Psalmus I | Psalmus III |
in Psalmum II SHOW APPARATUS
- 1 Psalmus David.
- 2 Quamvis in quibusdam codicibus nec iste psalmus habere titulum comprobetur, propter quod in Actibus apostolorum legitur, sicut in primo psalmo dictum est: Quare fremuerunt gentes, etc.: tamen si diligenter intendas, non videtur esse contrarium. Dicitur enim in primo psalmo positum, sed qui per inscriptionem tituli primus habendus est; est enim ipse atque idem secundus in ordine, primus in titulo. Quo exemplo quamplurima dicta sunt, quae cum sibi ad litteram discrepent, diligentius inquisita, unum esse monstrantur, ut est de concordia Evangeliorum campus ille latissimus. Quapropter Ecclesiarum cunctarum probabili usu receptum est, ut hinc magis incipiat exordium titulorum, quando inchoat ab increpatione Iudaeorum. Et ideo consequens fuit habere causam titulum suum, quoniam a priore textu noscitur segregata. Sed quoniam dictum est quare titulum receperit ista divisio, nunc de verbis ipsius, praestante Domino, disseramus. Psalmus est hymnus alicuius metri lege compositus, qui ad similitudinem praedicti organi supernam nobis cognoscitur indicare virtutem. David autem, quamvis conditor huius universi operis inspiratione divina esse videatur, certis tamen locis congruenter apponitur. Sed quoniam interpretatio nominum, quemadmodum praefati sumus, res nobis secretiores indicare monstratur, sicut interpretes Hebraeorum nominum tradere maluerunt: David significat manu fortis, sive desiderabilis, quod nulli potest aptius convenire quam omnipotenti Christo, qui est veraciter fortissimus, et summo desiderio requirendus; quapropter David hic intelligendus est Dominus Christus, de cuius passione loquitur propheta: et ipse Dominus sua verba dicturus est; quod in subsequentibus psalmis creberrime reperitur, ut in appellatione David Dominus possit Christus intelligi. Et ne per haereticas contentiones Christiani animus fluctuet, quem oportet omnia veraciter fixeque credere, nominis ipsius definitionem auctoritate Patrum brevi satisfactione concludimus. Audiamus ergo beatum ac doctissimum Augustinum in evangelistae Ioannis expositione dicentem (Tract. 78, in Ioan.): Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri; humanam, qua maior est Pater; utrumque autem simul, non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas, non Trinitas Deus; ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis, et caro. Qua veritate recognita, competenter mortiferos vitamus errores.
- 3 Divisio psalmi.
- 4 Quatuor membris psalmi huius species decora formata est. In primo loquitur propheta de Iudaeis propter passionem Christi. Secundo verba sunt dementium Iudaeorum. Tertio dicta sunt Domini Salvatoris de omnipotenti regno et de inenarrabili generatione sua, quantum potest parvitas humana recipere. Quarto propheta loquitur commonens populos ut ad fidem Christianam, agnita Domini maiestate, conveniant: scientes de via iusta se esse perituros, nisi apprehenderint religionis catholicae verissimam disciplinam; quod etiam aliorum prophetarum creberrimo sermone narratur.
- 5 Expositio psalmi.
- 6 Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Haec figura Graece dicitur erotema, Latine interrogatio; quae multis quidem modis fit: sed ut de his pauca ponantur, interrogamus quando aliquid scire volumus quod nesciebamus, ut est illud in futuro psalmo: Quot sunt dies servi tui, quando facies de persequentibus me iudicium? Interrogamus etiam quae certe novimus, ut est illud: Nunquid est in idolis gentium qui pluat, aut coeli dabunt pluviam, nisi tu volueris? Est quoque interrogatio arguendi, sicut hic posita est; corripit enim populos propheta, cur fremuerint contra Dominum Salvatorem, cum causas iracundiae non haberent. Fremitus enim proprie ferarum est, qui iuste furentibus datus est, quando, ratione postposita, belluino furore succensi sunt. Et quoniam nobis frequenter figurae ponendae sunt, oportet in ipsis primordiis eius rei definitionem dare, ut cum nominata fuerit, valeat evidenter agnosci. Figura est, sicut nomine ipso datur intelligi, quaedam conformatio dictionis a communione remota, quae interioribus oculis velut aliquid vultuosum semper offertur, quam traditione maiorum ostentationem et habitum possumus nuncupare. Has etiam Pater Augustinus pulcherrime inter locutionum modos annumerat. Nec illud nos moveat, cum apud Iudaeos ageretur, cur pluraliter gentes et populi positi esse videantur: legitur enim in Actibus apostolorum: Convenerunt enim vere in hac civitate adversus sanctum Filium tuum, quem unxisti, Herodes et Pilatus cum nationibus et populis Israel. Meditati sunt quoque inania, quia Scripturas divinas sine fructu intelligentiae frequenter iterabant. Prophetatum est enim in innumeris locis de Domino Salvatore Messiam esse venturum, quem illi maximo errore decepti non venisse, sed adhuc venturum esse confidunt. Merito ergo inania meditabantur qui eius adventum fructuosum nequaquam intelligere potuerunt.
- 7 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius. Astiterunt, non praesentiam significat, sed voluntatem. Nam passionem Domini constat coram regibus omnimodo non fuisse. Reges autem terrae Herodem vult intelligi, qui persequendo Dominum necavit infantes; alterum vero Herodem nepotem eius, qui Pontio Pilato in Salvatoris nece consensit. Merito ergo astitisse dicti sunt, qui sacrilegis mentibus consentientes in uno scelere convenerunt. Principes autem de Pharisaeis dicit. Sermo enim iste interdum reges, interdum significat priores. Princeps enim dictus est quasi prima capiens. Convenerunt in unum, in unam voluntatem, non in unum conventum: nam diversis conciliabulis hoc scelus leguntur fuisse machinati. Sed ut intelligeres iniuriam Filii Patrem posse respicere, utrumque posuit: adversus Dominum, id est Patrem; et adversus Christum eius, hoc est Filium, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum.
- 8 Disrumpamus vincula eorum. Verba sunt ista dementium Iudaeorum. Dicebant vincula, quae potius peccata solvebant. Sic enim putaverunt se vincula ista disrumpere, si in praeceptorem legis et apostolos ipsius scelesta voluntate prosilirent. Eorum namque ad Christum pertinet et ad apostolos eius, qui sub numero plurali Domini regula probabantur astringi.
- 9 Et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. In iumentorum insipientium digna sibi comparatione manserunt, qui non proiiciunt iugum, nisi prius eius vincula disruperint, in totum vanissima voluntate decepti. Nam cum iugum Domini Salvatoris sit suave, et onus eius leve, dominationem eius gravissimam putaverunt. Ita quod eos continere ac regere poterat, hoc infeliciter abiicere festinabant.
- 10 Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Coelos hic viros sanctos significat, sicut et ipse alibi dicturus est: Coeli enarrant gloriam Dei, quos aptissime commemorandos elegit, ut amplius impiorum elationem malitiamque confunderet. Irridebit et subsannabit, et his similia, ex nostro usu accipienda sunt. Caeterum Dominus nec splene ridet, nec vultu subsannat; sed virtute sua spiritualiter peragit quaecunque disponit. Haec figura Graece dicitur metonymia, Latine transnominatio, quoties intellectum rei diversis modis, verbis alienis ac translatitiis indicamus. Iuste igitur propheta Iudaeorum perfidiam asserit irridendam, qui falsos testes contra veritatem adducere tentaverunt, qui Dominum gloriae crucifigere maluerunt, qui resurrecturi omnipotentis Christi stulte sepulcri receptacula signaverunt. Tantae siquidem scelerum moles, contra potentiam Domini dementer atque inaniter probantur assumptae.
- 11 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Sed ne irridendos tantum impios putaremus, nunc eos graviter commemorat arguendos. Ira vero et furor similia sunt verba praecedentibus. Nam Deus et cum tranquillitate iudicat, et servata pietate conturbat: non in malos motu aliquo surgente candescens, sed ab eis suae gratiae momenta suspendens. Ira ergo Dei vocatur retributio peccatorum; nam motus Divinitas beata non patitur, quae semper eadem, aeterna, atque immobilis perseverat. Sed ista conversio humanae convenit fragilitati, ut de laeto quis tristis, de placato iracundus, de benevolo reddatur offensus. Tunc loquetur, illud tempus significat, cum iudicare venerit mundum. Merito ergo ira et furor dicitur, quando omnia peccatoribus obstinatis, suis meritis apta redduntur.
- 12 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. Hactenus ex sua persona propheta locutus est; nunc per figuram, quae Craece dicitur exallage, Latine permutatio, verba refert Domini Salvatoris, qui se Regem a Patre constitutum esse testatur. Quod etiam scriptum est de ipso in titulo passionis: Rex Iudaeorum. Hoc nec Pilatus deleri passus est, qui eum Iudaeis cruci tradidit affigendum. Hoc etiam Magi inquirendo professi sunt: Ubi est qui natus est Rex Iudaeorum? Sequitur, super Sion montem sanctum eius. Nomen enim istud multarum quidem rerum absolute fecundum est. Modo enim significat Ecclesiam, modo ipsum Dominum Salvatorem, modo Ierusalem futuram. Et quia verbum hoc frequenter iterandum est, convenit magis ut per loca singula congruis satisfactionibus explicetur. Sion hic Ecclesiam debemus accipere, quam montem appellat propter eminentiam honoris et firmitatem fidei. Sion enim Hebraea lingua dicitur specula; quae competenter aptatur Ecclesiae; quoniam ad futuras spes sufficienter instructa, promissiones Domini mentis providentia contuetur; nec tantum praesentibus quantum futuris beneficiis gloriatur. Merito ergo Sion Ecclesia dicitur, quia speculatio eius in illa contemplativa virtute defigitur. Super eam revera Christus est Rex, quoniam ab ipso regitur atque disponitur.
- 13 Praedicans praeceptum Domini. Quod fecit Evangelium docens, ut praedicationem prophetarum sua manifestatione compleret.
- 14 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Dominum significat Patrem, sed et ipse quoque Dominus est, sicut in centesimo nono psalmo dicturus est: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Intendamus autem quod posuit: Dixit ad me, Filius meus es tu; quod etiam ei dicturus erat post baptismum: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Et ut Christum unam personam, id est Verbum carnem factum esse sentires, adiecit: Ego hodie genui te. Hoc iam nihil habet commune cum caeteris, sed totum est unigeniti Filii proprium, quod ipsum designare atque inculcare rerum potuisset auctorem. Dicendo enim, hodie, coaeternitatem suae maiestatis ostendit. Hodie enim apud Deum nullo initio incipit, nullo fine concluditur. Non est enim ibi, fuit, neque, erit; sed semper manet, semper est; et quidquid dixeris, ille hodie est, sicut in Exodo Moysi praecepit ut de ipso diceret: Vade, inquit, et dic filiis Israel: Ego sum qui sum; et qui est misit me ad vos. Quapropter aeternitatem suam voluit appellatione praesentis temporis indicari. Praesens enim tempus, quod ait, hodie, pro perpetuitate poni, Scripturarum divinarum proprium esse cognoscitur. Genui te, nativitatem illam significat de qua Isaias dicit: Generationem autem eius quis enarrabit? Lumen ex lumine, omnipotens de omnipotente, Deus verus de Deo vero: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; de quo ad Hebraeos scribens, ait Apostolus: Splendor gloriae, et figura substantiae eius, gerens quoque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis: tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim angelorum dixit aliquando: Filius meus es tu, ego hodie genui te? et caetera, quae de magnificentia Domini Christi textus ille proloquitur. Quapropter cessent vaniloquae disputationes, et Ariani dogmatis perfidia conquiescat. Hoc fides catholica, hoc sanitas mentis intelligit, ut unigenitus Filius a Patre, nec natura, nec tempore debeat, nec potestate separari. Operae quoque pretium est perpendere quemadmodum in his duobus versibus per verba Patris hominibus voluerit declarare quod est. Non enim poterat substantialiter per genus et differentias ad eius proprium pervenire, quod magis creaturis quam Creatori videtur posse congruere. Nam quemadmodum supra eius naturam genus aliquod praevalet reperiri, cum ipsum rerum omnium constet esse auctorem? Quapropter dissimilis est ista definitio illi definitioni quae substantialis vocatur, quae per habitas differentias descendit ad proprium. Substantialis enim ista dici non potest, quoniam quid sit Dei substantia nullatenus praevalet comprehendi. Potest tamen, sicut quibusdam visum est, definiri taliter Deus: Deus est substantia incorporea, simplex et incommutabilis. Nunc membra definitionis istius minutissime perquiramus. Dicit enim primum: Ego autem constitutus sum rex ab eo. Sed et reges terrarum constituuntur a Domino. Addidit, Super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini. Electi sunt et prophetae, Ecclesiae praedicatores. Sequitur: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu: dictus est et filius Israel, sicut in Exodo Pharaoni dicitur: Dixi tibi, Dimitte primogenitum filium meum Israel, et noluisti. Non est ergo quod personam unigeniti Filii adhuc evidenter designare potuisset. Additum est autem: Ego hodie genui te, quod nulli alteri probatur edictum; sed solus ille sine tempore genitus est, per quem creata constant universa. Sic istam veriloquam pulcherrimamque definitionem ad scholas suas traxit doctrina saecularis, dicens eam substantialem, supra quam genus poterat inveniri.
- 15 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Hoc per habitum dicitur formamque servilem, ex eo quod Filius est Virginis. Quidquid enim in tempore accepit Christus, secundum hominem ea quae non habebat acquirit. Hic enim iubetur ut petat secundum naturam inferiorem, et accepta possideat; nam secundum potentiam Verbi, indifferenter omnia quae habet Pater, habet et Filius; nec illi necesse est petere quae simul cognoscitur possidere. Gentes autem significat nationes toto orbe divisas, quas distinctas atque separatas sanguis amplectitur. Gens enim a genere vocitatur. Sequitur, Haereditatem tuam. Cum dicit, tuam, naturam illam in Christo perfectae deitatis ostendit. Nam hoc ipsum quod ait, tuam, incarnationem Verbi esse demonstrat, ut nihil intelligatur esse divisum, quando una maiestate omnia possidentur; sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia quae Pater habet, mea sunt, et omnia Patris mea sunt. Haereditas vero ab hero dicta est, id est domino, quod in ea potestate libera dominetur.
- 16 Et possessionem tuam terminos terrae. Hic manifestatur universas gentes in Christi nomine credituras, per quem mundus, explosis superstitionibus, reconciliatus est Deo. Nam cum et hic dicit, possessionem tuam, natura humanitatis accepit, quod semper divina possedit: maiestati enim ipsius dari non poterat quod habebat. Terminus autem dictus est, ut quidam voluerunt quod lapis ipse a tribus pedibus aliquid minus habet. Sed terminos terrae non otiose aestimo transeundum. Termini enim terrae sunt qui tellurem cingunt atque concludunt, ut non solum arida, verum etiam totius aeris circumiecta substantia, et omnium creaturarum significaretur integritas; sicut et ipse in Evangelio sub brevitate conclusit, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; et Apostolus: Ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.
- 17 Vers. 9. Reges eos in virga ferrea. Modo regni eius consuetudo describitur: quoniam si ad litteram intendatur, parvae utilitatis est confringenda atque imminuenda percipere. Sed respice primum quod dicit: Reges eos, ut potestatem tyrannicae dominationis auferret. Illi enim reguntur, qui ad salutis dona perveniunt. Virga vero potestas regalis significatur, qua peccatoribus correctionis suae vindicta promittitur. Ferrea, non quia Deus ad ultionem utitur virga metallica, sed duritia ferri, rigori aequitatis decenter aptata est. Ipsa virga est de qua in quadragesimo quarto psalmo dicturus est: Virga recta est, virga regni tui : sed quid cum ista virga faciat, subsequenter explanat. Haec virga est, quae confringit ad vitam: hoc baculum, quod continet imbecilles: hoc sceptrum, quod de mortuis vivos facit. Virga enim usu humano dicta est, quod vi sua regat, et vergere non sinat innitentes.
- 18 Et tanquam vas figuli confringes eos. Id est, per conversionis studium conteres in eis terrenas cupiditates, et veteris hominis coeno similem vitam. Et respice in ipsis comparationibus, singulis verbis rerum causas decenter expressas. Potestatem Domini dixit virgam ferream; superbos populos vas figuli, quod mox ut percussum fuerit, in partes minutissimas dissipatur. Bene ergo peccator vasi luteo comparatur, ut et confractio eius facilis, et vita lutea monstraretur. Sed tunc in melius reformatur quando in spiritualem hominem, divina gratia suffragante, perducitur.
- 19 Et nunc, reges, intelligite. Venit ad tertium membrum, in quo iam propheta commonet ut sacramentis terribilibus patefactis, humanum genus humiliter obediat Creatori. Ubi oritur pulcherrimum deliberativum dicendi genus. Nam cum tali sacramento vulgato obstupefacta fuerint corda mortalium, saluberrimus ac necessarius suasor accedit, ut cum timore ac tremore vero Domino serviatur, ostendens ab utili et honesto, id quod in deliberationibus plurimum valet, expedire quae dicta sunt. Utile est enim: Nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. Honestum: Beati omnes qui confidunt in eo. Sic deliberativum dicendi genus perfecta disceptatione completum est. Nunc ad exponenda verba redeamus. Reges, dominatores debemus advertere vitiorum, qui haec et intelligere possint, et implere, Domino praestante, praevaleant. Neque enim semper purpuratos reges adverti necesse est. Dicuntur reges et quibus privata conditio est, sicut ait Apostolus: Iam sine nobis regnatis, et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnemus .
- 20 Erudimini qui iudicatis terram. Erudire, docere est; nam et ipsum nomen significat apprehensam scientiam: rudis enim dicitur novus. Eruditus, quasi a rude sublatus, id est ab ignorantia divisus, et in doctrinae finibus collocatus. Quod illis bene dicitur, qui iam carnalia delicta domuerunt; ipsi enim bene iudicant terram, quando repressis vitiis, corporibus suis, favente Domino, praecepta legis imponunt. Terra autem dicta est a terendo, quod commeantium gressibus atteratur.
- 21 Servite Domino in timore. Brevis et plena commonitio, qua Domino Deo amabili timore servitur. Nam sicut remissa securitas culpas admittit, ita timor desiderabilis delicta semper excludit. Et ne servitium Dei durissimum aut tristissimum forte putaretur, subiunxit:
- 22 Et exsultate ei cum tremore. Quia timor Domini non ad miseriam, sed ad gaudium ducit; quippe qui beatos efficit, et sanctos operatur. Et iterum, ne haec exsultatio negligens redderetur, addidit, cum tremore; ut utraque sociata coelestem reverentiam competenter exprimerent.
- 23 Vers. 12. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. Magnificum verbum, apprehendite disciplinam, quasi munimen clypei contra vitia noxia profuturum. Utilitatem vero facti huius pulcherrimi propheta subiunxit dicendo: Nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. Nequando dixit, propter patientiam Domini, quae diu sustinet excedentes. Et pereatis de via iusta, id est a coelesti Rege Christo, qui Via est recte ambulantium ad vitam, Dux euntium, Iter ad beatitudinem festinantium; sicut ipse dicit in Evangelio: Ego sum via, veritas, et vita. Via, propter incarnationem, per quam bonis vivendi praebet exemplum, Veritas propter iudicium; Vita propter deitatem.
- 24 Cum exarserit in brevi ira eius. Metaphora ab incendio facta; quod tunc magis inardescit, quando pabulum consumptionis acceperit. In brevi enim dixit, quia cum decreverit vindicat. Neque enim illius alia dispositio, alia probatur operatio, sed simul quae decernit et facit. Et nota quod superius in hoc saeculo ad sustinendum posuit, nequando: in futuro vero ad iudicandum, dixit, in brevi; ut modo omnipotentis declaretur pietas, tunc potestas. Non est enim in illo iudicio singulorum hominum vicissim operanda discussic; sed momenta eo discursu simul omnia, sicut fecit et iudicat. Bene autem dictum est: Cum exarserit, quia iam magnae patientiae finis ille declaratur, supra quem nulli aliquid sperare conceditur.
- 25 Beati omnes qui confidunt in eo. Decora conclusio, post multa dicere ad quod quis debeat festinare. Confidere enim de illo iam praemium est: quia ipsa confidentia per Dei gratiam venit, sicut Apostolus dicit: A quo est et velle et perficere.
- 26 Conclusio psalmi.
- 27 Nunc in medium breviter copiosum sacramentis coelestibus psalmum, peracta expositione revocemus, ut eius virtus evidenter possit intelligi, cum ipsius valuerint membra cognosci. Respiciamus Psalmistam, quanta sit gratia Divinitatis ornatus. Ante Domini verba praedicavit, iterum post eius dicta reloquitur. Cum praecedit propheta est, cum sequitur apostolus: quia et ventura integra fide praedixit, et prosequens perfecta veritate consonuit. Ipse autem Dominus de medio, tanquam de coelo retonans, potentiae suae nobis arcana patefecit; ut et divinitatis eius gloriam, et incarnationis mysteria pro modulo nostro salutariter disceremus. In hoc autem secundo numero, qui ex duabus monadibus pulchre compositus est, aptissime duae naturae inconfusae atque perfectae in una persona sunt positae Domini Christi: quarum est una qua regnat, et altera qua ministrat; prima creatrix, posterior creata; et ideo quae assumpsit, impassibilis; quae vero est assumpta, passibilis. Nam, sicut Patres monent, demus iniurias carni, miracula divinitati; discernamus intellectu naturas, et noxios vitemus errores. Divinitas enim sic sibi humanitatem adunavit, ut nullatenus cum humanitate confundi possit, sed utraque inconfusa et adunata permaneat. Quia licet incarnationis dispensatio post resurrectionem glorificata sit, tamen in humanitatis veritate permansit. Nam cum ipse dixerit post resurrectionem apostolo Thomae: Mitte manum tuam, et vide, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; cum partem piscis assi, et favum mellis post resurrectionem sumpserit, atque comederit; et in Actibus apostolorum legitur: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum; cum dicat etiam propheta de peccatoribus: Videbunt in quem compunxerunt, quia maiestatem eius nequeunt intueri; illud enim solis beatis dabitur, sicut in Evangelio dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, nimis exitiale est duas naturas perfectas atque adunatas in Christo non credere permanere, quas tot exemplis voluit de seipsa Veritas praedicare. Hoc Pater Athanasius Alexandrinus, hoc Hilarius Pictaviensis, hoc Ambrosius Mediolanensis, hoc Augustinus et Hieronymus, hoc Cyrillus, hoc alii multi Patres, ad tollendam quoque funditus occasionem inanissimae quaestionis, affirmant. Hoc papa Leo cum sancta synodo Chalcedonensi decrevit atque constituit (Parte II, actione 2), ut ex duabus, et in duabus naturis adunatis atque perfectis, unum praedicet Christum, quicunque vult esse catholicus. Quae si memoriae, praestante Domino, recondimus, in ecclesiasticis semper regulis ambulamus.
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum I <<< >>> in Psalmum III monumenta.ch > Cassiodorus > 1 > 1 > 2