In Psalmum XXIX | In Psalmum XXXI |
in Psalmum XXX
- 1 In finem psalmus David.
- 2 Verba quae titulus continet, ad Dominum Christum frequenter diximus esse referenda, cui totus psalmus aptandus est, quando eius passionem resurrectionemque decantat. Loqui enim ex nostra humilitate dignatus est, qui etiam sustinuit humani corporis passionem: per sua nos eloquia bonus Magister erudiens, ut et nos imitantes rerum coelestium disciplinam, humiles ac devoti nostri capitis dicta sequeremur. Intuendum est vero psalmum hunc quartum esse eorum qui de passione et resurrectione dominica breviter faciunt mentionem.
- 3 Divisio psalmi.
- 4 Per universum psalmum verba sunt Domini Salvatoris. Primo ingressu precatur Patrem ut de malis imminentibus liberetur, ac deinde exauditum se indubitanter exsultat. Secundo redit ad passionem suam, actumque rei per allusiones varias mirabili narratione describit. Tertio generaliter agit gratias pro se et populo fideli, quoniam universali Ecclesiae misericordiae suae dona largitus est: commonens etiam sanctos ut in charitate Domini perseverent, qui et bonorum praemia, et malorum retributiones superius audierunt.
- 5 Expositio psalmi.
- 6 In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; in tua iustitia libera me, et eripe me. Perscrutandum est quemadmodum frequenter similia dicta suavi varietate repetantur. Orat Christus Patrem ex natura humanitatis assumptae, ne de sua spe deiectus, humanae insultationis patiatur opprobria: addens, in aeternum, ubi eius contemplatio fixa et incommutabilis permanebat. In tua iustitia, id est qua consuevisti subvenire rogantibus, qui firmissime de tua maiestate confidunt. Libera, ad pericula huius mundi pertinet amovenda; eripe, ad celeritatem respicit auxilii: ne illa resurrectio mundo saluberrima tardaretur. Eripe autem constat a rapiendo compositum. Quapropter merito imploravit iustitiam Domini, qui se noverat per iniquos passurum. O vere miranda et divina commutatio! Accepit necem, reddidit salutem; pertulit iniurias, tribuit honores; dolorem sumpsit, contulit sospitatem; et solus et summe pius, qui dulcia praestitit, cum amara susceperit.
- 7 Inclina ad me aurem tuam, accelera ut eripias me: esto mihi in Deum protectorem. Inclina, dixit, aurem tuam, propter membrorum suorum humilitatem; ut quoniam per naturam suam humana conditio ad Divinitatem non poterat attingere, ad eam Divinitas inclinata descenderet, quod omnipotentis Verbi incarnatione provenit. Unde merito petebatur quod adhuc minime probabatur effectum. Sequitur, accelera ut eripias me, id est festina resurrectionem dare celerrimam, non illam morosam quam generalitas adhuc noscitur sustinere. Haec autem frequentia petitionis docet nos ab oratione non debere suspendi, etiam cum nobis credimus aliqua posse concedi. Petit quoque ut ab huius saeculi importunis insidiis divina virtute protegatur, ne pateat inimicis derelicta simplicitas; sicut scriptum est in Isaia propheta: Sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum.
- 8 Et in domum refugii, ut salvum me facias. Domus est refugii gloriosa resurrectio, postquam iam nulla imbecillitate concutitur, sed incorruptibili maiestate perfruitur. Nam tunc salvus fuit, cum mors ei ultra praevalere non potuit. Ita quod timet, ex nobis; quod confidit, propriae Divinitatis est. Domum quoque refugii ad Ecclesiam catholicam dicunt aliqui pertinere, ubi a parte membrorum petit se salvum fieri, quoniam in ipsa revera omnis Christianus salvus efficitur; sicut in arca Noe crescente diluvio soli salvi facti sunt qui feliciter intrare meruerunt.
- 9 Quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu; et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me. Firmamentum pertinet ad toleranda quae passus est, refugium ad finem malorum, quando istius saeculi iniquitates gloriosae mortis fine superavit. Sequitur: Et propter nomen tuum dux mihi eris. Propter nomen suum Dominus dux erat humanitati, quoniam illud latius per universas gentes fecit agnosci, saluberrima praedicatione vulgata. Sive hoc a membris accipiendum, sicut supra iam dictum est. Dux enim noster veraciter dicitur, quando illum sequimur, et praedicationis eius vestigia non vitamus. Addidit etiam, enutritum se, quousque ad perfectionem catholica Ecclesia ipsius munere perveniret.
- 10 Educes me de laqueo isto, quem occultaverunt mihi, quoniam tu es protector meus, Domine. Occultatus est quidem ab inimicis laqueus, sed non qui Christo esset occultus, nec in mortem deceptus incidit, sed sciens eam pro nostra liberatione suscepit. Ergo laqueum occultaverunt Iudaei Christo, quia tantum hominem credentes, occultis eum perdere machinabantur insidiis. Unde se dicit educendum, id est resurrectionis beneficio ad superna velociter elevandum. Sed omnia consilia Iudaeorum dicit esse frustranda, quia, Domino protegente nulla potest adversitas praevalere.
- 11 In manus tuas commendo spiritum meum: redemisti me, Domine, Deus veritatis. Consideremus cur hic sermones ipsi sint positi, quos Evangelii textus eloquitur. Nam et ibi sic ait: In manus tuas commendo spiritum meum; et inclinato capite reddidit spiritum; scilicet ut et hic cognosceres fuisse locutum, qui post tot saecula, eadem erat in cruce positus verba dicturus. In manus tuas, in veritate tua, qua benigna et iusta semper operaris. Commendat itaque Patri inaestimabilem thesaurum, animam videlicet illam quae voluntates ipsius pura intentione faciebat. Dignum ergo fuit ut tanto susceptori talis commendaretur spiritus. Redemptum se deinde esse testificatur. Sed videamus quo pretio? Illo scilicet quo Apostolus dicit: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Vides quam magnum pretium fuit, ut maiestatem suam usque ad carnem hominis inclinaret, seque exinanivit, ut coelestibus humana compleret. Sed ut istum Dominum evidenter adverteres, addidit quis esset, id est, Deus veritatis. Illorum enim specialiter Deus est qui veritatem diligunt, nec in aliqua falsitate miscentur.
- 12 Odisti omnes observantes vanitatem supervacue: ego autem in Domino sperabo. Illa redduntur semper odiosa, quae probantur esse c
ontraria. Iuste ergo veritas oderat vanitatem, quia vanitas in falsitate versatur. Cui rei ipse tribuit expositionem dicens, supervacue; quae non solum vacua, sed etiam supervacua dicta est; merito, quando fructuosam intelligentiam tollens, alienat a Domino. Et quando prius dixit Dominum odisse vanitatem, id est, saeculi istius desideria transitura, nunc se dicit amare verissima. Quae sunt ista verissima? Sperabo in Domino: ubi nihil vanum, nihil supervacuum est, sed totum fixum atque integrum perseverat. Verum istam rem quae causa consequitur? 13 Exsultabo et laetabor in tua misericordia, quia respexisti humilitatem meam. In hoc et superiori versu, iterum categoricus syllogismus enascitur, cuius definitionem partesque in primo psalmo iam diximus, qui etiam hoc loco simul ratione colligitur, id est, ego in Domino speravi. Omnis sperans in Domino exsultabit, et laetabitur in misericordia eius. Ego igitur exsultabo, et laetabor in misericordia eius. Pulchrum plane dicendi genus in brevitate complecti, quod nulla possit adversitate dirumpi. Nunc psalmi verba tractemus. Exsultare est cum magna animi alacritate gaudere; laetari est temperata mentis affectione mulceri. Sed consideremus quoties commonemur in humanis viribus minime confidendum. Nam quemadmodum, ut supra dictum est, quisquam de se debeat praesumere, unde sancta incarnatio legitur abstinere? Quapropter exsecranda est Pelagianae pravitatis intentio, dum illa tentat praesumere quae cognoscere debuit Spiritum sanctum toties ante damnasse. Intendamus etiam qui dicit humilitatem suam fuisse respectam; ille videlicet qui coelum terramque et creavit et continet, cui potestates supernae serviunt. Sed ideo erat in Altissimo humilitas, quia illi et humanitas veraciter adhaerebat ab ipsa conceptione perfecta. 14 Salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici. Necessitas dicitur ab eo quod in nece sit posita, id est in mortis angustiis constituta. Nam quando peccatorum laqueis innodamur, nec ab eis possumus nostra virtute solvi, necessitas appellatur. Ergo tunc de necessitatibus liberata est anima Domini Salvatoris, cum a peccatis reddita est modis omnibus aliena. Sequitur, nec conclusisti me in manus inimici. Ipsa erat necessitas quam superius dixit, si potestati diabolicae delictis traderetur obnoxius. Conclusi sunt enim quasi carcere poenali, qui illius saevissimi manibus ambiuntur. Nec conclusisti ergo dicit, quia liber effectus est a potestate diaboli, sicut ipse in Evangelio ait: Ecce veniet princeps mundi huius, et in me non inveniet quidquam. 15 Statuisti in loco spatioso pedes meos: miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Post liberationis suae decursam exsultationem, ad secundum venit ingressum: ubi de passione sua multa dicturus est, ut eam frequenti memoria piissimus commoneret, quam pro omnium salute suscepit. Statuisti, dicit, hoc est firmasti; quia lapsum sustinere non poterat, qui mundi vitia non habebat. In loco spatioso, id est libero et a potestate diaboli semper excepto. Ipse enim liber locus est quem hostis ille non insidet; ipse spatiosus quem ille non occupat. Et intende quia non dixit in via, sed in loco spatioso, id est in patria virtutum, in regione beatorum; via enim legitur angusta iustorum. Pedes autem suos dicit virtutes morales, per quas hunc mundum fixis gressibus ambulavit, quos diaboli adversitas impedire non potuit. Sed quamvis mundum inculpabiliter ambularet, necessarium fuit ut eius infirmitatibus divina gratia subveniret, ne imbecilla caro a coelestis propositi integritate discederet. Ideo sequitur, miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Lege enim humani corporis tribulationi suae postulat subveniri, sicut et in Evangelio dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem, et his similia. Sive pedes suos apostolos dicit, qui in loco spatioso, id est per universalem Ecclesiam certissima stabilitate fidei constiterunt. 16 Conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus. Per hos quatuor versus figura diatyposis est, quae Latine expressio dicitur: ubi rebus personisve subiectis, et formae ipsae et habitus exprimuntur. Incipit enim describere qualis fuerit periculi magnitudo. Ac si diceret: Confusus est animus meus, cum me insequentium furor appeteret. Iram siquidem posuit inimicorum indignationem. Oculus autem intellectum significat, quem semper conturbamus atque confundimus, quando imminentia pericula formidamus. Venter vero noster alvus est, in quo edulia deglutita recondimus, qui apte memoriae comparatur, quia sicut ille transmissas escas recipit, sic et memoriae sinus notitias rerum competenter assumit. Conturbatum ergo dicit ventrem, id est memoriam suam, ubi habebat reposita quae illi Dominus de sua clarificatione promiserat. Sed cum videret caro sibi imminere pericula, consequens fuit eam trepidatione turbari. Et nota quia se conturbatum frequenter dicit, desperasse nusquam. Quod ideo ab ipso dictum est, ut nobis hanc imitandi formulam Magister coelestis ostenderet. Nam conturbatio humanitatem familiariter petit, divinae autem sanctitati desperatio provenire non potest. 17 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Hinc est illa conturbatio carnisque metus, quia in doloribus vita defecerat. Verbum autem ipsum defecit longas et gravissimas significat passiones. Deficere enim est paulatim minus facere, et ad finem perdendo aliquas valetudinis minutias pervenire; quod vitae humanae accidere posse manifestum est, quae ad terminum mortis usque perducitur. Superiora vero declarans subiungit: Et anni mei in gemitibus, quod multitudinem significat utique dierum. Considera quod dixit, in gemitibus, quia non fuit levis dolor ubi continuus gemitus insonabat. Sive hoc magis ad martyrum pertinet passiones, qui in capite merito intelliguntur, quoniam ipsi membra sunt Christi. Et considera quia non in vocibus, sed in gemitibus posuit, ut Deo fieret amplius notum quod hominibus videbatur occultum. 18 Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. Virtus animi infirmatur in paupertate, quoniam omnibus bonis indiget humana fragilitas. Quid enim illa pauperius quae nihil idoneum de se habere cognoscitur? Ossa vero fortitudo est qua compago corporis sustinetur. Quod utrumque pulchre positum est ad exprimendam imbecillitatem humanae substantiae: quia neque in animi robore, neque in carnis spe ulla debet esse praesumptio, sicut propheta dicit: Maledictus qui confidit in homine, et ponit spem carnem brachii sui, et a Domino recedit cor eius. 19 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis. Non vacat quod super omnes, et non inter omnes ait. Super omnes inimicos meos, per modum exaggerativum dicitur, quoniam dum essent illi vere opprobrium, Christus Dominus innocens atque immaculatus inter eos habebatur opprobrium, qui se nefario scelere polluebant. Sequitur, factus sum opprobrium: non quia ego vere opprobrium fui, sed quoniam ab illis putabar esse quod non eram, qui decepti vanis persuasionibus erraverunt. Contra probum dicimus probrum, id est inhonestum atque indecorum. Opprobrium autem significat valde abominabile facinus, quod Domino Salvatori inter iniquos Iudaeos evenisse manifestum est, cum dicerent: Hic homo a Deo non est, qui sabbatum non custodit; et alibi: Samaritanus es, et daemonium habes. Vicinos autem illos dicit qui ei vicinitate fidei propinquabant, qui adhuc non crediderant, sed credere disponebant; sed videntes eum in cruce pependisse, a credulitatis vicinitate remoti sunt, dum pati videbant quem adorandum esse putaverunt. Ignari cum fideliter praedicta necessario cernerent consecuta, tunc magis a firma credulitate suspensi sunt. Et nota quod prius dixit inimicos, deinde vicinos, nunc accedendo pervenit ad notos. Notos autem apostolos significat, qui passione ipsius omnino turbati sunt; de quibus scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Sic figura diatyposis per hos quatuor versus, sicut diximus, decenter impleta est. 20 Qui videbant me foras fugiebant a me: excidi tanquam mortuus a corde. Et in isto alioque versu qui sequitur, figura est metriasmos, quae Latine dicitur mediocritas, quoties rem magnam mediocri relatione proferimus. Dicit enim: Qui videbant me foras fugiebant a me: scilicet qui minus Scripturis credentes, Dominum viderunt in cruce positum, foras a deitate ipsius exierunt, sperantes spem suam morte ipsius fuisse finitam. Sive haereticos significat, qui audientes in Ecclesia Scripturas divinas, videntesque magnalia, foras exeunt ad iniquas praedicationes, fugientes veritatem, in qua minime perseverare patiuntur. Bene autem sequitur, excidi tanquam mortuus a corde. Non enim a fidelibus mortuus dicitur, cuius deitas impassibilis veraciter aestimatur. Excidi a corde, id est a mente infidelium, quod solet illis contingere qui defunctos homines obruendo, cum corpore simul eorum memoriam recordationemque sepeliunt. 21 Factus sum sicut vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium. Vas perditum est quod fractum et ad nullos usus necessarium semper abiicitur: ita et Iesus mortuus quasi fractum vas abiiciendus putabatur a perfidis. Quid enim dici poterat mediocrius quam ut illa maiestas omnipotens testis fragilibus aequaretur? Sed haec sic a dementibus putata perpende. Caeterum in illo semper fuit omnipotentia singularis et divina plenitudo mirabilis, sicut Apostolus dicit: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, id est substantialiter et manifeste. Divinitas enim esse non potest corporalis. Sequitur, quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium; significat perfidos Iudaeos, qui synagogam circumhabitant, non inhabitant. Circum enim a circuitu, peccatores vult intelligi, de quibus in alio loco ait: In circuitu impii ambulant. Merito ergo tales circumhabitantes dicuntur, qui legem Dei non spiritualiter, sed carnaliter advertere maluerunt. Sic per haec verba lucentia, tenebrosa facinora Iudaici populi subtiliter indicantur. 22 In eo dum congregarentur omnes simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt: ego autem in te speravi, Domine. Reddamus ordinem verborum, ut planius intelligantur sibi dicta cohaerentia. Dum simul omnes congregarentur adversum me, in eo consiliati sunt, ut acciperent animam meam. In eo consiliatam dicit partem maximam Iudaeorum, ut Dominum neci traderent, quando omne scelus gravius est quod consilio geritur plurimorum. Nam dicendo, omnes simul, non vult paucos intelligi, ut sceleratam turbam illam ultio debita subsequatur. Ut acciperent animam meam, significat ut adimerent, sive tollerent. Mirabilis et sanctissimus ordo dicendi. Cum inimici circumhabitarent synagogam, et spem suam haberent in viribus suis, se dicit sperasse de Domino, sciens quia potestas eorum nulla erat, et insidiis talibus semetipsos magis interficere conabantur. 23 Dixi, tu es Deus meus; in manibus tuis tempora mea. Dominus Christus dicit: Tu es Deus meus, sed a parte scilicet humanitatis assumptae, quae, sicut ait inferius, et tempori subiacebat et morti. Non enim, quemadmodum inimici putabant, eorum persecutione vitam suam finiendam esse commemorat, sed in potestate ponit Domini tempora vitae suae. Ipso enim creante existimus, ipso disponente vegetamur, eodem etiam iubente transimus. Unde necesse erat ut spem fixam haberet in Domino, qui vitam mortemque suam in eius esse potestate noscebat. 24 Vers. 19. Libera me, et eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me; illumina faciem tuam super servum tuum. Ipsum rogat qui potest adversantium vitam confringere, hominumque corda pro sua mirabili dispensatione convertere. Prius enim dixit, inimicorum, id est Iudaeorum; subiungit, et a persequentibus me, hoc est paganis, vel a diversis haereticis, qui Ecclesiam Dei fraudulentis machinationibus insequuntur. Sequitur, illumina faciem tuam super servum tuum, id est fac videre, quia super me dignaris intendere; ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. Nec offendaris quod audis a Domino dici servum tuum. Omnia siquidem verba talia humanitati sunt specialiter applicanda, sicut in alio loco dicit: Ego servus tuus et filius ancillae tuae. Ubi sunt qui duas naturas dicere nolunt in Domino Salvatore? Nam quemadmodum aliter sibi convenire potest ista diversitas, ut in una eademque persona et Dominum intelligas coeli, et obnoxium passioni? 25 Salvum me fac in tua misericordia: Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Dicendo, In tua misericordia salvum me fac, negat meritum suum. Ad instruendos enim nos semper eadem repetit, nec de amabili confessione satiatur, quia fastidium non habet dulcedo veritatis. Subiungit etiam, Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Mirabilis ac perfecta praedicatio, quae habet et humilis supplicationem, et credentis inviolabilem firmitatem. Rogat ergo ne praetermissus confundatur. Sed quomodo se credit audiri? Quoniam invocavi te. Dominum siquidem fideliter invocare, mereri est, non iniuria; quando nullatenus potest decipi, qui ab ipso se praesumit audiri. 26 Erubescant impii, et deducantur in infernum; muta efficiantur labia dolosa. Superiore versu dixit: Non confundar, quoniam invocavi te: hic optat conversa vice, ut illi potius erubescant qui invocant idola, et caeteri qui se simili impietate commaculant. Ipsos enim convenit crubescere, quos habet aeterna poena torquere. Nam cum hic non credunt promissum iudicium Dei, dolosa labia blasphema et garrula sunt. Quando autem manifestationem resurrectionis agnoverint, seque respexerint in gravi pericula constitutos, velociter obmutescunt; nec iam in procacia dicta prosiliunt, quae nimio terrore clauduntur. 27 Quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et in contemptu. Illa labia exponit dolosa, quae superius obmutescere dignoscentiae virtute praedixit, quae in hoc saeculo loquuntur adversus iustum, id est Christum. Dignum nomen aptumque vocabulum, qui merito iustus dicitur, quia via, veritas et vita comprobatur. Sed contra tale tantumque nomen pulchre ponit iniquitatem. Nam sicut lux obscuritati contraria est, sic iustitiae iniquitas videtur adversa. Loquitur enim falsitas contra veritatem, quando Iudaei Messiam proclamant adhuc esse venturum; quando Ariani creaturam dicunt Dominum Creatorem; quando pagani Saturnum, Iovem, Venerem, caeteraque portenta stulte nomina profitentur coelestia. Addidit, in superbia et contemptu, scilicet quoniam disputant superbi de humilitate Christi, cum dicunt Dominum coelorum carnis assumere non potuisse substantiam. Contemptores autem despiciunt immortalis credere Domini passionem. Nam cum audiunt flagellis caesum, alapis verberatum, traditum manibus impiorum, statim in blasphema verba prosiliunt, nequaquam intelligentes salutare consilium; non quia minus potuit Altissimus in pomposis honoribus huius saeculi gloriosissimus apparere, sed declinare decuit, per quae humanum genus suum nequiter contempsit auctorem. 28 Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ad tertium venit ingressum, ubi diversis modis enumerat quanta beneficia Dominus se timentibus largiatur: commonens ut omnes sancti diligant Dominum, quoniam esse constat et nostrum iudicem, et in futuro beneficiorum omnium largitorem. Sed consideremus huius versus verba quid habeant. Multitudo dulcedinis est, quia multis praemiis Domini suavitas indicatur. Dulcis est cum corrigit, dulcis dum parcit, dulcis cum credentibus aeterna praemia compromittit. Sed intellige quod eis tantum dulcis est qui de eius sapore gustaverint. Caeterum dulcedo ad eos non potest pervenire qui gustum eius minime contingere meruerunt, sicut et alius psalmus dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Sequitur, quam abscondisti timentibus te. Non quia sanctis ideo abscondita est ut eam minime consequerentur, sed quia in futuro iudicio promittitur manifesta, quae hic sentitur abscondita. Recte autem intelligimus absconditam, ut eam desideria humana plus appetant: quia solet fastidiri omne quod subiacet; et vile plerumque creditur, quod sine aliqua difficultate praestatur. Sed hoc quod ait, abscondisti, homonymon est; significat etiam et negata; ut est illud: Gratias tibi ago, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 29 Et perfecisti sperantibus in te, in conspectu filiorum hominum. Dulcedinem illam quam absconderat timentibus se, perficit illam in eis qui constanti animo eam desideranter exquirunt. Hoc est enim vere sperare, si nos contingat aliquid firma mentis integritate praesumere. Adiecit etiam, in conspectu filiorum hominum, id est in illa resurrectione generali, quando sanctis suis praemia promissa restituet, et faciet cognoscere universas gentes, suos certissimos fuisse sermones. 30 Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum. 31 Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. 32 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Venit ad enumerationes beneficiorum quae sanctis suis Dominus copiosa miseratione largitur. Quod schema nobilissimum dicitur synatroesmos, Latine congregatio, ubi in unum, aut multa crimina, aut multa beneficia colliguntur. Quod inter violentissimas figuras accipitur, quia congregatio rerum causae praestat augmentum. In expositione quippe dominicae dulcedinis perseverans, primo dicit: Abscondes eos in abscondito vultus tui a conturbatione hominum; secundo, Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum; tertio, plenitudinem beneficii ipsius evidenti laude complevit, dicens: Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Nunc ad exponenda verba veniamus. In abscondito vultus Domini dicit, id est in alia resurrectione, quando omnes iusti contemplationis eius praemia consequentur; sicut legitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. A conturbatione hominum, malorum scilicet, dicit etiam fidelissimos occulendos, quando iam in aeterna beatitudine locabuntur, ubi purissimam veritatem nemo faecilenta voluntate conturbat, sed bonitas rerum in suis splendoribus perseverat. Et quam pulchre regalem conspectum esse dicit in abdito, revera, quia contemplationem eius, qua iusti perfruentur, impii non videbunt. Homines enim hic omnes persecutores et schismatici significantur, qui hic consueverunt terrere populum Christianum. Sed cum illuc perventum fuerit, supra Dei famulos sceleratorum conturbationes, locum dicit ulterius non habere, quippe quos a se constat esse dividendos. Illi enim mittuntur in aeternam poenam, iusti vocantur ad requiem sempiternam. Sed ne tantum futuri praemii promissio fragilia corda turbaret, secundo capite dicit eos esse protegendos. Nam per tabernaculum saepe diximus Ecclesiam catholicam significari, quae in isto mundo certamina sustinens, expeditionalis habitaculi nomine vocitatur. Superius enim dixit, abscondes; hic proteges. Ibi enim abscondentur, ubi ab impiis non videntur; hic vero proteguntur, ubi malorum improbitas minime nocere permittitur, quando illaesae animae iustorum sub qualibet corporis afflictione servantur. Tertio laetatur homo coelestis, qui et Mediator est Dominus Christus gaudio spirituali; quia incarnatione Verbi mundo salutaria dona provenerunt. Civitatem circumstantiae, Ierusalem localem debemus advertere, quae in medio gentium constituta, quasi templum fidei probabatur existere. Ab hac enim circumiectae nationes Christiani dogmatis regulas suscipere meruerunt; et velut purissimo fonte patefacto, coelestis vitae sunt muneribus irrigatae. In hac ergo civitate mirificavit Dominus misericordiam suam, quando ibi et docere, ibi miracula facere, ibi et pati pro hominum salute dignatus est. Ibi quoque gloriam suae resurrectionis ostendit, ut merito dictum sit quia in Ierusalem potentiam suam miram fecit, ubi declarare tam ingentia sacramenta delegit. 33 Ego autem dixi in pavore meo, proiectus sum a vultu oculorum tuorum. Patri dicit Filius a forma servi, speravi: quia me gratia tua desereret, cum passionis tristitia praevaleret, in pavore utique mortis. A vultu oculorum tuorum, id est a conspectu misericordiae tuae. Et pulchre vultum dedit oculis, quia ipsi quam maxime significant voluntates animorum. Vultus enim dicitur ab eo quod cordis velle per sua signa demonstret. Sic oculi Divinitatis, cum respiciunt, suam gratiam pollicentur. 34 Ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. A Domino ideo se dicit exauditum, quia humiliter, non desperanter more humanitatis dicebat esse contemptum: cui non poterat tardari gratia, de quo vox paterna dictura erat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Dum clamarem ad te, quando in passione voce magna dixit: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Constat enim his clamoribus exauditum fuisse, quando et resurrectionis gloriam consecutus, et ad Patris est videlicet dexteram collocatus. 35 Diligite Dominum, omnes sancti eius. Pro collatis sibi beneficiis hymno decurso, sanctos commonet ut ament Dominum; quatenus auctorem tanti beneficii membra diligant, cum sibi in capite praestitum fuisse cognoscant. Diligite Dominum, dicit, iam tanquam amicis, non tanquam servis. Servorum est enim formidare, amicorum diligere; sicut ipse in Evangelio dicit: Si feceritis quae ego praecipio vobis, iam non dicam vos servos, sed amicos. Sed hoc praecipit sanctis, quia ipsorum est amare Dominum, quia non diligunt mundum. 36 Quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Ne putaretur haereticorum blasphemias Dominum posse negligere, dicit: Veritatem requiret Dominus, quam illi nesciunt falsis erroribus illigati. Sequitur, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Ideo enim discutit ut vindicet, ideo requirit ut puniat. Et bene addidit, abundanter: quia illis non retribuet qui se celeri emendatione convertunt: illis autem superbis qui copiose delinquunt, et praecepta Domini iniqua praesumptione despiciunt, in ipsis est sine dubitatione resecandum. Sed hic superbiam, non unum vitium debemus accipere, quoniam ex superbia nascitur quidquid morum pravitate peccatur. Scriptum est enim: Initium omnis peccati superbia. Et merito cunctis vitiis tale nomen constat impositum, quia non solum in arrogantes vindicat, sed etiam in omnes qui regulam piae conversationis impugnant. 37 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Hic virtus totius psalmi, et sacrae colligitur passionis utilitas. Nam cum dixisset: Diligite Dominum, sancti eius, qui capiti vestro et crucifixionem contulit, et gloriam resurrectionis attribuit, ad postremum per definitivam sententiam dicit: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino: scilicet ne praedictis passionibus terrerentur, sed ad imitationem gloriosam fidelium se corda roborarent, quam sciebant ad mundi medicinam salutariter introductam. Haec figura dicitur epiphonema, id est acclamatio, quae post narratas res, breviter cum exclamatione prorumpit. Quapropter exhortatio ista bonorum est, ne se a bono proposito carnis imbecillitate subducant. Viriliter agite, id est in bonis operibus constantissime perdurate, nec feminea mollitie deficiatis, qui corda vestra Domino constanter offertis. Sic enim sustinentium pectora roborantur, si spem suam in Domini virtute confirment. Hoc autem praeceptum viris feminisque commune est, viriliter enim omnis sexus agit, qui nescit mollissimis facilitatibus immutari. Et respice quemadmodum partes illas passionis suae in toto psalmo servaverit. Prius dixit orationem, inde secuta passio est; ad postremum laetitiam fidelium constantiamque commonuit: ne tali munere suscepto, ulterius inimica fidei possit praevalere cunctatio. 38 Conclusio psalmi. 39 Peracta est tam magni psalmi salubris et decora contextio, ubi et imbecillitas humanitatis exprimitur, et beneficia divina monstrantur, ut considerans fragilitatem suam nemo superbiat; respiciens autem misericordiam divinam nullatenus expavescat. Numerus quoque psalmi erectae supputationis culmen ostendit, praemia quoque fideli coniugio compromittit; ut cum se anima huic praedicationi beata conversatione sociaverit, trigenaria remuneratione ditescat. Huic etiam numero et alia sacramenta conveniunt. Triginta siquidem annorum Ioseph dominus legitur in Aegypto constitutus. Triginta etiam annorum Salvator noster vitale baptisma intinctus, aquis Iordanicis consecravit. Est quoque in his decadibus sancta Trinitas, quae fidei nostrae inviolabilem regulam tribuit et salutem.