, Deus Israel, ex omnibus angustiis (0182C)meis. Cum dicit Redime me, adventum Domini Salvatoris exposcit, cujus sanguine redempta, de diabolica est captivitate liberata. Deus Israel, id est, Deus te videntium, quia ipsos revera gratos habet quibus conspectum suae contemplationis indulget. Subjungendo enim, Ex omnibus angustiis meis, nullam in se maculam desiderat inveniri, quoniam aliter Christo non potest conjungi sancta sponsa, nisi fuerit, ut dictum est, sine macula et ruga.
Conclusio psalmi Audiamus quemadmodum adhuc in angustiis hujus mundi posita, per totum psalmum ad liberatorem suum clamet Ecclesia; et desinamus tribulationes nostras impatienter ferre, cum ipsam matrem constet pro nobis 86 gravissimas angustias sustinere. Portemus (0182D)adversa, Domino juvante, viriliter; speremus de ejus pietate constanter, quia si nos in Sponsae partibus permanemus, Deo largiente, cum ipsa simul ad aeterna gaudia perveniemus. Numerus iste bis duodenus mysteria nobis superna declarat, quod viginti quatuor seniores indefessis vocibus, laudes Domino suavi modulatione concelebrent, commonens ut ad similitudinem eorum, et nos psalmum istum frequentata devotione cantemus.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXV. Psalmus David. Cum psalmus significet in actibus nostris convenientiam spiritualium rerum, David autem manu (0183A)fortis atque desiderabilis, totus hic textus ad perfectum aptandus est Christianum, qui Domino largiente diversorum laude meritorum in Ecclesia ejus constanti animo perseverans, divinis se beneficiis consolatur. Sed tamen cum talis hymnus dicitur, necesse est ut ad Christum Dominum intelligentiae virtute referatur.
Divisio psalmi Sanctus iste quem diximus, primo modo psalmi innocentiam suam respici deprecatur, quia cum iniquis hominibus non habuit portionem. Secundo supplicat ne haereticis aut schismaticis in judicio Domini misceatur, quoniam domum ejus se dilexisse testatus est.
Expositio psalmi. (0183B)Vers. 1. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum; et in Domino sperans non infirmabor. Periculosa quidem judicii videtur esse petitio, sed sequestratio malorum, quae fit in examine Domini, cognoscitur a bene merito competenter optari. Quapropter non est hic detestabilis arrogantia meritorum, sed justa petitio fideliter servientis, ut sequestretur a pessimis, ne cum malis habeat portionem. Postulat enim vir sanctus judicia, quia certus erat de ejus misericordia, sicut ait Apostolus: De caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 8). In innocentia vero sua ingreditur, qui, sicut inferius dicit, sperat in Domino, nec de suis quidquam viribus, (0183C)sed de divina largitate praesumit. Sequitur hujus rei decora probatio, quia in Domino confidendo infirmatum se esse non asserit. Haec est enim innocentia, quam superius dixit, id est in Domini virtute confidere, ne possit eum aliqua peccatorum infirmitas ingravare.
Vers. 2. Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. Proba et tenta, non praesumptive dicitur, sed hoc emendationis gratia fieri postulatur. Nam quando ille perscrutatur et tentat, facit nos peccatum intelligere nostrum, et ad fructum poenitentiae pervenire. Alioquin si nulla nos in hoc saeculo adversitate commoneat, sub neglecto relinquimus ea pro quibus satisfacere deberemus. Ipse enim subsequenter exponit, cur se probari et tentari (0183D)desideraret, utique ut urerentur renes et cor ejus; quatenus delectationes et cogitationes humanae verbi Domini calore purgarentur, qui more fornacium, vitiorum sordes absumens, animas hominum ad emundationem perfectissimi decoris adducit. Perscrutandum est autem cur hic petat se debere tentari, cum in evangelica oratione sit positum: Ne inducas nos in tentationem (Matth. VI, 13). Duae sunt igitur tentationes: una Domini, qua bonos tentat, ut eos competenter erudiat, sicut legitur in Genesi: Tentavit Dominus Abraham (Gen. XXII, 1); vel illud quod dicit Moyses: Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3). Altera vero diaboli est, quae semper ducit ad mortem: de qua precamur ne in ejus partes (0184A)caecis mentibus inducamur. Bene ergo propheta petit dicens: Proba me, Domine, et tenta me, in ista parte quae Domini est, ut non in illam tentationem diabolicam induceretur; ubi sequitur: Sed libera nos a malo (Matth. VI, 13), id est ab ipso diabolo.
Vers. 3. Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Hoc erat unde tentationum pericula non timebat, quia misericordiam ejus non poterat oblivisci. Jugiter enim sibi subveniri facit, cui collatum beneficium ante oculos semper assistit. Qua de re etiam Domino complacuisse se dicit. Complacere est autem cum sanctis Domini aeternam gratiam promereri. In veritate, id est in Christo tuo, qui ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Aliter enim Patri non potest complacere, (0184B)nisi qui tali fuerit credulitate firmatus.
Vers. 4. Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Complacuisse se Domino egregia nimis narratione declarat. Innocentiam quippe suam nititur ostendere, duobus versibus refugiendo quae prava sunt; aliis vero duobus agendo quae recta sunt. Quod argumentum in topicis dicitur ex contrariis. Concilium enim vanitatis, et congregatio innocentium omnino contraria sunt. Enumerat enim nunc quae, Domino largiente, peregerit, unde se complacuisse testatus est. Non sedit in concilio vanitatis, qui tractatibus iniquorum nulla consilii sui participatione consentit. Fieri enim potest ut homo sanctus casu aliquo ad concilium veniat iniquorum, ubi vel incongrua vel vana referuntur. Sed dum talia cognoverit, (0184C)neque cum eis sedet, neque delectatione aliqua commoratur, sed pravum studium aut dissuadet, aut deserit. Quapropter cum se prius negasset sedisse cum malis, modo se profitetur non introisse cum pessimis. Ante enim tractatum ipsorum vitavit, post et facta deseruit. Introitus est enim ad scelus, cum fieri aliquid audacter incipitur. Introitus enim initium significat operationis, quod vir sanctus a sua conscientia profitetur alienum.
Vers. 5. Odivi congregationem malignorum, et cum impiis non sedebo. Minus fuerat sancto viro malum vitasse concilium, nisi et congregationem odisset omnimodis subdolorum. Odium enim significat divisionem, sicut est in amore collegium. Et cum superius se dixerit in vanitatis concilio non sedisse, modo se (0184D)profitetur cum impiis non sedere. Utrumque quidem erat omnino deserendum. Sed alii sunt vani, alii impii. Vani sunt qui caducis inquisitionibus occupantur, et in superflua tempus narratione consumunt. Impii autem, haeretici, qui quaestionibus 87 perfidis Scripturas divinas depravare contendunt, sicut Petrus apostolus ait: Depravantes eas ad suum interitum et perditionem (II Petr. III, 16). Hos ergo utrosque jure monet esse fugiendos, quia illi superfluitates diligunt, isti tela perversitatis infigunt.
Vers. 6. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumibo altare tuum, Domine. Potest talia loqui, qui caput suum sequitur Christum, qui terrena despicit, et coelestia concupiscit, sicut Apostolus ait: Nostra (0185A)autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Inter innocentes enim lavat manus suas, quisquis facta propria studio bonae conversationis emundat. Et bene addidit, inter innocentes, quia possunt lavare manus etiam qui nocentes sunt, sicut fecit Pontius Pilatus (Matth. XXVII, 24), qui dum animam suam nefanda Domini traditione pollueret, manus suas saeculi istius liquore mundabat. Sed spiritualiter manus lavat quisquis actus suos lacrymabili satisfactione diluerit. Circumibo vero dixit, id est frequenter iterabo, ut assiduitatem sanctissimae devotionis ostenderet. Altare enim ab altitudine dictum est, quasi altae arae, ubi Domino sacrificatur, ut conspectibus populorum misericordiae ipsius dona pandantur.
Vers. 7. Ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa (0185B)mirabilia tua. Provectus ad coelestia ideo illud spirituali animo circumibat altare, ut concentum dominicae laudis audiret. Forte illud dicit, quod coram ipso indefessa voce praecinitur: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth (Isa. VI, 3.). Quae cum audiret, et devotione maxima cognovisset, narraret populis universa mirabilia quae hodieque in sanctarum celebratione missarum beata canit Ecclesia.
Vers. 8. Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae. Beatissimus ille quem diximus, secundum modum orationis ingreditur, supplicans ut, cum decorem domus Domini dilexerit, illis qui ab eodem alieni sunt nullatenus misceatur, sed in ejus Ecclesia perseveret. Decorem domus dicit, non pulchritudinem parietum aut ministeriorum pretiosissimos (0185C)apparatus, sed ipsorum actuum beatissimam qualitatem, in quibus cuncta gaudet Ecclesia, id est, in psalmorum jubilatione, in precum sanctitate, in Christiani populi humillima devotione. Prius enim de universali dixit Ecclesia, nunc venit ad sanctos, in quibus gloria Dei habitare cognoscitur: de quibus Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Dicendo enim habitationis locum, humani pectoris significavit arcanum; mirabiliter subjungens, gloriae tuae, quia ubicunque habitat, gloria est. Gloriosum enim efficit quidquid inhabitare dignatur, et ab hospitis merito crescit hospitii magnitudo.
Vers. 9. Ne simul perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Juste rogat ne (0185D)cum impiis anima ejus pereat in futuro judicio, cum quibus hic communem non habuit actionem. Merito enim ab eis ibi se sequestrari petiit, a quibus hic se ipse divisit. Sanguinum enim viri sunt, qui carnaliter vivunt, et nulla jussa coelestia concupiscunt. Pereunt ergo tales de futura Jerusalem, qui pro sua impietate damnandi sunt.
Vers. 10. In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus. Exponit qui sunt viri sanguinum, in quorum consuetudine videmus esse nequissimas actiones. Manus enim nostrae significant generales operationes, quas gerimus in hac luce degentes. Hic dextera specialiter judicis venalitatem pronuntiat, quam ideo dicit repletam esse muneribus: (0186A)quod multarum pecuniarum oblatione gravata sit. Et considera quod haec accipientes judices universaliter exsecratur. Nam et qui justitiam vendit, muneribus dexteram replet; et qui nocentes absolvit, idem suam dexteram munerum acceptione complevit. Sic utrumque, ut arbitror, ad virum sanguinum congruenter aptandum est.
Vers. 11. Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei. Schema syncrisis est, cum causam suam quis ab adversariis suis nititur efficere meliorem. Nam cum illi accipiendo fallaciter gaudeant dexteram suam muneribus fuisse completam, se dicit ad innocentiae introisse divitias. Ingressus enim in thesauros spirituales multo verius se consolatus est, quam illi super mundanis divitiis (0186B)gaudere potuissent. Redime me, id est adventus tui sanguine pretioso liberum redde, quo absolutus est mundus, qui peccatis tenebatur obnoxius. Et miserere mei, scilicet in hoc mundo, ubi fideliter supplicantibus parcis.
Vers. 12. Pes enim meus stetit in via recta; in ecclesiis benedicam Dominum. Inter concutientes haereses et mundi graviter saevientes angustias, hoc bene vir catholicus profitetur, quia pes ejus immobilis perduravit; qui licet importunis tribulationibus fluctuet, in parte fidei nescit quibuslibet necessitatibus commoveri. Possunt enim tales, et his similes hoc dicere, de quibus ipse Dominus testimonium perhibet, ut est illud: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. (0186C)XIX, 18). In via recta, id est in mandatis tuis, quae recta sunt, et rectos faciunt obedientes. Nam quoties plurali numero dicuntur ecclesiae, mundi istius Christiani populi significantur, qui de diversis gentibus probantur esse collecti. Futura est enim una et perfecta Jerusalem, quae malorum sequestratione purgabitur. Dicit ergo beatus iste quem diximus, non in Ecclesia, sed in ecclesiis se Domino cantaturum, quia per universum mundum nomen constat esse catholicum.
Conclusio psalmi. Consideremus qualem nobis formam vitae religiosus iste tradiderit. Dicit enim ideo se hic vitasse pessimos, ne in judicio Domini cum malis possit esse (0186D)sociatus, admonens ut iniquorum consortia fugientes, fidelibus Christi spirituali semper charitate jungamur, quia ex diutina hominum conversatione, morum semper contranimus qualitatem. Hoc enim et sextus psalmus admonet, cum dicit: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9); hoc et decimus septimus qui ait: Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris (Psal. XVII, 26). Revera ut cognosceretur ingens malum, quod tam crebro monebatur esse fugiendum. Quapropter studiose quaeramus gloriosum nimis aptumque collegium, quod nos virtutibus erudiat, et desiderio divinae charitatis accendat, ne in retributione 88 malorum (0187A)merito jungamur pessimis, qui collegium hic habere voluimus cum malignis. Quod si diligentius perscrutemur, nec quantitas ipsius numeri vacat. Nam quinque porticus fuisse Salomonis, in quibus periclitantium turba languebat, evangelica nobis designat auctoritas (Joan. V, 2). Qui calculus quinquies in se reductus, in vicesima quinta summa progreditur, ut sic corda fidelium psalmi istius abysso recreentur, sicut in illis porticibus jacentium probaticae piscinae lavacro aegra corpora sanabantur.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXVI. Psalmus David priusquam liniretur. Tituli hujus historia Regum quidem volumine latius indicatur (I Reg. XVI, 13). Nam cum Saul peccasset (0187B)Deo, per sanctum Samuelem prophetam David apud patrem suum est unctus in regem. Verum hic titulus de ipsa unctione non loquitur, sed illam potius commemorare dignoscitur, quando post persecutiones Saulis, voto populi est perductus ad regnum (II Reg. V, 3), cum et istum psalmum rerum ipsarum testificatione eum conscripsisse manifestum sit. Nam si primam illam unctionem velis advertere, nullum ante ipsam psalmum legitur effecisse. Restat ergo ut istam secundam unctionem intelligere debeamus.
Divisio psalmi. Cum frequenter ante regnum liberaretur ab inimicis suis acerrimis, per totum psalmum loquitur propheta. In prima positione Dominum se dicens metuere, et nullum alterum formidare. Sed inter adversa (0187C)saeculi unum sibi testatur esse suffugium, ut, licet periculis corporalibus jactaretur, ipse in domo Domini firmissima devotione mentis habitaret. Secunda positione, multiplici clade liberatus, diversis modis gratias agit, et prophetiae spiritu spem sibi futurae beatitudinis pollicetur. Sciendum sane hunc psalmum secundum esse illorum qui per actus David significant Christi Domini futura mysteria.
Expositio psalmi. Vers. 1. Dominus illuminatio mea et satus mea, quem timebo?
Vers. 2. Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas.
(0187D)Vers. 3. Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Hos tres versus paulo sollicitius audiamus, sunt enim magnae argumentationis formula comprehensi, quam Graeci epichirema, Latini exsecutiones vel approbationes vocare maluerunt. Hoc argumento utimur quoties rem de qua agitur per exemplum aliquod probare contendimus. Causa enim hic proposita est in uno et semi versiculo. Dixit enim: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? In alio semis et uno versiculo subjunxit exemplum, quia minime trepidare debuisset, quando illi magis cadunt qui persequi probabantur. Ait enim: Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. (0188A)Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Sic istius epichirematis breviter forma perfecta est. Nunc ad exponenda verba redeamus. Propheta ergo dicit exsultans, se quemquam hominum non timere, quoniam a Deo fuerat illuminatus, ostendens formidinem semper habere tenebras suas, quando contra eam ponitur illuminatio superna. Sequitur, et salus mea. In quo verbo cuncta concludit, et valetudinem corporis, et animae sospitatem. Utraque enim sunt indicia salutis, quando sustinent videlicet gravissimas passiones. Quem timebo? id est nullum hominum formidabo. Timor enim fecerat Domini, ne quemquam alium timere potuisset. Sequitur: Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo? Multi per actus iniquos accepta Dei munera perdiderunt. Quorum (0188B)autem defensor fuit Dominus, nullatenus aliquid amiserunt. A quo trepidabo? Interrogative pronuntiandum est, id est a nullo, sicut et superius posuit, quem timebo? Tales quippe interrogationes pro abnegationibus accipiendas esse non dubium est. Addidit: Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Truculentium inimicorum hic vota panduntur, qui non solum exstinguere, sed etiam aviditate furoris, ipsas quoque humanas carnes cupiunt crudeliter devorare. Et ideo inimicorum tanta feritas proditur, ut liberationis gratia duplicetur. Adjecit: Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Versus iste pendet de superiore sententia; probatio est enim quomodo nullum timere debuisset. Nam si persecutores qui formidari poterant, subruerunt, (0188C)quis, rogo, timor erit, quando potius illi cadunt, qui impugnare videbantur? Consequenter autem verba sunt posita; prius fuit infirmari, post cadere. Et intuere quoniam hic fidelium beneficia breviter exponuntur, ut non illi qui passionibus premuntur, sed illi magis corruant qui innocentium sanguinem devorare festinant.
Vers. 4. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Salutari probatione completa, propheta laetus exsultat, decoram emphasim, id est exaggerationem faciens, ut si adversus ipsum solum castrorum coeat multitudo, stabilitas mentis ejus non debeat commoveri, dum soleant homines plurimorum oppugnatione terreri. Castra enim valida munitio est, quam expugnare facile non potest impetus irruentis. (0188D)Sed haec omnia sibi dicit esse contemptibilia, cum valletur auxiliatione divina.
Vers. 5. Si exsurgat in me praelium, in hoc ego sperabo. Potuerant castra consistere, et in praelia non coire. Sed nunc ipsum saevum certamen adjicit, ut nihil eorum metuere videretur quae terribilia putat humanitas. Si exsurgat, id est si subita in me concertatio, quasi fervens procella prosiliat, in eo potius sperabo victoriam. In praeliis enim concitatis gloria vincentis semper apparet. Nam virtus probatur latere, quae non fuerit explorata certamine, sicut superius dixit: In tribulationibus dilatasti mihi (Psal. IV, 2). Et respiciendum quod et iste versus sic habet in capite, 89 sicut ille prior. Quae figura (0189A)dicitur anaphora, quoties unum verbum per commatum principia repetitur; quod et in capite psalmi constat effectum, id est, Dominus, Dominus.
Vers. 6. Unam petii a Domino, hanc requiram. Unam rem quidem petiisse se dicit a Domino, quam exponit inferius. Sed videamus si unam, et non magis omnia. Calculo quidem singularis est, sed rerum utilitate numerosa; angusta precatio, latum praemium; breviter quaeritur, sed granditer impetratur. Bonorum ergo mos est domum Domini solam expetere, in qua Bona omnia continentur. Mali autem terrena voluntate discissi, dum sanitatem corporis petunt, cum divitias precantur, cum inimicorum dejectiones expostulant, petendo fatigantur, et interdum peritura conquirunt.
Vers. 7. Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus (0189B)vitae meae: ut videam voluntatem Domini, et protegar a templo sancto ejus. Haec est una supplicatio, quam superius expetebat. Et vide quia nulla castra, nullum praelium metuere debuit, quitali se munitione vallavit. Quae sunt enim civitates similes, qui sunt exercitus fortiores, quam habitare in domo Domini, ubi nihil humanum, nihil diabolicum certum est pertimesci? Et hoc non parvo tempore, sed omnibus diebus vitae suae. Quando, rogo, metuat, cui omnis vita secura est? Videt etiam voluntatem Domini, qui praecepta ejus intelligit, qui puritati ipsius tota se mente subdiderit. Propheta enim postulat protegi a corporis Christi templo, unde et firmamentum fidei, et invictum robur defensionis accipitur. Ad illud enim pervenerat animi virtute, quod adhuc non videbat in (0189C)specie.
Vers. 8. Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui: in petra exaltavit me. Versum hunc paulo diligentius perscrutemur. Ait enim: Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum, significans illud tempus quando Saule persequente multis locis per squalentes speluncas et montium secreta latitabat. Quod illi revera tabernaculum fuit, quia mens ipsius nunquam a religionis pietate discessit. Sequitur, protexit me in abscondito tabernaculi sui. Superius dixit, abscondit; nunc dicit, protexit. Abscondi est quaerentium oculis non praeberi; protegi autem, ab omni metu periculoque liberari. In abscondito tabernaculi sui, dicit, id est in Divinitatis secreto, ad quod semper (0189D)devotus animus festinabat, dum ibi sibi esse videbatur, ubi ejus intentio perdurabat. Quod autem dicit: In petra exaltavit me, ad incarnationem Domini pertinet; quoniam de ejus semine natus est Christus, qui est lapis adunans populos angularis.
Vers. 9. Nunc autem exaltavit caput meum super inimicos meos. Postquam dixit praemia quae de Domini erant incarnatione ventura, nunc dicit praesentia, cum eum ab inimicis suis, sive carnalibus, sive spiritualibus constat esse liberatum. Caput meum, bene mentis oculum videmur accipere, qui revera caput nostrum est, quo vegetante possumus contueri. Nam plerumque illud dicimus caput, quod eminere monstratur. Super inimicos, vitiosos significat appetitus, (0190A)supra quos mens nostra decenter erigitur, quando divino beneficio pura servatur.
Vers. 10. Circumibo et immolabo in tabernaculo ejus hostiam jubitationis; cantabo et psalmum dicam Domino. Decursis beneficiis quae et de futuro et in praesenti se cognoverat accepisse, nunc gaudium suum mirabili narratione describit. Circumibo dicit, hoc est animo perscrutabor qua potentia coelos fecerit, stellas fundaverit, maria determinaverit, terram stabiliverit, totumque mundum varia virtutum laude compleverit. Et cum haec omnia animo circumiverit, immolare se dicit in tabernaculo ejus hostiam jubilationis, id est in Ecclesia ejus offerre sacrificium laudis. Jubilationem quippe dicimus ex eo quod nos juvat laudare: quando delectantes cum summa jucunditate (0190B)gratias referre contendimus. Diximus superius aliud esse cantare, aliud psalmum dicere. Cantare est sola voce laudes canere; psalmum dicere, bonis operibus gloriam Domini praedicare. Cantare enim et psalmum dicere, ipsa est hostia jubilationis.
Vers. 11. Exaudi, Domine, vocem meam qua clamavi ad te: miserere mei et exaudi me. Venit ad secundam positionem, in qua per gratiarum actionem psalmodiae munus, quod promiserat, exhiberet, praesentia superioribus jungens. Clamavit enim, cum diceret: Ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Et cum superius dixerit, hostiam se jubilationis offerre, quia diversa sit munera consecutus, nunc iterum rogat ut exaudiatur. Nec desiderio suo adhuc satisfacit, nisi hoc frequenti supplicatione rogaverit, (0190C)scilicet quia divinarum rerum nulla satietas est: sed quanto gustatur Dominus, tanto suavius appetitur; sicut et in alio psalmo dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9).
Vers. 12. Tibi dixit cor meum: Exquisivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram. Cor desiderium tacitum prodit, quod plus audit Divinitas quam populorum tonantissimas voces; sicut Moysi dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV, 15)? cum locutus aliquid non legatur. Fidelis itaque vir cor suum dixit ad Dominum loqui, quoniam hoc videbatur quod cogitabat offerre. Vultum autem Domini quaerit, qui se sancta conversatione tractaverit; de quibus dictum est: Beatimundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Geminat quoque quod dictum est, vultum tuum, (0190D)Domine, requiram. Una quidem res, sed frequentata precatio; sciebat enim quam pretiosum est, quod ardenti studio toties expetebat.
Vers. 13. Ne avertas faciem tuam a me, neque declines in ira a servo tuo. Desideria sua caute decenterque exsequitur. Superiore quippe versu professus est vultum Domini se desideranter exquirere; et quoniam non est in potestate hominis suum obtinere desiderium, precatur ne avertat faciem suam Dominus, quam ille magnopere postulabat. Ipsius enim muneris est, se praestare fidelissimis contuendum. Sequitur: Neque declines in ira a servo tuo. Saepe diximus iram poni judicii tempus, cum discernet malos a bonis. Illis enim irasci creditur, qui infelici segregatione (0191A)damnandi sunt. Rogat ergo ne tunc ab ipso dectinet Dominus, quando sanctis vultum suae majestatis indulserit. Homo carnalis Deum timet, ne peccatis ingravantibus aut substantiam perdat, aut filios amittat, 90 aut copia auri argentique minuatur: sanctus autem vir hoc tantum metuit, ne a vultu Domini reddatur alienus.
Vers. 14. Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Ubi sunt qui humanis meritis dicunt aliquid applicandum? Petit rex et propheta, plenus gratia et benedictione coelesti, ne deseratur a Domino. Scit enim quia si ille reliquerit, nulla se potestas regere praevalebit. Nec semel ei petiisse sufficit, nisi hoc ipsum sub repetitione geminaret. Despici enim semper addicti est, nec (0191B)securus reddi potest, nisi quem judicis serenus oculus intuetur.
Vers. 15. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Patrem suum Adam primum hominem dicit, matrem uxorem ejus Evam, unde generatio humana descendit. Isti ergo reliquerunt conditione mortali, nec enutrire valuerunt, quando de hac luce translati sunt. Quamvis istud de ejus genitoribus possit intelligi: quia domum patris sui matrisque tunc dereliquit, quando a populis Hebraeis ad regni culmen evectus est. Sequitur, Dominus autem assumpsit me, in loco scilicet veri parentis. Pater est quia condidit, quia regit; mater quia fovet, quia infirmos et parvulos lactat. Assumpsit vero dixit, hoc est, de privata conditione in regno posuit.
(0191C)Vers. 16. Legem mihi constitue, Domine, in via tua, et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Legem sibi statui illam potius Domini deprecatur Salvatoris, qua debitores noscitur liberasse per gratiam. Moysi enim lex illo tempore jam data erat; Domini autem sperabatur esse ventura, quam sibi postulat debere constitui. In via tua, id est in Christo tuo, qui est via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Illo enim veniente juste praesumebat, quia eam et docere poterat, et impleri posse praestabat. Semitam vero jam diximus ad Scripturarum intelligentiam pertinere. Precatur ergo propheta ut Veteris Testamenti recte libros intelligat, et venturum in eis Dominum esse cognoscat. Propter inimicos autem dicit, id est haereticos, (0191D)sive incredulos Judaeos qui eos nitebantur prava intentione subvertere.
Vers. 17. Ne tradideris me in animas persequentium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Secundum historiam potest intelligi de Saule, qui eum acerrimo odio persequebatur. Sed quoniam rex erat, nec poterat solus agere quod jubebat, apte numerus pluralis hic positus est. Simili modo cum Doech Idumaeus eum prodidisse legatur, plurali numero posuit, testes iniqui. Fieri enim potuit ut quando eum regi accusavit, per testes alios dicta sua probare voluisset. Quapropter congrue positus pluralis numerus advertitur, quando persona talis per unum tantum non poterat facile accusari. (0192A)Testes ergo iniqui fuerunt Doech Idumaeus, ejusque similes, qui eum prodiderunt Sauli a propheta Achimelech fuisse susceptum, et gladium illi sumptusque datos; quod rex sacerdotis atque filiorum ejus morte reseravit. Mentiti sunt enim dicentes contra regem Saulem David consilia fuisse data, Deumque pro eo fuisse deprecatum; quod latius Regum textus eloquitur (I Reg. XXII). Pulcherrime autem dixit sibi, quia mendacii sui poenas recipit qui falsum testimonium proferre contendit. Sive, ut alii dicunt, idioma est Scripturae divinae, ut pro singulari pluralis numerus inveniatur adjunctus; sicut de Herode mortuo legitur dictum: Mortui sunt qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20); vel Moysi de Pharaone pronuntiatum (0192B)est: Quia mortui sunt qui quaerebant animam tuam (Exod. IV, 19).
Vers. 18. Credo videre bona Domini in terra viventium. Exspecta Dominum. Postquam multis modis Dominum deprecatus est ne persequentibus traderetur, ad confidentiae suae redit auxilium, sibique ipsi promittit quod bona videat in terra viventium, id est in futura vita, ubi bona sunt sempiterna. Et proprie dictum est terram illam esse viventium, quoniam ista morientum est. Qui status apud oratores dicitur collectivus, quando ex scripto colligitur id quod scriptum non est, ut per id doceatur esse ac si scriptum fuisset. Ita et hic futura praemia ex antecedentibus beneficiis sibi credit esse ventura. Terram autem viventium, proprie Scriptura commemorat divina. Additum est: Exspecta Dominum, scilicet qui promittendo (0192C)non fallit, qui praestando non imputat, sicut Jacobus apostolus ait: Qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jac. I, 5).
Vers. 19. Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quoniam superiori versu crediderat videre se bona Domini, nunc dicit quemadmodum videre possit. Hoc autem verbum, viriliter, non solum viris, sed et feminis credamus esse mandatum. Nam et viri cum mollescunt, animo femineo sunt; et mulieres viriles efficiuntur, cum in bono proposito mentis robore perseverant. Sequitur, et confortetur cor tuum, ne quasi lassus immurmures, et taedio fatigante desperes. Sed confidenti animo atque securo dicit: Exspecta Dominum, qui nescit subducere quae promittit. (0192D)Sustine vero et exspecta, perfecto dicitur Christiano: ac si admoneret, sustine quod pateris, et quod credis exspecta.
Conclusio psalmi. Inter multiplices et saevientes angustias, quid specialiter desideremus reverendissimus propheta patefecit, ut inhabitare Christi Ecclesiam modis omnibus appetamus. Hoc patulis auribus audientes, assidua supplicatione deprecemur; quia nec brevius quidquam potuit dici, nec latius impetrari. In numero autem praesentis psalmi, et quorumdam qui subsequuntur, nequaquam potuimus calculorum singularem reperire rationem; scilicet qualis creatura vigesimo sexto, aut vigesimo septimo, aut vigesimo (0193A)octavo numero legatur aptata. Sed studiosis relinquimus, ut secundum exempla quae dicta sunt, quando non inveniunt rationem in numero singulari, tunc aliquas similitudines in partito calculo, sive bis, sive tertio debeant indagare. Verbi gratia, ut viginti sex partiantur in vigesimum et senarium numerum, et Iterum viginti septem in ter novem. Tunc facilius calculis divisis, fortasse competens ratio poterit inveniri. Quid enim interest si binas aut ternas metretas capiant vasa psalmorum? Si vero nec ibi aliquid convenienter agnoveris, credere 91 convenit coeli terraeque Creatorem, operationes et dicta sua per diversorum calculorum distribuisse sine ambiguitate virtutes, qui omnia, sicut legitur (Sap. XI, 21), in pondere, numero, mensuraque perfecit. Neque enim (0193B)quia guttae pluviarum, stellae coeli, vel arena maris nobis numerabilis non est, apud illum non constat esse sub numero. Nam etsi nobis probantur occulta, divinae sunt tamen nota potentiae. Restat ut illud quod dictum est definitione majorum credere debeamus, in numeris positis atque definitis virtutes omnium convenire psalmorum.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXVII. Psalmus ipsi David. Diximus David significare manu fortem. Et quando tale nomen debuit poni, nisi cum passionis dominicae gloriosa certamina referuntur? Fortis utique manu, qui per tolerantiam suam prostravit principem tenebrarum, qui mortem moriendo superavit, qui humanum (0193C)genus captivum crucifixionis suae dispensatione liberavit. Ipsi autem cum dicitur, nullum alterum intelligi posse declaratur, nisi ipsum mediatorem Christum Dominum, qui per hunc totum psalmum loquitur: orans ab humilitate susceptae carnis, persecutorum debitas indicans poenas non studio malevolentiae, sed contestatione vindictae. Notandum est igitur hunc psalmum tertium esse horum qui passionem et resurrectionem Dominicam sub brevitate commemorant.
Divisio psalmi. Prima sectione orat Dominus Christus per id quod homo est ut ejus audiatur oratio futuro tempore passionis. Secundo gratias agit, quoniam exauditus est in his quae fieri postulabat. In fine psalmi subjungens, (0193D)ut sicut ipse suscitatus est potestate divinitatis suae, ita salvus fiat populus ejus nomini crediturus.
Expositio psalmi. Vers. 1. Ad te, Domine, clamavi; Deus meus, ne sileas a me. Christus Dominus clamat ad Patrem tempore passionis, ne ab ipso sileat, hoc est, ne petenti [ ed., patienti] non annuat, sed magis respondeat. Pulcherrima quoque verborum est facta diversitas. Clamat homo ne sileat Deus, quia nostro silentio ille tacet, et nobis negligentibus in memoria non habemur. Contra si, Domino praestante, respicimus, respicit; si clamamus, exaudit; si diligimus, amamur
(0194A)Et similis ero descendentibus in lacum. Id est, si silueris, ero similis in mundi hujus profunditate versantibus. Lacus enim quidam hoc saeculum est, qui quasi delectabilis ac tranquillus creditur, sed quas profunditates et mersuras habeat ignoratur. Lacus quippe dicitur, quod sub ipso terra lateat. Precatur ergo humanitas Verbi, ne similis esset hominibus caeteris: quia etsi communem conditionem carnis assumpsit, excellentiam tamen omnium creaturarum Deo unita promeruit; de qua dicit Apostolus: Cui autem aliquando angelorum dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. I, 5)? Sive lacum sepulcrum dicit, ubi peracta passione repositus est.
Vers. 2. Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te, dum extollo manus meas ad templum (0194B)sanctum tuum. Tempus significat sacratissimae passionis, et orat ut ejus audiatur oratio, quod fecit antequam traderetur; relictis enim discipulis secessit et oravit dicens: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39). Quod autem dicit, ad templum sanctum, ut mihi videtur, illam consuetudinem Hebraei populi fortasse mavult intelligi, cui praeceptum fuerat ut in qualibet esset positus regione, ad illam partem semper oraret ubi Jerusalem noverat constitutam; sicut et Danielem apud Babylonem tertio in die legimus (Dan. VI, 10) effecisse; quod necesse erat Christum Dominum facere, qui non venerat legem solvere, sed implere (Matth. V, 17). Sive ad templum sanctum, ad coelum vult intelligi, quod orantes homines facere consueverunt. (0194C)Nam desiderium postulantium est, ut licet ubique Deum esse non ambigant, de coelo sibi auxilium venire confidant. Unde et in Dominica oratione dicimus: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9). Non est ergo absurdum templum accipi coelum, quoniam Domini sedes divina lectione monstratur.
Vers. 3. Ne simul tradas cum peccatoribus animam meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Quia moriturum se noverat, merito petebat ne inferis tradita ejus anima cum peccatoribus misceretur, aut cum operantibus iniquitatem haberet aliquam portionem. Sed omnino salutariter ista discretio ab illo petitur, ut nostra spes ad vota talia concitetur; quod revera implens, hominem a se fieri deprecatur alienum. Ubi sunt illi qui Christum putant animam non (0194D)habuisse? Sed haec mihi videntur aut non legere, aut quae legerint omnimodis oblivisci.
Vers. 4. Cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Judaeos commemorat, qui ei dicebant tentantes: Scimus quia a Deo venisti magister (Joan. III, 2). In istorum ergo labiis erat pax, sed in corde malitia. Quae figura dicitur ironia, id est irrisio, quoties aliquid quod sub laude dicitur, intellectum vituperationis habere monstratur. Proximo suo, de se dicit, quia eis carnis origine jungebatur. Qui juste maledicebantur, quia proximum malitiose perdere festinabant.
Vers. 5. Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam studiorum ipsoram. Judaei volentes (0195A)operati sunt quidem malum, sed fecerunt nolentes bonum; ut mortem inferrent Christo, qua mors ipsa finiretur; sanguinem funderent, quo mundi crimina lavarentur. Ideo petit illis dari secundum opera ipsorum, id est voluntatem; quia unusquisque hoc operatur quod vult. Nam frequenter et praestant qui nocere contendunt, ut diabolus facit, qui dum innocentibus ingerit mortis poenas, transmittit martyres ad coronas. Expressit quoque quae superius dixit, dicendo, Secundum nequitiam studiorum ipsorum, id est ambitum malum, ut innoxio nocerent; et qui ad eos salvandos venerat, morti tradere maluissent.
92 Vers. 6. Secundum operationem manuum eorum retribue illis; redde retributionem eorum ipsis. Quatuor sunt species retributionum: quarum una est, cum (0195B)tribuuntur ab hominibus mala pro bonis, sicut Judaei Christo retribuerunt, qui cum ad eos salvandos venisset, illi eum crucifigere decreverunt. Altera cum retribuitur bonum pro bono, quando dicet Deus electis suis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). Tertia cum retribuet malum pro malo, quando dicturus est impiis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibidem, 41); secundum illud, Mensura qua mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Luc. VI, 38). Quarta cum retribuit quod hic dicit, bonum pro malo, ut qui persecutores exstiterunt, fiant conversi, postea laudatores. Verum ista omnia quae de inimicis suis praedicit, non sunt vota malitiae, sed praescientia futurorum. Nam in (0195C)Evangelio dicit: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sed utrumque pium est; hic enim comminatur ut terreat, ne scelera sua praesumptione desperata perficiant; ibi autem cum patitur, orat ut ad poenitudinem eorum corda perducat. Nec vacat quod toties sententiam ipsius terroris iteravit, ut corda lapidea magnae comminationis incendio salvarentur.
Vers. 7. Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus non consideraverunt; destrues illos, nec aedificabis eos. Superiorem excolit sensum. Dicit enim, ideo debere illis reddi, quia non intellexerunt opera Domini. Opera siquidem ejus fuit, ut doceret populum viam veritatis et fidei, et ex sacrae incarnationis arcano reconciliaret hominem Deo; (0195D)quatenus ubi non poterat vitiata natura conscendere, Dominicae visitationis munere perveniret. Et ne Filio Dei vera docenti meus obstinata non crederet, hoc quoque miraculorum ingentium virtute firmavit; ut quod intelligerent Judaei communem hominem non posse facere, hoc evidenter agnoscerent potentiam Divinitatis implere. Sed illi dementes, dum tantummodo hominem credunt, Filium Dei dici indignissime pertulerunt. Sequitur, et in opera manuum ejus non consideraverunt. Utique si considerassent, expavissent potius quam sprevissent, plorassent quam conspuissent, adorassent quam crucifixissent. Tale enim sacrilegium aliis provenire non potuit, nisi illis qui veritatis intelligentiam perdiderunt. Deus enim alios (0196A)destruit ad correctionem, alios dejicit ad ruinam. Paulum destruxit, ut in melius construeret, et de persecutore apostolum faceret; sed impium Pharaonem cum tantis mirabilibus non crederet, demersit Altissimus ut periret. Sic ergo illos dicit destrui, ut non iterum debeant aedificari. Quod dictum, sicut saepe monuimus, ad prophetiam potius videtur pertinere quam ad iracundiae qualitatem.
Vers. 8. Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae. Sciens complenda esse omnia quae petebat, partem secundae sectionis ingreditur: gratias agens quod vindicatus sit de inimicis suis, dum adhuc nullatenus exstitissent. Haec figura dicitur prolepsis, Latine praeoccupatio, quando res secuturae pro praeteritis ponuntur. Sed discutiamus (0196B)quid sibi velit dispositio ista verborum, Benedictus Dominus, quoniam exaudivit; qui est utique, etsi non exaudiat, benedictus. Sed benedictum proprie dicimus, cui gratias agimus, id est quando illi benedicimus. Apte ergo positum est, benedictus, qui exaudire dignatus est.
Vers. 9. Dominus adjutor meus et protector meus; et in ipso speravit cor meum, et adjutus sum.
Vers. 10. Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi. Adjutor ad pericula vitae pertinet, quae ipso adjuvante superavit. Protector, quia eum ab insidiis diabolicis sua defensione vallavit. Sed postquam ista facta sunt, fideliter se dicit sperasse de Domino. Nam cum dicit, cor meum, animae designat arcanum, quod sacrificium constat esse justitiae. Addidit (0196C)quoque iterum, adjutus sum; ut quantum impendebatur pura devotio, tantum et adjutorii cresceret magnitudo. Bene autem dixit: Refloruit caro mea, quia et primo floruit: quippe quae ex Virgine sine peccato tanquam pulcherrimi floris singulare decus emicuit, sicut Isaias dicit: Et flos de radice ejus ascendet (Isa. XI, 1). Refloruit ergo significat resurrexit: quasi in aethereas auras admirabili decore prorupit. Sequitur, et ex voluntate mea confitebor illi, post resurrectionem scilicet, quando humana natura fuerat a corruptione liberata, et ad inaestimabilem gloriam permanens, in Verbi unitate perducta.
Vers. 11. Dominus fortitudo plebis suae, et protector salutarium Christi sui est. Brevis magnaque definitio. Quid est Dominus? fortitudo plebis suae. Merito, (0196D)quando adversa cuncta ipso auxiliante superantur. Protector est etiam, quoniam eos tegit et liberat ab imminentibus malis. Salutarium, ac si diceret, justorum, quorum salus est Dominus. Bene autem addidit, Christi sui, ut Filium Dei debuisses advertere. Christi enim dicebantur et caeteri, quos aut unctio regalis, aut sacerdotalis gloria decorabat.
Vers. 12. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditatem tuam; et rege eos, et extolle eos usque in aeternum. Orat humanitas Verbi pro populo Christiano, propter quem et probatur assumpta; ut satisfactione fideli salvus fiat in hoc mundo, ubi exposita Judaeorum probabatur esse periculis. Benedic autem haereditatem tuam, ad futurum judicium pertinet, (0197A)quando dicendum est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). Et ut charitatem suam, quam praecipit, evidentius approbaret, iterum petit ut in hoc mundo devotos populos regat, ne carnalia concupiscant, ne vias pravas eligant; sed ipsius regimine illuminati, nesciant collegium habere cum pessimis. Addidit, extolle eos, ut in intellectu Scripturarum, et in opere sancto, laudabili intentione proficiant; quatenus a terrenis vitiis purgati, ad aeterna praemia perducantur evecti. Et hoc petiit debere fieri usque in saeculum, scilicet per totum hunc mundum, ubi saecula sunt usque ad illud saeculum aeternum cui nullum aliud pro sua perennitate succedit.
Conclusio psalmi. (0197B)Audistis psalmus iste qua pietate conclusus est. Rogavit pro nobis, qui oratur ab angelis. Judex omnium creaturarum advocatus est noster; et ut a morte potuissemus eripi, ipse magis elegit occidi. Impleta est in hoc psalmo 93 praedicta regula Dominicae passionis. Oravit ante traditionem suam: de crucifixione propria, et de resurrectione locutus est; postremo pro fidelibus exoravit, ut qui ei meruerunt credere, perpetua debeant benedictione gaudere.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXVIII. Psalmus David in consummatione tabernaculi. Quoniam praecedentia verba jam nota sunt, restat ut consummationem tabernaculi paulo diligentius perquirere debeamus. Consummatio tabernaculi perfectionem (0197C)significat Ecclesiae catholicae, quae jam per totum orbem probatur esse constructa. Tabernaculi enim nomine in hoc mundo posita declaratur Ecclesia, quae contra carnalia vitia bella gerens, merito expeditionalis habitaculi nomen accepit. Quapropter hunc psalmum Christiani dogmatis honore pollentem, post perfectionem generalis Ecclesiae, in laudem Spiritus sancti propheta decantat; ut quia tanta res per prophetas et apostolos beata praedicatione completa est, competenter ejus laudibus ornaretur. Est enim totus psalmus Spiritus sancti laude plenissimus, et per varias allusiones praeconia ejus majestatis exsolvens. Hoc est quod oratores dicunt demonstrativum genus, quando per hujusmodi descriptionem ostenditur aliquis atque cognoscitur. Sed quid de illo a (0197D)quoquam congrue poterat dici, nisi quod de se ipse dignatur effari?
Divisio psalmi. Cum beatus David cognosceret, totius mundi terminos ad fidem catholicam per prophetas et apostolos Spiritus sancti munere perducendos, sicut Petrus apostolus dicit: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu sancto acti, locuti sunt sancti Dei homines (II Petr. I, 21). Primo ordine alloquitur universitatem, ut sacrificia ei devota mente persolvant. Secundo septifaria narratione, per varias allusiones ejusdem Spiritus sancti sub magno praeconio virtutes enumerat, quod ad ipsum specialiter (0198A)pertinere frequenti lectione declaratur. Sed ut unam potentiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti esse cognosceres, tertio loco inhabitare dicit Trinitatem in sancto baptismate, et virtutem et benedictionem dare Dominum, qui ex eo renatus fuerit, populo Christiano.
Expositio psalmi. Vers. 1. Afferte Domino, filii Dei; afferte Domino filios arietum; afferte Domino gloriam et honorem. cum multitudinem gentium, sicut praedictum est, ad credulitatem rectae fidei spiritualiter propheta venturam esse respiceret, totiusque mundi consocianda illis esset adunata confessio, dignum fuit jam quasi credentem populum commonere, ut fidei suae affectum per sacrificia devota monstraret. Invitat enim filios (0198B)Dei, id est qui per regenerationis gratiam facti sunt filii ejus, ut ait Joannes Evangelista: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12). Sed licet omnis Trinitas unus sit Deus, nec aliqua est in majestate ipsius aut in natura distantia, diversis tamen locis dicitur, quod ad personas singulas probetur aptandum. Hic autem Spiritum sanctum specialiter Dominum debemus accipere, quem instituit de tabernaculi perfectione laudare. Intende autem quod imprimis non dicendo quid afferant, ipsi se jubentur offerre, id est corda sua sancta puritate lucentia, quod supra omne sacrificium Domino probatur acceptum. Sequitur, afferte Domino filios arietum. Arietes apostoli accipiendi sunt, qui tanquam duces gregum in caulas Domini perduxerunt (0198C)populum Christianum. Filios arietum offerendos dicit, quos apostoli recta praedicatione genuerunt, non qui pravo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam animalia ipsa plurimum fronte valent, et objecta semper impingendo dejiciunt; quod praedicando fecisse constat apostolos, qui diversas superstitiones et idola firmissima coelestis verbi quadam fronte ruperunt. Aries enim dictus est, quasi a fronte ruens. Addidit, afferte Domino gloriam et honorem. Hic specialiter commonemur ut nullam Spiritus sanctus patiatur injuriam. Nam qui eum minorem Patre vel Filio dicit, gloriam illi non probatur afferre. Nulli enim gloriosum est audire, quia minor est. Offerimus ergo Domino Deo nostro, id est Spiritui sancto gloriam puram, plenam, (0198D)veram, cum eum et consubstantialem Patri ac Filio dicimus, et coaeternum, atque omnipotentem sine aliqua separatione praedicamus. Sic omnes haereses per diversa loca Scripturae divinae Spiritus sancti praedicatione destructae sunt.
Vers. 2. Afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in aula sancta ejus. Supra dixit, ipsi afferte gloriam; modo dicit, nomini ejus. Affert igitur nomini sancti Spiritus gloriam, qui eum facit latius innotescere, quando incredulorum corda convertit, nomenque illius dilatat per multitudinem plebis turbasque populorum; quod magis ad docentium videtur pertinere cautelam. Sed nec illud judices otiosum, quod afferte quarto repetiit. Haec figura dicitur epimone, (0199A)Latine repetitio crebra sermonis, quae multa colligit unius verbi iteratione decursa. Sequitur, adorate Dominum in aula sancta ejus; id est colite eum in conscientia vestra mundissima. Ipsa est enim aula regalis et habitatio Spiritus sancti, sicut dicit Apostolus: Quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16).
Vers. 3. Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Venit ad ordinem secundum, in quo per figuram epimone, quam superius diximus, frequenter per capita versuum unum repetens verbum, praeconia Spiritus sancti septenaria virtute concelebrat; quod suis locis, juvante Domino, conabor exponere. Primus iste ejusdem rei versus est, vox Domini super aquas, id est Spiritus sapientiae. Ipse enim legem condidit qua (0199B)credentium turba regeretur; nam leguntur tabulae Testamenti digito Dei scriptae (Deut. IX, 10); digitus autem Dei specialiter intelligitur Spiritus sanctus. Quod vero dixit: Super aquas, populos significat, sicut et alter psalmus ait: Salvum me fac, Domine, quoniam 94 intraverunt aquae usque ad animam meam (Psal. LXVIII, 2); et in Apocalypsi legitur: Civitas sedens super aquas multas (Apoc. XVII, 1). Quapropter istis allusionibus hoc significari manifestum est Spiritum sapientiae legem populis condidisse. Sequitur, Deus majestatis intonuit. Hoc etiam pertinet ad Spiritum sapientiae. Dicit enim quando diem judicii praedicavit, cum gehennae poenas inaestimabili terrore praedixit, ut non tam loqui quam intonare videretur. (0199C)Subjunxit etiam, Dominus super aquas multas, id est super populos gentium diversarum, quas prophetarum atque apostolorum praedicatione lucratus est. Sic et in isto commate populos significavit, quos etiam intelligi superius maluit.
Vers. 4. Vox Domini in virtute. Miranda brevitas, tria verba quam magnam explevere sententiam! Vocem Domini in virtute, Spiritum dicit intelligentiae, qui adversaria cuncta dejicit atque prosternit, sicut legitur: Et non est qui possit resistere voluntati tuae (Esther. XIII, 9). Merito ergo Vox Domini in virtute esse dicitur, cui nullis obstaculis obviatur.
Vox Domini in magnificentia. Hic Spiritus consilii redolet. Quid enim illo magnificentius, qui corde illuminato sentiri facit, ut appetantur bona, et pessima (0199D)quaeque fugiantur; praestatque ut de impio perficiatur pius, de captivo liber, de servo filius? Quod illis provenire non dubium est, quos Spiritus sanctus potentia suae majestatis invisitat.
Vers. 5. Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani. Hic Spiritus virtutis elucescit, qui confringit superbiam, quae in se confidit, et humilitatem erigit, quae de ejus bonitate praesumit. Cedros enim superbiam debemus accipere, quae se in altitudinem elevans, proceras hujus arboris summitates imitatur, maxime quia et lignum ipsum non est utile, nisi succisum fuerit. Nullus enim in sua radice manens, proficuos generat fructus; sicut nec elatio detestabilis, quae peccatum intulit mundo. (0200A)Hanc superbiam vox Domini confringit, dicendo: Deus superbis resistit; humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6). Repetit quoque: Et confringet Dominus cedros Libani. Sed quamvis superioribus haec similia videantur, tamen uno verbo addito, Libani, non parvam videntur indicare distantiam. Cedri enim quae alibi nascuntur non omnino procerae sunt; in Libano autem tales inveniuntur, ut omnes altitudines arborum superare videantur. Ergo mundi istius nobiles ac reges, qui reliquos homines tanquam humilia fruteta despiciunt, virtus divina confringit, quando pauperes et humiles elegit. Isti enim virtute superantur, illi inter divitias suas aut cogitationibus gemunt, aut turpi ambitione solvuntur. Ponuntur etiam cedri et in bonam partem, sicut in alio psalmo dicit: Cedri Libani quas Dominus plantavit (Psal. CIII, 16).
(0200B)Vers. 6. Et comminuet eas tanquam vitulum Libani, et dilectum sicut filios unicornuorum. Et hic quoque versus ad Spiritum virtutis pertinet. Vitulos autem Libani sacrificiis frequenter antiquitas offerebat, qui propter luxuriam dulcium herbarum pingues erant admodum et decori. Eos mavult mundanis summitatibus comparare, quae sic comminuendae sunt, tanquam illi qui sacrificiis videbantur offerri. Nam et ipsi sunt victima, dum conversi Christo Domino nitidis mentibus offeruntur. Sed ne sibi homines duram legem quererentur impositam, etiam dilectum Filium Dei dicit esse moriturum: de quo scriptum est: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Propter incarnationem enim (0200C)factus est sicut filius unicornuorum, id est Judaeorum singulariter se extollentium. Sive unicornes appellati sunt Judaei, quia unum tantum videntur accipere Testamentum. Sic ergo Christum dicit carne moriturum, sicut et filios Judaeorum, qui inaestimabili pietate conditionem nostram in morte suscepit, ut nobis de sua immortalitate praestaret.
Vers. 7. Vox Domini intercidentis flammam ignis. Spiritum scientiae significat, qui omne consilium vel calorem contrarium intercidendo, id est dividendo dijudicat. Ille enim Judaeorum ignitos et flammeos tumultus scientia suae majestatis exstinxit; ut quod scelerati fecerant velut ad solum hominem negandum, in humanam salutem et gloriam verteretur.
Vox Domini concutientis solitudinem; et commovebit (0200D)Dominus desertum Cades. Hic Spiritum pietatis demonstrat, qui fallaces cogitationes et inepta hominum vota concutiens, ad veritatis studium correctos attrahit. Et bene errores eorum solitudinem vocavit, quoniam habitatorem non habet Deum; nec ipsi in pravitatibus suis diutius manere possunt, quando eas aut lamentabili morte deserunt, aut felici conversione derelinquunt. Sequitur, et commovebit Dominus desertum Cades. Hoc adhuc ad Spiritum pertinet pietatis. Sed hunc locum narratio libri Numeri diligenter exponit (Num. XX, 1), referens cum Israeliticus populus in Cades venisset, nimiaque siti loci ariditate laboraret, Moysen jussu Domini percussa petra subito illis aquarum copiam contulisse, miroque modo facta (0201A)est terra irrigua, quae arida siccitate jacebat squalida. Per hanc ergo similitudinem dicit peccatorum corda durissima in aquas sapientiae posse dissolvi, iterumque illud exemplum Cades in humanis cordibus esse faciendum. Saepe enim desertum ponitur, ubi et infideles populi convenire noscuntur, sicut in Evangelio dicit: Vox clamantis in deserto (Matth. III, 3). Non enim Joannes praedicare poterat in deserto, ubi nullus audiret; sed desertum appellati sunt, qui adhuc necdum fidei dona perceperant.
Vers. 8. Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa; et in templo ejus omnes dicent gloriam. Septimum dicit Spiritum timoris Domini. Cervi enim sunt timidi quidem, sed venenosa sorbentes. Et merito illis comparati sunt, qui et Divinitatem timent, (0201B)et contraria quaeque devorant; nec ab eis possunt decipi vel noceri, qui adversum Ecclesiam Dei, fellita noscuntur altercatione resistere. Consignatus est, ut superius diximus, Spiritus septiformis, quem et supputatione facile colliges, et operatione cognosces. Sed hunc Spiritum sanctum unum atque eumdem debemus accipere, cujus has quas diximus, testante Isaia (Isa. XI, 2, 3), septem constat esse virtutes, id est spiritus sapientiae, spiritus intellectus, spiritus consilii, spiritus virtutis, spiritus scientiae, spiritus pietatis, spiritus timoris Domini: distribuens unicuique prout vult. Nec moveat quod ubique vocem Spiritus sancti dicit esse sermonem; hoc enim verbum universae Trinitati constat aptatum. 95 Nam Patris legimus vocem, cum dicit: Hic est Filius meus (0201C)dilectus in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Item Filii dicentis: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Similiter et in Actibus apostolorum de Spiritu sancto legitur: Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod vocavi eos (Act. XIII, 2). Sed hanc communionem verborum sanctissimus Augustinus contra Arianos scribens (Serm. 191, de SS. Trinit.) in uno libro utili adunatione collegit, ut aequalitatem substantiae, vel potentiae individuae Trinitatis omnis prudens possit agnoscere, quando et ipsa verba probat esse communia. Revelavit etiam timor Domini condensa, quando ignoratione deposita, ad intelligentiam divinae legis devoti populi convenerunt. Pro qua re in Ecclesia ejus omnes referunt gloriam, prout unusquisque praefati Spiritus septiformis (0201D)dona suscepit. Gloria enim, sicut dictum saepe meminimus, laus est facta celebratione multorum.
Vers. 9. Dominus diluvium inhabitat, et sedebit Dominus Rex in aeternum.
Vers. 10. Dominus virtutem populo suo dabit, et benedicet populum suum in pace. Decursis virtutibus Spiritus septiformis, in tertio ordine ad Trinitatis complexionem mirabili dispositione pervenit. Dicendo enim in his duobus versiculis tertio Dominus, ostendit sanctam Trinitatem diluvium, id est aquas baptismatis inhabitare; sicut in Evangelio dictum est: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Sed quaeramus cur hic diluvium pro sacris fontibus positum est? (0202A)Merito, quoniam illud quod factum est sub Noe, baptismatis sacri gerebat imaginem. Nam sicut istud purgat animas sordibus peccatorum, ita et illud diluvium mundi crimina probrosa delevit. Merito ergo pro baptismate diluvium positum est, ad cujus similitudinem constat effectum. Nam quod tertio Dominus repetiit, sine distinctione personarum, licet intelligi primum dictum de Spiritu sancto, Dominus diluvium inhabitat. Sequitur, et sedebit Dominus Rex in aeternum; hoc autem de Filio recte intelligimus. Dominus virtutem populo suo dabit, de Patre competenter advertimus. Populo suo, significat Christiano, quem de sacri baptismatis munere conquisivit. Subjunxit etiam: Et benedicet populum suum in pace. Non dixit benedicent, sed benedicet, quia unus est Dominus Deus (0202B)noster. In pace, propter illud Evangelii: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Una est enim pax et Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Conclusio psalmi. Meminerimus quam ingenti tuba psalmus iste tonuerit, ut detrectatores Spiritus sancti non possint ignorantiae excusatione defendi. Nam potentia ipsius septiformi distributione laudata est, ut nihil ibi inferius, nihil cognosceres esse divisum; quia sanctae Trinitatis unitas in fine declarata est. Desinat haereticorum insana perfidia vanas commovere calumnias: legant Didymum, legant beatum Ambrosium, caeterosque. Patres qui de hac re perfectissima disputatione dixerunt. Afferant individuae Trinitati gloriam (0202C)et honorem, nec faciant in aequalitate distantiam, si perduci non eligunt ad ruinam.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXIX. Psalmus cantici in dedicatione domus David. Psalmi cantici cognita significatio est: nunc consideremus cur posita sit domus dedicationis. Domus significat dominici corporis templum; dedicatio vero resurrectionem ejusdem Domini nostri Jesu Christi. Tunc enim corpus ejus in aeternam gloriam potestatemque perductum est, sicut in Evangelio ipse dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Dedicare quippe dicimus, cum novitas domus alicujus in usum celeberrimum deputatur. Domus autem David propter semen ejus est posita, unde Salvator noster carnis traxit originem. Ista domus est (0202D)quae nunc apertis foribus labiorum laeta decantat: Exaltabo te, Domine; quae fabricata est nascendo, sed in sancta resurrectione cognoscitur esse dedicata.
Divisio psalmi. Rex noster Dominus Christus prima narratione post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit, quia eum de mundi istius adversitate liberavit, sanctis jubens laudem dicere Domino, quando universa in ejus potestate sunt posita. Secunda se dicit a sua constantia non movendum, insuper addens praeconia Divinitatis a vivis potius, non a mortuis esse solvenda. Tertia redit ad resurrectionem suam laetus et (0203A)exsultans, quoniam carnis fragilitate deposita, in aeterna majestatis suae gloria perseverat, more suo praeteritum dicens, quod noverat esse venturum.
Expositio psalmi. Vers. 1. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Dominus Christus Patri gratias agit per dispensationem, qua resurrexit a mortuis. Nam exaltabo dicit, latius innotescere facio, quod sancta Verbi incarnatione gloriosaque resurrectione completum est. Quanti enim ante hoc tempus Dominum spiritualiter cognoscere potuerunt, nisi ejus adventu veritas promissa claruisset? Sed homo ideo exaltare valuit nomen Altissimi, quoniam ab eodem constat assumptus. Nam quemadmodum (0203B)potuisset aut occulta Dei prodere, aut judicia Dei futura narrare, nisi virtute coelesti, qua praevaluit, sua Patrisque secreta revelare? Sequitur nonnulla quaestio: Nec delectasti inimicos meos super me. Quomodo enim non sunt delectati inimici ejus, quando eum colaphizantes dicebant: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit (Matth. XXV, 68)? et iterum stantes ante crucem dicebant: Vah! qui destruit templum, et in triduo reaedificat illud (Ibid. XXVII, 40)? Quemadmodum etiam non sunt delectati, quando super vestimenta ejus miserunt sortem? Sed haec fugitiva inanisque laetitia in poenitudinem illis tristitiamque conversa est; dum eum post triduum viderunt resurgere, quem speraverunt 96 communem interitum reperisse. Delectasti vero posuit, pro delectare (0203C)fecisti. Quae figura dicitur hypallage, quoties aut genus, aut verbi declinatio commutatur. Super me autem dixit, postquam de hoc mundo transivit; tunc enim et inimici tristes effecti sunt, et devoti gaudio magno floruerunt.
Vers. 2. Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. Quemadmodum sanatus est, qui non legitur aegrotasse? Sed occulte ille aegrotabat, quando universum hominem sua incarnatione suscepit, qui erat obnoxius et morbis et mortibus. Sed quia in illo sanati sumus, sanatum se ipse profitetur. Tunc enim salvatus est Dominus Christus, quando carnem fragilitatis nostrae resurgendo in aeternae vitae gaudia collocavit; et omnes salvi facti sunt, qui in ipso fideliter crediderunt.
(0203D)Vers. 3. Domine, abstraxisti ab inferis animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. Quid dicimus de illis qui Dominum Christum animam habuisse non credunt? Ecce ipse toties clamat ad inferos se humana lege perductum, exindeque animam suam potestate suae divinitatis abstractam. Et vide quia abstractam dicit; scilicet quoniam claustris inferni diruptis, ad coelum usque perducta est. Descendentes vero in lacum sunt qui in saeculi istius iniquitate versantur. Et bene dixit, descendentibus, quasi in profundum euntibus, qui pressi pondere peccatorum, altissima profunditate devorantur. Sed quomodo salvatus est, quem constat occisum? Salvatus est utique a talibus, id est ab eorum communione liberatus (0204A)est, cum resurrexit a mortuis, et mors ei ultra nocere non potuit.
Vers. 4. Psallite Domino, sancti ejus, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Post resurrectionem suam convenienter praecipit sanctis psallere, ut resurgente capite membra laetarentur, maxime cum spes eorum tali dispensatione firmata sit: quoniam et ipsos constat in laetitia resurgere, quos contigit ejus praedicationi credidisse. Memoriae sanctitatis ejus dixit, quia nostri memor esse dignatus est, qui in umbra mortis, quasi in densa peccatorum caligine versabamur. Non enim nos illius memores fuimus, qui nos creavit; sed ille nostri potius, quos creavit; sicut ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). Et ideo confitenda et glorificanda (0204B)est memoria sanctitatis ejus, quae humanum genus in recordationem suam deducens, quod nos salvare potuisset effecit.
Vers. 5. Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Partibus suis intelligamus hunc versum, in quo malorum retributionem, justorum praemia, passionis ejus tristitiam, resurrectionis laeta commemorat; eoque fit, ut cum fuerint distincta, nesciant confusionis injuriam. Sed cum ira nostra, sicut legitur, mortem operetur, in primo commate per tropologiam hoc de Domino dicitur, quia revera indignatio illius mors est utique peccatoris. Dignatio enim est, quando nos clementer suscipit; indignatio cum nos iratus abjicit; non quia ille irascitur, sed de ejus (0204C)aversione mors evenit, quae de ira humana procedit. Sequitur, et vita in voluntate ejus. Nihil potest dici praestantius. Nam sicut in indignatione mors, ita in voluntate ejus vita esse dignoscitur; quae tamen non in meritis nostris, sed in ipsius voluntate consistit. Hoc argumentum in topicis dicitur ex contrario. Adjecit, ad vesperum demorabitur fletus. Vesperum dicimus, cum peracto die sol occidit, et noctis tenebrae consequuntur; quod accidisse constat Ecclesiae, quando Christus Dominus noster est peremptus. Tunc enim vere demoratus est fletus, dum per triduum fidelium turba congemuit, et mundi ipsius natura concussa est, ut et ipse orbis cum humano genere Domini lugere videretur exitium. Matutinum vero dicimus, quando discedentibus tenebris crepusculum coeperit (0204D)elucere. Quo tempore resurrectio Domini, Evangelio teste, vulgata est: de qua parte beatis crevisse constat sine dubitatione laetitiam. Sic in uno versu tantarum rerum ingens explicata perfectio est.
Vers. 6. Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum. Postquam de resurrectione sua gratias egit, et sanctis psalmodiam salutariter imperavit, secunda narratione redit ad passionis suae gloriosissimam causam; et quae illo tempore secum cogitaverit, pius doctor edicit. Nunc videamus quae sit ista abundantia, per quam se nullatenus movendum esse profitetur. Abundantia erat Filio semper virginis Mariae, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Quid enim illa gratia copiosius, (0205A)quae habere meruit plenitudinem Deitatis? Sicut dicit Apostolus: In quo habitavit omnis plenitudo Divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9), id est verissime, substantialiter atque perfecte. Jure ergo dicebat, in aeternum se moveri non posse, cui sua majestas confidentiae dona praestabat.
Vers. 7. Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem: avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. In hoc versu evidenter exponit, unde illa fuerit abundantia, quae non potuit commoveri. Virtutem quippe se de humana natura habuisse non dicit, sed desuper sibi asserit contributam. Nam decorem ipsius probat illud exemplum: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Sed ista immaculata et sole clarior humanitatis pulchritudo, (0205B)copulata Verbo virtutem accepit, qua miracula magna faciebat, sicut in Evangelio ipse testatur dicens: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26). Sequitur probatio sententiae superioris: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ac si diceret: Tu mihi dedisti secundum carnem quae habeo, ut te averso fuerim conturbatus. Haec autem dicens perniciosas hominum elationes intercipit. Nam quemadmodum peccator de se audeat praesumere, cum immaculata sanctitas virtutem sibi ac decorem a Domino praestitum fuisse fateatur? Hoc argumentum in topicis dicitur a consequentibus. Nam cum avertit faciem suam Divinitas, consequens erat ut carnis turbaretur infirmitas.
(0205C)Vers. 8. Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. Quod modo dicit, Domine, modo Deum, una sententia est. Nam hoc est ad Dominum clamare, quod Deum fuisse deprecatum?
Vers. 9. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem.
Vers. 10. Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut 97 annuntiabit veritatem tuam? Immaculata Verbi incarnatio coeptis precibus perseverat. Ab ipsa enim parte dicitur: si descendero in corruptionem, id est ad putrefactionem, cui lege generali cuncta caro subjecta est; qualis erit spes fidelium, qui me sub triduana celeritate resurgere crediderunt? Petit ergo non ut non moriatur, sed ne caro ipsius corruptione resoluta nullum signum promissae majestatis ostendat, propter (0205D)illud quod alibi dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10); et incipiat non esse utilitas mundi in salutifero sanguine dominicae passionis. Confessio vero hic laudem significat, quam utique offerre non possunt qui in pulverem communi morte solvuntur. Sequitur, aut annuntiabit veritatem tuam? Illam videlicet quam post resurrectionem discipulis dixit: Ite, praedicate hoc Evangelium omni creaturae: et qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit condemnabitur (Marc. XVI, 14).
Vers. 11. Audivit Dominus et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. Venit ad tertiam narrationem, in qua jam de sua resurrectione gaudens, (0206A)aeternae beatitudinis gratificatione mulcetur. Sed quamadmodum factus sit adjutor, ipse consequenter exponit; et ideo nostra verba non debent adjici, ut cursus ipse dictorum propria magis expositione declaretur. Hoc schema dicitur epexegesis, Latine explanatio, ubi priora dicta verbis subsequentibus exponuntur.
Vers. 12. Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia. Planctus ad mortem attinet, gaudium ad resurrectionem; quod jam utrumque constat impletum. Saccus vero est textrina grossissima atque aspera, in humanos usos laboresque deputata, qui carni humanae congruenter aptatur. Conscissus est ergo saccus, id est corpus ipsius, cum pro nobis ipse mori dignatus (0206B)est. Ante ejus quippe exitium, mors nos tortuosis ligaminibus ambiebat, et velut aliquod frumentum insolubili carcere tenebat inclusos. Sed ut intelligas saccum pro tristitia mortis fuisse positum, contra hunc dicit de resurrectione: Praecinxisti me laetitia. Perpende verbum praecinxisti; cingulum significat quod ad judicis pertinet dignitatem. Nam cincta potestas in ipso vocabulo noscitur constituta. Sic enim cinctum dicimus judicem, quando ejus fasces honoresque declaramus. Et vide quia non dixit cinxisti, sed praecinxisti, id est, supra omnes potestates et virtutes elevasti, propter illud Apostoli: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9).
Vers. 13. Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. (0206C)De superioribus pendet iste versiculus. Ideo enim praecinctum se dixit esse laetitia, ut humanitas cantaret Deitati, quae est ejus gloria. Cantare autem diximus, ad mentis laetitiam proprie pertinere. Gloria vero Christi, Patris majestas est, a quo audivit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Et quia semel pro mundi salute compunctus, id est crucifixus est, nulli se ulterius subjacere memorat passioni; quippe qui carnis fragilitate deposita, in majestatis suae gloria perseverat, sicut dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Sed ne praedictam cantilenam putares existere temporalem, in aeternum se confiteri dicit. Confitebor autem hic accipiendum est a parte membrorum, (0206D)quasi confabor, id est, cum sanctis aeterna te voce laudabo. Quod absolute creditur esse venturum, cum illa civitas Jerusalem fuerit dedicata, quando justis omnibus indeficiens promittitur psalmodia. Sic enim frequenter promittit se facere Christus, quod facturus est populus utique Christianus, sicut est et illud: Confitebor tibi, Domine, in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18).
Conclusio psalmi. Parvus quidem psalmus, sed coelestis doctrinae ubertate repletus est: habens in versibus gratiam brevitatis, et in sensibus extensas omnino latitudines. Hic enim sanctae resurrectionis gratia dicitur, hic (0207A)passio Domini gloriosa memoratur; ut nulla tribulatio passionis terreat, quos resurrectionis spes magna laetificat. Et intuere propter gratiam novitatis hic ordinem fuisse conversum, ut inciperet a resurrectione, quam post passionem Domini constat evenisse.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXX. In finem psalmus David. Verba quae titulus continet, ad Dominum Christum frequenter diximus esse referenda, cui totus psalmus aptandus est, quando ejus passionem resurrectionemque decantat. Loqui enim ex nostra humilitate dignatus est, qui etiam sustinuit humani corporis passionem: per sua nos eloquia bonus Magister erudiens, (0207B)ut et nos imitantes rerum coelestium disciplinam, humiles ac devoti nostri capitis dicta sequeremur. Intuendum est vero psalmum hunc quartum esse eorum qui de passione et resurrectione dominica breviter faciunt mentionem.
Divisio psalmi. Per universum psalmum verba sunt Domini Salvatoris. Primo ingressu precatur Patrem ut de malis imminentibus liberetur, ac deinde exauditum se indubitanter exsultat. Secundo redit ad passionem suam, actumque rei per allusiones varias mirabili narratione describit. Tertio generaliter agit gratias pro se et populo fideli, quoniam universali Ecclesiae misericordiae suae dona largitus est: commonens etiam sanctos ut in charitate Domini perseverent, (0207C)qui et bonorum praemia, et malorum retributiones superius audierunt.
Expositio psalmi. Vers. 1. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in tua justitia libera me, et eripe me. Perscrutandum est quemadmodum frequenter similia dicta suavi varietate repetantur. Orat Christus Patrem ex natura humanitatis assumptae, ne de sua spe dejectus, humanae insultationis patiatur opprobria: addens, in aeternum, 98 ubi ejus contemplatio fixa et incommutabilis permanebat. In tua justitia, id est qua consuevisti subvenire rogantibus, qui firmissime de tua majestate confidunt. Libera, ad pericula hujus mundi pertinet amovenda; eripe, ad celeritatem (0207D)respicit auxilii: ne illa resurrectio mundo saluberrima tardaretur. Eripe autem constat a rapiendo compositum. Quapropter merito imploravit justitiam Domini, qui se noverat per iniquos passurum. O vere miranda et divina commutatio! Accepit necem, reddidit salutem; pertulit injurias, tribuit honores; dolorem sumpsit, contulit sospitatem; et solus et summe pius, qui dulcia praestitit, cum amara susceperit.
Vers. 2. Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eripias me: esto mihi in Deum protectorem. Inclina, dixit, aurem tuam, propter membrorum suorum humilitatem; ut quoniam per naturam suam humana conditio ad Divinitatem non poterat attingere, ad eam Divinitas inclinata descenderet, quod omnipotentis (0208A)Verbi incarnatione provenit. Unde merito petebatur quod adhuc minime probabatur effectum. Sequitur, accelera ut eripias me, id est festina resurrectionem dare celerrimam, non illam morosam quam generalitas adhuc noscitur sustinere. Haec autem frequentia petitionis docet nos ab oratione non debere suspendi, etiam cum nobis credimus aliqua posse concedi. Petit quoque ut ab hujus saeculi importunis insidiis divina virtute protegatur, ne pateat inimicis derelicta simplicitas; sicut scriptum est in Isaia propheta: Sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isa. LIII, 7).
Vers. 3. Et in domum refugii, ut salvum me facias. Domus est refugii gloriosa resurrectio, postquam jam nulla imbecillitate concutitur, sed incorruptibili majestate (0208B)perfruitur. Nam tunc salvus fuit, cum mors ei ultra praevalere non potuit. Ita quod timet, ex nobis; quod confidit, propriae Divinitatis est. Domum quoque refugii ad Ecclesiam catholicam dicunt aliqui pertinere, ubi a parte membrorum petit se salvum fieri, quoniam in ipsa revera omnis Christianus salvus efficitur; sicut in arca Noe crescente diluvio soli salvi facti sunt qui feliciter intrare meruerunt.
Vers. 4. Quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu; et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me. Firmamentum pertinet ad toleranda quae passus est, refugium ad finem malorum, quando istius saeculi iniquitates gloriosae mortis fine superavit. Sequitur: Et propter nomen tuum dux mihi eris. Propter nomen suum Dominus dux erat humanitati, (0208C)quoniam illud latius per universas gentes fecit agnosci, saluberrima praedicatione vulgata. Sive hoc a membris accipiendum, sicut supra jam dictum est. Dux enim noster veraciter dicitur, quando illum sequimur, et praedicationis ejus vestigia non vitamus. Addidit etiam, enutritum se, quousque ad perfectionem catholica Ecclesia ipsius munere perveniret.
Vers. 5. Educes me de laqueo isto, quem occultaverunt mihi, quoniam tu es protector meus, Domine. Occultatus est quidem ab inimicis laqueus, sed non qui Christo esset occultus, nec in mortem deceptus incidit, sed sciens eam pro nostra liberatione suscepit. Ergo laqueum occultaverunt Judaei Christo, quia tantum hominem credentes, occultis eum perdere machinabantur insidiis. Unde se dicit educendum, id (0208D)est resurrectionis beneficio ad superna velociter elevandum. Sed omnia consilia Judaeorum dicit esse frustranda, quia, Domino protegente nulla potest adversitas praevalere.
Vers. 6. In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me, Domine, Deus veritatis. Consideremus cur hic sermones ipsi sint positi, quos Evangelii textus eloquitur. Nam et ibi sic ait: In manus tuas commendo spiritum meum; et inclinato capite reddidit spiritum (Luc. XXIII, 46); scilicet ut et hic cognosceres fuisse locutum, qui post tot saecula, eadem erat in cruce positus verba dicturus. In manus tuas, in veritate tua, qua benigna et justa semper operaris. Commendat itaque Patri inaestimabilem thesaurum, (0209A)animam videlicet illam quae voluntates ipsius pura intentione faciebat. Dignum ergo fuit ut tanto susceptori talis commendaretur spiritus. Redemptum se deinde esse testificatur. Sed videamus quo pretio? Illo scilicet quo Apostolus dicit: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7). Vides quam magnum pretium fuit, ut majestatem suam usque ad carnem hominis inclinaret, seque exinanivit, ut coelestibus humana compleret. Sed ut istum Dominum evidenter adverteres, addidit quis esset, id est, Deus veritatis. Illorum enim specialiter Deus est qui veritatem diligunt, nec in aliqua falsitate miscentur.
Vers. 7. Odisti omnes observantes vanitatem supervacue: ego autem in Domino sperabo. Illa redduntur (0209B)semper odiosa, quae probantur esse contraria. Juste ergo veritas oderat vanitatem, quia vanitas in falsitate versatur. Cui rei ipse tribuit expositionem dicens, supervacue; quae non solum vacua, sed etiam supervacua dicta est; merito, quando fructuosam intelligentiam tollens, alienat a Domino. Et quando prius dixit Dominum odisse vanitatem, id est, saeculi istius desideria transitura, nunc se dicit amare verissima. Quae sunt ista verissima? Sperabo in Domino: ubi nihil vanum, nihil supervacuum est, sed totum fixum atque integrum perseverat. Verum istam rem quae causa consequitur?
Vers. 8. Exsultabo et laetabor in tua misericordia, quia respexisti humilitatem meam. In hoc et superiori versu, iterum categoricus syllogismus enascitur, (0209C)cujus definitionem partesque in primo psalmo jam diximus, qui etiam hoc loco simul ratione colligitur, id est, ego in Domino speravi. Omnis sperans in Domino exsultabit, et laetabitur in misericordia ejus. Ego igitur exsultabo, et laetabor in misericordia ejus. Pulchrum plane dicendi genus in brevitate complecti, quod nulla possit adversitate dirumpi. Nunc psalmi verba tractemus. Exsultare est cum magna animi alacritate gaudere; laetari est temperata mentis affectione mulceri. Sed consideremus quoties commonemur in humanis viribus minime confidendum. Nam quemadmodum, ut supra dictum est, quisquam de se debeat praesumere, unde sancta incarnatio legitur abstinere? Quapropter exsecranda est Pelagianae pravitatis intentio, dum illa tentat praesumere quae cognoscere (0209D)debuit Spiritum sanctum toties ante damnasse. Intendamus etiam qui dicit humilitatem 99 suam fuisse respectam; ille videlicet qui coelum terramque et creavit et continet, cui potestates supernae serviunt. Sed ideo erat in Altissimo humilitas, quia illi et humanitas veraciter adhaerebat ab ipsa conceptione perfecta.
Vers. 9. Salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici. Necessitas dicitur ab eo quod in nece sit posita, id est in mortis angustiis constituta. Nam quando peccatorum laqueis innodamur, nec ab eis possumus nostra virtute solvi, necessitas appellatur. Ergo tunc de necessitatibus liberata est anima Domini Salvatoris, cum a peccatis (0210A)reddita est modis omnibus aliena. Sequitur, nec conclusisti me in manus inimici. Ipsa erat necessitas quam superius dixit, si potestati diabolicae delictis traderetur obnoxius. Conclusi sunt enim quasi carcere poenali, qui illius saevissimi manibus ambiuntur. Nec conclusisti ergo dicit, quia liber effectus est a potestate diaboli, sicut ipse in Evangelio ait: Ecce veniet princeps mundi hujus, et in me non inveniet quidquam (Joan. XIV, 30).
Vers. 10. Statuisti in loco spatioso pedes meos: miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Post liberationis suae decursam exsultationem, ad secundum venit ingressum: ubi de passione sua multa dicturus est, ut eam frequenti memoria piissimus commoneret, quam pro omnium salute suscepit. Statuisti, dicit, (0210B)hoc est firmasti; quia lapsum sustinere non poterat, qui mundi vitia non habebat. In loco spatioso, id est libero et a potestate diaboli semper excepto. Ipse enim liber locus est quem hostis ille non insidet; ipse spatiosus quem ille non occupat. Et intende quia non dixit in via, sed in loco spatioso, id est in patria virtutum, in regione beatorum; via enim legitur angusta justorum. Pedes autem suos dicit virtutes morales, per quas hunc mundum fixis gressibus ambulavit, quos diaboli adversitas impedire non potuit. Sed quamvis mundum inculpabiliter ambularet, necessarium fuit ut ejus infirmitatibus divina gratia subveniret, ne imbecilla caro a coelestis propositi integritate discederet. Ideo sequitur, miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Lege enim humani corporis (0210C)tribulationi suae postulat subveniri, sicut et in Evangelio dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), et his similia. Sive pedes suos apostolos dicit, qui in loco spatioso, id est per universalem Ecclesiam certissima stabilitate fidei constiterunt.
Vers. 11. Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus. Per hos quatuor versus figura diatyposis est, quae Latine expressio dicitur: ubi rebus personisve subjectis, et formae ipsae et habitus exprimuntur. Incipit enim describere qualis fuerit periculi magnitudo. Ac si diceret: Confusus est animus meus, cum me insequentium furor appeteret. Iram siquidem posuit inimicorum indignationem. (0210D)Oculus autem intellectum significat, quem semper conturbamus atque confundimus, quando imminentia pericula formidamus. Venter vero noster alvus est, in quo edulia deglutita recondimus, qui apte memoriae comparatur, quia sicut ille transmissas escas recipit, sic et memoriae sinus notitias rerum competenter assumit. Conturbatum ergo dicit ventrem, id est memoriam suam, ubi habebat reposita quae illi Dominus de sua clarificatione promiserat. Sed cum videret caro sibi imminere pericula, consequens fuit eam trepidatione turbari. Et nota quia se conturbatum frequenter dicit, desperasse nusquam. Quod ideo ab ipso dictum est, ut nobis hanc imitandi formulam Magister coelestis ostenderet. Nam conturbatio (0211A)humanitatem familiariter petit, divinae autem sanctitati desperatio provenire non potest.
Vers. 12. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Hinc est illa conturbatio carnisque metus, quia in doloribus vita defecerat. Verbum autem ipsum defecit longas et gravissimas significat passiones. Deficere enim est paulatim minus facere, et ad finem perdendo aliquas valetudinis minutias pervenire; quod vitae humanae accidere posse manifestum est, quae ad terminum mortis usque perducitur. Superiora vero declarans subjungit: Et anni mei in gemitibus, quod multitudinem significat utique dierum. Considera quod dixit, in gemitibus, quia non fuit levis dolor ubi continuus gemitus insonabat. Sive hoc magis ad martyrum pertinet passiones, qui in capite merito intelliguntur, quoniam ipsi membra (0211B)sunt Christi. Et considera quia non in vocibus, sed in gemitibus posuit, ut Deo fieret amplius notum quod hominibus videbatur occultum.
Vers. 13. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. Virtus animi infirmatur in paupertate, quoniam omnibus bonis indiget humana fragilitas. Quid enim illa pauperius quae nihil idoneum de se habere cognoscitur? Ossa vero fortitudo est qua compago corporis sustinetur. Quod utrumque pulchre positum est ad exprimendam imbecillitatem humanae substantiae: quia neque in animi robore, neque in carnis spe ulla debet esse praesumptio, sicut propheta dicit: Maledictus qui confidit in homine, et ponit spem carnem brachii sui, et a Domino recedit cor (0211C)ejus (Jer. XVII, 5).
Vers. 14. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis. Non vacat quod super omnes, et non inter omnes ait. Super omnes inimicos meos, per modum exaggerativum dicitur, quoniam dum essent illi vere opprobrium, Christus Dominus innocens atque immaculatus inter eos habebatur opprobrium, qui se nefario scelere polluebant. Sequitur, factus sum opprobrium: non quia ego vere opprobrium fui, sed quoniam ab illis putabar esse quod non eram, qui decepti vanis persuasionibus erraverunt. Contra probum dicimus probrum, id est inhonestum atque indecorum. Opprobrium autem significat valde abominabile facinus, quod Domino Salvatori inter iniquos Judaeos evenisse manifestum est, cum dicerent: Hic homo a Deo non (0211D)est, qui sabbatum non custodit (Joan. IX, 16); et alibi: Samaritanus es, et daemonium habes (Joan. VIII, 48). Vicinos autem illos dicit qui ei vicinitate fidei propinquabant, qui adhuc non crediderant, sed credere disponebant; sed videntes eum in cruce pependisse, a credulitatis vicinitate remoti sunt, dum pati videbant quem adorandum esse putaverunt. Ignari cum fideliter praedicta necessario cernerent consecuta, tunc magis a firma credulitate suspensi sunt. Et nota quod prius dixit inimicos, deinde vicinos, nunc accedendo pervenit ad notos. Notos autem 100 apostolos significat, qui passione ipsius omnino turbati sunt; de quibus scriptum est: Percutiam pastorem, (0212A)et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7). Sic figura diatyposis per hos quatuor versus, sicut diximus, decenter impleta est.
Vers. 15. Qui videbant me foras fugiebant a me: excidi tanquam mortuus a corde. Et in isto alioque versu qui sequitur, figura est metriasmos, quae Latine dicitur mediocritas, quoties rem magnam mediocri relatione proferimus. Dicit enim: Qui videbant me foras fugiebant a me: scilicet qui minus Scripturis credentes, Dominum viderunt in cruce positum, foras a deitate ipsius exierunt, sperantes spem suam morte ipsius fuisse finitam. Sive haereticos significat, qui audientes in Ecclesia Scripturas divinas, videntesque magnalia, foras exeunt ad iniquas praedicationes, fugientes veritatem, in qua minime perseverare patiuntur. Bene autem sequitur, excidi tanquam mortuus (0212B)a corde. Non enim a fidelibus mortuus dicitur, cujus deitas impassibilis veraciter aestimatur. Excidi a corde, id est a mente infidelium [mss. A., F. et B., fidelium], quod solet illis contingere qui defunctos homines obruendo, cum corpore simul eorum memoriam recordationemque sepeliunt.
Vers. 16. Factus sum sicut vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium. Vas perditum est quod fractum et ad nullos usus necessarium semper abjicitur: ita et Jesus mortuus quasi fractum vas abjiciendus putabatur a perfidis. Quid enim dici poterat mediocrius quam ut illa majestas omnipotens testis fragilibus aequaretur? Sed haec sic a dementibus putata perpende. Caeterum in (0212C)illo semper fuit omnipotentia singularis et divina plenitudo mirabilis, sicut Apostolus dicit: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9), id est substantialiter et manifeste. Divinitas enim esse non potest corporalis. Sequitur, quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium; significat perfidos Judaeos, qui synagogam circumhabitant, non inhabitant. Circum enim a circuitu, peccatores vult intelligi, de quibus in alio loco ait: In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9). Merito ergo tales circumhabitantes dicuntur, qui legem Dei non spiritualiter, sed carnaliter advertere maluerunt. Sic per haec verba lucentia, tenebrosa facinora Judaici populi subtiliter indicantur.
Vers. 17. In eo dum congregarentur omnes simul (0212D)adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt: ego autem in te speravi, Domine. Reddamus ordinem verborum, ut planius intelligantur sibi dicta cohaerentia. Dum simul omnes congregarentur adversum me, in eo consiliati sunt, ut acciperent animam meam. In eo consiliatam dicit partem maximam Judaeorum, ut Dominum neci traderent, quando omne scelus gravius est quod consilio geritur plurimorum. Nam dicendo, omnes simul, non vult paucos intelligi, ut sceleratam turbam illam ultio debita subsequatur. Ut acciperent animam meam, significat ut adimerent, sive tollerent. Mirabilis et sanctissimus ordo dicendi. Cum inimici circumhabitarent synagogam, et spem suam haberent in viribus suis, se dicit sperasse de (0213A)Domino, sciens quia potestas eorum nulla erat, et insidiis talibus semetipsos magis interficere conabantur.
Vers. 18. Dixi, tu es Deus meus; in manibus tuis tempora mea. Dominus Christus dicit: Tu es Deus meus, sed a parte scilicet humanitatis assumptae, quae, sicut ait inferius, et tempori subjacebat et morti. Non enim, quemadmodum inimici putabant, eorum persecutione vitam suam finiendam esse commemorat, sed in potestate ponit Domini tempora vitae suae. Ipso enim creante existimus, ipso disponente vegetamur, eodem etiam jubente transimus. Unde necesse erat ut spem fixam haberet in Domino, qui vitam mortemque suam in ejus esse potestate noscebat.
(0213B)Vers. 19. Libera me, et eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me; illumina faciem tuam super servum tuum. Ipsum rogat qui potest adversantium vitam confringere, hominumque corda pro sua mirabili dispensatione convertere. Prius enim dixit, inimicorum, id est Judaeorum; subjungit, et a persequentibus me, hoc est paganis, vel a diversis haereticis, qui Ecclesiam Dei fraudulentis machinationibus insequuntur. Sequitur, illumina faciem tuam super servum tuum, id est fac videre, quia super me dignaris intendere; ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. Nec offendaris quod audis a Domino dici servum tuum. Omnia siquidem verba talia humanitati sunt specialiter applicanda, sicut in alio loco dicit: Ego servus tuus et (0213C)filius ancillae tuae (Psal. CXV, 16). Ubi sunt qui duas naturas dicere nolunt in Domino Salvatore? Nam quemadmodum aliter sibi convenire potest ista diversitas, ut in una eademque persona et Dominum intelligas coeli, et obnoxium passioni?
Vers. 20. Salvum me fac in tua misericordia: Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Dicendo, In tua misericordia salvum me fac, negat meritum suum. Ad instruendos enim nos semper eadem repetit, nec de amabili confessione satiatur, quia fastidium non habet dulcedo veritatis. Subjungit etiam, Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Mirabilis ac perfecta praedicatio, quae habet et humilis supplicationem, et credentis inviolabilem firmitatem. Rogat ergo ne praetermissus confundatur. Sed quomodo se (0213D)credit audiri? Quoniam invocavi te. Dominum siquidem fideliter invocare, mereri est, non injuria; quando nullatenus potest decipi, qui ab ipso se praesumit audiri.
Vers. 21. Erubescant impii, et deducantur in infernum; muta efficiantur labia dolosa. Superiore versu dixit: Non confundar, quoniam invocavi te: hic optat conversa vice, ut illi potius erubescant qui invocant idola, et caeteri qui se simili impietate commaculant. Ipsos enim convenit crubescere, quos habet aeterna poena torquere. Nam cum hic non credunt promissum judicium Dei, dolosa labia blasphema et garrula sunt. Quando autem manifestationem resurrectionis agnoverint, seque respexerint in gravi pericula constitutos, (0214A)velociter obmutescunt; nec jam in procacia dicta prosiliunt, quae nimio terrore clauduntur.
Vers. 22. Quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et in contemptu. Illa labia exponit dolosa, quae superius obmutescere dignoscentiae virtute praedixit, quae in hoc saeculo loquuntur adversus justum, id est Christum. Dignum nomen aptumque vocabulum, qui merito justus 101 dicitur, quia via, veritas et vita (Joan. XIV, 6) comprobatur. Sed contra tale tantumque nomen pulchre ponit iniquitatem. Nam sicut lux obscuritati contraria est, sic justitiae iniquitas videtur adversa. Loquitur enim falsitas contra veritatem, quando Judaei Messiam proclamant adhuc esse venturum; quando Ariani creaturam dicunt Dominum Creatorem; quando pagani Saturnum, (0214B)Jovem, Venerem, caeteraque portenta stulte nomina profitentur coelestia. Addidit, in superbia et contemptu, scilicet quoniam disputant superbi de humilitate Christi, cum dicunt Dominum coelorum carnis assumere non potuisse substantiam. Contemptores autem despiciunt immortalis credere Domini passionem. Nam cum audiunt flagellis caesum, alapis verberatum, traditum manibus impiorum, statim in blasphema verba prosiliunt, nequaquam intelligentes salutare consilium; non quia minus potuit Altissimus in pomposis honoribus hujus saeculi gloriosissimus apparere, sed declinare decuit, per quae humanum genus suum nequiter contempsit auctorem.
Vers. 23. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ad tertium (0214C)venit ingressum, ubi diversis modis enumerat quanta beneficia Dominus se timentibus largiatur: commonens ut omnes sancti diligant Dominum, quoniam esse constat et nostrum judicem, et in futuro beneficiorum omnium largitorem. Sed consideremus hujus versus verba quid habeant. Multitudo dulcedinis est, quia multis praemiis Domini suavitas indicatur. Dulcis est cum corrigit, dulcis dum parcit, dulcis cum credentibus aeterna praemia compromittit. Sed intellige quod eis tantum dulcis est qui de ejus sapore gustaverint. Caeterum dulcedo ad eos non potest pervenire qui gustum ejus minime contingere meruerunt, sicut et alius psalmus dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Sequitur, quam abscondisti timentibus te. Non quia sanctis (0214D)ideo abscondita est ut eam minime consequerentur, sed quia in futuro judicio promittitur manifesta, quae hic sentitur abscondita. Recte autem intelligimus absconditam, ut eam desideria humana plus appetant: quia solet fastidiri omne quod subjacet; et vile plerumque creditur, quod sine aliqua difficultate praestatur. Sed hoc quod ait, abscondisti, homonymon est; significat etiam et negata; ut est illud: Gratias tibi ago, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25).
Vers. 24. Et perfecisti sperantibus in te, in conspectu filiorum hominum. Dulcedinem illam quam absconderat timentibus se, perficit illam in eis qui constanti (0215A)animo eam desideranter exquirunt. Hoc est enim vere sperare, si nos contingat aliquid firma mentis integritate praesumere. Adjecit etiam, in conspectu filiorum hominum, id est in illa resurrectione generali, quando sanctis suis praemia promissa restituet, et faciet cognoscere universas gentes, suos certissimos fuisse sermones.
Vers. 25. Abscondes eos in abscondito [ed., abdito ] vultus tui a conturbatione hominum.
Vers. 26. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
Vers. 27. Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Venit ad enumerationes beneficiorum quae sanctis suis Dominus copiosa miseratione largitur. Quod schema (0215B)nobilissimum dicitur synatroesmos, Latine congregatio, ubi in unum, aut multa crimina, aut multa beneficia colliguntur. Quod inter violentissimas figuras accipitur, quia congregatio rerum causae praestat augmentum. In expositione quippe dominicae dulcedinis perseverans, primo dicit: Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum; secundo, Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum; tertio, plenitudinem beneficii ipsius evidenti laude complevit, dicens: Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Nunc ad exponenda verba veniamus. In abscondito vultus Domini dicit, id est in alia resurrectione, quando omnes justi contemplationis ejus praemia consequentur; sicut legitur: Beati mundo (0215C)corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). A conturbatione hominum, malorum scilicet, dicit etiam fidelissimos occulendos, quando jam in aeterna beatitudine locabuntur, ubi purissimam veritatem nemo faecilenta voluntate conturbat, sed bonitas rerum in suis splendoribus perseverat. Et quam pulchre regalem conspectum esse dicit in abdito, revera, quia contemplationem ejus, qua justi perfruentur, impii non videbunt. Homines enim hic omnes persecutores et schismatici significantur, qui hic consueverunt terrere populum Christianum. Sed cum illuc perventum fuerit, supra Dei famulos sceleratorum conturbationes, locum dicit ulterius non habere, quippe quos a se constat esse dividendos. Illi enim mittuntur in aeternam poenam, justi vocantur ad requiem sempiternam. (0215D)Sed ne tantum futuri praemii promissio fragilia corda turbaret, secundo capite dicit eos esse protegendos. Nam per tabernaculum saepe diximus Ecclesiam catholicam significari, quae in isto mundo certamina sustinens, expeditionalis habitaculi nomine vocitatur. Superius enim dixit, abscondes; hic proteges. Ibi enim abscondentur, ubi ab impiis non videntur; hic vero proteguntur, ubi malorum improbitas minime nocere permittitur, quando illaesae animae justorum sub qualibet corporis afflictione servantur. Tertio laetatur homo coelestis, qui et Mediator est Dominus Christus gaudio spirituali; quia incarnatione Verbi mundo salutaria dona provenerunt. Civitatem circumstantiae, Jerusalem localem debemus advertere, (0216A)quae in medio gentium constituta, quasi templum fidei probabatur existere. Ab hac enim circumjectae nationes Christiani dogmatis regulas suscipere meruerunt; et velut purissimo fonte patefacto, coelestis vitae sunt muneribus irrigatae. In hac ergo civitate mirificavit Dominus misericordiam suam, quando ibi et docere, ibi miracula facere, ibi et pati pro hominum salute dignatus est. Ibi quoque gloriam suae resurrectionis ostendit, ut merito dictum sit quia in Jerusalem potentiam suam miram fecit, ubi declarare tam ingentia sacramenta delegit.
Vers. 28. Ego autem dixi in pavore meo, projectus sum a vultu oculorum tuorum. Patri dicit Filius a forma servi, speravi: quia me gratia tua desereret, cum passionis tristitia praevaleret, in pavore utique (0216B)mortis. A vultu oculorum tuorum, id est 102 a conspectu misericordiae tuae. Et pulchre vultum dedit oculis, quia ipsi quam maxime significant voluntates animorum. Vultus enim dicitur ab eo quod cordis velle per sua signa demonstret. Sic oculi Divinitatis, cum respiciunt, suam gratiam pollicentur.
Vers. 29. Ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. A Domino ideo se dicit exauditum, quia humiliter, non desperanter more humanitatis dicebat esse contemptum: cui non poterat tardari gratia, de quo vox paterna dictura erat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Dum clamarem ad te, quando in passione voce magna dixit: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Constat enim his clamoribus (0216C)exauditum fuisse, quando et resurrectionis gloriam consecutus, et ad Patris est videlicet dexteram collocatus.
Vers. 30. Diligite Dominum, omnes sancti ejus. Pro collatis sibi beneficiis hymno decurso, sanctos commonet ut ament Dominum; quatenus auctorem tanti beneficii membra diligant, cum sibi in capite praestitum fuisse cognoscant. Diligite Dominum, dicit, jam tanquam amicis, non tanquam servis. Servorum est enim formidare, amicorum diligere; sicut ipse in Evangelio dicit: Si feceritis quae ego praecipio vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14, 15). Sed hoc praecipit sanctis, quia ipsorum est amare Dominum, quia non diligunt mundum.
Vers. 31. Quoniam veritatem requiret Dominus, et (0216D)retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Ne putaretur haereticorum blasphemias Dominum posse negligere, dicit: Veritatem requiret Dominus, quam illi nesciunt falsis erroribus illigati. Sequitur, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Ideo enim discutit ut vindicet, ideo requirit ut puniat. Et bene addidit, abundanter: quia illis non retribuet qui se celeri emendatione convertunt: illis autem superbis qui copiose delinquunt, et praecepta Domini iniqua praesumptione despiciunt, in ipsis est sine dubitatione resecandum. Sed hic superbiam, non unum vitium debemus accipere, quoniam ex superbia nascitur quidquid morum pravitate peccatur. Scriptum est enim: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, (0217A)15). Et merito cunctis vitiis tale nomen constat impositum, quia non solum in arrogantes vindicat, sed etiam in omnes qui regulam piae conversationis impugnant.
Vers. 32. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Hic virtus totius psalmi, et sacrae colligitur passionis utilitas. Nam cum dixisset: Diligite Dominum, sancti ejus, qui capiti vestro et crucifixionem contulit, et gloriam resurrectionis attribuit, ad postremum per definitivam sententiam dicit: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino: scilicet ne praedictis passionibus terrerentur, sed ad imitationem gloriosam fidelium se corda roborarent, quam sciebant ad mundi medicinam salutariter introductam. (0217B)Haec figura dicitur epiphonema, id est acclamatio, quae post narratas res, breviter cum exclamatione prorumpit. Quapropter exhortatio ista bonorum est, ne se a bono proposito carnis imbecillitate subducant. Viriliter agite, id est in bonis operibus constantissime perdurate, nec feminea mollitie deficiatis, qui corda vestra Domino constanter offertis. Sic enim sustinentium pectora roborantur, si spem suam in Domini virtute confirment. Hoc autem praeceptum viris feminisque commune est, viriliter enim omnis sexus agit, qui nescit mollissimis facilitatibus immutari. Et respice quemadmodum partes illas passionis suae in toto psalmo servaverit. Prius dixit orationem, inde secuta passio est; ad postremum laetitiam fidelium constantiamque commonuit: ne tali munere (0217C)suscepto, ulterius inimica fidei possit praevalere cunctatio.
Conclusio psalmi. Peracta est tam magni psalmi salubris et decora contextio, ubi et imbecillitas humanitatis exprimitur, et beneficia divina monstrantur, ut considerans fragilitatem suam nemo superbiat; respiciens autem misericordiam divinam nullatenus expavescat. Numerus quoque psalmi erectae supputationis culmen ostendit, praemia quoque fideli conjugio compromittit; ut cum se anima huic praedicationi beata conversatione sociaverit, trigenaria remuneratione ditescat. Huic etiam numero et alia sacramenta conveniunt. Triginta siquidem annorum Joseph dominus legitur in Aegypto constitutus. Triginta etiam annorum (0217D)Salvator noster vitale baptisma intinctus, aquis Jordanicis consecravit. Est quoque in his decadibus sancta Trinitas, quae fidei nostrae inviolabilem regulam tribuit et salutem.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXXI. David intellectus. Cum omnes psalmi generaliter dicti sint ad intellectum, ut eos sensus noster agnosceret, ne vivendi regulas ignoraret, merito quaerendum videtur cur in hoc titulo posuerit David intellectus? Primo meminit David, propter Dominum Christum, quoniam ad ipsum respicit quidquid poenitens iste dicturus est. Deinde intellectus ideo sequitur, quia nisi misericordia (0218A)Domini suffragante peccata nostra intellexerimus, ad poenitentiae studium venire non possumus. In alio quippe psalmo dictum est: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? hoc est enim quod dicit intellectus; ut cum nos intelligere Divinitas praestiterit peccata nostra, pro eis diluendis studiosissime supplicemus. Nam pro illo errore quis supplicat, quem prorsus ignorat? Nam et cum Dominus Christus in quarta parte locuturus sit, primo versu sic inchoat: Intellectum dabo tibi; ut istius poenitentis merito, intellectus in titulo praemissus sit, cui etiam divina voce promittitur. Sed licet sint et alii poenitentium psalmi, tamen propter subtilitatem distantiae diversa titulorum significatione notati sunt. Primus enim qui in sexto ponitur, continet in finem, in hymnis, pro (0218B)octava psalmus David, quoniam ille totus ad futuri judicii pertinet timorem. Iste vero merito tali est titulo praenotatus, qui se deterioratum tardius intellexit, quia peccata quae confestim prodi debuerant Domino, se diutius tacuisse confessus est. Status autem principalis hujus causae 103 concessio est, quae cunctis poenitentibus datur. Concessio est enim, ubi adversariis omnia conceduntur, et per solas lacrymas supplices defenditur reus.
Divisio psalmi. In prima parte psalmi poenitens loquitur, peccatum suum evidenter agnoscens, poenam sibi merito districtionis indicens, quoniam noxia facinora credidit occulenda, ubi breviter principium et narratio continetur. In secunda parte sola correctio est; nam (0218C)cum se propria confessione damnaverit, a Domino sibi credit esse parcendum. Tertia parte poenitudinis bona commendans, etiam sanctos in hoc mundo asserit Domino supplicare, in quo sibi merito testatur esse refugium, ubi et poenitentis istius verba finiuntur. Quarta Dominus Christus ad ejus verba respondens, sperantes in se circumdare misericordia pollicetur: ne supplicantis integritas negligi aliqua dissimulatione putaretur. Quae quatuor partes interjectis diapsalmatibus dividuntur, quas in divisionibus sequi, nostri constat esse propositi.
Expositio psalmi. Vers. 1. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Poenitens iste propria facta (0218D)cognoscens, et ad exempla illius publicani qui tunso pectore oculos non levabat ad coelum (Luc. XVIII, 13), totis viribus humiliato corde suspirans, nec invocare majestatem praesumpsit, sed beatos dicit eos quibus remissae sunt iniquitates; hic absolutionem desiderans peccatorum, nec tamen audens similia postulare. Merito ergo vocat illos beatos, qui haec ante meruerunt. Haec enim octava species definitionis est quae Graece dicitur κατὰ ἀφαίρεσιν τοῦ ἐναντίου, Latine per privantiam contrarii. Beato siquidem peccata contraria sunt. Et quoniam hic dicit remissa, competenter sub hac formula definitionis beatum virum constat expressum. Inter iniquitates vero et peccata sanctus Hieronymus in hoc psalmo hanc differentiam (0219A)facit, iniquitates dicens quae ante susceptam fidem, sive per ignorantiam sive per scientiam committuntur; peccata vero haec esse definiens quae post cognitionem fidei vel gratiam baptismatis contrahuntur.
Vers. 2. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus. Et hunc beatum eadem species definitionis amplectitur. Sed scire debemus alios esse quibus peccata reputantur, ut Paulo dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Et adulterae mulieri in Evangelio: Vade, et amplius noli peccare (Joan. VIII, 11). Alios autem esse manifestum est quibus peccata non reputat, ut Job, de quo dictum est: Nunquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, (0219B)vir justus, et simplex, et timens Deum (Job II, 3)? Et Nathanael, de quo ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47). Quapropter illam partem suis votis elegit, in qua nulla sollicitudine mordeatur. Omnes tamen per gratiam divinae misericordiae ad haec dona perveniunt, sicut Joannes apostolus dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Sequitur autem, cui non imputavit Dominus peccatum; scilicet in cujus ore dolus non est; id est qui nulla sibi remissione placuerit; et cum sit peccator, ipse se praedicet esse sanctissimum (quo morbo maxime laborat humanitas), sed sua potius delicta cognoscens, in humilitate satisfactionis jugiter perseverat. Ipse enim Domino placet qui sibi displicet; (0219C)quia dum nos culpamus, veriloquium; cum nos volumus laudare, mendacium est. Hactenus fuere principia, in quibus misericordiam boni Judicis per humilitatem nimiam desideravit acquirere. Sed nos in parte ista divisionem non ponimus, quia diapsalmata sequimur, quae silentio Spiritus sancti noscuntur esse divisa; dum et illa servare possumus, et ista minime praeterimus.
Vers. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea, dum clamarem tota die. Peracto igitur breviter, ut competebat, exordio, nunc poenitens iste ad narrationem compendiosissimam venit, quam bene quidam cor, quidam animam causarum esse dixerunt, quoniam per ipsas agnoscitur quidquid in negotiorum viribus medullitus continetur. Dicit enim: Quoniam (0219D)non sum tibi confessus delictum, omnis firmitas mea in infirmitate consenuit, more vulneris corporalis, quod si non aperitur ad curam, in putredinem servatur occultum. Ossa enim, sicut saepe diximus, significant animi firmitatem, quae merito inveterasse dicuntur, quoniam ulcus non fuerat salutari medico publicatum. Sequitur autem, dum clamarem tota die. Cum superius se dicat tacuisse, hic iterum se clamasse profitetur. Sed tacuit Divinitati, cui jugiter supplicare debuisset. Clamavit qui per spatia longi temporis de sua justificatione locutus est. Tacuit ergo quod loqui fas fuit; locutus est quod tacere debuisset. Sic factum est utrumque culpabile, quamvis videatur esse diversum. Memento autem (0220A)quod tota virtus hujus psalmi contra hoc exsecrabile humani generis vitium probatur opposita: ne quis Domino putet absconditum, quod in conscientiae suae penetralibus recondit occultum.
Vers. 4. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua. Peccatori gravis manus est quae flagellat, et ponderosa quae vindicat. Die ac nocte continuum tempus significat; ut merito sensa fuerit gravis, quae a castigationis pondere non recessit. Aliter enim feliciter non esset humiliatus, nisi eum manus Divinitatis imprimeret. Manus enim per tropologiam, operationem significat: quia hominum usus est manibus operari. Divinitas enim non manibus aliquid agit, sed voluntatis suae virtute omnia disponit et perficit.
(0220B)Vers. 5. Conversus sum in aerumna, dum confringitur mihi spina. Hoc est quod superius dixit: Gravata est super me manus tua. Aerumnosus enim dicitur valde ruinosus. Ruina quippe appellata est, quasi repetens ima. Conversus ergo fuerat in aerumna, qui ceciderat de superbia; ut qui ante clamavit per elationem, nunc confiteretur Domino per humilitatem; cui ideo salutis spes rediit, quoniam in suis operibus mortifera facta cognovit. Spina est enim quae totum corpus erigit atque recontinet. Haec pro superbia merito posita est, quae confracta non dejicit ad interitum, sed erigit potius ad salutem. 104 Hoc argumentum dicitur a necessitate, quando causae gravissimae praemittuntur, ut ad confessionem proficuam correctus animus adducatur.
(0220C)Vers. 6. Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui. Sicut superius dixerat, unde fuerat vulneratus, ita nunc veniens ad secundam partem, refert unde curam, Domino largiente, perceperit. O ingeniosa simplicitas, et mille tergiversatoribus cautior puritas! Illi dicitur delictum fuisse manifestatum, cui nihil occultum est, ad quem plus clamat causa quam lingua; qui etsi ab homine non audiat, certius omnia novit quam ille qui facit. Sed hoc est cognitum facere, in confessionem delicta perducere. Operire est autem valde aliquid silentio tegere, aut cordis dissimulatione celare. Hoc faciunt stulti, qui putant Deum ignorare posse quod agunt. Contra, qui illum noverunt res omnes habere manifestas, ad humilem confessionem et poenitentiae vota (0220D)descendunt, ne judicem patiantur infensum, qui propitium habere poterant advocatum. Delictum vero quidam leve putaverunt esse peccatum, quasi negligentius derelictum; injustitiam autem immane aliquid saevumque commissum. Sed hic puritas confitentis ostenditur, ut nec illud passus sit celare, quod credebatur fore veniale.
Vers. 7. Dixi, pronuntiabo adversum me injustitias meas Domino: et tu remisisti impietatem cordis [mss. A., B., F., peccati ] mei. Hic magna pietas Divinitatis ostenditur, ut ad solam promissionem devotionis subito peccata laxaverit, quando sic judicat pium votum, quemadmodum operationis effectum. Dixit enim in corde suo, Domino non tacere quae gesserat; (0221A)et tanquam jam cuncta prodiderit, ita illi remissa sunt quae voluit confiteri; merito quando aliquem sola voluntas aut absolvit, aut punit. Pronuntiabo dicit, publice fatebor, ut alios ad imitationem trahat pia fidelisque confessio. Sequitur de accusatione propria salutare remedium, quando pepercit judex, cum sibi non parceret reus. Impietas autem cordis fuit, quia tacere decreverat; ut illi se crederet celatum, qui antequam fiant omnia, potest habere notissima.
Vers. 8. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Peracto igitur principio, narratione vel satisfactione, venit ad conclusionem deprecationis suae, in qua sic commendat veniae postulationem, ut eam etiam sanctis omnibus dicat esse communem: merito, quoniam qui non est a peccatis (0221B)alienus, in supplicationibus debet esse permistus. O medicina salutaris! Contra morbos omnium peccatorum, diversa remedia praestantur aegrotis; hoc unum antidotum, si pura mente sumitur, delictorum omnium venena vincuntur. Addidit, in tempore opportuno, in ista scilicet mundi vita, ubi converti fas est; nam in inferno, sicut superius in sexto psalmo dictum est, nemo proficue Domino confitetur.
Vers. 9. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Cum superius sanctos jugiter orare testetur, nunc pietatem istam negat diversis superstitionibus concedendam. Diluvium enim aquarum multarum est error hominum pessimorum, qui variis pravitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, quas a vero Magistro (0221C)nullatenus acceperunt. Quae sententia maxime haereticos arguit, qui in diluvio perversitatis suae tempestuosas et naufragas excitant quaestiones. Et hi ad eum non approximabunt, quoniam a vera religione discedunt. Quae figura dicitur metaphora, id est translatio, cum mutatur nomen aut verbum ex eo loco ubi proprium est, in eum in quo aut proprium deest, aut translatum proprio melius est.
Vers. 10. Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me: exsultatio mea, redime me a circumdantibus me. Refugium est ad quod confugitur, ut pericula declinentur. Sed iste non ad solitudines invias, non ad munita castrorum, non ad hominis auxilia convolavit: sed ad Deum, qui circumeuntes spirituales inimicos poterat dissipare. Deinde gaudium (0221D)suum dicit Dominum, a quo sibi noverat esse parcendum. Nam quod ait, redime me, nunquid ille aurum dat ut liberet? Sed dedit sanguinem pretiosum, nullis divitiis, nullis opibus conferendum. Sed paulo sollicitius indagemus, quid nobis verba ista denuntient? Nam cum dicit, exsultatio mea, accepti beneficii videtur esse professio. Dum subjunxit, redime me, adhuc periclitantis indicat timorem. Sed quia jam gaudebat in spe, et adhuc timebat in re, congrue utraque conjuncta sunt. Possumus enim animo gaudere, cum mala praesentia novimus fine celerrimo terminanda. Addidit, a circumdantibus me, sive vitiis carnalibus, sive spiritibus immundis, qui nos perdere praecipiti velocitate festinant. Finita est (0222A)conclusio poenitentis in timore praesentium et spe futurorum. Venite, oratores, qui negotia humana artificiosa subtilitate tractatis; videte reum se lacrymis diluentem, audite peccatorem confessionibus absolutum, intelligite sententiam principis non salutem hominis impetere, sed potius peccata damnare. Ista sunt tribunalia, quae nullus redimit, ista sententia quae nihil sub ambiguitate decernit. Tali modo potius causas vestras defendite, qui negando veritatem, cum criminibus consuestis delicta vestra miscere. Convertite ordinem saecularium judiciorum, orationem vestram ab epilogis incipite, perversas flebiliter narrate miserias, correctionem protinus veraciter intimate, et nunc meremini gaudentes concludere quod flentes feliciter inchoastis. Hinc enim (0222B)intelligetis quid differat ordo iste salutaris, quando nihil potest sustinere contrarium, quod terminatur in gaudium. Nunc videamus in parte finitima, quid ei Dominus ipse respondeat.
Vers. 11. Intellectum dabo tibi, et instruam te in via hac qua ingredieris; firmabo super te oculos meos. Venit ad quartam partem, ubi sermo Domini quasi mellifluus imber irrorat. Sed consideremus quam apte, quam misericorditer Christus introductus est loquens; ut ipso judice promittente, spes poenitentibus certior appareret. Sed quid dicit imprimis? Intellectum dabo tibi. Vides quia peccatores non habent intellectum, nisi quando eum Dominus conversis propitiatus indulget. Intelligere est enim, bene agere, et ad mandata Dei vota convertere. Ipse enim (0222C)intellectus est, quem tituli veritas indicavit, quem poenitentibus potestas Domini clementer infundit. Addidit: Et instruam te, quasi nescientem docebo, quasi inermem gladio vitae salutaris 105 accingam. Ante enim, cum Domino culpas taceret, fuerat consilio destitutus; nunc autem instruitur, quando contra se pronuntiare, praestante Domino, commonetur. O poenitentiae inaestimabilis medicina, quae non solum a peccatis absolvit, sed etiam sanctorum praemia beata concedit! Via est enim quam ingressus fuerat servire Domino, prioris actionis pravitate damnata; via quae non habet errorem, nisi cum ab ipsa receditur; via pacis et veritatis, quam beatae virtutes commeant, ubi nulla facies perversitatis accedit. Sequitur, firmabo super te oculos meos, id est dirigam (0222D)in te lumen intelligentiae meae. Nam qui recte sapiens est, et mandata Domini sincera mente perfecerit, juste ejus oculos super se habere perhibetur. Quapropter advertamus quali gloria poenitentium exaltetur humilitas, ut Domini oculos supra se firmatos audiant, cum ei satisfacere velle festinant.
Vers. 12. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
Vers. 13. In freno et camo maxillas eorum constringe. Hic jam generaliter humanum genus commo net ne vagis subdatur erroribus. Sed perscrutemur quare istae comparat ones sint positae? Equus sine discretione sessoris servit arbitrio, et a quocunque fuerit ascensus excurrit. Mulus autem patienter accipit (0223A)sarcinas quibus fuerit oneratus; et pro hoc utrique intellectum non habent, quia nec ille eligit cui obediat, nec iste quibus oneribus ingravetur intelligit. Prohibet ergo hujuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari, ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. Verum istis talibus quid dicit esse faciendum? Scilicet quod animalibus imprudentibus. His enim comparationibus stultos homines veritati subdidit invitos. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dictum est; ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In camo ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supradicta cohibent ista retinacula, ut ad arbitrium jubentis incedant, ne suis voluntatibus efferantur. (0223B)Maxillae vero adminicula sunt animalium, quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inobedientibus debere constringi, id est copias victuales parcius dari, ut jejuniorum necessitate conclusi, Creatoris subdantur imperio. Allegoria est enim, sicut saepe jam dictum est, quando aliud dicitur, et aliud significatur. Et quoniam diximus in hac parte Dominum Christum loqui, constringe dicit Patri, quia sanctae Trinitatis unum velle, una potestas, una cooperatio est.
Vers. 14. Qui non proximant ad te, multa flagella peccatorum. In praedictis adhuc comparationibus perseverat. Necesse est enim ut animalia indomita frenum accipiant et flagella patiantur, donec recto (0223C)tramite viam carpere consuescant. Ordo autem verborum talis est: Multa flagella sunt peccatorum, qui non proximant ad te. Sed dicendo: Qui non proximant, ostendit quosdam peccatores Domino propinquare, qui licet delinquant imbecillitate carnis, a piis tamen precibus non recedunt. Illi enim qui contumaciae spiritu a Domino secedunt, tanquam pavescentes objecta, nec volentes ire per semitas rectas, multa flagella sustinent; ut quod non faciunt sponte, plagis adhibitis cogantur implere. Sed ista flagella sunt quae nos celeriter sanant, quae nos velociter liberant, et in viam veritatis adducunt.
Vers. 15. Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit. Revera divina justitia non sperantibus flagella, sperantibus autem in se misericordiam pollicetur, (0223D)sicut et Ezechiel propheta dicit: Ego Dominus qui non sum malorum memor, tantum ut se avertat homo a via sua maligna, et ab omnibus iniquitatibus quas fecit, et vivet (Ezech. XVIII, 28). Et bene dixit, circumdabit, ut non sit locus relictus unde possit ad eos diaboli hostilitas introire.
Vers. 16. Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde. Hic potest fieri categoricus syllogismus, ut artis dialecticae regulae in quoddam divinarum Scripturarum servitium, quasi fugacia mancipia revocentur. Omnis justus laetatur in Domino; omnis qui laetatur in Domino recto corde est: omnis igitur justus recto corde est. Meminerimus autem syllogismos usurpandos non esse frequentius: (0224A)quia diligens lector creberrime reperit in Scripturis sacris, unde eos sibi possit elicere, et in formam similitudinis, quam praediximus, collocare. Sufficit autem nos, quamvis rarius, ostendisse inter logicas artes hanc quoque partem Scripturas divinas, etsi non specie, virtute tamen procul dubio continere. Regulariter autem admonet, ut non in se justi, sed laetentur in Domino; nam qui in se gaudet, fallaci, sicut saepe dictum est, praesumptione decipitur; qui vero in Domino laetatur, perpetua delectatione perfruitur. Laetari est enim tacitae mentis suavitate mulceri. Exsultare est concitati animi fervore gaudere. Sequitur, et gloriamini, omnes recti corde. Et hic quoque per figuram ἀπὸ κοινοῦ, id est a communi, jungendum est, in Domino gloriamini; scilicet (0224B)vos ei esse subjectos, servitioque ipsius libertatem vestram credite vel honorem: dum vos inde noveritis ad aeternae beatitudinis praemia pervenire. Considerandum est etiam quod gratia varietatis supra dixerit, justi; nunc, recti corde. Omnes enim justi et recti sunt corde; et rursus recti corde sunt sine dubitatione justissimi. Quapropter cum haec dividi nequeant, non est dubium causa varietatis apposita. Mater est enim satietatis, eisdem verbis frequenter geminata repetitio. Consideremus autem quid poenitens iste meruerit, ut ipse illi manifesta voce responderet, cui totis viribus supplicavit. Ille paulo ante prostratus, ille qui peccatorum fuerat mole compressus, inter justos annumeratur, inter rectos corde recipitur; ut quanto prius satisfaciendo fuerat humiliatus, tanto post veniam videatur excelsus. (0224C)Quapropter jam ipse beatus est qui hic sententia piissimi judicis noscitur absolutus.
Conclusio psalmi. Consideremus modo virtutem psalmi hujus, quod decem versibus supplicando divinum meruerit sine aliqua dilatione responsum. Forte Decalogi commonens operationem, ut sicut ille custoditus vocat ad praemium, ita et haec compuncto corde fusa precatio ad 106 indulgentiae nos vota perducat. Legamus ergo seduli, et cordis compunctione plangamus. Quis enim majori aviditate meditandus est, nisi in quo voce tanti judicis peccata soluta sunt? Hoc enim ste praecipuum, istud continet singulare, quod alii poenitentium in conclusione psalmi instinctu divinae (0224D)compunctionis exsultant; hic vero ipse misericordiam, ipse laetitiam promittit, cui cum magno desiderio supplicatur. Quapropter assidue nobis et grata importunitate rogandus est, qui etiam praemissa nobis in Evangelio parabola pollicetur: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Luc. XI, 9, 10). Unde quis jam, rogo, debet de fidelissima supplicatione diffidere, cum regalis pietas dignata nos fuerit trina promissione firmare?
EXPOSITIO IN PSALMUM XXXII. Psalmus David. Hic titulus omnino notus est, et ideo lector sequatur (0225A)in eo expositionem priorem. Illud tamen necessario commonemus, quia in hoc psalmo hortatur propheta per comparationes quasdam ad psalmodiam Ecclesiam fidelem: enumerans potentiam factaque Creatoris; ut ad laudes ejus avidius festinet, cum virtutem ipsius pietatemque cognoscit.
Divisio psalmi. Per totum quidem psalmum propheta loquitur; sed in prima sectione commonet justos, ut in Domino debeant tota mentis alacritate gaudere, qui creaturas suas mirabili potentia dignoscitur continere. Secunda sectione exclamat beatum esse, qui ad ejus culturam meruit pertinere, significans tempora Christiana, in quibus erat multitudo gentium creditura.
Expositio psalmi (0225B) Vers. 1. Gaudete, justi, in Domino: rectos decet collaudatio. Beatus David Ecclesiam catholicam ab haereticorum contagione disjungens, rectos commonet Christianos, ut non in terrenis delectationibus, sed gaudeant semper in Domino, ubi gaudia continua suavitate perfecta sunt. Nam cum praesentis saeculi afflictiones deceant fideles, dicitur justis: gaudete. Sed quo gaudio? nisi illo quo Dominus monet: Cum vos persecuti fuerint homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter nomen meum, gaudete et exsultate, quia merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 11). Sic et Apostolus gaudendum (0225C)nobis incessanter affirmat; ait enim: Gaudete in Domino, iterum dico, gaudete (Philip. IV, 4). Nam ista repetitio illud significat, ut et hic in afflictionibus gaudeamus, et in illo regno perpetua pace laetemur. Unde et Dominus in Evangelio dicit: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Joan. XVI, 22). Addidit quoque: Rectos decet collaudatio. Sed qui sunt isti recti, in secunda parte dicturus est. Nam quod ponit, rectos decet collaudatio, ostendit pravos haereticos decere non posse; sicut et alius propheta dicit: Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Collaudatio vero multorum ore una laudatio est; dicta propter unitatem Ecclesiae, quam praedicat ubique servari. Cum dicitur decet, significat hoc aptum, (0225D)hoc esse conveniens, ut qui Domni laudem decantat, similiter illi et fidei rectitudine, et actuum probitate complaceat.
Vers. 2. Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite ei. Isti sunt justi, quos superius dixit, et qui sanctis actibus laudes Domini devota modulatione decantant. Cithara est, sicut in praefatione jam dictum est, lignei ventris in imo sita concavitas, quae sursum chordarum fila transmittens, sonis dulcissimis percussa proloquitur. Quae ideo tale nomen accepit, quoniam cita iteratione percutitur. Huic merito comparantur opera quae de terrenis rebus ad supernam gratiam porriguntur, id est, dum esurientem pascimus, dum nudum vestimus, dum (0226A)aegrotum visitamus, et caetera quae, licet videantur carnalia, Divinitatis tamen amore peraguntur. Citharizamus quoque, cum in passionibus nostris vel damnis securi aut laeti dicimus: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Psalterium vero decachordum esse diximus, quod ordine converso alvum citharae in superioribus habet, unde ad inferiorem partem canora fila descendunt. Cui praecepta Decalogi convenienter aptantur, quia secundum formam instrumenti hujus de supernis venientia Domini jussa suscepimus. Et considera quia solum est instrumentum musicum, quod pro excellentia sui decachordum dicatur; non enim hoc de cithara vel de aliis hujusmodi instrumentis lectum esse meminimus. Decachordum vero psalterium, (0226B)sicut veteres dixerunt, et illud nobis indicat sacramentum, ut referamus tria ad Deum, qui Trinitas est; id est primum quod ait: Non habebis deos alienos coram me (Exod. XX, 4); secundum, Non facies tibi sculptile; tertium, Non assumes tibi nomen Dei tui in vacuum, in quo jungit et de sabbato. Septem vero quae sequuntur ad dilectionem dixerunt proximi pertinere; id est, Honora patrem tuum et matrem; Non occides; Non maechaberis; Non furtum facies; Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium; Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, etc. Sic totius decachordi psalterii virtus perfecta nobis et honorabilis indicatur. Psallimus quoque et decem chordis, quando in (0226C)quinque sensibus carnalibus, et in quinque spiritualibus probabili nos conversatione tractamus. Verum ista quae dicimus, non sunt extra nos posita, sicut in musica disciplina; in nobis est cithara, in nobis est psalterium: imo ipsa organa nos sumus, quando ad similitudinem eorum per gratiam Domini, actuum nostrorum qualitate cantamus. Hoc autem et illo exemplo datur intelligi, ubi ait: In me sunt, Deus, vota; quae reddam laudes tibi (Psal. LV, 12)? Haec autem et his similia, sicut saepe diximus, tropicis allusionibus edicuntur.
Vers. 3. Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in jubilatione [mss. A., B., F., vociferatione ]. Novum canticum dicit incarnationem Domini, qua mundus salutari exsultatione completus est, qua angeli canoris (0226D)vocibus 107 personarunt laudantes et dicentes: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Monet ergo ut nos eadem et dicere debeamus et credere. Sequitur, bene psallite ei in jubilatione, id est in bonis operibus Deum invocate. Jubilatio est enim gaudium cum fervore animi et clamore indistinctae vocis expressum. In qua jubilatione non potest bene psallere, nisi qui bonae studium conversationis adjunxerit. Et inspice salutarem doctrinam, quae nos ita praemonet, ut ante Deum inoffense psallere debeamus, qui renes nostros et corda cognoscit: ne magis inde gravius possimus offendere, si scelerati atque subdoli ad tanta mysteria videamur accedere.
(0227A)Vers. 4. Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. Hic incipit per demonstrativum genus laudes Domini diversa relatione discurrere, ut omnia nobis opera ipsius et praecepta dulcescerent. Rectus est itaque sermo Domini, ad dirigendos scilicet homines. Veraciter enim rectus dicitur, qui rectos facit. Epitheton mirabile, veriloquum verbum. Per legem siquidem divinam corrigimur, per ipsam a nostra pravitate separamur; et regulariter tunc vivimus, quando ejus jussionibus obedimus. Haec quinta est species definitionis, quam Graeci κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicimus. Una enim parte orationis definitum est quid sit sermo Domini, hoc est, rectus. Subjungit, et omnia opera ejus in fide. Utique, quando in illis operatur, qui ipsius (0227B)dono fideles esse meruerunt; sicut in Evangelio ait: Fides tua te salvam fecit (Luc. VII, 50). Non enim opera Domini mulier illa meruisset, nisi praecessisset fides per gratuitam largitatem.
Vers. 5. Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. In hoc et sequentibus versibus per tertiam speciem definitionis, quae Graece ποιότης, Latine qualitativa dicitur, Dominum declarat narrando quae fecerit, vel quae quotidie facit. Illas enim res dicimus diligere, quas saepius operamur. Ita hic de Domino canitur: Diligit misericordiam et judicium, quasi non et prudentiam et temperantiam diligat. Sed quia istam nobis frequenter indulget, ipsam dicitur omnino diligere. In hoc ergo mundo diligit misericordiam, ubi eam longe lateque disseminat; (0227C)videlicet ubi sustinet peccatores, ubi blasphemos patienter exspectat, ubi vitam praestat indignis, et his similia, quae pietati supernae constat omnimodis applicanda. Diligit quoque judicium, cum pios sequestrat ab impiis, et merita eorum aequitatis qualitate discernit. Sequitur ubi illam, quam superius dixerat, misericordiam largiatur, cum misericordia Domini plena est terra. Ista utique quae miseros continet, ubi diaboli oppugnatione laboramus, ubi a mandatis coelestibus carnis imbecillitate subtrahimur. Tunc enim quam misericordiam postulare possumus, cum jam nullis necessitatibus ingravamur? hic ergo misericordiam quaeramus, de qua universa terra completa est.
Vers. 6. Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu (0227D)oris ejus omnis virtus eorum. Quamvis et ad conditionem rerum versus iste pertinere videatur, tamen et spiritualiter decenter accipitur. Verbo Domini, hoc est a Filio Dei coeli firmati sunt, id est apostoli, sive sancti stabiliti sunt, qui orbem terrarum salutari praedicatione complerent. Sequitur, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum: utique, quando a Spiritu sancto eorum doctrina veniebat. Virtus enim et ad miracula pertinet quae faciebant, et ad legem Domini quam gentibus praedicabant. Nam si diligentius perscrutemur, et sanctam hic significat Trinitatem. Dicendo enim Verbo, Filium declarat; adjungendo Domini, Patrem dicit: spiritu oris ejus, utique Spiritum sanctum vult intelligi, qui ante tempora (0228A)de Patre processit. Et ut in tribus personis manifestam intelligeres unitatem, ejus dixit, non eorum.
Vers. 7. Congregans sicut in utrem aquas maris; ponens in thesauris abyssos. Quod ait, Congregans sicut in utrem aquas maris, si ad litteram velis advertere, clausum significat mare littoribus. Nam si hoc spiritualiter velis agnoscere, uter est exutum pecoris tergus, quod usibus humanis deservit ad liquores aliquos congregandos. Hic uter Ecclesiae comparatur: quia sicut iste susceptas aquas, sive aliquid tale complectitur, ita et illa adunationem populi credentis includit. Aquae vero maris populum significant Christianum, qui in mundi salo fluctu alternante concutitur. Abyssum vero dicimus nimis aliquid profundum, quod altitudine sua humanos in se (0228B)descendere non permittit aspectus. Ergo in thesauris suis, id est sapientiae et scientiae ponit altitudines profundas; ut probet quis ejus Scripturas studio pietatis inquirat.
Vers. 8. Timeat Dominum omnis terra: ab ipse autem commoveantur universa, et omnes qui habitant orbem. Terra hic durum significat per omnia peccatorem, qui merito terra dicitur, quia coelestis gratiae largitate fraudatur. Ergo peccator iste terrenus qui amare nescit, timeat Dominum; ut si non desiderio praemiorum a peccatis abstinet, saltem vindictae consideratione revocetur. Dicendo enim, ab ipso, indicat et a diabolo commoveri: de quo et Isaias dicit: Hic est qui commovebat terram (Isa. XIV, 16). Quapropter propheta merito petit a Domino omnia commoveri, (0228C)quia omne quod ejus ordinatione disponitur, rebus semper utilibus applicatur. Sed licet prius dixisset generaliter omnia, nunc descendit ad homines. Nam quamvis universa ejus imperio administrari egeant, maxime humanum genus, quod a natura sua depravatum surripientibus vitiis, culpis probatur obnoxium.
Vers. 9. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Reddit causam quare a Domino debeant omnia commoveri: utique quia eorum ipse creator est, et necesse est ut utiliter administret existentias, qui eas dignatus est creare per gratiam. Dixit, et facta sunt, significat initium rerum, quando universa Filii ipsius imperio jussa proruperunt. Ipse mandavit, et creata sunt: per prophetas (0228D)utique mandavit legem, per quam fideles, Domino volente, creati sunt. Vides quam salubriter propheta a Deo petiit omnia commoveri, qui solus creaturarum suarum potest esse misericors.
Vers. 10. Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Dissipat revera consilia quae mala vel pessima sunt; nam bona semper adjuvat atque confirmat. Nimis apta suis causis verba junguntur. Dissipavit consilia gentium, quando eas in idolorum cultura non permisit diutius 108 permanere. Reprobavit cogitationes populorum, quia licet voluntas Judaeorum in nece Domini nefanda completa sit, resurrectione tamen ipsius constat esse reprobatam. (0229A)Et quia de gentibus dixerat et de populis, ne quid videretur intactum relinquere, post etiam de principibus dicit, sive de tyrannis, qui legem Domini saevis persecutionibus impetebant: sive de spiritibus immundis, quorum consilium semper in malo est.
Vers. 11. Consilium vero Domini manet in aeternum; cogitationes cordis ejus in saeculum saeculi. Sicut hominum prava consilia dixit esse frustranda, ita nunc in aeternum dicit Domini permanere disposita. Peccator enim et mortalis homo caduca sapit, aeternus Dominus nulla reprehendenda constituit; sicut Isaias dicit: Omne consilium meum stabile erit, et omnia quaecunque cogitavi efficiam (Isai. XLVI, 10). Idem et Jeremias dicit: Si non esset testamentum meum in (0229B)custodia die ac nocte, praecepta coeli et terrae non dedissem (Jer. XXXIII, 25). Consilium vero ipsius bene intelligimus incarnationis arcanum, quod ad consulendum humano generi constat esse concessum. Hoc nulla aetate dissolvitur, sed in aeternum manet: quia triumphalis mors Domini, diabolicum perenniter exstinxit exitium. Cogitationes autem cordis ejus, significat praedestinationem, in qua cuncta reposita sunt, quae vel fuerunt, vel sequentibus saeculis futura succedunt. Haec enim gestat ordinem rerum, qui permanet in saeculum saeculi. Cui sententiae illi merito cedunt, qui unam naturam in Christo Domino mentiuntur. Nam si consilium ejus stabile est, et cogitationes cordis ipsius permanent in saeculum saeculi, constat autem incarnationis arcanum, (0229C)ejus cogitationem ejusque fuisse consilium; necesse est, ut forma humanitatis assumptae, unus Filius in duabus naturis distinctis, perfectis atque adunatis, sicut coepit in unitate personae, semper existat.
Vers. 12. Beata gens cujus est Dominus Deus eorum; populus quem elegit in haereditatem sibi. Venit ad secundum membrum, in quo dicturus est, quod in primo versu proposuit, qui sint recti, aut quos decet Domini collaudatio. Gentem itaque dicit pertinentem ad Jerusalem coelestem, quam adunatam constat ex omnibus gentibus. Ipsa utique beata est, a qua Deus vere colitur, et omnium Dominus adoratur; id est, qui eos protegit ac gubernat. Haereditas quidem dicitur et cum dimittitur alteri, et cum acquiritur. (0229D)Sed populus Christianus haereditas est acquisitionis, non dimissionis: quia eum auctor suus possidet, quem praedicationibus sanctis et pretioso sanguine conquisivit.
Vers. 13. De coelo prospexit Dominus, et vidit omnes filios hominum. Hic adventus Domini futurus exprimitur per figuram quae Graece idea, Latine species dicitur: quando velut effigiem rei futurae oculis offerentes, animi votum ad audiendi studium concitamus. De coelo enim prospexit Dominus, quando proprii Filii donavit adventum. Non enim homo respexit ad Dominum, sed Dominus prospexit ad hominem. Prospicere est siquidem porro positum conspicere. Qui revera peccatis erat divisus, et, quod (0230A)dictu nefas est, redditus fuerat a suo Creatore longinquus. Nam quod ait, et vidit, gratiam significat miserentis. Illos enim videre dicimus, quibus et aliquid praestitum esse declaramus. Et considera quia non dicit, visa peccata; sed, filios hominum. Nam cum delicta respicit punit; cum hominem intuetur absolvit; sicut in quinquagesimo psalmo dicturus est: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11), et alibi: Ne avertas faciem tuam a me (Psal. CXLII, 7). Unde nobis intelligenda atque retinenda est salutaris ista diversitas.
Vers. 14. De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant orbem. De futuro corpore Domini tunc dicebat. Nam dum omnia quae ordine veniente succedunt, in praedestinatione fuerint constituta; (0230B)quanto magis incarnationis ejus miraculum ante saecula probatur fuisse dispositum, quod periclitanti mundo quem disposuerat facere, poterat subvenire?
Vers. 15. Qui finxit singillatim corda eorum, qui intelligit in omnia opera eorum. Finxit corda, quibus intelligentiae suae dona largitus est. Fingere enim dicimus ceroplastas, qui formulas quasdam ad operationis suae vota componunt; sic et Dominus mentes justorum format atque disponit, ut ad misericordiae suae dona perducat. Singillatim, id est divisim atque distinctim. Corda eorum, scilicet sanctorum, sub Domini timore viventium. Sequitur, qui intelligit in omnia opera eorum. Intelligit utique, quando actibus bonorum praemia digna restituit. Dicendo vero, (0230C)in omnia opera, significat cogitationes, dicta, vel facta, quibus bonum malumque semper operamur.
Vers. 16. Non salvabitur rex per multam virtutem, nec gigas salvus erit [mss. A., F., salvabitur ] in multitudine fortitudinis suae. Regem dicit hominem continentem, qui quamvis regat corpus suum miseratione divina, a vitiis tamen carnalibus salvus fieri non potest, dum de sua virtute praesumpserit. Juste enim virtus humana deseritur, quando datum bonum atque perfectum non largitori Deo, sed propriis viribus applicatur. Idem gigantem vult intelligi, qui virtutum magnitudine roboratur, qui contra immanitatem diaboli assidua dimicatione confligit. Qui merito gigas esse dicitur, a quo talibus spiritibus (0230D)obviatur. Sed iste quoque, qui jam gratia Dei suffragante multos spiritus fugat, salvus esse non poterit, si velut gigas superbiae vitio sublevatus (quo fragilis raptatur humanitas), de meritorum suorum virtute praesumpserit. Sed quamvis gigas Latino sermone terrigena dicatur, tamen et in bono poni manifestum est; legitur enim de Christo: Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6).
Vers. 17. Falsus eguus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. Equum ponit pro felicitate mundana, quae homines sic portat, tanquam si equinis gesticulationibus pervehantur. Haec autem humana spes sic decipit, quemadmodum falsus equus; qui cum jactando se graditur, ruinam (0231A)subito, quam non opinatur, incurrit. Et quare sit falsus equus exponit; ille enim dum campos appetit, dum pedes praepropera festinatione permiscet, salutem sessoris sui non valet custodire: quia fervida nimis incauta sunt; et qui sub modestia non graditur, ruinosis casibus semper exponitur. Falsus enim dictus est equus, eo quod solet in se fallere praesumentes.
Vers. 18. Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia ejus. Oculi Domini ponuntur 109 pro voluntate divina: quia quos gratos habemus, ipsos sine dubitatione respicimus; econtra ab illis aspectus avertimus, qui nostris mentibus horruerunt. Ergo oculi Domini sunt super timentes eum: quia pietas ipsius eos protegit, quos se timere (0231B)cognoscit. Sed quoniam dixit de timentibus, opportune sequitur de amantibus, quia utrumque in Domini dilectione conjunctum est; nam qui Deum bene timet et amat, qui bene amat et timet. Res istae in humanis actibus dividuntur; caeterum in coelesti devotione sociatae sunt. Qui sint enim timentes exponit, id est, sperantes in misericordia ejus. Quod argumentum dicitur ab adjunctis; adjunctum est enim timere Dominum, et sperare in eo; quae res mutua et insolubili societate connectitur.
Vers. 19. Ut eripiat a morte animas eorum, et alat eos in fame. Duo ista sunt vota fidelissimi Christiani, ut in futuro judicio eripiatur a morte perpetua, et hic spiritualibus alimoniis transigatur. Eripit enim a morte animas justorum, cum eas tollit de potestate (0231C)diaboli, cum per indulgentiam efficit liberos, quos peccati damnatio fecerat esse captivos. In fame autem eos alit, quando in hoc mundo, ubi bonarum rerum indigentia est, spirituali cibo nutrire non desinit quos redemit. Alimentum quippe dictum est, quasi mentis nutrimentum. In fame enim sunt positi, qui se coelestium rerum desiderio semper accendunt. O fames illa multum satura, et sine penuria probabiliter semper avida! Esuriunt enim beati, non quia dominica dape jejuni sunt, sed quaerendo jugiter inardescunt, quia Domini appetitione proficiunt; sicut evangelista dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).
Vers. 20. Anima autem nostra sustinet Dominum, (0231D)quoniam adjutor et protector noster est. Cum dicit, sustinet, patientiam significat Christiani, ut invitati justi futuris praemiis constanti animo perseverent. Sed intelligamus qualis ista virtus est, quam servare toties commonemur. Patientia est siquidem, quae gloriosos martyres facit, quae fidei nostrae bona custodit, quae omnia vincit adversa, non colluctando, sed sustinendo, non murmurando, sed gratias agendo. Haec deceptricem luxuriam comprimit, iram fervidam vincit, vastatricem humani generis invidiam tollit, mansuetos efficit, benignis competenter arridet, purgatosque homines ad illa praemia futura componit. Ipsa est quae faecem totius voluptatis abstergit, ipsa est quae limpidas animas reddit. Per (0232A)ipsam Christo militamus, per ipsam diabolum vincimus, per ipsam beati ad coelorum regna perveniunt; scriptum est enim: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Sequitur: Quoniam adjutor et protector noster est. Adjutor est, dum ad eum ipsius gratia suffragante conamur accedere; protector, dum resistimus adversario. Securus ergo sustinet Deum, qui tali promissione fulcitur. Et considera quia post omnia praecepta patientiam ponit, ut viriliter cuncta toleremus, qui de tam magni praemii largitione confidimus.
Vers. 21. Et in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus sperabimus. Ne quis de praedicata patientia mussitaret, ne quis se taediosa voluntate confunderet, sequitur magnificum et suavissimum (0232B)munus: quia ipsa exspectatio habet praemium suum, quando ipse sustinens laetatur in Domino. Addidit, et in nomine sancto ejus sperabimus, id est in Christo, quem patienter sanctissimus propheta sustinuit, et laetabatur esse venturum. Sperabimus autem continuum tempus ostendit: quia non est fas ibi desinere, unde semper potest anima fessa recreari.
Vers. 22. Fiat, Domine, misericordia tua super nos, sicut speravimus in te. His verbis incarnationem Domini desiderabat impleri, quam flagranti Spiritu magnopere sustinebat. Sed intende quam copiosum munus est, quod ditavit genus humanum, quod angelorum choros laetitiae jucunditate complevit, quod etiam ipsa inferna senserunt. Petit enim desideria (0232C)sua debere fieri, ut possit perfectissimus inveniri. Addidit, in te, ut omnes superstitiones, omnes pravitates excluderet, cum vero Domino supplicaret.
Conclusio psalmi. Quam mellifluae voces auditae sunt! quam salubriter nobis psalterium coeleste cantavit! Tales siquidem mandatorum chordae sonuerunt, ut si eas internis auribus recipiamus, et nos in eis Davidicae lyrae curatione purgabimur; fietque nobis Saulis illa mundatio, ut fugatis immundis spiritibus, abluta mente Domino serviamus. Habent enim beati musicam suam, quae animae fidelis intrat auditum; cujus non deficit sonus, cujus non lassatur intentio. Relinquite ergo, spectaculorum amatores, mortiferas (0232D)voluptates; ad haec magis gaudia, ad haec mysteria convenite, ubi cithara et organum virtutes excitant, non desideria pravae voluptatis instigant.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXXIII Psalmus David cum mutavit vultum suum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Cum historia tituli istius Regum lectione pandatur (I Reg. XXI, 13), superfluum est copiam fontis illius in hac brevitate derivare: ne nobis totam areolam paginae, unius loci effusa relatio complere ac tegere videatur; sed rem cum nominibus suis breviter intimamus. Cum Saul persequeretur David, con fugit ad Achis regem, ibique dum esset invidia faciente (0233A)suspectus, industriose mutavit vultum, ita ut salivis ora compleret, quatenus energumenus aestimatus, miseratione faciente dimitteretur illaesus; quae tamen, sicut et alia, per illum virum magni sacramenti qualitate peracta sunt. Significabat enim salivas, hoc est Scripturas divinas, in barba, id est in fortitudine magna decurrere. Sed propter significantias rerum pro Achis, ad quem fugerat David, mutatum nomen est Abimelech; quod indicat patris mei regnum. Hoc ad Dominum Christum bene pertinere manifestum est, per quem gloriosus Pater servitium mundi sanctissima devotione suscepit. Sed cum dicit, dimisit eum, regem significat Abimelech. Et abiit, hoc est ad alias partes se contulit: quia ibi coeperat, ut diximus, esse suspectus. Praesens (0233B)autem psalmus tertius est eorum in quibus per actus David significantur 110 Domini Christi futura mysteria, quamvis alphabetorum secundus esse noscatur.
Divisio psalmi. Per totum psalmum verba prophetae sunt, alphabeti Hebraei litteras, excepta sexta, in capitibus versuum per ordinem ponentis. In prima parte benedicere se Dominum compromittit, admonens mansuetos ut secum in ejus laudibus perseverent. Praedicti autem alphabeti haec pars quatuor litteras comprehendit. Secunda ad conversionem fidelium, quae sint bene meritorum praemia non tacentur, quae continet litteras sex. Tertia quasi filios admonet a quibus se delictis debeant abstinere; haec habet litteras (0233C)quatuor. Quarta justos dicit de omnibus tribulationibus eruendos, et impios debitas poenas esse passuros, ne in periculis suis aliqua dubietate mollescerent; hic etiam residuae septem litterae praenotantur. Et memento, sicut in vigesimo quarto psalmo jam dictum est, hunc alphabetum imperfectum illos indicare qui laudes Domini nequeunt plenissima operum integritate cantare.
Expositio psalmi. Vers. 1. ALEPH. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Tempus hominibus novimus esse diversum, modo tribulationibus asperum, modo gaudio blandum. Ergo in omni tempore benedicendum Dominum propheta denuntiat, quando (0233D)et adversa patimur, et collata felicitate gaudemus; sicut justi fecerunt, atque faciunt Domini amore flagrantes. Sed quamvis debitum atque proficuum sit ut creatura suum semper laudet auctorem, tamen propter humanitatis diversos actus, pene impossibile nobis videtur psalmodiae laudes Domino jugiter personare; sed in ore hominis justi semper laus est Dei, quando talia vel cogitat vel loquitur, ut nulla redargutione culpetur. Quidquid enim ex patientia, ex charitate, et simplicitate, caeterisque virtutibus, vel loquimur, vel mente gestamus, jure divinis laudibus applicatur. Ipsius enim praeconium est qui donat, ore ac corde honesta meditari. Laus enim a lauro dicta est, quae solebat coronare victores. Haec mysticae (0234A)salivae sunt, quas tituli similitudo praedixit: haec verba quae Scripturarum divinarum virtutem videbantur exprimere.
Vers. 2. BETH. in Domino laudabitur anima mea: audiant mansueti et laetentur. Pulcherrime uno commate dilectio famulantis expressa est; non enim vel in se vel in divitiis, sed in Domino suam animam dicit esse laudandam. Tunc enim gloriatur fidelis servus, quando laudabilem Dominum habere cognoscitur; scit enim ad se referri bonum, cum Dominus ejus fuerit multorum ore praedicatus. Nam si quis hodie Domino detrahat, devotus famulus quo furore succenditur, qua stomachatione cruciatur? Datum est enim fidelibus servis ut aut de fama dominorum adversa saeviant, aut de prospera opinione congaudeant. (0234B)Sequitur, audiant mansueti et laetentur. Non dixit, lege docti, non jejunantes, non psallentes, sed mansueti laetentur, qui charitate praecipua habere rerum omnium temperantiam consueverunt.
Vers. 3. GIMEL. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem. Utilitas ista carnalis singulariter perfrui desiderat, quod delectatione avida concupiscit. Spiritualis autem gratia non vult sola facere quod multis proficit ad salutem, ne inter officia sanctitatis detestabilis invidia misceatur, quod nunc versus iste explanat. Vocat enim fratres, hortatur populos obedientes, ut nomen Domini gloriosa societate magnificent. Sequitur, et exaltemus nomen ejus in invicem. Suavis commonitio, justissima regula, ut ab omnibus in unum fiat, quod sanctae unitati (0234C)constat offerri. In invicem vero significat compositos choros, quando et psalmodiam Domini alterna sibi successione respondent. Quae figura dicitur energia, id est imaginatio, quae actum rei incorporeis oculis subministrat.
Vers. 4. DALETH. Inquisivi Dominum, et exaudivit me, et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me. Ut invitatus populus ad psalmodiam Domini festinaret, nunc dicit quae sibi exinde bona provenerint. Inquisivit Dominum, non spatio longo terrarum, non per locorum latitudines forte distentas, sed in corde, ubi si majestatem ipsius cogitamus, ibi eam praesentem modis omnibus invenimus. Et intende quid dicat: Inquisivi Dominum, et exaudivit me: quoniam intellectus ejus universa complectitur, nec corporalibus (0234D)sensibus, sed spiritualibus virtutibus operatur. Sequitur quantum Deum quaesisse profuit, quando eum ex omnibus liberavit angustiis. Quis enim sufficeret particulatim tanta petere, quanta iste simul meruit impetrare? Dicendo enim, ex omnibus, nihil relictum est, quod remansisse suspiceris adversum.
Vers. 5. HE. Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. Prius laudes praemisit, choros ordinavit; nunc in secunda parte et ad ipsam communicationem populos hortatur accedere, ut Ecclesiae futurae ritum monitor spiritualis infunderet. Accedite non dicitur ebriosis, non adulteris, non superbis, sed sobriis, castis atque humilibus Christianis, qui illuminari de sacra perceptione mereantur, (0235A)sicut Apostolus de ipsa communicatione testatur: Quicunque manducaverit panem, aut biberit calicem Domini indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI, 27). Studendum est ergo, ut qui ad eum accedit, ita se humili satisfactione moderetur, ut illuminari potius quam caecari posse videatur. Vultus autem, sicut saepe diximus, significat praesentiam, quae potest mutato colore confusionem pati, si ei coelestia munera subducantur. Fideles ergo non erubescunt, quoniam impetrant. Erubescere enim decepti est, qui ad sua desideria non valet pervenire. Quidam hoc sic aestimant sentiendum, facientes exinde non minimam quaestionem. Nam cum Apostolus dicat: (0235B)Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16), hic quomodo ponit: Accedite ad eum, et illuminamini? Sed hoc compendio ipsius veritatis absolvitur. Inaccessibilis ejus lux dicitur, quando substantiae ipsius singularis et omnipotens natura declaratur. Caeterum cum se gratia sanctae Divinitatis infundit, et ad eum acceditur, et illuminatio beata praestatur: unde dictum est et alibi: Qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9).
111 Vers. 6. ZAIN. Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus tribulationibus ejus liberavit eum. Dicendo iste, spiritualem pauperem designat, qui non tantum mundanis opibus, sed vitiorum ubertate vacuatur. Iste pauper est, qui accedens (0235C)ad Deum illuminatur, iste cujus vultus non erubescit, qui quando clamat ad Dominum, salubriter et competenter auditur; et tunc provenit, ut liberetur non ab una tribulatione, sed ex omnibus mundanis angustiis. Quod accidere solet justis, quando in sancta conversatione animas reddunt, et de saeculi istius clade confusa ad securitatem perpetuam transferuntur. Perpende etiam quod hic Hebraei alphabeti sit littera transilita; pro sexta enim septima posita est; quod ad illud, ut puto, referendum est, quod supra memoravi, hunc psalmum significare quidem sanctos viros, qui tamen non totis operibus probantur esse perfecti. Ego enim non inveni Patrum definitam de hac parte sententiam.
Vers. 7. HETH. Immittet angelum Dominus in circuitu (0235D)timentium eum, et eripiet eos. Ne crederetur Dominus fideles suos posse negligere, praesenti eos oraculo consolatur. Et inspice medicinale verbum quod dicit, Immittet; nam propter insolentiam humanae fragilitatis non palam facit, sed occultis immissionibus operatur; ut te nesciente, pro salute tua, quod expedire possit, accipias. Angelus autem minister est voluntatis divinae. Quapropter si vis te angelum fieri, fac quod praecipit, ut liberes periclitantem, subvenias anxio, eripias innocentem, et caetera quae divina jubet auctoritas. Tunc enim spiritu angeli sumus, quando ministri supernae voluntatis efficimur.
Vers. 8. TETH. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo. Redit ad Domini (0236A)sanctissimam communicationem; nec desinit saepius dicere, unde novit mortalibus perpetuae vitae gaudia provenire. Gustate non pertinet ad palatum, sed animae suavissimum sensum, qui divina contemplatione saginatur. Nam ut ipsum gustum intelligeres, sequitur, videte, quod utique non ad os pertinet, sed ad inspectivam sine dubio qualitatem; ut cum tale corpus accipimus, vitae nobis concedi gratiam confidamus. Et ut ipsam communicationem non ad corpus commune traheres, Dominum dicit esse suavem, qui in ea salutem hominibus pro sua pietate concedit. Vita enim nostra, quae revera Deus est, qui carnem sumptam ex Virgine Maria sibi univit, eamque propriam fecit, vivificatricem eam esse professus est; sicut ait in Evangelio: Amen, amen, dico vobis, nisi (0236B)manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis in vobis vitam aeternam (Joan. VI, 54). Quae licet ex humana natura sumpta sit, non tamen eam ut unius hominis ex nobis aestimare debemus peccati alicujus contagione pollutam; sed adorabilem, salutiferam, vivificatricem, quae peccata dimittit propter Verbum cui adunata est, sicut in Evangelio ipse Dominus dicit: Ut sciatis quia potestatem habet Filius hominis super terram dimittendi peccata (Matth. IX, 6), et ad perpetuae vitae regna perducit. Subjungit itaque absolutam firmamque sententiam, beatum esse virum qui sperare non desistit in Domino. Praecipua res quae tam frequenter iteratur, ut nunquam illud desinamus expetere, quod tanta cognoscitur assiduitate praedicari.
(0236C)Vers. 9. JOD. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Timorem Domini omnibus sanctis imperat, ne quis, quamvis bene meritus, a saluberrima intentione discedat. Sed quid utilitatis timor ejus habeat consequenter ostendit dicens: Quoniam nihil deest timentibus eum. O brevis sententia, o immensa promissio! Possunt aliquid egere. quibus divitiae, quibus salus corporis, quibus regna tribuuntur: solus ipse nihil indiget qui timore Domini ditatus est.
Vers 10. CAPH. Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. In uno versu terrarum divites et pauperes Christi magnifica contrarietate distinxit. Ait enim: Divites eguerunt et esurierunt. Quando egent divites? quando (0236D)fidem non habent rectam. Quando esuriunt? quando minime Domini corpore satiantur. Tales ergo divites egent, et saturati ventre, spiritu semper esuriunt. Quid enim habeant qui Deum non habent? Subsequitur, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono, quia nullo bono deficiunt qui spiritali desiderio perfruuntur. Nam cum diligimus Dominum, in ipso omnia reperimus. Unus est qui quaeritur, sed in quo omnia continentur. O lucrum mirabile, o compendium singulare! Cur nos per diversa fatigemus? Ad ipsum ergo unanimiter festinemus, post quem cuncta bona ultra non quaerimus, sed tenemus, sicut Apostolus dicit: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Hoc argumentum dicitur ex (0237A)contrario. Contrarium est enim egere divites, et pauperes nullo bono deficere. Argumentum est argutae mentis indicium [ ed., judicium], quod per indagationes probabiles rei dubiae perficit fidem.
Vers. 11. LAMED. Venite, filii; audite me, timorem Domini docebo vos. Peractis solemnibus quae ad sacramenta Ecclesiae pertinebant, nunc venit ad tertiam partem, ubi illos alloquitur qui prima fidei rudimenta percipiunt. Dicendo enim, Venite, significat eos intra Ecclesiam non fuisse; quod etiam confitentibus nunc dicitur, quando ad fidem veniunt Christianam. Vox paterna sonat, vox pietatis admonet, ut ultro dicentem audiamus, quem tacentem exquirere deberemus. Sed quam suavis, quam utilis timor est, ad quem filius invitatur. Cum dicit, docebo vos, admonet ne pavescamus, quod audivimus timorem. Non est enim (0237B)timor iste qui formidetur, sed qui diligatur. Timor humanus amaritudinem habet, iste dulcedinem; ille ad servitium cogit, iste ad libertatem trahit; postremo ille claustra metuit, hic coelorum regna patefacit. Merito ergo timorem istum sic utilem professus est, ut avida mente discatur.
Vers. 12. MEM. Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Talis interrogatio proposita est quam omnium sequatur assensus. Quis est enim qui possit dicere, aut vitam nolo, aut dies bonos videre non cupio? Sed utinam sic vitam perpetuam quaereremus, sicut in ista temporali corda defigimus. Bonos autem dies, non istos dicit in quibus caducis delectationibus occupamur, sed illos qui vere boni sunt, et in summa sanctitate versantur.
(0237C)Vers. 13. NUN. Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne 112 loquantur dolum. Hoc est velle videre dies bonos, si lingua nostra aliquid non loquatur incompetens. Malum est enim omne prohibitum; et quidquid veritati repugnat, tali appellatione discernitur. Intende vero subtilius, quia prius cohiberi dicit linguam, quam, cum loqui volumus, anterius commovemus. Addidit, labia ne loquantur dolum, quae linguae motum protinus consequuntur, et quasi quadam harmonia sociata amborum modulamine humanus sermo peragitur. Dolus est autem, quando fallimus audientem, ut quod creditur ad auxilium, inferre videatur incommodum. Quod merito prohibetur, quia purae conscientiae constat semper adversum.
Vers. 14. SAMECH. Diverte a malo et fac bonum, inquire (0237D)pacem et sequere eam. Ad videndos dies bonos non sufficit tantum a malis actibus abstinere, nisi nos pietas compellat et bona peragere. Nam primus virtutis gradus est aliena non quaerere, sed iterum superior egentibus propria non negare. In illo culpam refugimus, in isto palmam pietatis acquirimus. Nam pupillo non nocuisse, aut pauperem non exspoliasse, abstinentia est, quae ad praemium sola non sufficit. In illa quippe judicatione soli audient: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34), qui gratiam Domini, ipso inspirante, diversa largitione mercati sunt. Vides ergo necessario additum, Et fac (0238A)bonum; ipsum est siquidem quod nos liberat atque commendat. Sciens autem propheta in hoc agone saeculi cum corpore pacem fidelissimos non habere, et cum suis vitiis hic illis continuum esse certamen, pulcherrime dixit, inquire pacem; ut quamvis eam hic non habeant, tamen semper ab eis studiosissime perquiratur. Et non promisit quod hic possit quoquomodo comprehendi, sed imperat sequere eam, quasi praecedentem. Nam quare sequenda est, nisi quia hinc fugit? In futuro autem speranda est, quoniam ibi perpetua stabilitate consistit. Quaeramus ergo seduli, sequamur intenti: quia illic eam invenire non possumus, nisi hic diligentius inquiramus. Quae tunc comprehendi dabitur, quando ipsum conspicimus pacis auctorem.
Vers. 15. AIN. Oculi Domini super justos, et aures (0238B)ejus in preces eorum. Venit ad quartam partem, ubi usque ad finem duplici populum praedicatione confirmat: modo justorum praemium narrans, modo impiorum peccata castigans, ut ab utraque parte commonitus servire discat Domino populus acquisitus. Quod schema dicitur paradigma, efficacissimum plane figurae genus, quando duplici utilitate praecipitur quod sequamur. Cum enim dicit, Oculi. Domini super justos. continuam gratiam Divinitatis ostendit, ut aspectus immobilis super eos esse videatur. Subjungit quoque exauditionis velocissimam celeritatem, quando aures Domini paratas in eorum preces esse commemorat. Quae enim illis ad obtinendum fiat mora, cum in ipsis qui exaudire possit inhabitat? Sed licet frequenter exaudiat peccatores, justis tamen (0238C)multo amplius promittitur, quando in preces eorum paratas aures habere monstratur.
Vers. 16. PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Exposita justorum gratia, nunc convertitur ad poenas malorum. Et ne dicerent pessimi, justos attendit, nos autem non respicit, securi jam facimus qui ab illo conspici non meremur: pronuntiat vultum Domini, id est intellectum esse supra malos, quos sic attendit ut non respiciat, sic non respicit ut tamen eorum facta cognoscat. Timeamus ergo malum facere, quod ejus scientiam novimus non latere. Et considera quia et in istis dicitur, super facientes mala, ut falli non possit conjuncta vicinitas. Intellige vero quod utrosque videt, sed eos eventu dispari contuetur: justos (0238D)ut audiat, peccatores ut perdat. De terra vero dicit, id est de futura patria, quam soli Deo placiti possidebunt. Memoria eorum peribit, quia non erit iniquorum inter justos ulla commemoratio. Illos enim in memoria nos habere dicimus, quibus aliqua praestare desideramus. Nam qui de memoria Domini exeunt, ad aeterna supplicia sine dubitatione perveniunt.
Vers. 17. ZADE. Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. Iterum redit ad justos, de quibus paulo latius dicit, ut populos enarrata dona reficiant, quos malorum poena terruerat. Discutiamus quid sibi velit ista sententia. Justos clamasse dicit ad Dominum, et (0239A)semper profitetur auditos. Quid ergo de martyribus dicimus, quos de suppliciis tyrannorum minime constat esse liberatos? Liberati sunt plane, quando ad coelorum regna perducti, omnibus tribulationibus probantur exuti. Clamor enim justorum non solum ad temporalem, sed maxime ad aeternam utilitatem semper auditur.
Vers. 18. COPH. Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. Et iste versus pertinet ad bona justorum. Mos Domini et humana consuetudo diversa est. Nam qui vult altioribus vicinus fieri erigitur; tenditur ut possit fastigia celsa contingere. Dominus enim altissimus attingi non potest, nisi per humilitates videlicet inclinatas; nec ad dulcia ejus gaudia nisi per amaras lacrymas pervenitur. (0239B)Sive, ut alii dixerunt, juxta, significat non loco, sed auxilio. Inspiciendum est quoque quod dicit, qui tribulato sunt corde. Multi enim tribulantur, sed non ex corde, ut queruli, fatui, qui peccata non deflent, sed mundana eos damna contristant. Illi autem corde tribulantur, qui aliena mala suas faciunt esse miserias, qui mundum lugentes generalitatis cladibus affliguntur. Ipsos namque salvabit, qui se humillimis conversationibus subdiderunt. Et intende quia non dicit verbis humiles, quod habet plerumque nequitia peccatorum, sed spiritu; sicut in Evangelio dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).
Vers. 19. RES. Multae tribulationes justorum, et de his omnibus liberavit eos Dominus. Et hic et alter versus (0239C)adhuc justorum bona commemorant. Aptum enim fuit plus de ista parte loqui, ne fragilia corda mortalium iterato saepius timore succumberent. Multae revera tribulationes sunt justorum, quia eos et diabolus validius insequitur, et homines per invidiam frequenter affligunt. Deinde impius tribulari potest, si quid adversum solus ipse patiatur; justus vero et propriis passionibus affligitur, et aliis charitate compatitur. Sed cum subjungitur, et de omnibus his 113 liberavit eos Dominus, potentia Creatoris ostenditur: quia liberationem ejus tribulationum impedire non potest multitudo. Unde colligitur omnem justum multis quidem tribulationibus onerari, sed de omnibus indubitanter absolvi.
Vers. 20. Dominus custodit omnia ossa eorum: (0239D)unum ex his non conteretur. Ossa dixit fidelium firmitatem, id est patientiam, mansuetudinem et caeteras virtutes, quae perire in sanctis nequeunt, quia Domino custode servantur. Ipsa sunt enim quae comminui non possunt, quamvis corporea ossa frangantur. Nam si ad litteram consideres, non minima quaestio videtur oboriri: quomodo latronis illius ossa cui Dominus dixerat: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), non sunt contrita, quae a militibus leguntur esse confracta; et multorum martyrum corporali conditione reperis esse violata? Sed hoc omne naevum dubietatis excludit, si ossa virtutem fidei et robur animae sentiamus.
Vers. 21. SIN. Mors peccatorum pessima; et qui (0240A)oderunt justum delinquent. Mortem peccatorum illam dicit quae ab homine non potest intueri, quam non solum malam, sed etiam pessimam profitetur esse. Revera pessima, quoniam eam aeterna poena comitatur. Nam si ad istam mortem respicias quae nostris oculis patet, frequenter invenis divitem peccatorem pomposis apparatibus decenter efferri, quem sic familia plangit, ut pium fuisse humanis auribus mentiatur. Amici etiam eum impensis lacrymis prosequuntur; ut revera putes bonorum aliquem ereptum, qui magna cognoscitur lamentatione defletus. Quid de pretiosis referamus odoribus, quibus et post mortem eorum mansura corpora condiuntur, quod tanto studio, tanto apparatu peragitur, ut in funeribus ipsorum superstitum vita recreetur? Ubi est ergo (0240B)peccatorum mors pessima? Scilicet in inferno, ubi recepti poenas patiuntur aeternas. Quanta enim pompa, ut credimus, purpuratus ille dives ad sepulcra perductus est, qui guttam aquae frigidae ab Lazaro paupere postulavit (Luc. XVI, 24)? Et nota quod in isto nomine asperitas mortis ipsius explanatur. Pessima enim dicta est, quasi pessumdata. Subjunxit quoque: Et qui oderunt justum delinquent, id est qui Dominum Salvatorem nefando odio habentes, mandata ipsius suscipere noluerunt; nam et istorum mors pessima est, sicut et illorum de quibus superius dixit.
Vers. 22. TAU. Redimet Dominus animas servorum suorum, et non derelinquet omnes qui sperant in eum. Quam bene in spe bonorum psalmus iste finitus est, (0240C)ut malorum collegia deserentes, ad bona potius futura tendamus! Redimet Dominus, scilicet sanguine pretioso: quoniam qui in ipso recte crediderit, a peccatorum debita captivitate redimetur. Animas frequenter Scriptura ponit pro hominibus, sicut in Exodo scriptum est: Descenderunt in Aegyptum animae septuaginta quinque (Exod. I, 5). A parte enim meliore bene totus homo suscipitur. Sed vide quia servorum suorum dicit, non iniqua libertate viventium. Addidit quoque, et non derelinquet, scilicet tanquam Pastor bonus, qui oves suas sedula pietate custodit. Sed geminavit promissionis omnino cautelam. Non enim dicit nullum derelinqui, sed omnes qui sperant in eum. Nam derelinquet illos qui spem suam aut in propriis viribus, aut in alicujus hominis praesumptione (0240D)posuerint.
Conclusio psalmi. Peracta sunt psalmi hujus sacrosancta mysteria, ubi sic missarum ordo completus est, ut eum conscriptum putes temporibus Christianis. Hic enim et hymnorum ordo decursus est; hic ad communionem devotus populus jubetur accedere; hic invitantur venire qui prima fidei rudimenta suscipiunt, ut nihil tantae rei deesse sentias, cum tamen nullum horum tunc provenisse cognoscas. Hic etiam genus humanum, et justorum bonis invitatur, et malorum ultione terretur. Hoc est quod titulus ille praecinuit, quando David ante Abimelech vultum mutavit; ut et nos nostram voluptatem utiliter commutantes, ad tutissimam (0241A)Domini Ecclesiam catholicam confugere debeamus. Est etiam calculus iste, qua Dominus aetate passus est, in qua et nos lectione Patrum resurgere credimur. De qua pater Augustinus in Enchiridion libro suo (Cap. 84 et seq.) multipliciter, ut solet, diligenterque tractavit; ut nulli sit dubium psalmum tantis virtutibus consecratum, memoriae nostrae sacculis velut thesaurum coelestem frequenti meditatione condendum.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXXIV. Ipsi David. Non gravat breviter interdum dicta repetere, ut legentis animus ad memoriae necessaria studia revocetur. David, sicut diximus, duas significationes (0241B)amplectitur, manu fortis, et desiderabilis, quod utrumque Domino Salvatori certum est convenire. Manu fortis est, quia mortis nostrae captivitatem cum impio auctore prostravit; desiderabilis est, quoniam adventus ejus nobis bona ineffabilia pollicetur. Cantatur ergo psalmus iste a persona Domini Salvatoris, qui se petit ab inimicorum persecutione liberari. Ipsi enim ubi commemoratur in titulo, Christum commonet intelligi, qui congrue David dicitur, quoniam bene huic tota expositio istius nominis applicatur.
Divisio psalmi. Per totum hunc hymnum verba sunt Domini Christi a dispensatione qua passus est. Primo membro psalmi persecutoribus retributionem postulat debere (0241C)restitui: optans illis contraria, quae tamen ad conversionem eorum sint nihilominus profutura. Secundo de resurrectione sua gaudet: et Judaeorum iniquitates exprobrans, actum propriae passionis exponit. Tertio promittit se per universum orbem terrarum in membris suis paternae potentiae confiteri, qui eum ab inimicis suis resurrectionis beneficio liberavit: deprecans ut confundantur persecutores [ ed., peccatores], et exsultent in magna gloria fideles.
Expositio psalmi. 114 Vers. 1. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. Assumpta pro nobis clamat infirmitas, ut damnentur nocentes, id est, diabolus cum ministris, quod noverat esse venturum. Malos enim judicare damnare est, quia nequeunt in disceptatione (0241D)liberari qui semper pravis actionibus probantur impliciti. Sed hoc, ut dictum est, ad diabolum pertinet cum sequacibus suis, per quos provenit Judaicae voluntatis iniquitas. Nam cum ipse praecipiat: Pro inimicis vestris orate (Matth. V, 24), hominibus haec non potest convenire sententia. Ipsos ergo petit debere damnari, quos virtute praescientiae suae novit ad poenitudinis remedia non venire. Nam in subsequentibus, ubi venit ad homines, converti eos desiderat, non perire. Adjecit etiam: Expugna impugnantes me. Qui impugnat superare contendit; qui expugnatur omnino jam victus est. Merito ergo spiritus immundi impugnatores dicuntur, quia licet sanctos vincere nequeant, contendere tamen cum eis improba voluntate (0242A)non desinunt. Expugnat autem Dominus, qui solus praevalet implere quae vult, cujus certamen triumphus est, et omnis pugna victoria.
Vers. 2. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Arma ab arcendo dicta sunt, quod per ea hostes violentissimos arceamus. Et ideo hoc humana consuetudine dicitur, quae armat manum, ut opprimat inimicum. Caeterum arma et scutum sola voluntas est Domini, qua protegit periclitantem, et expugnat adversum. Hanc enim tropologiam dicit et Apostolus: Scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus (Ephes. VI, 16, 17). Scutum enim dictum est quasi sculptum, quod in ipso antiqui sua facta signabant. Nam quod dicit, apprehende, nunquid a Deo sumitur ad tempus peregrina defensio? Semper (0242B)illi paratus est exitus rerum, qui probatur omnipotens; nec quasi de quiete exsurgere creditur, qui nunquam jacuisse declaratur. Arma igitur pertinent ad indumenta ferrea, per quae salus humana defenditur; scutum ad repellendos ictus inimici, ut frustrata tela cadant, quae fuerant in exitium hominis destinata. Precatur ergo Dominus Christus a natura humanitatis suae, ut et salus ejus muniri debeat, et inimici voluntas suis ausibus efferatur.
Vers. 3. Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum. In Scripturis divinis, framea multas continet significationes; intelligitur enim et gladius, intelligitur hasta regalis, intelligitur et dolus, intelligitur et vindicta; hic tamen vult accipi animam suam, quae revera (0242C)adversariis framea fuit. Per ipsam quippe gestum est ut idolorum cultus sacrilegus interiret, ut diaboli vinceretur iniquitas, ut mortis ipsius potestas percussa succumberet, cum ante toto orbe libera potestate regnaret. Nam et in alio psalmo jam lectum est: Eripe animam meam ab impio, frameam tuam (Psal. XVI, 13). Effunde ergo frameam, id est animam meam dilata munere tuae pietatis indulto. Conclude, hoc est passione mea, et lege tua completa, quam praedixeras per prophetas. Petit etiam animae suae a Domino dici: Salus tua ego sum, quia verba ejus novit sine aliqua difficultate compleri.
Vers. 4. Confundantur et revereantur inquirentes animam meam.
Vers. 5. Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant (0242D)mihi mala. Hic jam ubi venit ad homines, non maledictio funditur, sed correctio postulatur. Confundi est facta sua erubescere, et in meliorem sententiam commutare; nam et illi confusi dicuntur, qui convincuntur ad poenam. Sed ut magis hoc ad conversionem intelligere debuisses, addidit: Revereantur, id est, emendati colant, quem persequendum esse putaverant. Inquirentes animam meam, in malam partem dicitur; qui sic quaerunt, ut eam non venerari velint, sed a corpore segregare festinent. Nam quaeri animam Christi et in bonam partem positum est, ubi ait: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Averti autem retrorsum non dicitur, nisi illis qui corrigendi judicantur. Nam et Petro apostolo, qui salutem (0243A)Christi humanitus vindicabat, dixit: Redi retro me, Satanas (Marc. VIII, 33), non ut periret, sed ut Domini voluntatem felici emendatione sequeretur. Ergo quos retrorsum redire vult, non illos optat intentionem pessimam suae voluntatis efficere: sed potius se sequi, ubi non probantur errare. Qui cogitant mihi mala, sive de Judaeis, sive de haereticis, sive potest accipi de paganis. Omnes enim mala cogitant qui praeter religionem catholicam asserere aliqua prava intentione festinant.
Vers. 6. Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos. Pulvis terrena quidem, sed nimis arida tenuisque substantia est, quae vento flante in sua sede manere non sinitur, sed in auras liquidas elevatur. Ita voluntates peccatorum, (0243B)cum veritatis fuerint inspiratione commonitae, a terrenis vitiis sublevantur, et ad virtutes aethereas, praestante Domino, perducuntur. Sic ergo malis optatur ut ad vitam coelestem felici emendatione perveniant. Angelum dicimus supernae virtutis nuntium, per quem divina jussa complentur. Iste ergo angelus conversos affligit, ut in illam patriam felicem humilitatis munere perducantur. Sed afflictio ista beneficium est, quando in locum magni muneris, ut emergat, optatur.
Vers. 7. Fiat via eorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. In contrarium verti peccatoribus omnia postulavit, ut via propria quae illis videtur lucida vel fixa, cum in eadem delectabiliter commorantur, fiat illis tenebrosa, quam horreant, (0243C)et lubrica, ut in eadem diutius stare non possint; sicut et Jeremias propheta dicit: Et propter hoc facta est via eorum lapsinosa in tenebris, et supplantabuntur, et cadent in ea (Jer. XXIII, 12). Quod si adhuc in malis suis decreverint immorari, virtus Domini persequatur; quatenus eos in sceleribus suis haerere non faciat, qui ad interitus sui vota festinant. O multarum contrarietatum magna felicitas! Quantis votis hic petitur, ut adversitas prosperrima praebeatur!
Vers. 8. Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, vane exprobraverunt animam meam. Gratis revera, quibus nihil mali fecerat. Quae figura dicitur syncrisis, cum comparatione quadam justiorem causam nostram, quam adversarii demonstramus. Illud enim gratuitum 115 dicimus, quod non alicujus (0243D)rei compensatione tribuitur. Absconderunt mihi, ut illi putabant, qui divinitatis ejus potentiam non credebant. Nam quid potest abscondi, cui nihil occultum est? Ille enim et proditorem suum in coena designavit, et passionem, antequam proveniret, edocuit; nec quidquam fuit quod ei absconderetur, quia omnia suae voluntatis dispensatione patiebatur. Bene autem dictum est, interitum laquei sui, quia ille laqueus non morientis erat, sed peccantis magis interitus. Nam quod sequitur, vane exprobraverunt animam meam, significat false accusaverunt, quando Judaicus populus Domino Salvatori dicta veracia quasi crimen aliquod imputabant. Clamabant enim vesani mendaciter: Hic est qui dicebat, destruam templum hoc (Matth. (0244A)XXVI, 61); cum ille dixerit: Destruite templum hoc, et in triduum aedificabo illud (Joan. II, 19). Quid enim plus vanum quam illud ad culpam pravitatis studio velle convertere, quod praedicabatur omnibus ad salutem?
Vers. 9. Veniat illis laqueus quem ignorant, et captio quam occultaverunt apprehendat eos; et in laqueum incidant in idipsum. Pia retributio, vindicta salutaris; ut quia illi laqueum paraverant, qui credebatur posse nesciri, in illam tendiculam incidant quam sensus peccatoris ignorat; scilicet nexu veritatis astricti reddantur potius absoluti. Sequitur, et captio quam occultaverunt apprehendat eos. Quae est illa captio, nisi mors Domini Salvatoris, quae occultis machinata probatur insidiis? Apprehendat eos, quasi fugientes (0244B)protinus consequatur, et illud totum efficiat, ne derelicti suis sceleribus obruantur. Et nota quod hic in bonam partem ponit laqueum; ut mandatis Domini capti, in idipsum coelesti gratia perseverent. Sic orat cui gratis laqueus occultabatur exitii, qui malum pro malo non reddidit, sed in cruce positus pro suis persecutoribus exoravit.
Vers. 10. Anima autem mea exsultabit in Domino: et delectabitur super salutare ejus. Postquam de spiritibus immundis, quae illis erant emersura, competenter edixit, et pro peccatoribus more suae pietatis oravit, venit ad secundum membrum, ubi et laetitiam propriae mentis exponit, et passionis ordinem lucidissima veritate narravit. Prima quippe sanctae animae beatitudo est, exsultare in Domino: quia totum illic (0244C)conquiritur, cum mens ibi purissima destinatur. Nam qui laetatur in Domino, nec gaudium ejus aliquando deficit, nec suavius quidquam quod amare possit inveniet. Quid ergo sequitur istam exsultationem? scilicet quoniam delectabitur super salutare ejus. Salutare autem est Domini majestas Verbi, unde salus egreditur, et vita praestatur, fons misericordiae, supplicantium remedium, remissio peccatorum.
Vers. 11. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Ossa nec sensum nec vocem habere manifestum est, sed (sicut frequenter diximus) fortitudo animi et constantia mentis debent intelligi. Quae merito ossibus comparantur, quia sicut illa corpus continent, ita et haec sanctas corroborat voluntates. Dicant ergo hoc sacramentum ossa, non caro, id est (0244D)firmitas, non remissio: quia talem hymnum non potest nisi sola mentis dicere fortitudo. Quis negativum est: quia nemo potest esse similis, cum sit sancta Trinitas singularis. Multum quippe est creatura a Creatore dissimilis: illa denique servit, iste dominatur.
Vers. 12. Eripiens inopem de manu fortioris [ed., fortiorum] ejus, egenum et pauperem a rapientibus eum. In isto versu exposuit quod superius dixit: Quis similis tibi? Nam cum diabolus manu sua teneret pene totum genus humanum, de illa potestate qua tenebatur obnoxium, constat incarnatione Verbi fuisse liberatum. Addidit quoque egenum et pauperem, ut haec tria in unum collecta conditionem generis humani pressam calamitatibus indicarent. Inops ergo (0245A)dicitur, quia mortalis effectus est; egenus, quia in laboribus et sudoribus panem quaesivit; pauper, quoniam de illa sapientia et puritate dejectus, solam tenuem et umbratilem ratiunculam possidebat. Nam quis dicat eos vere sapuisse, qui auctoris sui probabantur scientiam non habere? Sed hunc talem per incarnationem suam liberasse, quam mirabile, quam est omnimodis singulare, ut merito dicatur: Domine, quis similis tibi? Et memento quod supra, de manu fortioris, diabolum significat, qui utique fortior hominibus erat. Inferius a rapientibus eum, spiritus immundos intelligi vult, qui potestati diabolicae nefanda devotione commilitant.
Vers. 13. Exsurgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me. Postquam dixit multiplices calamitates (0245B)quibus premebatur humanitas, ut se ab ea non redderet alienum, quam pro nobis assumere sua pietate dignatus est, nunc propriam commemorat passionem. Testes igitur, qui subito impetu belluino consurgunt, nec moderate adducuntur in medium, sunt sine dubitatione falsissimi, quos uno verbo potenter designat dicens: Iniqui. Revera iniqui, qui erant contra veritatem justitiamque locuturi. Jungit: Quae ignorabam, id est quae me dixisse omnimodis nesciebam. Sic enim de illis dicimus qui se Domini beneficio recta conversatione custodiunt: nescit mentiri, nescit rapere, nescit opprimere. Ignorabat enim Dominus blasphemare, quod ei princeps sacerdotum scissis vestibus imputavit, quando dixit: Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram Patris (0245C)(Matth. XXVI, 64); et subsecutus est princeps Judaeorum: Blasphemavit; quid adhuc egemus testibus? Sed quale testimonium fuerit, subsequenti verbo declaravit; ut eos non diceret convicisse, sed interrogasse, quasi non de sua integritate confisus, sed de aliena voce sollicitus. De quo loco Matthaeus evangelista sic ait: Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Audivimus hunc dixisse: Possum destruere templum hoc (Ibidem, 60), etc.
Vers. 14. Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae. Non potuit aliquid nec brevius nec elegantius dici. Beneficia Domini actusque Judaeorum singulis sunt sermonibus explicata, id est mala pro bonis; scilicet quia dum ille vitam credentibus contulisset, isti mortem reddere maluerunt; (0245D)quod retributionis genus malorum omnium probatur extremum. Sterilitas quoque animae fuit, quando Magister bonus in ipsis fructum fidei reperire non potuit; nec pectora eorum credulitatis germina reddiderunt, quae saxeo stupore durata sunt. Sed ne Judaei se leviter aestiment addictos huic sterilitati, et in ficulnea illa (Evangelio teste) maledixit, in qua fructus omnino non reperit (Marc. XI, 13).
Vers. 15. Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio. Cilicium fit ex haedis asperum 116 setigerumque tegumentum: qui ad delicta jure referuntur, quoniam et in judicio Domini in peccatorum parte sunt positi. Ergo Dominus, quia carnem peccati assumpsit, cilicium se induisse commemorat. (0246A)Nam si historice accipias, nunquam eum legis usum fuisse cilicio. Ergo dum Judaei per contumelias et insidias essent molesti, ille divinitatem suam carnis velamine tenebrosis mentibus occulebat, quia non merebantur agnoscere quem tali impietate tractabant. Hoc schema metriasmos, id est mediocritas dicitur, quoties rem magnam humili voto dejicimus. Quam figuram et in hoc, et in subsequentibus versibus diligens lector agnosces. Et considera verbum coelestis patientiae; non dicit, cum me persequerentur, sed cum mihi molesti essent; quod solemus dicere in levibus causis, ubi aliquid importune suggestum taediosa voluntate suscipimus.
Vers. 16. Et humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertebatur. Jejunium (0246B)Domini fuit, quando nefanda obstinatione duratos non inveniebat, quos in epulas spirituales assumeret. Haec enim fuit sterilitas animae ipsius, quod et jejunium. Jejunium enim dictum est quasi inedium, quod abstinentes diutius ad inediam usque perducat. Jejunavit ergo Dominus, quia se ei incredula turba subtraxerat. Potest etiam et jejunium corporale Domino convenire, quoniam quadraginta diebus et noctibus jejunavit in monte (Matth. IV, 2); sed illo perfecto jejunio de quo Isaias dicit: Solve omne vinculum iniquitatis, dissolve obligationes vehementium commutationum, dimitte afflictos in remissione, et omnem retributionem iniquam disrumpe; frange esurienti panem tuum, et pauperes sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, cooperi, et domesticos seminis (0246C)tui non despicies. Tunc erumpet matutinum lumen tuum, et sanitas tua cito orietur. Et praecedet ante te justitia tua, et majestas Domini circumdabit te. Et tunc clamabis, et Deus exaudiet te, adhuc te loquente dicet: Ecce adsum (Isai. LVIII, 6, 7, 8, 9), et caetera, quae textus ille mirabilis coelesti munere pollicetur. Ita Magister bonus, quod prophetarum praedixerat libris, humanitus evidentibus monstravit exemplis. Addidit quoque secretiorem causam quae bene evangelica similitudine reseratur. Dicit enim Dominus discipulis suis: Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui. Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam; sin autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur (Matth. X, 12, 13). Talis est et ista oratio quae fundebatur a (0246D)Domino. Nam dum eam detestabiles Judaei minime suscipere mererentur, in sinu ejus, id est in secreto pectoris, unde fuerat egressa, remeabat. Si enim in pectoribus fuisset operata, non conversa utique, sed diceretur effusa.
Vers. 17. Sicut proximum, sicut fratrem nostrum ita complacebam, tanquam lugens et contristatus sic humiliabar. Quantum ad eloquentiam Latinam proximo et fratri complacuisse nos dicimus: sed hic mutatus est nominum casus; pro dativis enim accusativi sunt positi. Quae figura dicitur antiptosis, quando casus pro casu ponitur. Dicit enim sicut de proximo, sicut de fratre nostro, ita mihi complacebam; id est de eorum affinitate gaudebam, qui me hostiliter insequebantur. (0247A)Ipsa est enim perfecta retributio, si pro odio gratia, si beneficium pro laesione praestetur. Complacebat enim in illis Dominus, quando eos docebat ne delinquerent, quando pro ipsis Patri in cruce positus supplicabat. Sequitur, tanquam lugens et contristatus sic humiliabar. Illa Domini sanctitas et impensa charitas quam docebat, quamvis sicut fratres et proximos se Judaeos dilexisse testetur, contristatum se tamen juste commemorat, quia in cunctis fidem invenire non potuit, quam magnopere quaerebat. Si quis enim nobis bene velit, necesse est ut contristetur, quando in nobis non potest reperire quod quaerit.
Vers. 18. Et adversum me laetati sunt et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoraverunt. Cum Christus Dominus pie contristaretur, Judaei (0247B)impia libertate laetabantur. Sed diversa erit ista retributio: Christus gaudebit de tristitia sua, Judaei de propria erunt exsultatione cruciandi; nam beati sunt qui propter justitiam lugent (Matth. V, 5), et miseri qui inepta gratulatione superbiunt. Exponit etiam casum pessimae caecitatis: quia in Dominum suum tormenta praeparabant, quae in ipsos erant justitiae compensatione reditura. Hoc est enim quod dicit: Et ignoraverunt: quia in eos habuit converti, quod corporaliter innocenti videbantur ingerere.
Vers. 19. Dissoluti sunt, nec compuncti sunt; tentaverunt me et deriserunt derisu; striderunt in me dentibus suis. Post impiae temeritatis excessum, dicit quae Judaeis acciderint; nec tamen obstinationem eorum commemorat potuisse converti. Dissoluti sunt utique, (0247C)cum passione Domini sol tenebras accepit, terra contremuit, velum templi scissum est (Luc. XXIII, 45); et cum haec tanta fuerint ostensa miracula, non sunt tamen conversi faciente duritia. Tentaverunt vero quando dixerunt: Dic nobis si tu es Christus (Luc. XXII, 66)? Deriserunt, quando crucifixo imputabant, sicut Matthaeus evangelista testatur: Similiter et principes sacerdotum deridentes eum cum scribis et Pharisaeis dicebant: Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest (Matth. XXVII, 41, 42). Genus autem illud locutionis tunc adhibetur, quando res aliqua copiosissime significatur impleta; ut, Benedicens benedicam te, maledicens maledicam te, aedificans aedificabo te, et his similia. Quod argumentum dicitur notatio, cum ex verbi positione elicitur similitudo (0247D)sermonis. Sequitur, striderunt in me dentibus suis, quod fit a saevis hominibus, quando ratione vincuntur. Nam cum eis pro veritate verba defecerint, tunc impatienter dentibus fremunt, suasque voluntates tacita interminatione denuntiant. Sed hoc totum ad magnam humani generis aedificationem refertur: ne membra sibi existiment onerosum pati, quod caput suum sustinuisse cognoscunt.
Vers. 20. Domine, quando respicies? restitue animam meam a malefactis eorum, a leonibus unicam meam. Quando respicies? pro consuetudine infirmitatis humanae dicitur, cui morosum videtur quodcunque futurum est, quae mox ut cupit aliquid, festinat implere. Restitue vero dixit, quasi ereptam redde; (0248A)hoc est, praesta resurgere a malefactis: quia injuste probatur occisus. A leonibus enim, a potestatibus cruentis atque crudelibus significat. Unicam, quidam carnem Domini advertere voluerunt, quae licet sit ista communis, unica tamen facta est, quia de Virgine, quia sine peccato, quia sociata est Verbo, hoc est Dei Filio. Sive unicam, catholicam Ecclesiam intelligamus, 117 quae in toto mundo una est, et dilectione magna, unica nuncupatur, a qua haereticorum conventicula omnimodis excluduntur. Nam ut probes ipsam dici unicam, sequens versus ostendit, qui de Ecclesia locuturus est. Et respice rerum ordinem pulcherrime fuisse servatum: prius pro resurrectione sua deprecatus est, quae revera jam contigit: post oravit de Ecclesiae liberatione, quae tempore judicii (0248B)ab omni erit inquietudine munienda.
Vers. 21. Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna: in populo gravi laudabo te. Venit ad tertium membrum, ubi jam percepto munere resurrectionis, profitetur se in toto orbe Domino confiteri. Duas diximus esse confessiones, unam laudis, alteram poenitentiae. Sed hic ut praeconialem debuisses advertere, paulo post sequitur, laudabo te. Magna vero Ecclesia est populus Christianus, rectae fidei tenax, qui amplitudine sui totius mundi spatia comprehendit. Sequitur, in populo gravi, utique fructuoso, qui non in levibus paleis, sed in frumentalibus granis noscitur constitutus. Quem veniens aura tentationis de area Christi non abjicit, sed ventilationibus purgatur potius quam longe projicitur. Quapropter in (0248C)gravi populo laudatur Dominus; a levibus autem et fide vacuis utique blasphematur.
Vers. 22. Non insultent in me qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis et annuentes [mss. A., B., F. annuunt] oculis. Ordo verborum talis est: Non insultent in me qui adversantur mihi inique, annuentes oculis, qui oderunt me gratis. Insultant haeretici, quando aliquos de numero fidelium sancta perdit Ecclesia; adversantur inique, quando de pereuntium errore laetantur. Hoc ne fiat pia Domini intercessione deposcitur. Sequitur, qui oderunt me gratis; hoc est quibus nihil nocui. Inaniter siquidem exsecratur, cui laesionis causa nulla praemittitur. Annuentes autem oculis dixit, quod solet fieri quando voluntatem nostram (0248D)tacita et dolosa significatione declaramus; et ubi voce prodi nolumus, oculorum quempiam nutibus admonemus.
Vers. 23. Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur, et super iram dolose cogitabant. Praedicitur Judaeorum nefanda dolositas, quae non nostris, sed verbis evangelicis indicitur. Pacifice loqui videbantur quando dicebant: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces: licet tributum dare Caesari, an non (Matth. XXII, 16)? Sed potest dolum cogitare etiam qui non disponit occidere, ut si quis pecuniam aut possessionem proximo machinetur auferre. Sed addidit iram, ut dolus eorum exitialis fuisse declaretur. Hoc ad illud refertur, quando dolosam machinationem (0249A)tractabant: Oportet unum pro omnibus mori (Joan. XI, 50).
Vers. 24. Dilataverunt in me os suum; dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. Dilataverunt utique os suum quando clamabant: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21); jam non annuentes oculis, non dolose cogitantes, sed aperta et libera voce damnantes. O scelestum facinus! Negavit judex fieri quod populus clamabat impleri. Sequuntur verba lethaliter laetantium Judaeorum; ac si dicerent: bene, bene videmus de te quod desideramus efficere; ut dissuasor plebis cum latronibus in cruce penderes. En mira patientia, in quo erat summa potestas. Nunquid non valuit ad confundendos inimicos vivus descendere de crucis patibulo, qui mortuus die tertia resurgere (0249B)potuit de sepulcro? Sed non conveniebat divinae virtuti ad verba insultantium commoveri, ut amplius erubescerent, dum omnia praedicta constarent. Sed quamvis Judaeos Euge, euge dixisse in Evangelio non legatur, similia tamen insultationum verba locuti sunt, ut una res per sermonum varietates veraciter probetur esse narrata. Euge, euge per figuram dictum est epizeuxis, quando sine aliqua interpositione in uno versu verba geminantur.
Vers. 25. Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me. Ad haec et ista tria verba pertinent quae superius dignoscuntur esse narrata. Vidisti, hoc est probasti completa, quae contra me praevideras esse cogitanda. Sic enim dicimus, quando aliquid in memoriam revocare desideramus: Vidisti (0249C)quam crudelis exstitit mihi; vidisti quanta in me fecerit latronis improbitas. Ne sileas, id est non differas dare sententiam, quod utique tacendo non potest fieri, sed loquendo. Nam quod dicit, ne discedas a me, a parte accipiendum est humanitatis, quae subjacuit passioni.
Vers. 26. Exsurge, Domine, et intende judicio meo: Deus meus, et Dominus meus, in causam meam. Sicut saepe dictum est ab humana consuetudine, Exsurge dicitur illi qui semper vigilat, semper intentus est; et cum jugiter omnia respiciat, tunc tamen putatur intendisse dum vindicat. Judicio meo, quod pertulit a Judaeis, judicium sine jure, tormenta sine scelere, mortem sine peccato. Bene autem dixit meo, quod revera pertulerat. Pulchre siquidem dixit, in causam (0249D)meam respice, non in poenam; poena enim sceleratis videbatur esse consimilis; causa vero talis cum nullo poterat esse communis. Sed quae est ista causa, quae a Deo petebatur intendi? scilicet ut qui dare venerat salutem humano generi, ab insanis et perfidis probaretur occidi.
Vers. 27. Judica me, Domine, secundum misericordiam tuam, Deus meus; et non insultent in me inimici mei. Quamvis haberet optimam causam qui peccata non fecerat, tamen se petit secundum misericordiam judicari, ut nobis ostenderet precationis exemplum, qui tale non poteramus habere negotium. Sequitur quoque: Et non insultent in me inimici mei: scilice ne dicant quod insultantium potest habere (0250A)nequitia, id est potuimus, fecimus, egimus; sed precatur ut mala sua potius salutariter tristes defleant, quam se exitialiter implesse congaudeant.
Vers. 28. Non dicant in cordibus suis: Euge, euge animae nostrae; nec dicant: Absorbuimus eum. Expressit insultationem quam superius fecerat sentiendam. Non dicant: Euge, euge, id est, bene, bene. Verba sunt enim ista scelerata mente laetantium, quae jam dicere non possunt, dum compunctionibus affliguntur. Damnent ergo malam conscientiam suam, ne possint poenalem subire sententiam. O ingens et immensa pietas Creatoris! non patitur eos laetos temporaliter relinqui, ne debeant aeterna calamitate percelli. Absorbere est autem in corpus alterius subita celeritate transmitti; quod accidit illis qui aliquibus (0250B)superstitionibus deglutiti, a verae fidei vivacitate discedunt. Sed hoc petit ad informandos fideles. Caeterum ineffabili ejus 118 puritati talia non poterant evenire.
Vers. 29. Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis.
Vers. 30. Induantur pudore et reverentia, qui maligna loquuntur adversum me. Digna vindicta, poena sufficiens. Nam qui erubescit actus suos, propria aestimatione damnatus est, et se ultore torquetur, qui vinculo confusionis involvitur. Potest tamen aliquis erubescere, et reverentiam non habere. Hic autem addidit, et revereantur simul, ut conversionis eorum indicia declararet. Reverentia est enim Domini timor cum amore permixtus; quod illis provenit qui (0250C)voluntate sincerissima confessionis munera consequuntur. Sequitur, induantur pudore et reverentia. Quasi quodam cilicio poenitentiae, quasi veste lugubri. Pudorem contra audaciam ponit, quam habuerunt furentes; reverentiam contra impudentiam falsitatis, ut duabus virtutibus curent, quod duobus commisere criminibus. Magna enim dixit locutos, id est superba modum probitatis excedentia, sicut beatus Joannes in Apocalypsi commemorat: Vidi os loquens magna adversus Deum (Apoc. XIII, 5).
Vers. 31. Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. Postquam de persecutoribus sufficienter edictum est, venit ad partem fidelium: illos optans salubri poenitudine cruciari, istos summa (0250D)beatitudinis exsultatione compleri. Et illud respice, quod merita eorum ipsa quoque verba distinguunt. Persecutores enim solent dicere, Euge, euge, animae nostrae, quod temporale gaudium et fugitiva laetitia est. Beati vero dicunt: Semper magnificetur Dominus, quod aeternum atque perpetuum est. Illi animabus suis mundanas conferunt voluptates; isti ad Dominum propria vota convertunt, et exsultationem suam non in se, sed in ejus laudibus ponunt. Quod autem dixit, servi ejus, ad humilitatis respicit formam: quia in assumpta carne humilitas est, in majestate vero potentia. Sic utrumque perfectum atque verissimum, unus est Dominus Christus. Qui ergo volunt pacem servi ejus? Scilicet qui a vitiis redduntur alieni, et (0251A)in continentiae bono, divino munere animi tranquillitate versantur.
Vers. 32. Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam. Lingua ipsius meditata est justitiam, quando Novum Testamentum populis praedicavit. Tota die, sicut saepe dictum est, universum vitae tempus ostendit. Sed quia humanitati impossibile videtur Deum continuata voce laudare, ad intellectum nos bonorum actuum transferamus: quia semper Deum laudat qui in omni voluntate sua divina jussa considerat.
Conclusio psalmi. Consideremus Christum Dominum per totum psalmum quanta nobis dispensatione loqui dignatus est. Fecit enim ab oratione principium, sicut et in aliis (0251B)similibus psalmis. Deinde passionis et resurrectionis suae ventura narravit. Postremo finit in spe magna fidelium, ut dubium non sit et hunc psalmum praefata regula fuisse conclusum. Quapropter gaudeamus in cladibus, exsultemus in periculis. Nam cur a fidelibus debet refugi, quod ille rerum Dominus pro omnium salute sustinuit? Notandum praeterea secundum hunc esse psalmum eorum qui passionem et resurrectionem Domini latius intimare noscuntur.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXXV. In finem servo Domini psalmus David. Haec omnia nomina bene intelliguntur de Domino Salvatore. Nam et in finem ipsum significat. Et servo Domini de ipso dicitur qui formam servi accipiens, (0251C)factus est obediens usque ad mortem (Philip. II, 7); sicut Isaias propheta de ipso dicit: Ecce servus meus, suscipiam eum (Isai. XLII, 1). Psalmus vero et David frequenti expositione jam nota sunt; quae ideo ad personam Domini pertinere noscuntur, quoniam ei convenire ipsorum nominum expositio declarat.
Divisio psalmi. Totus psalmus a persona prophetae dicitur. In primo membro contemptores legis vehementer accusat, eosque dicit non habitare cum Domino, commemorans eorum impias voluntates. Nec moveat quod post tituli, tale principium ab insipientibus facere delegit, initium. Commendat enim vehementius bonorum partem, quando prius praemittitur quod graviter horreatur. Secundo sub laude Domini collata (0251D)beatorum praemia describuntur, eosque dicit domus Domini ubertate compleri. Breviterque in ruina malorum psalmus iste concluditur, ne quis putaret fortasse tentandum quod tanta exsecratione noverat accusatum. Quapropter subtilitatem ejus paulo diligentius perscrutemur; est enim nonnulla difficultate contextus.
Expositio psalmi. Vers. 1. Dixit injustus ut delinquat in semetipso: Non est timor Dei ante oculos ejus. Duo sunt genera peccantium: unum quod credens legi per infirmitatem carnis non valet quae sunt jussa complere, de quibus dicit Salomon: Corpus enim quod corrumpitur, (0252A)aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Aliud vero est audax, desperatum, blasphemum, quod sibi proponit libera voluntate delinquere: contemnens omnia, sibique murmurans Deum putat non curare mortalia. Quapropter dixit iste talis apud se rem scelestam, quam publice non ausus est profiteri. Et ideo ista cogitat, ut sibi ipse licentiam videatur tribuere peccatorum; quatenus sub immensitate delinquat qui metum judicis abjiciendum esse decrevit. Sequitur, Non est timor Dei ante oculos ejus. Cogitationem dicit iniquorum, qui putant timorem Dei non esse in conspectu ejus; id est, non curare Deum, ut homines eum debeant formidare; sed, ut quidam errantes philosophi dixerunt, mundum potius credunt (0252B)casibus regi, quam supernis administrationibus ordinari. Sive de injusto dicitur, non esse timorem Dei ante 119 oculos ejus, qui talia dicere sacrilega voluntate praesumit. Denique sequitur:
Vers. 2. Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniret iniquitatem suam et [ed., ad] odium. Sceleratus iste de quo dictum est: Non est timor Dei ante oculos ejus, neglexit operam legi dare, ut intelligeret persuasionem suam esse falsissimam; sed contemnens dicta salutaria, veritatem studuit omnimodis ignorare. Is ergo dolose egit in conspectu Dei, ut suam iniquitatem et odium refugeret invenire: credens per ignorantiam praecepti se posse defendi. Pulchre autem definitum est peccata nostra esse iniquitatem et odium, quoniam illa odisse debemus per (0252C)quae ad aeterna supplicia pervenimus.
Vers. 3. Verba oris ejus iniquitas et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. Sermonibus iniquorum convenienter data est definitiva complexio. Verba enim eorum sunt iniquitas et dolus. Itaque quae numerare non poterat, duobus sunt sermonibus explicata. Iniquitas pertinet ad blasphemiam, dolus ad proximum decipiendum. Sed quid, rogo, sibi residuum faciat, qui peccare in Deum et proximum non recusat? Cum vero dicit, noluit intelligere ut bene ageret, illos significat qui ex aliqua parte sapientiae igniculum perceperunt, et a vero intellectu suo vitio declinantes, perversis se erroribus polluerunt. Hoc et ad dementissimum populum Judaicum competenter aptatur, ad quem Dominus venerat, et ille sanari detestabili (0252D)obstinatione contempsit. Nam imprudentiae plerumque venia datur, voluntario vero maleficio ultio semper justa succedit. Quod argumentum dicitur ab ingenio, quando non per ignorantiam, sed malitiosa voluntate peccatur.
Vers. 4. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, astitit omni viae non bonae; malitiam autem non odivit. In exponendo adhuc viro pessimo perseverat. Ait enim: Iniquitatem meditatus est, id est, errorem longa meditatione tractavit, libros scilicet faciendo perversos; ut non tantum ipse delinqueret, verum etiam posteritas eodem auctore peccaret. In cubili suo, id est in corde proprio. Cubile enim a cubando dictum est, ubi animus noster intus inhabitans bonum (0253A)malumque meditatur. Astitit vero dicit omni viae non bonae, id est saeculi istius vitae, quam non transivit, ut reliqui confitentes, sed in eadem commoratus atque defixus est. Ad cumulum quoque intulit peccatorum, malitiam autem non odivit. Hic malitiam vult intelligi cunctorum criminum matrem, in uno verbo concludens quod latius videbatur effusum. Hanc igitur affectare piaculum est, quam non solum vitare praecipimur, sed merito eam odisse compellimur; quatenus tantum facinus perpetua exsecratione damnemus. Memento autem quod a capite psalmi hujus per quatuor versus figuram posuit synathroismos, quae uno tractu atque circuitu crimina multa concludit.
Vers. 5. Domine, in coelo misericordia tua et veritas (0253B)tua usque ad nubes. Dinumeratis cogitationibus hominum pessimorum, secundo membro ad laudem Domini transitum facit. Nam quamvis et in terra et in mari et ubique sit misericordia ejus, hic tamen specialiter in coelo dicit, id est in coelestibus creaturis et sanctis hominibus, ubi copiosius dona manaverunt. Veritatem etiam commemorat justorum, quae in istius saeculi agone versantur. Diximus enim superius nubes prophetarum praedicationibus comparatas: quia sicut illae terris victuales aquas depluunt, ita et isti fidelibus animabus imbrem salutis emittunt, ut fructum dent fidei, quae steriles fuerant ariditate peccati; ut ipsum revera intelligamus coelestibus virtutibus misericordiam facere, quem per apostolos et prophetas humano generi veritatem cognoscimus (0253C)praestitisse. Et intuere laudem hanc contra impiorum vituperationem communiter introductam, ut demonstrativum genus utrisque partibus explicatis evidentius appareret.
Vers. 6. Justitia tua sicut montes, Domine; judicia tua abyssus multa: homines et jumenta salvos facies, Domine. Quamvis usus habeat: Justitia tua sicut montes Dei, multo tamen absolutior est Hieronymi fida translatio, quae Domine magis quam Dei posuit. Justitia tua beatos dicit apostolos, qui capaces Domini justitiae devotis sensibus exstiterunt; quos merito montibus comparavit, quoniam summae veritatis lumen in ipsis primordiis haurientes, humilibus populis sanctis praedicationibus infuderunt. Sicut montes qui sole orto radios novae lucis excipiunt, et ad (0253D)convalles terrarum refusa claritate transmittunt. Abyssus hic in bono posuit, profunditates ejus divinis judiciis comparando. Abyssus est enim profunditas aquarum, quam nec metiri, nec intrinsecus ex toto videre praevalemus. Quis enim magni pelagi aut interna conspiciat, aut spatia latissima comprehendat? Sic divina judicia nec mente complecti possumus, nec ratione aliqua definire praevalemus; sicut Apostolus dicit: Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius (Rom. XI, 33)! His tamen omnibus unum nomen appositum est, Abyssus, id est profunditas quae non valet apprehendi. Exponit etiam quare judicia ejus abyssum dixerit: merito, quando peccatoribus, jumentorum se inordinata (0254A)voluntate tractantibus, beneficia suae pietatis indulget. Hoc autem quae mens, quae ratio comprehendat supplicationem poenitentium ad praemia transire justorum? Vides ergo Domini judicia profundis abyssis aptissime comparata.
Vers. 7. Quemadmodum multiplicasti misericordias tuas, Deus! filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Nunc latius per varias enumerationes exponit quod superius breviter dixit, Judicia tua abyssus multa. Quemadmodum admirantis adverbium est, id est, quam sublimiter, quam potenter misericordias tuas largitate mirabili contulisti, ut et peccatores ad praemia venire faceres, et justos sperare promissa dona sancires! Et nota quod superius homines dixerit, nunc autem filios hominum ponit. (0254B)Homines plerumque dicuntur, qui necdum primi hominis vetustate deposita, in originalis peccati crimine perseverant. Nam et ipse Adam quoniam primus est, homo dicitur, non filius hominis. Filii autem hominum sunt qui gratiam baptismatis consecuti, in novam progeniem, praestante Domino, renascuntur. Nam et ipse Christus Filius hominis dictus est, ut revera cujus praemia suscipiunt, ejus et nomine decorentur. Alae vero sunt Domini praecepta Novi et Veteris Testamenti, in quorum protectione justus 120 omnis sperare cognoscitur, dum eis obedire monstratur. Haec similitudo tracta est competenter ab avibus, quarum pulli teneri spem suam in maternarum alarum protectione ponere consuerunt. Quo exemplo et simplicitas sperantis ostenditur, (0254C)et blandissimi beneficii cautela declaratur.
Vers. 8. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Inebriabuntur, sermo tractus est a parte bonorum, de hominum consuetudine vitiosa, qui vino nimio gurgitati, mentis oppressione torpescunt. Sic ista coelestis ebrietas memoriam intercipit saecularium rerum, et carnalia ita facit a mente discedere, tanquam vini crapula, quae humanos actus a nostris sensibus alienat. Sequitur etiam unde talis provenire possit ebrietas, scilicet ab ubertate domus tuae, id est ab enthecis spiritualibus sanctae matris Ecclesiae. Ipsa est enim domus quae condita sua inaniter nescit expendere, quae sic universo mundo sufficit, ut plena semper exuberet. Ebrietas sobria, vinolentia gloriosa, in qua potator (0254D)peccat, si eam potius ambire despiciat. Torrentem vero diximus esse fluvium velocem, qui pluviarum subita inundatione descendit. Cui bene comparatur sapientia Christi, quia subita est, et ita rapida, ut ad finem quem vult sine aliqua tarditate perveniat.
Vers. 9. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Quam salutariter aperit, quam potenter exponit quid sit istud quod superius ait, inebriabuntur. Christo Domino dicit: Quoniam apud te est fons vitae, id est initium omnium bonorum et origo virtutum, unde perfectissime complemur, quando aliquod munus ab ejus pietate suscipimus. Debriat etenim nos vita potabilis, cum bonae (0255A)conversationis studium de sacris praedicationibus hauserimus; sicut Isaias dicit: Haurietis aquas de fontibus Salvatoris (Isai. XII, 3). Verum in consuetudine mortalium, aliud est lumen, aliud est fons: imo et contraria sibi sunt, quia fons aquae flammarum lumen exstinguit. Apud Deum vero unum est, quia quidquid dixeris et verum est, et adhuc minus est. Dicimus enim Deum lumen, quia omnem hominem venientem in hunc mundum illuminat (Joan. I, 9). Fontem, quia sitientem et inanem satiat; montem, quia fortis et excelsus est; viam, quia rectus est; magistrum, quia Doctor est vitae aeternae; petram, quia fundamentum et firmamentum esse probatur Ecclesiae; et caetera quae leguntur in litteris sacris. Verumtamen in his omnibus unus intelligitur Dominus (0255B)Christus. Sed ut versum istum perfecte ac diligenter intelligere debeamus, sciendum nobis est hoc nomen luminis totius Trinitatis esse commune. Legitur enim: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt (Joan. I, 5). Ergo quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus, recte animadvertimus de tota Trinitate esse dictum: Deus lux est, et tenebrae in eo nullae sunt. Unde versus iste merito de Salvatore dicit: In lumine tuo videbimus lumen, Patris scilicet, et Spiritus sancti: quia per ipsius praedicationem factum est, ut tota nobis Trinitas manifesta constaret.
Vers. 10. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Praetende, dixit, id est praeroga, praesemina, longe lateque diffunde; (0255C)ut possint scientes te in isto saeculo tutius ambulare. Isti autem scientes Dominum, multipliciter intelligendi sunt; sciunt enim Dominum qui sanctam Trinitatem corde firmissimo confitentur: qui regulas coelitus datas nulla intellectus sui pravitate distorquent: ad postremum ipsi soli veraciter norunt Deum, qui catholicae fidei non deserunt unitatem complere. His rogat praetendi misericordiam, ut et in isto saeculo sub Domini pietate degant, et in futuro judicio praemia digna recipiant. Hoc enim significat, justitiam tuam his qui recto sunt corde: quia ibi justissime ad dexteram collocabuntur, qui hic recta mente, praestante Domino, vivere meruerunt.
Vers. 11. Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Orat ut gressus mentis a (0255D)justo tramite non recedat, ne in superbiam erectus cadat qui tutissima humilitate constiterat. Nec vacat quod pedem hic singulari numero posuit; certum est enim in uno nos pede continue stare non posse: qui convenienter superbiae datus est, quoniam elatum hominem diutius non praevalet continere. Pes autem pro affectu mentis est positus. Nam sicut gradientes de loco ad locum transferimur, sic a Domino separamur, quando nos elata cogitatione dividimus. Hoc enim maximum constat esse peccatum, unde angelus cecidit, per quod Adam a paradiso probatur exclusus. Manus vero peccatoris est male suadentis operatio, quae tunc nos a fidei firmitate movet, cum iniqua disceptatione sollicitat.
(0256A)Vers. 12. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt nec potuerunt stare. Ibi, ubi superius dixit, in pede scilicet superbiae, et prava suasione nequitiae. Bene autem posuit ceciderunt, ac si diceret, in profundam foveam corruerunt. In illo enim pede non staturus, sed casurus innititur. Quis enim dubitet eos posse corruere, qui uno tantum, ut supra dixi, vestigio sublevantur? Quem vel si nullus impellat, lassitudine sua fit pronissimus ad ruinam. Sed tamen hunc pedem non uni dat vitio, sed omnibus qui operantur iniquitatem. Nam quamvis alii ex crudelitate, alii ex libidine, alii ex cupiditate, alii ex invidia diaboli prolabantur, omnes tamen in superbiae vitio cadunt, quia Domini jussa contemnunt. Nam sicut obediens dicitur, qui multis jussionibus (0256B)obsecundat, sic multifaria Domini praecepta contemnens, superbus veracissime nuncupatur. Quod argumentum dicitur a genere. Genus enim est superbia, unde omnia vitia exorta noscuntur, sicut Scriptura dicit: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). De istis autem sequitur: Expulsi sunt, nec potuerunt stare. Expelluntur utique, quoniam audient: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Nec potuerunt stare, quia non illis licebit Domini jussa differre, sed illic statim praecipitantur ab angelis, ubi eis parata est flamma poenalis.
Conclusio psalmi. Repetere libet superiora psalmi, quo decore prolata sint. Dicitur enim quanta famulis suis gratia divina praestiterit, ut usque ad plenissimam satietatem (0256C)felici ubertate pervenerint. O laudabilem nimis ebrietatem! o votis omnibus expetendam vinolentiam, unde modestia nascitur, et plena mentis integritas obtinetur! Non hinc titubatio, non confusio, non 121 mentis alienatio, non caligo tenebrosa succedit; sed tanto anima sanior redditur, quanto illa ebrietate completur. Bibamus ergo hunc potum avidi nequaquam labiis carnalibus, sed purissimo cordis affectu: de quo non laetitia temporalis sumitur, sed aeternae vitae gaudia conquiruntur.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXXVI. Psalmus ipsi David. De verbis tituli istius non est quod noviter dicere debeamus; sed intentionem psalmi magnopere debemus (0256D)aperire. Totus enim ad mores pertinet corrigendos. Instruit quippe Ecclesia, quae nunc introducitur ad loquendum, praeceptis salutaribus genus humanum, ne mortiferis erroribus misceatur: malos poena deterrens, bonis praemia compromittens. Quod doctrinae genus omnino efficacissimum est, ut et superbi humilientur, et humiles digna consolatio prosequatur. Est etiam alphabeti Hebraei ordine digestus, minus habens litteram sextamdecimam; quem, sicut in superioribus jam dictum est, ad illos aestimamus esse referendum, quibus deest aliquid de perfecta conversatione sanctorum. Nam cum omnes litterae apud Hebraeos significantias suas habeant, credere fortasse dignum est, cui deest aliquod elementum, (0257A)eum quoque significationem ipsius non habere. Dicant studiosi fortasse meliora: nobis tamen diutius perquirentibus concessum non est aliud invenire quam diximus. Memento vero quod istorum alphabetorum jam tertius psalmus est, quoniam et ipsi ad septenarium numerum tendunt, quod suo loco dicendum est.
Divisio psalmi. Per totum psalmum, sicut dictum est, Ecclesiae vox introducitur ad populum corrigendum. Prima positione commonet ne malignantes quisquam debeat imitari, sed quidquid boni sperandum est, a Domino postuletur, qui novit et profutura concedere, et perenniter mansura praestare: in qua Hebraei alphabeti sex litterae continentur. Secunda dicit (0257B)peccatores maxima hic invidiae cruciatione torqueri, quoniam in suis actibus nihil simile boni se habere cognoscunt: haec habet litteras septem. Tertia profitetur nunquam se justum vidisse derelictum, malorum poenas et praemia bonorum utili commutatione permiscens; ista pars residuas habet litteras octo.
Expositio psalmi. Vers. 1. ALEPH. Noli aemulari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem. Principium psalmi, id est, Noli aemulari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes iniquitatem, quoniam tanquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident, categorici syllogismi qualitate formatum est ita: Qui malignantur et faciunt iniquitatem, tanquam fenum velociter arescent, et sicut (0257C)olera herbarum cito decident: omnes qui tanquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident, non sunt aemulandi; non igitur aemulandum est inter malignantes et facientes iniquitatem. Per figuram ethopoeiam prohibet nos sancta mater Ecclesia, ne malorum actibus delectati, eorum catervis societate pestifera misceamur. Multos enim sollicitat cohors nefanda peccantium; et delectatione quadam decipimur, quando cum plurimis delinquere festinamus. Deinde sequitur, ut nec singillatim imitemur insanos, dum eos forsitan credimus esse felices, qui ad tempus libertate criminum perfruuntur. Aemulari vero hic significat malos actus imitari, cum se dies perdidisse putant, qui tardam sibi malorum licentiam provenisse suspirant. Nam et in bono verbum hoc ponit Apostolus, dicens: (0257D)Aemulamini charismata meliora (I Cor. XII, 31).
Vers. 2. Quoniam tanquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito decident. Reddita est causa probabilis quare sequi non debeamus quos scimus celeriter esse perituros. Fenum pulchra res est dum viret, dum floret; sed cum aruerit, mutato protinus colore marcescit. Sic sunt impii, qui quasi florida laetitia relucentes praematuro fine siccantur. Primo feno comparati sunt, ut arescerent; nunc agrestibus oleribus, ut deciderent. Non enim dixit, olera hortorum, sed, herbarum; ut significaret potius illa vilissima quae per agros sponte nascuntur. Olera enim ab olla dicta sunt, ubi collecta decoquuntur. (0258A)Quapropter fenum mundi nobilibus comparemus, qui et facile proficiunt, et viriditate magna quasi gratia vestiuntur. Olera herbarum mediocres ponantur et humiles, quae per loca inculta copia pullulante consurgunt, et naturae suae agrestem atque hispidam retinent qualitatem. Sed et illud velociter arescit, et ista cito decidunt. Sed dicat aliquis, Quando hoc illis evenire credendum est? Scilicet tempore judicii, quando splendor aestatis arridet, cum ad consuetudinem arborum omnis homo fructus suos aperit. Saeculum enim istud similitudo est hiemis, ubi factorum nostrorum omne germen inclusum est; nec potest de eis judicari, quae probantur abscondita. Quapropter in his duobus versibus etiam illud argumentum declaratur eximium quod dicitur epichirema, (0258B)Latine exsecutio sive argumentum, quod rei dubiae fidem per exempla confirmat; ostensum est enim cito impios cadere per fenum et olera.
Vers. 3. BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. Postquam malignantes studiose censuit evitandos, nunc quomodo facere debeamus admonet. Primum siquidem commonet ut speremus in Domino; hoc introitus fidei, hoc initium salutis est. Sequitur, et fac bonitatem: quia, sicut legitur, Fides sine operibus mortua est (Jacob. II, 20). Inhabita terram; hoc est in sanctae Ecclesiae visceribus persevera: quoniam fideles nunquam decet ab ipsa discedere. Et ne forsitan diceretur: Quid proderit si ista faciamus? sequitur totius rei magna compensatio: Pasceris in divitiis ejus. (0258C)Pasceris, ad saturitatem pertinet, et ad suavitatem perennem. In divitiis ejus, id est in Christi Domini contemplatione, qui solus inaestimabile praemium probatur Ecclesiae. O pastus ille mirabilis, non corporis defectiva refectio, sed inextricabilis animae fortitudo! Inde saginantur fideles: cibus 122 qui quantum satiat, tantum beatam famem semper exaggerat.
Vers. 4. Delectare in Domino, et dabit tibi petitionem cordis tui. Delectatio et corporalis dicitur et spiritualis: illa nutrit vitia, ista virtutes. Delectare cum dicit in Domino, suavem tibi vult esse ejus recordationem, ut ames quem times, ut dosideres quem vereris, ut ambias quaerere quem pavescis. Sequitur: Et dabit tibi petitionem cordis tui. Respice quia cordis (0258D)dixit, non carnis, quod ad sapientiam solet referri. Cordis enim petitio est fides, charitas, intellectus Dei, et opera actuum bonorum. Ipsa enim consuevit propitius annuere, quae solet piis praedicationibus admonere. Ita singulis quibusque sententiis ad aeternam vitam informatur animus Christiani.
Vers. 5. GIMEL. Revela Domino viam tuam, et spera in eo; et ipse faciet. Velum quoddam est densitas peccatorum, unde via, id est vita nostra tenebrosi amictus circumdatione vestita est. Hanc revelamus, quando delicta nostra promptissime confitemur. Revelavit enim Paulus apostolus viam suam, quando dixit: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Speravit autem in (0259A)Domino dum clamaret: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Adjecit, et ipse faciet: ipse qui omnipotens est; ipse qui manu fortis est; ipse revera cujus omnia jussionibus obsecundant. Et qualia sunt quae ipse facit per epexegesim positam subter explanat.
Vers. 6. Et educet tanquam lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem. Exponit quod superius dixit, et ipse faciet. Lumen solis colores nobis corporales ostendit: fulgor Dei operum nostrorum qualitates exaperit: ut justitia nostra, id est fides quam habemus in Christo sic reluceat, quatenus spiritualibus possit apparere conspectibus. Educere est enim aliquid de tenebris ad lumen trahere; hoc est de saeculi istius caligine ad illam futuri judicii perducere (0259B)claritatem, ubi omnia palam fiunt, nec ulterius tenebrosis latibulis occuluntur. Quapropter justitia nostra, quam, Deo donante, nunc habemus in fide, tunc humanis conspectibus apparebit, et tanquam lumen proferetur, cum spes nostra Christus ostendetur; sicut dicit Apostolus: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Tanquam meridiem, per hyperbolen dictum est; significat enim clarissimam et purissimam lucem. Tunc namque sol orbem terrarum nimia claritate perfundit, et cunctas mundi partes perspicuo fulgore collustrat.
Vers. 7. DALETH. Subditus esto Domino, et obsecra eum; ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via (0259C)sua. Subditus est Domino etiam qui ab ejus fide videtur alienus, potestate dominationis, non electione judicii. Sed ut hoc de sanctis dictum debuisses agnoscere, sequitur, et obsecra eum; quod utique facere nesciunt, nisi qui pia Domino devotione famulantur. Obsecrare quippe significat obsequenter rogare. Et nota quod haec duo regulariter posita sunt, ut et bene agamus, et semper rogemus, sicut dicit Apostolus: Orationi instantes, necessitatibus sanctorum communicantes (Rom. XII, 12). Redit etiam ad illam commonitionem unde psalmus fecit initium; ut peccatorem florentem fidelis non debeat imitari. Nam ideo additum est, In via sua, ut non sanctos, sed criminosos intelligere debuisses. Christi enim via sola bona est, nostra vero peccatis obnoxia. Nam (0259D)hoc quod dicimus, et sequens versus evidenter ostendit.
Vers. 8. In homine faciente iniquitatem. Hic declaravit quod superius dixit: Qui prosperatur in via sua, hoc est, in homine faciente iniquitatem, vel nequitiam, cujus actus turpis est et faecilenta negotia.
Vers. 9. HE. Desine ab ira et derelinque furorem; ne aemuleris ut nequiter facias. Desine illi dicit qui adhuc insano animi tumore remurmurat, qui inflammatus ira et indignatione blasphema verba profundit; ut sibi felicitatem negatam saeculi conqueratur, quam habere pessimos contuetur. Ira est, sicut et alibi diximus, quae celeri motu animum succendit; furor qui diutius perseverat. Ergo utraque nos jubet (0260A)deserere, per quae ad culpam possumus pervenire. Addidit, ne aemuleris ut nequiter facias. Nequitiam veteres definierunt voluntariam esse malitiam, in quam non casu incidimus, sed spontanea delectatione versamur. Hanc frequenter prohibet ne quis velit imitari. Nequam enim dictus est nequaquam, id est nullo tempore aptus.
Vers. 10. Quoniam qui nequiter agunt exterminabuntur; qui vero exspectant Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram. Duplex causa proponitur et timoris et muneris, ut aemulari pessimos minime cupiamus. O homo, quid illos imitari desideras quos perire prospectas? Audis a matre quae te diligit, quare cum bonis non gaudeas, ne te cum pessimis perire contingat? Exterminari, est foras terminos projici, (0260B)id est ab illa Dei civitate fraudari. Sed ne solus metus imbecilla hominum corda turbaret, subjungit etiam spem bonorum, dicens: Qui vero exspectant Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram; scilicet qui despiciunt felicitatem impiorum, nec sibi volunt munera praesentia condonari, sed exspectant Domini Salvatoris adventum. Ipsi ejus haereditate gaudebunt, id est quae legibus venit, quae secura et aeterna est. Possidebunt terram, hoc est civitate Domini futura potientur, quam justis viris divina pietas pollicetur. Quapropter ordinem superni chirographi consideremus, pollicita suis temporibus exspectemus: ne dum volumus promissa festinanter exigere, causae nos videamur amissione mulctare. Pendet autem versus iste de superioribus; unde dicit, Ne aemulatus (0260C)fueris eum qui prosperatur in via sua. Quae figura dicitur hyperbaton, cum suspensus ordo verborum inferius explicatur.
Vers. 11. VAU. Et pusillum adhuc et non erit peccator; et quaeres locum ejus nec invenies. Pusillum, exiguum aliquid parvumque significat, quod constrictis digitis manu possit includi. Pusillum enim a pugno dicitur. Hanc brevem atque ultimam aetatem in remedio laborantium Ecclesia pollicetur: ne longa credatur, ubi fidelis fatigari posse cognoscitur. Pusillum vero dicit tempus quod restat usque ad diem judicii, quod comparatione praeteritorum dierum omnino parvissimum est. Et non erit peccator; non quia ipse qui peccavit non erit; sed peccare jam desinet. Locum enim ejus istum mundum significat, qui peccatoribus (0260D)favet, proprieque ipsi amicus est: 123 ubi tanquam in domicilio suo delicta vernare manifestum est.
Vers. 12. Mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. Mansuetos appellamus manu consuetos, id est patientes et mites, qui alienas iniquitates tolerant, non ut ipsi aliquem gravare praesumant. Sed vide quanta vis sit istius nominis, ut cum multarum virtutum capacem esse deceat Christianum, ad perfectionem totius boni explicandam constet edictum. Hoc dicit possessuros Jerusalem futuram, de qua saepe jam dictum est. Civitas quae semper bonorum suavitate completa est, ubi ejus habitatores non mercibus degunt, sed divina (0261A)delectatione pascuntur. Non ibi quisquam laborat ut vivat, sed ex toto quietus accipit quod beatus animus concupiscit: ibi oculis cordis beata esuries saginatur; ibi anima solo visu reficitur, quando quidquid ad ejus pertinet desiderium, Dominici vultus contemplatione praestatur. Sequitur, delectabuntur in multitudine pacis. Hic jam veritas ipsa perfectae beatitudinis indicatur; ut semper suaviter sentiatur omne quod est, nec aliquando possit desinere quod delectat. Nam ut ostenderet ipsam delectationem nulla contrarietate dissolvi, addidit in multitudine pacis. Pax enim futuri saeculi est, ubi nihil adversum, nihil potest esse contrarium, sed uno modo coeptum gaudium suavissime perseverat.
Vers. 13. ZAIN. Observabit peccator justum, et fremet (0261B)super eum dentibus suis. Quamvis de peccatoribus et justis psalmi hujus contexta videatur esse relatio, tamen huic loco non importune dabimus divisionem, quando inter ipsas similitudines novum aliquid introductum esse sentitur. Quapropter sit nobis hic secunda partitio. Superius enim dixerat fideles non debere impios aemulari, nunc dicit peccatores supra justos invidia faciente torqueri. Diversa quippe voluntas justo odium parat. Nam quando illum videt sceleratus bonis moribus operam dare, ille se credit specialiter accusari: stridet dentibus, fremit animo; et cujus non potest mores subvertere, vitam ipsam protinus conatur auferre. Observabit, quasi de occultis insidiis cum dolore respiciet. Dentibus enim fremere furentium belluarum est, quas imitatur iracundus, (0261C)dum proximo minatur interitum. Atque ideo pudor est illos aemulari, qui bonis invident alienis, dum extremum se aestimat, quem invidiae reatus accusat.
Vers. 14. Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. Mirabilis nobis forma consolationis ostenditur. Quis enim debet delectari ejus pompa, cujus perituram novit audaciam? Nam si nolumus aliquo zelo confundi, sequamur hoc quod Dominus facit. Irrideamus eum cujus praevidemus occasum; judicemus infelicia, quae deprehendimus esse peritura. Firmissime credamus talia, quoniam nobis a veritate promissa sunt. Sic fiet, ut peccator irrisus abscedat, qui se fugitiva felicitate praejactitat.
(0261D)Vers. 15. HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, tetenderunt arcum suum, ut dejiciant inopem et pauperem, ut trucident rectos corde. Gladius peccatoris est quilibet dolus alterius appetens laesionem. Nam et ille qui inopem spoliare contendit, perverse consilii sui gladium educit; et ille qui prava suasione desiderat decipere animas innocentes, ensem pessimae cogitationis ostendit. Evaginaverunt autem significat nudaverunt; ut quod ante erat in cogitatione tanquam in vagina reconditum, post eductum revelatis cogitationibus appareret. Arcum enim tendere, non statim sagittare est, sed paratum atque intentum designat, operi fraudulento exspectantes tempus, quando possint simplices innocentes decipere. Sequitur, (0262A)ut dejiciant inopem et pauperem. Quid intersit inter inopem et pauperem, non longe praediximus. Pulchre autem dictum est, ut dejiciant, quasi stantem et fidei robore perdurantem. Dejiciuntur enim, dum eis tenebrosus et morti similis error infunditur. Additur, ut trucident rectos corde. Hoc de martyribus potest intelligi, qui recti sunt corde, sed carne trucidantur.
Vers. 16. THETH. Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. Bene dicitur gladius quidquid conatur exstinguere, quando ensis expletivum genus armorum est ad mortis effectum. Gladius enim dicitur, qui fit ad hostium clades. Et ut scias gladium istum de cogitatione venisse, reciproca sententia dixit, intret in corda ipsorum, unde (0262B)scilicet venerat, et perversis grassabatur insidiis. Arcum diximus occultam designare malitiam quae contra innocentissimos parabatur. Sed hanc confringi dixit, quia non erat fidelibus in animae parte nocitura. Et respice quoniam ipsa verba quae in facinoribus posuit, eadem et in vindicta geminavit, propter illam scilicet Evangelii sententiam: In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Luc. VI, 38).
Vers. 17. Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas. Pia mater quasi bonos filios osculans atque complectens, adhuc in eorum consolationibus perseverat, suadens melius esse modicum justo super divitias peccatorum. Sed intendamus quid sit modicum: quia ipsum est quod efficit magnos. Modicum hic sentiatur humilitas, in qua dum se animus (0262C)noster cohibet, mundi pretiosa transcendit. Contra, divitiae sunt peccatorum multae, id est congestio criminum, et abundantia delictorum. Unde quantum sit melius, aestimemus modicum illud justi percipere, et molem tantorum scelerum non habere; illud siquidem ad coelorum regna perducit, istud autem demergit in tartarum. Hoc argumentum tractum est ex contrariis; contrarium est enim modicum justi, quam multae divitiae peccatoris.
Vers. 18. Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus. Brachia iniquorum superbas significant actiones, in quibus impii praesumunt, dum nulla rationis consideratione flectuntur. Et non dixit, franguntur, quod uno ictu poterat provenire; sed conterentur, id est assidua (0262D)tritura minuentur, dum semper gravius sit per partes imminui quam subita clade consumi. Sed sicut impios tali interminatione debilitat, ita justos bona promissione confirmat. Confirmare enim est in animi afflictione positum consolatorio sermone roborare. Quod si bene respicias, tali dicto totius psalmi virtus expressa est. Istis enim omnibus sententiis agitur, ut et praesumptio peccatoris dejiciatur, et justi animus sublevetur. Quae figura dicitur paradigma, id est exemplum hortantis vel deterrentis. Quod hic quoque factum est, cum justos invitat prosperis, et peccatores terret adversis.
Vers. 19. JOD. Novit Dominus vias immaculatorum; et 124 haereditas eorum in aeternum erit. Immaculatorum (0263A)vias humana ignorantia non potest intueri: quia carni imperspicabilis est via angusta virtutum; Dominus autem, qui eas condidit, integerrima qualitate et quantitate cognoscit. Sed his talibus quid provenire possit exponit: Haereditas eorum in aeternum erit. Haereditas eorum est coelestis Jerusalem aeterna pace ditissima, quae merito toties promittitur, ut verae pollicitationis ambiguitas auferatur. In aeternum erit, propter mundanas haereditates adjectum est, quae aeternae esse non possunt; illa enim perpetua conceditur, quoniam sine fine praestatur.
Vers. 20. Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur. Malum tempus significat diem judicii, quando omnis caro sollicita actuum suorum retributionem compensationemque formidat, sicut (0263B)alibi dicit: In die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 2). In isto ergo tempore non confundentur immaculati, quibus per gratiam satisfactionis peccata dimissa sunt. Sequitur, et in diebus famis saturabuntur. Dies famis, tempus hujus mundi significant, quando beati esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6). Nam in resurrectione justis non est tempus famis, sed bonorum omnium aeterna satietas. Ergo in hoc mundo, ubi justi possunt esurire, vel quaerere justitiam, saturabuntur, scilicet, per Scripturas sanctas, per exempla dominica, per retributiones saepissime repromissas, quibus epulis fideles satiat Christianos. Quapropter devotis promittitur perfecta securitas, ut in futuro judicio non erubescant, et in hoc mundo competentia dona percipiant.
(0263C)Vers. 21. CAPH. Quoniam peccatores peribunt, inimici autem Domini mox honorificati fuerint et exaltati, deficientes, ut fumus deficient. Considerandum est quia in hoc versu una probatione posita, mox alia subsequitur. Dicit enim: Quoniam peccatores peribunt; et iterum: inimici vero Domini mox honorificati fuerint, deficient. Quae figura dicitur epexergasia, quoties uni causae duas probationes apponimus. In illo siquidem judicio peribunt peccatores, quos cibo spirituali minime constat esse completos. Nam hic a semetipsis satiati et locupletes aestimantur, quorum omnino jejuna et inanis est, quamvis copiosa satietas, videlicet quae usque ad hoc perducit ut pereant. Et nota quia peccatores perituros esse confirmat, id est, in illa judicatione damnandos. Nam invenies impios, qui pene (0263D)toto vitae suae tempore mundanis delectationibus perfruuntur. Cur ergo dicit, mox? Quoniam qui ruinosam altitudinem ascendit, statim a veritate cadit: quia tunc incipit perire, cum nititur ruitura conscendere. Deficientes enim, poterant et aliter deficere; ut indicium eorum aliquod fortasse remaneret. Addidit, tanquam fumus; ut nulla pars actuum eorum residua esse noscatur. Nam sicut iste de flammis egrediens per aera extollitur sinibus conglobatis, et quanto magis altius evolat, tanto citius evanescit, sic peccata tenebrosa et levia, quanto se amplius erigunt, tanto velocius dissipantur. Quod autem ait, deficientes deficient, argumentum est quod dicitur a conjugatis. Haec enim verba ex seipsis nascuntur, (0264A)et orta ab uno sibi consona similitudine derivantur.
Vers. 22. LAMETH. Mutuatur peccator et non solvet; justus autem miseretur et commodat. Mutuatur peccator, quando verbum Dei audit, et non illud suis operibus repraesentat. Hoc est enim non solvere, jussa minime Divinitatis implere. Mutuatur etiam quando Dei beneficia diversa suscipit, et nullam gratiarum restituit actionem; sed contra protervus, et tanquam nihil acceperit, semper ingratus est. Justi vero causa diversa est; nam quamvis hic pauca suscipiat, pia devotione plura restituit: largienti in omnibus gratias agens, paupertatem sibi datam divitias putat, dolores quoque ipsos et calamitates amplectitur, qui spe futuri praemii contra ipsas quoque mortes patientia interveniente confligit. Et intende quod dicit, (0264B)miseretur et commodat, hoc ad eleemosynas pertinet largiendas, ubi prius misericordia praecedit, et post humanitas benigna subsequitur. Et considera quoniam per figuram diaphoresis, per quam fit differentia personarum, inter justum et impium contrariam sibi distantiam facit.
Vers. 23. Quoniam benedicentes eum possidebunt terram; maledicentes autem illum disperient. Sicut superius per figuram diaphoresim, peccatorum et justorum voluntatem divisit, ita et nunc per eamdem figuram, eorum retributiones et praemia segregavit: ne confusum relinqueret quod nulla sibi vicinitate congrueret. Nam qui benedicunt Dominum, id est qui in omnibus gratias referunt, et ejus mandata custodiunt, terram illam viventium accipient possidendam, (0264C)de qua et alius psalmus dicit: Portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Maledicentes autem et blasphemi, vel Dei legibus inobedientes, ab illa patria submoventur; non quia ipsi non erunt, quos poenalis flamma torquebit, sed quoniam a justorum promissa beatitudine disperibunt.
Vers. 24. MEM. A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus cupiet nimis. Intelligamus propositam causam. Hominum gressus per se tortuosi semper et pravi sunt, quippe qui in iniquitatibus concepti, et in delictis progeniti sumus; sed tunc a Patre luminum dirigimur, quando fidei regulam in qua gradiamur accipimus. Dirigimur plane, cum sine erroribus ambulamus. Sed quo nos ducit ista directio? Videlicet ut ad perfectam fidem et aeterna praemia (0264D)veniamus. Verum iste Christianus qui jam corde directus fuerat, viam Domini cupiet nimis, id est ipsum Dominum Salvatorem supra omnia plus amabit, qui vere nostra est via, veritas et vita (Joan. XIV, 6).
Vers. 25. Cum ceciderit justus non conturbabitur, quia Dominus firmat manum ejus. Cum ceciderit, non in peccatum intelligas, quia justum dixit, sed in manibus peccatorum, in casu aspero, qui frequenter sanctis (diabolo insidiante) contingit. Sed ut tibi satisfacere videaris, considera quia cum in eodem versu dicat, ceciderit, quod ad pedes respicit, subjungit firmandam manum cadentis, cujus magis debuit confortare vestigium, ut post lapsum surgere valuisset. Unde evidenter apparet cadere istud, esse in impiorum (0265A)incidere ditionem. Manum quippe hujus, id est consilium operationemque confirmat; nec turbari potest captus, qui adversa saeculi hujus subire decrevit intrepidus.
Vers. 26. NUN. Juvenior fui et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens pane. Perventum est ad tertiam sectionem: ubi si unum hominem loqui putes, breve et angustum tempus ostenditur, nec Dei laudibus omnino sufficiens; sed 125 magis introductae vox credatur Ecclesiae, quae ab initio saeculi usque ad finem, veram nobis probat esse sententiam. Juvenior fuit, quando initia legis in ipso protoplasto primaeva suscepit. Senuit, id est ad honorabiliorem venit aetatem, quando novissimis temporibus suscipere meruit Dominum Redemptorem. (0265B)Nam et evangelista Joannes in Epistola sua sic ait: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). Sed per haec tempora quae totius mundi ambitus excurrit, justum se non dicit vidisse derelictum. Ita fit ut longum tempus per Ecclesiae verba designatum esse videatur. Quid igitur dicimus de illis justis qui in latronum manibus inciderunt, de ipso quoque justo justorum qui clamavit in cruce: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Sed ut omnem nodum contrarietatis evadamus, justus derelictus non est, sed spiritualibus bonis, non temporalibus, ut putatur, auxiliis: quibus tunc praemia revera collata sunt, quando tormenta saeculi superare potuerunt, ipso testante: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. (0265C)V, 10). Simili modo dicit non se vidisse semen justi egens pane. Quod si ad litteram accipias, nec hoc poterit constare quod dicitur: legimus enim famis causa Abraham, Isaac, et Jacob mutasse provincias; unde dubium non est eguisse pane, quos propter penuriam loci constat exteras expetiisse regiones. Sed redeamus ad interiorem hominem, et vera nobis sententia salutariter apparebit. Semen uniuscujusque hominis operam esse diximus, quam seminat et metit, sive bonam, sive malam. Ergo opera justi pane non indiget, hoc est verbo Dei quo satiatur, quo reficitur, quo intus revera vivit et pascitur. Sic fiet ut concordantia reddantur, quae sibi videbantur esse contraria.
Vers. 27. Tota die miseretur et commodat, et semen (0265D)ejus in benedictione erit. Tota die dicit, toto tempore vitae suae. Dies enim singulari numero frequenter apponitur, ut totius vitae tempora declarentur: quale est illud primi psalmi, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2). Ita fit ut, cum pauca dicimus, plurima sentiamus. Miseretur et commodat: sive eleemosynas dicit, ubi ante misericordia tangit animum, et sic aperit manum. Ipsa est enim perfecta eleemosyna, quae prius a se inchoat, et sic ad alterius juvamina venire festinat. Sive magis illum commodare dicamus spiritualia bona, quae affluenter Dei possidet pauper. Commodat plane justus, unde omnino dives est, de doctrina, de pietate, de justitia, de patientia, caeterisque bonis, quibus perfruitur mens illa sanctissima. (0266A)Sed ne crederes justum interdum velle mutuari, posuit tota die. O divitiae inaestimabiles, quae in tota vita copiam suam affluentissime largiuntur! Merito non deficit dare, qui a Christo semper consuevit accipere. Sequitur, et semen ejus in benedictione erit. Similis est et iste locus superioribus. Nam si semen velis filios intelligere, multi sancti filios genuerunt luxuriosos et impios. Sed semen dicit operam, quae ab homine dono superno velut frumentale semen aspergitur. Haec recipitur in benedictione, quia seminata est in bona voluntate. Nam semen opera nostra esse intellexit Apostolus cum dicit: Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem; et qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam (Gal. VI, 8).
Vers. 28. SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi. Duobus modis vitam nostram (0266B)pia mater instituit. Primus est, ut mala declinemus, quia peccatori bonarum rerum repente esse non potest appetitus. Secundus ut bona faciamus propter quod a vituperabili actione cessavimus. Declinemus ergo mala, quae nostra sunt, et faciamus bona, quae Christi sunt, quia Dominus in judicio justos suos non vocat ad praemium, quoniam pauperibus nihil tulerunt: sed ideo coronat, quia nudos vestierunt, visitaverunt infirmos, et esurientes sitientesque pascere delegerunt. Vides ergo quia non sufficit Christiano a malis abstinere, nisi etiam bonum nitatur quadam operatione perficere. Verum haec praecepta quid sequitur? Et inhabita in saeculum saeculi; ut tali promissione confisus, futura praemia spe certissima (0266C)jam possidere videatur. Saeculum vero saeculi significat aeternum regnum, quod nulla successione mutabitur.
Vers. 29. Quoniam Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur. Audiens hoc verbum, ama et tu judicium, fac justitiam, ut, juvante Domino, recta te voluntate contineas, ut bonis tuis ipse congaudeas. Ille enim auctor justitiae non potest illos derelinquere qui ejus eligunt praecepta complere. Et intende promissionem: quia non dicit justos in temporalibus rebus nequaquam deserendos, sed eos in aeternum conservandos esse pronuntiat. Hic enim visualiter conservari nequeunt, qui tribulationibus suppliciisque lacerantur. Audiant cupidi vitae hujus, qui sibi longaevos annos postulare noscuntur, non in hoc saeculo, sed in aeternum conservandi (0266D)sunt qui Domino placere contendunt.
Vers. 30. Injusti autem punientur, et semen impiorum peribit. Frequenter sensus iste repetitur, ut amplius quae sunt ventura credantur. Divina siquidem miseratio, dum nos mavult gehennae poenas evadere, dignatur saepius admonere. Et sicut superius justorum semen, id est opera in benedictione dixit esse mansura, ita hic impiorum actus perire confirmat. Peribunt sane, quando et ipsum delictum, et locus noscitur interire peccantium. Nam perire opera infidelium, non tam nostris verbis quam Salomone dicente probabimus; dicturi sunt enim in judicio: Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactantia (0267A)contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra (Sap. V, 8, 9). Vides perire quidquid hominem perdit, et sola consistere quae in regno Domini faciunt permanere.
Vers. 31. Justi haereditate possidebunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. Sicut assidue increpat ut corrigat, ita frequenter munera pollicetur ut erigat. Utraque enim, sicut diximus, efficacissima sunt instrumenta doctrinae, ut malos vindicta, bonos promissa praemia subsequantur. Terra ergo ista appellata est, eo quod commeantium pedibus atteratur. Ad cujus similitudinem et illa futura terra vocitatur, non quia teratur quae jugiter manebit illaesa, sed vocabulum non perdit, quoniam ipsa permanebit qualitatibus immutatis, sicut et coelum et (0267B)corpora nostra credimus innovanda, quae licet nova erunt, iisdem tamen nominibus appellabuntur. Adjectum est, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam: ne istam crederes quae aliquando 126 deserenda est. Nec vacat quia non dixit, in ea, sed super eam. Secretum enim videtur, ut putamus, ipsius habitationis exponere, et ideo dictum est, super eam, quia spirituali corpori non erit necesse terram gravi calcare vestigio, sicut Apostolus dicit: Deinde nos qui vivimus, qui reliqui sumus, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 14).
Vers. 32. PHE. Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. Narratio haec per figuram characterismon, quae Latine informatio vel descriptio (0267C)dicitur, tempus beatae resurrectionis ostendit. Non enim dicit, meditatur, sed meditabitur de futuro. Os hic cogitationem debemus accipere, quia de lingua sequitur quid loquatur. Meditabitur ergo sapientiam, non Scripturarum lectione, sed cordis purissima visione. Ibi enim non litteris sapientia colligitur, sed coelesti largitate inelaborata praestatur. Et lingua ejus loquetur judicium, quia sermo ibi nequaquam a cogitatione dissentiet: sed sicut cor meditabitur sapientiam, ita lingua loquetur per cuncta justitiam. Hic est ille coelestis et beatorum modus, ut merito in consortium angelorum recipiantur qui se nullo errore confundunt. Loquitur ergo lingua justi judicium, cum veri luminis fuerit manifestatione completus. Judicium enim dictum est, quasi juris dicium, quod in eo jus (0267D)dicatur. Non enim sancti semper judicabunt, dum constet unum Domini esse judicium. Sed in aeternum juste locuturi sunt, quos revera divina virtus amplectitur.
Vers. 33. Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. Vides quemadmodum nobis perfectio futurae beatitudinis indicatur; ut nihil aliud homo in corde recipiat nisi voluntatem Dei, qua beatus efficitur, per quam ad tantum culmen ascendit, cui gratias indesinenter acturus est. Dei ejus significat qui eum de mundi istius clade liberavit. Hoc enim pronomen ejus gratiam indicat Domini Salvatoris. Nam cum sit omnium Deus, ipsius proprie dicitur quem liberare dignatur. Cum dicit, in (0268A)corde ipsius, sensum beati universum tali bono significat esse completum. Hujus itaque gressus supplantare nemo praevalebit, quando jam et originale peccatum desinet, et diabolus decipiendi licentiam non habebit. Supplantare enim dicimus plantis foveas praetendere, ne possit incedens firmum reperire vestigium. Hoc ibi nullatenus constat esse faciendum, ubi secura et aeterna sunt omnia; sicut in quinquagesimo quinto psalmo dicturus est: Quoniam eripuisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu (Psal. LV, 13)
Vers. 34. SADE. Considerat peccator justum, et quaerit perdere eum. Adhuc ista dicuntur de futuro judicio. Considerare est enim aliquid alta deliberatione conspicere, et usque ad rerum viscera pervenire. (0268B)Nam in die resurrectionis peccator perpendet justum, et dicet in corde suo: Nonne iste est qui egebat, quem in contemptu habuimus et derisu; et modo cernimus supra nos electum, et in summa gloria constitutum? Hoc est peccatorem justum considerare. Quaerit autem perdere eum, a consuetudine dicitur delinquentium, quoniam et in illo saeculo festinant justum perdere, ubi jam cognoscuntur nocendi licentiam non habere.
Vers. 35. Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. Considera quemadmodum ordinem istum futuro saeculo deputavit, ut dicat in potestate inimici justum ulterius non esse tradendum; quod in isto saeculo frequenter evenit, ut martyres relinqueret persecutorum (0268C)manibus carnaliter occidendos. Tunc enim famulos suos jam non derelinquet arbitriis impiorum, sed in aeterna pace positos possidebit ab omni periculo liberatos. Nec damnabit eum, cum judicabitur illi. Non damnat justum, cum judicat impium; sed discretione meritorum justum beatitudo suscipiet, illum debita poena torquebit.
Vers. 36. COPH. Exspecta Dominum, et custodi vias ejus; et exaltabit te, ut inhabites terram; cum perierint peccatores videbis. Superioribus rebus diligenter expositis, quae ad aeternam poterant beatitudinem pertinere, redit ad justum, consolans eum, et dicens: Tu qui jam credidisti ad quae bona evehi possis, confidenter exspecta Dominum, id est patienter age: et qualis sit ipsa patientia non tacetur. Non enim otioso (0268D)dicitur exspecta, sed laboranti, qui vias Domini, hoc est sacratissima praecepta custodit. Apte quoque sua reddidit suis. Terram illam nisi exaltatus non potest possidere: quia sic magna, sic sancta, sic coelesti; est, quam nemo praevalet, nisi bene meritus, adipi sci. Sequitur, cum perierint peccatores videbis. Duplici ratione justorum gaudia cumulantur. Primum cum senserint in quantis sint jucunditatibus collocandi; deinde cum viderint poenas peccatorum, exsultabunt amplius ab aeterno se supplicio liberatos. Tunc enim gratior fit qualitas muneris attributi, quando conspecta fuerit poenalis adversitas. Ergo hoc dicit, videbis, hoc est quod nunc credis, tunc absolute cognosces, et laetaberis, illis digne pereuntibus, (0269A)te in summa beatitudine per gratiam Domini collocatum.
Vers. 37. Vidi impium superexaltatum, et elevatum super cedros Libani. Hic contra gravissimum morbum medicina plenissima praestatur. Dicunt enim quidam: Si Deo talia displicerent, peccatoribus tanta felicitas minime proveniret. Ideoque per energiam, quae actum rei incorporeae imaginatione repraesentat, vidisse se dicit impium crevisse non ad honorem, sed potius ad ruinam. Elevantur enim hic tales supra justos, quia illi sunt humiles, isti superbi; sed isti in judicio cadent, illi feliciter erigentur. Et quia dixerat, superexaltatum, ne putares eum tantum supra humiles evectum, addidit, et elevatum super cedros Libani, ut ipsis quoque proceris cacuminibus celsior appareret. (0269B)Cujus profectus ideo tantum extollitur, ut ejus irremediabilis ruina monstretur. Hoc etiam de diabolo intelligi fas est, de quo Joel propheta testatur dicens: Et eum qui ab Aquilone est, effugabo a vobis, et ejiciam in terra sitienti et deserta; et exterminabo faciem ejus in mare illud primum, et posteriora ejus in mare novissimum (Joel. II, 20). Gratias agimus, Domine, dispositionibus tuis. Nam quid iste liber faceret, qui mundum religatus affligit?
Vers. 38. RES. Et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Mundus iste duobus modis transitur, sive cum deseritur meliori conversatione, sive cum a mortuis in fine relinquitur. Ergo qui transierit ad Deum sanctissima 127 conversatione, potentem jam non videt peccatorem, (0269C)quando infirma videt omnia de quibus gloriatur humanitas. Quaesivi enim dicit, hoc est in memoriam reduxi: quia tunc justi recordantur maxime peccatorum, quando miseratione Domini in melius immutantur: dolentes quia miseri ab eis malis actibus segregantur. Locus enim peccatorum mundus iste dignoscitur, in quo et scelera perficiunt, et fugitiva felicitate cumulantur. Sed utique locus iste cum eorum prosperitate dissolvitur, quando totius orbis corruptibilis gloria terminatur.
Vers. 39. SIN. Custodi veritatem et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Dum nos praecipit custodire veritatem, admonet ne in mundanis rebus curam habere debeamus. Custodire enim solet, nonnisi qui semper assiduus est, qui hoc cogitat, hoc (0269D)loquitur, hoc retractat, nulloque momento ab ea sollicitudine segregatur. Sed quae est ista veritas? utique Deus, qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Ergo si Deum custodias, ille te sine dubitatione custodit. Dicit etiam, et vide aequitatem, Dei videlicet. Nam quae sit aequitas consequenter exponit; ait enim, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Intendamus quemadmodum hunc sermonem intelligere debeamus: reliquiae sunt homini pacifico, quando spes ejus Domini remuneratione peragitur. Reliquum est enim, ut post hanc vitam aeternae beatitudinis praemia consequatur. Sunt ergo reliquiae pacificorum, quando spem certissimam tunc habere incipiunt, cum ad percipienda Domini dona perveniunt. Pacificus autem (0270A)dicitur, qui in hoc mundo inter discordantes pacem facit, studioque mansuetudinis nec ipse indecoris certaminibus implicatur. Et nota quia in beatorum loco ponitur, cui haec virtus Domini pietate praestatur.
Vers. 40. Injusti autem disperibunt simul: reliquiae impiorum peribunt. Sententiae dantur aptae disparibus. Nam sicut justi post hanc vitam spe maxima gratulantur, ita injusti finita luce dispereunt. Sive (ut quidam volunt) reliquiae significant memoriam bonorum, quam justus vir in hoc mundo post obitum derelinquit, dum de actuum suorum probitate laudatur. Quod utique martyribus contigit, qui pro veritatis testimonio felices animas reddiderunt. Hoc mereri impii nullatenus possunt, qui nullum (0270B)vestigium dignum memoriae suae derelinquunt: quoniam superveniente interitu eorum falsa laus et fragilis vita dissolvitur.
Vers. 41. TAU. Salus autem justorum a Domino, et protector eorum est in tempore tribulationis. Sancta Ecclesia redit ad solitas consolationes, ne putaretur austera, si et bonae promissionis gaudia non haberet. Pollicitatio firma, custodia fortis, justorum salutem a Domino, non ab alia potestate venire commemorat. Quo loco alterius psalmi sensus dicendus est: Si ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Sequitur, et protector eorum est in tempore tribulationis (Psal. XXII, 4). Tempus quidem tribulationis duplex est, sed longe dissimile. Nam et hic tribulationes temporales sunt, quas (0270C)tamen Dominus a fidelibus suis ex toto non amovet; quae mordent potius quam devorant, compungunt quam percutiunt, affligunt quam imminuunt. Illa vero tribulatio quae in die judicii impiis venit, mala, quia aeterna; tristis, quia cruciat; vehemens, quia districta est. In hoc ergo tempore tribulationis protector est Dominus: quia ex ipsa eripit justos.
Vers. 42. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et eripiet eos a peccatoribus, et salvos faciet eos, quoniam speraverunt in eum. De fidelibus famulis dicit, quos in hoc mundo efficaciter adjuvat, quando colluctatione contraria fatigantur. Liberat enim, dum fidem ipsorum non sinit prava suasione perverti. Eripiet a peccatoribus, utique a mundi istius contrarietate servat illaesos. Addidit quoque causam liberationis: (0270D)quoniam speraverunt in eum, non quia non peccaverunt, sed quoniam spem suam in Domini pietate posuerunt. Quod potest etiam et ad illud judicium trahi, quando sanctis suis aeterna praemia praestare dignabitur.
Conclusio psalmi. Quam proficua verba Spiritus sancti dignatione prolata sunt! quam mirabili virtute illa tunica Domini Christi superna dispensatione contexta est, non filis, sed versibus; non stamine, sed compunctione; non lana, sed gratia; scilicet quae totum corpus ambiat, et membra ipsius in modum sacrae vestis operiat; quam non valuit dividere militum insana protervia; quam non potest haereticorum tot saeculis, (0271A)dum semper carpant, scindere multitudo: sed in sua firmitate consistens, illos tantum protegit quos Domino placere cognoscit! Rogemus ergo inseparabilem Trinitatem, ut haec vestis et nos protegat, atque intra suos sinus gratuita dignatione concludat. Quo loco Sedulii verba mutuanda sunt: Grandia posco quidem, sed tu dare grandia nosti.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXXVII. Psalmus David in commemoratione. Dicendo in commemoratione, hoc nobis titulus iste pronuntiat, ut quia peccatum omnimodis effugere non valemus, certe ipsum delictum in commemoratione semper habere debeamus; quatenus dum culpae memores sumus, a delictorum frequentia temperemus. (0271B)Sicut et in tricesimo primo psalmo positum est, David intellectus; sicut et in quinquagesimo psalmo ipse profitetur, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5). Sed licet propheta nominis sui testimonium dicat quam maxime de futuris, tamen nec praeterita derelinquit, quae ad salutem fidelis populi pertinere cognoscit. Hic enim psalmus (ut quidam voluerunt) totus ad beati Job vivacissimam pertinet passionem, qui superator fuit vitae mortalis, carnis suae debellator, triumphator ingentium suppliciorum; scilicet ut poenitentibus onera sua reddantur levia, dum gravissimae tentationis referuntur exempla. Consuetudo est enim Scripturae divinae, ut cum exercitatissimus miles Christi afflictus dicitur, tironis inde animus efficacius imbuatur. Quapropter in afflictionibus (0271C)asperis gaudeamus, in carnis nostrae cruciatione laetemur: quoniam hoc nos ab aeterna poena liberat, quod hic propter 128 Dominum momentanea celeritate discruciat. Considerandum est etiam quod in his psalmis poenitentium nullus tanta legatur esse perpessus, ut merito ad mensuram malorum recipi credatur qualitas gaudiorum.
Divisio psalmi. Per figuram ethopoeiam persona introducitur (ut dictum est) invicti militis Christi, vulnerum dolore confixa, vermibus scaturiens, insuper exprobrationibus sauciata, et inter tot calamitates obsessa, sola fidei vivacitate sanissima. Quam merito beato Job et nos credimus applicandam, quando huic et aerumnae similes exstiterunt, et pene ipse sermo videtur esse (0271D)consimilis. Quapropter per loca singula de libro ipsius testimonia dabimus; ut omnino passiones ipsae sibi convenire ac congruere videantur. Psalmus ergo iste poenitentis quadrifaria distinctione divisus est. Primo continet exordium, in quo misericordiam movet benigni judicis vita poenalis. Sequitur bipartita narratio, ubi et corpus suum diversis poenis afflictum commemorat, et animum refert amicorum imputationibus graviter sauciatum; ut cum nulla consolatio in utraque parte relinquitur, totis viribus Dominus exoretur. Tertio subjungitur consolatio medicinae salutaris, quam inter multiplices calamitates spem suam dicit se in Domino posuisse. More autem devotissimi famuli (0272A)paratum se quoque ad flagella testatur: quoniam plus se adhuc mereri putat, quam videatur esse perpessus. Post haec provenit quae semper poenitentibus datur exsultativa conclusio: ubi jam a cladibus omnibus liberatus, salutis suae Deum profitetur auctorem; ut manifeste doceatur in spe certissima collocatus, qui tantae laetitiae participatione ditatus est.
Expositio psalmi. Vers. 1. Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Vir iste sanctissimus; sicut de ipso Dominus dixit: Simplex, rectus, et timens Deum, ac recedens a malo (Job I, 1), cum tentationibus diaboli fuisset traditus ad probandum, inter dolores anxius, non erat tantum de sua poena sollicitus, quantum de Domini offensione suspectus, (0272B)rogat ne tormenta quae patiebatur irato judice sustineret. Verberatio enim quae venit a quieta mente correctio est, sicut legitur: Argue sapientem, et amabit te (Prov. IX, 8); quae autem venit ab infenso judice rationabiliter formidatur. Illa enim emendationem praestat, ista exigit ultionem. Hinc est quod rogat ut non arguatur in ira, nec in eum damnatione perpetua vindicetur. Sic enim metuens et in libro suo dicit: Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum (Job XIX, 11). De ira vero Domini Pater Augustinus in libro Enchiridion (Cap. 13) pulchra brevitate disseruit dicens: Cum autem Deus irasci dicitur, non ejus significatur perturbatio, qualis est in animo irascentis hominis; sed ex humanis motibus translato vocabulo, vindicta ejus, quae non (0272C)nisi justa est, irae nomen accepit. De ira denique vel furore illa sufficiant quae de talibus verbis in psalmo sexto jam dicta sunt.
Vers. 2. Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. Secuta est causa probabilis; ut in illo judicio jam non debeat puniri, qui malis praesentibus vehementer afflictus est. Dominus enim cum hic vindicat, ibi parcit, quoniam clementia ipsius in idipsum duas non exigit ultiones; sicut scriptum est: Non judicabit Dominus bis in idipsum (Num. I, 9). Sed cum fidelissimus famulus se cognosceret diabolica fraude vexari, sciebat tamen eum in se non potuisse praevalere, nisi licentiam divinis jussionibus accepisset; ideoque ad illum loquitur in cujus potestate universa sunt posita. Sagittae (0272D)et in bono et in malo accipiuntur. In bono, ut est illud, Sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII, 14). Nam hic sagittae designant diabolicas potestates, quae tanquam tela vulnerant, quando Domini permissione diriguntur. Et bene dixit, infixae, quia doloribus ejus requies esse non poterat. Sic enim et ipse beatissimus (Job VI, 4) dicit: Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Sequitur, et confirmasti super me manum tuam. Cum divina virtus fidelium salutem vitamque semper operetur, hic quasi manibus ejus imputatur quod diu cladibus numerosis affligitur; non quia ipse filios ejus exstinxerat, facultatem laceraverat, ipsumque ulcerum dolore (0273A)percusserat; sed quoniam tardabat diabolum removere, qui talia probabatur infligere. Ita et in proprio ejus libro positum est: Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam (Job VII, 21)? Quod congruenter a potestate judicis dicitur, ut salutaris benevolentia comparetur.
Vers. 3. Nec est sanitas in carne mea a vultu irae tuae, non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Ab infirmitate quoque personae suae misericordiam movet, quoniam caro ejus bellum sustinere non poterat, quae tot ictibus percussa corruerat. Vultus est irae, timor futurae vindictae sub magno pavore cogitatus. Unde a Deo se petit ab ira futura liberari, quoniam ab indignatione ventura omnino sic se dicit esse perterritum, ut sanitatem corporis omnimodo (0273B)non haberet. More famuli verecundi, qui antequam verbera patiatur, futuris jam tormentis vehementer affligitur: qui vero mente callosus est, nec ipsas poenas, dum infliguntur, horrescit. Subjunxit etiam: Non est pax ossibus meis. Quod supra dixit, sanitatem, nunc repetit pacem: merito, quia sanitas est totius corporis pax humorum et temperata tranquillitas. Hic jam nimietas doloris exprimitur; ut qui dixerat carnem suam esse non sanam, nunc dicat etiam ossa fuisse turbata. Gravior enim poena est quae usque ad interiora descendit; nec aliquid intactum relinquitur, quando ipsa corporis firmamenta quatiuntur. Significat enim, quam patiebatur, vermium comestionem, quae requiem sancto viro non poterat dare: quia non cessabat absumere, sicut ipse ait, (0273C)Et qui me comedunt non dormiunt (Job XXX, 17). Verum supra illas corporales poenas affligi se dicit a facie peccatorum suorum, more sanctissimi animi, qui dum recordatur iniquitates suas, graviora se credit esse passurum.
Vers. 4. Quoniam iniquitates meae superposuerunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me. Adjicitur ad impetrandam benevolentiam tertius modus, ut non se injuste perculsum dicat, sed peccatis suis videatur imputare quod patitur. 129 Nunc ad exponenda verba redeamus. Iniquitates nostrae elevant se super caput nostrum, quando sibi amplius vindicant, quam ratio justitiaque patiatur. Caput enim nostrum ratio est, supra quam inter bona collata celsius nil habemus. Ipsa enim duce, Domino (0273D)praestante, dirigimur; ipsa nos ad bonos actus proficuaque perducit. Quam si iniquitas oppresserit, illa protinus victa succumbit. Sed his iniquitatibus ista vicissitudo tribuitur; ut qui se levitate erigunt in tumorem, gravissimis afflictionibus onerentur. Constructa sunt pulcherrima veritate principia; nunc partem narrationis, quemadmodum formata sit, debemus exquirere.
Vers. 5. Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Perventum est ad narrationem, quae causis omnibus utiliter apponitur, quando per eam animus accusati factumque declaratur. Haec duplici modo formata est. Nam per quinque versus poenas describit corporis sui; per alios (0274A)quinque qui sequuntur violentas refert animae passiones, ut nihil videatur exceptum, quod duris calamitatibus non probetur afflictum. Quod argumentum dicitur a necessitate, quando quis praemissis rebus asperis, ad bonam partem correctus adducitur. In primo igitur versu partis hujus tapinosis figura cognoscitur, quia nihil humilius, nihil potest abjectius inveniri. Cicatrices enim sunt praecedentium vulnerum sanata vestigia, quas gravius constat affligere, quando eas contigerit ad transacta pericula remeare Cicatrix vero dicta est ab eo quod in se caecum vulnus ostendat. Frequenter ergo vulneribus tabificatum corpus ostenditur, ut superstes ille sui pene talia pertulerit, qualia solent exanimata cadavera sustinere. Sic et ipse dicit: Solum mihi superest sepulcrum (0274B)(Job XVII, 1). Subjunxit, a facie insipientiae meae, id est a praesentia stultitiae meae. Facies enim praesentiam designat, quae nisi aut animo aut corpori praesto fuerit, ejus species non valet apparere. Propter ipsam enim se dicit computruisse: ne sanctus vir aliquid divinis ordinationibus imputaret. Nam et ipse proprio ore sic memorat, cum Domino responderet: Ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam (Job XLII, 3).
Vers. 6. Miseriis afflictus sum, et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. Merito yturbatus est, qui tantis doloribus videbatur oneratus. Miseriis enim affligitur, qui animam suam doloribus fletibusque castigat; sicut ipse quantum ad considerationem passionum pertinet, dicit: Desperavi, nequaquam (0274C)ultra jam vivam. Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei (Job VII, 16). Usque in finem, sive terminum vitae significat, sive Dominum Salvatorem: quia tandiu fidelium unusquisque turbatur, donec ad ipsum indulgentia concessa perveniat. Nam quod sequitur, tota die contristatus ingrediebar, continuationem doloris insinuat. Dicendo enim, tota die, simul et noctes designat, quae non erant a cruciatibus ejus alienae, cujus cicatrices computruisse referuntur. Sed inter haec ingrediebatur tristis afflictus; et quod est familiare fidelibus, nequaquam de Domini pietate desperans.
Vers. 7. Quoniam anima mea completa est illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Hinc erat quod tota die contristabatur, quia diabolus, qui corpus (0274D)susceperat affligendum, non cessabat et animam ejus vana imaginatione fatigare. Dicit enim vitium, quo maxime humana laborat infirmitas: ut modo in oratione prostrati, superfluas res videamus appetere; modo psalmodiam dicentes terrena cogitemus. Sed de ista illusione quam patimur, sufficienter dictum est in libro quem de Anima pro nostra mediocritate conscripsimus. Sed cum istud maxime contingere soleat otiosis, dicit sibi quoque provenisse, qui sanitatem corporis non habebat; ut tanquam civitas obsessa infestantibus inimicis undique pulsaretur. Nam quamvis caro diversis frangeretur angustiis, originalibus tamen vitiis non reddebatur [ ed., credebatur] excepta. Ista est illusio quae secundo Domini curatur (0275A)adventu, quando et carnis vitiis caremus, et immissiones diabolicas ultra non patimur.
Vers. 8. Incurvatus sum et humiliatus sum usquequaque: rugiebam a gemitu cordis mei. Ipsa quidem verba repetit, sed vehementiora facta sunt, dum in uno versiculo colliguntur. Possumus enim corpore curvari, et animo non humiliari: sed hic ideo utrumque conjunctum est, quia multiplex calamitas liberum nil relinquit. His etiam aliquid majus adjecit: Usquequaque, id est ex omni parte, ex omni consideratione; ut eum copiosa calamitas undique probaretur ambiisse. Sequitur, Rugiebam a gemitu cordis mei. Rugire proprie belluarum est. Hic autem ut gemitum ostenderet fortiorem, ipsis se comparat, quae validissimo fremitu suum velle declarant. Et vide quod sequitur, (0275B)a gemitu cordis mei; ut virtutem patientiae magnae monstraret, in gemitum se asserit, non in verba prorupisse.
Vers. 9. Et ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus. Tale fuit desiderium ejus, ut ante Deum esse mereretur. Nam qui peccatis suis veniam petit, qui omnia illa facit quae superius sunt decursa, ante Deum ponit desiderium suum. Jam quod ante ipsum est, consuevit audire. Dominus enim quidquid non aspernatur, amplectitur. Ille enim gemitus non absconditur Deo qui pius est, qui pro animae liberatione persolvitur. Nam multi gemunt perdentes divitias, desideria turpia perquirentes: sed ille gemitus et ille fletus Divinitati probatur absconditus. Gemitus enim dictus est pro exprimendo (0275C)magno dolore, quasi geminatus luctus.
Vers. 10. Cor meum conturbatum est in me, et deseruit me fortitudo mea: et lumen oculorum meorum non est mecum. Corporeis aerumnis flebili allegatione decursis, nunc ad animi venit gravissimos dolores; ut postquam caro multa pertulerat, mens quoque beati viri vehementius probaretur afflicta. Et respice quo decore distributa verba colluceant. Unum pendet ex altero: quia deseruit fortitudo, conturbatum est cor. Fortitudinem suam dicit patientiae robur, quae, quandiu permanserit, voluntatem nostram in sua firmitate custodit: si vero recesserit, mens turbata succumbit. Malorum itaque abundantia mollitam in se dicit patientiae firmitatem. Sequitur, et lumen oculorum meorum non est mecum. Lumen oculorum est ratio (0275D)imperturbata judicii, quam secum habere non poterat, qui ingentes molestias sustinebat.
Vers. 11. Amici mei et proximi mei adversum me 130 appropinquaverunt et steterunt. Amici sunt a nostro quidem sanguine extranei, sed charitate conjuncti. Amicus enim dictus est quasi animi aequus, quia aequali nobis voluntate conjungitur. Amicitia est enim voluntas erga aliquem rerum bonarum ipsius causa quem diligit compari voluntate. Proximi autem sunt, qui nobis parentela sociantur. Haec enim duo sunt, quorum humanitas consuevit gaudere solatiis. Nunc autem de illis dicit qui ad sanctum virum consolandi gratia veniebant, sicut libri ipsius textus eloquitur, et magis crebris exprobrationibus ejus (0276A)animum sauciabant. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: et tetigit te, et conturbatus es (Job IV, 5), etc. Sed consideremus quam vehemens erat afflictio, quando ab amicis et proximis talia sustinebat, ut qui solent esse remedium calamitatum multarum, fuerint cumulus passionum. Merito ergo cum ipso lumen oculorum suorum non erat, cui inde veniebat afflictio, unde solet hominibus adesse remedium.
Vers. 12. Et proximi mei a longe steterunt; et vim faciebant qui quaerebant animam meam.
Vers. 13. Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem, et dolos tota die meditabantur. Proximi quidem erant sanguine, sed longissimi reddebantur fetoris horrore; dum quod ille tolerabat in vulnere, illi sustinere non poterant in odore. Nam et ipse de (0276B)uxore sua dicit: Halitum meum exhorruit uxor mea (Job XIX, 17). Quid, rogo, extraneorum fastidia, dum halationes ejus uxoris charitas sustinere non posset? Nam et de proximis suis ita dicit: Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Ibidem, 13). Cum enim dicit: Et vim faciebant qui quaerebant animam meam, diabolum cum ministris suis designat, qui quanto illum videbant in Dei amore persistere, tanto ei mortem animae nitebantur inferre. Subjunxit: Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitatem. Uxorem designat, quae immundis spiritibus adacta, dum eum cupit liberari de poena, viro sanctissimo suadebat, ut Domini loqueretur injuriam, dicens: Dic verbum in Domino, et morere (Job II, 9). Meditabantur quoque supradicti dolos, quia dum (0276C)se consulere corpori putabant, animae contraria suggerebant.
Vers. 14. Ego autem velut surdus non audiebam, et sicut mutus qui non aperuit os suum. Nihil potest esse fortius, nihil egregius, quam audire noxia, et non respondere contraria. Nam etsi locutus est justa, ad illa tamen surdus erat, quae quasi consolantium iniquitas suggerebat. Addidit, et sicut mutus qui non aperuit os suum. Mutus etsi cum clamore aliquid non dicit, interdum balbutiendo remurmurat. Sicut mutus autem, qui non aperuit os suum, fuit, qui labia sua nullo sermone aspero, nulla contra Deum remurmuratione commovit. O tranquillitas sanctae mentis! Foris vermibus consumebatur, intus impassibilis erat; et tanquam assisteret altari [ mss., fieret alteri], (0276D)sic cognoscebatur divinis laudibus occupari
Vers. 15. Et factus sum ut homo non audiens, et non habens in ore suo increpationes. Sensus ipse repetitur, ut nobis magnae patientiae validius inculcetur exemplum. Habebat utique veritatem causae suae, per quam mala suadentes potuisset arguere: sed vir patientissimus sibi reputans omnia, ab illorum increpatione cessabat, sicut ipse dicit: Nonne dissimulavi? nonne quievi (Job III, 26)? Nam cum eos posset arguere qui falsis eum criminationibus impetebant, sic elegit tacere, quemadmodum solet ille facere qui veritatem responsionis cognoscitur non habere. Respice nunc singulis causis remedia contributa. Contra corporeos dolores supra dixerat: Rugiebam a gemitu (0277A)cordis mei: nunc adversus iniquas suggestiones posuit: Ego autem velut surdus non audiebam, etc. Sic narrationis istius textus gemina expositione finitus est.
Vers. 16. Quoniam in te, Domine, speravi, tu exaudies me, Domine Deus meus. Passionum suarum narratione completa, nunc venit ad medicinae salutaris auxilium: quoniam inter calamitates asperas ejus confidentia non defecit, sed semper speravit in Domino, qui potest tristitiam in gaudium commutare. Et ideo petitionem suam exaudiendam putat: quia se in Domino sperasse confidit. Nam et ipse dicit: Etiamsi occidat me, in ipso sperabo (Job XIII, 15). Sic et tres pueri profitentur: Potens est Deus de camino ignis liberare nos. Quod si noluerit, notum tibi (0277B)sit, rex, quia diis tuis non serviemus (Dan. III, 17, 18). Talis est enim sanctorum voluntas, tale fixa mente consilium, ut non emolumento aliquo praesentis temporis, sed tantum ipsius Domini amore capiantur.
Vers. 17. Quia dixi: Nequando insultent in me inimici mei: et dum commoventur pedes mei, in me magna locuti sunt. Nunc causas enumerat, cur eum Dominus dignetur audire. Nam inter gravissimos aestus malorum, illam partem vir egregius magnopere custodiebat, ne de lapsu ipsius insultaret inimicus. Insultant enim illi quando hominem ad nequitiae suae vota converterint; dum fidelium ruinam, putant esse victoriam. Pedes enim hic significant nostrorum actuum qualitatem, per quam in hac vita quibusdam gressibus (0277C)ambulamus. Sed isti dum fuerint humanitatis fragilitate commoti, statim impios inveniunt irrisores, qui magna in eos invectione consurgunt: sicut alibi dicit: Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero (Psal. XII, 5). Pii vero contra faciunt, affliguntur casibus alienis, consolationem lapsis, solatium cupiunt afferre deceptis; sicut Apostolus dicit: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis (Galat. I, 6).
Vers. 18. Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus ante me est semper. Ecce quare Dominus supplicem dignabatur audire, quia dum fragilitatem suam nosset deliquisse, merito se ad poenam videbatur aptare. Sic sentiunt qui se semper addicunt; (0277D)ut in illa judicatione possint absolvi, qui hic meruerint propriis confessionibus accusari. Flagella enim hic, non verberationes loreas dicit, sed dolorum asperrimas passiones. Sequitur enim, et dolor meus ante me est semper. Dolor contra se erat viro justissimo, cur a mandatis Domini declinasse videretur, ut salutarem innocentiam perderet, et mortiferos acquisisset errores. Imitandus dolor, rectum judicium, contra se justum hominem irasci: quia impius defensor, fautor [ ed., factor] sui probatur exitii.
Vers. 19. Quoniam iniquitatem meam pronuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Aperuit unde ille praemissus dolor existere potuisset. Nam si de 131 peccato suo minime doluisset, nequaquam tantae confessionis (0278A)puritas appareret. Duobus enim modis perfectae poenitentiae virtus ostenditur. Primum est, ut peccatores nos Domino pronuntiemus, sicut dicit in libro suo: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum (Job VII, 20)? Ecce pronuntiatio sancti viri, ecce vera confessio, quae vitam non abstulit, sed salutis gaudia geminavit. Verum ne crederes in confessionibus hanc solam pronuntiationem semper sufficere potuisse, addidit, et cogitabo pro peccato meo; id est talia, te donante, faciam, quae meum possint abolere peccatum; scilicet fletus adhibeam, eleemosynas faciam, et ab hoc quod deliqui, mandatorum tuorum me observatione purgabis.
Vers. 20. Inimici autem mei vivunt, et confortati sunt super me: et multiplicati sunt qui oderunt me (0278B)inique. Inimicos suos spirituales nequitias dicit, quas ad probationem sui permissu Domini vir sanctissimus sustinebat. Vivunt, cum dolore pronuntiandum est, id est, voluntatis suae libertate potiuntur; nec mortem metuunt, quam nos in corpore sustinemus. Cui non solum sufficit dicere, vivunt, nisi etiam addidisset, et confortati sunt super me. Deinde quod gravius horret, adjecit, multiplicati sunt. Hoc schema dicitur emphasis, quod gradatim crescit ad motum animi concitandum. Multiplicati sunt vero qui eum oderant inique, quando supra ipsum spirituum immundorum numerus augebatur. Unus enim peculium vastabat, alter patrimonia lacerabat, filios quoque ipsius alii trucidabant; et necesse erat ut ei inter tot calamitates hostes crescerent, qui tam numerosa (0278C)probatus est pericula tolerasse. Inique vero additum est, quoniam vir sanctissimus a pravis spiritibus injuste semper horretur. Quod ad voluntatem videlicet diabolicam pertinet exprimendam, non ad meritorum pravam inanemque jactantiam
Vers. 31. Qui retribuebant mala pro bonis detrahebant, mihi, quoniam subsecutus sum justitiam. Ad amicos laceratores redit, qui sanctissimo viro casus asperos imputabant, et detrahebant, cum magis utique patientiam ejus laudare debuissent. Nam et uxor justitiae ipsius detrahebat, quando dicebat: Dic verbum in Deum, et morere (Job II, 9). Bene autem se dixit justitiam subsecutum, quia illam non probatus est aliquando reliquisse. Sic enim ipse testatur: Non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus (0278D)meis stultitia personabit (Job VI, 30). Quam professionem ex integra cordis puritate venisse testis est Domini prolata sententia, ubi ad amicos ejus in libri ipsius fine commemorat dicens: Iratus est furor meus contra vos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job (Job XLII, 3). Finita est, quam diximus in tertia parte, collatio, quae est procul dubio medicina salutaris. Nunc conclusionem videamus totius terminum dictionis.
Vers. 22. Ne derelinquas, me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. Poenitens iste sanctissimus indulgentia Domini de praeteritis periculis absolutus, jam laetus exclamat ad Dominum, ne ab ipso relinquatur, quo fuerat praestante liberatus. Gravior est (0279A)enim bonae conscientiae metus errare post veniam; ut qui debet gratiam, iterum incurrat offensam. Ille enim quando a nobis discedit, avios sectamur errores: quia necesse est absente via rectissima semper errare.
Vers. 23. Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae. Prius petiit ne derelinqueretur a Domino, nunc enixius supplicat ut in adjutorium ejus dignetur intendere: quoniam contra illum se noverat certamen habere, qui dixerat: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). Quibus enim viribus hostis ille tam immanissimus vinceretur, nisi ille intenderet, quo respiciente poterat non perire [ ed. et ms. G., parere)? Et ut persolutam gratiarum cognosceres actionem, addidit, (0279B)Deus salutis meae; utique qui eum salvum reddidit post tot vulnera passionum, et sospitatem contulit animae, quam antiquus ille tyrannus non possit eripere. Ecce regula poenitentis impleta est, salvatus exsultat, qui pridem ulcerum tabe putruerat. Sic ad victoriam perveniunt, cum Domini milites impetuntur.
Conclusio psalmi. Quam fortis, quam de se triumphalis factus est Job iste Davidicus, ut inter tot acerbitates vulnerum, modestiam non destiterit eructare sermonum! Jacebat corpore in sterquilinio, sed animo habitabat in coelo. Consumebatur vermibus, qui spiritus superabat immundos. Parva sunt quae pertulit, si consideres quae recepit. Sic pio Domino proficue servitur, (0279C)sic clementia Divinitatis agnoscitur; ut cum ei suas largitates offerimus, retributiones iterum copiosissimas exigamus. O poenitentium beata securitas! o se humiliantium mirabilis altitudo! ut confitendo redeat ad gratiam, qui propria se aestimatione damnavit. Certe intelligamus quae sit dignitas poenitentium, quando nec ille ab hac excipitur, qui tanti judicis voce laudatus est.
EXPOSITIO IN PSALMUM XXXVIII. In finem pro Idithum canticum David. Titulus hic novum nobis intulit nomen; propterea quae causa sit istius positionis, aut quid significet diligentius inquiramus. In praefatione jam dictum est hos viros auctores non fuisse psalmorum; sed (0279D)quoniam excellentes cantores erant, propter nominum significationem constat adhibitos; ut et probatissimi officii sui honorem de tali commemoratione perciperent, et arcana psalmorum de nominum ipsorum interpretationibus panderentur. Idithum enim Hebraeum nomen est, quod lingua Latina dicitur transilitor; non qui gressibus aliquid transit, aut saltu corporis hiantia quaeque transmittit; sed qui supra mundi istius varietates in ea jam puritate consistit, ut futurae tantum beatitudinis praemia consequatur. Ergo in hoc psalmo persona introducitur sanctae conversationis, quae humanas quidem illecebras transilierat, sed adhuc gaudia futura poscebat. Et quoniam vir sanctissimus enumerat aliquas afflictiones (0280A)suas, ne putares et hunc psalmum poenitentibus applicandum, subjunxit, Canticum, quod utique talibus non potest convenire 132 personis. Cantare enim laetantis est, interdum et dolentis, nunquam vero poenitentis.
Divisio psalmi. Idithum iste, quem diximus vitiorum nocentium transilitorem, formam nobis justi hominis praebet. In primo ordine psalmi contra insidiatores inimicos in maximam se perhibet utilitatem remediumque tacuisse: petens vitae suae finem debere cognoscere, si forte incarnationem Domini etiam corporeis oculis videre mereretur. Secundo per syllogismum quinquepartitum timorem vanum probat esse mortalium, quoniam sunt omnia in potestate Domini constituta. (0280B)Tertio rogat ut ei delicta noxia dimittantur, quatenus vita ejus prospero fine claudatur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Consuetudo est humanitatis, ut cum se aliquis laudabili conversatione tractaverit, calumniantium insidiis protinus appetatur. Iste ergo Idithum, qui de probabili opinione pessimorum contraxit invidiam, secum ipse deliberans dicit, melius esse silentium tenere, quam aliquid malitiosis edicere [ ed., malitiose dicere]. Quis enim hominum sic cautus sit, ut si inter aemulos loquatur, nullum verbum ejus incurrat aliquam quaestionem? Nunc particulatim singula videamus. Dixi, hoc est, apud me (0280C)in corde meo, ubi sapientes ante deliberant, quam loquantur. Custodiam vias meas. Non dicit, a criminibus me abstineam, quia jam sanctus erat; sed a superfluis verbis, quae raro potest vitare vel continens; sicut Jacobus apostolus dicit: Linguam enim nullus hominum domare potest. Modicum quidem membrum est, sed magna exaltat (Jac. III, 8). Difficilis quippe res est linguam in lubrico faucium constitutam, veritatis rigidae tenere mensuram: cui si incaute frena laxentur, frequenter contra se loquitur. Facilius enim tacendo culpa refugitur, quam loquendo.
Vers. 2. Posui ori meo custodiam, dum consistit peccator adversum me. Figura est epexegesis, id est, explanatio dicti superioris. Dicit enim causam quomodo (0280D)delinquat in lingua sua. Linguae siquidem ostium os habetur; et bene illa clausa servabitur, si ejus janua custoditur. Salomon quippe dicit: Ori tuo facito ostium et seram, et verbis jugum atque stateram (Eccli. XXVIII, 28, 29). Sera enim dicta est, quod sero ostiis adhibeatur. Sed ista tanta custodia quam praemisit, sequitur quando maxime debeat adhiberi; scilicet quando invidus cuiquam consistit adversus, quaerens audire, unde calumniam possit efficere.
Vers. 3. Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est. Prudenter decepti sunt insidiantes; ut dum sermonem captiose quaererent, silentium reperissent. Sed possunt et illi obmutescere, quorum os frequenter nimio furore (0281A)concluditur. Addidit, et humiliatus sum, ut illud silentium non dolosum, sed intelligeres esse purissimum. Humiliatus enim significat humi prostratus. Siluisse quoque se dicit a bonis praedicationibus, ne doceret contemnentem. Sed quia consuetudo malorum est, ut quamvis bona audiant, nullatenus acquiescant, quapropter a bonis se dicit necessitate siluisse; quia salubrem commonitionem recipere non poterant, qui contentionum semina perquirebant. Dominus enim in Evangelio dicit: Ne miseritis margaritas vestras ante porcos (Matth. VII, 6). Nam cum dicit, renovatus est dolor meus, significat sibi eum et ante fuisse, quando vota iniquorum intelligentiae virtute noscebat. Modo autem cum videret iniquitates hominum contra se potius exercitari, renovatus (0281B)est dolor ejus pietatis intuitu; tribulationem suam faciens delictum videlicet alienum.
Vers. 4. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis: locutus sum in lingua mea. Post silentium quod se pertulisse dicit invitum, ut hominibus praedicare minime salubria potuisset, conversus est magno aestu charitatis, locuturus ad Dominum. Sed audiamus quam potenter deliberationis ipsius ardor exponitur. Concaluit, dixit, cor meum, id est, ab omni parte succensum est, ut motus iste tam magnus ad cogitationem rerum coelestium perveniret. Intra me, in homine scilicet interiore, ubi ratio tacita loquitur, et a Domino dignanter auditur. Sequitur, et in meditatione mea exardescit ignis. Ne putares ignem insanis motibus aestuare, in meditatione (0281C)mea posuit, id est, in consilio, in deliberatione, ubi ardor mentis sub modestia prudenter accenditur, et illuminatam mentem disciplinabilis flamma circumvolat. Quid enim amplius quam charitas fervet? Sed fervor ille tranquillus est, mansueta inflammatio, motus inculpabilis, festinatio moderata. Quapropter vir iste sanctissimus, quod perfectissimis accidit, et competenter tacuit, et apte locutus est. Nam qui siluerat dolosis inimicis, veraci Domino conscientiae lingua proclamavit. Nec vacat quod dicit, lingua mea, hoc est qua pura mente solebat Domino confiteri, et adventum ejus studio piae dilectionis expetere.
Vers. 5. Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit (0281D)mihi. Post illam tam magnam patientiam, et invicti animi robur eximium, absurdum est credere sanctum virum desiderio hujus vitae annorum sibi notitiam postulasse: sed plenus desiderio Domini Salvatoris (quem tota mente decuit perquiri) scire voluit qui ei lucis terminus pararetur: si potuisset ad illam sanctam incarnationem, quam gestabat mente, ejus longaevitas pervenire. Petit ergo ut suum finem noverit, id est, Dominum Salvatorem. Ipse enim noster est finis, ad quem pervenisse vita est nihilominus sine fine; si tamen eum culpis sequentibus non reddamus infensum. Deinde numerum suorum dierum desiderat advertere, ut evidentius appareret si ejus conspectum etiam corporeis oculis mereretur aspicere. (0282A)Addidit etiam, ut sciam quid desit mihi. Suo enim fine recognito, scire poterat quantum usque ad adventum ejus restare potuisset. Et bene additum est, quid desit mihi; quia revera deesse sibi judicabat ad vitam, si ejus non meruisset videre praesentiam. Sic magni ardoris illius desiderium, sermonis istius qualitate constat expressum.
Vers. 6. Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihil ante te est. Vides merito 133 Christi Domini praesentiam postulatam, antequam veteres dies suos esse profitetur. Nam quamvis Deo placita se conversatione tractaret, in veteribus tamen diebus erat, quando necdum ad gratiam novae regenerationis advenerat. Veteres enim illo tempore fuerunt dies, qui humanum genus ad defectum mortis (0282B)protinus adducebant; nec erat in illis aliquid novum, ubi minime radiaverat Domini Salvatoris adventus. Unde Apostolus dicit: Vetera transierunt; ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Sequitur: Et substantia mea tanquam nihil ante te est. Non dicit actus suos nihil esse ante Deum, sed substantiam suam. Nam quomodo poterat fieri, ut qui mundum transilierat, superaverat carnis suae vitia, ante Deum haberetur ut nihilum? Sed merito substantiam suam ante Deum dicit nihil esse, quae Adam peccante damnata est. Cui nisi aliquid Divinitas contulerit, de proprio non habet opere quod praesumat.
Vers. 7. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Cum transilitor iste vitiorum, veri se luminis inspectione complesset, et futurum Domini Salvatoris (0282C)adventum cordis oculo pervidisset, ne quisquam crederet sanctos viros a tentationibus alienos, redit ad infirmitatem suam, quam inter virtutes egregias carnis vitio sustinebat, dicens: Magna sunt quidem ista quae diximus, magna quae credimus: verumtamen quoniam in hac mortalitate versamur, ubi mentem nostram fragilitas pulsat humana, nec est adhuc unum illud aeternum quod nos in sua faciat firmitate consistere, universa vanitas omnis homo vivens. Vanitas etenim, sicut saepe diximus, mutabilitatem significat, quam omnis homo praeter Christum sustinet, qui hac carne vestitus est. Exprobrat enim vir sanctissimus mundanae vitae consuetudinem malam, ad illam aeternam desiderans pervenire beatitudinem, ubi se intelligebat habiturum cum angelis portionem.
(0282D)Vers. 8. Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Quod vere sapientibus inest, postquam probabiliter tacuit, et religiose locutus est, venit ad ordinem secundum, ubi quinquepartito syllogismo probat praeter Dei spem atque exspectationem, post primi hominis transgressionem humanum genus vanitati esse subjectum. Sed dicendo, quanquam, nescio quid amplum, nescio quid insigne vult intelligi; quod licet homo gestet, tamen vanis desideriis occupatur. Sed quid sit istud excelsum consequenter exponit: In imagine Dei ambulet homo. Imago Dei est illa quam homo in rerum conditione suscepit (0283A)quando dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Haec sententia sic nobis breviter divisa constabit, si primitus intelligamus aliud esse imaginem, aliud similitudinem. Imago quippe habet similitudinem ejus rei cujus imago est. Similitudo autem non semper habet ejus imaginem cui similis est. Et ideo interior homo, qui, sicut dicit Apostolus: Renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16), in quo est intelligentia rationis, et veritatis agnitio, et immortalitis a Divinitate collata, merito dicitur habere imaginem Dei: quoniam pro spirituali actuum suorum dispositione praestantior est. Exterior vero homo, de quo idem dicit Apostolus, qui corrumpitur (Ibidem), et diverso passionum fasce praegravatur, habet tamen aliquam similitudinem (0283B)Creatoris, ex eo quod vivit, quod videt, quod est, quod ad mentem convertitur se regentem, quod inter creaturas reliquas valde dicitur bonum; quamvis haec in Deo longe aliter summeque sint, quam in creaturis esse dicuntur. Sed quid dicam hominem exteriorem? Comparatur illi et vermis, comparatur et leo, comparatur et lapis, non dignitate substantiae, sed ex aliqua similitudinis parte. Sic ad imaginem et similitudinem suam fecisse hominem recte intelligitur Deus, si suis partibus divisa reddantur. Quod Pater Augustinus in libro Quaestionum titulo secundo (Lib. LXXXIII Quaest., quaest. 51) subtilius diligentiusque tractavit. Sed licet imago ista magna sit, et tanti auctoris aliqua similitudine glorietur, quod vivit, quod rationalis, quod immortalis est: homo (0283C)tamen quia jam factus est peccatis obnoxius, et primi patris ante transgressionem puritati dissimilis, tamen caducis desideriis turbatur atque confunditur: modo victum cogitans, modo vestem corporis necessitate perquirens, vel alia nimis innumera, quibus in hoc mundo subdita tenetur humanitas. Et bene dixit, conturbabitur: quia puritatem mentis perdunt, qui desideriis temporalibus occupantur. Addidit, thesaurizat et ignorat cui congregat ea. Hinc probatur stulta vanitas, quoniam cupit peritura servare et transitoria custodire; maxime cum possessio eorum probetur incerta. Nam qui se putat charis filiis relinquere, ignorat si ea non contingat inimicissimos possidere. Et intuere quia, licet multa sint similia, in quibus hominum mutabilitas accusetur, avaritia tamen (0283D)electa est, cui haec potius imputentur; ut insigne malum audiret quod sibi dictum, et vitia minora cognoscerent; scriptum est enim: Radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10.)
Vers. 9. Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea ante te est. Praedicta humani generis vitiosissima vanitate, nunc redit ad personam suam, pronuntians exspectationem sibi esse Dominum Christum, nec in caducis desideriis se habere aliquam praesumptionem; sed illum exspectare, qui jam salutariter mundo cognoscitur advenisse. Potest autem haec exspectatio et judicium significare, in quo sancti noscuntur perpetua gaudia promereri. Nam vitiorum transilitor egregius, necesse (0284A)erat ut illud tempus exspectare debuisset, quando eum aeterna praemia coronarent. Substantiam vero suam, hic non illam Adae, quam ante duos versus posuit, dicit. Illa enim in malo, ista in bono memorata est: quia nomen aequivocum est. Quapropter hic substantiam in bonam partem debemus accipere, scilicet conscientiae possessionem, qua sustentabatur, qua pascebatur, qua dives et paterfamilias erat. Ante te est, dixit, non sacculis meis, ut supra de avaris est positum: in conspectu tuo, non in occultis meis, ubi inextricabiles probantur esse divitiae. De illa enim quae vituperabilis fuit dictum est: Tanquam nihilum ante te est: de ista vero positum est, ante te est: ubi esse nihil potest, nisi quod gloriosa fuerit actione perfectum.
(0284B)Vers. 10. Ab omnibus iniquitatibus meis eripe me: opprobrium insipienti dedisti me. Quamvis iste sanctus probabili se devotione tractaret, tamen 134 rogat ut ab omnibus iniquitatibus suis Domini miseratione liberetur; ut agnoscamus neminem hic esse securum, quamvis beneficia divina perceperit. Nam cum dicit, ab omnibus, significat iniquitatum diversas esse minutias; sicut in decimo octavo psalmo dictum est: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13). Sequitur, opprobrium insipienti dedisti me. Stultorum consuetudo talis est, ut illos magis irrideant, quos bonis moribus studere cognoscunt. Sanctus ergo vir opprobrium erat stultis, quia sibi dissimilem respuebant. Sola enim scelerati laudant quae videntur habere (0284C)communia.
Vers. 11. Obmutui, et non aperui os meum; quoniam tu fecisti me. Redit ad superiora quae dixerat, asserens non respondisse inimicis suis; hoc etiam addens, quoniam tu fecisti. Ipse utique fecit, qui patientiae dona concessit. Nam hoc tam salubre silentium non habuisset, nisi coelestis largitas dedisset.
Vers. 12. Amove a me plagas tuas, a fortitudine enim manus tuae ego defeci. Praemissa causa devotionis, Idithum competenter veniam petit; ut qui praecepta secutus fuerat Domini, mereretur audiri. Plagae sunt correptiones quae de flagello veniunt, quibus pro nostris peccatis justissime verberamur. Ipsas ergo sanctissimus vir desiderat amoveri quae culpis debebantur admissis. Fortis manus graviter flagellat; (0284D)et necesse erat quemlibet illum deficere, quem manus excelsa percuteret.
Vers. 13. In increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens. Hic pietas Domini evidenter ostenditur, qui non diligit increpationes, nisi ut homines corrigantur. Iniquitas quippe mortalium more putredinis sine fine vagaretur, si eam medicinalis increpatio minime desecaret. Tunc enim convertimur, tunc a mala intentione discedimus, quando nos praeceptis dominicis argui posse sentimus. Aranea vero corpus habet tenue, in terra non habitat, sed per loca altiora telas quasdam tenuissimas viscerum digestione (0285A)contexit; sicut et a quibusdam vermibus sericum dicitur exfilari. Huic ergo exiguo corpusculo recte conversi et afflicti anima comparatur, qui longis observationibus vigiliisque fatigatus, terrena deserens, subtilissimas operationes virtutum divino timore tabeficatus efficit. Post haec revertitur ad illud suae propositionis initium: quia licet increpetur, licet tabefiat, tamen fragilitate humanitatis diversarum rerum varietate confunditur. Sed ab hac perturbatione ille solus excipitur, qui ad divinam contemplationem pura mente transfertur. Perfecta est, ut aestimo, rhetorici syllogismi qui epichirema dicitur, quinquepartita probatio, quam nunc membris suis, ut possumus, versibusque reddamus. Propositio ejus est: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen (0285B)vane conturbabitur. Probatio propositionis: Thesaurizat et ignorat cui congregat ea. Sequitur assumptio quatuor versibus procedens: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et caetera. Nec offendat quod tam longa videtur assumptio. Diximus enim brevitates membrorum istorum a magistris saecularibus postea fuisse constrictas. Hic autem quaerenda sunt partium ipsarum non tam expressa quam designata vestigia. Adjuncta est assumptionis probatio. In increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem, et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Provenit, nisi fallor, exspectata conclusio propositioni suae apte respondens: Verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens. Sic quinquepartiti syllogismi, sicut opinor, peracta (0285C)probatio est.
Vers. 14. Exaudi, Deus, orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Idithum iste quanto plura mysteria didicerat, tanto se ante Dominum enixa supplicatione fundebat. Venit ergo ad ordinem tertium, ubi humiliter et confidenter exorat remitti sibi peccata, priusquam vitam finiat. Quapropter necessarium est considerare, ut ille qui dictus est mundi vitia transiliisse, cur adhuc tam graviter videatur ingemere? Scilicet quia nulli sufficit de vitiis acquisita victoria, nisi jugi fuerit supplicatione servata. Prius itaque orationem dixit, post deprecationem. Oratio est oris ratio, quam proni allegamus vota nostra pandentes. Deprecatio vero est frequens et assidua supplicatio, quae ab imo (0285D)pectoris profertur arcano. Audi enim quod sequitur, auribus percipe lacrymas meas. Frequenter diximus Deum, quod videt, audire; quod audit, videre: quia non corporalibus membris distinguitur, sed omnia virtute suae divinitatis operatur. Et ne putares supplicationem tantum adhibitam fuisse verborum, lacrymas meas dixit, quae violentae sunt semper in precibus, et ad clementiam medicinalem animum miserantis adducunt.
Vers. 15. Ne sileas a me, quoniam ego incola sum apud te in terra, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Ne sileas, dixit; id est, audiam te dicentem quod Evangelium testatur: Remissa sunt tibi peccata (Luc. VII, 47). Sive illud quod alio loco psalmus dicit: (0286A)Dic animae meae: Salus tua ego sum (Psal. XLIII, 3); sive illud: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34). Quocirca convenit, quidquid horum sentire volueris. Incola vero dicitur, qui terram colit, ad tempus superveniens extraneus, non qui in patriae suae regione consistit; quod omni sancto evenit, qui in divina civitate recipitur. Omnes enim nos peccatum fecit extraneos, et in nefaria tenuit regione captivos. Sed quando nos misericordia ejus suscipit, incolae sumus: quoniam illuc advenimus, id est, de Babylonia ad Jerusalem ipso attrahente transponimur. Ideo enim posuit, apud te, ut non in diaboli, sed in Domini civitate incolam eum fuisse sentires. Subjunxit, et peregrinus sicut omnes patres (0286B)mei. Expressit quod superius dixit: omnis enim homo qui recipitur in beatitudine peregrinus dicitur, quia incipit esse ubi non erat. Peregrinus enim dicitur, quasi pergens longius. Et ut generalem hanc cognosceres fuisse sententiam, dicit, sicut omnes patres mei, ne quis ab hac conditione putaretur exceptus.
Vers. 16. Remitte mihi, ut refrigerer priusquam eam, et amplius non ero. Vir providus et veritatis ipsius illuminatione completus, hic sibi petebat dimitti, ut certus ad futura judicia perveniret, et quamdam recreationem sumeret in 135 praesenti vita, illius regni securitate suscepta. Professus est enim aestuante se cura succendi, qui se postulabat imbre misericordiae temperari; sicut supra ipse de (0286C)se dicit: Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescit ignis. Merito ergo hic refrigerari sibi petebat, qui tanti desiderii calore flagraverat. Addidit, priusquam eam, id est antequam de ista luce discedam. Et amplius non ero, utique in hoc mundo, ubi peccatorum facinoribus subvenitur, dum se a Domino conversionis accepta humilitate correxerint. Sive dicit, amplius non ero, si desinas subvenire; quia non est esse, in aeternis afflictionibus permanere. Esse enim proprie beati est. Merito ergo non se dicebat esse, si se habere cum electis non intelligeret portionem.
Conclusio psalmi. Ecce vitiorum transilitor egregius quanta nos beatissimae institutionis salubritate commonuit, inter (0286D)blasphemos et iniquos habere linguae continentiam, noxia vitare certamina, rixas gravissima moderatione comprimere. Silentium est quippe probabile, quod nos minime perducit ad culpam, quod sapientes prodit, quod gravissimos facit, quod consilium nutrit, quod ipsum quoque gratissimum ostendit esse sermonem. Quapropter hauriamus remedii hujus saluberrimam potionem, ut qui sanctos tam proficue tacuisse cognoscimus, peccatorum immoderatam linguae licentiam non amemus
EXPOSITIO IN PSALMUM XXXIX. In finem psalmus David. Saepe quidem diximus per finem et David Christum (0287A)Dominum significari, cui iste psalmus aptandus est. Sed in primordiis ejus Ecclesia loquitur, hoc est sponsa coelestis, membra Christi, fidelium multitudo. Deinde venit ad caput nostrum Dominum Salvatorem, ut totius psalmi contextio uni corpori congruenter aptetur.
Divisio psalmi. Prima narratione gratias agit Ecclesia, quae venit ex gentibus: quia de mundi istius veternoso moerore liberata, ad Novi Testamenti meruit gaudia pervenire. Secunda ipse Dominus loquitur Christus, sanctam incarnationem et justitiam suae praedicationis exponens; ob hoc Patris auxilium deprecatur, ut pericula possit a Judaeis illata superare: confundi postulans inimicos, et laetari omnes qui sperant (0287B)in eum.
Expositio psalmi. Vers. 1. Exspectans exspectavi Dominum, et respexit me: et exaudivit deprecationem meam. Ecclesia catholica, quae fuerat de totius mundi partibus congreganda, patientiae virtutem praedicat, quam inter summas laudes habere convenit Christianum. Quemadmodum enim aut tribulationes sufferat, aut periculorum pondus evadat, nisi divino beneficio tolerantiae robore fulciatur? Sed considerandus est hic sermo geminatus, quia superflua non est tam decora repetitio. Exspectare siquidem possumus et ingrati. Exspectantes autem exspectamus, quando mites aliquid cum magno desiderio sustinemus. Hoc argumentum (0287C)dicitur a conjugatis, quando unum verbum ortum ab alio varie commutamus, ut sapiens sapienter, prudens prudenter, et his similia. Respexit: quia praevenit omne bonum nostrum. Lumen quippe veritatis habere non possumus, nisi ab illius conspici claritate mereamur. Subjungitur, exaudivit me, ut pie atque efficaciter exspectasse videatur. Deprecatio quoque significat (ut dictum est) frequentissimam precem: quoniam rarius orare non poterat, quae sustinens Dominum sustinebat.
Vers. 2. Et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis: et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos. Sicut duobus modis operari praecipit Christianum, ut declinet a malo et faciat bonum; ita duplici ratione Dominum dicit profutura concedere. (0287D)Primum est enim, ut nos educat de mundi istius profundissima calamitate, cujus apte designata est maligna latitudo, lacus miseriae lutusque faecilentus. Et ut exprimeret delictorum crassitudinem corpulentam, lutum addidit, qui lacu continetur: ne peccata solis aquis cognosceres quamvis densissimis comparata. Nam sicut lutus laci fetidus atque gravis est, ita et hominum delicta limosa sunt, quae et fetoribus horrescunt, et gravitate demergunt. Deinde pedes nostros supra petram statuit, cum in Christi Domini jussionibus ambulamus. Ipse est enim nobis spiritualis petra, quae in se fixa non sinit demergi vestigia. Et respice quia sicut peccata virtutibus contraria sunt, ita et eorum viae probantur (0288A)esse dissimiles. Illa enim sicut sunt mollia et dissoluta, in itineris sui coenositate volvuntur. Virtutes autem quemadmodum rigidae sunt et immobiles, sic habent viam petralem, ubi non inquinatis, sed mundis pedibus ambulatur.
Vers. 3. Et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro: videbunt multi et timebunt, et sperabunt in Domino. Superiora psalmi ad illud pertinent, quoniam Deus humanum genus in mundi istius coenositate demersum, ad petrae transtulit firmitatem, ad religionem videlicet Christianam. Quod versus iste nunc aperit dicendo: Et immisit in os meum canticum novum, id est Novi Testamenti sanctissimam praedicationem. Sed novum bene dicitur, quia incarnationem Domini corporeis oculis aetas (0288B)antea nulla conspexit. Deo enim nihil novum est, quando ante constitutionem mundi dispensationis suae universa praescivit. Hymnus autem Graecus sermo est, id est, laus carminum lege composita. Et quoniam hymni erant quos idolis suis etiam gentilitas personabat, addidit, Deo nostro; ut qualem hymnum diceret, distincte potuissemus advertere. Videbunt multi et timebunt. De mirabilibus dicit, quae tempore sanctae incarnationis effecta sunt. Videntes enim Judaei talia, timuerunt, et Christi Domini praedicationibus populorum agmina crediderunt. Speraverunt autem in Domino, quando Christiani esse coeperunt: ut post illum timorem miraculorum conversi, 136 spem in Domino firmissimam habere probarentur
Vers. 4. Beatus vir cujus est nomen Domini spes (0288C)ejus. Beatus iste vir per secundam speciem definitionis exprimitur, quae Graece ennoematice, Latine notio nuncupatur. Haec unamquamque rem per id quod agit, non per id quod est, conatur ostendere. Nam qui sit iste beatus posita determinatione praefinitur, id est cujus est spes nomen Domini. Spes enim dicta est quasi stabilis pes. Nam et illi dicuntur spem suam in Domino ponere, qui ab eo dari sibi temporalia deprecantur. Hi videntur non propter se diligere Deum, sed propter illa quae postulant. Ille autem veraciter habet spem nominis Domini, qui solam contemplationem ejus avidius concupiscit. Nomen ergo Domini inter caetera Salvator aeternus est; et ille spem suam ponit in ejus nomine, qui se non (0288D)suis meritis, sed ab eo per ejus gratiam credit esse salvandum. Dicti sunt et in Evangelio octies beati; ut est illud: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3), etc. Et in Deuteronomio (Deuter. XXXIII, 29) similiter reperitur; cum populus Israeliticus terram repromissionis intraret; quod ideo multifarie dicitur, quia diversis modis beatitudo praestatur. Sed haec omnia per singulas species definitionum diligenter expressa, studiosus lector inveniet.
Vers. 5. Et non respexit in vanitates et insanias falsas. Et hic versus pendet de superiore sententia, exponit enim cui sit spes in nomine Domini, scilicet qui non respexit in vanitates et insanias falsas. Legitur (0289A)enim: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24); quod et locus iste commemorat. Nam qui spem habet in Domino rerum omnium potente, respicere non debet ad caduca. Vanitas est enim a sancta religione subita varietate mutari, et mentem fallaci illusione convertere. Insaniae vero falsae sunt saxis formasse deum, quem gentilitas adoraret, ubi futurorum ordinem mendaciter inquirebant. Et est epitheton insaniae pulcherrimum, id est falsitas. Insaniae quippe mentem fallunt, quoniam a veritate dissentiunt. Potest hoc et ad illos aptari, qui spectaculorum fallacium delectatione capiuntur. Ideo enim plurali numero positae sunt insaniae, ut per similitudines rerum latius discurrere debeamus.
Vers. 6. Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia (0289B)tua; et cogitationibus tuis non est quis similis tibi. Cum de operibus hominum loqueretur insanis, apte intulit divina miracula. Nam qui inflammantur contendentibus aurigis, qui pantomimis saltantibus molliuntur, quanto melius si cogitent coelum et terram pulcherrima diversitate formata, quae habent et aspectum decorum, et considerationem omnino mirabilem! Sequitur, et cogitationibus tuis non est quis similis tibi. Adhuc illas superstitiones elidit, quas sibi homines aut ad religionem perversam repererunt, aut in spectaculis celebrandis moti aliqua voluptate finxerunt. Sed nunquid tale est per funem currere pede suspenso, quale Petrum terga maris fixo pressisse vestigio? Nunquid tale est ignitis facibus in theatro ludere, quale fuit camini incendia (0289C)tribus pueris ambulasse? Nunquid tale est scenicas audire tragoedias, quale est in choris Ecclesiae salutiferas cognoscere psalmodias? Istas res potius legentes spectare debemus, quas nec fatue quaerimus, et proficue semper audimus. Dicendo enim, quis similis, tibi, malarum rerum arguit inventores, qui se nequiter efferentes, fallacium artium auctores esse gloriantur. Hactenus praedicavit sancta mater Ecclesia: nunc audiamus loquentem Dominum Salvatorem; ut quod dictum est: Quis similis tibi? manifestum nobis subsequenti expositione reddatur.
Vers. 7. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. Psalmi quidem est secunda narratio, sed per figuram exallage, quae Latine appellatur immutatio. Ex persona Domini mystica (0289D)verba proferuntur, ubi adventum suum et pias praedicationes gentibus innotescit. Annuntiare est enim ventura praedicare, quod fecit ore prophetarum. Locutus sum, id est, cum inter nos conversatus evangelizavit, quando sacramentum beatae incarnationis assumpsit. Addidit, Multiplicati sunt super numerum; scilicet quia super calculum beatorum multiplicata est turba peccantium. De quam magnis enim populis quam pauci fideles sunt! Non immerito, quia dum multi mundi hujus vanitatibus occupantur, raros poteris veraciter invenire sapientes. Et vide quod dicit, super numerum; designat enim illos tantum in libro viventium supputatos, qui illi Jerusalem supernae praedestinati esse noscuntur.
(0290A)Vers. 8. Sacrificium et oblationem noluisti; corpus autem perfecisti mihi: holocausta etiam pro delicto non postulasti. Hic versus Novi et Veteris Testamenti sacramenta complectitur. Dicit enim sacrificium et oblationem, quae in honorem Domini fiebant ante pecoribus immolatis, unde sacerdotes etiam vescebantur, Deum postremo tempore respuisse. Prius quippe talia suscipere dignatus est, quoniam per illa sacrificia praefiguratio quaedam corporis Christi esse videbatur. Postquam vero ipse Messias qui est Dominus Christus praedictus advenit, et se pro omnibus nobis hostiam pietatis exhibuit, necessarium non erat ut, veritate completa, adhuc illa figura praecursoria permaneret. Quos versus ita exponit Apostolus Hebraeis scribens: Aufert, inquit, primum, ut (0290B)sequens statuat: ubi subaudiendum est corpus. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Jesu semel (Hebr. X, 9, 10); et caetera quae ad causae hujus pulcherrimam distinctionem pertinere noscuntur. Sequitur, corpus autem perfecisti mihi. Hic sanctam incarnationem suam secundum Apostolum evidenter ostendit; ut corpus quod ante fuit per sacrificiorum imagines promissum, nunc dicat adventu proprio fuisse completum. Addidit, holocausta etiam pro delicto non postulasti. Holocausta dicuntur tota incensa, quae pro delictis sacris imponebantur altaribus, et postea igne cremabantur, ut devoratio eorum fieret abolitio peccatorum. Haec dicit jam Dominum non petiisse; merito, quoniam illud a nobis expetit, quod in quinquagesimo legitur psalmo: (0290C)Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Vides Ecclesiam veraciter dixisse: Quis similis tibi?
Vers. 9. Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me. Ecce, statim significat, celeritatem promittens, velocitatem modis omnibus pollicetur. Et tu, Judaee, cum propria sacrificia non habeas, quem deceptus exspectas? Ille jam venit, ille jam Verbum caro factum est, ille mundum salutari praedicatione complevit. Sed tu adhuc nescio quid in tuis cubilibus somniaris. Quid 137 ulterius quaeris? Quid stupore defigeris? In libro isto psalmorum, in capite de se dicit esse conscriptum, ut credere debeas jam venisse beatum nostrum, cujus vitam (sicut jam contigit) constat expositam. Ubi sunt qui se (0290D)vident, sicut hic promissum est, sacrificia non habere: et tanquam sententiam istam in codicibus sacris non habeant, sic stupefacti ad objectos sermones probabiliter obmutescunt?
Vers. 10. Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui: et legem tuam in medio cordis mei. Filii verba diriguntur ad Patrem; desideravit enim ejus facere voluntatem, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1, 2). Nam quod dixit, volui, virtutem praescientiae declaravit; ut diceret praeteritum, quod constabat esse venturum. Manebat etiam lex divina in medio cordis ipsius, dum in lege Domini (0291A)fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditatus est die ac nocte (Psal. I, 2).
Vers. 11. Bene nuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Bene nuntiavit justitiam Domini, quando dictum est: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Ibid., 4). In Ecclesia magna, sicut saepe diximus, catholicam dicit, quae toto orbe diffusa est: de qua ibi dictum est, quod fructum suum dubit in tempore suo (Ibid., 3). Sequitur, ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti. Loquitur per id quod Deo subjectus est Filius. Nam quamvis inter obstinatos periculosum fuerit praedicare veritatem, dum mortem suam exinde nosceret esse venturam, tamen non destitit (0291B)admonere populum perfidorum dicendo: Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Ibid., 6). In qua parte Patrem habuit testem quem invocat, quia nulla pericula timuit, quando carnali populo spiritualia bona praedicavit. Sic primi psalmi verissimus textus, nunc etiam dominica commemoratione videtur esse repetitus.
Vers. 12. Justitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Justi voluntas est, quando potest prodesse, non abscondere veritatem; quod Dominum Salvatorem fecisse non dubium est, quando turbas arguebat, increpabat incredulos, et multa hujuscemodi praedicabat, quae Evangelii textus eloquitur. Fuit tamen tempus cum in passione tacuit, sicut scriptum est: At Jesus nihil (0291C)respondit ei; quippe cui Pontius Pilatus dixit: Mihi non loqueris (Joan. XIX, 9, 10)? Veritatem dixit quando pronuntiavit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Salutaris autem Christus beati Simeonis confessione declaratur, qui quando eum vidit, dixit: Nunc dimittis servum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum (Luc. II, 29), et reliqua.
Vers. 13. Non celavi misericordiam tuam, et veritatem tuam in Synagoga multa. Adhuc in exponendis suis operibus perseverat. Non celavit misericordiam Patris, quando dixit: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se (Luc. XI, 13)! Veritatem quoque dixit: in Synagoga multa, id est in populorum (0291D)congregatione densissima, quando Isaiae librum legit acceptum, et dixit: Hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21). Audis, Judaee incredule, prophetam aliquando tuum nostro Evangelio consonantem? Quem ultra sustines, qui jam Christum Dominum venisse cognoscis, si adhuc cor tuum noxio velamine non tegatur.
Vers. 14. Tu autem, Domine, ne longe facias misericordias tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. Narratis sanctis operibus, ad passionis suae gloriam venit: ut totius vitae atque vivificatricis mortis declararetur integritas. Ubi merito Patrem precatur, ne longe ab eo faciat misericordias suas, qui erat suscepti hominis veritate moriturus; (0292A)sicut et alibi dicit: Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 2)? Misericordia enim fuit, ut humanam naturam praevaricationis vitio sauciatam sancta incarnatione salvaret. Veritas, ut resurrectionis promissae beneficio sederet ad dexteram Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos. Susceperunt me, id est glorificandum receperunt. Illos enim in bonam partem suscipere dicimur, quos nostrae gratiae profitemur acceptos.
Vers. 15. Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meae. Hoc a membris suis dicit, quorum ipse caput est Christus; ut se pati profiteretur, quod turba fidelium sustinebat; sicut est illud: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Sequitur, (0292B)quorum non est numerus, scilicet apud homines; nam omnia Deo dinumerata sunt, qui arenam maris et guttas pluviarum, stellarumque multitudinem complexabili quantitate cognoscit. Addidit, comprehenderunt me iniquitates meae. Eodem modo loquitur, quo superius dixit: Circumdederunt me mala. Dominus enim Salvator nec mala perpetravit, nec iniquitatibus patuit: sed hoc a parte membrorum apte dicitur, a quibus talia sustinentur. Pietatis enim nostri capitis fuit, ut qui de se multa dixerat, commemorationem quoque fidelium facere dignaretur: ne se sequestratos putarent, cum praeteritos esse cognoscerent
Vers. 16. Et non potui ut viderem: multiplicati sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. (0292C)Hoc omnino ad membra referendum est; caeterum in Domino Christo nequeunt talia convenire. Non potui ut viderem, id est, circumdantibus me iniquitatibus meis, quod veraciter potest fidelis edicere. Et quamvis in homine capilli capitis videantur innumeri, tamen peccata eorum calculum probantur excedere. Nec frustra in comparationem delictorum capilli deducti sunt. Nam in Veteri Testamento sacerdotes ipsa similitudine radebantur; ut tali emundatione purgati carnis vitia deposuisse viderentur. Cor vero nos derelinquit, quando peccatis aegrum profutura non appetit.
Vers. 17. Complaceat tibi, Domine, ut eripias [ms. G., eruas ] me: Domine, in auxilium meum respice. Post enumerationes praemissas, venit ad saluberrimam (0292D)conclusionem, unde omnis impugnatur adversitas, omnia nocentia destruuntur; ut placeat Domino eum eripere, qui mundi istius contrarietatibus cingebatur. Et intuere quod dicit, complaceat; id est communiter placeat. Concordia enim hic Trinitatis ostenditur: nam quod placet Patri, hoc placet et Filio et Spiritui sancto. Addidit, tibi: ut sanctam Trinitatem unum Deum esse cognosceres. Sequitur, Domine, in auxilium meum respice, ut intelligamus respectum ipsius nostrum esse praesidium; sicut est illud Evangelii: Respexit Petrum, et flevit amare (Luc. XXII, 61, 62). Aliter enim liberari non possumus, nisi nos Divinitas propitiata respiciat.
(0293A)138 Vers. 18. Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Venit ad eam, quae superest, narrationem: ubi confusionem et reverentiam Dominus Salvator optat impiis: exsultationem vero et laetitiam provenire petit devotis. Sed vide in ista deprecatione quanta gerat studia pietatis. Confundantur, dixit, mirabilium operatione turbentur. Revereantur autem, resurrectionis gloria corrigantur: ut illum confiteantur Deum, quem dudum putaverant esse trucidandum. Simul; id est, sicut persecuti sunt, ita et praedestinati conversionis munere liberentur. Sequitur, qui quaerunt animam meam. Duobus modis anima quaeritur, sive ad honorem, sive ad mortem. Sed ut hic illos ostenderet, qui eam voto contrario perquirebant, addidit, (0293B)ut auferant eam, non ut diligant, non ut venerentur: sed ut a corpore meo interventu mortis segregare contendant.
Vers. 19. Avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. Frequenter diximus malis sic bene optari, ut retrorsum redeant a voluptatibus suis, nec in malo opere perseverent. Qui si confusionem patiantur, evadunt: si mundi laetitia perfruantur, pereunt. Nam retrorsum istud in bonam partem dici Evangelii locus ille testatur, ubi Petro vitae hujus se amore diligenti respondit: Redi retro, Satanas (Marc. VIII, 33). Quod autem posuit, qui cogitant mihi mala, Judaeorum significat improbas voluntates, quorum cogitationes non erant malae Domino, sed auctoribus suis. Cogitationes enim a cogendo dictae sunt.
(0293C)Vers. 20. Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge. Ferunt confestim confusionem suam, qui usque ad illud perveniunt, ut se nequiter errasse cognoscant. Ferant, dixit, quasi pondus immensum. Confestim, ut peccare coeperint: ne longius progrediendo periculosius ingraventur. Confusionem suam, id est cogitationem pravam veritate convictam. Sequitur, qui dicunt mihi: Euge, euge. Hic falsos arguit laudatores, qui plus nituntur adulando decipere, quam possint vituperationibus sauciare. Euge verbum quidem praeconiale est; sed cum recto animo non profertur, ad derisionem trahitur inferendam. Quae figura dicitur ironia, id est irrisio.
Vers. 21. Exsultent et laetentur qui quaerunt te, Domine, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui (0293D)diligunt salutare tuum. Sicut inimicos suos confundi petiit, qui eum falsis laudationibus irridebant, ita devotos optat veraciter gaudere, qui spem suam noscuntur in Domini majestate posuisse. Eos enim non tantum laetari, sed et exsultare deprecatur. Sed quae sit ista exsultatio consequenter exponitur; id est, et dicant semper: Magnificetur Dominus. Haec est enim professio, quae in aeternum gaudentes efficit Christianos; quae quamvis jugiter dicatur, tamen semper appetitur. De ista siquidem sententia pascebatur et in isto saeculo Job, qui erat afflictione corporis graviter sauciatus, dicendo: Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum (Job I, 21). Exsultabat (0294A)quippe, quando laetabatur in Domino, in quo revera sunt omnia profutura. Sed ne hanc exsultationem quibuscunque crederes concedendam, addidit, qui diligunt salutare tuum; id est, qui me spirituali charitate perquirunt, et mandatis meis suaviter obsequuntur.
Vers. 22. Ego vero egenus et pauper sum: Dominus curam habet mei. Postquam dixerat laetitiae muneribus esse complendos, qui deitatem Verbi diligere voluissent, ne sibi quispiam meritorum gloriam vindicaret, Dominus Christus ex forma loquitur humanitatis assumptae: Egenus et pauper sum. Egenus, quia humanitas subveniri sibi semper eget a Domino. Pauper, quia nisi divina gratia clarificetur, de se omnino tenuis esse cognoscitur. Sed ne istam paupertatem (0294B)vilem abjectamque aestimares, addidit, Dominus curam habet mei; scilicet de quo dicturus erat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). O paupertatem thesauris omnibus ditiorem! Pauper enim de nostro, dives de suo est; qui ideo indigentiam humanitatis assumpsit, ut abundantiae suae nos faceret esse participes.
Vers. 23. Adjutor meus et liberator meus es tu: Domine, ne tardaveris. De adjutorio et de protectione securus celeritatem necessariam petit; ut jam quia mors vitari non debuit, saltem resurrectio festina succederet. Cum enim dicit: Adjutor et liberator, ostendit patientiam diversarum videlicet passionum, unde et ipse psalmus fecit initium. Quapropter totus virtuti patientiae merito deputatur, qui et (0294C)eodem fine concluditur.
Conclusio psalmi. Magnifica et suavissima verba sensus nostros medullitus intraverunt, quando ipsum audivimus docentem, quem adoramus auctorem. Nam licet universos psalmos magno honore veneremur, nescio quid tamen dulcius accipitur, cum aliquid de sancta incarnatione profertur. Omnis enim fidelis gratissime suscipit, per quam noscitur esse liberatus. Et respice quo ordine psalmi hujus contextio disponatur. Primum loquitur Ecclesia quasi rudes docens, quasi trepidos confortans, quasi incompositos praeparans, ut sequentia verba Domini Salvatoris libenti animo salutariter populus praeparatus audiret.
EXPOSITIO IN PSALMUM XL. In finem psalmus David. (0294D) Verba ista frequenti usu nobis jam debent esse notissima; sed breviter dicta tangamus, omnia diriguntur ad Christum Dominum. Magnificat autem hunc psalmum, quod in quadragenario numero noscitur collocatus; qui calculus emundationi et purificationi frequenter aptatur. Quadraginta enim diebus fuso diluvio ab iniquitatibus hominum terra diluta est. Quadraginta quoque diebus sanctus Moyses ab escis corporeis temperavit, ut divina colloquia mereretur. Eodem modo Elias suffugio se corporeae refectionis abstinuit. Ipse quoque Dominus totidem diebus ac noctibus jejunavit, ut nobis formam beatae (0295A)purificationis ostenderet. Quadragesimae quin etiam ipsius docemur exemplo. Praemittitur tempus abstinentiae, ut dilutis sordibus peccatorum ad resurrectionem Domini puris mentibus accedamus. Quapropter hunc psalmum inter illa judicemus sacramenta repositum, quae animas nostras coelesti purificatione 139 mundificant; maxime quando de eleemosyna propheta dicturus est, qua proprie fieri noscitur purgatio peccatorum. Legitur enim: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33).
Divisio psalmi. Primo ingressu propheta loquitur, beatum praedicans eleemosynae largitorem, multiplici eum benedictione (0295B)concelebrans. Secundo gloriosam Dominus suam commemorat passionem. Tertio ad confirmandam spem fidelium, idem Dominus Christus praedicit propriam resurrectionem.
Expositio psalmi. Vers. 1. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. Hic iterum hypotheticus syllogismus hac ratione resplendet: Si omnis beatus intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus. Attamen omnis beatus intelligit super egenum et pauperem. In die igitur mala liberabit eum Dominus. Hypotheticus autem, id est, conditionalis syllogismus est, qui ex conditionalibus propositionibus habens absolutam assumptionem, colligit conclusionem. Nunc sequentia (0295C)videamus. Secunda est species definitionis quae Graece ennoematice dicitur, Latine notio nuncupatur. Haec de factis suis unumquemque quid sit ostendit. Dicit enim quomodo peccata per operationes eleemosynarum saluberrimas expientur, ut possit beatitudo gloriosissima reperiri. Suadebat nos equidem dignitas rei per locum communem aliquam facere digressionem; ut reconciliatricem humani generis eleemosynam laudare deberemus. Sed quoniam multorum Patrum sanctissimo atque eloquentissimo ore celebrata est, sufficiat ad eorum libros audientium corda remisisse; ut et illorum desiderium uberius expleatur, et nos coeptum opus, juvante Domino, naviter impleamus. Sed licet multi Patres de hac re plura conscripserint, oritur tamen inter eos de hoc (0295D)articulo nonnulla dissensio. Legitur enim: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30). Scriptum est etiam: Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias justum, cui eam tradas. Sed si omnes justos quaerimus, imperatam constringimus largitatem. Verum haec causa in sola pia voluntate consistit: quia non est nostrum prius mores discutere, et sic indigentiae subvenire. Sufficit nobis, ut nos dare aliquid malis artibus nesciamus, nec opiniones hominum captando elati eleemosynam largiamur: sed operemur solo affectu subveniendi, quod nos super omnia praecipit Divinitas intueri. Qui sic dederit, etsi justis non det, juste tamen omnibus erogabit. Sed major opera danda est, ut sanctis viris in aliqua indigentia subvenire (0296A)debeamus propter Christum Dominum nostrum, qui de pauperibus suis in judicio proprio dicturus est: Qui fecit uni ex minimis istis, mihi fecit (Matth. XXV, 40). Quid enim dici potest sublimius, quidve gloriosius, quando aut ipsi praetermissi in ignem nos dirigunt, aut remunerati nos ad dexteram collocabunt? Sed adverte quod dicit, intelligit; ut etiam non petentibus talibus offeratur. Nam qui petenti tribuit; bonum opus efficit; qui vero tacentem intelligit, beatitudinem sine aliqua dubitatione conquirit. Addidit, in die mala liberabit eum Dominus. Diem quidem judicii significat. Sed aliquos movet, quod tam frequenter malam dicit. Omnis homo malum et formidabile juste sibi dicit esse Dei judicium: quia peccatoribus debita poena suspecta est. Nam etsi ejus (0296B)miseratione liberamur, vigorem tamen judicii ipsius recte pavescimus.
Vers. 2. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum, et emundet in terra animam ejus: et non tradat eum in manus [mss. A., B., F., in animam ] inimici ejus. Petitio ista prophetae certa promissio est, quia sic fieri necesse est: si tamen egenus et pauper pio munere sublevetur. Conservet, dixit: id est, inter mala saeculi perire non faciat; sed ad suam retributionem illaesum sancta conversatione perducat. Vivi autem proprie illi dicuntur, qui se a Christiana fide non dividunt. Nam de illis qui in errore versantur dictum est: Sine mortuos sepeliant mortuos suos (Luc. IX, 60). Ergo vivificet eum dicit, hoc est, faciat illum inter electos in sua (0296C)vivere portione. Addidit, et beatum faciat eum, utique ut in resurrectione ad dexteram collocetur, et in patriam illam beatorum magni Judicis pronuntiatione mittatur. Sed post illa superiora quae dixerat, rem nimis necessariam tangit, ut dum in isto mundo consistit, peccatorum remissione mundetur: ubi venia optata suscipitur, si devota supplicatione plangatur. Subjunxit etiam, ne in manibus inimici tradatur. Inimicus diabolus est: manus ejus potestas iniqua est; nam quas manus habeat, qui carnem non habet? Ipsa ergo potestas est, qua servos Dei multiplici tentatione castigat. Et animadverte quoties in hoc versu, et, posuit; ut figuram polysyntheton conjunctionis hujus frequenti iteratione monstraret.
Vers. 3. Dominus opem ferat illi super lectum doloris (0296D)ejus: universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Ne putares beatum istum in hoc mundo inconcussam requiem possidere, dolores ejus mitigari deprecatur; ut multitudo malorum temperationis beneficio vinceretur. Lectus enim nobis datus est ad quietem, in quo se hominum fessa membra refoveant. Sic et ille qui patrimonium conquirit, uxorem sibi copulat, filios procreat, qui amicitias parat, quasi in quodam lecto delectationis gratia conquiescit. Sed haec frequenter servis suis amara et doloribus plena Dominus facit, ne spem suam ponentes in temporalibus rebus futura bona non appetant. Quapropter optat propheta ut consoletur Dominus dolorem ejus, qui in delectatione sua quasi quodam (0297A)lectulo sauciatur. Addidit, universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Causam excolit quam superius dixit: quia providentia divina perficitur, ut servorum Dei mundana delectatio in angustiis doloribusque versetur; quatenus hic diversis calamitatibus afflicti, aeternae beatitudinis requiem consequantur; sicut factum est in Job, cui saeculi bona in infirmitate conversa sunt: sed inde felicior exstitit, quia se illi prosperitas mundana subtraxit. Quocirca talibus rebus rogat opem ferre Dominum, ne humana fragilitas duris laboribus pressa superetur.
Vers. 4. Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Cum tribulationes fidelium divino judicio fieri cognovisset, 140 exclamat pie trepidus propheta, ut et ipse misericordiam (0297B)Domini consequatur; quoniam qui se peccasse cognoverat, tentationibus tradi jure metuebat. Omne enim peccatum morbus est animarum, quo crescente salus interioris hominis dissipatur. Sensit aegritudinem suam qui clamavit ad medicum, sed intellectu erat sanus, dum se cognovit infirmum. Animam itaque suam sanari desiderat, remissione scilicet peccatorum; qua revera sanamur, cum strangulantia peccata laxantur.
Vers. 5. Inimici mei dixerunt mala mihi: quando morietur et periet nomen ejus? Hactenus propheta de beatorum afflictione locutus est, nunc secundo ingressu Dominus Salvator de sua passione dicturus est; ut cum famuli Dei diversis casibus affliguntur, non se a Deo credant esse derelictos, quando Christum (0297C)Dominum talia pertulisse cognoscunt, qui dixit: Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV, 20). Inimici vero dixerunt mala, quando falsa locuti sunt. Necesse enim erat ut impii mendacia cogitarent, qui diabolo auctore fremuerunt. Sequitur: quando morietur et periet nomen ejus? Verba sunt dementium Judaeorum; dicebant enim: Si dimiserimus eum, venient Romani et tollent nobis et locum et regnum (Joan. XI, 48); item Caiphas ait: Expedit ut unus homo moriatur pro omnibus, et non tota gens pereat (Ibid., 49). Periit enim nomen ejus. sed ab ipsis qui ei credere noluerunt.
Vers. 6. Et ingrediebantur ut viderent: vana locutum est cor eorum.
(0297D)Vers. 7. Congregaverunt iniquitatem sibi: et egrediebantur foras, et loquebantur. Tempus illud dominicae passionis exponit, quando Judas non ad venerandum Dominum, sed ad perdendum potius dolosus intrabat. Nam quod pluraliter dictum est, ingrediebantur, et illos significat qui ei manus injicere praesumpserunt. Vana vero locuti sunt Judaei, quando de illius morte crudeliter tractaverunt, qui omnium vita esse cognoscitur. Sequitur, congregaverunt iniquitatem sibi. Conventus ipsorum congregatio utique fuit peccantium, quando in uno facinore omnia scelera perpetrata sunt, dum rerum Dominum crucifigere decreverunt. Foras egressi sunt; quoniam intus stare non poterant, qui ab arcano fidei discrepabant. (0298A)Utrumque miserum, utrumque pestiferum: ingressi sunt ad facinus perpetrandum, deinde foras a veritatis finibus exierunt.
Vers. 8. Simul in unum susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Susurratio est oris parvissimus sonus sine aliqua vocis distinctione confusus: sermo tractus ab apibus, quarum vox prolata susurrus est. Quod inter illos evenit, qui in auribus suis murmurare invicem gestierunt. Consilia quippe sua detegere non praesumunt, qui scelerum societate conjuncti sunt. Addidit, omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi. Expressit insaniam furentium insipientiumque populorum. Solent enim pauci esse scelerum auctores. Hic omnes mala cogitasse dicti sunt; ut nemo sit minus nocens, (0298B)quos una facinoris damnat aequalitas. Quod autem dixit, mala mihi: si effectum quaeris sibi, si votum mihi. Justi siquidem poena non patientis, sed facientis invidia est.
Vers. 9. Verbum iniquum constituerunt adversum me: nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Verbum iniquum dicit, quando clamabant Pilato: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris (Joan. XIX, 12). Constituerunt, id est decreverunt, aut etiam definierunt; videlicet quando de Domino Salvatore sententialiter sunt locuti. Dormire est autem a sensibus carnis remissa mentis intentione requiescere, et iterum ad actus vitae nostrae reparato animi vigore remeare. Quod morti dominicae pulcherrime videtur aptatum, quia tanta celeritas resurrectionis fuit, ut (0298C)dormisse potius quam mortuus aestimetur: resurgens fortissimus, qui ut imbecillis occubuit. Et ne sibi haeretici diutius blandiantur, audiant illum qui dormit ipsum sibi adjicere ut resurgat; sicut et in Evangelio dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18).
Vers. 10. Etenim homo pacis meae in quo sperabam, qui edebat panes meos ampliavit adversum me supplantationem. Hominem pacis suae dicit discipulum Judam, qui illi pacem dedit, quando eum tradidit. Pacem siquidem dicimus, cum nos invicem osculamur. Nam si ad animae tranquillitatem referas, pax esse in illius corde non potuit, qui insidias blandiendo praeparavit. Addidit, in quo sperabam; id est (0298D)in quo sperare putabar. Nam quomodo habuit in homine pessimo sperare, qui illum potuit antequam nasceretur agnoscere? Nam ut intelligas fuisse praescitum, sic ipse Dominus dicit: Nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 60)? Sequitur, qui edebat panes meos: sive doctrinam meam audiebat, unde spiritualiter epulamur: sive quia manum misit cum ipso in paropside, quemadmodum Evangelii lingua declarat. Et merito dixit, ampliavit, quando ignorantibus quis esset ipse monstraverat. O discipulum surdum, o indocili corde durissimum! Quis enim eum a tanta pietate aliquid virtutis animo percepisse credat, qui tam crudelis exstitit parricida?
(0299A)Vers. 11. Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me: et retribuam illis. Exposita passione, ad tertium venit ingressum, in quo resurrectionis suae, per id quod homo est, fieri miracula deprecatur. Quid erigis aures, haeretice? Quid te putas aliquid invenisse, quod tuam possit excusare perfidiam? Si potestatem quaeris, audi quod in Evangelio dicit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Hic humanitas rogat, ibi divinitas pollicetur. Desine calumnias facere, utraque enim conveniunt in Domino Salvatore: quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Retribuam illis, dixit, non dolore vindictae, sed exspectatione patientiae. Nam hodieque sustinendo illos, magnam partem eorum clementiae suae operatione convertit.
(0299B)Vers. 12. In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Cognovisse se dicit in hoc dilectionem Patris, quia gloriosa est resurrectio secutura. Quoniam voluisti me, subaudi glorificare, exaltare. Possunt enim huic loco et haec verba quae dicta sunt, et his similia convenire. Addidit, quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Hoc erat quod dixit, quoniam voluisti me; scilicet quia inimicus supra eum non est gaudere permissus, quando illa quae disponebant, nullatenus impleverunt. 141 Ad hoc enim eum occidere voluerunt, sicut superius dictum est, ut nomen ejus penitus de terra abrogarent. Sed econtra vident Ecclesiam Christi toto orbe diffusam, nomenque ejus ubique celeberrimum esse cognoscunt; ut merito gaudere (0299C)non possint, quibus tam contraria provenerunt.
Vers. 13. Propter innocentiam autem meam suscepisti me, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Vere sancta innocentia, vere simplicitas, vere humilitas beata; ut tot mala passus, nulla se contentione defenderet. Placato animo ibat ad crucem, tranquilla mente moriturus. Omnia verba quae praedicta sunt per prophetas integerrima veritate complevit. Doluit casibus persequentium, et in cruce positus pro inimicis suis clementissimus exoravit; quoniam hoc et a fidelibus suis faciendum esse decreverat. Et merito dedit praeceptum, qui praemisit exemplum. Sequitur, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Hic jam beatitudo ipsius sanctae incarnationis exprimitur, qui moribundi corporis infirmitate deposita, (0299D)homo Deus ex duabus, et in duabus naturis distinctis atque perfectis permanet in gloria sempiterna: cujus nomen super omne nomen est, cujus potestas coelo terraeque imperat, cui Omne genu flectitur coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II, 10).
Vers. 14. Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat. Expositis quae ad passionem et resurrectionem Christi Domini pertinebant, pulchre secuta est laudativa conclusio; quia omni tempore benedici debet qui spem nostram gloria suae dispensationis implevit. Benedictum dicimus et hominem cui benedicitur; cui tamen si non benedicatur, benedictus non est; et quodammodo ista (0300A)benedictio ex alieno celebratur arbitrio. Deus autem benedictus est, etsi omnes taceant; quia ille omne bonum non tanquam extraneum suscipit, sed ab ipso progreditur. Nam quod dixit: A saeculo, praesentem mundum significat, ex quo administrari coepta sunt omnia. Et usque in saeculum, futurum vult intelligi, ubi jam omnia aeterna consistunt, nec aliqua temporis mutabilitate dilabuntur. Nam licet saeculum istud deficiat, Dei tamen benedictio incommutabilis perseverat. Addidit fiat, fiat. Hoc verbum geminatum instanter ab omnibus praedicat esse faciendum. Non enim sic intelligendum est, ut putetur fiat benedictus Dominus; tanquam si non laudetur benedictus non sit: sed hoc est, fiat, unde nos proficimus, dum jugiter ejus laudibus occupamur. Aliqui vero expositorum (0300B)pro istius verbi novitate, quod est hic et in septuagesimo primo, sive in octogesimo octavo, vel in centesimo quinto, in quinque libros psalterium dividendum esse putaverunt. Sed eis non esse consentiendum in praefatione nostra sufficienter ostensum est. In Actibus quippe apostolorum (Act. I, 20) unus liber legitur esse psalmorum.
Conclusio psalmi. Superiore psalmo, in prima parte Ecclesia sancta locuta est, et post Domini verba secuta sunt: ita et in hoc propheta praecursor est. In ipso quippe principio beatus David per eleemosynas sanctas morales nos docuit disciplinas. Secundo per passionem suam Dominus naturales semitas indicavit. Tertio resurrectionis (0300C)miraculo inspectiva nos claritate complevit, ut coelestis philosophiae veritas tribus partibus narrata constaret. Quod si diligenter inspexeris, et in reliquis psalmis positum frequenter invenies. Unde psalmi hujus suscepto beneficio magna exsultatione dicendum est: Benedictus Dominus Deus Israel, a saeculo, et usque in saeculum: fiat, fiat.
EXPOSITIO IN PSALMUM XLI. In finem, intellectus filiis Core psalmus David. Inter verba usitata filios Core noviter introducit, quae nomina cantorum sunt, non psalmigraphorum; sicut de Idithum in trigesimo octavo psalmo jam dictum est. Hi enim a David ad psalmodiam fuerant electi; sed propter significantiam nominum congruenter titulis videntur appositi; quod magno studio debemus (0300D)inquirere, ut nobis velut candidissimus nucleus exutus suo tegmine decenter appareat. Hebraice Core dicitur Calvaria: Calvariae vero locus est, ubi Dominum Salvatorem constat esse crucifixum. Quapropter filii Core merito dicuntur, qui tanquam gloriosissimum tropaeum coelestis Regis, id est signaculum crucis suscipere meruerunt. Et ideo psalmus hic omni convenit Christiano, qui amore Domini flamma Dominicae charitatis accenditur, sine qua totum abjectum est quidquid in humanis rebus putatur eximium. De qua re hic primus est psalmus, quem octogesimus tertius, et octogesimus quartus subsequuntur. Sed in his nominibus illud meminisse debemus quod beatus Hieronymus ait (In Expos. tituli (0301A)psal. LXXXIV), omne psalterium sagaci mente perlustrans. Nunquam invenio quod filii Core aliquid triste cantaverint: semper enim in psalmis eorum laeta sunt et jucunda; saecularibusque contemptis coelestia et aeterna desiderant, congruentes interpretationi nominis sui.
Divisio psalmi. Filius Core, quem diximus crucis honore signatum, prima professione psalmi hujus omne desiderium mentis suae ad Dominum dicit esse translatum. In secunda per quinquepartitum syllogismum loquitur animae suae, dicens eam in hoc saeculi salo non debere turbari, quia Deus est ipsius fixa deliberatione refugium.
Expositio psalmi. (0301B)Vers 1. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Hic figura est parabole, id est rerum genere dissimilium comparatio. Cervo enim homo noscitur assimilatus. Quod argumentum comparationis dicitur A minore ad majus. Sed non incassum fidelibus hoc animal comparatur; est enim primo innoxium, deinde velocissimum, tertio desiderio inardescente siticulosum. Serpentes naribus trahit, quas ut voraverit, veneno aestuante permotus ad fontem aquarum quanta potest velocitate festinat. Amat enim aqua dulci 142 purissimaque satiari. Hujus decora comparatio nostrum desiderium ardenter instigat; ut quando venena antiqui serpentis haurimus, et ejus facibus aestuamus, ad fontem divinae misericordiae illico festinemus; quatenus quod (0301C)peccati adversitate contahitur, dulcissimi haustus puritate vincatur. Nec vacat quod ad fontes aquarum, dixit, non ad aquas. Fons enim aquarum Christus est Dominus, unde omnia fluunt quaecunque reficiunt. Fluenta enim plerumque siccari possunt; fons autem aquarum semper irriguus est. Unde merito dictum est ad liquorem sacrae originis festinandum, ubi desiderium nostrum nunquam possit habere jejunium.
Vers. 2. Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Ut desiderium quod praemisit divinae charitatis fuisse cognosceres, animam suam dicit conspectum Domini sitienter appetere: quo ambitu imbecillis maxime inflammatur humanitas. Denique sic sequitur, quando veniam et apparebo ante faciem Dei? scilicet quia tunc nobis (0301D)manifestus apparebit, quando nos in judicio suo dignanter inspexerit. His igitur rebus edocti, advertimus animam habere sitim suam, cum desiderio coelesti commota divinos fluvios expetit, qui irrigua semper ubertate funduntur: aquae copiosissimae salutares, quae non solum sitim retemperant animarum, sed etiam omnem indigentiam imbecillitatis excludunt. Haec sitis in hoc saeculo beatis pectoribus semper exaestuat, nec aliquo fine contenta requiescit: quia ei in futura beatitudine datur invenire quod appetit; sicut Dominus in Evangelio dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Quando autem, cum pondere pronuntiandum est; ut gravis ei videatur esse dilatio.
(0302A)Vers. 3. Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Audiant hoc qui Domino flere non appetunt, juges lacrymas non inediam, sed satietatem potius intulisse. Nec immerito, quia fletus ille cibus est animarum, corroboratio sensuum, absolutio peccatorum, refectio mentium, lavacra culparum. Sed per has juges lacrymas significat afflictionibus erudiri posse populum Christianum. Diem, prosperitatem debemus accipere: noctem vero tristitiam. Per haec enim duo, omne tempus vitae hominis indicatur.
Vers. 4. Dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Causam reddit filius Core, quare juges lacrymas fudit. Hoc enim dicebatur assidue persecutionis tempore Christianis: Non est qui vos vindicet, sustinete profecto quae volumus, quae jubemus. Quis in (0302B)ista afflictione non fleret, habere conscientiam rectam, et pravorum subjacere conviciis: quando ultra omnes dolores est, illum insultantem cernere, quem cognoscis conscientiae pravitate sordere? Et respice convenientiam rerum: quoniam sicut lacrymas suas assiduas designavit, ita et imputationes fuisse continuas dicit; ut omnia sibi concordent, quae sacris lectionibus continentur.
Vers. 5. Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam ingrediebar in locum tabernaculi. Id est, dum haec quae mihi imputabantur delicta cogitarem, animam meam quasi ex pleno conceptaculo in lacrymas subita inundatione profudi, rogans Deum, ne diutius tali increpatione torquerer. Animam vero suam in se quodammodo fundit, qui pleno desiderio (0302C)concitatus Deo se sincera supplicatione prostraverit. Et nota quod omnis effusio motu facto ad vicina loca progreditur. Anima vero in se funditur, quoties compunctionis instinctu in semetipsam revertitur. Sequitur etiam cur in se effuderit animam suam; scilicet, quoniam ingrediebatur in locum tabernaculi; hoc est in Ecclesiam praesentem. Ibi enim dum ingrederetur amplius plorabat, amplius gemebat adhuc differri illam Jerusalem, quam sanctis suis Dominus repromisit. Necesse est enim vivacius desiderare quod exspectatur, quando ejus quaedam similitudo conspicitur.
Vers. 6. Admirabilis usque ad domum Dei: in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Hic reddendum est, quod in superiore versu dixit, in locum (0302D)tabernaculi. Ingrediebatur enim admirabile tabernaculum, qui tam iniquis imputationibus cedere nesciebat. Dicebatur enim illi: Ubi est Deus tuus? Sed ille Deum tantopere desiderabat, quanto in eum insultatio nefanda surrexerat. De isto vero tabernaculo usque ad illam futuri saeculi domum Dei pius incola festinabat, ne mundi hujus desideria sancto viro viderentur accepta. Sed quomodo illuc ire sanctissimus ambiebat? In voce scilicet exsultationis et confessionis. Exsultatio ad psalmodiam respicit, confessio ad peccata deploranda: quae duo juncta perfectum utique efficiunt Christianum. Sequitur, sonus epulantis. Definitio brevis quid sit exsultatio et confessio, id est sonus epulantis: quia sonus ipse animam pascit, et epulas illi (0303A)suavi delectatione concedit. Quid enim dulcius, quidve salubrius quam Deum laudare, et reum se semper arguere? Finita est pars quae sitim habendam dicit in Domino: sed rursus in sequenti parte per magnas subtilesque argumentationes hoc iterat: ne per tristitiam mentis cessare videretur a desiderio, quod probabili ardore conceperat.
Vers. 7. Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino [ed., Deo ]. Hos versus paulo sollicitius audiamus; quia nisi subtilius tractentur, obscuri sunt. Post illas imputationes quas audiverat: Ubi est Deus tuus? post effusionem animae suae quam nimia tribulatione peregerat, venit filius Core ad secundam partem, qui per quinquepartiti syllogismi veracissimam probationem usque ad finem (0303B)psalmi loquitur ad animam suam, dicens: Quare, anima mea, inimicorum saevis imputationibus sauciata, praegravaris? Quare me tua afflictione conturbas? Necesse est enim ut illa tristis ac moesta infirmitas humana turbetur. Sequitur adversum haec salutare remedium: Spera in Domino: quia spes ejus omnia commutat in melius, et ad aeternum gaudium perducit quos saeculi istius tristitia inflicta concluserit; sicut scriptum est: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Nec novum videatur quod ad animam suam persona loquitur introducta; nam et alibi legitur: Benedic, anima mea, Domino (Psal. CII, 1); et alibi: Lauda, anima mea, Dominum (Psal. CXLV, 1); et in quadragesimo secundo psalmo idem repetit: Quare tristis es, anima mea (Psal. XLII, 5)?
(0303C)Vers. 8. Quoniam confitebor illi, salutare vultus mei. Ne forsitan anima diceret: Quemadmodum possum 143 sperare in Domino, dum tua mihi imbecillitas frequenter obsistat? Dicit Filius crucis: Spera in Domino, quoniam ego illi confitebor; id est de peccatis meis poenitentiam gero, ut tuam devotionem impedire non possim. Sequitur etiam cui confitebor; id est qui est salutare vultus mei. Salus enim vultus nostri Christus est Dominus, qui in forma servi qua sumus, absque peccato venire dignatus est; sicut Jeremias propheta dicit: Spiritus vultus nostri Christus Dominus comprehensus est, sub cujus velamento vivimus inter gentes (Thren. IV, 20).
Vers. 9. Deus meus, a me ipso anima mea turbata est: propterea memor ero tui, Domine, de terra Jordanis. (0303D)Iste qui consilium dabat animae, qui mentem suam rationabiliter corrigebat, ad conditionem humanitatis reversus confitetur dicens, animam suam a se potius esse turbatam. Revera, quia nisi hoc vitia carnis facerent, in sua tranquillitate mentis puritas permaneret. Hanc autem ratiocinationem nimis competenter arbitror introductam, ut homo evidenter agnosceret ex qua diversitate constaret. Sed filius iste crucis quem praefatus est titulus, ostendit remedium quo possit unusquisque animae suae conturbationes evadere, dicens, Propterea memor ero tui, Domine, de terra Jordanis. Propterea, id est propter conturbationes istas quibus anima mea vehementer affligitur. Memor ero tui, Domine; quasi diceret, ad (0304A)te summa velocitate festino, ubi pervenisse remedium est, et carnalium malorum competens probatur exclusio. Dicit etiam unde memor erit, de terra scilicet Jordanis, hoc est de loco in quo prius Dominus baptismatis beneficia consecravit. Nam et nomen ipsum Jordanis fluminis interpretatur descensio eorum. Descendit enim in altitudinem fontium qui se illo munere sacramenti desiderat innovare. Nam hodieque de baptizato sic dicimus: Descendit in fontem. Sive descensio ista humilitatem significat, quam baptizatum necesse est habere, qui Domini nostri sequitur instituta. Quapropter harum rerum dum memores sumus, supervenientium malorum nulla confusione turbamur.
Et Hermoniim a monte modico. Hermoniim parvus (0304B)mons juxta Jordanem est positus, sicut Deuteronomii lectione cognoscitur: Accepimus, inquit, in tempore illo terram de manibus duorum regum Amorrhaeorum, qui erant secus Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon (Deut. IV, 47, 48). Sed videamus quid nobis significantia etiam hujus nominis tradere videatur. Hermoniim dicitur anathema, quod dicit homo diabolo, quando ad Deum venerit. Et bene dixit, a monte modico: quia non ex altitudine superbiae Deus quaeritur, sed memoria ejus in humilitatibus modicis invenitur. Quapropter dum perceptum baptismum, dum humilitatem memoriae recondimus, susceptae fidei regulas, donante Domino, salutariter obtinemus.
Vers. 10. Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum (0304C)tuarum.
Vers. 11. Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt. Jordanis, Hermoniim, abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum, figuram fecerunt sardismos, quae linguarum semper permixtione formatur. Nam Jordanis et Hermoniim Hebraea sunt nomina; abyssus abyssum et cataractae, Graecum est; invocat, in voce, Latinum esse manifestum est. Sic ista figura in hoc loco commixtione linguarum pulchre composita est. Duabus enim abyssis duo Testamenta significat, id est Novum et Vetus, quae se utraque mutua attestatione confirmant: quando Vetus Novum praedicit, Novum autem commemorat Testamenti Veteris lectiones. Sic fit ut utraque se invocent, quando ad alterutrum de sua confirmatione testantur. Sic et (0304D)alibi Psalmista dicit: Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Profunda sunt enim Testamenta Domini, quia in sinu sapientiae ipsius alta veritate consistunt. In voce autem cataractarum tuarum, prophetas et apostolos dicit: quoniam sicut aquarum multitudo per cataractas evomitur, ita et de ore ipsorum Domini fluenta manaverunt. Excelsa vero et fluctus ad Scripturas sanctas competenter aptamus. Ipsae sunt enim quas superius abyssos vocavit, ubi et parabolarum quidam fluctus alludit, et altitudo sensuum pia perscrutatione grandescit. Haec ergo supra se dicit transiisse justus, quia in eorum notitia avidus se perscrutator immerserat.
Vers. 12. In die mandavit Dominus misericordiam (0305A)uam, et nocte declaravit: Apud me oratio Deo vitae neae. Diem, otiosum tempus accipiamus, in quo Domini praecepta discuntur. Nam lex ejus in spatio tranquillitatis ebibitur; tunc enim vacat discere, quando non est quod debeat impedire. Sequitur, et nocte declaravit; illud utique quod discitur in quiete, in tribulatione declaratur. Prius enim otioso tempore legis verba discuntur: sed eorum fructus in afflictione monstratur; sicut legitur: Speciosa misericordia Domini in tempore tribulationis (Eccl. XXXV, 26); ita fit ut nocte declaretur, quod in die discitur. Addidit, Apud me oratio Deo vitae meae; ac si diceret, intra me est sacrificium quod offeram Deo. Quod est istud sacrificium? Oratio utique quam Deus non spernit, quam supra victimas eligit: cum tamen devotione (0305B)purae mentis offertur. Sed iste Dominus Deus est vitae nostrae; quia dum peccatis nostris facientibus morimur, ejus clementiae remissione salvamur.
Vers. 13. Dicam Deo: Susceptor meus es: Quare me oblitus es? quare me repulisti? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Filius Core supra dixerat: Apud me oratio Deo vitae meae: nunc ipsam orationem, quam superius praemisit, profitetur se Domino esse dicturum: id est, cum me gratia divina baptismatis susceperis, tuis beneficiis in illa patria collocandum, quare me tunc pateris diversis calamitatibus diabolica fraude vexari? Senserat enim vir sanctissimus quanta illius quietis dulcedo futura sit, et mundi istius itinera confragosa vehementer horrebat. Dicit etiam more humano, Quare me oblitus es? (0305C)Quia differebatur adhuc illa promissio, quam in futura patria sanctis suis Dominus pollicetur. Quare me repulisti? Quoniam ad illam quietem adhuc pervenire non poterat, quam ferventius appetebat. Et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Utique contristamur quando flagella in hoc mundo suscipimus, quando inimici fraudulenta subreptione tentamur, quando carnis vitia invicto ac repugnante animo sustinemus. Haec figura dicitur erotema, quando sub interrogatione crebra aliquid exaggeramus dolentes.
Vers. 14. Dum confringuntur omnia ossa mea, exprobraverunt 144 mihi qui tribulant me. Ossa ad firmitatem mentis saepe diximus pertinere. Ergo dum patientiae nostrae virtus affligitur, quasi ossa franguntur. (0305D)Hoc irrident videntes inimici, et velut probrosum aliquem abominantur, cui nullam felicitatem mundi istius arridere cognoscunt.
Vers. 15. Dum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Haec est illa exprobratio per quam quodam malleo ossa patientiae frangebantur. Hoc enim habent in consuetudine persecutores et irrisores afflictis dicere Christianis: Ubi est Deus tuus? Vindicet te si potest. Quoties hoc martyres audierunt? Quoties confessores qui tormentis variis cedere nequiverunt? Nam vox ista celeberrima est, quando illis assidue dicitur, qui pro Christo nomine patiuntur.
Vers. 16. Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?
(0306A)Vers. 17. Spera in Domino, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. Quaerendum est quid significet repetitio ista verborum: quoniam in his litteris nihil superfluum, nihil constat esse confusum. Videtur autem mihi quinquepartitum syllogismum forsitan hic reperiri, quem Cicero oratoribus aestimat applicandum; ut evidenter appareat imitatores eos fuisse, non auctores talium regularum. Nunc istius argumentationis distincte membra reddamus. Propositio est enim: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Domino: quoniam confitebor illi, salutare vultus mei. Probatio propositionis quatuor versibus qui sequuntur, procul dubio continetur adjuncta. Deinde provenit assumptio: Dicam Deo, susceptor meus es: quare me (0306B)oblitus es? quare me repulisti: et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Sequitur duobus aliis versibus probatio assumptionis. Infertur postremo sub repetitione primi versus, propositi syllogismi decora conclusio: Quare tristis es, anima mea? etc. Quae repetitio in lege quinquepartiti syllogismi celeberrima etiam nunc habetur. Nec moveat quod in propositione duobus versibus haec sententia videtur extensa: hic autem sub uno versu constat esse constrictam; decuit enim ut in fine colligeretur, quod supra latius videtur esse propositum.
Conclusio psalmi. Filius iste crucis in principio psalmi insigne volens ostendere desiderium suum, exquisito se comparavit exemplo; ut singulariter crederetur diligere, qui cognoscebatur (0306C)tam ingenti voto Dominum concupisse. Sed quoniam humano usu bono proposito malis semper moribus obviatur; dum mens iniqua, quem per blandimenta decipere non potest, subdolis increpationibus molitur evertere, crebris insultationibus commotum se ad continuas lacrymas dicit. Et ne tristitia saeculi ejus animum occuparet, aut in desperationis discrimina perveniret, ad animam suam consolatoria verba facit; ut perturbationem hujus saeculi fidelibus inimicam a se depelleret, ne eum desperationis taedia possiderent. Scriptum est quippe: Tristitia enim quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur (II Cor. VII, 10). Quapropter merito a se illud conatus est expellere, unde sibi perpetuum exitium (0306D)noverat imminere. Et ideo hodieque hunc psalmum boni desiderii suasorem atque institutorem baptizandis congrue decantat Ecclesia; quatenus a tristitia hujus mundi alienati, ad Dominum tota mentis puritate festinent [ed., suspirent]. Praesta, bone Rex, ut (quoniam non est unus modus misericordiae tuae) sicut illos per aquam sanctae regenerationis abluis, ita et nos dono clementiae tuae a peccatorum faece purifices.
EXPOSITIO IN PSALMUM XLII. Psalmus David. Quamvis alii tituli multa, alii tituli multa, alii contineant pauciora; omnes tamen ad supernae considerationis munera (0307A)perducuntur; ut ipsa varietas nec fastidium faciat, nec quae sunt necessaria commonere desistat. Psalmus ergo (sicut saepe dictum est) significat melos coelestium verborum, quod desursum nobis resonare sentitur; sicut hic dicturus est: Discerne causam meam de gente non sancta, etc. David autem fortissimum et desiderabilem nobis indicat Christum, ad quem ex persona fidelissimi Christiani psalmus iste dirigitur, dum mens et intentio ejus ad ipsum desideranter aptatur. Nam sicut ille superior psalmus docet omnia contemni, quatenus desiderium Domini singulariter appetatur; ita hic praemonet, ne mundana possimus tribulatione confundi, sed in atriis Domini dicit esse gaudendum: aegritudinibus nostris valde necessariam probans, quam toties nobis pius (0307B)medicus ingerit potionem.
Divisio psalmi. Psalmum istum unusquisque fidelium sibi competenter aptabit, qui in primo capite Dominum deprecatur, ut in adventu novissimo, quo judicaturus est mundum, ab infidelium consortio liberetur. Secundo introiturum se ad Domini altare confidit, ubi tantummodo beatis accessus est; et ideo in molestiis hujus mundi animam dicit non esse turbandam, quae jam spe superni muneris gloriatur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Dum vir fidelis hujus saeculi iniquitatibus angeretur, et cum incredulis populis adhuc (0307C)esset habitatione permixtus, subito erupit in vocem; ut in judicio Domini causa ejus sequestraretur ab impiis, quando agnos ponet ad dexteram, haedos autem constituet ad sinistram. Non enim petit peccata sua discuti, sed ab iniquorum consortio liberari. Esset enim periculosum dicere: Judica me, nisi ad didisset, et discerne causam meam, id est divide permixtionem meam, quam in saeculo isto sustineo, et aliquando segregatum me ab impiis, in populi tui electione constitue. Addidit, de gente non sancta, hoc est de perversis ac male viventibus. Revera sancta conscientia, quando nec in altero contueri poterat, quae divinis 145 praeceptis probabantur adversa.
Vers. 2. Ab homine iniquo et doloso eripe me. Bonum (0307D)quidem desiderium, sed adhuc non habet tempus. Hoc enim quod modo a sancto isto quaeritur, in futuro judicio a fidelibus invenitur. Sed talia et hic desiderant qui pacifici esse noscuntur; ut ab inquietis moribus cupiant dividi, ne possint aliqua pravitate vitiari. Ipse est enim iniquus et dolosus, de quo superius dixit: De gente non sancta. Iniquus est enim qui mala facit apertius, dolosus qui occulta machinatione grassatur: ut sunt omnes qui a mandatis Domini probantur alieni.
Vers. 3. Quia tu es, Deus meus, et fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Frequenter ratio causam praecedit, saepe iterum juncta subsequitur: hic autem proposita (0308A)clamat in capite. Nam cum sit ejus fortitudo Deus, miratur quare ab adventu Domini, in quo judicaturus est mundum, adhuc videatur repelli, quem propter mundi quas patiebatur angustias, magno desiderio sustinebat. Fortitudo est enim considerata periculorum perpessio, et laborum indefecta probatio. Sciebat enim vir sanctissimus ulterius se contristari non posse, si ad aeternam futuri saeculi requiem perveniret. Mos enim desiderantium est ab illa re se putare depulsos, ad quam venire velociter non sinuntur. Ejus quoque rei explanatio decora subsequitur: Et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Utique in hoc saeculo contristati incedunt sancti, quando inimicorum flagella saevissima patiuntur. Nam cum ille dies judicationis advenerit, talia minime (0308B)sustinebunt; quia inimicus cum suis sequacibus absolute damnabitur. Quapropter vir sanctus desideranter expetebat tempora illa, in quibus sibi beatitudinem noverat conferendam.
Vers. 4. Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernaculum tuum. Hic reddit causam tristitiae submovendae; ut Pater mittat Filium ad judicandum, qui est lux et veritas; ipse enim de se dixit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12); et alibi: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Haec enim cum venerit, quae est Christus Dominus, a sanctis ejus omnis moeror confusionis abscedit, quando aeternae beatitudinis gloriam consequuntur. Iste ergo fidelis quem superius diximus loqui, deductum et adductum (0308C)se dicit in montem sanctum; hoc est ad firmam credulitatem Domini Salvatoris: ejus gloriae cuncta praebens, non aliquid suis viribus applicando. Quod autem adjecit, et in tabernaculum tuum, Ecclesiam catholicam significat in mundi istius certamine constitutam, quae adhuc inimici varia fatigatione vexatur. Sed audivimus tabernaculum, adversarii caveamus insidias; quoniam dum in tabernaculis sit Ecclesia, nos nequaquam possumus otia possidere secura. Quod tabernaculum Exodi textus sic evidenti relatione depingit (Exod. XXVI, 1); ut non solum auribus, sed pene ipsis aspectibus offeratur.
Vers. 5. Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam: confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Venit ad secundum caput; sed (0308D)dum et hic Ecclesia altare habeat, non frustra dicit post tabernaculum positum: Introibo ad altare Dei. Est enim quoddam sublime altare, nobisque nunc invisibile, ubi soli justi probantur accedere. Nam inter alia membra tabernaculi, quae famulo suo Moysi Dominus praecepit efficere, hoc quoque evidenter ostendit dicens: Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte ostensum est (Exod. XXV, 40). Hic enim altare Ecclesiae indiscreta turba circumspicit; ad illud autem ad quod se in futuro dicit intrare, soli possunt Deo placiti pervenire. Altare enim dictum est, quasi altae arae, vel alta res. Sequitur, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Juventutem hic pro novitate vitae ponit propter Dominum Salvatorem, (0309A)qui omnia reparans de vetustate defecta, credentibus juventutis reddidit validissimam firmitatem. Ecce ille contristatus cladibus mundi de bono intellectu fecit gaudium sibi. In cithara vero confitetur, qui mundi hujus adversa sustinens a laude Domini non recedit.
Vers. 6. Quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me?
Vers. 7. Spera in Deum [ed., Deo], quoniam confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. Meminerimus hos versus et in psalmo superiore conscriptos, ubi quinquepartitum esse diximus syllogismum. Sed considerandum est quod istam tristitiam saeculi fugiendam et frequenter admonet, et vehementissime persuadet; nec immerito quoniam bonis rebus (0309B)semper adversa est. Per hanc enim patientiae robur frangitur, per hanc charitatis lumen exstinguitur, per hanc spei nostrae desiderium virtusque mollescit; et omnis vita confunditur, ubi haec iniquitas maligna grassatur. Illa vero tristitia vitalis, bonarum mentium pax, juge gaudium, beatorum votis est maximis expetenda; de qua dicit Apostolus: Fratres, gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam: contristati enim estis secundum Deum (II Cor. VII, 9). Unum quidem nomen, sed rerum diversa conditio; nam sicut illa nutrit ad mortem, sic ista dirigit ad perpetuam sospitatem.
Conclusio psalmi. In superioribus psalmis propter perfectorum animos ad virtutis culmen erigendos multas legimus (0309C)introductas esse personas, modo Ecclesiam, modo poenitentem, modo prophetam, modo Idithum, modo filios Core, magna patientiae virtute proloquentes: nunc autem sermo mediocris ac lenior adhibetur, qui ad devotum pertineat Christianum; ut nemo vel imbecillis de sua mediocritate diffidat, quando unusquisque reperit ad quod per Dei gratiam prona mente festinet. Nam et isti desideranti ad atria Domini pervenire, quadragesimus secundus calculus competenter aptatus est. Tali enim numero mansiones illae in eremo sacratae sunt Hebraeorum. Quadragesima etiam secunda generatione ab Abraham Dominus Salvator advenit, et mundum sua visitatione salvavit; ut merito et iste fidelis ad regnum Domini perventurus credatur, qui pristino illi numero sociatus esse cognoscitur. (0309D)Omnes ergo hic virtutes, omnes delectationes invenit anima fidelis; ut consolari se ac recreare per Dei gratiam possit, quisquis igniculum illum divinae charitatis acceperit.
EXPOSITIO IN PSALMUM XLIII. In finem, pro filiis Core ad intellectum psalmus David. 146 Proxime in quadragesimo primo psalmo quid significent filii Core sufficienter edictum est. Nunc autem ad intellectum novo quidem ordine, sed non otiose videtur adjectum; ideo ut commemoraret hunc psalmum diligentius inquirendum. Audituri sumus martyres, sive confessores, id est filios crucis (0310A)edicere, dum patres nostri sine aliqua difficultate inimicos suos habuerunt (Deo praestante) subjectos, se per gravissimas martyrii poenas divino munere conquisisse victorias. Sed hic opus est altior intellectus, ut facta Domini ad gloriosa consilia referamus. Primo enim maris Rubri miracula, et diversarum gentium inelaboratae victoriae contigerunt; ut tam insigne miraculum ad credulitatem divinae potentiae rudes populos invitaret. Deinde illis terra Chanaan promissa est, qui erant utique sub lege. Nunc autem crescente fide martyribus prosperitas mundana subtracta est: ne venturi saeculi bona tepidius imbecillitas humana perquireret. Istis enim coelestia regna promissa sunt, qui sub gratia esse noscuntur. Quapropter iste intellectus quaerendus est, ista gratia (0310B)contuenda; quoniam quae nunc fiunt ab Auctore rerum pro salute cunctorum, occultis plerumque motibus [ed., modis] ordinantur.
Divisio psalmi Sive martyrum, sive confessorum verba suscipias, considera psalmum mirabili constructione formatum. In prima parte dicunt audiisse patres suos, Domini favore collato, per innumeras gentes visualiter egisse victorias; se autem profitentur in Domini judicatione venturam de inimicis suis competenter videre vindictam: ubi non arcu, aut gladio inimicus vincitur, sed sola Domini disceptatione superatur. Sic distincte genera beneficiorum utraque referuntur, quae servis suis Dominus praestare dignatur. Secundo loco diversarum necessitatum, quae in isto saeculo patiuntur, (0310C)tormenta dinumerant; nec tamen se mandata divina profitentur oblitos, quominus in virtute patientiae perseverent. Tertio precantur auxilium, ut hic graviter afflictis resurrectionis tempore debeat subveniri.
Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis. Primo posuit, Deus, quod initium aut laetus homo facit, aut afflictione nimia sauciatus. Sed quae dicturi erant, ne putarentur ambigua, audiisse se propriis auribus dicunt, ut major fides rei potuisset acquiri. Et considera quia non juvenes neque adolescentes sibi dicunt retulisse quae (0310D)facta sunt; sed patres qui consideratione sui nominis affectum poterant habere veritatis [ed., pietatis]. Subjunctum est, nostri, qui suis omnino certissima dicere potuissent. Annuntiaverunt nobis: id est retulerunt beneficia quae suis posteris ad laudem Domini voluerunt esse manifesta. Sed licet Dei quotidiana sit opera mundum suis beneficiis continere, ut omnia constituta lege decurrant; tamen tunc dicimus eum operatum, quando aliquod signum novitatis ostenderit. Patres ergo suos retulisse testantur opus, quod operatus est Deus in diebus eorum; hoc est in diebus antiquis, quando Israeliticum populum illaesum per maris Rubri fluenta traduxit, et hostium suorum sine labore proprio fecit esse victores. Hoc (0311A)argumentum dicitur A dictis factisque majorum, quando testimonii pondus gravissima patrum auctoritate firmatur.
Vers. 2. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos: afflixisti populos, et repulisti eos. Hinc enumeratio decora procedit, quanta Israelitico populo virtus divina praestiterit; ut beneficia Domini et in prosperis rebus, et in adversis quae dicturus est manifestius elucescant. Per manum (sicut saepe dictum est) significatur potestas; quia per tropologiam manu Domini gentes referuntur afflictae, per quam nos maxime solemus operari. Exeuntibus enim Amorrhaeis, vel caeteris de propriis terris, Hebraei in eorum sedibus leguntur esse plantati. Plantati plane, qui processu dierum munere Domini crementis jugibus (0311B)augebantur. Afflixit autem populos adversarios, cum sacerdotum tubis canentibus muri Jericho confragosae vocis sonitu corruerunt (Jos. VI, 20); quos de civitate constat expulsos, quando tantis miraculis obsistere nequiverunt.
Vers. 3. Non enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos. Ne putarent Hebraei triumphatores suis se viribus exstitisse, profitentur illos non in suo gladio fuisse victores, nec terram gentium sibi propria fortitudine vindicasse. Brachium pro robore dicitur, quoniam ipso dimicante pugnatur. Sed istud brachium non eos ab inimicis liberare praevaluit, quos specialiter virtus divina salvavit. Sic dum Hebraeorum actus exponuntur, humano generi proficua doctrina praestatur.
(0311C)Vers. 4. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuit tibi in illis. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, communiter reddendum est, salvavit eos. Dextera enim significat prosperam partem, brachium fortitudinem, illuminatio consilium, quae Dominus praeliantibus confert, quando victoriam donare dignatur. Sed ne diceretur: Patres vestri suo merito placuerunt, ideo sunt tanta a Domino consecuti; intulit non meritis datum, sed quia ita Deo sit placitum, cujus est gratuitum omne quod praestat. Complacuit etiam in illis, quando de toto mundo sola gens electa est, de qua Salvator Dominus adveniret.
Vers. 5. Tu es ipse Rex meus et Deus meus, qui mandas salutem Jacob. Cum dixissent filii Core, hoc (0311D)est populus beatorum: Tu es ipse Rex meus, id est Dominus et Salvator, cui nomen regis manifestum est convenire; Addidit, et Deus meus; ne dubitares Dominum Jesum Christum qui et patri nostro Jacob salutem propitius transmisit, quando eum fecit cum angelo gloriosa concertatione luctari. Mandavit enim illi salutem, quando audivit per angelum: Jam non diceris Jacob, sed Israel (Gen. XXXII, 28). Nam quodlibet illud nostrae voluntatis 147 arbitrium, non per nos, sed per aliam consuevimus mandare personam.
Vers. 6. In te inimicos nostros ventilabimus; et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Venerunt martyres ad illud genus liberationis eximium, quod (0312A)judicii tempore constat fidelibus concedendum. Nam qui nimia fuerant afflictione confecti, resumunt animum, et futuris se prosperis consolantur dicentes: In te inimicos nostros ventilabimus. Inimici ventilandi sunt divino judicio, quando aream suam ventilabro disceptationis Salvator noster excutiens, paleas sequestrat a frugibus. Sequitur, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Tunc contemnuntur insurgentes, id est spiritus immundi, quando laedere non valebunt. Modo enim illi despiciunt quos postea justi spernendos esse judicabunt. Illud enim quod manus Domini gentes dispersit, quod Hebraeos in sedibus eorum plantavit, quod eis donavit inimicos sine aliquo labore superare, ad istud pertinet tempus. Hoc autem quod ventilandi sunt inimici, quod (0312B)hostis contemnendus antiquus, pertinet ad judicium futurum, ubi talis est victoria facienda, ut omnia probentur subruisse certamina.
Vers. 7. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Fide et humilitate consueta dicit multitudo sanctorum in armis se non speraturam esse terrenis. Arcus enim est praesidium bellatoris, in quo mens humana confidit. Praeliatores autem mundani plus de gladio praesumunt. Sagitta enim plerumque incassum mittitur; ensis vero certissimae mortis operatur effectum. Quapropter nec ipsum sibi auxilium ferre dicit, quod in bello credunt homines ad praesidium plus valere.
Vers. 8. Liberasti enim nos ex [mss. A., B., F., de ] affligentibus nos: et eos qui nos oderunt confudisti. (0312C)Confidentia fidei futura pro praeteritis dicunt, quoniam apud eos non est dubium, quod absolute norunt esse venturum. Liberandos ergo se dicunt in secundo adventu Domini a persecutione spirituum pessimorum, qui eos hic multiplicibus insidiis affligere non desistunt. Tunc enim plane liberandi sunt, quando ab eorum potestate tollentur, ut ulterius eis non liceat de innocentium fatigatione gaudere; quod in isto certe saeculo generaliter non potest provenire. Confunduntur etiam qui beatos oderunt; quando illi aeterna ultione damnantur, justos autem coelorum regna recipiunt.
Vers. 9. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. Qui dicunt, laudabimur, in futuro se profitentur esse praedicandos; sed sine (0312D)arrogantia designant gloriam suam, qui se in Deo testantur esse laudandos. Tota die perpetuum tempus ostendit, quod non habet noctem, quod in illa aeternitate proveniet, ubi juge praeconium cognoscitur esse beatorum. Sed ne crederes otiosos futuros, qui se in Deo dixerunt esse laudandos, profitentur se quoque praeconia Domini jugiter personare: quoniam ipsa est beatitudo justorum Dominum laudare perpetue; satietas quae nunquam novit habere fastidium; fames quae de abstinentia matre non nascitur; aviditas quae de jejunio non creatur.
Vers. 10. Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris. Post illam futuri saeculi inenarrabilem retributionem, venerunt (0313A)pii martyres ad secundam partem, dicentes per hos octo versus inferiores quas afflictiones praesenti tempore sustinebant, et nunquam a Domini veneratione ullatenus discedebant. Quae figura dicitur emphasis, id est exaggeratio, quando rem aliquam multis in unum collectis doloribus allegamus, ut benevolentiam judicis enumeratis calamitatibus impetremus. Dicendo enim: Nunc autem, significant se de futuris temporibus paulo ante dixisse. Et intuere quam mirabili ordine cuncta decurrant. Repulisti significat dilationem quam sanctis provenire non dubium est: quia non hic, sed in futuro illis perfecta beatitudo promittitur. Confudisti illam dicit gloriosam confusionem quam martyres subeunt, cum injuriis affliguntur, fustibus verberantur, et velut (0313B)criminibus obnoxii morti non desinunt mancipari. De talibus quoque dicit Apostolus: Quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI, 38). Sed respice quod in isto saeculo martyres inter iniquos homines confunduntur, impii autem apud verum Judicem aeterni opprobrii pondera sustinebunt. Sed ista confusio perducet ad gloriam: illa vero ad exitia sempiterna. Nunc autem Deus non egreditur in virtutibus martyrum, quando eos tribulationibus subdit, et diversis passionibus tradit. Tunc enim egrediebatur in virtutibus Hebraeorum, quando sine labore prostrati sunt, qui se contra electum populum erigere tentaverunt. Quod ad consolationem sancti populi pertinere non dubium est; ne quis patres suos felicissimos graviter ferret, cum ipse Domini permissionibus affligatur.
Vers. 11. Avertisti nos retrorsum prae inimicis nostris: (0313C)et qui nos oderunt diripiebant sibi. Aversos se in hoc mundo ante inimicos suos esse testantur, qui insequentium discrimina vitaverunt. Averti est enim hostem carnalem fugere; sicut praeceptum est: Si vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Sequitur: Et qui nos oderunt diripiebant sibi. Hoc solet fugatis emergere, ut in direptionem praedamque cadant, qui hostibus minime resistere potuerunt.
Vers. 12. Dedisti nos tanquam oves ad escam [ed. escarum]: et in gentibus dispersisti nos. Cum dicunt: Dedisti, significant omnia divina potestate distribui. Ferunt enim traditos se gentibus tanquam lupis, qui molle pecus devorare consuerunt. Esca enim luporum (0313D)est ovium mansueta simplicitas; quae martyribus merito comparatur, qui a persecutoribus suis occidi sine concertationibus acquiescunt. Sequitur, et in gentibus dispersisti nos. Diversos significant fideles, quos modo martyrum deflet pietas, qui gentibus traditi, libertatem suam cum patrimoniis perdiderunt. Quod variis temporibus de Christianis populis divina dispensatione perfectum est; ut per tribulationum temporalia mala, gloriosae beatitudinis bona consequantur aeterna.
Vers. 13. Vendidisti populum tuum sine pretio: et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Hoc non debemus accipere sub increpatione dictum, sed mystica, ut solet, allusione prolatum. Pretium enim videtur (0314A)accipere Deus, cum bene meritis populis subjugat infideles. Tradit enim irreligiosos, ut acquirat devotissimos. Tunc 148 autem quasi sine pretio vendit Deus, quando alienigenis affligendum tradit populum Christianum. Quod fit frequenter occulto judicio aut ad probationis meritum, aut ad correctionis effectum. Et nota hoc genus locutionis inter propria divinae Scripturae connumerari; ut dicatur venditum, ubi non constat pretium datum. Addidit, et non fuit multitudo in commutationibus eorum. Homines qui commutant, traditae rei paria consequuntur; hic autem Deo nulla multitudo pretii in tantae rei compensatione provenit, quando Christiani sunt traditi, dum persecutores eorum Domino non probentur accepti. Quomodo enim vero Deo poterant esse grati, profanis (0314B)superstitionibus involuti?
Vers. 14. Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris, derisum et contemptum his qui in circuitu nostro sunt. Enumerant quanta fuerant afflictione perculsi; ut inter aerumnas multiplices devotionis qualitas augeretur. Gravis enim est afflictio quam patimur a vicinis, quia non transitorie dicitur, quod a circumstantibus jugiter imputatur. Nam quod dicit: Posuisti nos, ostendit immobilem passionem. Ibi enim diuturnus quis esse creditur, ubi et positus approbatur. Opprobrium contra probum positum est; nam sicut omnia proba decora sunt, sic indecentia cuncta monstrantur opprobria. Sed istud opprobrium non erat ante conspectum Domini, sed ante oculos vicinorum, qui illa noverant judicare, quae depravatus (0314C)sensus docebatur advertere. Derisus vero vox est confusa laetitiae, insultationem suam immoderata hilaritate denuntians. Contemptus significat abjectissimam vilitatem, quam martyres Domini traditi diversis passionibus sustinebant. Qui in circuitu nostro sunt; scilicet infideles et perfidos exponit, qui quaquaversum semper ambulant, nec nobiscum recto dogmate gradiuntur.
Vers. 15. Posuisti nos in similitudinem gentibus: commotionem capitis in plebibus. Respice per figuram anaphoram, quae Latine relatio dicitur, verbum ipsum iteratum; id est posuisti, quod in capite anterioris versus jam dictum est; ut frequens repetitio vim passionis exaggeret. Martyres enim in similitudinem Christi gentibus constat appositos, quando eos comparibus (0314D)poenis et cruciatibus affecerunt. Commotio vero capitis inimicorum et martyribus contigit, quae facta est in passione Domini Salvatoris; sicut legitur: Locuti sunt labiis et moverunt caput (Psal. XXI, 8).
Vers. 16. Tota die verecundia mea contra me est, et confusio vultus mei operuit me. Solet verecundia ad momentum venire, et brevi tempore sedata discedere. Ista vero gravissima fuit, quae jugiter permanebat. Erat enim ante oculos populi sancti immoderata verecundia, vehemensque confusio, quando illos sibi jugiter insultare cernebat, quos impios esse cognoverat. Et intuere, descriptio verecundiae quam decora consequitur. Nam quodam pallio confusionis (0315A)vultum suum dicit coopertum, dum nube sanguinea facies ejus inflammata rutilavit. Sed cum dicit, operuit me, non solum permutationem vultus, sed etiam totius corporis indicavit horrorem.
Vers. 17. A voce exprobrantis et obloquentis: a facie inimici et persequentis. Usque ad istum versum confusionis illius descriptio perseverat: nunc dicitur unde venit ille roseus amictus, qui nudam faciem coloris sui tegmine vestiebat. Exprobrare est in faciem maledicere, quasi indecora crimina jaculari. Obloqui est absenti detrahere, et doloso aliquem sermone mordere. A facie inimici, id est dum proximum videt qui eum capitaliter odit. Et ne putares adversarium levem, addidit, et persequentis; quod odium probatur acerrimum; quia non solum corpus (0315B)exstinguere, sed ipsas animas cupiunt sua pravitate trucidare.
Vers. 18. Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te: et inique non egimus in testamento tuo. Venerunt filii Core ad professionis suae gloriosissimam firmitatem; ut ostendant nobis quaevis mala non nos debere a Christi gratia segregare; sicut dicit Apostolus: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas (Rom. VIII, 35)? etc. Dicendo enim, haec omnia, ad unum colligunt quae tractu superiore dixerunt; ut si dispersa levius acciperentur, in unum cumulum congregata grandescerent. Quod argumentum dicitur A tormentis, quando per tot mala nequaquam fidelium animus potuit immutari. Venerunt super nos, quasi (0315C)fera terribilis, quasi fluvius turbulentus. Et quia solet gravis tribulatio de animis abjicere, quod ante quis visus est credidisse; adjiciunt non se oblitos fuisse Dominum inter tam multiplices aerumnas: dum magis iniquorum persecutione commoti, a Domino jugiter auxilium postularent. Sequitur, et inique non egimus in testamento tuo; hoc est quod dixerunt, et obliti non sumus te. Nam qui illum mente retinent, ejus testamentum nesciunt oblivisci. Sed cum Latinae locutionis sit, ut dicamus obliti non sumus tui, hoc proprium divinae Scripturae est quod ait: Obliti non sumus te.
Vers. 19. Et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras a via tua. Retro redit cor eorum (0315D)qui de Domini bonitate desperant, et putant illum rogatum non succurrere qui etiam non petentibus cognoscitur subvenire. Quod isti minime fecerunt, qui spem in Domino habere probati sunt. Semitas vero hic in malo posuit, dum ait, nostras, quasi umbrosos et voluptuosos calles, quos fragilis terit humanitas. Ipsos enim commeamus, quando a Domini jussione traducimur. Via vero a violentia nuncupatur, quae merito Christi dicitur: quoniam et ab ejus fidelibus, sicut ab ipso factum est, in aerumnis et tribulationibus ambulatur. Quapropter aptissime dicuntur humanae semitae a via superna divisae: quando illae ducunt ad detestabilem mortem, haec confert sine dubio desiderabilem sospitatem. Unde filii Core (0316A)revera filii erant sanctissimae crucis, cum talia sentiebant.
Vers. 20. Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis: et cooperuit nos umbra mortis. Reddunt causam quare viam et semitas asseruerint fuisse divisas; propterea quia se in loco afflictionis, id est in isto mundo humiliatos esse testantur, qui est fidelibus locus afflictionis, unde compunctio nascitur et poenitudo succedit. Sequitur, et cooperuit nos umbra mortis. Vitae istius transitum dicunt, qui sanctis et peccatoribus probatur esse communis. Caeterum vera mors illa est, qua 149 impii aeterna damnatione puniuntur.
Vers. 21. Si obliti sumus nomen Dei nostri: et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. Ipse est intellectus quem titulus dixit absolute fidelium; ut (0316B)Deum nesciant alienum, nec oblivis antur eum, cujus nomini crucis impressione dicati sunt. Nam quod addunt: Et si expandimus manus nostras ad Deum alienum, orantem describunt, qui tensis manibus crucem ipsam quam fronte recipit, corporis sui forma restituit. Hoc enim fidelissimi non alieno, sed suo Domino utique faciebant; ut perseverantia illos fideles assereret, qui mutati tot adversitatibus non fuissent.
Vers. 22. Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit occulta cordis. Nonne, cum pondere pronuntiandum est: quoniam gravissimum est apud Dominum, si in ejus religione peccetur. Requirere autem solemus, quando illa desideramus agnoscere, quae nostram novimus conscientiam non tenere. Deus autem sciens (0316C)requirit, non ut ipse aliquid novum discat, sed ut nos faciat quae sunt oblivione sepulta cognoscere. Sic et Abrahae dictum est: Nunc cognovi, quoniam times Deum tuum (Gen. XXII); quasi ille aliquid ex tempore didicerit, qui ante saecula cuncta praescivit. Sequitur: Ista, id est quae superius dixerat: Si obliti sumus nomen Dei nostri: et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. Et quoniam agebatur de religionis affectu, qui non solum devotione corporis, sed magis geritur cordis arcano, ad Divinitatis notitiam, ubi omnis festinat integritas, cucurrerunt dicentes: Ipse enim novit occulta cordis.
Vers. 23. Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Exponunt illa beatissimi quae occulta dixerunt, quia non moriebantur (0316D)pro aliquo facinore perpetrato, sed amore divino; ut credulitas Trinitatis saluberrima gentibus augeretur. Morte vero affici est per longas passiones praesentis vitae exitum reperire; quod perfecti Christiani faciunt, qui districtis observationibus affliguntur. Nam ut hoc magis deberes advertere, addidit, tota die; quod non momentaneam mortem, sed per universum vitae tempus protractum nobis fidelium declararet exitium. Intende quod sequitur, aestimati sumus ut oves occisionis. Ovis, quia non habet arma resultationis, raptoribus suis probatur esse temnibilis. Non enim aut cornu valet, aut dente contendit, aut fuga praesumit; sed manibus latronis patienter acquiescit, dum nulla se reluctatione defendit. Sic famuli (0317A)Christi velut oves aestimati sunt mori; quoniam sine contentione aliqua videbantur occidi.
Vers. 24. Exsurge, quare obdormis, Domine? exsurge et ne repellas nos in finem. Enumerata multitudine passionum, venerunt filii Core ad tertiam partem, ubi tanto desiderio auxilium quaerunt, ut etiam Dominum obdormisse commemorent. Quae figura catachresis est, quam recte dicimus abusionem, quae rebus nomen commodat alienum. Non enim Deo convenit exsurgere, qui nunquam noscitur posse dormire: sed illum humano usu dormire dicimus, quando exspectatio nostra divina dispensatione differtur. Nam si potentiam majestatis ejus inquiras, habes evidentissimum dictum: Ecce non dormit, neque dormitat qui custodit Israel (Psal. CXX, 3). Repetitur (0317B)exsurge; ut quibus videt pericula crescere, non dissimulet subvenire. Sequitur, et ne repellas nos in finem; ut si adhuc hic aestimas differendum, ne repelle in finem, ubi consistit muneris tui universa perfectio, ubi sunt praemia beatorum, ubi martyribus coronae praeparantur.
Vers. 25. Quare faciem tuam avertis: oblivisceris inopiam nostram et tribulationem nostram. Malis praesentibus ingravati, more beatorum in flebili supplicatione persistunt dicentes: Quare nos tandiu aestimas differendos, ut respicere non credaris, cum subvenire distuleris? Sequitur, oblivisceris inopiam nostram; hoc est cui consueveras subvenire, quam sic in aliis amas, ut te inopem dicas. Venisti enim ditissimus, ut nostrae indigentiae subvenires. Addidit, (0317C)tribulationem nostram, cujus clemens semper inspector est; sicut in quinquagesimo psalmo dicturus est: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Tales enim causae apud illum pium Judicem plurimum valent, qui humanis cognitoribus probantur esse temnibiles.
Vers. 26. Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra: adhaesit in terra venter noster. Post moram exauditionis, piae mentes non ad desperationis audaciam, sed ad continuae orationis salutaria se vota verterunt. Hic enim satisfactio assiduae deprecationis exponitur. Curvantur enim in pulverem, qui cinere supra se sparso animas suas peccatorum recordatione discruciant. Sequitur, adhaesit in terra venter noster; quod utique facere solent qui longa oratione prostrati, (0317D)tota corporis effusione tenduntur. Adhaerere enim terrae, significat in orationibus diutius immorari, per quas efficaciter peccata vincuntur. Magna enim contra diabolum arma sunt in suis viribus fiduciam non habere, sed Deum rogare, qui adversarium possit opprimere.
Vers. 27. Exsurge, Domine, adjuva nos: et libera nos propter nomen tuum. Magnarum afflictionum suavissimus finis adhibetur; ut petant se resurrectionis dominicae gloria liberari, ubi omnium Christianorum spes probatur agnosci. Exsurge autem non ad dormitionem, sed ad resurrectionem est potius applicandum. Supra enim, ubi eum quasi excitare voluerunt, dictum est: Quare obdormis? hic autem solummodo, (0318A)exsurge, ponunt, ut illam resurrectionem intelligere deberemus, in qua destructa cognoscitur humana captivitas. Illo enim resurgente adjuti, illo ad coelos ascendente liberati sumus. Verum haec omnia nobis contulit non propter meritum nostrum, sed propter nomen suum. Ideo enim Salvator dicitur, quia per gratiam pietatis suae salvat infirmos.
Conclusio psalmi. Ecce nobis filiorum Core salutaria dicta fulserunt: ecce nobis ecclesiasticus ordo Domino revelante lampavit. Patres enim nostros ab inimicis suis per miracula visualiter liberatos esse cognovimus; nunc autem fideles per passiones corporum, et tristitias animarum ad aeternam requiem pervenire didicimus; (0318B)ut tempore suo utrumque factum humano generi cognosceretur esse proficuum; nec deberet aliquis queri, cum se mundanis aerumnis cognosceret ingravari. Libertate quoque innocentiae 150 insurgunt et martyrum voces, ubi dormire et oblivisci dicitur Deus. Quod dictum non increpative debet suscipi, sed affectuosa voluntate depromi. Quae etiam in libro Job frequentissime reperiuntur; ut nisi ea prudenti indagatione conspexeris, non supplicationes intelliges, sed querelas. Verum ista moderata praesumptio justorum sinceri cordis videtur depromere puritatem, ut simplicitas animi pondus illatae videatur exponere passionis. Sic in Scripturis divinis quoties tale dictum aliquid invenimus, et clementia dominantis ostenditur, et supplicantis puritas indicatur.
EXPOSITIO IN PSALMUM XLIV. In finem, pro his qui commutabuntur, filiis Core ad intellectum, canticum pro dilecto. (0318C) Videamus quid haec verba nobis singillatim discussa parturiant: quia titulus psalmi multorum nominum congregatione prolixus est. In finem saepe dictum est perfectionem significare, hoc est Dominum Salvatorem. Pro his qui commutabuntur filiis Core, hoc declarat: quia filii crucis in Ecclesia permanentes, de tristitia mundi hujus transibunt ad gaudium sempiternum. Ad intellectum canticum, textum psalmi significat, qui trahendus est ad intelligentiam supernam, in qua futurarum rerum sacramenta spiritalia continentur. Pro dilecto filio, vult intelligi (0318D)Dominum Christum, de quo Patris vox insonuit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Istius nunc spiritales nuptiae referuntur, istius vota epithalamii laude celebrantur; cujus virtus ultra omnes virtutes est, pulchritudo supra omnes decores, potentia inenarrabilis, pietas singularis. O beata sponsa, quae tantae majestati probaris esse conjuncta, non societate carnali, sed inviolabili conjunctione charitatis! Quando illi copulata esse cognosceris, qui te suo splendidissimo lumino radiavit? Quapropter Divinitati devotissime supplicemus, ut corde mundissimo ad inspectivum lumen evecti, sanctae Sponsae nuptias spiritualiter audiamus
Divisio psalmi. (0319A) Coelestibus epulis propheta saginatus, et futurae gratulationis qualitate completus, praeconia Domini se eructaturum promittit; ut unde ipse fuerat coelesti largitate satiatus, inde et fidelis populus abundantissime pasceretur: epithalamium quoddam supernum, ut dictum est, nuptiali exsultatione concelebrans. Epithalamium vero interpretatur laus thalami, quae Sponso coelesti consuetudine humanitatis offertur. Prima pars ejus quatuor modis Sponsi continet laudes, id est Domini Salvatoris. Secunda simili numero quatuor partibus mysticis virtutibus Sponsa praedicatur Ecclesia; scilicet quae in sanctorum hominum adunatione consistit. Hoc quoque sapientissimus Salomon in libro qui appellatur Canticum canticorum (0319B)notissima lectione descripsit. Unde et nos in praesenti psalmo, prout locus expetit, libri ipsius exempla jungimus; ut licet praedicatores divisi sint temporibus, concordia tamen prophetiae unum locuti esse videantur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi.
Vers. 2. Lingua mea calamus scribae, velociter scribentis. Cum intelligentiam suam propheta cognosceret divini muneris claritate [ed., charitate] perfusam, magnitudine ipsius gratulationis compulsus; quod dicturus erat ante laudavit, non elationis studio, sed motus veritatis instinctu. Eructavit dicimus, quando satietas multa ciborum digestiones saluberrimas evaporat. (0319C)Sed quam magnis spiritualibus epulis fuerat vir iste completus, ut tam boni odoris eructaret arcanum! Cor meum, sinum mentis intellige. Verbum bonum, Filium Dei dicit, de quo Joannes evangelista ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Ipsa etiam de se Veritas dicit: Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. X, 18). Opera vero id est opusculum prophetae fuit, psalmi hujus decoram contextionem ministerio suae vocis offerre, et per organum inguae quibusdam calamis divina verba resonare. Hanc enim praedicationem Regi dicere gestiebat, quam de ejus admirabili claritate [ mss. A., B., F., charitate] conceperat. Sed ne quis putaret aliquid eum ex propria voluntate dicturum, linguam suam scribae calamo comparavit, (0319D)quae sic dictura est fideliter Spiritus sancti verba, quemadmodum sensus nostri vota calamus describit in charta. Addidit, velociter scribentis; quem nos magis notarium debemus accipere, qui velociter verba suscipit, et citius audita transcribit. Considerandum vero quoniam hic prophetiae virtus ostenditur, quae non sub cruciatu humano cogitat, sed sine aliquo labore Divinitatis jussa divulgat. Audiamus nunc prophetam epithalamii sine adulatione dicturum laudem, quae nihil nisi exaggerat veritatem, quae salva integritate blanditur; et quamvis magna dicat, non tamen omnia sufficienter enumerat.
Vers 3. Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus (0320A)in aeternum. Finito prooemio, et competenter populis ad audiendi studium concitatis, factum est de incarnatione Domini laudis initium; ut per quam meruimus Divinitatis arcana cognoscere, per ipsam deberemus et praeconia tantae majestatis audire. Quae species laudis, apud oratores A forma dicitur. Sed cum in Isaia legatur: Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem: sed species vultus ejus sine honore abjecta prae omnibus hominibus (Isa. LIII, 2); quaeri potest, cur hic super genus humanum speciosissimus describatur? Non quia forma ejus decore lactei coloris eluxit, aut flavo crine lampavit, aut insigni statura praeminuit; sed veraciter humano genere pulchrior fuit, quia peccata non habuit. Illud enim recte speciosum dicitur, quod gratia mundissimae (0320B)puritatis ornatur; quamvis Pater Augustinus speciem corporis ejus dicat fuisse laudabilem. Sed exemplum Isaiae supra positum ad passionis ejus retulit tempus quando et colaphis caesus, et spinis coronatus, et sputis legitur esse complutus. Ecclesia vero quae Domini Salvatoris portat 151 imaginem, sic legitur in Canticis canticorum: Fusca sum et decora (Cant. I, 4); id est fusca corpore carnali, formosa coelestibus meritis. Et quare speciosum dixerit probat: quia, loquente Christo, per gratiam Deo reconciliatus est mundus. Quid ergo potuit in humano genere esse simile, quam ipsum incarnatum conspicere, per quem redemptionis donum totus orbis accepit? Nam sic de ipso et praedictus liber Salomonis enuntiat: Labia tua et loquela tua speciosa. Sequitur, Propterea (0320C)benedixit te Deus in aeternum (Cant. IV, 3). Propterea, dicit, propter praedicationes eximias, et pietatem omnimodis singularem; quia nulli quidquam pro meritis contulit, sed omnia sua potius bonitate concessit. Benedictus est enim in aeternum, cujus regni non erit finis. Bene autem dictum est a forma servi. Benedixit te Deus, quae et passionem pertulit, et ad regna coelorum pervenit.
Vers. 4. Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime: specie tua et pulchritudine tua. Secundus intromittitur modus laudis Domini Salvatoris, qui dicitur A potestate. Ad nescio enim quod gaudium propheta subvectus, precatur Dominum ut exspectatus gentibus tandem saluberrimus appareret. Dicit enim: Accingere gladio tuo. Metaphora a bellatore concepta, qui dimicaturus gladio cingitur, ut (0320D)prosternat inimicum. Sed hic gladium sermonem praedicationis debemus accipere, de quo ipse in Evangelio testatur: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium (Matth. X, 34); et Apostolus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). Gladius autem dicitur sermo Dei, quia corpulenta vitiis corda hominum ictu suae virtutis irrumpit; nec potest imbecillitas humana resistere, ubi illa fortitudinis gloria dignatur intrare. Femur vero incarnationem significat Domini Salvatoris, sicut in Genesi legitur: Non deficiet princeps ex Juda, nec dux de femoribus ejus (Gen. XLIX, 10). In ipso etiam mysterio, et Abraham (Gen. XXIV, 2) fecit jurare (0321A)famulum suum, quando ei tacto femore praecepit ne acciperet filio suo Isaac uxorem de filiabus Chananaeorum. Femori autem subjunxit potentissime, ut reverendam jam incarnationem crederes, quam potentia Divinitatis assumpsit. Similiter et sapientissimus ille dixit: Gladius ejus in femore ipsius. Addidit, specie tua et pulchritudine tua (Cant. III, 8). Hic utramque naturam positam evidenter agnoscimus, ut species pertineat ad humanitatem, pulchritudo ad deitatem. Illa enim species bene dicitur, in qua mundo salutaris apparuit: ista pulchritudo aptissime pronuntiatur, unde omnia pulchra veniunt quaecunque decora sunt.
Vers. 5. Intende, et prospere procede, et regna: propter veritatem et mansuetudinem et justitiam, et deducet (0321B)te mirabiliter dextera tua. Adhuc actus sacratissimae incarnationis exponitur, et singulis quibusque verbis miracula ipsius potentiae praedicantur. Intende dictum est, ut hominem pereuntem de coelo miseratus aspiceret, sicut in tertio decimo psalmo dictum est: Dominus de coelo prospexit super filios hominum (Psal. XIII, 2). Prospere, quia erat humano generi liberationis beneficia praestiturus. Procede, velut sponsus de utero virginali, sicut scriptum est: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Regna, hoc est in hominum credulitate potentiam tuae majestatis ostende. Caeterum Filius et ante mundi constitutionem cum Patre et Spiritu sancto sine dubitatione regnavit. Propter veritatem, illud designat, ut veritas de terra oriretur, quae (0321C)falsitatem nostram sua illuminatione mundaret. Mansuetudo vero monstrata est, quando in crucis affixione pro persequentibus exoravit. Justitia vero ad illud respicit, quia pius doctor praecepta salutaria infudit. Deducet te, id est per cursum totius vitae inoffensa conversatione custodiet. Mirabiliter, quia contra mundi inopinabilem consuetudinem tertio die resurrecturus erat a mortuis; quod miraculum partes totius orbis implevit. Dextera tua potentiam Verbi significat, qua universa operatur quae vult in coelo et in terra. Audiant hoc verbum detractores impii. Tua dextera dicit, hoc est propriae voluntatis instinctus. Nam si omnia sua potestate facit, sicut eum facere manifestum est, quemadmodum potest habere majorem? Sed contra hunc morbum illa potio debet insanis (0321D)mentibus adhiberi: Omnia Patris mea sunt, et omnia mea Patris sunt (Joan. XVII, 10). Omnia enim Patris non haberet, nisi esset aequalis ejusdemque naturae.
Vers. 6. Sagittae tuae acutae potentissimae: populi sub te cadent in corde inimicorum Regis. Sagittae acutae sunt verba Domini Salvatoris, hominum corda salutariter infigentia; quae ideo vulnerant ut sanent, ideo percutiunt ut liberent, ideo prosternunt ut erigant. Sed videamus hoc telum verbo Dei qua similitudine comparetur. Sagittae est lignum ferro armatum, cujus prima pennata sunt; sic verbum Dei ex ligno crucis egrediens, et fortitudinem penetrandi habet, et velocitatem quo voluerit perveniendi. Supra (0322A)gladium posuit quod proxime vulnerat; hic sagittas quae longe diriguntur: scilicet ut incomprehensibilis potentia hac similitudine monstraretur. Acutae pertinent ad transforationis celeritatem. Potentissimae, quia nulla illis materia quamvis durissima probatur obsistere, quando eis insitum est effectum suae voluntatis implere. Populi sub te cadent, conversiones significat hominum: quando credentes in humilitatem feliciter cadunt, qui prius vitio praesumptionis erecti sunt; sicut Paulo apostolo contigit, qui vocis Domini sagitta penetratus, in faciem quidem persecutor corruit, sed eum continuo apostolum Domini dextera sublevavit. In corde, exponit quod superius ait, cadent, non pedibus quibus corpora sustinentur, sed corde quo animae perfidia sublevatur. Ibi enim (0322B)qui poenitens cadit, resurgit; et de sua iniquitate dejectus, ad salutaria Domini mandata transfertur. Inimicorum Regis, inimicos Christi dicit, qui a lege superna contraria voluntate dissentiunt. Hoc est quod titulus psalmi praecinuit dicens: Pro his qui commutabuntur, filiis Core.
Vers. 7. Sedes tua Deus in saeculum saeculi: virga recta est virga regni tui. Venit ad laudationis tertium modum, qui recte dicitur A causa judicii. Hic enim sedes Dei ad judicium pertinet futurum, in quo omnia veraciter aeternus Moderator examinat atque dijudicat. In saeculum saeculi; quoniam quidquid constituerit, nulla poterit temporis successione dissolvi. Virgam vero regulam divinae significat aequitatis, quae veraciter recta dicitur, quia nulla pravitate curvatur. (0322C)Virga ista justos regit, impios percutit, continet veraciter supplicantes. Sed haec virga non de cespite 152 arboris egreditur, sed ab ipsius Deitatis virtute procedit. Fortitudo invicta, aequitas rectissima, inflexibilis disciplina; de qua in alio quoque psalmo dicendum est: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominaberis in medio inimicorum tuorum (Psal. CIX, 2). Hanc enim virgam regii honoris insigne, sceptrum dicebat antiquitas, designans in ea virtutum Regem Dominum Salvatorem.
Vers. 8. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus Deus tuus. Ipsa est virga recta, amare aequitatem et odisse nequitiam. Nemo enim perfecte diligit justitiam, nisi qui et actus pessimos exsecratur, quoniam diversis qualitatibus eodem (0322D)tempore non est in uno locus, nec potest ipso momento ibi nigrum videri, ubi candor insederit. Nam et praesentia lucis noctis absentia est, sic et veritatis amor est odium falsitatis. Unde a quibusdam pulchre definitum est: Substantia est contrariorum capax, sed non uno tempore. Sed his rebus quae praemia sint reddita subter exponit: Propterea unxit te Deus Deus tuus. Unctus christus et regem significat et sacerdotem, quia dignitates istae sumebantur per sacratissimas unctiones; nam et ipsum nomen christi a sancto chrismate vocitatur. Sed ab illa parte unctus dicitur, qua dispensatione et natus, et mortuus, et resurrexisse veraciter dicitur Christus. Caeterum deitas ejus nullo munere, nullo honore indiguit adjuvari. (0323A)Repetitio autem ista qua dicitur Deus Deus, praeconium magnae dilectionis ostendit.
Vers. 9. Oleo laetitiae prae consortibus tuis: myrrha, gutta, et casia a vestimentis tuis. Duplici modo unctionem illam sanctam provenisse significat. Oleum laetitiae est peccati maculam non habere; unde se conscientia semper exhilarat, quando nulla recordationis asperitate mordetur. Prae consortibus tuis, prae filiis hominum dicit, quos et ipse in Evangelio fratres appellat. Ideo autem dictum est, prae consortibus tuis, quoniam hanc benedictionem supra omnes humanum genus cognoscitur accepisse, ut unctus singulariter caeteros ungere debuisset. In illo enim fons est benedictionis, a quo, prout ipsi visum fuerit, per universos electos competenter emanat. Sed haec omnia (0323B)carni conveniunt, cui piissimum et gloriosissimum Verbum unitum est pro salute cunctorum. Sequitur, myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis. Saepe diximus species terrenarum rerum indicia nobis coelestium demonstrare virtutum, quia non poteramus quidquam de illa majestate cognoscere, nisi nobis de ipsa aliquid per mundanas similitudines appareret. Et ideo posteriora versiculi istius prima fronte declaremus, ut nomina quae praecedunt clarius elucescant. Sanctum Domini corpus quoddam Deitatis fuisse cognoscitur vestimentum. Nam sicut vestibus cooperiuntur membra mortalium, ita et majestas Verbi infidelium oculis carnis velamine videbatur abscondi. Ab hoc ergo vestimento, id est incarnationis arcano congrue venisse dicitur myrrha, gutta et (0323C)casia. Myrrha mortem significat, quam pro hominum salute suscepit. Gutta vero quae dicitur ammoniaca duritias curat ab aliqua necessitate contractas. Quae pulchre incarnationi Domini comparatur, quia duritiam cordis humani sancta praedicatione dissolvit. Casia, quae a nostris fistula dicitur, redemptio generis humani per aquam baptismatis indicatur, quoniam hoc herbae genus aquosis locis dicitur inveniri. His rebus etiam odor inest suavis, ut merito sanctae incarnationi et virtus herbarum et odoris suavitas comparetur, sicut in Canticis canticorum Sponsa dicit: Post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3).
Vers. 10. A domibus eburneis: ex quibus te delectaverunt filiae regum in honore tuo. In quarto modo a (0323D)persona Sponsae laus sumitur Christi. Dicit enim propheta unde veniat Sponsae gloriosissima pulchritudo, quae ad Domini dexteram locata consistit; id est a domibus eburneis, quod significat ornata palatia, quae copioso ebore vestiuntur. Sed ebur non ad solas divitias intelligamus aptatum, sed quoniam elephas, cujus haec ossa sunt, nimiae castitatis asseritur, qui inter quadrupedia et sensu plurimo valet, et temperanter miscetur feminae suae, et conjuge secunda non utitur; hoc pudicis feminis decenter aptatum est, quia illae in domibus eburneis mansisse noscuntur, quae per castitatem Christi Domini praecepta secutae sunt. Hanc enim translationem probaverunt doctissimi Patres Augustinus et Hieronymus. Ex quibus te (0324A)delectaverunt, dicit, id est ad te non proprio cucurrerunt judicio, sed tua delectatione perductae sunt. Filiae regum, sive hominum fidelium qui regunt corpora sua, et perducunt filias quae sacro baptismate generantur; sive imperantium; quod frequenter contingit, ut relicto palatii dominatu soboles principum eligant divina servitia. Ideo enim addidit, in honore tuo, ut religiosam mentem tali designaret indicio. Non enim in honore patrum suorum delectatae sunt, sed in honore Domini Salvatoris.
Vers. 11. Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Mirabili totum relatione describitur. Quae figura dicitur characterismos, Latine (sicut saepe diximus) descriptio vel informatio nominatur. Ante oculos enim intelligentiae (0324B)reddit quae aspectu corporeo non videntur. Prius enim Sponsi pulchritudo laudata est, postea virtus ejus asserta, tertio sedes ipsius potestasque narrata est. Et quia nuptiale gaudium agebatur, odoris suavissimi species sub mysticis interpretationibus noscuntur adhibitae. Quarto dicitur ipsius quoque Reginae unde veniat mirabilis pulchritudo. Tunc ad divinam dexteram ornata pretiosis virtutibus collocatur, ut omnis anima fidelis in supernam contemplationem porrecta, coelestia vota conspiciat, sciatque qualem illi in terris debeat exhibere reverentiam, quam in coelo sic intelligit honoratam. Ipsa est Regina quae in Canticis canticorum dicit: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1), et caetera quae mysticis aenigmatibus ille textus eloquitur. Et considera quia sedem (0324C)superius laudavit Domini Salvatoris: hic autem a dextris astitisse Reginam dicit, quia dextera honorabilis pars est Sponsi, quem caput constat esse Ecclesiae. Sequitur, in vestitu deaurato. Aurum ad charitatis debemus aptare fulgorem, qua virtute circumdata sancta resplendet Ecclesia. Et ne solam ibi intelligeres esse charitatem, in vestitu, dixit, deaurato, non aureo. Deauratum enim dicimus, quando superducta species auri in aliqua materia glutinatur. Ideo autem supra virtutes alias gratia charitatis apparuit, quia omnia 153 ejus fulgor excellit. Addidit, circumamicta varietate. Perscrutemur cur Ecclesia Dei de vestis varietate laudetur, cui totum simplex convenit atque unum. Sed hic varietatem, aut linguas multiplices significat, quia omnis gens secundum (0324D)suam patriam in Ecclesia psallit auctori; aut virtutum pulcherrimam diversitatem. Ornatur enim auro apostolorum, argento prophetarum, gemmis virginum, cocco martyrum, purpura poenitentium. Ista est ergo varietas unitatis, quae oculis Domini ex omnibus gentibus pia conversatione placitura contexitur.
Vers. 12. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Sponsi laude cantata, nunc Sponsae praeconia totidem modis, sed longe submissius atque humiliter offeruntur. Decebat enim vel secundo gradu illaudatam non relinquere, quae tali ac tanta meruit copulatione gaudere. Primus ergo istius laudis modus est a specie, sicut inferiore versu declaratur. Nunc ad exponenda (0325A)verba veniamus. Stanti ergo ad dexteram Domini, ubi beatorum locus est, dicit: Audi, id est prophetas, qui incarnationem Domini veraci promissione cecinerunt; quatenus audita crederet, et credita mox videret. Filiam vero merito propheta vocat Ecclesiam; quia ejus praedicationibus sanctis genitus est populus Christianus. Et vide, sub gratulatione dicendum est: quoniam Sponsus qui tibi promittebatur advenit, in quo est amor, gloria, et gaudium tuum. Sequitur, et inclina aurem tuam; quod oportebat Ecclesiam facere, ut honorabiliter prophetae verba perciperet. Obliviscere vero, dixit, populum tuum; id est desere, et a tuis animis aliena effice conventicula paganorum, sive superstitiones insanissimas Judaeorum. Domum Babyloniam significat, quae contra (0325B)Ecclesiam Christi nequissimis incolis gaudet; et in hoc mundo possidens confusae plebis animum, partem sibi vindicat perditorum. Patris tui, diabolum dicit, qui revera illam confusionis domum secundum nominis sui interpretationem noscitur possidere. Sed considera quod haec Ecclesia tunc ibi morabatur, cum coelestis Sponsi gratiam non haberet; unde et fusca legitur: tunc autem nimio pulchritudinis decore perfusa est, quando eam Dominus de gentibus est dignatus eligere.
Vers. 13. Quoniam concupivit Rex speciem tuam: quia ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. Hic est modus laudis quem superius diximus a specie. Rex itaque iste Salvator est Dominus, qui concupivit Ecclesiam praevaricationis culpa in sorte diaboli (0325C)constitutam, quam speciosissimam fecit ipse, non reperit. Foeda erat, cum eam tenebat invasor: pulchra facta est, cum ad suum remeavit auctorem. De qua legitur, quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5)? Et considera quod haec Sponsa quasi simili laudatur initio, sicut superius de Sponso dictum est: Speciosus forma prae filiis hominum. Sed ille in specie sua habere dictus est pulchritudinem singularem; haec vero ideo pulchra est, quia sibi eam sociavit Sponsus. Sic totum distincte varieque dicitur; quamvis ipsis lineis et Sponsa laudetur. Sequitur, Quia ipse est Dominus Deus tuus. Non ille quem patrem dicebas, non qui te fecerat tenebrosam; sed iste est Dominus Deus tuus, qui pristinam submovens foeditatem, pulchritudinem tibi contulit (0325D)nuptialem. Infertur quoque sententia salutaris: Et adorabunt eum, id est omnes populi qui te [ mss. A., B., F., de] sua congregatione sanctam Ecclesiam reddiderunt: ipsi adorabunt non te, sed Dominum; quia honor tuus in illo est, et beatitudo tua est ejus gloria sempiterna.
Vers. 14. Filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur, omnes divites plebis. Venit ad secundum modum, in quo superius de Sponso dicit: Intende, prospere procede, et regna. Hic autem dignitas est Ecclesiae devotos populos Domino supplicare; et sicut ibi potentia Sponsi describitur, ita et hic gloria Sponsae de Christi honore declaratur. Tyrus civitas est non longe ab Jerosolymis constituta: sed filiarum (0326A)istius vocabulo civitatis, animas mavult significare fidelium. Non enim sola Tyrus filias protulit fideles, sed etiam totius mundi adunata diversitas. Quapropter hoc schema dicitur A parte totum. Filiae itaque gentium in muneribus vultum deprecantur Ecclesiae, quando eleemosynas pia voluntate distribuunt. Ipsa sunt enim munera, quae Divinitati nimium probantur accepta. Tunc enim in vultum Ecclesiae, id est in Christiani populi faciem intendimus, quando majestatem Christi piis fletibus exoramus. Omnes divites plebis, jungendum est superioribus, ut sit istud hyperbaton, id est transcensio. Filiae Tyri, omnes quae sunt divites plebis in muneribus vultum tuum deprecabuntur. Ordo enim hic verborum praeposteratis sermonibus explanatur.
Vers. 15. Omnis gloria ejus filiae regum ab intus: (0326B)in fimbriis aureis circumamicta varietate. Vides quemadmodum in Ecclesiae praeconio perseveret. Gloria est siquidem Ecclesiae, quando filiae principum, sive justorum convertuntur ad Dominum, et secreta se cupiunt devotione cordis offerre. Ab intus enim significat secreta sensuum, non concrepantiam labiorum: ubi interior homo tacita cogitatione revolvit quod ad divina mysteria pertinere cognoscitur. Sic enim et in Canticis canticorum de Ecclesia dictum est: Introduxit me Rex in cubiculum suum (Cant. II, 4). Istam locutionem filiae regum ab intus, inter propria legis divinae connumera, quam in communione [ ed., commune] non invenies. Sequitur, in fimbriis aureis circumamicta varietate. Fimbriae sunt finitima vestium, (0326C)quae in stamine colligatae tanquam capillorum segetes dependent; per quas hominum vita significatur extrema. Haec non deaurata (ut supra) sed nunc illi esse aurea profitetur; quia in fine tota perfectio est, ubi charitas non tanquam deaurata conspicitur, sed jam plenissima tanquam aurea reperitur. Circumamicta vero varietate, dicit, propter varias virtutes fidelium, quas superius constat expositas. Quibus diversitatibus induta, necesse est discolori amictu catholica vestiatur Ecclesia. Hoc et vestis illa significavit Aaron, quae auro, purpura, bysso, cocco, hyacinthoque contexta est.
Vers. 16. Adducentur Regi virgines post eam: proximae ejus afferentur tibi. Sicut tertio Sponsus a judicio praedicatus est, ita et hic tertio loco a membris suis Sponsa laudatur. Et vide quam potenter ordinem (0326D)servat: Adducentur Regi virgines post eam, post Ecclesiam utique, quia prius fuit, ut ejus unitas diceretur, et post enumeratio partium distincta proveniret. Et intuere quod dixit, adducentur, ut Domini gratia declaretur, 154 quae nos ad se adducit, quando nos miseratus inspexerit; sicut in Evangelio dictum est: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum (Joan. VI, 44). Sed quae virgines ante conspectum Domini adducuntur? fideles scilicet, et pudica se mente tractantes. Nam quid proderit cuiquam corpus intactum servare, si contingat eam integritatem fidei non habere? Sequitur, proximae ejus afferentur tibi. Afferentur tibi, Deo dicitur. Proximae sunt autem (0327A)Ecclesiae, id est viduae castae, quae gradu inferiore junguntur. Nam cum virginitas habeat centesimum fructum, istae sexagesima ubertate gloriantur. Et vide in ipsis nominibus non minimam esse distantiam. Virgines dixit adduci, quae corporis integritate robustae sunt; viduas afferri, quae plerumque fractae a diversis sollicitudinibus corporis imbecillitate fatigantur.
Vers. 17. In laetitia et exsultatione, adducentur in templum Regis. Ut copiosa munera sanctae Ecclesiae conferenda monstraret, dicit eam in laetitia et exsultatione angelorum ministeriis adducendam; et non solum ad conspectum, verum etiam in penetralibus Regis, id est in Jerusalem futuram, ubi venisse beatum gaudium est, et gloriosa securitas. Merito ergo dictum (0327B)est, adducentur cum laetitia et exsultatione; quia sexus ille fragilis vicit gravissimas corporum passiones
Vers. 18. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Venit ad quartum modum, in quo supra descriptum est a gradibus eburneis Ecclesiam venisse, quae ad dexteram Regis ornata consisteret. Nunc autem potenter exponitur quanto incremento haec Sponsa profecerit, ut pro antiquis patribus, id est idolorum cultoribus, nati sint illi filii apostoli, quos principes praedicationis in toto terrarum orbe transmisit. Sed quantum sunt ista disparia, tantum laudatur Ecclesia. Illi enim erant seductores erroris, isti magistri veritatis; illi seminabant exitia, isti hortabantur ad vitam. O laus (0327C)digna tantae laetitiae, quale fuit hostis complexus fugere, et Tonantis nuptias invenire! Qui locus merito dicitur laus a prole, quoniam hic posteritas sancta praedicatur.
Vers. 19. Memores erunt nominis tui in omni generatione et progenie: propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Memores dicit, sed populos Christianos, qui in ejus praedicationibus per diversas hominum generationes piis voluntatibus perseverant. Mirabilis gloria, summumque praeconium, inter hominum tam multiplices successiones nunquam finem laudis accipere. Sequitur, propterea populi confitebuntur tibi. Omnis enim Christianus cum symboli sacramenta reddiderit, in Ecclesiae facie confitetur; quae confessio fit aeterna, quia vera et (0327D)pia est. Nam quod addidit, in saeculum saeculi, futura significat, quando omnis adversitas conquiescit, et regnat sola justitia, diaboli contrarietate deleta.
Conclusio psalmi. Ecce epithalamium gloriosum psalmigraphi exsultatione completum est. Ecce Sponsi laus Sponsaeque admirabili varietate celebrata est: spiritualis copula, conjugium in virginitatibus perseverans, amor castus, charitas aeterna, vinculum quod nullo fine dissolvitur. Hic prophetarum tympana sancta exsultatione conclamant; hic apostolorum organa dulcissima societate respondent; hic martyrum citharae non chordis, sed virtutibus canunt; hic sanctorum (0328A)chorus spiritualibus fistulis gratissimum permulcet auditum; hic talis musica geritur, per quam humana laetitia cuncta vincatur. Pasti sumus, o bone Rex, convivio nuptiali delicias coelestes haurientes. Praesta nobis, Sponse mirabilis, ut qui hic spe laetati sumus, in futuro perfectissimo gaudio compleamur. Hunc etiam psalmum et beatus Hieronymus ad Principiam virginem scribens (Epist. 140), mirabili (ut assolet) nitore tractavit. Quem ideo commemorandum esse putavimus; ut quod a nobis minus fortasse declaratum est, illius viri doctissimi explanationibus suppleatur.
EXPOSITIO IN PSALMUM XLV. In finem, filiis Core pro arcanis psalmus. In finem, notum est quemadmodum ad Dominum (0328B)Jesum Christum possit referri. Filios autem Core significari dicimus Christianos, ex quorum persona psalmus iste cantatur. Pro arcanis vero, adventum Domini significat Salvatoris, quem divinitatis suae mirabili secreto pro hominum salute disposuit.
Divisio psalmi. Filii Core, qui fideles debent intelligi Christiani, primo membro psalmi non se timere profitentur conturbationes saeculi; quia Deus refugium eorum probatur et virtus. Secundo Christum dicunt apparere in medio Ecclesiae suae, qui eam in seipso tanquam in solidissima petra aedificare dignatus est. Tertio credentium turba generaliter invitatur ad divina magnalia contuenda, dicentes omnipotentem Deum arma nequitiae (0328C)confringere, bella removere, et tristitiam fidelium in aeterna gaudia commutare.
Expositio psalmi. Vers. 1. Deus noster refugium et virtus: adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. In ipso principio psalmi, categoricus nobis syllogismus arridet. Dicit enim: In tribulationibus quae invenerunt nos nimis, Deus noster refugium, et virtus, et adjutor est. In tribulationibus non timebimus cum conturbata fuerit terra. In tribulationibus igitur quae invenerunt nos nimis, non timebimus cum conturbabitur terra. Nunc minutatim dicta tractemus. Quam pulchra brevisque complexio; quasi interrogarentur: Quid est Deus noster? Respondent: Refugium, et virtus, et adjutor. Haec species definitionis est quinta, quae (0328D)Graece κατὰ τὴν λέξιν,, Latine ad verbum dicitur: quoties unamquamque rem verbis singulis quid sit ostendimus. Additum est, noster, propter falsissimos Christianos, quorum Deus non solet esse refugium. 155 Refugium ergo fidelium est, quando eos de animae periculo liberat. Virtus, quando stabiliter mentes eorum ab iniquo saeculi errore custodit. Sequitur, adjutor in tribulationibus. Hic misericordia supernae majestatis per diversas definitiones exprimitur, quae in tribulationibus et suscipit et defendit. Tribulatio vero pia Deum nobis misericordem facit, reatum solvit; et tunc specialiter subvenit, cum nos de se confidere velle cognoscit; sicut dicit Apostolus: Tristitia enim quae secundum Deum est, poenitentiam (0329A)in salutem stabilem operatur (II Cor. VII, 10). Et ne has tribulationes leves putares, addidit, quae invenerunt nos nimis; ut nihil mediocre crederes, quod nimium fuisse sentires. Convenienter autem pericula exaggerata sunt, ut eorum destructor potentissimus appareret.
Vers. 2. Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tempus illud praedictae tribulationis exponitur, quando adventu Domini Salvatoris, cum de novitate tanti miraculi Judaeorum corda turbata sint, sancti viri timere non poterant, qui in ejus nomine ac virtute praesumebant. Sequitur, et transferentur montes in cor maris. Hoc utique factum est, quando montes, id est apostoli, relictis incredulis Judaeis, in cor maris, hoc est (0329B)ad praedicandum gentibus transierunt; sicut in Actibus apostolorum legitur: Vobis quidem oportebat loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Quo exemplo advertimus, montes illos pio cacumine praeminentes, et fidei soliditate firmissimos, in cor maris, id est ad fidem omnium nationum fuisse translatos. Et inspiciendum quod aridae terrae perfidiam Judaeorum, aquis vero salsis credulitatem gentium comparavit, ut illa corda in malum durata cognosceres; haec autem evangelico sale condita veraciter aestimares. Cor enim non habet mare, sed homines.
Vers. 3. Sonaverunt [ed., sonuerunt], et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine (0329C)ejus. In superiori sensu permansit; adhuc enim illa perturbatio exponitur, quae facta est de adventu Domini Christi. Sonasse dicit apostolos praedicationes suas, quasi alicujus fragoris robustissimam vocem, quae non tantum auribus, quantum mentibus insonaret. Quo tempore turbatas asserit aquas, id est saeculi hujus innumeras gentes, quae de tali fuerant admiratione perterritae. Haec figura dicitur parabole, id est comparatio, cum res genere dissimiles qualitativa comparatione sociamus. Sed intuendum, quoniam hoc per decorem pulcherrimae comparationis dictum est. Tunc enim aquae plurima confusione turbantur, quando in marinis visceribus constructorum dejicitur magnitudo; et grandem sonitum reddunt, cum magno pondere fluenta percusserint. Hoc utique contigit, (0329D)quando apostolorum grandisona praedicatione totus mundus intremuit, et ad Domini se credulitatem limpidato postea corde revocavit. Sequitur: Conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Hic alios montes dicit, hoc est saeculi potestates. Nam et in bono accipiuntur et in malo. Sed montes Dei stabiles atque decori sunt; montes vero diaboli mutabiles atque squalidi. Potestates enim mundanae turbatae sunt, quando contra religionem Dei leges pagani principes sacrilegas inferebant.
Vers. 4. Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Superius terrores habitos dixit, quos de praedicatione nova mundus accepit: nunc beneficia quae collata sunt (0330A)Ecclesiae de adventu Domini Salvatoris edicuntur, ut merito divisionem diapsalmatis immutatio sensus acceperit. Intuere quae dicuntur, qua proprietate distincta sint. Civitas Dei impetu fluminis laetificata requievit. Et ut istum fluvium irrigatorem cognosceres animarum, non dicit satiasse, sed laetificasse civitatem. Iste namque est fluvius, de quo ipsa Veritas dicit: Qui credit in me non sitiet unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. (Joan. IV, 13, 14). Et bene dixit: Impetus fluminis, quia nihil palustre, nihil morosum cursus ejus sustinet, cum se potentia Divinitatis infuderit. Additum est, sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Tabernaculum Altissimi est sive Ecclesia, sive humani cordis gloriosa susceptio; quod utrumque constat esse sanctificatum, (0330B)quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14).
Vers. 5. Deus in medio ejus non commovebitur: adjuvabit eam Deus vultu suo. Non sic in medio esse dicitur Deus, quasi loci alicujus amplitudine concludatur; ille enim spatio ullo non clauditur, quoniam non inaequabili benignitate, sed aequaliter ubique totus est. Ideo autem in medio dicitur, quia fideles semper intendit. Quapropter merito secundum justitiam suam in medio Ecclesiae narratur esse Deus; quia universos voluntate aequabili contuetur; nec aspectu quis ejus fraudabitur, nisi qui ab eo se reddiderit alienum. Non commovebitur, de Ecclesia dicitur, cui singularis data est illa promissio: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae (0330C)inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Commoveri enim non potest Ecclesia quae in solidissima petra, hoc est Domino Christo noscitur esse fundata. Sequitur, adjuvabit eam Deus vultu suo, id est praesentia incarnationis suae, quando vultus ejus salutaris illuxit. Adjuvabit enim dixit, id est saeculari adversitate laborantem.
Vers. 6. Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Conturbatae sunt utique gentes, quando cum essent idolis devotissimae, subito incognitae sibi religionis regulas audierunt. Multos enim miraculorum operatio convertit, multos praedicati judicii terror afflixit; et quamvis perducerentur ad bonum, non poterant animum non habere turbatum. Sequitur, et inclinata (0330D)sunt regna, id est humiliata sunt ad adorandum, non ad cadendum; quia tantum unusquisque erigitur, quantum in illa satisfactione curvatur. Adjecit, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Non dixit vocem suam protulit, sed dedit, quasi mirabile donum, quasi praemiale beneficium. Vocem vero sanctam praedicationem dicit, quam et per se et per apostolos tonitruali virtute per universum mundum omnipotens Doctor insonuit. Ad quam necesse fuit tremefieri peccatores, qui terribilia jussa aeterni Judicis audiebant.
Vers. 7. Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob. Breviter explanatur quid sit 156 omnipotens Christus, id est Dominus virtutum; (0331A)utique cui virtutes coelestes serviunt, cui omnis potentia famulatur. Audite duri, audite vecordes. Quid vultis funditus perire, qui in tanta praesumitis majestate peccare? Sequitur, nobiscum, quoniam assumpta carne habitavit in terris. Additum est, susceptor noster Deus Jacob. Susceptor est, quia alienis infirmitatibus suam dignatur adhibere potentiam. Proprie enim Deus omnium, noster dicitur et susceptor, quando carnem pro fidelium salute suscepit; noster enim bene dicunt filii crucis, quia tantum ipsorum susceptor est, qui ad ejus fidem venire meruerunt. Deus autem Jacob vult intelligi, tanta eum bene credentibus collaturum, quanta praestitit et Jacob. Non enim Deus solius Jacob Deus, sed omnium qui simili fide devoti sunt.
(0331B)Vers. 8. Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Interposito diapsalmate, venit ad tertium membrum, ubi invitat populos videre magnalia Domini Salvatoris, quae fecit incarnationis suae dispensatione mi abili. Venite quippe dum dicit, hortatur eos ut fide Domino proximentur, quem non poterant videre longinquum. Nam quod addidit, opera Domini, ad magnum nescio quod spectaculum universitas advocatur. Quapropter accedamus alacri animo; quia videntes talia fide concipimus quae nos perducant ad gaudia sempiterna. Posuit, dixit, quasi signa quaedam collocavit, quae mundus contuens ad salutis suae remedia festinaret. Prodigium dictum est, eo quod porro dicat, quando signis aliquibus venturae novitatis ostensio declaratur. Quae facta est in nativitate (0331C)Domini, quando Virgo peperit, stella magis apparuit, angelorum chorus nativitatem sui Domini praedicavit.
Vers. 9. Auferens bella usque ad finem terrae. Ecce illa opera Domini quae promittebantur edicta sunt; et necesse est ut tanta pollicitatio magnum aliquod exponat arcanum. Rebellatum est contra Deum, quando gentilitas sculptilia simulacra diversis superstitionibus adorabat, quae Domini adventu cum suis cultoribus corruerunt. Abstulit ergo bella fidei usque ad fines terrae, quae toto orbe gerebantur, et in suam pacem redegit, quibus verae religionis munera condonavit. Sive hoc historica potest veritate cognosci, quia nativitate Domini regnante Augusto orbis legitur fuisse pacatus; quod non humanis viribus, sed Christi (0331D)Domini corporali praesentia probatur effectum.
Vers. 10. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus insidiae sunt infidelium, quae conterentur virtute veritatis, quando ad nihilum insana vota redigentur. Arma hic significant superstitiosa certamina paganorum, quae merito dicuntur esse frangenda, quando fidelium concertatione superantur. Scuta defensiones significant perfidorum, quae ad liberationem hominis coelestis ignis incendio concremantur. Sed miles iste diabolus est, cujus ad salutem arcus conteritur, arma franguntur, scuta incendio concremantur. Non enim aliter potuisset evadere, nisi quae putabat sua munimina perdidisset. Sive omnia quae dicta sunt, ut quibusdam placet, ad (0332A)incentiva vitia possunt referri. Exue nos, bone Rex, armis diabolicis, quibus non defendimur, sed gravamur; et illo nos spirituali gladio praecinge, qui nobis et salutem conferat et munimen.
Vers. 11. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Translati filii Core prophetiae spiritu inter sua verba hunc versiculum ex Domini persona proloquuntur. Quae figura dicitur apostrophe, Latine conversio; quando ad aliam rem subita permutatione convertimur. Merito enim illis dicitur, Vacate, qui mundanis illusionibus armabantur, et militiam diaboli exitiali sibi certamine peragebant. Denique audire non poterant, nisi, nequissimis armis depositis, vacantibus animis et quietis, ad salutarem audientiam convenirent. Dicit (0332B)enim, quoniam ego sum Deus, non ille qui vos armabat, non ille qui vos ad nefanda certamina perducebat, sed ego sum Deus qui exaltabor in gentibus, cujus est vera religio, et non fragilis altitudo. Et ne forsitan exaltandum tantum in aliquibus gentibus putares, non etiam in gente Judaeorum, quam terrae superius comparavit; addidit, et exaltabor in terra, utique in gente Judaeorum; sicut promittit Apostolus: Dico enim vobis, ut non sitis vobis ipsis sapientes; quia caecitas ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Vides ergo exaltatum et exaltandum Dominum et in gentibus et in natione Judaeorum.
Vers. 12. Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Jacob. Redeunt filii Core ad personas (0332C)suas, et fit psalmi de repetitione versus decora conclusio. Talem siquidem professionem ideo secundo repetunt, ut per eam nobis liberationem praestitam fuisse declararent. Deus autem Jacob ideo frequenter apponitur, ut Christiani populi victoria declaretur; qui licet sit tempore posterior, primum tamen populum fideli devotione transcendit.
Conclusio psalmi. Quam brevis ac remediabilis psalmus eluxit, cujus si, Domino praestante, confidentiam sumimus, spinosa hujus mundi animi virtute transcendimus, fitque nobis quod legitur, auxilium de tribulatione. Est enim hic omnis spes in adventu Domini Christi, per quem nobis et Ecclesia fundata est, et miracula magna patuerunt. Abstulit enim superstitionum bella (0332D)qui dixit: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 17).
EXPOSITIO IN PSALMUM XLVI. In finem pro filiis Core psalmus. Omnia quidem nomina tituli istius retinentur exposita; sed hoc, lector studiose, semper intende, ut ad causas psalmorum nominum istorum significantias aptatas intelligas. Nam si textum psalmi diligentius intuearis, nullum ex eis verbum vacare posse deprehendes. Quapropter evenit, ut modo diversitas, modo similitudo titulorum Dominum Salvatorem intendere videatur. Sed dum diversum est, fastidium relevat; cum unum 157 intelligentiae nostrae aciem (0333A)stabili firmitate consolidat; sic utrumque noscitur esse proficuum, quod edictum constat pro salute cunctorum. Loquuntur autem et in hoc psalmo filii Core, quos vexillo crucis mater signat Ecclesia.
Divisio psalmi. Quamvis ex persona filiorum Core totus hymnus iste cantetur, sitque gratissima brevitate succinctus; diapsalmatis tamen interpositione divisus est. Primo modo commonentur gentes, ut Domino laudes debeant personare; quia populo acquisitionis cuncta subjecit, et in haereditate sua pius Arbiter collocavit. Secundo ascensio Domini et regnum ejus sub brevitate describitur, quo sancti ipsius sunt nihilominus sine fine potituri.
Expositio psalmi. (0333B) Vers. 1. Omnes gentes plaudite manibus: jabilate Deo in voce exsultationis. Cum sit consuetudo luxuriantium elisis manibus personare, et in aurium jucunditatem per eas melos quoddam sine officio sermonis exprimere, plausum istum spiritualiter debemus accipere, qualem et filii crucis potuerunt dicere, et nos oportet audire. Plaudunt ergo manibus qui eleemosynas faciunt, qui aegrotis pro miseratione serviunt, qui aliquod mandatum probis actionibus operantur, aliudve tale quod ad Domini gratiam possit pertinere. Jubilare vero gaudere est. Qui sermo dictus est a juvando, id est delectando: quando gaudium nostrum non articulatis sermonibus, sed confusa voce proferimus. Et ne in solis talibus gaudiis haereremus, addidit, (0333C)in voce exsultationis: significans psalmodiam, quae Deo pro nominis sui majestate persolvitur; perfectissime commonens, ut laudem Dei sic manus peragat, quatenus gloriam ejus humana lingua non taceat. Decet enim ut praecepta Domini sui et lingua canat, et manus operetur.
Vers. 2. Quoniam Deus summus, terribilis: Rex magnus super omnem terram. Reddit causas, quare Domino et plaudi debeat, et jubilari. Quae figura dicitur epexegesis, id est explanatio dicti superioris. Primum quia summus est Deus. Terribilis, quia ipse judicaturus est mundum. Rex magnus, quoniam Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16) est. Ipse est enim de quo scriptum est in titulo passionis: Rex Judaeorum (Matth. XXVII, 37). Verum est (0333D)quoniam ipsorum Rex fuit, sed est et cunctarum gentium, quia et Creator et Administrator est omnium; et ideo ne tantum putaretur fuisse Judaeorum, Regem dicit omnium esse terrarum. Advertant Judaei potentiam Domini ab angustiis suis longe latiusque diffusam, et colere non desinant eum, cujus ubique esse audiunt principatum.
Vers. 3. Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. Hoc ad universos pertinet Christianos, qui divinam gratiam habere meruerunt. Populos et gentes, significat eos qui extra Ecclesiam latitare noscuntur. Omnibus enim justis spiritualiter subjecti sunt, qui eorum merita aequiparare non possunt. Sed hoc magis spiritualiter debemus advertere, ne (0334A)qua elatio, quod absit, sanctos viros contingere videatur. Pedes significant sanctissimas praedicationes, quibus populi merito dicebantur esse subjecti, quorum regulis tenebantur astricti, sicut Isaias propheta dicit: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem (Isai. LII, 7).
Vers. 4. Elegit nobis haereditatem suam speciem Jacob quam dilexit. Elegit nobis, subaudiendum est dare; ut qui venerat ad Israeliticum populum salvandum, hoc magis gentibus pia largitate concederet. Quam similitudinem necesse est in medium revocare, ut rei veritas evidentius possit agnosci. Esau carnalis cibi suavitate [ ed., vanitate] pellectus, a fratre suo Jacob lenticulam postulavit (Gen. XXV, 30): cui ille respondit sic esse faciendum, si ei a germano (0334B)suo primogenitorum gloria cederetur. Ille terrenarum rerum avidus inquisitor cessit honorem suum; eoque facto contigit ut Jacob felici commercio carnalia offerret, quatenus spiritualia conquirere potuisset. Ipsa est enim species Jacob, quam Dominus nimis dilexit; ut et fideles famulos suos eadem facere vellet, quae ille sequenda mystica significatione praemonuit. Sic enim Christiani vere dicimur, si terrena offerentes, coelestia conquiramus.
Vers. 5. Ascendit Deus in jubilatione: Dominus in voce tubae. Veniunt filii Core ad secundum modum, ubi tempus illud pia laude concelebrant, quando corporalibus oculis ascensio Domini gloriosa veritate conspecta est. In jubilatione vero propterea dictum est, quoniam stupentes apostoli tale miraculum (0334C)ineffabili cordis laetitia replebantur; quorum felicibus oculis datum est ad coelos euntem videre Dominum Salvatorem. Jubilationem vero diximus nimiam quidem esse laetitiam, sed non quae sermonibus explicatur. Vocem quoque tubae verba significant angelorum, quae magno strepitu percussi aeris fragore tonuerunt. Tunc enim de tali visione apostolis stupentibus dixerunt angeli: Viri Galilaei, quid admiramini? Hic Jesus qui assumptus est a vobis sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11); ut mundus firmius crederet quod talibus praeconibus insonaret.
Vers. 6. Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite. Non vacat quod toties iste sermo repetitur; agnoscitur enim quam utile, quam salutare (0334D)sit opus quod tam crebra voluit iteratione repetere. Quae figura dicitur epembasis, quoties ad decorem geminandum verba repetuntur. Psallere enim est bonis actionibus laudes Deo canere; quod si bene exhibeatur, etiam cum angelis nobis probatur esse commune, qui Dei praeconia jugiter spirituali exsultatione concelebrant. Sequitur: Psallite Regi nostro, psallite. Regi nostro, id est Christo Domino dixit, non alieno quem decet ista laudatio; quoniam solus est qui merito laudes accipiat, quando ipse et universa creat, et creata jugiter administrat.
Vers. 7. Quoniam Rex omnis terrae Deus: psallite sapienter. Hoc propter illos dicitur qui sibi per singula loca diversa numina faciebant, Venerem in (0335A)Papho, Martem in Thracia, Jovem in Creta. Debet enim omnipotens Rex universaliter coli, qui solus creator et liberator esse probatur cunctorum. Adjecit, psallite sapienter; ut non solum cantantes, sed intelligentes psallere 158 debeamus. Nemo enim sapienter quidquam facit, quod non intelligit.
Vers. 8. Regnavit Dominus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Venerunt filii Core ad saeculi futuri perpetuam felicitatem, ubi jam dicunt Dominum gentibus regnaturum; nam quamvis et nunc omnibus regnet, tunc tamen proprie regnare dicitur, quando in suis fidelibus manifestius habitare monstratur. Super omnes gentes, Jerusalem coelestem designat, quae ex omnibus nationibus adunatur. Sequitur: Deus sedet super sedem sanctam suam; Dominum (0335B)significat Salvatorem, qui sedet ad dexteram Patris, regnans per saecula saeculorum. Et intuere quod ipsam sedem sanctam dicit, ne intelligeres aliqua insensata aut ratione carentia, sed virtutes et thronos quibus ille gloriosus Regnator insidet. Potest hoc et de sanctis intelligi; nam si quis habeat beneficium bonae conversationis, et ipse fit sine dubio sella regalis. Quod si altius intendas totum contra perfidos dicitur; ut audita potestate succumbant, qui humanitatem ejus putant esse temnendam.
Vers. 9. Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum, id est primarii gentium diversarum, de quibus principium psalmi canit: Omnes gentes, plaudite manibus. Convenerunt, ac (0335C)si diceret crediderunt. Convenire enim est ad unum multos venire. Cum Deo Abraham, hoc est in Christum qui Deus est Abrahae. Expulsis enim infidelibus Judaeis qui carne tantum, non operibus erant filii Abrahae, plenitudinem gentium intromisit ad illam promissionis beatitudinem possidendam, quam promiserat Abrahae et semini ejus. Filii enim ipsius per sanctam fidem facti sunt, qui carnis semine non fuerunt.
Vers. 10. Quoniam dii fortes terrae nimium [mss. A., B., F., vehementer] elevati sunt. Sensus iste pendet de superiore versiculo. Ideo enim principes populorum convenerunt cum Deo Abraham, quia fortes terrae, qui erant populus Dei, nimium elevati sunt; id est Judaei, quibus data fuerat virtus in gentibus, erecti (0335D)contra Deum scelerata mente tumuerunt, et facti sunt per superbiam extremi, qui per humilitatem potuerunt esse praecipui.
Conclusio psalmi. Intueamur textum psalmi istius verbis non virtutibus brevem. Nam et numerus ipse grandia nobis sacramenta declarat; quadragesimo quippe sexto anno in mystica interpretatione templum Domini Jerosolymis legimus fuisse perfectum. Anni autem isti a veteribus pro diebus sunt positi, qui sexies perfecto numero multiplicati efficiunt dies ducentos septuaginta sex, quantum in utero virginali Dominus noster ad similitudinem humani generis habitasse (0336A)monstratur; id est a die octava calendarum Aprilium, usque in diem octavum calendarum Januariarum. Merito ergo totus hic psalmus specialiter de Domino dictus intelligitur, quando et ejus numerus praedicto modo ad sacramentum ipsius conceptionis et nativitatis competenter aptatur.
EXPOSITIO IN PSALMUM XLVII. Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati. Expositionem psalmi cantici in praefatione posuimus. Item de filiis Core frequenter dictum est. Nunc videamus quid significet secunda sabbati. Sabbatum synagogam, id est collectionem debemus accipere Judaeorum, quae sabbatum observare videbatur. Secunda vero ejus Ecclesia catholica est; ideoque (0336B)verba psalmi hujus sacerdotibus tribuuntur ad Christianos populos edocendos, quos et filios crucis haberi posse non dubium est, et secundos esse tempore post synagogam manifesta ratione cognoscimus.
Divisio psalmi. Cum docendus esset populus devotus de fide et gradibus Ecclesiae custodiendis, merito verba hujus psalmi piis sacerdotibus dantur, qui in prima positione laudes Domino dicunt, quod Ecclesiam suam dilataverit, et quod universis regibus terrarum potentiam suae majestatis ostenderit. Secunda positione gratias agunt de adventu Domini Salvatoris, commonentes antistites futuros, ut gradus in Ecclesia distribuant, per quos Dominus Deus et Salvator possit agnosci, qui famulos suos aeterna protectione (0336C)custodit.
Expositio psalmi. Vers. 1. Magnus Dominus et laudabilis nimis: in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. Considerandum est quemadmodum haec verba per gradus certos admirandae dispositionis ascendant. Quod schema dicitur emphasis. Primo posuit, Magnus Dominus; additum est, laudabilis. Sed ne hoc quoque putares mediocriter esse faciendum, ponitur, nimis; quod non habet terminum neque finem, sed assiduitate sui semper augetur. Magnus ergo, quia potenter omnia fecit. Laudabilis, quia pulchra et mira fecit. Nec tamen sufficit Dominum Patrem nimis dixisse laudandum, nisi et ubi praedicaretur edicerent; scilicet in civitate Dei nostri, id est in Ecclesia catholica. Est (0336D)enim et civitas non Dei nostri, ut Babylonia illa diaboli, ubi non Deus colitur, sed magis exsecrabili dementia blasphematur. Quapropter necessarie consecutum est ubi Dominus laudaretur; ne eum inter haereticas superstitiones, aut in synagoga veteri putaret aliquis esse praedicandum. Sed ne vel illud dubitares, ubi esset praedicta Ecclesia constituta, intulit, in monte sancto ejus. Mons autem sanctus Christus est Dominus, fundamentum et culmen Ecclesiae suae. Iste mons sanctus est, de quo Daniel propheta dicit: Crevit lapis et factus est mons, ita ut impleret universam faciem terrae (Dan. II, 35). Consideremus quod hic magnum quidem Dominum Patrem dicat: sed magnus quoque Filius non tacetur; sicut de ipso (0337A)ad Titum scribens dicit Apostolus: 159 Exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. Magnus etiam legitur Spiritus sanctus, sicut scriptum est in Regnorum libro. Ait Dominus ad Eliam: Ecce Dominus transiet, et spiritus magnus et fortis (III Reg. XIX, 11). Erubescat Arianorum insana persuasio. Quis est, rogo, minor, cum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus magnus legatur?
Vers. 2. Dilatans exsultationes universae terrae mons Sion, latera aquilonis civitas Regis magni. Ne praedictum montem localem suscipere debuisses, dicit eum omni terrae gaudia condonare. Quis est enim iste, nisi Dominus Christus, qui per universalem mundi Ecclesiam valuit profutura gaudia dilatare? Terram (0337B)hic in bono accipe; significat enim justos, qui copiosa et aeterna praemia consequuntur. Mons vero Sion (sicut saepe dictum est) designat Ecclesiam, quae interpretatione ipsius nominis, sanctae speculationis virtute completa est. Latera autem aquilonis significant populos infideles, in quibus diaboli regnabat iniquitas; ipse enim dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV, 13). Sed quia peccatores, qui a diabolo tenebantur obnoxii, Deo miserante, conversi sunt; modo mons Sion, et latera aquilonis, id est natio Judaeorum et populi gentium, facta est civitas Regis magni, hoc est Ecclesia catholica, quam de universo mundo constat esse collectam. Ipsa est secunda sabbati quam titulus dixit. Dicuntur quidem et terrarum principes, (0337C)reges: Magnus autem Rex veraciter dici non potest, nisi solus Deus. Quod autem dixit, Mons Sion, et addidit, latera aquilonis civitas Regis magni, figura est exergasia: id est quoties aliquid breviter proponitur, et subtiliter ac latius explicatur.
Vers. 3. Deus in gradibus ejus dignoscetur, dum suscipiet eam. Futurum tempus magnae illius judicationis ostenditur, quando Dominus Ecclesiam suam suscipiens, in gradibus, id est in membris suis sanctissimis atque probatissimis ipse cognoscetur. Tunc enim Deus dignoscetur, id est, potentia ipsius virtusque declarabitur, quando Ecclesia illi beatos viros offerre, ipso largiente, monstrabitur: dum secundum gradus meritorum sancta plebs ad dexteram collocatur, sicut dicit Apostolus: Stella ab stella (0337D)differt in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 42). Tunc enim in aeternam beatitudinem suscipitur, quando illi perpetua gaudia conceduntur. Ibi Deus dignoscitur, id est, potentia ipsius virtusque declaratur, cum Ecclesiae suae talia praemia sub distinctionibus donat, quae nunquam finienda depereant. Hic enim creditur, quod ibi manifesta visione praestatur.
Vers. 4. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum. Haec sunt latera aquilonis, quae superius dixit; quia licet contra Deum conspirata mente venerint, multi tamen eorum credidisse noscuntur. Reges terrae, hoc loco significantur principes Judaeorum, quos Herodes in unum congregans, (0338A)ab eis perquisivit ubi Christus Dominus nasceretur. Sed illi convenienter ac consentienter dixerunt secundum Scripturas sanctas, in Bethleem eum esse modis omnibus nasciturum (Matth. II, 5). Congregati sunt ergo, ut dicerent quid legerunt. Convenerunt in unum, quia omnes unam protulere sententiam.
Vers. 5. Ipsi videntes tunc admirati sunt, conturbati sunt, et commoti sunt. Ipsi, Judaei scilicet qui Herodi dixerunt in Bethleem Dominum nasciturum. Viderant enim quae prophetata [ ed., in propheta] legerant; et necesse erat ut admiratio de tanta gloria nasceretur. Sed ista admiratio non levis, non otiosa fuit. Conturbati sunt, quia se noverant peccatores. Commoti, quia de tanta majestate cognoscere meruerunt. Illos enim commotos dicimus, quos et credidisse (0338B)testamur.
Vers. 6. Tremor apprehendit eos ibi: dolores sicut parturientis. Pulcherrime consequens rerum ordo servatus est. Primo eos dicunt vidisse, postea admiratos, deinde conturbatos, et ad postremum tremore concussos. Ipse enim vehemens pavor est, qui perducit homines ad tremorem; quia necesse est animum graviter fluctuare, cujus corpus a tremore contigerit apprehendi. Nec solum istud in tam magna causa suffecit; sed statim secuta poenitentia est, ubi dolores cruciant tanquam matres parturientes. Gravis enim dolor est, qui mulieribus pro poena peccati constat indictus. Sed quia parturientes audivimus, fructum inde putemus confessione humili nasciturum.
Vers. 7. In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. (0338C)Actus ipse dominicae nativitatis exponitur. Nam ut quidam dicere voluerunt, spiritus vehemens (Matth. II, 8) erat, quando Herodes de suo regno sollicitus, magos miserat ut Regem natum viderent, sibique cognitum nuntiarent. Sed illis non ad se redeuntibus necesse habuit vehementi spiritu commoveri, et conterere naves Tharso Ciliciae, quae praedictos magos occulte in suam provinciam transposuisse credebantur. Quod fieri solet a regibus calumniantibus; ut quando sua desideria implere nequeunt, per damna humilium tormentaque discurrant. Inspice quantum creverit ista narratio, quo principio inchoata, ad quam pervenerit summitatem.
Vers. 8. Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Decursis omnibus (0338D)quae facta sunt in nativitate Domini Salvatoris, sequitur digna conclusio, ita fuisse visum sicut fuerat ante prophetatum. Ita vero quod dictum est, rerum fidem diligenter expressit; quia totum sic constabat factum, quemadmodum fuerat et promissum. Additum est, in civitate Domini virtutum, ubi et verum auditur, et promissum omne conspicitur. Repetitur in civitate Dei nostri, ut catholicam solam intelligeres, ne sibi hoc nomen et haereticorum conventicula vindicarent.
Vers. 9. Deus fundavit eam in aeternum. Ne istam civitatem Dei temporalem debuisses accipere, in aeternum Ecclesiam dicit esse firmatam, quae sola veraciter civitas Domini nuncupatur. Gaudeant Christiani, (0339A)et tota mentis exsultatione laetentur, quando audiunt a Domino esse fundatam, in qua se firmiter consistere posse non dubitant. Nam, licet saeculi istius procella quatiantur, jure non metuitur quod transitorium comprobatur, sicut Apostolus dicit: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).
Vers. 10. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Venerunt pii sacerdotes ad secundam partem, ubi magna laetitia cordis exsultant. Suscepimus non debet generaliter accipi, quia non omnes crediderunt; sed ad catholicos 160 tantum pertinet, qui ejus praecepta secuti sunt. Misericordiam dicunt Dominum Christum, qui exorbitanti mundo misertus est; et ad hoc tantum se voluit videri, (0339B)ut omnis credens potuisset absolvi. Aptum nomen, certa promissio; ut ille misericordia vocaretur, qui et Salvator vere dicitur et Redemptor. In medio templi tui, synagogam volunt intelligi, ad quam venerat liberandam; sed, eo populo non credente, vocatae gentes misericordiae munera perceperunt. In medio templi dictum est, ut non credentium improbitas gravius arguatur, qui contempserunt sequi, quem in medio eorum constat esse conspectum.
Vers. 11. Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: justitia plena est dextera tua. Nomen Dei in toto orbe terrarum sine dubio creditur adorandum. Possunt enim aliqui nescire quemadmodum sit colendus, nullus tamen est qui isti nomini non se putet esse subjectum. Hoc ergo dicunt: Sicut (0339C)in toto orbe terrarum reverentia tui nominis dilatatur: ita et in Ecclesia, quae per totum mundum distenditur, devotio tibi laudis offertur. Sequitur, justitia plena est dextera tua Locum significat ubi isti sunt collocandi; ad dexteram quippe ipsius veniunt, quicunque aeterna praemia consequuntur. Plena est ergo dextera ejus justitia, quia in illam partem recipiuntur, qui ipsius munere justi esse meruerint.
Vers. 12. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine. Per montem Sion Ecclesia catholica significatur, quae interpretatione ipsius nominis in speculatione populi noscitur constituta. Haec optatur laetari, quia ex munere ipsius aeterna gaudia possidebit. Filiae Judae, omnes sanctas feminas declarat. Per Judam enim justarum feminarum (0339D)genus ostenditur, propter Dominum Christum, qui ex ipsi tribu carnis propagatione descendit. Et has petunt exsultare; ut in utroque sexu Ecclesiam Domini gavisuram esse monstrarent. Addunt, propter judicia tua, Domine; ipsa est enim magna causa laetitiae, ut propter judicia Domini exsultent, ubi se ad beatitudinem aeternam cognoscunt esse venturas.
Vers. 13. Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus ejus. Postquam utrumque sexum pii sacerdotes commonuerunt, veniunt ad ecclesiasticos ordines, qui domum Dei affectuosa devotione circumdant. Circumdate, ad honores pertinet exhibendos: complectimini, ad charitatem quae nomen (0340A)Domini sinibus cordis amplectitur. Additum est, narrate in turribus ejus; ut a religioso sermone cessare non debeant, qui sanctis ordinibus obsecundant. Et quoniam Ecclesia civitas Dei est, turres ibidem competenter aptatae sunt; id est altitudines et munitiones contra hostes haereticos. Sed quia incredulis narrare suadebant, qui foris ab Ecclesia morabantur, non de domibus, non de porticibus, sed de altis turribus dicunt esse praedicandum, unde populus audire possit extraneus.
Vers. 14. Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite gradus ejus: ut enarretis in progenie altera. Ne animae fidelium audiendo laetitiam et exsultationem aliqua remissione lentescerent, in Ecclesiae virtute corda, dicunt esse reponenda; id est in charitate, (0340B)qua virtute nihil potest esse praestantius; sicut Apostolus docet: Manent autem fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas (I Cor. XIII, 13) Distribuit autem gradus Ecclesiae, qui officia ejus distincta ordinatione disponit. Sunt enim in illa lectores, sunt subdiaconi, sunt diaconi, sunt presbyteri, sunt episcopi; et quamvis una sit Ecclesia, officia tamen continet honorum varietate distincta. Haec ergo pii sacerdotes commonent debere distribui, ut per eos in generatione altera magnalia Domini debeant praedicari. Alteram enim progeniem significat populum Christianum, qui ab Hebraeo, quem primum Dominus elegit, secundus esse dignoscitur.
Vers. 15. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula. (0340C)Hoc est quod per ordines ecclesiasticos, sicut hodie fit, narrare voluerunt populo fideli. Sententia quidem brevis, sed quae universa concludit: Hic est Deus Deus noster, Christum significat: ostendens eum digito tanquam praesentem. Quae figura dicitur idea, Latine species: quando aliquid futurum velut oculis offerentes, motum animi concitamus. Hic enim, pronomen articulare est, quod tunc ponitur, quando tensa manu aliquis indicatur. Ipse enim hic monstratus est, qui et carnalibus oculis voluit apparere: de quo similiter Baruch propheta dicit; Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius absque illo (Baruch III, 36). Sequitur, in aeternum, et in saeculum saeculi. Contra illos hoc dicendum est qui sibi temporales homines deos esse inaniter somniabant, (0340D)Martem, Mercurium, Saturnum, caeteraque portenta potius dicenda quam numina. Ergo Deum immortalem, sempiternum, sine fine potentissimum Christum Dominum asserunt praedicandum, qui in se credentes jugiter protegit ac defendit. Infertur, et ipse reget nos in saecula. Reget utique nos, quia ipse Rex noster proprie ac veraciter dicitur Christus. In saecula, significat sine fine, quoniam quos ille regendos susceperit (si tamen ab ipso non devient) sub gloriosa perpetuitate custodit.
Conclusio psalmi. Paterna nobis et sacerdotalia dicta sonuerunt, ut ab omni parte pulsati, ad rectam semitam mereamur adduci. Quanta tibi, Rex bone, cura est hominum, (0341A)quibus tam multiplicem medicinam dignaris ingerere jussionum? Non vis semel dicere, quod humanitatem non pateris ignorare. Undique admones, undique doces, et fidem nostram per introductas personas clamare facis, ut locus ignorantiae funditus videatur abscidi. Merito sanctus tuus Job dicit: Quid faciam tibi, o custos hominum (Job VII, 20)? Tu admones quod quaerere debeamus; tu praestas quod nos mereri posse nescimus.
EXPOSITIO IN PSALMUM XLVIII. In finem filiis Core psalmus. Tituli hujus verba (sicut saepe dictum est) cuncta trahunt ad Dominum Salvatorem. Ipse enim et per finem significatur, et per filios crucis intelligitur, et (0341B)per psalmum sine dubio 161 denuntiatur; ut merito ipsius vocem venturam esse sentiamus, cujus tot indiciis lampabilis sermo promittitur.
Divisio psalmi. Per totum psalmum sunt verba omnipotentis Filii. In prima sectione dicit qualia locuturus, vel quae praestaturus sit fidelibus tempore incarnationis suae. Secunda memorat stultis et insipientibus quanta ventura sint. Tertia dicit quae justos impiosque secutura sunt. Quarta commonet fideles ne timeant divites terrarum, quia omnem potentiam suam cum luce derelinquunt.
Expositio psalmi. Vers. 1. Audite haec, omnes gentes; auribus percipite; (0341C)omnes qui habitatis orbem. Admonetur universitas ut indiscrete veniat ad audiendum, quia Deus sine ullius acceptione personae bonus est, nec vult paucis prodesse, et alios, qui tamen eum puro corde requirunt, sub dissimulatione negligere. Deinde, quia tale sacramentum incarnationis dominicae non debuit nisi totus mundus audire, universale quippe beneficium generalem nihilominus poscebat auditum. Sequitur, auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Hic jam studiosius commonentur ut dicta devotissime capiant, et in memoriae suae sinibus reponant. Gentes enim accipiamus paganos; habitatores autem orbis, Christianos et justos, qui norunt orbem terrarum sic esse habitandum, ut in ejus sceleratis non implicentur erroribus. Et considera doctorem bonum, quomodo (0341D)ad audiendum omnium studia concitavit; ut ipse reddatur reus, qui sibi noluerit esse proficuus. Hoc rhetores ad suum studium transferentes, attentos judices reddunt, quando se dicturos aut nova aut ingentia pollicentur.
Vers. 2. Quique terrigenae, et filii hominum; simul in unum dives et pauper. Adhuc in ipso studio Dominus perseverat; ut conventus audiendi omnium fieret, ne quis eum mediocre aliquid crederet esse locuturum. Terrigenas peccatores oportet intelligi qui vitia terrena sectantur; et isti in partem Adae primi hominis merito reputantur, quia ille non filius hominis, sed ipse primus homo fuisse declaratur. Huic contrarium est quod dixit, filii hominum; justos enim (0342A)tali dicto debuimus advertere, qui in sortem Christi veniunt: quoniam et ipse Christus Filius hominis esse praedicatur. Et memento quia contra Adam ipse semper opponitur; merito, quando quod per illum periit, isto veniente, salvatum est. Sequitur, simul in unum dives et pauper. Ecce ista sententia, quae superius promittebatur, eluxit. De Christo enim Domino dicitur, simul in unum dives et pauper: dives, quia Deus; pauper, quia homo; sicut dicit Apostolus: Mementote gratiae Domini nostri Jesu Christi, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives; ut illius paupertate vos divites essetis (II Cor. VIII, 9). Merito ergo tam magna promissa sunt, cum tam praecipua et salutaria dicta sequerentur. Superiorum dictorum brevis explanatio est; dives pertinet ad terrigenam. (0342B)quia numerosis peccatis probatur opulentus; pauper respicit ad filios hominum, quia in vita [ ed., ambitu] hujus saeculi pauperes sunt, ut futuras divitias plenissime consequantur; sicut in Evangelio dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3).
Vers. 3. Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Excolit quod superius coepit, non humanam, sed divinam se sapientiam atque prudentiam esse locuturum; id est Dominum Christum, de quo dicit Apostolus: Nos autem praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24). Salomon quoque testatur (Prov. I, 2) scire sapientiam et disciplinam, et intelligere verba prudentiae. Sapientia pertinet ad mysteria divina declaranda; prudentia (0342C)vero ad mores probabiles instruendos; sic omnis sermo divinus duabus his virtutibus plenissimus indicatur. Hinc enim quae narraturus est inchoavit, quae sint verba sua mirabili prius complexione describens, ut omnes desideranter quaererent quod promissum sub tali praedicatione sentirent.
Vers. 4. Inclinabo in similitudinem aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Postquam virtutem eloquentiae suae verus praedicator duobus dixit insignibus contineri, nunc quemadmodum praecepta sua possint ab humano genere suscipi, aurem inclinaturum se esse promisit, ut cognosceret, si praedicationem ejus populus devotus impleret. Sed intende pium magistrum similitudinem posuisse. Similitudo enim rei verae imitatio est, ut quod nobis ad (0342D)exemplum datum est, devota aemulatione (Domino praestante) faciamus. Sed ut omnes ad praecepta sua salutariter implenda institutor serenissimus invitaret, aperire se dixit in psalterio propositionem suam, id est declaraturum se praecepta Divinitatis sui proprii corporis sanctitate, ut non tam verbo quam docere probaretur exemplo. Psalterium quippe (ut saepe diximus) corporis Domini decora similitudo est; nam sicut psalterium de summo sonat, ita et incarnatio Domini coelestia mandata concelebrat.
Vers. 5. Utquid timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. Versus iste sub interrogatione et responsione propria legendus est; quia totum sine timore suo fieri dicit, quod venturum esset praenuntiat. (0343A)Quae figura dicitur peusis et apocrisis, quando interrogatione praemissa, responsio apta subsequitur. Dicit enim, Utquid timebo? Id est, quare formidolosa cogitatione confundar? In die mala, in die scilicet passionis, quae mala Judaeis, bona fidelibus fuit. Ille enim timere debet vitae finem, qui peccatorum recordatione mordetur. Christus autem mortem timere non poterat, qui peccata omnimodis non habebat. Dicit enim: Quare timeam in die mala? Nunquid iniquitas calcanei mei circumdabit me? Quemadmodum solet contingere peccatori, ut extrema ejus scelerato fine claudantur. Alii vero propter excellentiam sanctae incarnationis hoc magis a parte membrorum accipiendum esse dixerunt.
Vers. 6. Qui confidunt in virtute sua: quique in (0343B)abundantia divitiarum suarum gloriantur. Haec pendent de superiore versiculo, quibus jungendum est, tales circumdantur in iniquitate calcanei. Nam praesumunt in virtute sua, qui videntur aliqua possibilitate confidere, ut viribus corporeis valentes, animi robore et linguae 162 disertitudine praeminentes. Sed postquam dixit intrinsecus attributa, nunc venit ad divitias quae extrinsecus veniunt, per quas maxime inflatur humanitas. Raro enim dives sortem sibi cum pauperibus intelligit esse communem. Et necesse est ut tales timeant finem, qui et deserere mundana nolunt, et peccatorum suorum poenas conscientia teste formidant.
Vers. 7. Frater non redimit! redimet homo: non dabit Deo placationem suam. Postquam de peccatoribus (0343C)dixit, quorum iniquitas calcaneum circumdat, venit ad genus curationis eximium. Et hoc quoque sub admiratione legendum est: Frater non redimit! id est Dominus Christus, qui dixit in Evangelio: Ite nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII, 10); et in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Ipse si non redimat qui fudit sanguinem pretiosum; redempturus est homo, id est Adam, qui humanum genus transgressionis vitio sauciavit? Non dabit, negantis est; quia nulla oblatio, nulla placatio potest compensare, quod nos Divinitas est dignata redimere.
Vers. 8. Nec pretium redemptionis animae suae; et laborabit in aeternum. Pars ista prima versus hujus ad sententiam respicit superiorem: quia homo liberatus (0343D)non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae. Pretium est enim alicujus rei compensatio. Homo autem quid dabit in pretium, qui totum quod offerre possit accepit? Sequitur, et laborabit in aeternum: de fidelibus dixit, qui, quamvis pretium redemptionis animae suae dare non possint, laborant tamen in aeternum, dum hoc agunt quod eis ad praemia vitae aeternae proficiat.
Vers. 9. Et vivet in finem, quoniam non videbit interitum. De illis adhuc dicit, qui laborant in aeternum; isti enim in fine viventes, id est in Domino Salvatore, interitum non videbunt: quia licet corpore moriantur, aeternae vitae munere sunt ditati. Alii versus istos ita peccatoribus aestimant applicandos, dicentes, laborant (0344A)in aeternum, qui perpetua ultione damnandi sunt; vivent in hoc mundo in fine, qui desperata libertate luxuriant. Quapropter in voluntate erit legentium eligere quid sequantur. Nos tamen de fidelibus hactenus dictum esse perspeximus; nunc audiamus perfidi quanta passuri sint.
Vers. 10. Cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt, et relinquent alienis divitias suas. Venit ad secundum docendi modum, ubi peccatores cum sapientibus hujus mundi dicit esse perituros, et divitias suas, quas magnopere diligebant, non suis, sed, quod gravius ureret, extraneis successoribus definit esse relinquendas; ut propter quas omnia peccata commiserant, non possessione ipsarum, nec proprio successore laetarentur; sicut (0344B)Salomon dicit: In quod peccaverunt, nec laetari [ed., latere] potuerunt (Sap. X, 8). Cum viderit peccator utique sapientes saeculi istius ab interitu non liberari, ut fuit Solon Atheniensis, Philo Lacedaemonius, Aristippus, et caeteri qui mundanae sapientiae celeberrima laude viguerunt; sed videt eos communiter mori, quos divinae Sapientiae participes aestimabat. Sequitur, simul insipiens et stultus peribunt. Necesse est enim ut insipiens et stultus desperatione pereant, cum suos sapientes cognoverint interire. Verum ut haec magis spiritualiter accipere debeamus; insipientes sunt qui praedicationibus prophetarum acquiescere noluerunt; stulti autem jure dicendi sunt qui nec ipsum Christum Dominum venientem recipere maluerunt. Hi ergo simul peribunt, quoniam in futura (0344C)judicatione damnandi sunt. Reliquerunt autem Judaei alienis divitias suas, quoniam spernentibus eis Dominum Salvatorem, ad gentes extraneas salutis eorum praemia transierunt.
Vers. 11. Et sepulcra eorum domus eorum in aeternum; tabernacula eorum in generatione et progenie, invocabunt nomina eorum in terris ipsorum. Morientium divitum pompa describitur, qui sibi aedificant sepulcra magnis tractatibus exquisita. Videmus enim quaedam mausolea pulcherrimis renitere marmoribus, ut domus aestimentur aeternae magnis molibus fabricatae. Post haec venit ad eorum tabernacula, quae copiosa largitate fulcita sunt, ut in longas generationes et progenies constanti pulchritudine perducantur. Subjunxit etiam ritum quem gentilitas in parentalibus (0344D)agere consuevit, quando fatua superstitione in terris eorum, id est in sepulcris invocant nomina mortuorum; et credunt hoc illis prodesse, quod eorum videntur exhibere memoriae.
Vers. 12. Et homo cum in honore esset non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. De ipsis adhuc loquitur qui mundi istius honore floruerunt. Nam quamvis peccator in honore sit dum vivit, quia Dei portat imaginem, recte dicitur dignitatem suam non intelligere, dum talia facit, quae ab ipso Creatore videntur omnimodis discrepare. Sequitur, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Similitudo datur digna vecordibus; ut qui se imaginem Dei gestare non intelligunt, (0345A)congrue jumentis insipientibus comparentur. Nam cum rationem perceptam jussionibus Domini mandatisque non exhibent, merito eam tanquam indigni tanto munere perdiderunt. Nam tolle homini Dei considerationem, et omnino pecus insipiens est, praesumptio vana, et caduca superbia. Sed quamvis de mortalibus dicatur: Et homo cum in honore esset non intellexit, possunt hic et praevaricatores angeli accipi qui de coelo projecti sunt, quia nec ipsi intellexerunt honorem suum, dum auctori superbiisse monstrantur. Homo enim et pro diabolo ponitur, sicut in Evangelio Dominus testatur (Matth. XIII, 25): Inimicus autem homo qui superseminavit zizania est diabolus. Haec decima species est definitionis, quam Graeci ὡς τύπῳ, Latini veluti appellant: quando talis (0345B)est alicujus rei complexio, ut non tantum uni rei de qua dicitur, sed et aliis applicari posse videatur; sicut et in trigesimo quinto psalmo jam lectum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine (Psal. XXXV, 7); non enim Dominus haec sola, sed et reliqua salvare consuevit.
Vers. 13. Haec via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo benedicent. Hic jam enumerationes decursae, velut dispersa grana in unum cumulum colliguntur. Nam post illa quae dicta sunt, sententialiter enuntiatur, Haec via eorum. Viam, vitam debemus accipere, in qua in hoc saeculo actuum nostrorum vestigiis ambulamus. Sed haec via quid malis faciat, non tacetur: scandalum utique auctoribus suis, id est stimulum atque dolorem. Non enim ad securitatem (0345C)suam 163 quidquam peccator efficit, cui de sua provenit actione torqueri. Sequitur, et postea in ore suo benedicent. Hic describitur consuetudo peccantium, qui, postquam votum nequissimae dispositionis impleverint, mox Divinitati gratias agunt, quoniam ad suum velle perducti sunt: nescientes, miserrimi hominum, quia illo auctore tantum ad sancta desideria pervenitur. Sed isti in ore, non in corde benedicent, unde procedit plerumque simulata sententia; sicut Isaias dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX, 13).
Vers. 14. Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos; et obtinebunt eos justi in matutino. Venit ad tertiam sectionem, ubi justis et impiis pro suis meritis dicit esse reddendum. Peccatores enim in (0345D)inferno positos mors aeterna depascit. Nam sicut oves lanae suae amissione jugiter perseverant, sic in illos semper sine imminutione substantiae invenit, quod poena discruciet. Depascet enim a jumentis tractum est, quae herbas non radicitus evellunt, sed abscindunt ipsas potius summitates. Sequitur, et obtinebunt eos justi in matutino. Obtinebunt, dixit superabunt, quod utique in illa resurrectione felicium est, ut malis praemineant. Hic enim justos obtinent peccatores: in illo vero judicio justi infideles modis omnibus obtinebunt. In matutino, ac si diceret, in albescente die cum gloria resurrectionis illuxerit, quando jam beatitudinis claritas aperitur, et inchoat esse dies qui nulla nocte finitur.
(0346A)Vers. 15. Et auxilium eorum veterascet in inferno, et a gloria sua expulsi sunt. Adhuc peccatorum infelicitatem miseriasque describit, quorum auxilia tanquam panni putrefacti veterascunt. Quid enim divitiae praestabunt mortuis? Quid praesumptio humana defunctis, qui cuncta amittunt quibus hic delectati sunt; et in aeternas poenas perveniunt, quas se pati nullatenus crediderunt? Sequitur, et a gloria sua expulsi sunt; de mundo scilicet in quo gloriabantur, vel de illis rebus in quibus decepti infelici sorte praesumebant; sicut in Evangelio diviti dictum est: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae autem praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 20)?
Vers. 16. Verumtamen Deus liberabit animam meam de manu inferi, cum acceperit me. Post errores expositos (0346B)peccatorum, merito sententia Salvatoris infertur; ut sicut humana fragilitas terrore prostrata est, ita spe futuri praemii sublevata consurgat. Nam sive hoc Dominus Christus de se dicat, sive a parte membrorum suorum, ut assolet, loquatur, accommodum est. Ipse enim descendens animam suam ab inferno liberavit; sed simul et illorum qui adventum ejus constanti animo crediderunt. De manu autem inferi, dicit de potestate diaboli, qui ante adventum ejus animas tenebat obnoxias.
Vers. 17. Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quarta pars psalmi ex ore veritatis egreditur, ut nobis saluberrima medicina praestetur. Nam totius mundi haec una querela est: Quare in hoc saeculo floreant homines (0346C)quos a cultura Domini cognoscimus alienos. Sed peccatoribus ista promissa sunt; ideoque pius doctor veros alloquitur Christianos, ne terrarum divites pertimescant, quoniam bene generaliter pecuniosus pavescitur, cum ei famulari hominum cupiditas aestimatur. Dives enim dictus est a divo, qui quasi Deus nihil creditur indigere. Hominem hic impium debemus accipere, qui se subjectis formidabilem facit, dum aequitatis jura contemnit. Sequitur, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Junge ne timueris. Quae figura dicitur ἀπὸ κοινοῦ, id est, A communi, quando superiora ad inferiora respondent. Et respice qua gratia cuncta proficiant. Minus enim fuerat divitem fieri, quia hoc frequenter invenis in negotiatoribus et in hominibus abjectis. Addidit, et cum multiplicata (0346D)fuerit gloria domus ejus; id est, cum honoribus, cum possessionibus, cum tota hominum fuerit laude celebrata, ut nihil sibi nisi solum deesse putet imperium. Et vide quia domus ejus dixit, ut non solum ipse, verum etiam omnes qui ad ipsum pertinent, magna pompa florere videantur. Sed quare isti non debeant timeri, pulchre subsequitur.
Vers. 18. Quoniam cum morietur, non accipiet [ed., perient] haec omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus ejus. Ecce ratio redditur quare timeri non debeat mundi gloriosus. Cur enim timeamus divitem, qui moritur pauper? Scandalum nostrum non est illi perpetuum, nec aliud secum valet portare, nisi unde possit ardere. Quam deformem in illa patria respicies, (0347A)quem hic mundissimum pretiosa veste miraris. Et bene dixit descendere mortuos peccatores quasi in abyssos altas, quasi in profundissimam foveam; sed sine gloria saeculari, sine turba satellitum, sine praesumptione gazarum. Domus illa quam mirabaris, remanet tota; sed onera, quae non videbas, transmittit ingentia.
Vers. 19. Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Hic benedicetur, non ad sanctificationem pertinet impetrandam, sed ad luxuriantium favorabiles voces. Benedicetur enim dictum est, propter linguam satellitum, qui inter garrulitates et epulas pastoribus suis bene optare consueverunt, quorum anima non de bono actu, sed ex deliciarum praeparatione laudatur. Sequitur, confitebitur (0347B)tibi, cum benefeceris ei. Mali tunc Deum benedicunt, quando temporalia bona percipiunt: bonus autem laudat Dominum et cum malorum fasce deprimitur; sicut fecit Job, et caeteri sancti ejus. Dicitur ergo Patri: Iste peccator confitebitur tibi: sed quando illi benefeceris; quid si aliquid contrarium patiatur, blasphemare non desinit. Et ideo consuetudo ista vitanda est, quae in sceleratis saepius invenitur. Nos autem pio corde omni tempore collaudemus Dominum, qui salutem nostram et in adversis, et in prosperis semper operatur.
Vers. 20. Introibit usque in progeniem patrum suorum: usque in aeternum non videbit lumen. Qui patres pessimos imitantur, eorum societate damnandi sunt; et ideo peccatores dicit usque ad patrum suorum progenies (0347C)introisse. Patres enim ipsorum appellavit non tantum ex semine carnis, quantum quos morum imitatione secuti sunt; sicut in Evangelio dicit incredulis: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Addidit, usque in aeternum non videbit lumen: quia sicut peccata tenebrosa sunt, ita peccatoribus sapientiae lumen auferunt. Et ideo dixit, in aeternum non videbit lumen, quoniam 164 nec in isto mundo illuminatus fuit, cujus cor noxium caligo erroris obsedit. Simili modo nec in aeternum videbit lumen, quod hic vitio suae pravitatis habere non meruit. Lumen enim verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), Christus est Dominus, quem solummodo in Deitate sua videre sanctorum est.
Vers. 21. Et homo cum in honore esset, non intellexit; (0347D)comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Postquam omnia quae fuerant dicenda praemonuit, pulcherrimum psalmum repetita versus parilitate conclusit; ut se peccator a malo proposito removeret, cum notatam deformitatem suam iterata increpatione cognosceret.
Conclusio psalmi. Legendus saepius psalmus, et in thesaurario memoriae reponendus, quando ipse in principiis admonet, ut cordis auribus audiatur. Ipse enim testatus est ejus meritum, qui eum monuit studiose ab universis mundi partibus audiendum. Totum habet quidquid ad inspectivam, quidquid ad moralem pertinet disciplinam; (0348A)sicut versus ille pollicitus est: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Resignavit nobis sancta Veritas quae promisit: faciat nunc sensibus nostris dulcescere, atque inhaerere quod praecipit.
EXPOSITIO IN PSALMUM XLIX. Psalmus Asaph. Asaph fuit filius Barachiel, qui in Paralipomenon legitur electus inter quatuor cantorum magistros, ut instrumentis musicis psalmos Domino personaret (I Par. VI, 39). Hic pro sui nominis significatione in hoc titulo meruit adhiberi, non auctor psalmi, sicut et de aliis scriptum est; sed musicus egregius, qui nobis per vocabulum suum aliquid indicaret. Hujus enim nominis significatio, quae apud Hebraeos semper est (0348B)plena mysteriis, indicat Synagogam, quae in hoc psalmo loquitur. Sed hic illa fidelis Domini Synagoga intelligenda est quae et venturum Christum credidit, et adventum ejus gloriosa exspectatione suscepit: in qua fuerunt patriarchae, prophetae, Nathanael, ipsi quoque apostoli, et reliqui sincera devotione credentes. Sciendum plane quod hic psalmus primum adventum Domini, secundumque prophetet; quamvis et nonagesimus quintus, et nonagesimus septimus eadem praedicare noscantur; quatenus excusatio Judaeis non credentibus funditus tolleretur, quando illa non suscipiunt quae ipsa quoque Synagoga testatur. Quid, rogo, colunt, si etiam ipsam audire contemnunt, quam se venerari dicunt?
Divisio psalmi. (0348C)In prima sectione fidelis Synagoga loquitur, quae nunc est in populis Christianis, de primo et secundo adventu Domini Christi. Sequenti vero parte ipse Rex loquitur Christus, commonens populos ut, victimis pecudum derelictis, sacrificium laudis debeant immolare. Tertia sectione iterum devota quam diximus Synagoga reloquitur, imputans peccatoribus nequitias suas.
Expositio psalmi. Vers. 1. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum. Ne quis incarnationem Domini mediocri crederet aestimatione pensandam, potentia ipsius ante praedicitur, ut totius in redulitatis pravitas auferatur. Dii dicuntur homines, (0348D)qui bonis conversationibus gratiam supernae Majestatis accipiunt; sicut in alio psalmo ait: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Ita ergo filii dicuntur, sicut et dii, quia utrumque gratia praestat utique, non natura. Deus autem deorum est Dominus Christus; ipse enim cum Patre et Spiritu sancto vere dicitur Deus deorum; quod tamen nomen non omnino Divinitatis est proprium, sed humana lingua, sicut jam diximus, summitatem ejus ultra hoc non potest indicare. Deus enim Graeca lingua dicitur timor; et quoniam solus ipse timendus est, in vicem nominis verbum tale transivit. Legitur enim in Exodo: Nomen meum Adonai non indicavi eis (Exod. VI, 3); ut sciamus nomen esse secretum, quod nec electis famulis (0349A)cognoscitur indicatum. Locutus est ergo per prophetas, per apostolos, et, quod est potentius, per seipsum. Sequitur, et vocavit terram. Terram hic genus hominum debemus advertere, quod per totum orbem terrarum videtur esse diffusum. Sed propter illud quod habitat, positum est quod inhabitatur. Nam quomodo vocasset quod audire non poterat? Hoc schema dicitur metonymia, quando per id quod continet, hoc quod continetur edicitur. Addidit, a solis ortu usque ad occasum. Per solis cursum, universum significat mundum; quia omni terrae oritur et occidit claritas ejus. Hoc enim fecit sanctae incarnationis adventus, ut universas gentes pravis erroribus sauciatas ad credulitatis suae remedia pius Medicus invitaret; sicut ipse dixit: Venite ad me, omnes qui (0349B)laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28).
Vers. 2. Ex Sion species decoris ejus. Hic Jerosolyma significatur, intra quam civitatem mons iste puris mentibus velut aurea massa resplendet. De hac enim urbe exeuntes apostoli speciem decoris Christi annuntiaverunt in toto orbe terrarum; sicut Isaias dicit: Ex Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II, 3). Veneranda urbs, sanctum culmen; ut illud Regis nostri insigne domicilium, arcem merito dicamus esse terrarum. Et respice quam competenter edocemur. In superiore versu dixerat Christum Dominum universas gentes evocare, nunc etiam designat unde doctrina ejus tanquam de purissimo atque affluentissimo fonte per spatia totius orbis effluxerit. (0349C)His enim dictis evangelica verba concordant (Luc. XXIV, 47), per omnes gentes incipientibus ab Jerusalem. Inde enim praedicari coepit Christus, cujus species decora cognoscitur, testante alio psalmo: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3); ubi sufficienter expositum est cur speciosus specialiter dicatur.
165 Vers. 3. Deus manifeste veniet, Deus noster et non silebit; ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida. Synagoga fidelium postquam de primo multa dixit, venit ad secundum Domini Salvatoris adventum, quem per figuram ideam diversis similitudinibus mirabili imaginatione describit; ut non tam futurus quam praesens esse videatur. Dicendo enim, manifeste veniet, significat illum in (0349D)primo adventu cunctis non fuisse manifestum; quia majestas ejus carnea nube celata est; sicut et Apostolus de infidelibus dicit: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Manifeste vero tunc veniet, quando jam non cruci affigendus, sed judicaturus est mundum. Tractus sermo a sacrificiis, quod toto die festivitati vacaretur. Manifeste enim dicitur, quasi a mane dies festus. Repetit Deus noster, ne sibi infideles putarent esse communem. Deus enim Christianorum ipse est Deus deorum, qui et manifeste veniet, et non silebit. Silet enim modo cum mundus iste peragitur, cum blasphemas et sacrilegas voces sententiae severitate non damnat, sed ad conversionis medicinam sustinet peccatores. Tunc (0350A)autem non silebit, quando sceleratis dicturus est: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Inde et alibi dicit: Tacui, tacui, nunquid semper tacebo (Isa., XLII, 14)? Nam quod sequitur, ignis in conspectu ejus ardebit: magni Judicis, sicut dictum est, praeclarus adventus mystica virtute describitur. Ignis enim praeire dicitur; ut qui est palea, se formidet arsurum. Addidit, et in circuitu ejus tempestas valida. Haec tempestas non ventis agitur, nec procellis saevientibus excitatur; sed divina potentia vehemens consurget spiritus, ut area Domini aequitatis ejus sententia ventiletur; tunc frumenta sequestrabit a paleis, hoc est bonos discernet ab impiis. Quae judicatio merito tempestas dicitur, quoniam et improvisa veniet, et in disceptationem suam nimia (0350B)celeritate raptabit. Valida quoque decenter adjunctum est; nam quam sit potens hinc datur intelligi, ut omne genus hominum pro suis meritis momentanea celeritate discernat; sicut Apostolus dicit: In momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent (I Cor. XV, 52). In circuitu ejus tempestas valida non incompetenter advertitur, quoniam cum ipso justi sedentes, sicut promittitur in Evangelio, judicabunt.
Vers. 4. Advocabit coelum sursum, et terram ut discerneret populum suum. Hoc certe facturus est in illo judicio. Sed terra rationabiliter fortasse dicitur sursum vocata, quae nunc in imo loco noscitur constituta. Coelum autem cum sit desuper, ubi illud sursum vocavit? Sed coelum hic, omnem justum debemus accipere, (0350C)terram peccatorem; quia ille spirituali se conversatione, Domino praestante, purificat, iste terrena vitiorum qualitate sordescit. Et vide quia in primo adventu omnes indiscrete vocaverat; ut admoniti, in hoc mundo se corrigere debuissent; sicut in Evangelio dicit: Et exierunt in exitus viarum, et vocaverunt quoscunque invenerunt bonos et malos (Matth. XXII, 10). In fine autem mundi coelum advocat; ut jam justos discernat ab impiis, ne ulterius, sicut hic, confusis habitationibus misceantur.
Vers. 5. Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Nunc Synagoga Christi verba facit ad angelos, qui ministerio suo in fine saeculi sanctos de universo mundo, sicut legitur, congregabunt. Dicit enim ipse Dominus in Evangelio: Mittet (0350D)angelos suos, et congregabunt ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis (Matth. XXV, 32). Sequitur, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Ordinare dicimus testamentum eos qui actibus bonis restituunt ea quae in testamenti serie cognoverunt, ut hospitem suscipere, eleemosynam dare, charitati studere. Hoc enim supra sacrificium pecudum Domino constat acceptum, ut actuum illi magis probitas offeratur. Sive, ut quidam voluerunt, potest hoc et de Judaeis accipi per ironiam, id est, per irrisionem, quando vilem rem laudando suggillat; ac si diceret: Eos Domino congregate, qui in officio sanctitatis commorantur: econtrario vero quae impia sunt agunt; et in eo quod sacrificia (0351A)Deo consueta celebrant, sanctificandos se esse dijudicant.
Vers. 6. Et annuntiabunt coeli justitiam ejus: quoniam Deus judex est. Superiora excolit, per coelos significans viros justos, quibus verbi coelestis dispensatio condonatur. Addidit, quoniam Deus judex est; ac si diceret, qui nescit falli; et sicut omnia manifeste novit, ita et sine reprehensione discernit. Hoc enim veraciter ac proprie de Deo dicitur, cui nihil negatur, nihil supprimitur, quem nec factum aliquod latet, cui nec quod judicatur absconditur.
Vers. 7. Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum. Ventum est ad secundam sectionem, in qua jam Veritas ipsa ex persona propria loquitur. Deus enim, qui verba sua (0351B)non vult incassum suscipi, ne (ut legitur) porci pretiosa dispergant, dicit ad populum: Audi, hoc est devote suscipe. Illos enim audire dicimus qui praecepta compleverint; sicut legitur: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII, 8). Populus meus significat plebem devotam. Et loquar, subaudi profutura; quod si non audieris, consequitur ad interitum tuum, taceam. Israel vero frequenter diximus interpretari videns Deum. Ergo si me vides, audire non negligas; quia contemplatio mea obedientiam tribuit audienti. Testificari vero est testimonium dicere; quod utique in judicio facturus est Deus, quando uniuscujusque facta discernet. Tunc enim fidelibus suis testimonium dabit, cum dicturus est: Esurivi, et dedisti mihi manducare (Matth. XXV, 35), eisque similia. Sequitur: (0351C)Deus Deus tuus ego sum. Hoc erat quod populum audire sub contestatione praemonebat; ut Deus ille generalis et volentium et nolentium esset ipsius proprie qui eum pura mente diligeret. Nam cum dicit, tuus, fidelem sibi eum fuisse monstravit. Repetitio enim ista, Deus Deus, mentem solidat, ne semel dicta laberentur. Illud vero sum, proprium Divinitatis est verbum, quod tempore non mutatur, sed semper adest, atque aeternum manet; sicut Moysi responsum est, Ego sum qui sum (Exod. III, 14); et rursum, Qui est misit me. Sed perscrutandum est cur istud nomen essentiae solus sibi vindicet Deus? Tunc enim quando dictum est, erant angeli, erant coelestia, erant terrena omnia, sicut esse decreta sunt. Sed quia illa sola est infacta et aeterna natura, nec (0351D)aliquando coepit ex tempore, et in 166 tribus personis Deitas una subsistit, merito solus esse dicitur Deus: quia, ut sit, nullius indiget, sed semper virtutis propriae vigore consistit. Est ibi et aliud sacramentum, quod una syllaba tribus litteris continetur, ut sancta Trinitas unus Deus esse doceatur.
Vers. 8. Non super sacrificia tua arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Gloriosus doctor et perfectissimus institutor Judaicum populum volens a rebus carnalibus amovere, et ad spiritualia sacramenta perducere, pecudum sacrificia iam non dicit exquirenda; nec eum exinde argui posse testatur, si minime animalium victimas immolaret; sed holocausta illa potius in conspectu suo danda (0352A)commemorat, quae humiliato corde piis altaribus offeruntur. Holocausta autem dicta sunt sacrificia, quae, postquam fuissent immolata, ignis veniens desuper absumebat; quae Latine tota incensa dicuntur. Haec Christus veniens respuit, quia ipse vera victima fuit. Aliud est holocaustum, quod Dominus ante conspectum suum semper esse pronuntiat; scilicet quando mens nostra divino amore succensa, peccata sua tribulatione decoquit, et ad illius holocausti similitudinem omnia vitia sua cruciatu corporeo exusta consumit.
Vers. 9. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Per hunc versum et duos alios qui sequuntur, breviter enumerat quae se respuere profitetur. Haec figura dicitur brachylogia, id est brevis (0352B)locutio; cum plura paucis amplectimur. Sed ne audito holocausto ad antiqua humana mens sacrificia recurreret, aperte renuit consuetudinem priorem, ut spiritualiter intelligeretur quod in similitudine praemissa gerebatur. Sed cum haec duo respuit, universa primi temporis sacrificia designat modis omnibus excludenda. Significatur enim a parte totum.
Vers. 10. Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus et boves. Causam reddit quare ab ipso non exspectat quadrupedum immolationes, dicens: Quia a te petere nolo quod meum esse cognosco; quod forte pauper non habet, dum aut non valuit capere, aut minus potuit enutrire; sed petit fidem rectam, confessionemque devotam, quam omnes dare, ipso miserante, praevalent, etiam qui nulla (0352C)terrena possessione gratulantur. Sub hoc igitur sensu per enumerationes reliquas currit. Addidit, jumenta in montibus et boves; ne quis de facultate confisus, minus conscientiae operam daret, dum se crederet pecudum immolationibus expiare, quod iniqua mente deliquisset. Potest et alio modo intelligi: ferae silvarum gentes significant, quae in saeculi istius nemoribus superstitione ferocissima versabantur; jumenta in montibus, sunt simplices in Ecclesia catholica constituti, qui in cacumine fidei habitare noscuntur; boves indicant apostolos et prophetas, qui in agro Domini assiduo labore versati sunt. Quapropter his allusionibus competenter appositis praefigurat Ecclesiam catholicam de diversis mundi partibus colligendam.
(0352D)Vers. 11. Cognovi omnia volatilia coeli, et species agri mecum est. Cognovi, non ad infirmitatem nostram trahas, quae ex tempore aliquid data opportunitate cognoscit; sed Dominus cognovit antequam faceret universa, in cujus praesentia erat omne quod potuisset existere. Quis enim omnia coeli volatilia potest, nisi sola Majestas, cognoscere? Quo versiculo cuncta complexus est, quoniam et omnia volatilia coeli dinumerativa quantitate cognoscit. Speciem agri secum se habere professus est: revera secum, quia ubique totus est; sicut de illo propheta dicit: Coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24). Sed debemus spiritualiter ista tractare; volatilia coeli pertinent ad supernas mirabilesque virtutes, ut sunt angelicae potestates, (0353A)quae motu celeri sancta voluntate spiritualiter transferuntur. Species autem agri respicit ad gentes quae erant Christo Domino crediturae; revera species, quoniam per hominem bene accipitur decus omne terrarum.
Vers. 12. Si esuriero non dicam tibi: meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Deus ille deorum, sicut frequenter diximus, propter intelligentiam nostram velle suum per humanas consuetudines dignatur exprimere; ut se dicat esurire, qui carnem pascit universam, cujus contemplatio spiritalium substantiarum suavissimus cibus est, et contemplativa refectio. Sequitur, meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. Hic curiositatem superfluam reddita ratione convincit, dicendo; Cur a te petam sacrificia pecudum, cum totus (0353B)orbis meus esse noscatur? Plenitudo ejus, diversitatem significat creaturarum. Cesset ergo hominum sollicitudo superflua de pecudum immolatione cogitare; cor enim rectum nos sibi Divinitas mavult offerre, unde et cognoscitur deliquisse; quatenus quod ante fuit peccatis delinquentibus horridum, salutari fiat emundatione purissimum. Et memento quod per has allusiones praedestinatorum numerum significat, non de sola Synagoga Judaeorum, sed de cunctis gentibus esse complendum.
Vers. 13. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo. Quam multis modis voluntatis suae dignatur reddere rationem. Quomodo grata erunt quae non sunt necessaria? Nunquid Deus taurorum carnibus pascitur, aut sanguine potatur hircorum? (0353C)Sed possunt nobis haec repudiata proficere, cum haec acceperint indigentes, cum esuriens pascatur, sitiens potetur; et in pauperibus Deus accipit, quae sibi in sacrificiis non permittit offerri.
Vers. 14. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Hactenus dixit quae respuit, nunc dicit illa quae poscit. Angusta quidem in verbis sententia, sed sensu multum probatur esse latissima. Nam quis immolat sacrificium laudis, nisi qui a terrenis vitiis fuerit segregatus; qui moritur mundo, ut hostia fiat Christo? Non enim placet Domino, si laudes ejus turpis persona decantet; actum videlicet quaerit probabilem, non dulcisonam vocem. Sacrificemus ergo Domino, laudando qua sapientia cuncta disponat, qua pietate peccatoribus parcat, qua fortitudine (0353D)diabolum vincat. Non enim solum sacrificium dicendum est, quod pecudes mactat; sed omne sacrum factum quod nos pia oblatio commendat. Vota quoque reddit Altissimo, qui ei talia immolando praeparat qualia propitius ipse praecipit. Addidit tua, ut non quaereres fortassis extranea, aut hircum pinguem, aut vitulorum sanguinem, et caetera quae extra nos 167 esse intellectualis ratio comprehendit. Tua vero retulit ad cordis arcanum, quod in animae penetralibus jacet, quod extra non quaeritur, quod pauper et dives aequaliter habent: ubi magis ditior egenus est; ubi ille multo celsior est, qui corde noscitur inclinatus. Sed consideremus subtiliter, et invenimus hic quoque propriae locutionis esse genus, quod eloquentia (0354A)non potest habere communis. Dicit enim Deus: Si esuriero, non dicam tibi; et paulo post non mutata persona idem ipse dicit: Immola Deo sarificium laudis; in subsequenti vero subjunxit, Peccatori autem dixit Deus. Nostrae autem ordo locutionis poscebat ut diceret: Si esuriero non dicam tibi, etc., et, immola mihi sacrificium laudis; et, peccatori dixit: Quare tu enarras justitias meas? Unde fit ut unus atque idem de se loquens, velut alterius personam videatur innectere; quod inter propria Scripturae divinae recte numeratur.
Vers. 15. Et invoca me in die tribulationis tuae; et eripiam te, et magnificabis me. Postquam dixit quali sacrificio placaretur, nunc oblationis ipsius praemium pollicetur. Praecipit enim, Invoca me, ne quis spem (0354B)haberet in terreno solatio, ubi caduca sunt universa, et plus infirma solatia. In die tribulationis tuae, id est quando te alter affligit, non cum inimicum evasisse morderis. Nostra enim tribulatio illa est quae propriae salutis formidine generatur, non quae carnalium rerum timore concutitur; sicut dicit Apostolus: Tristitia enim quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur (II Cor. VII, 10). Eripiam te, quasi circumdatum a satellitibus diaboli summa celeritate liberabo. Et magnificabis me; magnum me in aeternum esse pronunties, quem et a poena libero, et in beata requie collocabo. Hunc autem versum ingenti promissione ditissimum, quidam volunt ad ultimae vitae nostrae tempus aptare, cum anima de hac luce transiens (0354C)spirituum immundorum contentione turbatur; sicut animae [ Ed., corpus] Moysi legitur obviatum. Ecce quam parva petit a nobis Dominus, tam ingentia praestaturus.
Vers. 16. Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Ventum est ad tertiam sectionem, ubi iterum Asaph, id est devota Synagoga reloquitur. Et quia superius dixerat Dominus laudes hominum in vicem sacrificiorum se posse suscipere, ne forte peccatores hac promissione confisi dicerent: Sola laus et non probabilis nobis actio cognoscitur imperata; hoc necessaria ratione declarat, prohibendo ne lingua eorum praesumeret Deo laudes canere, quibus turpis conscientia poterat obviare. Quae figura dicitur (0354D)percunctatio, id est quae alterius personae non patitur exspectare responsum. Interdicitur enim sceleratis ne se praesumant sermonibus miscere divinis. Sed altius intende, quia de illis peccatoribus hoc dicitur qui inferius describuntur, de quibus ait: Intelligite haec, omnes qui obliviscimini Dominum. Caeterum conversis ac poenitentibus laudes non interdicit divina clementia. Hi enim qui corde durati sunt, et ab scelerum suorum pravitate non desinunt, prohibentur Domini narrare justitias, id est vel communi sermone aliquid de illa Majestate proferre; quia os debet esse justum quod justitias Domini enarrare praesumit. Sequitur, ut nec Testamentum ipsius indigna praesumptio contrectet, ne per os sceleratum atque blasphemum (0355A)sancta et veneranda verba progredi posse videantur; sicut alibi scriptum est (Eccli. XV, 9): Non est speciosa laus in ore peccatoris. Testamentum vero vetus et novum significat; quia dum unum suspense dicitur, utraque memorantur. Potest hoc et de haereticis doctoribus dici, qui legem Dei docere praesumunt. Assumere enim praesumptionem significat indevoti. Nam lectionem credentibus non videtur interdicere, in qua peccatores maxime dignatus est commonere.
Vers. 17. Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te. Incipit enumeratio eorum quibus Dei verbum interdictum esse cognoscitur. Odit disciplinam qui ad correctiones justas iniqua praesumptione remurmurat, et non vult Dominum in se vindicare quod peccat. Sic enim nobis provenit salutaris (0355B)emundatio [ ed., emendatio], si illud quo corrigimur utique plus amemus. Melius est enim hic parumper affligi, quam in illa judicatione damnari. Projicit etiam sermones Dei post se, qui divina jussa contemnit, cui ante oculos non est, quod semper convenit intueri.
Vers. 18. Si videbas furem, simul currebas cum eo; et cum adulteris, portionem tuam ponebas. Qui minora vetat scelera, multo magis potiora condemnat. Nam furtum ad homicidium quid est? Adulterium ad sacrilegium quantum est? Sed ita debet accipi, ut in his duobus prohibitis, omnia crimina vetuisse videatur. Haec figura dicitur A parte totum, quae in praesenti psalmo et superius probatur esse jam posita. Arguit enim peccatorem, quare simul (0355C)cum fure concurrat, id est cur ad faciendum scelus sociata voluntate jungatur; ut quod forsitan ille solus implere non poterat, ad effectum sceleris, isto auxiliante, perveniat? Quod autem dixit: Et cum adulteris portionem tuam ponebas, subtiliter perscrutandum est; quia si quis dando pecunias, aut consiliando, aut laudando adminicula praebet adultero, quibus sua vota perficiat, habere ibi sine dubio dignoscitur portionem. Nam si cui facultas suppetit, et a malo non revocat excedentem, et ipse quoque particeps probatur erroris, quia debemus hanc conscientiam charitati, ut neque nos, neque alios perire patiamur.
Vers. 19. Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnavit dolum. Prius de furto atque de adulterio (0355D)arguit peccatores; nunc etiam de conscientiae pravitate, et linguae subdolositatibus accusantur. Os hic cogitationem cordis debemus advertere; quia de lingua postea dicturus est. Tunc enim nequitia cogitationis abundat, quando in istius saeculi delectationibus mens humana progreditur, et per diversa genera peccatorum iniqua voluntate grassatur. Sequitur, et lingua tua concinnavit dolum. Hoc multis modis debet intelligi; nam et qui falso laudat, dolum facit; et qui maligna consilia praestiterit, in eadem iniquitate versatur; et qui male agendo bene loquitur, in hac pravitate foedatur; et quidquid postremo verum ac simplex non fuerit, dolosis moribus applicatur. Aptissime 168 autem positum est, concinnavit; (0356A)quia decipientium mos est sic falsa componere, ut aliquo lepore verborum audientium auribus blandiantur; sicut in quinquagesimo quarto psalmo dicendum est: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. LIV, 22).
Vers. 20. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Sedere morantis est; et ideo culpatur gravius qui in derogatione [ id est detractione] alterius non casu aliquo faciente dilapsus est, sed diutinus fratris sui detractor insedit. Fratrem hic, omnem carne proximum debemus accipere, quia et de spirituali dicturus est. Sed inspice hoc vitium qua exsecratione damnetur; ut inter peccatores maximos haberi possit, qui se in tali pravitate miscuerit; sicut et apostolus (0356B)Jacobus ait: Qui detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem (Jac. IV, 11). Sequitur, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Filium matris, sobolem dicit Ecclesiae, cui per regenerationis partum fraterna charitate conjungimur. Ponit ergo scandalum fratri suo, qui haereticas pravitates, vel alias interceptiones, quibus innocens capiatur, excogitat. De talibus enim ipse Vir sapiens dicit: Qui sophistice loquitur, odibilis est hujusmodi (Eccli. XXXVII, 23). Et proprie dixit, ponebas, propter laqueos insidiosos, qui absconduntur arte verborum, ut incauta simplicitas occultis nexibus obligetur.
Vers. 21. Haec fecisti, et tacui; existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis: arguam te, et statuam illam contra faciem tuam. Considera quemadmodum hic in (0356C)una sententia, quae latius fuerant enarrata, recolligit. Dicit enim, cum multa facerent peccatores, Dominum justum non injuste distulisse judicium; ut conversionis tempus inveniretur, dum damnationis poena suspenditur. Sed de ista benevolentia Creatoris, quae opinio pravis mentibus nascatur, exponit. Dicit enim: Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis. Usus iste mortalium est, ut quoties mala committi patimur, nec eis aperte resistimus, similitudine morum illis consentire videamur. Hoc nunc iniquam mentem de Domino sentire confirmat; ut quia differt vindicare, et ipsi credantur scelera humana placuisse. Sed huic pravo intellectui datur justa sententia. Superius enim dixit verba sua post peccatoris tergum fuisse projecta: nunc sorte contraria, peccata dicit (0356D)unicuique ante faciem suam collocanda. Per hanc autem sententiam futuri judicii cognoscimus qualitatem; quia omnis peccator ante se videbit stare quod se putabat oblivionis beneficio praeteriisse. Horror immensus, formido inaestimabilis illa homines videre, per quae se norunt ad aeterna supplicia pervenire.
Vers. 22. Intelligite haec, qui obliviscimini Dominum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat. Hic facta est apostrophe, id est conversio ad illos scilicet peccatores quos superius vetat Domini narrare praeconia. Dicit enim: Intelligite, id est fideliter obedite. Et ne hoc omnibus peccatoribus crederes dictum, addidit, qui obliviscimini Dominum. Peccator enim qui supplicat, et se humili satisfactione castigat, non (0357A)obliviscitur Dominum. Et ideo de quibus hoc dictum sit, brevi complexione monstravit. Immensum crimen, negligentia non ferenda oblivisci Dominum, qui animam dedit, carnem pascit, et fideles ab omni adversitate defendit. Amentia est certe illum memoria carere, quem praesentem semper constat existere. Sed qui obliviscuntur Dominum, nisi qui praecepta ipsius iniqua praesumptione contemnunt? Sequitur: Nequando rapiat, et non sit qui eripiat. Quando diabolus rapit, est qui eripiat ad salutem: quando Dominus ad vindictam trahit, non est qui liberare possit addictum; quippe cum et ipse auctor criminum aeterna cruciatione damnetur.
Vers. 23. Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter est, in quo ostendam illi salutare Dei. Hoc (0357B)contra illos ponitur, qui indigni laudes Domini canere praesumebant. Sacrificium laudis honorificabit me; non quale scelerati canunt, sed quale pura mens consuevit offerre. Ipsum enim sacrificium laudis honorat Dominum, quod puritate fidei, et actionum probitate fuerit immolatum. Sequitur quoque, et illic iter est. Iter appellat beatissimam psalmodiam. Sed haec via ubi ducat exponit, quo ostendam illi salutare Dei. Gloriosa semita, quae ducit ad coeli terraeque Creatorem. Verum istud iter, quod dictum est, non pedibus, sed sanctis mentibus ambulatur. Quod si puro corde gradiamur, nos ducit ad Christum, fitque nobis illa scala Jacob quae ascendentes perducebat ad coelos (Gen. XXVIII, 12).
Conclusio psalmi. (0357C)Proficuus omnino psalmus, si eum vellet improbitas cognoscere Judaeorum. In principiis enim de Domini incarnatione locutus est. Ipse quoque Salvator admonet, ut victimas pecudum deserentes, cordis sacrificia populus devotus exsolvat. Peccatorem vero, qui Christo non credidit, a praedicatione Divinitatis exclusit. Deinde quale sacrificium laudis immoletur ostendit. Postremum quemadmodum peccator judicetur aperuit. Quid adhuc, Judaei, desipitis? Cur vestrum interitum non timetis? Audite Synagogam de incarnatione Domini et de futuro judicio personantem. Visum jam credite, qui praedictus est advenire. Non sunt longe remedia quae petatis, sequens vos psalmus absolvit, si ad poenitentiae beneficia festinetis. Quid vos a generali medela dividitis? Ipsum et vos (0357D)salvat [ mss. A., B., F., solvat], quod et nos liberat. In commune dicamus: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Baptismum quaerite, carnem quam crucifixistis assumite, sanguinem quem fudistis ebibite. Pia confessio potest absolvere, quod vota constat impia commisisse.
In finem, psalmus David, cum venit ad eum Nathan propheta, cum intravit ad Bersabee. Operae pretium est hunc psalmum paulo diligentius perscrutari; ut virtutis ejus profunda mysteria, praestante (0358A)Domino, cognoscere mereamur. Et quia se rex et propheta, sicut Regum testatur historia (II Reg. XII, 13), humili satisfactione 169 prostravit, et peccatum suum increpatus, publice non erubuit confiteri; merito eum sanctissimi Patres honorandum figuratione sacratissima censuerunt. Inter alios siquidem beatus Hieronymus Bersabee figuram Ecclesiae, vel humanae carnis habuisse demonstrat (In Amos cap. VIII, vers. 14): David vero, sicut multis locis constat aptatum, Domini Christi portasse dicit imaginem. Et sicut illa, dum in fonte Cedron lavaretur, exuta vestibus David placuit, et ad regios est compulsa venire complexus, maritusque ejus principali jussione trucidatus est; ita et Ecclesia, id est congregatio fidelium per lavacrum sacri baptismatis (0358B)mundatis sordibus peccatorum Christo Domino noscitur esse sociata. Congruum siquidem fuit illis temporibus, ut per actum hujusmodi indicarentur Domini futura mysteria; et spiritualiter ad magnum sacramentum probaretur referri, quod inter homines culpabiliter videbatur admitti. Nam et Osee prophetae jussit Deus uxorem sibi accipere meretricem (Ose. I, 2); ut significaretur Ecclesia gentium peccatis suis sordida, conjunctione Domini esse mundanda. Hoc etiam in Juda et Thamar nuru ejus, vel aliis similibus gestum esse figuraliter invenimus; sicut Apostolus dicit: Omnia in figura contingebant illis (I Cor. X, 11). De hac etiam figura David et Bersabee sanctus Augustinus in libris quos adversum Faustum Manichaeum scripsit (lib. XXII, cap. 87), inter alia diligentissime disputavit. Unde sive ista similitudo, (0358C)sive alia fuerit, valde mundo profuit, quod taliter satisfacturus erravit; ut de unius temporali vulnere generalitas aeternam sumeret sospitatem.
Quanta, rogo, beato viro in agnitione culpae suae fuit humilitas, cui tanta est post veniam in satisfactione constantia? Peregrinum et insolitum illic adulterii fuisse crimen ostenditur, quod tanta mentis intentione defletur. Latronis quidem nos invitat repentina confessio, Petri lacrymas subito gaudemus fuisse respectas, blanditur nobis momentanea humilitas publicani; David autem, dum sua peccata nititur prolixius detergere, dedit unde se generalitas possit absolvere; fecitque ut lacrymae suae, dum per posteriorum ora decurrunt, nulla temporis prolixitate (0358D)siccentur. Consideremus etiam quae fuerit humilitas in propheta. Cor principis vox quasi privata conterruit, et iratus est potius sibi, qui se cognovit justa objurgatione culpari. Tam ingentium populorum rector sibi erat vehementissimus tortor, exigens a se poenas quas jussione vix ferre poterat aliena. Vulgo mos est peccata sua callidis allegationibus excusare; rex autem potentissimus in conspectu omnium se potius elegit addicere: constituens se reum, cujus consueverat populus formidare judicium. Quapropter ideo a Domino absolvi meruit, quia sua vitia non defendit. O peccata in rebus laetissimis plus cavenda. (0359A)In Saulis persecutione numerosas virtutes exercuit, qui positus in regni securitate peccavit. Quo facto docemur felicitatem mundi istius non oportere perquiri, quando magis in afflictione proficitur, et in prosperitate peccatur. Meminisse autem debemus in hoc psalmo statum esse, qui dicitur concessio. Concessio est enim, cum reus non id quod fecit aliqua concertatione defendit, sed ut ignoscatur postulat absolute. Quod generaliter in omnibus psalmis poenitentium reperiri posse non dubium est.
Divisio psalmi. Quinque membris hunc psalmum congrua nimis respicimus dispositione formatum; ut, sicut quinario sensu peccatum omne colligitur, sic totidem partibus contracta iniquitas expietur. Prima est satisfactio (0359B)perfectissimae humilitatis. Secunda confidentia misericordiae Domini, quam fideles semper habere proficuum est. Tertia petitur, ut a peccatis ejus suum Dominus avertat aspectum, sed ipsum potius sancta Trinitas miserata respiciat. Quarta subjungit omnes peccatores ad desiderium supplicationis magis ac magis animandos, si tam ingens illi remitteretur iniquitas. Quinta parte causa memoratur Ecclesiae, quae per ejus erat semen adventu Domini construenda: ubi jam laetus altari ejus offerendos vitulos pollicetur. Sic et supplicatio devota concluditur, et venturae salutis gaudia nuntiantur.
Expositio psalmi. Vers. 1. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.
(0359C)Vers. 2. Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Rex ille potentissimus, et multarum gentium victor egregius, cum se audisset a Natham propheta redargui, peccatum suum non erubuit publice confiteri, nec ad noxias excusationes cucurrit, ad quas maxime impudens festinat humanitas; sed repente salutari humilitate prostratus, ipsum se offerens Deo, purpuratus poenitens piis lacrymis supplicavit. Fidelis enim servus non assumit callosas inficias, sed cito intelligit commissa delicta. Mirabile initium! Dicendo enim Judici: Miserere mei, locum examini cognoscitur abstulisse. Vox ista non discutitur, sed sub tranquillitate semper auditur; solaque res est per quam possimus rei sine aliqua contrarietate (0359D)defendi. Petebat quidem misericordiam, quam definire non poterat; sed tamen peccatis suis eam grandiorem omnimodis sentiebat. Quanta enim sit, ut dixerunt sanctissimi Patres, quis enarrare sufficiat; ut mundi Creatorem de coelo deposuerit, et terreno corpore induerit Conditorem, eumque qui aeternitate Patri manet aequalis, mortalitati coaequaverit, et pro nobis formam servi mundi Domino imposuerit; ut ipse panis esuriret, fons vitae sitiret, virtus infirmaretur, omnipotens vita moreretur? Quae denique major misericordia, quam propter nos creari Creatorem, servire Dominatorem, vendi Redemptorem, humiliari Exaltatorem, occidi Vivificatorem? Haec erat illa magna misericordia Domini, quam sanctus (0360A)vir explicare non poterat; sed facile per eam se credebat absolvi, per quam humanum genus jam tunc cognoscebat posse liberari. Quod autem dixit: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; argumentum est A conjugatis: misereri enim, a misericordiae fonte descendit. Sequitur, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Quid non poterat dare, quando secundum se Dominus rogabatur ignoscere? 170 Multitudo enim indulgentiae divinae, magnitudinem peccatorum quamlibet exsuperat; nec valebat delictum percellere, contra quod petebatur tanta misericordia subvenire. Quod argumentum dicitur A parte majori. Multo enim major est misericordia Domini, quamvis peccata nostra videantur ingentia. Precatur ergo in (0360B)omnibus delictis suis pietatis multitudinem; quia per prophetam praesentis nequitiae susceperat remissionem; ut et illa mereretur evadere, quae diversis temporibus se meminerat perpetrasse. Prudentissime autem delictis nullum volebat remanere vestigium: quoniam ille solus in libro vitae conscribitur, cujus omnia peccata delentur.
Vers. 3. Usquequaque lava me ab injustitia [mss. A, B, F. iniquitate] mea; et a delicto meo munda me. Studiose debet dilui, qui criminum veneno fuscatus est; quia incuriose non abluitur, qui tenebrosa infectione maculatur. Usquequaque, undique, ab omni parte, ut et illa simul ignosceret, quae prius se noverat admisisse. Potest enim aliquis sic lavari, ut tamen non sit omnino purissimus. Sed addidit, munda (0360C)me, quatenus in eo nihil remanere posset immundum. Sed istud lavacrum, quod sic abluit maculas peccatorum, ut supra nivem possit dealbare quod sordidum est, salutiferi baptismatis cognoscitur indicare puritatem: ubi sic omnia et originalia delicta, et propria admissa mundantur, ut illi nos restituat puritati in qua primus Adam noscitur esse procreatus. Sed utinam conservaremus tanti muneris dignitatem, ne nos iterum pullulantia peccata fuscarent. Petit ergo propheta in praefiguratione sacri baptismatis mundari ab injustitia sua, ne, in securitate remissus, negligens videretur esse post veniam. Nam maxime debet caveri ne finitima nostra reddantur obnoxia; sicut Salomon dicit: In fine suo laudabitur omnis vir (Eccli. XI, 30).
(0360D)Vers. 4. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper. Sciens propheta sic Dominum pium, ut tamen et justus esse non desinat, aequitatem suis supplicationibus congruenter admiscuit; ut facilius audiatur, quod justitia interveniente deposcitur. Puniendum quidem scit esse peccatum; sed ideo a Domino dicit esse parcendum, quoniam a se confirmat esse damnatum; sicut Salomon dicit: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Intendamus ergo quod dicit: Ego agnosco. Peccata enim illa sunt fortiora, quae agnoscentes admittimus; non autem illa quae per ignorantiam perpetramus. Sive illud dicit: Scire omnes possunt peccata sua; sed soli illi probantur agnoscere, (0361A)qui ea videntur propria exsecratione damnare. Perfecta enim poenitentia est futura cavere peccata, et lugere praeterita. Primo enim post ipsum fuit scelus, quando propheta interrogante respondit dignum esse morte qui alienam ovem pauperis concupivit (II Reg. XII, 6), tunc quando peccatum suum non credebat esse deflendum: modo autem eum poenitet, cum prostatus humiliter ingemiscit, contra se stare dicit delicta, quasi quamdam figuratam imaginem. Semper adjecit, hoc est quod jugiter aspicit, et cum oculos claudit. Sed respectus iste continuus peccatorum perseverantiam piae supplicationis ostendit; nam quoties talia corde respicimus, toties commissa deploramus. Dixit enim Dominus in superiori psalmo: Arguam te, et statuam illam contra faciem tuam (Psal. (0361B)XLIX, 21); quod hic sibi vir sanctissimus ipse faciebat, cum dicit: Et peccatum meum contra me est semper. Juste ergo se petebat absolvi, qui jam hic formam illam visus est sibi fecisse futuri judicii. Haec figura dicitur procatalepsis, id est praeoccupatio. Hic enim quasi jam in venturo judicio constitutus, delictorum suorum aspectus teterrimos pertimescit.
Vers. 5. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Hic iterum enthymematicus syllogismus apparet, quem in vigesimo psalmo jam diximus. Cujus propositio est: Dominus justificatur in sermonibus suis, et vincit cum judicatur. Huic subjungitur in conclusione praemissa sententia: Tibi igitur soli peccavi, (0361C)et malum coram te feci. Hoc in reddendis syllogismis sine culpa fieri, more veterum constat esse permissum. Nunc ad exponenda verba redeamus. De populo si quis erraverit, et Deo peccat, et regi. Nam quando rex delinquit, soli Deo reus est, quia hominem non habet qui ejus facta dijudicet. Merito ergo rex Deo tantum se dicit peccasse, quia solus erat qui ejus potuisset admissa discutere. Et quia illum ubique esse noverat, jure coram ipso malum se fecisse deplorabat, arguens dementiam suam, qui non expavit tanto judice praesente peccare. Sermones autem Domini merito justificati dicuntur, quoniam sine dubio semper ejus dicta complentur, sicut ipse dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXIV, 35). Sequitur, et vincas cum (0361D)judicaris. Deus tantae justitiae est, ut velit se cum hominibus judicari; ipse enim dicit: Judicate inter me et vineam meam (Isai. V, 3); et alibi dicit: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te? responde mihi (Mich. VI, 3). Unde nunc propheta confitetur talem contra se Dominum habere justitiam, ut absolute superet, cum fuerit judicatum. Sic et Baruch ait: Dicetis Domino Deo nostro: Tibi justitia, nobis autem confusio vultus nostri (Baruch I, 15). Erat quippe in animo ejus quod ex pastore rex fuisset effectus, quod regendos populos acceperat, et sine honoris sui consideratione deliquerat. Necesse ergo erat ut in alieno judicio propheta superaretur, qui jam victus in proprio examine noscebatur. Aliqui hoc (0362A)aptant et ad Domini passionem, cum judicatus, et mundum damnatus absolvit.
Vers. 6. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Hic invidia peccati minuitur, quando proprium crimen delictis generalibus comparatur; ut ipsa multitudo et confessio peccatorum miserationem boni judicis commoveret. Ergo iste sensus est: Quid dicam me modo fecisse quae arguor, qui jam ex originali peccato in iniquitatibus probor esse conceptus: ut ante peccata contraxerim quam vitae principia reperissem? Quod argumentum dicitur Ab antecedentibus. Neque enim novum est illum peccare, qui in iniquitatibus conceptus et in delictis est genitus. Quid humilius, quid simplicius quam de uno peccato redargui, et simul omnia confiteri? (0362B)Merito ergo isti sic facile videtur indultum, qui post absolutionis donum multis modis se nititur 171 ostendere criminosum. Audiant Pelagiani, et ire contra manifestam veritatem erubescant. Quemadmodum enim potest fieri ut in qualibet aetate parvula non egeamus absolvi, qui hunc mundum delictis gravantibus ingredimur onerati? Job quoque simili voce profitetur: Nemo mundus ante te, nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4). Vas etiam electionis Paulus apostolus inter multa commemorat dicens: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3); item ipse Paulus apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ipsa (0362C)etiam Veritas in Evangelio testatur definitiva sententia: Amen, amen, dico vobis, si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest videre regnum Dei (Joan. III, 3). Quapropter interrogo cur infantes a regno Dei redduntur alieni, qui de commissa nequeunt pravitate culpari? Restat ergo ut originali peccato infantes teneantur obnoxii; quoniam antequam propria faciant, primi hominis secum probantur gestare peccata. Sunt et aliae verissimae probationes; ideoque sibi humana protervia sacrilegos non exquirat errores. Superest eorum secunda nequitia, quoniam liberum arbitrium sic in humanis viribus ponunt, ut absque Dei gratia homines putent per seipsos bonum aliquod posse concipere vel agere. Quod si ita esset, cur propheta diceret: Deus meus, misericordia (0362D)ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 11)? Cum te audis misericordia Domini praeventum, nihil tuum praecessisse datur intelligi. In alio quoque psalmo dicit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI, 1). Idem dicit: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus cupiet nimis (Psal. XXXVI, 23). Alio quoque loco Psalmista testatur: Dominus erigit elisos; Dominus solvit compeditos; Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV, 8). Cum audiatis praevenire, aedificare, dirigere, et erigere Dominum, absolvere, et illuminare nullis praecedentibus meritis, quid ibi proprium coepisse cognoscitis, nisi illud tantum, unde pro vestra superbia juste damnemini? Sed dicitis forsitan prophetam (0363A)Isaiam sic arbitrium liberum comprobare: Si volueritis et obaudieritis, bona terrae comedetis (Isai. I, 19). Et iterum Ezechiel: Facite vobis cor novum, et spiritum novum (Ezech. XVIII, 31). Et iterum: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8). Sed haec et his similia pessima intentione sentitis; ut credatis homines a semetipsis bonae voluntatis initium sumere, et post, adjutorium Divinitatis accipere; ut (quod dici nefas est) nos simus causa ejus beneficii, non ipse sui. Jam quomodo verum erit quod Joannes ait: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia (Joan. I, 16). Vel quemadmodum ipsa gratia dici poterit gratuita, si eam anticipet alicujus boni praemissa celeritas? Audite Apostolum, qui dogma vestrum falsissimum (0363B)vera praedicatione convincit, dicens: Quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 35). Item Apostolus: A quo est et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. II, 13). Et Jacobus Apostolus: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Sequitur vos alia multo pejor absurditas. Si a nobis esset bonae voluntatis initium, nos magis poneremus fundamentum, ubi aedificaret Dominus; quod certe nulla potest mentis sanitas approbare. Quapropter desinite asserere quae non potestis implere. Illi obedienter audiunt, quos ipse facit audire; illi proficue cupiunt, qui munus Divinitatis accipiunt. Nam post vitiatam humani generis naturam, liberi arbitrii salutiferam (0363C)partem et Dominus tribuit, et operationem ipsius sua pietate concedit. Haec quidem latius beatus Augustinus, haec doctissimus Hieronymus, haec Prosper consensu generalitatis divino munere docuerunt. Sed nos ea contingere fecit haeresis exsecranda, quae nimis saluti nostrae probatur esse contraria.
Vers. 7. Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Sicut superiori versu per commune delictum approbavit, quia nemo a peccatis redderetur exceptus, sic iterum per suam confessionem sibi supplicat subveniri, quoniam in confitendo peccato veritatem dixit, quam Dominus Deus supra sacrificia plus requirit. Non enim Deus delectatur poenis nostris, sed confessionem quaerit erroris, sicut scriptum est: Nolo mortem peccatoris, (0363D)sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32). Incerta sunt quae omnino discerni non possunt, sed aliquibus ambiguitatibus colliguntur. Occulta vero sunt quae nec oculus conspicit, nec mens humana dijudicat. Haec duo non solum sibi revelata dicit, sed manifestata profitetur; ut quod fuerat vel suspicari arduum, provenerit illi in declaratione manifestum. Et nota quod collata sibi munera pulchra definitione complectitur. Dicendo enim, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, prophetia quid sit ostendit? Onus aliud addit reatui suo, ut cum beneficia numerat, culpa semper accrescat. Incerta ergo et occulta sunt quae Deus illi in Filii sui manifestatione revelavit. Primum ut agnosceret eum habere Filium, deinde (0364A)ut ipsum nosset ex suo semine in carnis assumptione venturum; ut passionis quoque futura praediceret, et resurrectionis gloriam nuntiaret; et inde non se dicit debuisse peccare, cum talia meruisset agnoscere. O sancta simplicitas! quis tantum suae defensioni studere potuit, quantum iste in propria condemnatione laboravit? Quod argumentum dicitur A causis. Dicit enim post tot collata beneficia, ad talia se non debuisse pervenire peccata.
Vers. 8. Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Superiori supplicatione prostratus, in secundam partem misericordia Domini confisus erigitur, ne, quod omnibus peccatis est gravius, de clementia omnipotentis Domini desperasse videretur. Hyssopus quamvis sit herba parvissima, (0364B)radicibus suis saxorum fertur viscera penetrare. Haec et internis hominum sauciatis probatur accommoda. Et in libro Levitico, immolato sanguine intincta, supra leprosi corpus septies solebat aspergi (Lev. XIV, 6, 7): significans pretioso sanguine Domini Salvatoris maculas peccatorum efficaciter esse diluendas. Hac similitudine supplicat se propheta liberari; ut Christi sanguine salutari, quem pio corde credebat esse venturum, absolutionis munera mereretur. Per hyssopum enim significat sacramenta quae diximus, quae non solum inquinamenta detergunt, sed etiam super nivem puritatem animae relucentis ostendunt. Super nivem autem album in corporibus nil potest inveniri; sed ideo super nivem dixit, quia spiritualis 172 anima longe supra corpora mundata resplendet. (0364C)Quae figura dicitur hyperthesis, id est superlatio; cum aliquam rem opinione omnium notam sententia nostra exsuperare contendimus. Tale est et illud, sicut jam in septimo decimo psalmo dictum est: Et volavit, volavit super pennas ventorum (Psal. XVII, 11).
Vers. 9. Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata. Hic jam pia confidentia Divinitatis ostenditur; ut talia se auditurum dicat, quae gaudium laetitiamque congeminent. Gaudium pertinet ad absolutionem, laetitia ad perpetua praemia possidenda. Hoc est autem audire gaudium et laetitiam, quod promittitur absolutis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). Sequitur, et exsultabunt ossa humiliata: scilicet audita voce quam diximus. (0364D)Quod argumentum dicitur A consequentibus. Necesse est enim ut quando haec audita fuerint, laetitia consequatur. Per ossa vero significantur animi firmamenta, quae necesse fuerat omnino humiliari, quandiu poenitens iste potuisset absolvi. Humiliata enim dixit, propter erroris sui conscientiam, quae proficue semper humiles facit.
Vers. 10. Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Venit ad tertiam partem, rogans judicem pium ne respiceret peccata, quae ipsi quoque videbantur horrenda. Considera vero ex contrariis pulcherrime regulas datas. Si nos avertimus facies a peccatis nostris, noxium est; quia obliviscimur et negligenter agimus, quae continuo fletu abluere (0365A)deberemus: si Dominus non avertit, exstinguit, quia judicat delicta quae respicit. Sic orat et alibi: Ne avertas faciem tuam a me, et ero similis descendentibus in lacum (Psal. CXLII, 7). Merito, quoniam si nos respicimur, misericordia Salvatoris absolvimur; sicut de Petro in Evangelio dicitur: Et respexit Dominus Petrum, et egressus foras, flevit amare (Luc. XXII, 61, 62). Sequitur, et omnes iniquitates meas dele. De duobus criminibus vocatus ad culpam, pro universis delictis prudentissimus precator exorat. Sciebat enim se fecisse plurima, quam quae justitia praesentis temporis arguebat: ita salutari compendio quidquid accusari poterat, remitti sibi una venia postulabat. Dele autem dum dicitur, dimitte significatur; quia omne nostrum admissum quasi quibusdam (0365B)tabulis scribitur, cum divina notitia continetur.
Vers. 11. Cor mundum crea in me, Deus; et spiritum rectum innova in visceribus meis. Subtiliter hos versus per verba singula debemus exquirere, ut nobis sensus possit evidentius elucere. Creare dicimus, novum aliquid instituere, ut illud quod non fuit videatur existere. Et quomodo dicamus ante peccatum cor mundum non habuisse David, de quo Dominus dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas (Psal. LXXXVIII, 22, et Act. XIII, 22)? Sed crea hic, restaura unde decidit, debet intelligi. Petit ergo propheta tale mundum cor sibi creari, quod jam peccatis impellentibus commoveri minime potuisset ad culpam; sed stabilitate defixum, bonum non possit mutare propositum. Hoc (0365C)utique sanctis post resurrectionem dabitur. Sed poenitens iste bonorum avidus, venturi praemii amore succensus, quod in futuro evenire poterat, hoc sibi concedi praesenti tempore postulabat. Rectum spiritum dicit, Filium Dei Verbum, de quo in alio psalmo commemoratum est: Virga recta est, virga regni tui (Psal. XLIV, 7). Quem merito ex natura Deitatis spiritum appellavit, quia legitur: Deus spiritus est (Joan. IV, 24). Innova per hypallagen figuram positum est; non quod esset ipse Filius innovandus, sed qui David peccatis veterem factum possit innovare per gratiam. Ille enim nos innovat, qui, antiqui hominis vetustate deposita, in nova regenerationis suae dona commutat. Nam sicut per Adam veteres fuimus, ita Christi Domini beneficiis innovamur (Ephes. IV, 22); sicut Apostolus (0365D)dicit: Deponentes veterem hominem cum actibus suis, induite novum, qui secundum Deum creatus est (Colos. III, 9, 10). Addidit, in visceribus meis, unde noverat adulterii detestabile crimen exiisse. Utrisque enim partibus remedium petebat, quoniam de utroque peccaverat. Et intuere quanta vivacitate se desideret expiari, ut intelligas eum nullum tale ulterius committere voluisse delictum. Nam sicut in compaginem priorem coire non possunt abscissa membra, ita ad verum poenitentem nequeunt praeterita redire peccata. Ut quibusdam vero placet, et aliter probatur exponi. Petit propheta cor mundum creare in se Deum, non aliud poscens quod non habebat; sed quod jam erat, mundum fieri postulabat. Creare quippe dicimus (0366A)et renovare. Dictum est enim et in alio loco de fidelibus (II Cor. V, 17): Ecce nunc nova creatura; non quasi de altera quae non erat; sed quod in ea quae jam constabat, illuminatio nova processerat.
Vers. 12. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Projicitur a facie qui curari contemnitur. Et quid aegrotus faciat, si medicina se subtrahat? Sciebat enim ab illius facie sanitatem mentis, et lumen venire sapientiae; et credebat se inimico tradi, si a vultu Domini judicaretur expelli. Hic enim se tantum vult respici, quia peccata superius non debere conspici succlamavit. O mens prophetae, et post humanos errores eximia! De potestate tacuit, et de affectibus minime supplicavit. Solum spiritum prophetiae sibi non auferri petiit, (0366B)quem pretiosum supra cuncta rex habuit. Sic enim et Jeremias propheta de ipsius virtute testatus est dicens: Extendit Dominus manum suam ad me; et tetigit os meum, et dixit ad me: Ecce dedi verba mea in os tuum: ecce statui te super gentes et regna, eradicare, et demolire, et perdere, et exterminare, et aedificare, et circum plantare (Jer. I, 9). Merito ergo conservandum sibi petiit, quod supra omnes divitias magnificentius se habuisse cognovit. Et intuere quia non dixit, da mihi, tanquam non haberet; sed ne auferas posuit; scilicet quia talis ac tanta supplicatio, nisi per Spiritum sanctum non poterat evenire.
Vers. 13. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Redit ad Filium Dei, quem ut ostenderet Christum, dixit, Salutaris tui, (0366C)cujus nativitate salus gentibus venit; et quod ante erat paucis per eximiam fidem cognitum, factum est universo orbi notissimum. Quapropter cum dicit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, Christum significat: cujus contemplatione inter ipsas quoque lacrymas laetus erat, et prophetiae suae munere inter poenitentiae suae jejunia pascebatur. Redde, dixit, quia sibi nescio quid gratiae senserat imminutum: quoniam ab illa gratia salutari tantum quis recedit, quantum se 173 reprehensibili conversatione tractaverit. Nam cum dicit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, gratiam se Spiritus sancti sine dubio amisisse cognoverat, quam fragilitas humana non potest habere cum peccat. Sequitur, et spiritu principali confirma me. Rex ille sanctissimus, et propheta mirabilis, non putabat (0366D)praecipuum munus esse, subjectis jura dictare, nationes exteras bello subigere; sed tota contemplatione translatus, curiosius expetebat in principali intellectu statui, quam in regni culmine contineri. Confirma me, dixit, ne iterum peccem, ne a te animae mutabilitate discedam. Nec incassum putemus, quod vir sanctus et cordis illuminatione radiatus, tertio spiritum nominavit, nisi quia individuae Trinitati devotus, concedi sibi ab ea veniam postulavit. Spiritus enim quantum ad essentiam Divinitatis et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, recte dicitur unus Deus; sed pro distinctione personarum est proprium Patri, quod naturaliter sine initio ante saecula genuit Filium; proprium est Filio, quod naturaliter a Patre (0367A)generatus est; proprium est Spiritui sancto, quod a Patre et Filio procedit; quae ineffabili charitate atque cooperatione eorum consubstantialis aeternitas et potestas omnia facit quae vult in coelo et in terra. Sed quamvis haec incomprehensibilia atque inexplicabilia, ita ut sunt, nobis nunc esse noscantur; tamen a nonnullis Patribus corporalium et simul existentium rerum talis similitudo proponitur. Invenimus enim in sole tres istas proprietates: prima ipsa est substantia corporalis, quod sol est; deinde splendor ejus qui in ipso permanet; tertia calor qui a splendore ejus usque ad nos pervenit. Quae hoc modo (si tamen tantae rei potest similitudo aliqua reperiri) arbitror aestimanda, ut quod est in sole substantia corporalis, ita intelligatur in Trinitate quodammodo persona Patris; et quod est in sole splendor ejus, hoc sit in (0367B)Trinitate persona Filii, sicut Apostolus dicit: Splendor gloriae ejus (Hebr. I, 3); quod autem est in sole calor, hoc sit in Trinitate persona Spiritus sancti, sicut legitur: Quis se abscondit a calore ejus (Psal. XVIII, 7)?
Datur etiam aliud exemplum incorporalium rerum, hoc est de anima, quae ad imaginem Dei facta cognoscitur. Anima igitur est ipsa substantia incorporea, rationalis, in qua inest intellectus et vita ejus. Quod ergo est in anima substantia, hoc intelligatur (si dici fas est) in Trinitate persona Patris; quod autem est in anima virtus et scientia, hoc intelligatur in Trinitate Filius, qui est Dei virtus et Dei sapientia: et quod est in anima vivificandi proprietas, hoc et in (0367C)Trinitate intelligatur Spiritus sanctus, per quem vivificandi opus multis locis praedicatur impleri; sicut ait Petrus apostolus in Epistola sua: Mortificatus carne, vivificatus autem spiritu (I Petr. III, 18); item Apostolus: Littera occidit, Spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6); et in Evangelio Dominus ait: Spiritus est qui vivificat, nam caro non prodest quidquam (Joan. VI, 63). Haec autem quae diximus tria singulariter sequestrata nullatenus inveniuntur, quamvis intellectus noster ea distincta possit advertere; sed ita naturaliter sunt unita, ut dum unum horum se obtulerit, simul tria semper occurrant. Sic per has similitudines tantae rei aliqua nobis imaginatio veritatis aperitur. Sunt et his aliae Patrum disputationes simillimae, sed quas nunc carnis infirmitas ad liquidum (0367D)vetat intelligi: tunc multo praestantius poterunt comprehendi, quando in majestate sua Divinitatem viderint, quicunque beati sunt. Quas qui desiderat plenius agnoscere, sancti Hilarii, sancti Ambrosii, et sancti Augustini libros Trinitatis non desinat lectitare. Haec enim res ad disputandum quam magna, tam longa est. Nam et beatus Hieronymus adversus haereticos in hoc psalmo luculenter et breviter de Trinitate disseruit.
Vers. 14. Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Quartam partem supplicationis ingreditur: ubi cum fuerit auditus, quae fuerit gloria parcentis ostendit; ut ipse quoque purgatissimus acquiratur, cum alium ab infidelitate converterit; scriptum (0368A)est enim: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et cooperit multitudinem peccatorum (Jac. V, 20). Duo sunt enim genera doctorum, unum quod instituit exemplis, aliud quod verbis tantum noscitur admonere peccantes; quod hic utrumque deprehenditur sentiendum. Dicit itaque: Quoniam si prophetae parcatur, delinquentibus spes remissionis maxima concedatur. Quis enim ad conversionem non daret animum, ubi rex et propheta concessae sibi veniae praestabat exemplum? Sive illud secundum intelligi potest, quia liberatus a magno exitio praedicare potuit gentibus diversa magnalia Domini, quae sequentium psalmorum textus ostendit. Pollicetur etiam compendium quaestuosum; ut quia ignoverat uni, multi per ipsum impii probarentur acquiri. Quod non elationis causa dicitur, sed (0368B)providentiae virtute prophetatur. Quanti enim per ista verba Domino supplicantes ex reis redduntur liberi, ex obligatis feliciter absoluti?
Vers. 15. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. Sanguinibus, contra Latinam quidem linguam numerus pluralis videtur assumptus; sed quia hoc in Graecis exemplaribus continetur, translator omnino laudandus est; elegit enim aliquid contra artem saecularium ponere, quam a veritate posita discrepare. Nam si diceret, a sanguine, unum forsitan peccatum videretur ostendere; sed cum pluralem numerum ponit, multa esse sine dubio confitetur: quod idioma Scripturae divinae possumus nuncupare. Haec figura dicitur (0368C)exallage, id est immutatio, quoties contra consuetudinem aut genus commutatur aut casus. Liberari ergo se propheta petit de carnalibus delictis, ut jam desineret in ista fragilitate peccare. Sanguis enim pro corpore humano ponitur, quia inter caeteros humores ejus ipse potior [ ed., prior] videtur existere. Nam et in Evangelio Petro dicitur: Non tibi revelavit caro et sanguis (Matth. XVI, 17). Deus salutis meae significat Dominum Salvatorem, per quem salus pie credentibus datur. Addidit etiam, exsultabit lingua mea justitiam tuam; id est, si me liberaveris de sanguinibus (quod intelligitur de peccatis), laudem tuam lingua mea juste loquetur; propter illud quod in praeterito psalmo dictum est: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas (Psal. XLIX, 16)? Absolutus (0368D)enim recte loqui potuit, unde peccatorem lex divina suspendit. Illud praeterea videtur afferre nonnullis aliquam quaestionem, quare post absolutionem 174 delicti dixerit: Laudabo justitiam tuam; et non magis quod aptum erat posuit: Laudabo pietatem tuam? Pietati enim gratias agere debet qui precatus est indulgenter absolvi. Sed si causam profunda ratione consideres, et justitiae divinae fuit, ut audiret ad se clamantem, parceret supplicanti, et susciperet confitentem. Sive quia duae res istae in judicio Domini semper adjunctae sunt; sicut in centesimo psalmo dicturus est: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Quod suo loco evidentius explanabimus.
(0369A)Vers. 16. Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Labia prophetae quae clausa fuerant conditione peccati, beneficio absolutionis aperienda pronuntiat. In reatu enim positis ora damnata sunt; sicut et Isaias dicit: O miser ego, quoniam immundus sum, qui cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis habitem (Isai. VI, 5). Os autem dicitur et cordis arcanum, unde efficaciter laus divina cantatur. Merito ergo post absolutionem peccati, et labia sua aperienda esse pronuntiat, et os suum dicit Domini annuntiare posse praeconia.
Vers. 17. Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique; holocaustis autem non delectaberis. Reum se culpa interveniente cognoscens humilis precator, insinuat (0369B)potuisse quippe regem facile sacrificia pecudum offerre, quae adhuc illo tempore pro peccatorum expiationibus pendebantur, si holocausta Dominus libenter assumeret. Nam quod dicit, holocaustis autem non delectaberis, significat ritus sacrorum per immolationes pecudum, qui erant adventu Domini respuendi. Unde constat prophetam sic ad Dominum tota mente translatum, ut non se sacrificiis quae illo tempore gerebantur crederet expiandum, sed illa magis oblatione quam dicit inferius.
Vers. 18. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Postquam dixit quae sacrificia Deus respuit, nunc dicit illa quae poscit. Istud enim damus sacrificium Deo, spiritum superbiae confessionis humilitate mactatum, (0369C)unde non sanguis egreditur, sed lacrymarum fluenta decurrunt. Nam spiritus iste, quando est laetus, nos obligat; quando est secundum Deum contribulatus, absolvit. Dicit enim per quintam speciem definitionis, quae Graece, κατὰ τὴν λέξιν, Latine ad verbum dicitur, quod sit acceptius sacrificium quod offertur Deo, id est spiritus contribulatus. Sequitur etiam sententiae hujus indubitata promissio, per quam jam non sibi venia petitur, sed eam Deo se humiliantibus pollicetur: id est, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Contritum dicit poenitentiae laboribus vehementer afflictum. Humiliatum, Deo scilicet; ut quod ante fuerat elatione superbum, fieret pia confessione devotum. Et vide quemadmodum rerum ordo servatus est. Non enim cor potuerat humiliari, nisi fuisset frequenti (0369D)tribulatione contritum. Nam quod dixit: Deus non spernit, jam sanctae promissionis auctoritas est, quae praedicatur magis quam postulatur. Constat enim tales oblationes Deum non spernere, sicut illa cognoscitur priora sacrificia respuisse. Perquirendum sane videtur quod frequenter in Scripturis divinis pro intelligentia cor ponatur; dicit enim in Evangelio: De corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19); et Petrus apostolus Simoni ait: Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. VIII, 21); Isaias quoque testatur: Induratum est cor populi hujus (Isai. VI, 10); et in quarto psalmo: Quousque gravi corde (Psal. IV, 3)? et in septimo: Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10); hic quoque superius dixit: Cor mundum (0370A)crea in me Deus, ut cunctis indubitanter appareat ibi esse cogitationum nostrarum fontem, inde bonum malumque venire tractatum. Nam et particula ipsa corporis nostri cogitationis sedes est [ ms. G et ed., conoides est], quae ignis habet imaginem; ut merito tali sit positione plasmatum, unde nobis potest venire consilium.
Vers. 19. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem. Quinta pars quae superest introitur, in qua jam, calamitatum anxietate deposita, memor promissionis divinae laetus petit fieri quod Dominus dignatus fuerat polliceri. Supplicat itaque ut, quoniam Synagoga posita sub lege peccavit, per gratiam Christi succedens Sion, hoc est catholica firmetur Ecclesia. Dicitur ergo, in (0370B)bona voluntate tua fac Sion, quasi ille mons tunc non esset effectus. Sed considera quia in eo significatur Ecclesia, per quam mundus scilicet potuisset ornari. O regio illa omnium patrona terrarum! O civitas magni Regis, quae coelestis patriae et imaginem portas et nomen! Quis te audeat localem dicere, quae totius orbis terminos sanctissima fide probaris implesse? Nam si historiam velis advertere, significat forte tempora Theodosii, quando Eudoxia jugalis ejus religiosissima feminarum, benemeritam civitatem ampliavit, et meliori murorum circulo coronavit.
Vers. 20. Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos. Frequenter sic a sanctissimis viris aliquid allegatur, ut subjungatur etiam votiva promissio; ut (0370C)est illud: Quid retribuam Domino pro his quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12). Ita et hic dicitur Patri: Tunc acceptabis sacrificium justitiae, id est Filii tui gloriosissimam passionem, qui se sacrificium pro omnibus obtulit; ut salutem mundus, quam suis operibus non merebatur, acciperet. Pulcherrime autem definitum est quid sit passio Domini reverenda, id est sacrificium justitiae. Sequitur, oblationes et holocausta. Istud jam ad fideles pertinet Christianos, qui erant post adventum Domini credituri: significans immolanda corda hominum viventium, non membra pecudum mortuorum. Illa enim ignis consumptibilis absumebat, ista incendium vitale discruciat; illa redigebantur protinus in favillas, ista temporaliter animas (0370D)tribulationibus exurendo, ad amoeni paradisi gaudia aeterna perducunt. Sequitur, tunc imponent super altare tuum vitulos; sacerdotes scilicet, quando Ecclesia catholica fuerit Domini passione constructa. Nam cum superius dixerit, holocaustis autem non delectaberis, quaerendum est quare hic iterum vitulos immolandos esse promiserit? Dictum est per figuram allegoriam, quae aliud dicit, aliud significat. Vitulos quippe posuit, aut pro innocentibus adultis, quorum aetas prima est, et a jugo peccati cervix probatur aliena; et ideo in tali verbo permansit, ut actum illum praeteritae legis indicaret fuisse rerum imaginem futurarum. Sive illos praedicatores Evangelii promittit, quorum 175 imaginem in vituli figura Lucas Evangelista (0371A)suscepit, qui non mugitibus aera verberarent, sed orbem terrarum dominicae fidei praedicatione complerent. Sive illos magis vitulos debemus advertere, qui animas suas in hostiam suavitatis sacris altaribus obtulerunt. Nam et Pater Augustinus, cum de figuris illis evangelicis ageretur (Serm. 70 et 190, de Temp.), quodam loco ipsum Dominum vitulum dicit, qui se hostiam obtulit pro salute cunctorum. Quapropter sive de adolescentibus, sive de praedicatoribus, sive de martyribus sentiatur: tales tamen propheta vitulos altaribus Domini potuit promittere, quos Christianae religioni noverat convenire.
Conclusio psalmi. Dulcissimus nimis emanavit psalmus, de amaro (0371B)compunctionis fonte descendens. Sed quid lacrymarum Israeliticum populum tunc profudisse credamus, ubi tanta princeps afflictione plangebat? Quis enim illo flente non fleret? Quis dolente non gemeret, quando pro gemmato diademate rex cinerem gestabat in capite, canus pulvere, non aetate? Noluit enim se videri forinsecus ornatum, qui se intus noverat esse foedissimum: pulchrior sordibus suis, qui pompam saeculi respuit in defictis. Dolor unius cordis fuit nimirum correctio civitatis, quando insaniae crimen incurrit, qui tunc laetus esse praesumpsit. Felix profecto ter quaterque civitas ubi et saeculi Dominus Deo poenitere meruit, et gloriam crucifixionis Rex coelestis accepit. Hinc est quod dum in hoc libro septem psalmi poenitentium esse doceantur, Ecclesiarum (0371C)usu receptum est; ut quoties peccatorum venia petitur, per istum magis Domino supplicetur, non immerito. Primum quoniam in nullo psalmorum quae poenitentibus maxime necessaria est, tanta virtutis humilitas invenitur, ut rex potens et in prophetali culmine constitutus, tanquam extremus hominum sua festinaverit peccata deflere. Deinde quia post absolutionis promissionem tanta se constrinxit necessitate lacrymarum, quasi ei minime fuisset ignotum. Electum est plane temperatum et expeditum supplicationis genus, quod omnis aetas vere sapiens debeat appetere, et ad subitum festinanter possit implere. Non enim hic ut in caeteris poenitentibus aliquid difficile dicitur, quale est illud in sexto psalmo: Lavabo per singulas noctes lectum meum; (0371D)lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Nec illud quod in trigesimo primo psalmo dicit: Gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, (0372A)dum configitur spina (Psal. XXXI, 4). Non illud quod in trigesimo septimo psalmo ait: Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Psal. XXXVII, 6). Nec illud quod in centesimo primo psalmo dicit: Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam (Psal. CI, 10). Non illud quod in centesimo vigesimo nono dicit: De profundis clamavi ad te, Domine (Psal. CXXIX, 1). Nec illud quod in centesimo quadragesimo secundo: Quia persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuro sicut mortuos saeculi, et anxiatus est in me spiritus meus (Psal. CXLII, 3). Sed a propheta correptus, et peccati sui agnitione perterritus, petit rex a clementissimo judice ut per misericordiam ipsius ablutus, (0372B)sordibus omnium peccatorum reddatur omnino mundissimus. Sic magister optimus et districtas alibi satisfactiones fortioribus viribus dedit, et infirmis ista temperata concessit: quae merito pia mater elegit Ecclesia, ut filios suos ad gratiam blandissimae confessionis modis omnibus invitaret. Nam potest hic et illud fortassis intelligi; ideo eum in hoc psalmo dixisse: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur: quoniam praevidebat sequentes populos per istum psalmum copiosissimae poenitentiae munera petituros. Illud plane videamus, quid est hoc quod nos frequenti meditatione hunc psalmum licet iterare, nec nobis impedit ad honores ecclesiasticos expetendos; si vero a sacerdote supra nos poenitentiae voto dicatur: quoniam ex persona datur, juste (0372C)a canonibus vetamur ultra accedere. Quidquid enim in Christi nomine percipimus, inviolabile nobis et definitivum decet esse judicium. Ita fit ut poenitentiam unumquemque et apud se jugiter liceat agere, et quando per sacerdotem data fuerit, non nos permittat ulterius ad ecclesiasticos honores accedere. Hujus autem nec numerus vacat; pertinet enim ad annum jubilaeum, qui apud Hebraeos contractus veteres obligationesque solvebat, quem in Levitico Dominus annum remissionis universos habitatores terrae vocare praecepit. Pertinet quoque ad Pentecosten, quando post ascensionem Domini apostolis Spiritus sanctus advenit, miracula faciens, et charismatum dona concedens. Sic et psalmus hic calculo quinquagesimo constitutus, si corde puro dicatur, delicta dissolvit, (0372D)chirographum nostrae obligationis evacuat, et nos a debitis delictorum tanquam remissionis annus, praestante Domino, reddit immunes.