Expositio in Psalterium/6

This is the stable version, checked on 17 Ianuarii 2022. Template changes await review.
Psalmus VI
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 Psalmus V Psalmus VII 

in Psalmum VI

  • 1 In finem in hymnis pro octava psalmus David.
  • 2 In finem iam notum est. Hymnus est laus Divinitatis, metri alicuius lege composita. Pro octava vero, ut quidam volunt, Domini significatur adventus, quando finita saeculi hebdomada, ad iudicandum venerit mundum: unde et psalmus ipse cum tremore maximo fecit initiam dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Nam et sanctus Hilarius in prologo Psalmorum, et sanctus Hieronymus in expositione libri Ecclesiastes (In Eccles. cap. XI), et sanctus Ambrosius in expositione Lucae evangelistae, ubi Dominus in monte transfiguratus est; et sanctus Augustinus de Sermone Domini in monte, ubi de octo beatitudinibus disputavit, de hac octava die latius diligenterque locuti sunt. Unde quod lectori placuerit, eligere suffragatur. Quocirca tales viros commemorasse sufficiat, quando dicta eorum, si in unam seriem colligantur, vix possunt longissimo volumine comprehendi. De qua die Amos propheta dicit: Vae concupiscentibus diem Domini; utquid vobis diem Domini? Et ipse est dies tenebrae et non lux (Amos V, 18). Idem et Sophonias propheta dicit: Vox diei Domini dura et amara. Unde nunc introductus poenitens distributis partibus orationis vehementer exorat, ne in illo die iudicii de propriis facinoribus arguatur. Quid enim salubrius, quidve providentius, nisi ut qui in meritis suis non poterat habere spem pro perpetratis delictis, in hoc mundo positus, ubi poenitentiae locus est, divinam eligeret exorare pietatem?
  • 3 Verum istum diem a conditione mundi, alii dicunt post annorum sex millia esse venturum; propterea quod septimo die Dominus, ab opere suo legitur in illa rerum conditione quievisse: mille annos per dies singulos computantes, quia legitur: Ante conspectum eius mille anni sicut dies unus. Alii putant post annorum septem millia, id est, transacta istius saeculi septimana, octavo die illam aeternam lucem posse declarari; sicut et Domini nostri resurrectio habita fuisse cognoscitur. Sed cum dicat ipse Dominus in Evangelio , hunc diem, nec Filium nosse, nimis importunum est illud studiose quaerere, quod nobis utiliter divina providentia noluit revelare. Quapropter ad sermonem tituli declarandum nosse sufficiat, post huius saeculi finem, illum diem esse venturum.
  • 4 Nunc ad intelligenda verba quae nobis sunt donata, velociter festinemus. Nam si puro corde petimus, cur dubitemus exaudiri, cum ab ipso, et ad ipsum veniamus instructi? Dona, Domine, in satisfactione nostra tota nos charitate compungi, qui nobis salutarem supplicandi regulam praestitisti. Memento autem quod hic poenitentium primus est psalmus, sequitur tricesimus primus, tricesimus septimus, quinquagesimus, centesimus primus, centesimus vicesimus nonus, centesimus quadragesimus secundus. De quibus, ut datum fuerit, suo loco dicemus. Quos non credas incassum ad septenarium numerum fuisse perductos, quando et maiores nostri septem modis peccata nobis dimitti posse dixerunt: primo per baptismum; secundo per passionem martyrii; tertio per eleemosynam; quarto per hoc quod remittimus peccata fratribus nostris; quinto cum converterit quis peccatorem ab errore viae suae; sexto per abundantiam charitatis; septimo per poenitentiam: addenda quoque est communicatio corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi, cum tamen digne suscipitur. Inveniuntur et alii fortasse modi remissionum; congruit enim ut numerum supplicationis nostrae indulgentia divina transcendat.
  • 5 Divisio psalmi.
  • 6 Quatuor modis in hoc psalmo vir confitens et religiosus exorat. In exordio benevolum sibi iudicem faciens. Exordium est autem oratio auditoris animum idonee comparans ad reliquam dictionem, id est, a potestate iudicis, quia solus est cuius constituta servat aeternitas. Ab infirmitate sua, quoniam quantum meretur luere, non praevalet sustinere. A consuetudine parcendi, quoniam non se vult a mortuis rogari, sed a vivis hominibus confiteri. Secunda divisione narrat aerumnas proprias, quibus afflictus et contritus esse cognoscitur. Narratio vero est ad causam probabilem faciendam rerum gestarum clara et diligens expositio. Sequitur salutaris et nimis profutura correctio. Sequestrat enim se a malis, quod bono iudici noverat esse gratissimum; ut ab illis mens redderetur aliena, quibus et ipsa iustitia probabatur adversa. Superest conclusio, ubi iam definitive aliquid dicitur, postquam nihil amplius desideretur. Conturbat enim et repudiat omnes iniquos, quoniam cum ipsis habere nolebat ullatenus portionem. Sic per has partes proficuae poenitentiae causa peragitur. Aptatur autem haec Deo per humanam consuetudinem translativis verbis: ut quasi iudex audiat, quasi cognitor instruatur, quasi nescius, quae sunt facta cognoscat. Quod genus schematis multis locis reperies in litteris sacris. Totus autem hic psalmus propter futuri iudicii timorem noscitur esse conscriptus; quod utique rectae mentis est imminentes metuere calamitates, et illud timere quod meretur excipere. Nam si illud ante oculos habeamus quod in Malachia propheta legitur, semper ad vias rectas recurrimus, et nos proficuo timore corrigimur. Ait enim: Quis tolerabit diem introitus eius, aut quis sustinebit in aspectu eius? quia ipse ingreditur sicut ignis flaturae, et sicut squama lavantium, et sedebit ad conflandum, et ad repurgandum argentum. Similiter et Salomon in Ecclesiastico praemonens dicit: Ante orationem praepara animam tuam; et paulo post: Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione facici
  • 7 Expositio psalmi.
  • 8 Domine, ne in ira tua arguas me. Primum nosse debemus omnipotentiam Domini, eloquentiam suam ita variis disciplinis atque artibus plenissime ditasse, ut et ipsa mirabiliter exquirentibus ornata resplendeat, et semina diversarum doctrinarum diligenter retractata concedat. Hinc est enim quod in ipsa reperiuntur, quae magistri saecularium litterarum ad sua post volumina transtulerunt. Nam inter alios status, quos oratores causis emergentibus indiderunt, concessivam deprecationem esse dixerunt; cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur expostulat. Qui status licet inermis apud terrena iudicia videatur, humanisque viribus destitutus, invicta tamen apud Deum munitione praecingitur, ut quem nulla praevalent argumenta defendere, sola possit fidelis confessio vindicare. Hoc vere poenitentibus datur, qui dum se cupiunt absolvere, ipsi potius propria nituntur facta damnare. Sic et Isaias monet: Dic tu iniquitates tuas prius, ut iustificeris. Nunc considerandum est quam sit verborum istorum congrua salutarisque positio. Non enim supplicat Domino Patri, sicut et aliis visum est, ut non arguatur, sed ne in iudicii severitate culpetur: quia hic multis argui salus est, sicut in Apocalypsi Ioannis legitur: Ego quos amo redarguo et castigo. Nam ita et ipsi David contigit, cum eum prophetica correxit invectio. Arguit et Filius, sicut in alio psalmo legitur: Arguam te, et statuam illa ante faciem tuam. Arguit etiam Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Cum venerit Spiritus Paracletus, ipse arguet mundum de peccato. Dicite nunc, perversi, ubi est hic naturae potestatisque distantia, quando nec ipsa discrepant verba? Conticescat Ariana nequitia: ne qui volunt in sancta Trinitate sacrilegas divisiones inferre, ipsi se a regno Domini probentur abscindere.
  • 9 Neque in furore tuo corripias me. Ira et furor iudicis contra reum damnationis effectus est; id est, motus animi concitatus ad poenam provocans inferendam. Sed ira longa indignatio est: furor repentina mentis accensio. Haec autem allegorice translativis verbis edicta sunt. Caeterum Dominus nec ira confunditur, nec furore turbatur: sed in una eademque semper gloriae suae tranquillitate consistit. Similiter et Moyses dicit: Sicut laetatus est Dominus aedificans vos, et crescere faciens, sic laetabitur affiigens vos atque subvertens. Petit ergo ut ante iudicium, non in iudicio corripiatur: quia qui ibi arguitur, sine dubitatione damnatur. Et mente condendum est, quod dies iudicii pro timore magnitudinis suae ira et furor vocatur; sicut et in secundo psalmo dictum est: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos; de quo et alius propheta dicit: Dies illa dies irae, dies tribulationis et angustiae.
  • 10 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Infirmitatis confessio coelestis Medici misericordiam movet, a quo facile impetrantur remedia, cum ostenduntur vulnera manifesta. Non enim dixit: quoniam mereor, sed, quia iustitiam tuam sustinere non valeo. O clementia magna Creatoris! a iudice percipimus quid rei dicere debeamus; docemur pietatem petere, ne nos iustitia possit absumere. Quis enim iam dubitet eum verba sua audire posse: si tamen talis sit precantis animus, qualem ipse est iubere dignatus?
  • 11 Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. In deprecatione eadem perseverat. Pio Medico dicitur, aegritudinem tabidam usque ad interiora venisse, ne different auxilium, cui imminere cognoscebat exitium. Ossa hic per allegoriam, fortitudinem mentis debemus advertere, quae cum deficit, vigor omnis elabitur, sicut et ossibus quassatis corpus minime continetur.
  • 12 Et Anima mea turbata est valde: et tu, Domine, usquequo? Ne corpus intelligeres, quod ossa nominavit, animam suam dixit esse turbatam. Bene autem valde additum est, ne clemens auditor pateretur diutius differendum, si nimis eum non cognosceret fuisse turbatum. Usquequo subaudiendum, differs, qui usque ad finem preces supplicum non soles ullatenus oblivisci? Supplicatio quippe ista magnis commendatur angustiis; ut recepta sanitas pretiosior possit agnosci. Et intuere, quia iustitiam Domini semper poenitens iste refugit, et consuetudinem eius benignitatis exposcit.
  • 13 Convertere, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. Cum Deo dicitur, Convertere, vindictae relaxatio postulatur, ut debitas ipsius iustitia de nobis non exigat ultiones. Sive more nostro dicitur Deo, Convertere, sicut aversi solent rogari: qui aut respicere nolunt, aut subvenire contemnunt. Eripe animam meam, ab imminenti scilicet supplicio, quod debetur errantibus. Avertit enim a nobis debitas poenas, cum eas relaxaverit benigna remissio. Congrue vero, convertere, in poenitentis prece ponitur; quod satisfacientibus Dominus pollicetur dicens: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Salvum me fac propter misericordiam tuam. Quam pulcherrime ista supplicatio propriis ac proficuis sermonibus explicatur! Salvum se petit fieri, non secundum merita sua, sed propter divinam misericordiam, in qua dum fixa spes ponitur, venia facilius impetratur.
  • 14 Quoniam non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? Movere potest quare dicat, in morte, nullum esse memorem Dei, dum vicina possit amplius ira iudicis contremisci? Sed bene perfidos dicimus immemores Dei, de quibus et Isaias ait: Non enim qui in inferno sunt laudabunt te; neque qui mortui sunt benedicent te. Nam cum dicit Apostolus: In nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, hic de solis infidelibus ac pertinacibus debet accipi dictum, qui nullam fiduciam confessionis suae habere promerentur. Merito ergo hic sibi festinat dimitti: quia post lucis occasum, non restat nisi sola retributio meritorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Subaudiendum ad veniam; sicut et Salomon de impiis dicit: Quia dicent inter se, poenitentiam habentes, et prae angustia spiritus gementes, etc. Nam et dives qui Lazarum videbat in requie constitutum, mala sua probatur esse confessus, sed non est ad votum supplicationis auditus: quia in hoc mundo proprie confessio dicitur, ubi et venia reperitur. Et ut aliquam divisionem in his verbis intelligi debeamus, in morte significat transitum vitae; in inferno vero custodiam locorum quam pro suis meritis animae sustinere noscuntur. In utroque tamen negatur absolute suscipienda confessio. Hactenus dictum est de principiis; nunc de narratione videamus.
  • 15 Laboravi in gemitu meo. Benevolentia igitur in exordio diligentissime comparata, venit ad narrationem actuum suorum, asserens poenitentiam suam magnis cruciatibus fuisse completam: quia non tantum verbis otiosis, sed afflictione probabili maxime venialis efficitur poenitudo. Gemitus itaque et iste dicitur, qui aut pondere nimio curvatis, aut vulnere sauciatis evenerit. Sed ille quaerendus est Christianis, qui cordis compunctione peragitur, cum et malorum nostrorum reminiscimur, et futurae poenae consideratione terremur. Gemitus enim dictus est geminatus luctus. Quem merito fideles appetunt, quoniam lugentes consolatur, poenitentes emundat, diabolum fugat, Christo conciliat; amaritudo dulcis, lacrymae felices, salutaris afflictio. De qua re beatus Ioannes duobus libris ita disseruit, ut merito apud Graecos aurei oris nomen acceperit.
  • 16 Lavabo per singulas noctes lectum meum. Si hoc ad litteram velis accipere, merito quidem lectum, quem noctibus polluerat, lacrymis abluebat. Sed occurrit impossibilitas, ut tanta fuisset copia lacrymarum, quae non solum faciem, sed etiam lectum lavisse diceretur. Quapropter melius lectum, delectationem corporis intelligamus: in qua velut in cubili nostro marcente voluptate remittimur; quam potest homo lacrymis, quamvis paucis lavare, si eum contingat coelesti inspiratione deflere. Lectus autem ab electis ac mollibus herbis dictus est: supra quas antiquitus quiescentium corpora remittebantur in somnum.
  • 17 Lacrymis stratum meum rigabo. Rigare uberius aliquid significat quam lavare. Sed videamus, cum superius lectum dixisset, quare iterum repetere voluisset stratum? Stratum enim significat cumulum peccatorum; quod ideo lacrymis rigat, ut eodem saluberrimo imbre resoluto, homo in novam messem virtutis adolescat, fiatque ex peccatore iustus, ex lugente laetus, ex aegroto sanissimus. Nam si stratum collectionem vestium velis advertere, ipsa impossibilitas occurrit quae de lecti lavatione surrexit. Sive hoc per figuram hyperbolen potest accipi, per quam solent aliqua in magnitudinem exaggerationis extendi: sicut de navigantibus in centesimo sexto psalmo dicturus est: Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos. Et in quinquagesimo psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor; cum nive nihil possit esse candidius. Et in Deuteronomio Moyses Iesu Nave praecepit: Liber hic legis non recedat de manu tua: et meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut scias ingredi viam tuam (Iosue I, 8). Simili modo et alter poenitens in centesimo primo psalmo dicturus est: Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam, et his similia.
  • 18 Turbatus est prae ira oculus meus. Cum superius et gemuisse se asserat, et plorasse confirmet, ineptum est ut subito indignatione propria putetur esse confusus: sed propter iram Domini, oculum cordis sui profitetur esse turbatum. Quid enim formidolosius quam illum irasci, qui si non misereatur exstinguit? Oculus enim dictus est, quasi ocior lux, quod cito intentata respiciat: sive quod palpebris occulentibus probatur occultus.
  • 19 Inveteravi inter omnes inimicos meos. Inveteravi, id est, in veteris hominis Adae antiquitate permansi, qui ad differentiam novi hominis, id est, Christi, vetustus merito nuncupatur. Inter omnes inimicos meos: sive inter spiritus diabolicos, sive inter nostra peccata. Ipsa sunt enim veraciter adversa, quae animas in tartarum deducunt, et adhuc feraliter blandiuntur. Completa est promissa narratio: est enim, sicut praecipitur, brevis et lucida, idonea quoque ad iracundiam iudicis temperandam. Nunc de saluberrima correctione dicendum est.
  • 20 Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Enumeratis afflictionibus, emendationis ingreditur partem; ut qui malorum collegio peccaverat, fugatis a se talibus, mandatis Domini devotissimus appareret. Quod argumentum ab attributis personarum tractum, dicitur a victu. Eo quippe modo se probat ad plenam correctionem venisse, quo se voluit a malorum societate dividere. Nam vide quid sequitur.
  • 21 Vers. 10. Exaudivit Dominus deprecationem meam, Dominus orationem meam assumpsit. Deprecatio est cum pietate frequens oratio, et sola est quae nimia decet, et importuna conciliat. Assumpsit, suscepit vult intelligi, tanquam aliquid manibus acceptum. Et intuere magnum exsultationis arcanum; ut orationem suam et auribus dicat auditam, et quasi oblationem aliquam fuisse susceptam. Sic enim facere laetantes solent, ut diversis modis eadem repetant, unde magno impetu gratulationis exsultant. Nec vacat, quod in uno munere tertio sibi dicit Dominum praestitisse; scilicet ut supplicationibus suis sanctam Trinitatem adfuisse monstraret.
  • 22 Erubescant et conturbentur omnes inimici mei: avertantur retrorsum, et erubescant valde velociter. Tribus partibus decursis, venit ad ultimam conclusionem. Conclusio est enim exitus et determinatio totius orationis: ubi iam, ut exauditum decebat, laetus exsultat. Quoniam ista quaedam formula poenitentium est, ut inchoent a lacrymis, et desinant in laetitia; quaetenus tali exemplo possit agnosci verum esse quod legitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Et intuere quod sancta conscientia poenitentis, a peccatis suis facta libera, ecclesiasticis regulis obsecundans, mox pro inimicis suis, ut convertantur, exorat; ut, sicut ille suscepit veniam, ita et inimicos eius carnales ad Domini gratiam redire contingat. Nam cum dicit: Erubescant, vult eos tanta compunctione illuminari, ut pro his quae agebant, ipsi potius erubescant, et intelligant perniciosos actus, quos pridem sibi putabant esse proficuos. Conturbentur autem dictum est, timore futuri iudicii, et Scripturarum praedicatione terribili: ne in illas poenas miserrimi hominum cadant, quas peccatoribus lex divina pronuntiat esse venturas. Cum dicit, mei, relaxavit odium cui multitudo fuerat donata culparum. Sequitur: Avertantur retrorsum, ut non permittantur ire quo tendunt; sed cum redeunt, ab inferni fovea liberentur. Hoc enim et Petro dictum est humana cogitanti: Redi retro, Satanas; scilicet ne sapias illa quae sapis. Malus enim, cum retrorsum redit, emendatur; cum iustus, offendit. Sed quoniam hic de peccatoribus agebatur, bene illis optata est votiva conversio. Et ne eos diutius iudicaret forsitan differendos, addidit: Et erubescant valde velociter. O desiderium sanctae mentis eximium! Quis enim in causa sua amplius petere potuit quam iste qui pro inimicis suis acerrimis postulavit? Talium itaque Dominus miseretur, qui misericordiae momenta non negligunt; sicut in Evangelio scriptum est: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequenter.
  • 23 Conclusio psalmi.
  • 24 Licet in omnibus psalmis intelligentiae studium adhibere debeamus, quoniam inde vitae nostrae maxima subsidia conquiruntur, tamen poenitentium aestimo magnopere perscrutandos, qui humano generi velut competens medicina praestantur. Inde enim animarum saluberrima lavacra suscipimus, inde peccatis mortui reviviscimus, inde lugentes ad aeterna gaudia pervenimus. Est enim quoddam iudiciale genus, in quo reus conspectibus iudicis praesentatus assistit, peccatum suum lacrymis diluens, et confitendo dissolvens, summum genus defensionis afferens, quo se ipse condemnat. Hic non est accusator extraneus, sed ipse impugnator est suus. Meretur veniam quia se non excusat a culpa; nec potest taliter agi sub tali iudice, cui peccata nullus praevalet abnegare. Hic coniectura cessat: hic finis non quaeritur: hic caeterae qualitatis species desunt, quoniam omnia lucida veritate panduntur. Sola est ergo necessaria quae dicitur concessio, cum reus non id quod factum est defendit, sed ut ignoscatur expostulat. O inaestimabilis pietas Creatoris! Reus pro se sententiam dici fecit: quoniam ipse se vehementius accusavit. Sed nequaquam quilibet callidus oratorum haec a iudice obtinere potuit, quae iste simplicitate plenus a Domini pietate promeruit. Nec vacat quod in calculo senario, quem in disciplina numerorum constat esse perfectum, personam poenitentis aptavit. Ipso enim die hominem creavit: ipsa etiam aetate Christus Dominus ad liberandum eum, in hunc mundum venire dignatus est: sexto etiam die crucifigi pro hominum salute decrevit; ut haec supputatio et hominis initium, et absolutionem peccatorum aptissime continere videatur. Nam de poenitentiae utilitate et virtute atque gratia, beatus Augustinus inter copiosos libros, de hac re, ubi locum reperit, negligendum esse non credidit; tamen uno volumine mirabiliter et breviter solita vivacitate tractavit.
  • Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1,