In Psalmum XXVII | In Psalmum XXIX |
in Psalmum XXVIII
- 1 Psalmus David in consummatione tabernaculi.
- 2 Quoniam praecedentia verba iam nota sunt, restat ut consummationem tabernaculi paulo diligentius perquirere debeamus. Consummatio tabernaculi perfectionem significat Ecclesiae catholicae, quae iam per totum orbem probatur esse constructa. Tabernaculi enim nomine in hoc mundo posita declaratur Ecclesia, quae contra carnalia vitia bella gerens, merito expeditionalis habitaculi nomen accepit. Quapropter hunc psalmum Christiani dogmatis honore pollentem, post perfectionem generalis Ecclesiae, in laudem Spiritus sancti propheta decantat; ut quia tanta res per prophetas et apostolos beata praedicatione completa est, competenter eius laudibus ornaretur. Est enim totus psalmus Spiritus sancti laude plenissimus, et per varias allusiones praeconia eius maiestatis exsolvens. Hoc est quod oratores dicunt demonstrativum genus, quando per huiusmodi descriptionem ostenditur aliquis atque cognoscitur. Sed quid de illo a quoquam congrue poterat dici, nisi quod de se ipse dignatur effari?
- 3 Divisio psalmi.
- 4 Cum beatus David cognosceret, totius mundi terminos ad fidem catholicam per prophetas et apostolos Spiritus sancti munere perducendos, sicut Petrus apostolus dicit: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu sancto acti, locuti sunt sancti Dei homines. Primo ordine alloquitur universitatem, ut sacrificia ei devota mente persolvant. Secundo septifaria narratione, per varias allusiones eiusdem Spiritus sancti sub magno praeconio virtutes enumerat, quod ad ipsum specialiter pertinere frequenti lectione declaratur. Sed ut unam potentiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti esse cognosceres, tertio loco inhabitare dicit Trinitatem in sancto baptismate, et virtutem et benedictionem dare Dominum, qui ex eo renatus fuerit, populo Christiano.
- 5 Expositio psalmi.
- 6 Afferte Domino, filii Dei; afferte Domino filios arietum; afferte Domino gloriam et honorem. cum multitudinem gentium, sicut praedictum est, ad credulitatem rectae fidei spiritualiter propheta venturam esse respiceret, totiusque mundi consocianda illis esset adunata confessio, dignum fuit iam quasi credentem populum commonere, ut fidei suae affectum per sacrificia devota monstraret. Invitat enim filios Dei, id est qui per regenerationis gratiam facti sunt filii eius, ut ait Ioannes Evangelista: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Sed licet omnis Trinitas unus sit Deus, nec aliqua est in maiestate ipsius aut in natura distantia, diversis tamen locis dicitur, quod ad personas singulas probetur aptandum. Hic autem Spiritum sanctum specialiter Dominum debemus accipere, quem instituit de tabernaculi perfectione laudare. Intende autem quod imprimis non dicendo quid afferant, ipsi se iubentur offerre, id est corda sua sancta puritate lucentia, quod supra omne sacrificium Domino probatur acceptum. Sequitur, afferte Domino filios arietum. Arietes apostoli accipiendi sunt, qui tanquam duces gregum in caulas Domini perduxerunt populum Christianum. Filios arietum offerendos dicit, quos apostoli recta praedicatione genuerunt, non qui pravo dogmate probantur extranei. Arietes autem bene sunt apostolis comparati, quoniam animalia ipsa plurimum fronte valent, et obiecta semper impingendo deiiciunt; quod praedicando fecisse constat apostolos, qui diversas superstitiones et idola firmissima coelestis verbi quadam fronte ruperunt. Aries enim dictus est, quasi a fronte ruens. Addidit, afferte Domino gloriam et honorem. Hic specialiter commonemur ut nullam Spiritus sanctus patiatur iniuriam. Nam qui eum minorem Patre vel Filio dicit, gloriam illi non probatur afferre. Nulli enim gloriosum est audire, quia minor est. Offerimus ergo Domino Deo nostro, id est Spiritui sancto gloriam puram, plenam, veram, cum eum et consubstantialem Patri ac Filio dicimus, et coaeternum, atque omnipotentem sine aliqua separatione praedicamus. Sic omnes haereses per diversa loca Scripturae divinae Spiritus sancti praedicatione destructae sunt.
- 7 Afferte Domino gloriam nomini eius; adorate Dominum in aula sancta eius. Supra dixit, ipsi afferte gloriam; modo dicit, nomini eius. Affert igitur nomini sancti Spiritus gloriam, qui eum facit latius innotescere, quando incredulorum corda convertit, nomenque illius dilatat per multitudinem plebis turbasque populorum; quod magis ad docentium videtur pertinere cautelam. Sed nec illud iudices otiosum, quod afferte quarto repetiit. Haec figura dicitur epimone, Latine repetitio crebra sermonis, quae multa colligit unius verbi iteratione decursa. Sequitur, adorate Dominum in aula sancta eius; id est colite eum in conscientia vestra mundissima. Ipsa est enim aula regalis et habitatio Spiritus sancti, sicut dicit Apostolus: Quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis.
- 8 Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Venit ad ordinem secundum, in quo per figuram epimone, quam superius diximus, frequenter per capita versuum unum repetens verbum, praeconia Spiritus sancti septenaria virtute concelebrat; quod suis locis, iuvante Domino, conabor exponere. Primus iste eiusdem rei versus est, vox Domini super aquas, id est Spiritus sapientiae. Ipse enim legem condidit qua credentium turba regeretur; nam leguntur tabulae Testamenti digito Dei scriptae; digitus autem Dei specialiter intelligitur Spiritus sanctus. Quod vero dixit: Super aquas, populos significat, sicut et alter psalmus ait: Salvum me fac, Domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam; et in Apocalypsi legitur: Civitas sedens super aquas multas. Quapropter istis allusionibus hoc significari manifestum est Spiritum sapientiae legem populis condidisse. Sequitur, Deus maiestatis intonuit. Hoc etiam pertinet ad Spiritum sapientiae. Dicit enim quando diem iudicii praedicavit, cum gehennae poenas inaestimabili terrore praedixit, ut non tam loqui quam intonare videretur. Subiunxit etiam, Dominus super aquas multas, id est super populos gentium diversarum, quas prophetarum atque apostolorum praedicatione lucratus est. Sic et in isto commate populos significavit, quos etiam intelligi superius maluit.
- 9 Vox Domini in virtute. Miranda brevitas, tria verba quam magnam explevere sententiam! Vocem Domini in virtute, Spiritum dicit intelligentiae, qui adversaria cuncta deiicit atque prosternit, sicut legitur: Et non est qui possit resistere voluntati tuae. Merito ergo Vox Domini in virtute esse dicitur, cui nullis obstaculis obviatur.
- 10 Vox Domini in magnificentia. Hic Spiritus consilii redolet. Quid enim illo magnificentius, qui corde illuminato sentiri facit, ut appetantur bona, et pessima quaeque fugiantur; praestatque ut de impio perficiatur pius, de captivo liber, de servo filius? Quod illis provenire non dubium est, quos Spiritus sanctus potentia suae maiestatis invisitat.
- 11 Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani. Hic Spiritus virtutis elucescit, qui confringit superbiam, quae in se confidit, et humilitatem erigit, quae de eius bonitate praesumit. Cedros enim superbiam debemus accipere, quae se in altitudinem elevans, proceras huius arboris summitates imitatur, maxime quia et lignum ipsum non est utile, nisi succisum fuerit. Nullus enim in sua radice manens, proficuos generat fructus; sicut nec elatio detestabilis, quae peccatum intulit mundo. Hanc superbiam vox Domini confringit, dicendo: Deus superbis resistit; humilibus autem dat gratiam. Repetit quoque: Et confringet Dominus cedros Libani. Sed quamvis superioribus haec similia videantur, tamen uno verbo addito, Libani, non parvam videntur indicare distantiam. Cedri enim quae alibi nascuntur non omnino procerae sunt; in Libano autem tales inveniuntur, ut omnes altitudines arborum superare videantur. Ergo mundi istius nobiles ac reges, qui reliquos homines tanquam humilia fruteta despiciunt, virtus divina confringit, quando pauperes et humiles elegit. Isti enim virtute superantur, illi inter divitias suas aut cogitationibus gemunt, aut turpi ambitione solvuntur. Ponuntur etiam cedri et in bonam partem, sicut in alio psalmo dicit: Cedri Libani quas Dominus plantavit.
- 12 Vers. 6. Et comminuet eas tanquam vitulum Libani, et dilectum sicut filios unicornuorum. Et hic quoque versus ad Spiritum virtutis pertinet. Vitulos autem Libani sacrificiis frequenter antiquitas offerebat, qui propter luxuriam dulcium herbarum pingues erant admodum et decori. Eos mavult mundanis summitatibus comparare, quae sic comminuendae sunt, tanquam illi qui sacrificiis videbantur offerri. Nam et ipsi sunt victima, dum conversi Christo Domino nitidis mentibus offeruntur. Sed ne sibi homines duram legem quererentur impositam, etiam dilectum Filium Dei dicit esse moriturum: de quo scriptum est: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Propter incarnationem enim factus est sicut filius unicornuorum, id est Iudaeorum singulariter se extollentium. Sive unicornes appellati sunt Iudaei, quia unum tantum videntur accipere Testamentum. Sic ergo Christum dicit carne moriturum, sicut et filios Iudaeorum, qui inaestimabili pietate conditionem nostram in morte suscepit, ut nobis de sua immortalitate praestaret.
- 13 Vox Domini intercidentis flammam ignis. Spiritum scientiae significat, qui omne consilium vel calorem contrarium intercidendo, id est dividendo diiudicat. Ille enim Iudaeorum ignitos et flammeos tumultus scientia suae maiestatis exstinxit; ut quod scelerati fecerant velut ad solum hominem negandum, in humanam salutem et gloriam verteretur.
- 14 Vox Domini concutientis solitudinem; et commovebit Dominus desertum Cades. Hic Spiritum pietatis demonstrat, qui fallaces cogitationes et inepta hominum vota concutiens, ad veritatis studium correctos attrahit. Et bene errores eorum solitudinem vocavit, quoniam habitatorem non habet Deum; nec ipsi in pravitatibus suis diutius manere possunt, quando eas aut lamentabili morte deserunt, aut felici conversione derelinquunt. Sequitur, et commovebit Dominus desertum Cades. Hoc adhuc ad Spiritum pertinet pietatis. Sed hunc locum narratio libri Numeri diligenter exponit, referens cum Israeliticus populus in Cades venisset, nimiaque siti loci ariditate laboraret, Moysen iussu Domini percussa petra subito illis aquarum copiam contulisse, miroque modo facta est terra irrigua, quae arida siccitate iacebat squalida. Per hanc ergo similitudinem dicit peccatorum corda durissima in aquas sapientiae posse dissolvi, iterumque illud exemplum Cades in humanis cordibus esse faciendum. Saepe enim desertum ponitur, ubi et infideles populi convenire noscuntur, sicut in Evangelio dicit: Vox clamantis in deserto. Non enim Ioannes praedicare poterat in deserto, ubi nullus audiret; sed desertum appellati sunt, qui adhuc necdum fidei dona perceperant.
- 15 Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa; et in templo eius omnes dicent gloriam. Septimum dicit Spiritum timoris Domini. Cervi enim sunt timidi quidem, sed venenosa sorbentes. Et merito illis comparati sunt, qui et Divinitatem timent, et contraria quaeque devorant; nec ab eis possunt decipi vel noceri, qui adversum Ecclesiam Dei, fellita noscuntur altercatione resistere. Consignatus est, ut superius diximus, Spiritus septiformis, quem et supputatione facile colliges, et operatione cognosces. Sed hunc Spiritum sanctum unum atque eumdem debemus accipere, cuius has quas diximus, testante Isaia, septem constat esse virtutes, id est spiritus sapientiae, spiritus intellectus, spiritus consilii, spiritus virtutis, spiritus scientiae, spiritus pietatis, spiritus timoris Domini: distribuens unicuique prout vult. Nec moveat quod ubique vocem Spiritus sancti dicit esse sermonem; hoc enim verbum universae Trinitati constat aptatum. Nam Patris legimus vocem, cum dicit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. Item Filii dicentis: Saule, Saule, quid me persequeris? Similiter et in Actibus apostolorum de Spiritu sancto legitur: Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus ad quod vocavi eos. Sed hanc communionem verborum sanctissimus Augustinus contra Arianos scribens (Aug. serm. 191, de SS. Trinit.) in uno libro utili adunatione collegit, ut aequalitatem substantiae, vel potentiae individuae Trinitatis omnis prudens possit agnoscere, quando et ipsa verba probat esse communia. Revelavit etiam timor Domini condensa, quando ignoratione deposita, ad intelligentiam divinae legis devoti populi convenerunt. Pro qua re in Ecclesia eius omnes referunt gloriam, prout unusquisque praefati Spiritus septiformis dona suscepit. Gloria enim, sicut dictum saepe meminimus, laus est facta celebratione multorum.
- 16 Dominus diluvium inhabitat, et sedebit Dominus Rex in aeternum.
- 17 Dominus virtutem populo suo dabit, et benedicet populum suum in pace. Decursis virtutibus Spiritus septiformis, in tertio ordine ad Trinitatis complexionem mirabili dispositione pervenit. Dicendo enim in his duobus versiculis tertio Dominus, ostendit sanctam Trinitatem diluvium, id est aquas baptismatis inhabitare; sicut in Evangelio dictum est: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed quaeramus cur hic diluvium pro sacris fontibus positum est? Merito, quoniam illud quod factum est sub Noe, baptismatis sacri gerebat imaginem. Nam sicut istud purgat animas sordibus peccatorum, ita et illud diluvium mundi crimina probrosa delevit. Merito ergo pro baptismate diluvium positum est, ad cuius similitudinem constat effectum. Nam quod tertio Dominus repetiit, sine distinctione personarum, licet intelligi primum dictum de Spiritu sancto, Dominus diluvium inhabitat. Sequitur, et sedebit Dominus Rex in aeternum; hoc autem de Filio recte intelligimus. Dominus virtutem populo suo dabit, de Patre competenter advertimus. Populo suo, significat Christiano, quem de sacri baptismatis munere conquisivit. Subiunxit etiam: Et benedicet populum suum in pace. Non dixit benedicent, sed benedicet, quia unus est Dominus Deus noster. In pace, propter illud Evangelii: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. Una est enim pax et Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
- 18 Conclusio psalmi.
- 19 Meminerimus quam ingenti tuba psalmus iste tonuerit, ut detrectatores Spiritus sancti non possint ignorantiae excusatione defendi. Nam potentia ipsius septiformi distributione laudata est, ut nihil ibi inferius, nihil cognosceres esse divisum; quia sanctae Trinitatis unitas in fine declarata est. Desinat haereticorum insana perfidia vanas commovere calumnias: legant Didymum, legant beatum Ambrosium, caeterosque. Patres qui de hac re perfectissima disputatione dixerunt. Afferant individuae Trinitati gloriam et honorem, nec faciant in aequalitate distantiam, si perduci non eligunt ad ruinam.