Migne Patrologia Latina Tomus 120
Expositio in Psalmum XLIV
Expositio in Psalmum XLIV (Paschasius Radbertus), J. P. Migne p. 1011C
1225-1226 LIBER PRIMUS.
p. 0993D| Cum sollicitudine pastoralis officii, curisque regiminis et negotiis actionum essem tandem exoccupatus, divino dispensante judicio, retuli me ad ea studia quae profecto retenta animo, remissa temporibus, inter varios rerum saecularium anfractus, abjeceram; sicque longo intervallo intermissa revocavi. Hinc inter alta cordis silentia, inter amoenos p. 0994D| Scripturarum sanctarum recessus, recensui in mente quod tam sanctae matri olim, quam quibusdam ex vobis, devoveram scribere. Sed quia illa jam legit in libro vitae ineffabilia, quae humanus sermo non capit, vobis, quae filiae estis, debui reddere quod decreveram. Quia sicut inverecundi debitoris est promissa denegare, ita honesti et liberalis, sine mora p. 0995A| ultroneum offerre. Praesertim quia a Deo haeres constituta est Mater beatae haereditatis, quae erat filia charissima matris, cui totum me devovi fore praesens quod sum, et quod debueram in Christo dilectionis ut exsolverem. Quia fenus charitatis tunc bene debetur cum exsolvitur, et solvendo semper jure debetur. In hoc ipso negotio completa est prophetia praesentis psalmi, cum dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes (Psal. XLIV, 17). Constituta est ergo a Deo, dilectissimae, et quae fuit filia beatae Matris, facta est optima nutrix, cui totum debemus quod novimus. Unde vestris pulsatus largissime beneficiis, coepi cogitare quibus plurimum debebam, vobis quia occupatus non profui, aliquid ut prodessem saltem otiosus. Si forte p. 0995B| mihi dicere adpossem illud Catonis, quod ait de Scipione, qui primus appellatus est Africanus, solitum dicere, namque se minus otiosum esse, quam cum otiosus; nec minus solum, quam cum solus esset. Magnifica quidem vox, dilectissimae, et magno viro ac sapienti digna, quae declarat illum in otio de negotiis vitae cogitare, et in solitudine secum loqui solitum, neque cessasse unquam interdum, et colloquio alterius non eguisse. Istae duae res, quae languorem afferunt caeteris, illum acuebant, otium scilicet et solitudo. Vellem et mihi hoc idem vere de me dicere liceret; sed quia minus imitatione ad tantam ingenii praestantiam queo, voluntate certe proxime assequor, quod competit maxime nobis, quibus contemplativa vita sub monastica disciplina degentibus p. 0995C| in voto est. Unde Dominus: Vacate, inquit, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Quo profecto exemplo, major materia exhortationis officiosissimae vacandi sub otio religionis a Domino commendatur. Ita tamen si non ignavia, non torpor, non socordia, vel desidia nos opprimant, quia otiositas inimica est animae. Alias autem contemplativae vitae intelligibilius deservire impraesentiarum, ut est beatissimum, ita et negotiosissimum. Ex quo Dominus in Evangelio, Maria, inquit, optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42). Idcirco vos, quia estis cives sanctorum et domesticae 1227 Dei, plurimum decet ea semper sectari, et illius theoriam quaerere cujus estis filiae. Profecto quia ejusdem disciplinae pars in omnibus frugifera est et fecunda; p. 0995D| cujus itaque fructus semper manet, nec ulla pars ejus inculta aut deserta squalet, quam sane elegistis, et ad hoc Deo dicatae estis, eam sane excolere instantius debetis, quoniam nulla impraesentiarum actio beatior aut verior quam angelicis interesse officiis, et divinis admisceri colloquiis, et aspectibus praesentari. Hinc nobis tale felicius commendatur otium, quam praecelsum ullarum rerum in terris negotium. Ob quam causam relinquentes omnia, Deo vos vovistis. Unde etsi soli videmur interdum et otiosi, qui semper cum Deo negotiosissime coramque versari debemus, nunquam soli sumus, aut otiosi. Ideo si conferre volumus solitudinem nostram aut otium cum Africani illius ingenio, multo praestantius est p. 0996A| cunctis eorum studiis. Quod non gloriandi vitio constitutum est ut ignaviter torpeamus, sed ut meditemur in mandatis Dei, in laudibus et contemplatione divina, in Scripturis sacris, in lege et prophetis, in Evangelio et doctrina apostolorum, in traditionibus sanctorum Patrum, si quomodo quae novimus Christo exhibeamus.
Inter quae nimirum eximia doctrinarum pascua, inter uberrimos deliciarum favos habita est collatio de psalmo quadragesimo quarto. Quem cum recitassem, inveni eum carmen esse nuptiarum, vestrumque epithalamium; eo quod totus de nuptiis agat sponsi et virginum, quarum unum est corpus, ut una efficiatur Ecclesia et conjux tanti viri, qui in eo describitur et praedicatur speciosus prae omnibus filiis hominum. Sed cum haec ex voto tractarem, ut p. 0996B| restituerem paucis quod promiseram, mox in vestibulo psalmi, id est in titulo, reperi, in finem, pro his qui commutabuntur filiorum Chore intelligentia canticum praedilecto. Deinde Hebraicam veritatem considerans, juxta beatum Hieronymum, in qua scriptum est: Victori pro liliis filiorum Chore, eruditionis canticum amantissimi. Ubi Symmachus more suo manifestius interpretatus est triumphus pro floribus. Quae cum legissem hujuscemodi et alia diversa in titulo, credidi, dilectissimae, paucorum non esse, quod omnibus virginibus, imo omni Christi Ecclesiae generaliter decantatur. Sed quia virginitas, quae semper floribus comparatur, in membris Ecclesiae gloriosior portio praecellit, et specialis in eis virtus esse probatur, opportunissime mihi occurrit p. 0996C| de his ad vos scriberem omnibus, quae vere flores Christi estis, et Ecclesiarum lilia. Primum ut exsolverem quod praecedenti matri debueram, deinde vobis, quarum est carmen de nuptiis, ac si in dotis titulo sermonem proferre generaliter, licet inclinato loquendi genere non negarem. Quoniam lilia etiam inter spinas bene crescunt; et de sensibus loquens Spiritus sanctus, certe aut ipse sponsus Ecclesiae, mediator Dei et hominum, Moysen docet et instruit. Fortassis igitur vestris intervenientibus meritis, mei dumosi pectoris officio non dedignabitur aliquid proferre, quod prosit desiderantibus audire, quoniam materia loquendi ex dote est vestrae sponsalitatis. Idcirco quam bene jugiter ad vigilias virginum totus expenditur psalmus, et in laude earum decantatur, p. 0996D| quae vere sunt flores Ecclesiarum et lilia paradisi. Verumtamen etsi de his solemniter symphonizatur in natalitiis earum, quae jam cum Christo feliciter morte soluta, introierunt ad nuptias; nihilominus impraesentiarum vestras in Christo concelebrat hymnidice nuptias, et jocundissima describit foedera nuptiarum, pingit quoque sponsum decorum ac locupletem prae omnibus: sponsam vero a dextris stare testatur gloriosam, regio honore sublimatam. Et monet propter eas, quae adhuc in terris laborant, ita dicens: Audi, filia, et vide, seu caetera quae dicuntur. Unde, charissimae, quia vestrum eum recognovi epithalamium, licet indoctus, nesciens cantare, tacere ante thalamum tanti regis, tantarumque virginum non p. 0997A| debui. Jussum quippe legimus, ante thorum hujus virginis, frequentate nobis dulcia cantica dramatis. Quod si ad unius virginis thalamum tales digne alternantibus choris celebrantur ex voto exsequiae, quanto festivior deberet esse sermo, si mihi esset dicendi peritia, tantarum convivio virginum, ubi psalmi canuntur pro laude, lectiones recitantur deliciarum ad epulas? Hinc inde chori exsultant, more eorum qui ad nuptias canunt jubilatione plenissimae laudis. Nescio enim, charissimae, quid plus invitet nos ad gaudia, lectiones divinae, an cantus tantae solemnitatis: nam lectiones instruunt, cantus labores sublevat arduos, et solatur angustias; probant ad solatium operis datam nobis naturaliter cantilenam: hinc nautae, qui cantu superant p. 0997B| maritima discrimina, hinc immenso ponderi adducunt levamina canticorum. Hinc viantes colles arduos facit transcendere sonora vox, eremumque transire intrepidos dulcia modulamina cantus. Ac ne multa dicam, quidquid durum est operis, quidquid laboris asperum, dulcis vincit cantilena musici carminis, et leve reddit. Sic et vos, sanctissimae, harmonia hujus cantus relevet jugis, et excitet mentes. Permulceat vos fistula Davidica; oblectent animum sponsalia dotis. Nam ipse David, qui hoc epithalamium primus cecinisse creditur, hoc genus invenisse ad nuptias gratia canendi non dubitatur. Qui cantu didicit dura superare bellorum, cantu meruit populum concitare ad salutem, cantu gentes invitat ad Christum, Judaeos revocat, daemones fugat, Dei p. 0997C| filios ad superni Patris obsequium convocat, et vos, o virgines, Christi ad thalamum aeterni Regis instruit et praeparat, ita, si mores concordent sponso, et respondeant opera cantibus. Hinc, dilectissimae, sicut dixi, quia nec harmonice cantare ante thalamum summi Regis, nec exhortari convivas luculentissime queo, vel alloqui facete coepulantes; in hoc dotis titulo, decrevi tantum spargere flores, si forte inveniat sermo noster quem nostrum delectet pulegium, quod misi pro munere bene olenti; quia pretiosora non valeo, saltem quo intus flagret cubile cordis ante thorum respargo. Quoniam ad quascunque oculos diverti, nullas inveni quibus magis nostra placerent, nullas quibus potissimum nostrum sudaret ingenium, nullas quibus magis deberem, nullas quibus hoc amplius p. 0997D| congrueret quam vobis, quae et secundum nobilitatem generis flores estis Ecclesiae, et secundum candorem virtutum lilia paradisi. Quoniam vos estis, quae virore pudicitiae, et splendore castae dilectionis, sponso serta componitis, et coronam spineam mutatis quotidie in gloriam triumphantis, quae per campos Scripturarum, indesinenter velut apes flores legitis, et per prata virentia quaeque mentis et corporis labore pabula virtutum colligitis; quibus reconditis ac si in alveario cordis Christi mella conficiantur; hinc quoque recte canitur sponso: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum! (Psal. CXVIII, 103.) Quod bene Ezechiel praegustans: Factum est, inquit, tanquam mel dulce in os meum p. 0998A| (Ezech. III, 3). Ad hoc quippe varios divinorum voluminum flores carpitis, uti mella 1228 vobis dulcescant spiritalia in animo, variis ornamentorum intus decorata virtutibus. Agitis itaque quomodo ad eum pertingere possitis, qui de se dicit in Canticis: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Proinde quia et Psalmus de liliis est ac floribus, et Christus sponsus florem se esse fatetur ac lilium; debui etiam et ego vobis partem decerpere praesentia absens, licet in floribus semper ipsae floreatis, quatenus haberem quid ego absentia praesens vobis vester alumnus de his non otiosus devotus offerrem. Quoniam vere juxta poeticum, Deus nobis haec otia fecit. Ideo ne iners ex toto invenirer, inter amoena librorum volumina ago quietus, quod praestantius est. p. 0998B| Quia Christus qui pascitur inter lilia virtutum flores sibi mittentes remunerat, et quaerentibus ut inveniant praestat. Sed quia flos esse nequeo, saltem vobis, quae candida estis lilia quod possum sententiarum mitto; ut et qui seminat juxta Apostolum (Joan. IV, 36), et qui metit simul gaudeant. Sed quia seminare, magnorum est, utinam irriguum superducere possem; quia tunc quisque recte seminat, si intelligat, quid, quando, et ubi seminat. In vobis autem jam seminatum est verbum vitae, quoniam Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9), et ideo pullulant in vobis semina virtutum, et crescit seges multiplicata in Domino. Nam virginitatem nemo alter quam Christus seminat, quoniam ipse sator semen est et fructus. Corda vero fidelium, hortus p. 0998C| deliciarum, vomere sancti Evangelii exarata, qui quamvis hortus in genere praetendatur, tamen in vobis, quia species estis et decus, conclusus et signatus in canticis decantatur, ab omni gramine pessimo fide Christi purgatus, verbi semine satus, castitatis lilio decoratus, viriditate virtutum amoenus, fragrans floribus sempiternis. Sed quia in una eademque terra simul spinae et lilia oriuntur, assidue colendus est ager cordis, ne lilia castitatis laedantur spinis. Idcirco jugiter rore Scripturarum compluenda est gleba mentis. Nam ros virgineus sermo divinus est. Quia sicut ros Dei verba descendunt, et refrigerant corda virginum a fervore noxii caloris. Alioquin habet voluptas carnis suos flores, quibus male oblectatur animus. Unde Propheta: Omnis caro fenum, et p. 0998D| omnis gloria ejus tanquam flos feni; exsiccatum est fenum, et cecidit flos, verbum autem Domini manet in aeternum (Psal. XL, 6). Ideo, charissimae, stabilite 1229 in vobis firma radice verbum quod manet et est in aeternum implorate, ut maneat in cordibus vestris, de quo praesens loquitur Psalmus: Eructavit cor meum verbum bonum. Conquadrate fundamentum, in cordibus quadratura virtutum, prudentia scilicet, justitia, et fortitudine, ac temperantia, in quibus quasi in curru suo Christus auriga praesideat et regat motus cordis dicatque de vobis: Equitatui meo assimilavi te in curru, filia Pharaonis (Cant. I, 9). Quoniam sine quatuor istis nunquam bene regitur caeterarum virtutum integritas, neque fundamentum p. 0999A| locatur, quo permaneat quisque radicatus et fundatus in illo lapide angulari, in quo omnis structura crescit in templum sanctum in Domino (Ephes. II, 21). In hoc quippe angulo compaginis vestra fide fundate corda, ut nulla Epicureorum, id est carnalium hominum vox decipiat, qui dicunt illud quod scriptum est: Coronemus nos rosis antequam marcescant: nulla nos luxuria praetereat, sed in omnibus relinquamus signa laetitiae nostrae (Sap. II, 8). Hoc idcirco dixerim, quia Symmachus hunc psalmum pro floribus interpretatus est, ne vos ulla liliorum praesentis saeculi, seu florum decipiant blandimenta; quae sane simul in ortu vitae calcastis et sprevistis, omnia autem deliciarum oblectamenta veluti stercora respuistis. Vanam quoque laetitiam, vanamque p. 0999B| gloriam simul abdicastis, ut veram vitam, veraque gaudia per hoc compendium vitae ocius apprehendatis. Haec ideo, dilectissimae, fortiter fertis, quia sursum ubi Christus sponsus videtur radicem cordis fixistis; quoniam aliae sunt rosae, quae Christi sanguine intus pinguescunt et rubricantur ut semper floreant; aliae quae in terra radicantur, cito ut floreant et postmodum arescant. Omnis quippe luxus praesentis vitae vapor est, et spuma vani gaudii. Propterea, matronae Christi, sectamini semper virtutes ut vireant floridae, augeanturque lilia castitatis. In genis rubeat rosa Christi sanguine respersa. Quia omnis ornatus animi, morumque probitas in facie resplendet virginis. Hinc, quaeso, erigite scopum, id est intentionem cordis jugiter ante oculos, et telos, id est finem p. 0999C| nolite negligere. Nam τέλος finis omnium rerum est. Unde in hoc titulo scriptum est: in finem pro his qui commutabuntur. Finis autem legis Christus est, ad justitiam omni credenti. Non ergo Christus finis est legis, ne sit; sed finis ejus est, ut habeat consummatam justitiam ex fide 1230 Jesu Christi. Quoniam sine Christo imperfecta est lex; perficitur, autem per Christum, cum Christus in lege repromissus, creditus suscipitur, et susceptus fide integra tenetur. Non enim Christus ideo finis dictus est, ut in eo finiantur ne sint, quaecunque statuta sunt a Deo ut sint; sed in eo et ad eum perveniant ut bene sint. Alioquin sine ipso nulla virtus est consummata; sicut nec initium habet virtus, si non ab ipso incipiantur, quoniam ipse est α et ω, ab ipso justitia p. 0999D| fidei concipiatur, et in ipso consummetur; non ut non sit, sed ut perfecta sit in ea justitia quae de coelo prospexit. Unde David eruditus a Spiritu sancto dicit: Omnis consummationis vidi finem (Psal. CXVIII, 66). Quia nihil est quod perfectum sit aut consummatum, si non in Christo perficiatur, ut maneat in aeternum. Quod ad Christum usque cucurrit, ne sine Christo inveniretur. Hinc quoque hortatur Apostolus: Sic currite ut comprehendatis. Propterea, sponsae Christi, quodcunque agitis Christus sit semper in causa, ut ei placeatis, cui vos vovistis (I Cor. IX, 24). Quandoquidem virtus virginitas tum bene virtutibus fulcitur, si quidquid agit virgo, amore sponsi sui in animo decoratur. Quoniam sicut nemo p. 1000A| sponsus sine sponsa, ita nec sponsa sine commercio et foedere sponsalitatis, ut post fidem sponsalitatis, deinceps sint duo in carne una. Sic quippe venit Deus in homine ut homo esset in Deum, atque Deus et homo unus esset Christus, ita necesse est, charissimae, ut cum sponso unum sit Ecclesia quodammodo. Non ut sit Deus, quod Christus est, sed una sit caro in ipso, unum corpus, quatenus carnis et Dei fiat unum commercium. Quia Deus transivit in carnem, homo totus transeat in Deum, et fiat unum corpus, unaque caro, Christus et Ecclesia. Quod si ita de omni creditur corpore, quid putat Virgo Dei, matrona Christi, quae sic omnino in carne adhuc est, ut jam sine carnis corruptione in Deo sit? Quae sponso ad integrum jam jura sponsalitatis servat; p. 1000B| quoniam nihil aliud quam ipsum et propter ipsum diligit. Jam enim totum refulget in specie quod futurum repromittitur in genere. Unde necesse est respondeat Virgo dotis titulo, respondeat moribus sponso, mente atque actu asserat coelestem vitam per naturam, quam consecuta est per gratiam, et sequatur agnum quocunque ierit. Sequitur autem virginitas Agnum quocunque vadit (Apoc. XIV, 4), ita tamen si concordiam virtutum teneat. Quoniam Christus Dei virtus, et Dei sapientia, principium est omnium 1231 viarum, et ipse virtus omnium virtutum, ideo qui post eum ire festinat, et sequi vult quocunque abierit, debet primum mentis incorruptionem servare atque carnis, deinde caeterarum virtutum vias ingredi, charitasque membra omnia custodire. p. 1000C| Alioquin virginitas carnis, sine reliquis virtutibus, non sequitur Agnum quocunque ierit. Quia Agnus Dei Christus omnium viarum Dei forma est, ipse via et principium.
Quapropter virgo Christi, ut sit sponsa, et sequatur in omnibus cui se vovit, oportet juxta Apostolum ut sit carne ac mente sancta, et incontaminata, ne forte mentem interius per se diabolus intus corrumpat, quam exterius nitor carnis adulat. Virginem enim Christus integram sibi quaerit, cui viam se praebuit, ut sequatur quocunque ierit ipse unigenitus Dei Filius, unigenitus etiam Virginis natus. Unus omnium sacrarum virginum sponsus, sanctae virginitatis fructus, decus, et munus, quem corporaliter sancta virginitas peperit, cui spiritaliter sancta p. 1000D| virginitas nubit. A quo sancta virginitas fecundatur, ut perseveret intacta, a quo decoratur ut permaneat pulchra, a quo coronatur ut regnet perenniter gloriosa. Virginem sacram suo sibi gratuito munere ipse facit, quia omnia quaecunque vult facit. A quo ideo, nullis praecedentibus virginitas sacra datur meritis, ut illi semper gratiarum actio pura cordis humilitate reddatur. Quod si delectat tanti nominis fastigium, virgo sequatur necesse est opus virtutum, ut ex nomine consecretur opus, et ex opere compleatur nomen. Quia tam magnum voluit Deus esse bonum virginitatis, ut illud non aliunde quam ex vocabulo sortiretur virtutis. Virginitatis quippe si quis velit diligentius considerare vocabulum, ex p. 1001A| virtutis nomine derivatur. Virgo enim dicitur quasi virago; viraginem vero Scriptura sancta, non ob aliud vocatam insinuat, nisi quia de viro sumpta est; constat vero virginis nomen ex viro descendere, viri autem, nulli dubium quod a virtute sit dictum. Quod bene ex Genesis (cap. II, 23) testimonio comprobatur; et Apostolus signanter de Ecclesia alludit dicens: Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Quia omnino Christus vir oriens appellatur, ex cujus latere et virtute formatur Ecclesia in fide et misericordia, desponsata juxta prophetam a Christo per charitatem. Hinc quoque generaliter omnis Ecclesia jure virgo, 1234 quia de viro Christo Jesu sumpta est, appellatur et sponsa. Quapropter, nec seductione decipitur, nec p. 1001B| violentia vincitur confortata in Christo; nec ullis persecutionum generibus superatur, quia in fide internae virginitatis virtute fulcitur. De qua Isaias in persona Christi: Habitabit juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui (Isa. LXII, 5, 6). Et ut ostenderet juvenem sponsum esse, atque virginem sponsam, secutus adjunxit dicens: Gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te Deus tuus. Haec namque virgo mater est, cui dicitur: Habitabunt in te filii tui. Et haec mater virgo est de qua dicitur: Et habitabit juvenis cum virgine. Haec virgo sponsa est, de qua dicitur: Et gaudebit super sponsam suam. Haec est igitur Ecclesia una et perfecta columba Dei, veraque catholica mater, et sponsa, et virgo. Mater, quia generat; virgo, quia fide incorrupta perseverat. p. 1001C| Nec enim fecunditate virginitas corrumpitur, nec virginitate fecunditas impeditur. Tale namque est istius virginis connubium, ut ideo fecundetur ab hoc viro virginitas, quia in hoc connubio nulla unquam potest esse corruptio, et tanta in hac matre virginitas, perseverat et integritas, ut nisi virgo semper esset, mater esse non posset. Ac propterea spiritaliter semper floret, quia semper fructus generat, et cum parere desierit, ipsa flos et fructus semper erit. Idcirco victori Christo triumphus canitur pro floribus aut pro his qui commutabuntur. Quia qui commutabuntur, florebunt sicut cedrus Libani in atriis Domini, unde dicitur: Justus ut palma florebit, sicut cedrus Libani multiplicabitur (Psal. XCI, 13). Quoniam omnium electorum virtus, triumphus est p. 1001D| Salvatoris. Qui triumphavit in omnibus, et victor exstitit. Hinc quoque ipse ait: Confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Maxime tamen in praecipuis Ecclesiae membris; quia non minus in virginibus, quam in martyribus Christus victor esse creditur. Et ideo cum in diversis distribuit membris suis donationes secundum gratiam, quae data est credentibus. majorem tamen donationis gratiam in illis Ecclesiae membris dat, in quibus ipsa spiritaliter ita virgo dicitur, ut etiam corporeae virginitatis integritate potiatur. Nam pro diversis membrorum ordinibus, et varietate virtutum secundum fidei catholicae regulam, multis decorata speciebus, recte varia praedicatur, quae pudicitiam in omnibus servat virginalem, castitatem p. 1002A| custodit vidualem, torumque immaculatum conjugalem. Unde in hoc eodem canitur 1235 psalmo: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Quia unusquisque electorum proprium habet donum a Deo; alius quidem sic, alius vero sic, omnes tamen pariter in finem, id est in Christo commutabuntur, in quibus ipse triumphat et vincit. Et ideo totus hic psalmus ac si epithalamium in laude sponsi ac sponsae decantatur. Introducit enim sponsum in orbem terrarum, et describit sponsam valde gloriosam, et decoratam innumeris varietatum virtutibus, quam etiam in ejus dexteram astare testatur. Idcirco hinc inde dulcia suis frequentat cantica dramatis, et nunc sponso, nunc sponsae, miris exornat in brevi laudibus, quam foedere conjungit p. 1002B| nuptiarum, castisque connectit amplexibus.
Commendat autem primum Christi gratiam in titulo, ut totum sponso capiti tribuatur, quidquid praedicatur in corpore honestatis, quoniam ipsius est laus, quod contulit sponsae gratis ipsius virtus. Et omnia quae ex ea gloriosa dicuntur, ejus sunt muneris dona. Unde dicamus omnes, dicamus singuli: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1). Profecto quia gratuita semper ejus est sancta largitio, eo quod humani meriti nulla unquam praecedit exactio. Quia et si quod est bonum cujuslibet hominis meritum, ab ipso utique est, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jac. I, 17): quod nec habere potest homo, p. 1002C| nisi fuerit datum, nec perseveranter habere, nisi ab ipso fuerit custoditum. Hinc quoque et ego, vestris juvantibus meritis, ab ipso posco, vobis digne reddere queam hujus debiti facultatem, a quo accepi reddendi voluntatem. Neque enim reddere vestris in me praecedentibus meritis ista vellem, nisi misericors ipse donaret ut vellem. Unde si quid in hoc opere dixero, quod placeat ex hoc et sufficiat vobis, imo placeat et prosit sancto desiderio vestro; non erit insipientiae meae virtus, sed divinae sufficientiae fructus. Sicut e contrario, si quid dixero forte, quod nec sufficere, nec prodesse sancto possit desiderio vestro, non erit divinae sufficientiae exinanitio, sed insipientiae meae reprehensio. Proinde charitas vestra sic utrumque temperet, non minus in vobis p. 1002D| quam in me, ut et prudentia vestra in omnibus Dei beneficia humiliter agnoscat, et quidquid minus fuerit in eloquio, charitas patienter ignoscat. Quia obscura sunt quae disserimus, et altissima quae proponimus. 1236 Hinc est quod sequitur in titulo, filiorum Chore intelligentia. Alioquin nisi obscura essent, nequaquam sub intelligentia filiorum Chore, psalmus ab omnibus interpretibus tam diligenter commendaretur, ut qui habet aures audiendi audiat. Ubicunque enim in Scripturis sacris intelligentia requiritur, non carnale aliquid aut terrenum, sed spiritale totum atque arcanum divinitus commendatur. Hinc et in alio psalmo: Quis sapiens, inquit, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini? (Psal. p. 1003A| CVI, 43.) Quae nimirum intelligentia hoc in loco non quorumcunque, sed filiorum Chore esse dicitur. Ex quo liquido constat, quia valde arcanum, et admirabile est, in eorum intelligentia quod describitur. Nam sicut divinis sermo ait, factum est mirabile sacramentum in seditione Chore, ut pereunte Patre filii permanerent a morte illaesi; et ideo non absque re accipiendum, quod sub eorum intelligentia divinitus praedicatur. Porro Chore, calvus in nostra lingua, vel decalvatio interpretatur, cujus filii esse dicuntur. Sed quis sit iste calvus quaeritur recte. Fortassis ergo Elisaeus ascendens de Bethel, quem pueri illudebant dicentes: Ascende, calve: ascende, calve (IV Reg. II, 23). Sed quos filios habuerit, ad quorum intelligentiam hic psalmus canitur, minime invenitur. p. 1003B| Verum ipse rebus et gestis prophetiam de Christo texuit, ut eum ostenderet venturum in carne, quem praefigurabat ipse in opere. Et ideo illudebatur a pueris quia Christus illudendus erat a Judaeis. Quos duo ursi de saltu, Titus videlicet et Vespasianus, peremerunt in vindictam Dei. Verumtamen Christus non ob aliud ac si decalvatus innuitur, nisi quia in Calvariae loco cruce levatur et illuditur. Cujus profecto filii sunt omnes quotquot receperunt eum, quibus, dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12), qui ejus sanguine sunt redempti. Quorum intelligentia est, eum in carne de corde patris genitum ad nos venisse, et omnia quae de eo praesens psalmus insinuat, et in Christi Ecclesia fide catholica praedicantur credere. Haec namque est intelligentia filiorum, p. 1003C| ut eum intelligant sine initio substantialiter ex natura Patris coaeternum et coaequalem genitum, ipsum eumdemque in fine saeculorum pro nobis hominem factum: cui sponso nubit Ecclesia, et in cujus laude haec penitus celebrantur.
Iste igitur est Chore, quod interpretatur, ut dixi, calvus, vel decalvatio; cujus 1237 filii tantam assecuti sunt gratiam, ut ad eorum intelligentiam divinitatis reserentur arcana. Ipse est Chore sponsus Ecclesiae, cujus non possunt jejunare filii, quandiu cum illis est sponsus. Et ideo ergo filii Dei, quia filii sponsi, qui non sunt involuti in seditione patris, qui vivens ad inferna descendit. De quo in hoc eodemque psalmo sponsae dicitur ac si filiae: Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Fuimus p. 1003D| enim nos omnes filii irae, id est diaboli: quem oblivisci jubemur, una cum sua domo, ne forte in seditione, quam semper contra Deum movet, contraque ejus membra, complices pereamus. Idcirco interdum a pio patre movemur, cui renati sumus, ne in illius involvamur fastu, cui propter praevaricationem primi parentis filii nati sumus: quoniam et ipse Chore merito vocatur, eo quod ab omni Dei gratia sit decalvatus et exspoliatus virtutibus. Adhaereamus ergo ei, cui renati sumus, quoniam ipse est conditor qui fecit nos cum non essemus, qui cum in forma Dei esset semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 7), ut sponsam sibi acquireret virginem castam et gloriosam, non habentem maculam aut rugam p. 1004A| (Ephes. V, 27). In loco Calvariae decalvatus, in cruce quidem levatus, morte peremptus. Unde propter veritatem et mansuetudinem et justitiam mirabiliter exaltatus, etiam in corde inimicorum regit et dominatur, quia constitutus est in throno Dei Patris rex in aeternum. Ista namque est vera intelligentia filiorum Chore. Et haec laus, gloria, honor et virtus, triumphus quoque et fortitudo quae decantatur in choro filiorum Chore victori Christo, pro his qui commutabuntur, quoniam juxta Apostolum, etsi omnes resurgemus, non tamen omnes immutabimur (I Cor. XV, 51, 52). Licet enim in diversis codicibus, maxime Graecorum, de hac immutatione diversae legantur, una tamen erit resurrectio omnium. Nam alii codices habent: Omnes quidem resurgemus, sed p. 1004B| non omnes immutabimur; alii vero: Omnes dormiemus, et non omnes immutabimur; quod Paulus manifestius edisserens, ait: Canit enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Ad hoc quippe aiunt doctores ecclesiastici, ita fiet ut possit in utramque partem, vel in poenis, vel in coelorum regno, quisque manere perpetuus. Alias autem quid necesse fuit dicere: Incorrupti resurgent mortui, et nos immutabimur? Utrumque ad hoc intelligitur, 1238 quod omnes ad meliora resurgent immutati et incorrupti. Nunquid non unum horum satis erat ut diceret: Omnes resurgemus incorrupti, aut omnes immutabimur? Nisi quia hoc voluit intelligi, p. 1004C| quod incorruptio communis sit omnium resurgentium, immutatio vero proprie justorum; dum non solum incorruptionem et immortalitatem, sed et gloriam consequuntur aeternam. Porro peccatores et reprobi resuscitabuntur incorrupti, quatenus corpora quae prius habuerunt, incorruptibilia ad poenas sustinendas, in quibus peccaverunt, perpetua recipiant. Unde signanter Apostolus ait, nos quoque immutabimur, se volens exprimere, et eos qui cum eo justi invenientur, qui de virtute in virtutem, et de gloria transferentur ad gloriam. Hinc quoque idem Apostolus ad incorruptionem mortuorum intulit: Oportet, inquit, corruptum hoc induere incorruptionem. Ad id vero quod dixerat, et nos immutabimur, adjunxit: Et mortale hoc induere immortalitatem. Aliud est p. 1004D| enim immortalitas, aliud incorruptio; sicut aliud mortale, et aliud incorruptum. Quandoquidem quidquid mortale est corruptivum est, sed non omne quod corruptivum, statim etiam et mortale. Sicut sunt corpora quae carent anima, quia nunquam habuere vitam, quae proprie animantium est. Unde quam bene Apostolus, corruptioni incorruptionem, et mortalitati immortalitatem resurrectionis futuram in momento in ictu oculi copulavit. Quapropter ipsa incorruptio mortuorum immutatio erit. Sed alia erit illa immutatio qua incorruptibiles omnes erunt, seu ad poenam, seu ad gloriam; alia qua Paulus et omnes sancti glorificandi erunt, ubi erit alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum, cum perpetuitate p. 1005A| aeterna, ubi stella a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41). Unde et hic dicitur: Pro his qui commutabuntur, vel pro floribus; quoniam omnes florebunt in atriis domus Dei. Et sicut differt stella a stella, ita flos a flore. Ita ut virginitas, quod generale est omni Ecclesiae specialiter liliis in virginibus comparetur, martyrium vero rosis vernantibus, ut singuli singulis suis fulgore coaequentur speciebus, ita ut unusquisque eorum suo et Christi resparsus sanguine, ac si rosa in Hiericho, rubeat speciosus, et de bello cum Christo simul ad regnum exeat gloriosus. Virginitas vero candore lilii vestita propter incorruptionem, et ipsa exeat etiam angelis coaequanda.
1239 Unde reor beatum Hilarium in Evangelio p. 1005B| eo in loco ubi ait Salvator: Considerate lilia agri, quomodo crescunt (Matth. VI, 28), et caetera quae sequuntur, de angelis dictum ideo intellexisse, quia virginitas quae angelis comparatur, per lilia quam saepe in Scripturis sacris praefiguratur. Et ideo dixerit Dominus, quod nec Salomon in omni gloria sua coopertus sit sicut unum ex istis (Matth. VI, 29). In quibus nimirum floribus renitet intus floris veri incorruptio, et pulchritudo per charitatem integrae castitatis. Propter quod velim vos considerare, virginitas quam praeclara sit, quae tantis et talibus attollitur praeconiis. Nam ut fassus sum, duobus Ecclesia generaliter istis comparatur floribus, quae rubet Christi resparsa sanguine; respersa foris intusque, quia in utroque coccineus color est, et candet ut p. 1005C| lilium, de qua dicitur: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. II, 2). Quae quamvis impraesentiarum inter malos versetur, tota florida est ipsa, et decora nimis, multis exornata muneribus. Sed quia scribere decrevi ad virgines, verasque viduas, coelestem vitam agentes, opportunissime visum est, etiam quia flores paradisi sunt, ut ad eas de multis edisseram floribus, in quibus delectatur sponsus. Unde Ecclesia in Canticis: Fulcite me, inquit, floribus, stipate me malis, quia amore langueo (Cant. II, 5). Sed quia multa florum differentia est, orandus est Spiritus sanctus, ut perflet agrum mentis, ut ex eo profluant aromata illius, quia non aliunde fecundatur hic ager Ecclesiae, nisi ex infusione Spiritus sancti. Iste namque ager est ex quo p. 1005D| Isaac de filio: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Plenus est hic ager floribus, plenus aeternae vitae odoribus, in quo nimirum thesaurus ille absconditus in Evangelio invenitur, pro quo fideles omnia vendunt sua, qui ejus amore rapiuntur, et relinquent etiam et seipsos, ut ad unum perveniant florem, qui de seipso ait in Canticis: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Cujus itaque campi fecunditas semper cum Deo esse dicitur. De quo alibi in psalmo, cum descripsisset quod omnia quae coeli ac terrae sunt, sua essent, et pulchritudo, inquit, agri semper mecum est (Psal. XLIX, 11). Quo profecto liquet, etsi possideat omnia per majestatis suae dominium, quod hujus p. 1006A| agri flores ac fructum, de quo tanta odoramenta virtutum fragant, ipse per se juxta electionis gratiam possideat intus. In quo agro ipse vitis est vera, de qua propagatur omnis Ecclesia cum pomorum fructibus. Quapropter 1240 bene in Canticis sponsum invitat sponsa dicens: Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis, mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica (Cant. IV, 13; VII, 11).
Novit igitur sponsa, novit et vera virgo, quod sponsus flos campi totus vadit in fructum, et delectatur in floribus. Ideo eum rogat et hortatur egredi in agrum, floresque vineae invisere, quia sine ipso fructum ferre non possunt. Promittit etiam quod p. 1006B| mandragorae jam in portis dederint odorem suum. Unde unus eorum aiebat qui portae dicuntur, Bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II, 15). Verumtamen nemo ad haec idoneus. Sed nemo se deterreat, cum audit hos tam praecipuos in agro Domini florere et fragrare tam immensis virtutum odoramentis. Sunt etenim in ipso eodemque agro Evangelii, lilia, rosae, nardus et crocus, humilesque violae, quae suo vincunt purpuram regis muriceam colore. Sunt et heliotropii flores, qui profecto gaudent ad ortum solis, cujus colorantur intus forisve fulgore, et sequuntur quantum fas est post vestigia, ita ut nesciant nisi solem inspicere. Idcirco ac si nocte vos clausistis, charissimae, ut ad ortum solis aeterni, mox ac si renatae, quia tenebras nescistis, possitis suscipere lumen. p. 1006C| Sunt etenim sacrarum Scripturarum coelestes alii quamplurimi flores; in quibus animarum agricultura formatur passim, et decoratur Christi Ecclesia. In quibus operatur virginitas sibi coronas, et sponso dulcia coelesti rore constipat mella. Quis enim nesciat quod pudicitia virginalis, seu castitas vidualis, aliud operari non norunt, nisi in quibus delectatur sponsus? Inde est quod quasi apes sanctarum Scripturarum carpitis flores, quoniam qui pascitur inter lilia (Cant. VI, 2) totus vadit in floribus, in floribus delectatur, et non in aliis quibuslibet floribus, nisi qui in convalle humilitatis floruerint. Floret enim virginitas in convalle lacrymarum, dum semper ea intendit mente, quae humilitatis sunt, quae castitatis; quoniam eum florem portat in pectore qui est p. 1006D| lilium convallium (Cant. II, 1), et crescit in hortis deliciarum quos irrorat Spiritus sanctus. Qui sint autem horti deliciarum, ipse sponsus demonstrat in Canticis: Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12); eo quod in hortis hujusmodi Dei impressa signaculis imago servatur involuta, sincerissimi fontis unda perfusa. De quo dictum est ad Patrem: Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 12). Qui profecto 1241 fons bene in corde virginis signatus oritur et fluit jugiter, ut irriget universos deliciarum flores et fructus paradisi, id est heliotropii flores, de quibus dixeram, qui nesciunt aspicere nisi solem Christum; nesciunt gaudere nisi de claritate et calore Verbi: p. 1007A| ita ut videas in meridie ejusdem floris orbiculos extensos et dilatatos, in tantum ut gyrus ejusdem latior in orbe quam sit prae gaudio videatur. Expansis flosculis putes eos sentire ac laetari prae claritate luminis. Fortassis ergo sentit natura, quamvis sensum non habeat sentiendi, et interrogat illud de Canticis: Ubi pascis, ubi cubas? Cui dicitur in meridie. Et quia in meridie sponsus pascitur inter lilia et umbratur in hortis deliciarum, jure flores virtutum officiosissime se pandunt et dilatantur, ut suscipiant fulgorem veri solis, et confoveantur intus calore Verbi. Idcirco quocunque gyrando sol vadit, se inclinant, eumque semper inspiciunt, humilitatis obsequio et prae gaudio exsultantes quodammodo, semper tensis alarum remigiis adorare videntur; ita ut in p. 1007B| vespere, cum se sol abduxerit, et a fervore cessaverit caloris, paulatim et ipsi flores se colligant et recipiant sese in unum, suoque ac si in cubiculo, sua concludant intima; si quomodo exhibeant se solis absentiam ferre non posse, ut clausis ostiis tantum lugeant prae moerore in nocte quantum gavisos se prae gaudio in die fuisse monstrarunt. Hinc sponsa in Canticis: In lectulo meo in noctibus quaesivi quem diligit anima mea (Cant. III, 1). Quoniam verus amor sponsae non patitur absentiam sponsi sustinere sui; sed infra cubilia cordis, quem oculis non potest aspicere, fide et desiderio jugiter mente meditatur tenere.
Sed quia incidi in partes hujus floris, ne videar virginibus importune ingerere, quae non leguntur in p. 1007C| divinis litteris, ipsa natura docet quae suggerimus; quoniam juxta Apostolum (Rom. I, 20) per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Non enim elaboro nostra ut habeant tam splendorem verbi, quam sensuum elegantiam et ornatum intelligentiae. Idcirco non adhibeo ornatricem facierum eloquentiam, ut pulchra sit et laudabilis nostra oratio; sed tantum quod possit illicere sponsas juniores in amore sponsi, et dilectionem sponsalitatis augere. Quia sermo senilis pressus et gravis, nec comptus debet esse, sine concinentia verborum, et venustate urbanitatis. Imo maturus, sapientia floridus, per judicium quoque probitatis collatus, plenus 1242 veritatis, fuco purus, senectute dignus, honorabilis. Quoniam longe aliud est, cum post germen pubertatis florere p. 1007D| incipit juventus, viridis, illustrata coloribus; aliud cum annosa senectus longe diu fatigata labore, profectum requirit salutis. Quae si alienae aetatis se phaleris exornare voluerit, ridere videbitur magis quam perorare; unde ridebitur potius quam honestabitur.
Hinc quaeso ne videar vobis improbus, si obtemperavero juvenibus ut loquar de floribus; quia in hoc carmine totum canitur pro liliis et floribus, ut discant veri flores Christi cum Christo versari. Nam inde est quod quasi apes sanctarum Scripturarum campos perlustrantes, non solum sponso, verum etiam vobismet et omnibus mellificatis. Ad hoc quippe ac si ad alvearium Christi ex omni parte p. 1008A| convolastis, unamque praeesse vobis elegistis; quatenus ad instar earum, quia de ore prudentium mella procedunt. Deo favos et fructum vitae reddatis. Vere alvearium monasticae disciplinae jure hic locus vocatur, quo aeterna clausura vos obserastis, ne ullis insidiarum fraudibus castra violentur Domino consecrata. Est igitur, ut ita fatear, plusquam alvearium, quia nusquam et nunquam exinde alicubi vagando flores legitis, quae intus sanctarum Scripturarum indesinenter melliflua quaeque carpitis, ubi nectareo rore corda vestra Spiritus sanctus inebriat, jubarque divini luminis perfundit et illustrat. Ubi nihil aliud quam coelum respicitis, quia ad hoc carnem, quae concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), quasi carcere clausistis, ut liber animus pervolet ubi sponsus abiit p. 1008B| secundum humanitatem, et sedet a dextris Dei. Ubi quamvis novem dicantur ordines angelorum; millia millium assistunt, quibus nullus est numerus, et ministrant, Daniele teste (cap. VII, 11), decies centena millia, propter eos qui haereditatem sunt accepturi. Ubi judex apostolorum chorus in eorum exsultat consortio, et martyrum candidatus cum coronis decantat exercitus; ubi patriarcharum tuba praecinit et prophetarum providus respondet numerus: quia quae per eos promissa sunt, completa omnia cunctorum jam releguntur aspectibus. Ibi etenim sanctorum confessorum suis pro plebibus deprecatur senatus infra aeterna gaudia stolatus. Ibi hymnidici sanctorum virginum chori, cum suis victricibus palmis, sequuntur Agnum quocunque p. 1008C| vadit, et decantant in organis, quae 1243 nemo potest dicere, nisi qui cum ipsis sequuntur in albis. Ibi caelibatorum et viduarum consociantur greges; ibi conjugatorum conjugatarumque sancta decoratur societas; ibi pusilli cum magnis, et turba quam nemo potest dinumerare, Alleluiatica per omnes vicos ejus valde gratulabunda gaudia canit. Inter quos cum mens fidelis quandoque rapitur ex desiderio, fides quae sperandorum substantia est, haec profecto non extra se cernit, sed inter cordis cubilia, quae non videntur, quia in Deo sunt, credit atque intelligit juxta munditiam cordis, et diligit universa; cum quibus quisque mente cum est, puto quod nusquam solus est; cum vero agit quae agunt, nunquam otiosus. Et si quaeris quid agant, Beati, inquit David, p. 1008D| qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Quod si interpellare voluerit quemlibet eorum, vel quemlibet sanctorum, adest continuo in eo qui ubique est; cum quo et nos semper omnes, quia in eo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28). Sed aliter cum eo et cum sanctis sumus, si ea diligimus quae diligunt, et agimus devoti ad gloriam et laudem ipsius quae agunt; aliter vero cum coram oculis ejus semper sub ipso et in ipso, ubi vel ubi sumus. Quod si aliter quam velit ipse volumus aut agimus, procul dubio longe ab illo sumus, in quantum dissimiles sumus. Unde quotidie in oratione recte dicimus: Fiat voluntas tuas sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10).
p. 1009A| Haec omnia, quae profecto credibilia fides pandit, spes adit quae fide creduntur et praesumit. Pulsat vero perseveranter charitas, donec preces et vota intus coram summo Deo, coramque sanctis offerat. Unde non redit, donec cum eis quos interpellat, fide non ficta impetrata reportet. Verum quia vos tales esse, charissimae, novi, quotiescunque oratorium beatae Mariae Virginis mente ingredior, scalam illam Jacob erectam video, per quam ascendentes ad vos, descendentesque angelos minime diffido, quo in loco domum Dei portamque coeli esse non ambigo. Propterea et si de his aliquid dixerim supernarum virtutum floribus, quia cives eorum estis, melius vos eatenus scire usu contemplationis, quam sermo explere possit, credo. Quoniam, quibus omni devotione p. 1009B| fidei charitatisque ardore jam vinctae in coelestibus estis, quos indesinenter interpellatis; cum quibus colloquia intus, et preces Deo offertis, ignorare nequaquam potestis. Certus sum quod charitate vobiscum 1244 sunt, inter quos, licet in terris adhuc, ut dixi, mente jam sursum, unum Alleluia dicitis, unamque gloriam digne Trinitati Deo persolvitis. Hinc gratiarum actio, laus, et honor offertur. Et ideo quaeso ne videatur vobis locus iste angustus, ubi vos clausistis, charissimae, quoniam ingens et magna domus Dei est ad quam intrastis: magna, inquam, quia non habet consummationem. Nemo mortalium, qui eam penitus ut est valeat penetrare, ubi Deus claritas est et infinita possessio. Quam sane domum Joannes conspiciens, vix saltem quae vidit p. 1009C| potuit enarrare. Ad quam usque Paulus raptus, quamvis dux Verbi, ea quae audivit fassus est, quod non liceat homini loqui (II Cor. XII, 4). Idcirco dilatamini corde, sponsae Christi, dilatamini; et nolite cum infidelibus coangustari! quia magna est domus, et ingens possessio, quae vobis ex dote debetur; quae nec spatiis locorum terminatur, nec fine temporum clauditur. Sufficiat vobis cohabitatio ad necessitatem naturae, quae vos suscepit de mundo ac si columbas volantes ad coelum. Quia in mundo juxta Apostolum nihil aliud quam concupiscentia oculorum et superbia vitae (I Joan. II, 16). Sufficiat solummodo quia soli Deo vacatis, ubi et necessitatem sufficientia non excedit, et necessitas sufficientiae modum non adimit. Sufficit enim census exiguus, cui aeterna possessio solus est Deus p. 1009D| (Luc. X, 42). Maria namque optimam partem elegit, dum solummodo Domini tenuit pedes, quos lacrymis rigavit. Sed et Dei genitrix, cujus obtentu servitio vos Dei vovistis, non ampla quaesivit praetoria, quando in diversorio nullum habuit locum, nisi jumentorum praesepium, quo reclinavit Deum infantulum. Apostoli in carcere collaudantes Deum exaudiuntur: quanto magis vos, grex Christi, coram sanctis altaribus confidere debetis, ubi beata et venerabilis Virgo veneratur et colitur, super choros elevata angelicos! Quae pro vobis coram summo Deo intercedens, vestras commendat orationes et offert vota lacrymarum vestrarum, quas multiplices indesinenter funditis suis cum precibus. Ubi et pignora sanctorum p. 1010A| multorum, multarumque virginum coluntur, quae suis excubiis au laudem Dei vestras illustrant vigilias, et custodiunt castra.
Quid enim aliud est, charissimae, domus haec in qua degitis, quam castra Dei, et schola divini servitii, officina virtutum, turris aeternae contemplationis, custodia perpetuae castitatis? Ideo ergo recte 1245 castra, quia castra. Nec immerito, quia conversatio vestra, militia coelestis est disciplinae; et genus fortissimum monachorum ubi virginitas excellit, et frequentia, propter excubias summi Regis, discurrit angelorum. Ubi videlicet invigilat chorus divinis laudibus, et prospicit si qua hora sponsus veniat, ut paratis lampadibus, cum eo ad nuptias (ubi jam ascitae estis) digne intrare possitis. Hinc p. 1010B| jugiter symphonizatis laudibus haec aula resultat, hinc quod gemitus vester divinas pulsat ad aures; hinc quod a maxillis lacrymae surgunt, juxta Hieremiam, penetrantque coelos; hinc quod jejunia carnem macerant; quod afflictio robur extenuat. Ista igitur est intelligentia filiorum Chore, istud eruditionis canticum, juxta Hebraicum, nam Melchil apud eos eruditionem vel doctissimum sonat. Idida antiquum nomen est Salomonis, quod tam pacificum quam et dilectum sonat. Ideo in fine tituli concluditur, Eruditionis Canticum amantissimi, quod Septuaginta pro dilecto posuere; quia Graecus ablativum non habet. Sed quod dicit canticum amantissimi, unum est ac si dicat, eruditionis Canticum dilectissimi. Porro eruditio et intelligentia nihil p. 1010C| differt in sensu, juxta illud: Et nunc, reges, intelligite, erudimini qui judicatis terram (Psal. II, 10). Quia vera intelligentia plenam affert eruditionem; sicuti et vera eruditio intelligentiam viri prudentis. Ac per hoc, ut dixi paulo superius, mysterium hujus cantici lectorem spiritalem requirit et intentum. Alioquin ubi simplex est sensus et apertus, quid necesse erat audientem praemoneri verbo intelligentiae, et dici ad eum: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15)? Eruditionis quoque canticum canitur amantissimo et dilecto, canitur victori et pro triumpho; canitur autem pro floribus et liliis, canitur et pro his qui commutabuntur. Unde nec immerito sicut praemisi, a sanctis Patribus epithalamium vocatur. Epithalamium namque primum a Salomone p. 1010D| in laudem Christi et Ecclesiae compositum esse legimus. Inde saeculares viri demum sua traxere dramata, quatenus in nuptiis ob honorem sponsi ac sponsae ante thalamum hinc inde vicissim carmen laudis decantarent. Sed et David, qui totus fertur musicus fuisse, in hoc psalmo praetulit formam hujus dramatis. Et ideo non se solum, aut unum prophetarum, sed omnem chorum filiorum Chore canentem simul; et sponsum ab aeterno de corde Patris genitum, venientem ad nuptias introducit. 1246 Dilectum autem eum, et sine ullo additamento, vel amantissimum vocat: quia in comparatione ejus, jure nullus dilectus creditur. Qui tropus a grammaticis antonomasia dicitur, quasi quaedam a p. 1011A| rebus cognominatio, et proprii nominis significationem trahens, dum persona quaelibet ita aliquo excellit vocabulo, ut nullus alter intelligatur quam is de quo dicitur. Fit enim multis modis quam saepe etiam et in divinis Scripturis: utpote in Psalmo nono, de occultis filii, solum filium volens ostendere Christum: Et de Joanne: Hic est discipulus quem diligebat Jesus (Joan. XXI, 7): non quod et alios non diligeret; sed quia eum praecipue et prae omnibus diligebat. Sic quoque et in hoc loco Canticum pro dilecto vel amantissimo dicitur; quia etsi alii diliguntur propter adoptionis gratiam, hic vero propter proprietatem naturae. Non quod exterius acceperit ut diligibilis esset; sed ipse in se habens natura ut dilectus esset. Quia sancta naturalis unitas, et aequalitas, et charitas, p. 1011B| unitatis, non aliunde quam a se habet ut diligatur, sicut adoptio eorum quos adoptat. In illa quippe substantia Trinitatis unitas est in origine, aequalitas in prole; in charitate autem Patris et Filii, unitatis aequalitatisque communio. Ideo nulla est divisio unitatis, sed naturalis dilectio totius majestatis. Dilectus est igitur Deo Patri ac si proprius, de quo ipse in Evangelio: Hic est Filius meus, inquit, dilectus, in quo bene complacuit (Matth. XVII, 5). Isaias in Cantico: Cantabo, inquit, dilecto meo, canticum patrueli meo vineae suae. Ac deinde: Vinea facta est dilecto in cornu in loco uberi (Isa. V, 1). Quae nimirum vinea Ecclesia Christi est, quae facta est sponsa unico et dilecto filio. Verumtamen et ipsa p. 1011C| dilecta, sed propter eum qui reconciliavit eam sibi, et eripuit ab ira damnationis ut esset dilecta. Ipse vero per se dilectus, quia a natura filius, ita ut nemo in comparatione ejus jure dilectus dicatur. Jure igitur ipse in Deum et Dominum, ab omni rationabili p. 1012A| creatura diligendus, una cum Patre et Spiritu sancto venerandus.
Interea ipse solus Deus pro hominibus homo factus jure solus inter homines dicitur dilectus et amantissimus prae omnibus: et quia Psalmi titulus est, in quo de ipso et sponsa canitur, recte absque ambiguo, pro dilecto vel amantissimo inscribitur, ut nemo absque eo amandus ab sponsa requiratur, sed quemcunque sponsa Christi amaverit, aut ipse sit, aut in ipso, aut propter ipsum, ut omnes in charitate 1247 unum sint. Unde Apostolus: Gratia Domini nostri Jesu Christi, inquit, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti, sit cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13). Quae nimirum communicatio, omnes unum in eo facit cui communicantur. p. 1012B| Porro in Trinitate nihil discrepat dilectionis, quia aequalitas chara et una est: unitas vero aequalis et chara. Deinde charitas aequalis atque una naturaliter, et incomparabiliter perseverat. Et ideo quia Deus Pater proprium mittebat Filium in mundo, ut sua virtute sibi sponsam duceret inter homines ipse Deus homo; dignum fuit in sacramento tituli psalmi hujus quod praemisit, qui de nuptiis cantatur, canticum pro dilecto, vel canticum amantissimi, quatenus per hoc plena dilectio commendetur Filii; qui sic dilectus absque additamento dicitur, ut ipse solus intelligatur dilectus: in quo diliguntur qui dilecti sunt, et in quo Deo Patri bene complacuit; ita ut in eo reliqui omnes placeant, quos sibi adoptavit in filios. His ita de titulo praemissis, ut ad p. 1012C| canticum et ad ea quae sunt mystica accedere possit animus, finiendus est liber primus, et exorandus Spiritus sanctus, ut eo describantur stylo in cordibus nostris, quo reserata sunt sanctis Dei prophetis omnibus.
(no apparatus)