Expositio in Psalterium/24

This is the stable version, checked on 18 Ianuarii 2022. Template changes await review.
In Psalmum XXIV
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 In Psalmum XXIII In Psalmum XXV 


in Psalmum XXIV

  • 1 In finem psalmus David.
  • 2 Quoniam tituli verba iam nota sunt, et psalmus iste Hebraeorum primus alphabeto descriptus est, de eius magis virtute dicendum est. Per totum igitur librum, duo istorum genera sunt psalmorum: unum quod integrum alphabetum continere monstratur, ut est centesimus decimus, centesimus undecimus, et centesimus decimus octavus, qui iustos, ut puto, indicant laudes Domini, ipso largiente, perfecta meritorum devotione cantare; ut fuit Nathanael, de quo Dominus dicit in Evangelio: Ecce vere Israelita in quo dolus non est; et Ieremias propheta, de quo idem Dominus ait: De ventre matris tuae vocavi te, et in vulva sanctificavi te. Iob quoque similiter Domini voce laudatus est, ait enim: Nunquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir iustus et simplex et rectus, timens Deum, ac recedens a malo (Iob II, 3)? Et caeteri qui tantum ipsi soli Deo sunt noti. Sed cum ad eos perventum fuerit, evidentius explanabitur. Aliud genus est, quod subtractis quibusdam litteris, ostendit tales in Ecclesia psallere, quibus non adeo omnium bonorum operum arridet integritas, ut est praesens psalmus, trigesimus tertius, trigesimus sextus, et centesimus quadragesimus quartus, de quibus suo loco latius distinctiusque dicetur. Nunc autem noverimus hunc sextam et decimam nonam litteras non habere; reliquas vero in textu Psalterii minio pingendas esse iudicavi, ne qua legentibus confusa nasceretur obscuritas. Hae autem alphabeti litterae, quae verba significent, Hieronymi Patris breviter labore collectae sunt; quod tamen Scripturis divinis non cognoscitur insuetum. Nam et Ieremias captivitatem Ierusalem quadruplici alphabeti lamentatione deflevit, docens litterarum sacramenta, etiam rerum nobis coelestium indicare mysteria.
  • 3 Divisio psalmi.
  • 4 Toto psalmo per figuram ethopoeian, mirabili supplicatione deprecatur Ecclesia, ne ante conspectum Domini contemptibilis appareat inimicis. Primo membro deposcit ut instituta Domini viasque cognoscat. Quae sectio continet supra memorati alphabeti litteras quinque. Secundo membro beneficia eius postulat, quae sanctis Patribus a saeculo condonavit; hoc etiam continet sequentes litteras sex. Tertio loco dicit custodientes praecepta Domini aeterna praemia promereri, protestans se in eadem voluntate iugiter permanere; ubi reliquas habet litteras novem. Sic totus psalmus memoratarum litterarum conscriptione depictus est.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Vers. 1. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam: Deus meus, in te confido, non erubescam: neque irrideant me inimici mei. Levare dicimus, sursum erigere. Ergo de terrena conversatione, vitiisque carnalibus ad Deum dicit Ecclesiam levasse animam suam, ad contemplationem scilicet coelestium rerum, qua semper Dominum pius animus intuetur: quia facile humana despicit, qui divina conspexerit. Erubescere est autem repentina animi perturbatione confundi, subitoque aliud respicere quam credebatur evenire. Petit ergo ne minor efficiatur in conspectu eius, quae de ipsius pietate confisa est. Irrident vero inimici, quando iustorum confidentiam non vident esse completam, et si aliter cedat quam secuturum esse praedicebant. Sperat ergo mater Ecclesia, ut promissa sua praestet Dominus; quatenus adversarii, unde eam irridere possint, non habeant. Ridere enim plerumque benigni, irridere autem semper adversi est.
  • 7 BETH. Etenim universi qui sustinent te non confundentur; confundantur iniqui facientes vana. Exspectare est sub malorum patientia Deum viriliter sustinere; ut ille veniens in iudicio suo reddat quod devoti animus expetebat. Sic et alius psalmus dicit: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Et respice quia per figuram anadiplosin, quae Latine dicitur congeminatio dictionis, sermonem geminat ad decorem. In superiore quidem psalmo in versibus facta est, hic autem in solis verbis est posita. Addidit, confundantur: ipsum verbum quod pro fidelibus in fine positum est, in parte iniquorum fecit initium; sed illic optatur ne veniat: hic petitur ut emergat. Facientes vana, id est quae a Domino probantur aliena. Vanum enim dicimus infructuosum atque vacuum.
  • 8 GIMEL. Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me. Inter vias et semitas non parva distantia est. Vias enim dicimus, quas commeantium generaliter licentia pervagatur, quae dictae sunt a vehendo. Semitae vero sunt quae angusto calle diriguntur, nec vulgo notae sunt, sed occultis itineribus ambulantur. Dicta est enim semita, quasi semivia. Quapropter vias dicamus ad vitae ordinem pertinere, in quo ambulat et doctorum conversatio, et simplicium multitudo. Semitas autem legis intelligentiam debemus accipere, quae et paucis notae, et difficultate sui probantur angustae. Sequitur enim, edoce me; qui sermo non ad callem, sed ad legem magis noscitur pertinere
  • 9 DALETH. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die. Singulis sermonibus superiores sensus hic versus amplectitur. Dirige me ad vitam pertinet, doce ad scientiam. Sequitur, quia tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die; perfecte breviterque nos imbuit. Duae siquidem res sunt quae bonos efficiunt Christianos: prima, ut Deum nobis salutarem credamus; secunda, ut sub totius vitae patientia retributionem ipsius exspectare debeamus. Tota die: ac si diceret, omni die, scilicet non interpolato tempore, sed continua vitae significatione prolatum est.
  • 10 HE. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. Venit ad secundum membrum, piissima humilitate sua petens, quatenus secundum consuetudinem eius, misericordiam Domini consequatur. Humano usu illi dicitur reminiscere, qui nunquam potest aliquid oblivisci. Nam qui sibi desiderat subveniri, largitorem beneficii putat oblitum, quando aliqua fuerit dilatione tardatus. Subiunxit, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. In his verbis praeclara nimis et regularis nobis relucere videtur sententia; quia nullus suis meritis ad eius gratiam venit. Dicendo enim misericordiae tuae, quae a saeculo sunt, semper Dominum misericordiarum approbat largitorem, qui non ante hominum merita suscipit, sed prius sua dona concedit. Omnes quidem haereses detestabili cogitatione repertae sunt: Pelagianum vero malum quam sit perniciosum, hinc datur intelligi, quod tanta cognoscitur

assiduitate redargui. A saeculo dicit, cum coeperit esse saeculum, quando administrari coeptus est mundus. Saeculum est enim mundi ordo decurrens, qui ad futura tendens, praeterita deserit. Haec aliqui in hebdomadis similitudinem, septenis annis determinanda esse putaverunt. Alii enim saecula dicta esse voluerunt, quod in se iugiter revolvant tempora. Et ne distinctiones verborum praetermittere videamur, miserationes attinent ad operationes pias, misericordiae vero pertinent ad clementem naturam. Unde rogat ut utrarumque rerum suarum memor sit Dominus. 11 ZAIN. Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris; secundum magnam misericordiam tuam memor esto mei, Deus. Delictum quidam volunt levius esse quam peccatum, dictumque ab eo quod viam linquat aequitatis, non tamen in summa criminum pravitate versetur. Delictum est enim avidius cibum sumere, cachinno incompetenter resolvi, otiosis verbis operam dare, et caetera huiuscemodi, quae gravissima non videntur esse peccata, sed tamen constant esse prohibita. Iuventutem vero non tantum floridam aetatem posuit, sed praecipitationis audaciam, quae in illa aetate facillima est, dum calor animi modestiam conversationis excedit. Nam multi iuvenes morum gravitate maturi sunt; econtra quidam senes levitatis crimine maculantur. Ignorantiae autem dixit, quia multa facimus quae mala esse nescimus; damus plerumque ignari consilium, quod laedat alterum; damus velut pro remedio aegroto cibos qui vehementer affligant. Ipsam quoque legem frequenter offendimus ignorantes, quam non licet ignorari, dum eam voluerit Divinitas a generalitate cognosci semperque retineri. Alii autem dicunt delicta ignorantiae etiam ad parvulos pertinere, qui licet invalido sensu sopiti sint, tamen originali peccato probantur obnoxii. Petit ergo ut delicta iuventutis et ignorantiae ad vindictam reservare non velit, sed tanquam excidant illi, ita ad iudicium non patiatur adduci. Ideoque precatur Ecclesia ne delicta meminerit, sed potius memor sit eius secundum magnam misericordiam suam. 12 Propter bonitatem tuam, Domine. Dicendo: Propter bonitatem tuam, Domine, fecit intelligi non propter meritum meum. Unde nulli fas est aliquando praesumere, nisi quem graviter contingit errare. Quae figura dicitur emphasis, id est exaggeratio: sed hic illa eius species est, quae significat id quod non dicit. Merito ergo illius bonitas veraciter praedicatur, de quo scriptum est: Nemo bonus, nisi solus Deus. 13 HETH. Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem statuet delinquentibus in via. Dulcis est Dominus: quia dum cunctos beneficiis praeveniat, conversionem tamen delinquentis exspectat. Pluit enim super iustos et iniustos, vitam tribuens his qui merebantur exstingui. Merito ergo dulcis dicitur, a quo suavia dona praestantur: sicut et alius psalmus dicit: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Dulcis enim dictus est ad similitudinem dulcium escarum, quibus maxime delectatur humanitas. Rectus est quando post frequentes increpationes et longissimas exspectationes obsistit malis, humiliat superbos et impios, ut tandem aliquando sapiant, et se errasse poeniteant. Quod autem legem statuit, utique dulcedinis et rectitudinis fuit; quando noluit errare quos maluit legis promulgatione corrigere. Sed ne quis hanc districtionem crederet ex asperitate venisse, consilium latae legis exponit, id est bonitatis et dulcedinis. In via, id est in praesenti vita, ubi lex ponitur, in qua recte vivere commonemur. 14 THETH. Diriget mites in iudicio: docebit mansuetos vias suas. Id est animo placidos ad promissam facit beatitudinem pervenire. Directus quippe dicitur qui de curvo rectus efficitur. Dicendo autem mites, excludit superbos et elatos; sicut in Evangelio dicit: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram. Mansuetos utique, non superbos, qui contra iugum lene et onus leve noxia sibi libertate recalcitrant; sed illos docebit qui sine murmuratione faciunt quae iussa cognoscunt. Inter mansuetos enim et mites haec videtur esse distantia: mites sunt qui nulla furoris accensione turbantur, sed in lenitate animi iugiter perseverant; mansueti autem dicuntur, quasi manu consueti, hoc est tolerantes iniurias, non reddentes malum pro malo. Vias suas dixit: sed quae sint viae Domini subsequenter exponit. 15 IOD. Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. Dum sint incomprehensibiles viae Domini, aptissime eas sub brevitate colligit. Quis enim opera eius enarrare sufficeret, quanta potentia coelestia terrenaque moderetur? Sed cum illae non potuissent enumerari, sufficienter comprehensum est, Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia, quia praevenit cuncta bonitate; veritas, quia omnia sub integritate diiudicat. Sed ne hoc putares communiter conferendum, sequitur, quibus possint talia convenire; scilicet, requirentibus testamentum eius et testimonia eius. Quando singulari numero dicitur Testamentum, aut Vetus significatur, aut Novum. Hic ergo Testamentum debemus accipere Novum; testimonia vero praecedentium dicta prophetarum, testes enim fuerunt sacrarum promissionum, quas Dominus adventus sui manifestatione complevit. 16 CAPH. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; copiosum est enim. Hoc bene ad personam refertur Ecclesiae, cuius congregationem ex diversis peccatoribus constat evenisse. Propter nomen tuum, Domine: quia Iesus dicendus erat, quod lingua nostra Salvator interpretatur. Nomen siquidem ipsum salutis intelligitur esse professio. Sequitur, copiosum est enim, id est cui non possis parcere propter se, sed propter tui nominis sanctitatem. Sed dum copiosum dicitur peccatum, abundantissimum esse monstratur: quoniam cursu temporis semper augetur; et nisi fuerit divina miseratione subventum, quantum vita protenditur, tantum humana fragilitate peccatur. Et memoria reconde quod Ecclesia dicit pro parte membrorum, copiosa sua esse peccata; ut qui se praedicant esse mundos, sicut Catharistae, intelligant se portionem cum sancta Ecclesia non habere. 17 LAMED. Quis est homo qui timeat Dominum? Legem statuit ei in via quam elegit. Venit ad tertium membrum, ubi specialiter demonstratur qui sit qui timeat Dominum, aut quali munere gratuletur. Sed more suo interrogationem praemittit, responsura quae competunt: Legem statuit ei. Iste est quem volebat exprimere. Dicit hominem accepisse legem, cui ideo voluit metum adiicere, ne posset sub ignorantiae securitate peccare. In via quam elegit, id est in sanctitate propositi. 18 MEM. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius haereditate possidebit terram. Quia iustis hominibus exutis corpore, non statim perfecta beatitudo datur, quae sanctis in resurrectione promittitur, animam tamen eius dicit in bonis posse remorari, quoniam etsi adhuc praemia illa suspensa sunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; modo tamen futuri praemii certissima spei delectatione pascuntur. Sequitur, et semen eius haereditate possidebit terram. Istud iam futurum praemium absolute significat, quando semen eius, id est opera bona in aeterna securitate recipientur, et possessio eius nulla ulterius expulsione turbabitur. Qui enim aliquid ex haereditate tenet, firmissima possessione gloriatur. 19 NUN. Firmamentum est Dominus timentibus eum, et testamentum ipsius ut manifestetur illis. In hoc versiculo diligenter credentium animos mentesque roboravit. Primo quia humana consuetudo mutabilis est, firmamentum eius Dominum dicit futurum, ut de se dubitare non debeat, cum tali promissione solidatur. Sed vide quod dicit timentibus eum. Ista enim superbis et audacibus non promittit. Et intuere quam vim habeant verba disposita. Humanus timor diffidentiam tribuit, divinus autem spei firmamenta concedit. Secundum istud est amplectendum, nimisque necessarium, ut lex eius ipsius nobis munere declaretur, sine quo nec intelligere quidquam boni possumus, nec perficere laudanda praevalemus. 20 SAMECH. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Post antefata praemia beatorum, nunc contemplationem suam fuisse dicit semper ad Dominum. Pulcherrime autem cognoscitu haec facta diversitas. Solet enim qui ante pedes suos non intuetur, in laqueos irruere, aut in fovearum hiatus incidere. Hoc autem mirabiliter et veraciter dictum est, quia si caute ambulemus, pedesque nostros dirigamus, si ad Dominum iugiter oculos elevemus, quoniam ille respectus ab omni nos offensione reddit alienos 21 AIN. Respice in me, et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego. Egregia sibi comparatione respondet, quia superius dixit, Oculi mei semper ad Dominum, nunc dicit, Respice in me, quemadmodum ego in te, et miserere mei. Nam qui ad illum semper respicit, exigit ut eum miseratus ipse respiciat. Addidit quoque misericordiae amplissimas causas, quando unicus plus amatur, pauperrimus plus doletur. Quod de persona Christiani populi convenienter dicit Ecclesia, qui unicus est ei, quia solus veracis fidei sacramenta custodit. Pauper, quoniam a mundi illecebris segregatus, nulla saeculi ambitione refertus est. 22 PHE. Tribulationes cordis mei dilatatae sunt: de necessitatibus meis eripe me. Dilatata est Ecclesiae tribulatio, dum cogitationes suas per mundi calamitates, ubi est seminata, distendit. Necesse est enim ut copioso fasce deprimatur, qui pro multis affligitur. De necessitatibus enim dicit, quas persecutorum atque haereticorum patiebatur insidiis. Hi sunt enim qui necem inferre cupiunt Christianis. Suas enim recte dicebat, quas studio charitatis assumpserat. 23 ZADE. Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. Vide, id est propitius respice. Humilitas est autem Ecclesiae, quando indisciplinatos et pravos docendo sustinet, et tectos atque latentes patitur divino reservari iudicio. Labor enim ipsius est, quia multis persecutionibus multaque contentione fatigatur; et semper pravorum obiectionibus lacessita, nulla hic optatae pacis requie conquiescit. Merito ergo post tanta quae patitur, remitti sibi peccata omnia deprecatur, quia piae tolerantiae durissimus labor clementiam iudicis semper exspectat. 24 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. Dicendo, Respice inimicos meos, pro ipsis orat, ut redeant : quia quos ille respicit, sine dilatione convertit, sicut in Evangelio Petrum Dominus respexit ut fleret. Addidit causam qua perire non debeant: Quoniam multiplicati sunt. Pauci enim crederentur fortasse contemni, multorum vero perditio sine maximo dolore non poterat sustineri. Sequitur, quia odio iniquo oderunt me. Ecclesiam revera iniquo odio oderant, quia dum pro ipsis orationem funderet, illi tamen eam persequi nulla intermissione cessabant. Et ideo addidit odio iniquo, quia esse videtur et iustum, sicut et illud: Perfecto odio oderam illos. 25 SIN. Custodi animam meam et eripe me: non confundar, quoniam invocavi te. Fidem suam petit Ecclesia rectissimam custodiri, ut servata a schismaticis, nulla queat perversitate confundi, sed sine macula et ruga Sponso suo ornata fidei virtutibus offeratur. Subiungitur causa probabilis qua petitionem suam consequi debuisset, quoniam invocavit Dominum. Revera non meretur erubescere, quae spem suam cognoscitur in tanta virtute posuisse. Ipsum enim elegit invocare, qui nescit pie supplicantes abiicere. 26 TAU. Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quoniam sustinui te, Domine. Innocentes, quidam intelligunt parvulos sacro baptismate regeneratos, qui adhuc nullis mundanis conversationibus polluuntur, sed in ipsa sanctitate transeunt, quam suscipere meruerunt. Rectos autem illos accipi volunt, qui iam matura aetate conversi, divino munere a peccatorum sunt laqueis absoluti. Sed cum dixerimus Ecclesiam variis hominum moribus esse completam, quomodo hic dicit tantum, innocentes et recti adhaeserunt mihi, quasi et illos non habeat permixtos qui improbis moribus polluuntur? Sed considera pondus verbi istius, ut innocentes et rectos adhaesisse sibi dicat, tanquam illi fuerint sociati atque conglutinati, quod ab utraque parte morum probitas videtur efficere. Reliqui autem cum labore tolerati sunt potius quam adhaeserunt. Sustinui vero dicit, viriliter passa sum in hoc mundo frequentes angustias; sed una mihi fuit consolatio, te Dominum sustinere. Et inspice vim versus istius, quia innocentes et rectos ideo sibi adhaesisse dicit, quoniam sustinuit Dominum; alioquin non poterat tales amare, nisi et ipsa de tanta videretur firmitate praesumere. 27 Redime me, Deus Israel, ex omnibus angustiis meis. Cum dicit Redime me, adventum Domini Salvatoris exposcit, cuius sanguine redempta, de diabolica est captivitate liberata. Deus Israel, id est, Deus te videntium, quia ipsos revera gratos habet quibus conspectum suae contemplationis indulget. Subiungendo enim, Ex omnibus angustiis meis, nullam in se maculam desiderat inveniri, quoniam aliter Christo non potest coniungi sancta sponsa, nisi fuerit, ut dictum est, sine macula et ruga. 28 Conclusio psalmi 29 Audiamus quemadmodum adhuc in angustiis huius mundi posita, per totum psalmum ad liberatorem suum clamet Ecclesia; et desinamus tribulationes nostras impatienter ferre, cum ipsam matrem constet pro nobis gravissimas angustias sustinere. Portemus adversa, Domino iuvante, viriliter; speremus de eius pietate constanter, quia si nos in Sponsae partibus permanemus, Deo largiente, cum ipsa simul ad aeterna gaudia perveniemus. Numerus iste bis duodenus mysteria nobis superna declarat, quod viginti quatuor seniores indefessis vocibus, laudes Domino suavi modulatione concelebrent, commonens ut ad similitudinem eorum, et nos psalmum istum frequentata devotione cantemus.