Expositio in Psalterium/19

This is the stable version, checked on 18 Ianuarii 2022. Template changes await review.
Psalmus XIX
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


 Psalmus XVIII Psalmus XX 

in Psalmum XIX

  • 1 In finem psalmus David.
  • 2 Iam quia tituli verba nota sunt, de textu psalmi aliquid disseramus: ut gratius possit accipi, quando breviter eius intentio probatur agnosci. Futurorum igitur illuminatione propheta completus, per optativum modum evenire prospera sanctae deprecatur Ecclesiae, quae illi per adventum Domini certissime noverat esse ventura; et nimia charitate completus, illi optat prospera, cuius se membrum esse noscebat. Talia siquidem desideria beati semper appetunt, ut bona sua ibi posita indicent, ubi bene meritorum vota congaudent.
  • 3 Divisio psalmi.
  • 4 Primo ingressu propheta deprecatur sanctae Ecclesiae bona succedere, ut diversa mundi tribulatione fatigata, Christum Dominum exaudita suscipiat. Secundo deprecatur ut omne consilium eius rectamque fidem Dominus omnipotentiae suae pietate confirmet, promittens fidelem populum non magnificandum potestate mundana, sed divina potentia.
  • 5 Expositio psalmi.
  • 6 Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob. Per figuram prolepsin, quae Latine dicitur praeoccupatio, propheta studio magnae charitatis accensus, optat Ecclesiae catholicae provenire, quae longo post tempore fieri posse cernebat. Audiri cognoscimur, quando omnimodis aliquid obtinemus. Dicendo vero, in die tribulationis, tempus gravissimae afflictionis ostendit, quo magno desiderio Dominum deprecamur. Non enim extremis labiis, sed mundo corde tunc petimus quae nobis tribui postulamus. Perscrutandum est quoque quare patriarchae Iacob nomen videtur annexum? Hic enim maiori fratri subripiens, totius benedictionis gratiam conquisivit, ut et ipse illi cum reliquo populo subderetur. Quae similitudo benedictionis, Christiano populo congruenter aptatur, qui gentem subsequens Iudaeorum, eam devotae mentis religione superavit, ut gratiae munere primus donante Domino redderetur. Nam cum dicit, protegat te nomen Dei Iacob, huiusmodi similitudinem a Domino vult intelligi, et novo populo concedendam, quam ille in praefiguratione sanctus patriarcha percepit.
  • 7 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. Optando ait mittat, ut ostendat a Patre Filium missum. Sed hoc verbum charitatis est, non subiectionis; sicut et ipse in Evangelio de Spiritu sancto dicit: Expedit vobis ut ego vadam; si enim ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Sion enim, sicut saepe diximus, mons est, significans speculationem, quae convenit Divinitati: quoniam illi omnia, non ut nobis ex eventu nota sunt, sed ex glorioso suae dispositionis arcano.
  • 8 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. Sacrificium sanctae Ecclesiae, non hostia pecudum, sed iste ritus accipiendus est, qui nunc agitur corporis et sanguinis immolatione solemni, quem venturum praevidebat, non quem praetermittendum esse cognoverat. Sequitur, et holocaustum tuum pingue fiat. Holocausti nomine in illa prioris sacrificii similitudine perseverat. Holocaustum enim totum dicebatur incensum; quae nunc referenda sunt ad communionis nostrae sanctissimam puritatem. Holocaustum enim per se combustum et aridum est: sed pingue fit atque iucundum, quando a gratia Divinitatis assumitur.
  • 9 Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet. Post diapsalma positum, venit ad ingressum secundum, adhuc optans Ecclesiae bona, quam sciebat constanter in orthodoxa religione mansuram. Dicit enim: Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum, id est secundum intellectum quem habes de Domino Salvatore; ut eum credas unum ex Trinitate passum carne, et pro mundi liberatione in crucis patibulo pependisse, ipsum resurrexisse, ipsum sedere ad dexteram Patris, ipsum ad iudicandum esse venturum. Addidit quoque: Et omne consilium tuum confirmet, scilicet ut mundi istius illecebras, contemplata Domini promissione despicias, et pericula praesentis saeculi non pavescas, dum futurae resurrectionis praemia laeta semper exspectas. Hoc est enim consilium sanctae matris Ecclesiae, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum credere Deum, a quo creata sunt omnia, et disponuntur universa. Haec bene confirmari propheta deprecatur in populo fideli, per quae novit eum ad aeterna praemia esse venturum.
  • 10 Laetabimur in salutari tuo, et in nomine Dei nostri magnificabimur. Impleat Dominus omnes petitiones tuas. Cum vir sanctissimus spiritualia bona optaret Ecclesiae, ut se unum ex eius corpore esse monstraret, suam quoque personam decenter admiscuit. Nam in salutari Ecclesiae, quod est Dominus Christus, laetaturum se esse declaravit, et in ipsius nomine se magnificandum esse testatur, quia ex Christo Christiani fuerant nuncupandi. Magnificari est enim magnum fieri, quippe cum ex vocabulo coelestis Regis nomen est impositum servienti. Sequitur, impleat Dominus omnes petitiones tuas. Fit iterum ad Ecclesiam grata conversio, ut ex tam frequenti voto probaretur nimiae benevolentiae magnitudo.
  • 11 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Haec iam usque ad finem psalmi ex persona loquitur sua. Quae figura dicitur apostrophe, id est conversio, quoties ad diversas personas crebro verba convertimus. Dicendo, nunc cognovi, magnam virtutem prophetationis ostendit; ut in praesenti se diceret cognovisse, quod post multa saecula potuit approbari. Salvum fecit Pater Christum Filium resurrectione gloriosa, quando etiam ascendit in coelos.
  • 12 Exaudiet illum de coelo sancto suo; in potestatibus salus dexterae eius. Exaudivit Filium Pater ab incarnatione suscepta, post resurrectionem videlicet, quando Spiritum sanctum de coelo misit apostolis, quem in terris mittendum esse promiserat. Et ut ipsum quoque in deitate sua omnipotentem esse monstraret, sequitur, in potentatibus salus dexterae eius. Salus igitur, quam ipse condidit, potentatus noster esse dignoscitur: quando illa salus nec morbis afficitur, nec doloribus sauciatur, sed potentes nos efficit, cum in sua perennitate custodit. Sensus ergo talis est: Exaudiet Filium Pater de coelo sancto suo: quia in dextera eius est salus, habens ex propria deitate, quod petere videtur ex carne.
  • 13 Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. Fidei suae sinceritate confidens, quae muneribus erat Domini contributa, propheta laetatur, despiciens illos qui pomposis curribus evecti, in temporali potius dignitate praesumunt. Duo enim apud antiquos erant genera triumphorum: unum maius in curribus, quod laureatum dicebatur; aliud minus in equis, quod ovatio nuncupabatur. Sed ista saecularibus relinquens, in nomine Domini se magnificatum esse confirmat. Non enim currus aut equus magnificant, quamvis in hoc mundo extollere videantur honoribus; sed nomen Domini, quod ad praemia aeterna perducit. Quae figura Graece dicitur syncrisis, Latine comparatio, dum comparatione quadam iustiorem causam nostram, quam adversarii demonstramus.
  • 14 Ipsi obligati sunt et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus. Potenter aperuit fructum praecedentium rerum. Nam humanis honoribus praesumentes, laqueati pravis desideriis suis in mortis foveam corruerunt. Et quia dicturus erat, ceciderunt, praemisit, obligati, quod necesse est illis contingere, qui se videntur nexuosis erroribus obligare. Resurgere enim duobus modis dicitur Christianus: quando a vitiorum morte in hoc mundo per gratiam liberatus, in divinis iustificationibus perseverat, sicut sapientissimus Salomon dicit: Septies cadit iustus, et resurgit. Dicitur et generalis illa resurrectio, in qua iusti praemia aeterna consequentur. Sed hic utramque convenire manifestum est; ubi ideo posuit, erecti sumus, quia in qualibet resurrectione, fideles ab humilitate consurgunt, et ad divina praemia sublevantur. Quod argumentum in topicis dicitur a rebus ipsis, quando et adversarios corruisse dicimus, et nos erectos esse testamur.
  • 15 Domine, salvum fac regem; et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Futurorum desiderio propheta pellectus, illa petit iterum fieri quae noverat esse ventura. Dicitur Patri: Salvum fac regem, id est Christus Dominus resurgat a mortuis, ascendat in coelos, interpellet pro nobis, ne diutius nostra vacillet oratio, sed ipso Advocato praesumamus orare, qui nos Patri docuit supplicare, ne nos mortis laqueus possit astringere. Denique hoc sequitur, exaudi nos in die qua invocaverimus te; quod tunc humano generi provenit, quando resurrectionem Domini firme credidit et laetanter aspexit.
  • 16 Conclusio psalmi.
  • 17 Docuit nos propheta sanctissimus quali pietate debeamus Christo Domino servire: optat illi bona quae noverat esse ventura, quia bene credentium mos est illa orare quae desiderant emergere. Sic et in dominica oratione praemonemur: Adveniat regnum tuum; quod etiamsi non oremus adveniet. Sed devotus non vult desinere, quae ventura credit optare. Quapropter affligamur in eius passione, gaudeamus in eius resurrectione. Sic enim ipsius possumus dici, si eius dispensationibus mereamur aptari. Praesentis autem numeri sacramenta sub una summa nequaquam potuimus invenire, sed forte nobis poterunt divisa constare. Duodenarius itaque calculus ad apostolos est videlicet applicandus. Septenarius vero significat hebdomadam, quae ad primam illam pertinet sine dubitatione culturam. Haec in unum sociata, utriusque legis sacramenta concludunt. Sic et istius psalmi ad Patrem dicta precatio, Novi et Veteris Testamenti continet reverenda mysteria.