Migne Patrologia Latina Tomus 111
Expositio in Proverbia Salomonis (Rabanus Maurus), J. P. Migne 111.0792A
LIBER PRIMUS.
CAPUT PRIMUM. 111.0679A|
Parabolae Salomonis filii David regis Israel. Parabolae Graece, Latine dicuntur similitudines. Quod huic libro vocabulum Salomon ob id imposuit, ut sciremus altius et non juxta litteram intelligere quae dicit: in quo Dominum significat per parabolas turbis fuisse locuturum, sicut etiam nomine proprio et pacifico regni sui statu regnum Christi et Ecclesiae perenne denuntiat, de quo scriptum est: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum ejus (Isa. IX), sicut templi construetione ac dedicatione, aedificationem significare Ecclesiae, quae tempore resurrectionis in aeternum dedicabitur insinuat. Nam et ipse filius esse David 111.0679B| rex spiritalis Israel etiam turbarum testimonio, quae ei in Jerosolymam venienti cum palmarum ramis et laudibus occurrerent, declaratur. Notandum autem quod vulgata editio pro Parabolis, quae Hebraice Mas Loth vocantur, Parhoemias, id est Proverbia, dicit; sed nec ipsum nomen abhorret a vero. Quae enim parabolae recte nuncupantur, quia tam occulta sunt, possunt non incongrue etiam proverbia vocari, quia talia sunt quae merito saepius in ore colloquentium versari ac memoria debeant retineri. Nam et proverbia plerumque tam obscure dicuntur, ut merito eadem possint etiam parabolarum nomine notari, Domino attestante, qui ait: Haec in proverbiis locutus sum vobis, venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo 111.0679C| vobis (Joan. XVI). Quid autem utilitatis parabolae Salomonis conferant, Prov. I, succremento tituli monstratur cum subditur:
Ad sciendam sapientiam et disciplinam. Sapientiam autem et disciplinam scire est, quomodo recte credere, qualiterque vivere oporteat, quemque veraciter didicisse. Quo intentionem cordis dirigere, quid operando gerere conveniat nosse. Quod autem adjungit:
Ad intelligenda verba sapientiae, et suscipiendam eruditionem doctrinae. Monet eos quos imbuit, ut non solum sapientiam quam semetipsi perceperunt, amplecti, 111.0679D| et disciplinae virtutum quam cognoverunt sciant inservire; sed etiam verbis prudentium, quibus ad perfectiora proficiant libenter auscultare, et hoc solerter intelligere curent.
111.0680A| Justitiam et judicium et aequitatem. Justitia est in eis, quae secundum regulam veritatis bene operamur. Judicium in illis, quae recta discretione cum proximis agimus, aequitas in eo, cum sincera intentione Deo soli in his quae recte gerimus et judicamus, placere contendimus.
Ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus. Parvulos dicit eos qui nuper sapientiae aurem accommodare coeperant, adolescentem qui aliquantum jam in ejus auditione profecit. Et ideo fortasse parvulos plurali numero, adolescentem appellat singulari. Quia doctrina sapientiae quos diversis animi motibus, diversis vivendi moribus deditos suscipit, in unam virtutis perfectionem erudiendo provehit, de quibus jure dicitur: Multitudinis credentium 111.0680B| erat cor et anima una. Ut detur, inquit, parvulis astutia. Haec etenim rudibus est et insipientibus necessaria, per quam sophismatum dignoscere, et cavere versutiam possint, ne falsorum fraudibus argumentorum abducantur a simplicitate verae sapientiae, quae ducit ad vitam. Adolescenti scientia et intellectus. Quia qui prudenter declinat falsa, consequenter scita veritatis percipiet. Hactenus praetitulatio. Hinc jam ipse textus parabolarum incipit.
Audiens sapiens sapientior erit. Quia sapientiae amator extitit Salomon, quia optione sibi data, sapientiam petiit et accepit, pulchre initium parabolarum suarum a sapientia sumit. Quod autem ait sapientem cum audierit verbum sapientiorem effici, ostendit neminem in hac vita ita sapientem fieri 111.0680C| posse, cujus sapientia nequeat augeri, semperque moris esse sapientium, ut dictis majorum et aliquando etiam minorum auscultent, et quidquid in illis utilitatis audierint, ad se replicent, suoque in corde recondant. Denique audivit sapiens minor majorem, regina Saba Salomonem, et sapientior rediit, audivit Moses socerum, multo inferiorem sublimior, et sapientior redditus est. Audierunt discipuli Christum et spiritum Sapientiae percipere meruerunt. Audivit Nicodemus, audivit Gamaliel, audivit discipulus ejus, tunc Saulus, nunc apostolus Paulus, sapientes utique vebum Evangelii, et sapientiores 111.0680D| sunt facti. Qui etiam Paulus cum ad tertium coelum raptus audisset ea, quae non licet hominibus verba loqui, nihilominus ad terram reversus aiebat: Quia ex parte cognovimus, et ex parte prophetamus, 111.0681A| cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII).
Et intelligens, gubernacula possidebit. Nemo se de sua jactet scientia. Quia qui sapientium verba creber audire et intelligere negligit, vitam suam rite gubernare non novit, quanto magis alieno regimini perfici nequit, qui seipsum ad patrum disciplinam subjicere contempsit. Quod ergo ait: Audiens sapientior erit, ad cognitionem rerum quae per sapientiam noscuntur respicit, quod vero addidit: Et intelligens gubernacula possidebit, ad rectitudinem vitae quae per eamdem sapientiam discitur et docetur, pertinet. Et pulchre principium Parabolarum principio congruit tituli, quod ita se habet: Parabolae Salomonis filii David regis Israel, ad sciendam sapientiam et disciplinam. 111.0681B| Animadvertite parabolam et interpretationem, verba sapientium et aenigmata eorum. Hoc discipulis se humiliter audientibus, ipsa quae eos in carne apparens erudiebat sapientia donavit, ut et suas parabolas, quae turbae nequibant, intelligerent, et prophetarum ac legis aenigmata, id est, obscura dicta spiritualiter animadvertere, ac suis auditoribus dilucidare valerent. Sed et sequentibus Ecclesiae magistris eadem intelligentiae spiritalis arcana, pie quaerentibus ac pulsantibus, reservavit.
Timor Domini principium sapientiae. Duo sunt timores Domini, primus servilis, qui principium scientiae et sapientiae vocatur, secundus amicalis, qui perfectionem sapientiae comitatur. Timor servilis principium est sapientiae, quia quisquis post errorem 111.0681C| delictorum sapere incipit primo timore divino corripitur, ne ad tormenta ducatur, sed hunc timorem perfecta dilectio foras mittit. Succedit autem timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi; quem non excludit, sed auget charitas, ipse est quo timet filius bonus, ne et in modico oculos amantissimi patris offendat. Nam inchoativo timore servilis adhuc animus metuit, ne ab irato Domino poenis subigatur, uterque autem timor in futura vita cessabit, charitas vero nunquam excidit, sed in plenitudine sapientiae perpetua manebit; quod est cognoscere verum et unum Deum, et quem misit Jesum Christum.
Sapientiam atque disciplinam stulti despiciunt. Dixerat de sapiente, quod audito sermone, sapientior 111.0681D| fieret, et intelligens rite suos gubernare disceret actus. Dicit e contrario de stultis, quia sapientiam recti dogmatis et disciplinam purae conversationis non modo non assequantur, sed et nosse contemnant. Denique praedicante in carne ipsa sapientia sapientes quique gaudentes accurrebant; at Pharisaei et Principes Sacerdotum salutaria ejus dicta simul et facta spernebant. Et notandum quod sapientem singulari numero, stultos describit plurali, quia et plures sunt sapientibus stulti, et sapientium coetus omnis uniformem tenet callem pietatis. Porro errantium dissimile dogma, dissimilis est ordo vivendi.
Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas 111.0682A| legem matris tuae. Hactenus proverbialiter de utraque parte disputat, hinc jam sedulus incipit admonere quemque fidelem, ut disciplinam legis divinae blanditiis postponat reproborum. Quia nimirum hujus custodiam corona, illorum facinora mors sequatur aeterna, unde et recte filium vocat, quem paterna sollicitudine curat instituere, potest et ex Dei Patris persona dictum accipi; in nomine autem matris Ecclesiae, quae tunc Synagoga vocabatur intelligi. Et notandum, quod ita nos disciplinam patris amare praecipit, ut legem quoque matris nulla ratione dimittamus. Quia non sufficit, ut quis se Deum diligere, et ejus praeceptis obtemperare dicat, si unitatem Ecclesiae fraterna charitas non sequatur. Nec vetat aliquid, matrem ipsam Dei gratiam qua salvamur 111.0682B| accipere. Nam et apud Hebraeos spiritus qui gratiam praestat genere feminino nuncupatur.
Ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
Mos apud veteres fuit, ut legitime certantes, coronam in capite, torquem in collo acciperent. Et nobis ergo si disciplinam conditoris nostri, si gratiae matris scita custodimus, major in dies spiritualium virtutum claritas augetur. Additur quippe gratia capiti, cum charitas principale mentis ornamentum ardentius inflammatur. Additur et collo torques, cum fulgore perfectae operationis sermo praedicationis, qui per collum procedit, confirmatur. Ac ne contemni ab auditoribus debeat indeficienti virtutum connexione docetur. Sed et his qui Mosaicae legis decreta Domino veniente servabant, addita est gratia 111.0682C| Novi Testamenti, cum spe regni coelestis, cujus splendor eximius ad exemplum coronae et torquis nullo unquam fine claudetur. Nobis quoque cum pro bonis actibus, quos divina gratia praerogavit, lux aeterna tribuitur, gratia profecto capiti et collo torques additur, juxta illud Evangelii: Quia de plenitudine ejus nos omnes accipimus gratiam pro gratia (Joan. I), gratiam scilicet beatae retributionis, pro gratia rectae operationis.
Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas. Duobus modis lactant peccatores, quos decipiunt. Qui aut ad facienda scelera blandimentis illiciunt, aut facta jam favoribus, quasi laudabiliter acta sustollunt. In utroque autem sapientia suos auditores ne talibus acquiescant hortatur.
111.0682D| Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini. Potest hic locus generaliter de latronibus, qui innocentibus insidias et mortes et damna inferunt; potest de illis specialiter intelligi, qui ipsum vitae auctorem neci tradiderunt.
Abscondamus tendiculas contra insontem frustra. Hoc fecere cum dicebant: Licet dare tributum Caesari an non? (Marc. XII.) et innumera hujusmodi. Vere etenim erat insons, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II). Vere frustra illi tendebant insidias, a quo in nullo laesi, imo cujus plurima erant beneficia experti.
Deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. Ita Dominum 111.0683A| impii desiderabant exstinguere, ut omnis memoria virtutum et doctrinae illius tolleretur, sed et hoc ipsum quod nunquam talis inter eos vixerit oblivioni daretur.
Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. De hominibus dicebant, quos Christo adhaerere cernebant; putabant enim, quia si eum occiderent, omnes qui crediderant, ab ejus possent amore et consectatu secernere, talibus animarum spoliis suarum conventicula replere domorum, cui simile est illud Dominicae parabolae, quia veniente ad se regis filio dixerunt: Hic est haeres: venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI).
Sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium 111.0683B| nostrum. Marsupium est sacculus nummorum, patet autem de latronibus, quia ut plures scelerum socios conquirant, communionem eis praedae, quam rapuerunt, spondent. Sed et persecutores nostri Redemptoris, quoscumque potuere sibi adjungebant; at quos illum sequi videbant, hos de Synagoga propulsantes sua communione privabant.
Fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. Prohibet credentes Christo de Judaeis, communicare persequentibus Christum Judaeis. Denique omnes qui credebant erant pariter, et Petrus iisdem loquitur. Salvamini a generatione ista prava.
Pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Non solum ad malum quod 111.0683C| temporaliter operentur, sed etiam ad malum quod perpetuo passuri sunt, impii properant, quoties ad patrandum homicidium, et aliud quid sceleris agendum festinant: nam quantum videntes ad facinus implendum ducuntur, tantum non videntes ad tolerandam pro facinore poenam propinquant. Haec de insidiatoribus nostri Salvatoris valent specialiter intelligi, sequens autem versiculus de fidelibus ejus aeque pravorum malitiam sustinentibus generaliter inseritur.
Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. Frustra enim laqueus persecutionis aut mortis tenditur electis, qui pennas habent spei et charitatis, caeterarumque virtutum quibus et coelestia dum vivunt desiderent, et ad hoc post mortem mereantur 111.0683D| pertingere. Habent et oculos mentis, per quos et mala, quae ab impiis sustinent, ocius transitura, et bona quae sustinendo meruerunt, aeternum mansura videant. Quibus simul oculis et reproborum superbiam cito consummandam, et tormenta sequentia semper mansura prospiciunt. Potest et ita accipi, quod rete dicat perniciosam malorum doctrinam, quam ab eo loco contexunt, ubi ait: Si te tractaverint peccatores, ne acquiescas, frustraque tale jaciatur rete ante eos, qui mundis oculis cordis superna contemplentur, qui dicere norint cum Propheta: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXV). Facile enim laqueos, qui in terra tenduntur, cavet, qui conversationem habet in coelis. 111.0684A| Utrumque ergo rete frustra bonis parant reprobi, quia etsi suadent iniqua, superantur justorum sapientia, etsi inferunt adversa, contemnuntur patientia. Insuper et ipsi tentatores suis se perdunt insidiis, unde recte subditur:
Ipsique contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. Contra sanguinem, ut temporali morte plectantur; contra animas autem dicit, ut aeterna quoque animarum perditione damnentur. Quod cum ad omnes qui sanguini insidiantur, et fraude sibi vivendum aestimant pertineat, specialiter tamen Judaeis congruit, qui insonti Domino tendiculas absconderunt, ejusque Apostolos virtutum pennis fultos dolis circumvenire satagebant, contra suum namque sanguinem 111.0684B| suasque animas agebant, qui timentes, ne terrestre regnum perderent, coeli terraeque Regem occiderunt, coeli cives persequebantur in terra, ideoque et quod in terris habebant, et quod in coelis acquirere poterant, regnum perdiderunt. Generaliter autem dicendum, quia quicumque oculos fidei habet apertos, accepitque a Domino pennas ut columbae, quibus aeternam volet ad requiem, frustra tali irretiant laqueos mali, seque ipsos potius hoc praesumendo perimunt.
Sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt. Semitas avari dicit subtiles ejus cogitationes, quibus sedulus inquirit, qualiter pecunias augeat, talesque semitae rapiunt ad interitum animas possidentium, id est eorum qui possessionibus pecuniarum 111.0684C| ultra rationem incumbunt. Non solum ergo, inquit, hi qui ob philargyriam rapinis innocentium et caedibus invigilant, semet hoc agentes perdunt; verum eodem ordine, tametsi minore reatu omnes avari meditationes quae aurum Deo praeferunt, hunc ad interitum trahunt. Aliter, sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt, tali fine, ut praefatus sum, avarus quisque perimit, et nudat eos qui possessionibus abundant, ut ipse potius hoc agendo pereat. Pauperes namque quos nil possidere cernit, cur occidat, quo spolia non invenit. Huc usque persecutiones quas Judaei Christo intulere describuntur: huc referuntur ea quae ipse post passionem eisdem suis persecutoribus per apostolos loquitur.
Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem 111.0684D| suam, in capite turbarum clamitat. Sapientia quippe Dei, Christus est, qui in mundo conversatus paucis suae mysteria divinitatis patefecit, ipsisque praecepit ne ante passionem et resurrectionem suam, quia ipse esset Jesus Christus praedicarent, ne gloriam ejus quam in monte conspexerant, cuiquam dicerent, magisque tunc suae potentiam majestatis, operibus quam verbis ostendebat, impleta prophetia quae dixit: Neque audiet aliquis in plateis vocem ejus (Matth. XII), at post resurrectionem sapientia foris praedicabat, quia misso desuper Spiritu per apostolos aperte se ipsam mundo declarabat. In plateis dabat vocem suam quia in latitudine plebium, manifeste quam antea paucos docuerat replicabat, impleto 111.0685A| verbo quod eisdem suis praeconibus ait: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate super tecta (Matth. X). In capite turbarum clamitabat, quia etiam principibus qui sibi ei praevaluisse ut crucifigeretur videbantur, reatum homicidii quod perpetrarant, palam reducebat ad memoriam, eosque ad patientiae remedium vocabat.
In foribus, inquit, portarum urbis profert verba sua. Urbs Domini Ecclesia est, ex utroque populo Judaeorum videlicet et Gentium adunata, cujus portarum fores sunt doctores, qui verbum praedicando credentes in eam introducunt. Et in foribus portarum ejus verba sua sapientia proferebat, cum in apostolis suis loquebatur, e quibus unus aiebat: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? (II Cor. XIII.) 111.0685B| Possunt fores portarum urbis etiam synagogae majores intelligi, in quibus sapientia disputabat, cum etiam legisperitos Pharisaeos et sacerdotes, per apostolos loquens suam revocabat ad gratiam, ita ut sicut Lucas ait: Multa etiam turba sacerdotum obediret fidei. Quid autem eadem sapientia clamitaret adjungit:
Usquequo parvuli diligitis infantiam? Usquequo parvuli sensu veteris Instrumenti ceremonias novo clarescente diligitis? Usquequo Moysen Christo, Evangelio legem praefertis? Quousque decreta quae rudibus adhuc populis per servum data sunt, praeponitis eis quae Filius ipse veniens perfecto sensu contulit? Quandiu inquit haec agitis? Jam vidistis Christum in carne, jam miracula facientem et docentem, 111.0685C| non tantum sprevistis, sed et occidistis, saltem modo resuscitatum a mortuis et praesidentem coelo diligite, et dimittet vobis scelus quod commisistis
Et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam. Praeponendum est a superiori usquequo, id est, usquequo cupient, usquequo odibunt, capiebant autem noxia et odibant scientiam, qui litterae legalis superficiem sequebantur, et sacramenta Evangelii, quae ipsa littera signabantur, accipere detrectabant.
Convertimini ad correctionem meam. Corripuit per apostolorum ora Judaeos, quia credere noluissent, et vel tunc eos postquam resurrexerit et ascendit, monuit converti.
En proferam vobis spiritum meum, et ostendam 111.0685D| verba mea. Si adhuc, inquit, converti negligitis, proferam vobis vindictam quam meruistis, et verba quae de vestra perditione praedixi ostendam esse veracia. Spiritum quippe suum potentiam ultionis nominat, de quo Moyses ait: Misisti spiritum tuum et cooperuit eos mare, et in libro beati Job dictum est, iniquos flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.
Quia vocavi et renuistis. Dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI).
Extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Primo bene faciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, postmodum in cruce patiendo.
111.0686A| Despexistis omne consilium meum. Dicentis: Poenitentiam agite, appropinquat enim regnum coelorum (Matth. III).
Et increpationes meas neglexistis. Dicentis: Vae vobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia tulistis clavem scientiae; ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Luc. XI). Et generaliter, qui non credit jam judicatus est (Joan. III).
Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo. Tale est in psalmo de eisdem, qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos (Psal. II), non quia buccis Dominus irrideat, aut naso subsannet, sed ea vis designata est tali verbo, quam dedit apostolis ut praeviderent, nil prorsus impios contra eum supra quam ipse permitteret insidiis esse acturos, 111.0686B| quin potius illorum coepta omnia evacuanda, ejus vero gloriam post passionem per orbem terrarum esse dilatandam praenoscerent, ideoque superbiam eorum, etiam cum maxime valere conspicerent, pro nihilo contemnerent.
Cum vobis quod timebatis advenerit. Conferentes ad invicem, si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum locum et gentem (Joan. XI).
Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit. Obsidionem Hierosolymorum subditam et expugnationem totius provinciae, quae a Romanis facta est dicit, quam et ipse Dominus in Evangelio videns civitatem, flensque super eam praedixit.
111.0686C| Quando venerit super vos tribulatio et angustia, tunc invocabunt me et non exaudiam. Non leguntur Judaei in ulla obsidione Dominum invocasse, sed tantum armis esse confisi, quamvis desolationem patriae, ruinamque templi amarissima mente conspexerint. Si qui tamen tunc eum invocabant, quia hi qui culpam, pro qua sunt puniti intelligere, ut vere poeniterent, nolebant, frustra ad cum quem contempsere clamabant. Unde recte dicuntur tribulationem cum angustia fuisse perpessi. Tribulatio namque erat in eis quibus foris deprimebantur. Angustia in eo, quod intus a Deo nil consolationis invenerant. At contra sancti cum exterius opprimuntur adversis, spe certa salutis in corde dilatantur, scientes se ab illo exaudiri clamantes, cujus se verba jubentis audire 111.0686D| meminerunt. Hinc etenim Propheta ait: Cum invocarem te, exaudisti me, Deus justitiae meae, in tribulationibus dilatasti me (Psal. IV). Potest autem tota haec correptio sapientiae de universis generaliter reprobis accipi, quia in die judicii clament ad judicem districtum, aperiri sibi januam regni postulantes, nec mereantur exaudiri, nam et hoc quod sequitur,
Mane consurgent et non invenient me, ipsum tempus extremi examinis, quo alii in vitam aeternam, alii in opprobrium resurgunt sempiternum, aperte designat.
Eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint. Merito salute privantur, qui principium sapientiae timorem Domini et disciplinam 111.0687A| non modo non habent, sed et odiis insequuntur, at salutis filius, iniquos, inquit, odio habui et legem tuam dilexi (Psal. CXVIII).
Comedent igitur fructus viae suae. Viam eorum dicit de qua supra dixerat, pedes enim illorum ad malum currunt. Quia, inquit, vias meas ingredi noluerunt ut viverent, recipient mercedem viarum suarum, ut in aeternum pereant; at contra de his qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus, dicetur: Labores fructuum tuorum manducabo, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII)
Suisque consiliis saturabuntur. Quia meo consilio, quo illos salvare decreveram, acquiescere renuebant, saturabuntur suis quibus aiebant: Abscondamus tendiculas contra insontem frustra (Prov. I). Quibus pro 111.0687B| Salvatore latronem sibi eligebant, ut videlicet vastentur a latronibus et inter latrones damnentur, quod etiam de omnibus verbi Dei contemptoribus sicut et caeteris potest accipi.
Eversio parvulorum interficiet eos. Parvulos non aetate sed sensu dicit, quibus supra dictum est: Usquequo parvuli diligitis infantiam? Qui non parvuli, sed perfecti sensibus esse potuissent, si non a consilio sapientiae auditum averterent. Quo autem averterant, eo sese aeternae morti destinabant.
Et prosperitas stultorum perdet illos. Cum nullis retardantibus adversis perfecerint actu, quod meditantes aiunt, omnem pretiosam substantiam reperiemus. Item, aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos. Quia saepe aversus a 111.0687C| timore conditoris animus, jam de ira ejusdem justi conditoris patitur, ut in his quae peccat nil sustinere videatur adversi; sed ut beatus Job ait: Ducat in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendat (Job. XXI).
Qui autem me audierit, absque terrore quiescet. Potest et in hac vita et in futura intelligi, quia qui Domino perfecte servit nullis terretur adversis, imo gaudet in adversis, et in ipsa morte quasi de ingressu vitae lactatur, quietumque semper a supervacuis cogitationibus ac tumultibus tentationum pectus, juvante sancti Spiritus gratia, gerit. Quod requies septimi diei in lege mystice designabat, sed et cum transierit e saeculo, non solum absque timore malorum, 111.0687D| sed et in magno gaudio speratae resurrectionis quiescet, ut Lazarus in sinu Abraham.
Et abundantia perfruetur, malorum timore sublato. Nunc abundantia bonorum operum ablato timore etiam eorum qui occidunt corpus, tunc abundantia gaudiorum in gremio. Quanta enim ibi abundantia bonorum omnium, ubi gloria est, a quo sunt omnia bona licet intueri, ablato prorsus timore omnium, quae aliquid adversi ulterius afferant.
CAPUT II.
Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te. Abscondit mandata Dei penes se, qui haec audiens sollicite in corde recondit, juxta illum qui ait: In corde meo abscondi eloquia 111.0688A| tua ut non peccem tibi. Est enim summopere curandum ne nobis hoc juxta parabolam Evangelii, daemonia quasi semen secus viam jactum volucres tollant.
Ut audiat, inquit, sapientiam auris tuae. Ille enim sapientiam aure non audire probatur, qui verba Dei auditu tantum corporis percipiens, memoria retinere et opere dissimulat; si ergo mandata Dei fixo amore, discendi et custodiendi susceperis, primo humilitatis viam tene, hoc est enim quod subsequenter additur:
Inclina cor tuum ad noscendam prudentiam. Inclinare quippe est cor ad noscendam prudentiam humiliare, et emundare cor, quo dignum fiat ad percipienda mysteria veritatis, unde eadem sapientia 111.0688B| Patri loquens ait: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X), id est, abscondisti a superbis et revelasti humilibus.
Si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae. Nullum invocare, id est, in nos orando vocare, nisi Deum debemus; cum ergo sapientiam esse invocandam docet, ostendit se procul dubio non quamlibet sapientiam, id est, notitiam rerum coelestium sive terrestrium, sed ipsam Deitatis cognitionem nobis ad sequendam proponere, in hujus namque perceptione sapientiae, summae est perceptio beatitudinis, ipsa attestante, quae Patri pro nobis supplicans ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Notandum autem 111.0688C| quod et sapientiam invocare, et nosmetipsos ad noscendam prudentiam cor inclinare suadet, quia nimirum necesse est, ut et divinum in cunctis flagitemus auxilium, et ipsi, Domino adjuvante, bona quae valemus agamus: neque enim sine ipso quidquam facere possumus, nec rursum sine nostro conamine quantulumcumque habere valemus, nos ab ipso salvandos esse credamus.
Si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis eam. Si tanta cura sapientiam, quanta cupidi quaerunt pecuniam, vel certe si tam sollicite quaesieris sapientiam, quasi infinitas per hanc et ineffabiles divitias sis acquisiturus, percipies praemia quae subsequenter exponuntur. Qui vero thesauros effodit, ejicit rudus terrestre, facit in altum foveam, 111.0688D| sedulus insistit labori, donec ad thesauros quos quaerit attingat. Et qui thesauros sapientiae invenire desiderat, quidquid sibi terrenum inesse deprehenderit expurget, carnales illecebras abscindat, fossam in se humilitatis faciat, nec quiescat ab agendo priusquam se venam veritatis invenisse cognoverit.
Tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies. Si sollicito corde quaesieris, pervenies ad experientiam amabilis Domini timoris, qui non initium, sed perfectio est sapientiae coelestis, in hac duntaxat vita, ideoque non eum perfecta dilectio foras mittit, sed facit permanere in saeculum saeculi. Sed et scientiam ipsius divinitatis quae perpetuo beatum facit invenies.
111.0689A| Quia Dominus dat sapientiam. Perspicit hic versiculus ad hoc quod supra dixit, si enim sapientiam invocaveris, etc., usque dum ait, et scientiam Dei invenies. Ideo namque sapientia, id est, Dominus est invocandus ad accipiendam sapientiam, quia sapientia non a nobis ipsis haberi potest, sed a Domino datur. Taceat Pelagius, redarguitur et ab Apostolo, qui ait: Quid vero habes quod non accepisti? (I Cor. IV.) Et apostolus Jacobus: Si quis autem vestrum, inquit, indiget sapientia postulet a Domino (Jac. I).
Et ex ore ejus scientia et prudentia. Potest in hoc versiculo ipsa ineffabilis et coaeterna, Deo Patri sapientiae nativitas intelligi, de qua alibi dicit ipsa sapientia: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita (Eccle. IV). Potest os Domini etiam in sanctis ejus 111.0689B| accipi, unde dici solet in prophetis, quia os Domini locutum est, et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, quia nisi ipse os humanum sanctificet, nisi hoc suum ipse dignanter efficiat, perfectam loqui sapientiam nullatenus valet.
Custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter. Cognatae sibi sunt virtutes rectitudo et simplicitas, neque ab invicem queunt separari, unde et sapientia unam earum sine altera non quaerit, sed in quibuscunque ambae conveniunt, hos custodit et protegit. Denique de beato Job dicitur, quia erat vir ille simplex et rectus (Job. I), simplex videlicet per innocentiam mansuetudinis, rectus per cautelam discretionis. Simplex quia nullum laedere, imo cunctis prodesse desiderabat. Rectus quia se a nullo 111.0689C| corrumpi permittebat.
Servans semitas justitiae et vias sanctorum custodiens. Vias sanctorum generalia Dei mandata, semitas justitiae arctiora vitae coelestis instituta, quae perfectis solum accessibilia sunt, dicunt. Utrasque autem sapientia servat, ut in quocunque virtutum gradu rectos juvet ac simplices.
Consilium custodiet te et prudentia servabit te, ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur. Viam malam, opera iniqua, hominem perversa loquentem, doctores dicit iniquae operationis. Viam malam iniquam vocant qui dicunt, veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquentem eum qui hujus auctor est suasionis.
Qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas. 111.0689D| Pulchre itineri recto vias tenebrosas opposuit, quia nimirum iter rectae actionis in luce peragitur, atque ad lucis supernae gaudia ducit. At, sicut ait Dominus, omnis qui mala agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur ejus opera (Joan. III), et talis finem exterioribus sortietur in tenebris.
Qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Ideo mala facientes exultant, quia per vias tenebrosas ambulant, et nesciunt quo eant. Si enim, quia ad poenam tendunt, aspicerent, gressum utique cohiberent noxiamque laetitiam salubri fletu castigarent.
Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae 111.0690A| mollit sermones suos. Pendet hic versus a superioribus ubi dictum fuerat, prudentia servabit te. Et est sensus: Prudentia servabit te ut eruaris a muliere aliena, quia ergo prius Salomon auditorem suum quem sapientiam docere satagit, admonuit, ne latronibus jungeretur, ne si videret furem, simul curreret cum eo, sed recte ac simpliciter incederet; nunc admonet ne cum adulteris portionem suam ponat, de quibus et hoc quod supra dicitur, ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur, potest specialiter intelligi. Quae enim perversior locutio, quam ad stupra suaderi, quod capitulum incipit a loco ubi ait: Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te. Potest autem per mulierem extraneam haereticorum pravitas intelligi a Christi 111.0690B| et Ecclesiae membris aliena, quae mollitie disertitudinis et linguae blandimentis corda decipere innocentium solet. Unde Psalmista: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt jacula (Psal. LIV).
Et reliquit ducem pubertatis suae et pacti sui oblita est. Patet de adultera, quia virum primum reliquit et pacti Dei obliviscitur, ejus nimirum quod cum viro suo, Domino teste, tempore nuptiarum pepigit, quia fidem sibi castitatis alterutrum servarent. Patet et de mente haeretica, quia reliquit doctorem, a quo fidem Ecclesiae didicerat, et oblita est pacti Dei sui, hoc est, fidei ipsius dominicae, quae in Symbolo continetur, quam se die baptismatis servaturam esse promiserat.
Inclinata est enim ad mortem domus ejus et ad impios 111.0690C| semitae ipsius. Omnis conversatio adulterae ad interitum ducit, et quamvis blanda videtur ac mansueta, non minorem sentiet in fine vindictam, quam qui latrocinando apertae impietati famulantur. Potest domus adulterae ipsa ejus caro in qua turpitudini ac luxuriae substernitur, accipi, quae novissimi tempore judicii non ad vitam, sed perpetuam resurget ad mortem. Sed et haereticorum domus quia super arenam construitur, etiam cum stare videtur, vergit in casum, suisque crementis quasi quibusdam semitis ad impiorum consortia, id est, ad spirituum tendit tormenta malignorum.
Omnes qui ingrediuntur ad eam, non revertentur, nec apprehendent semitas vitae. Ad eam ad mortem dicit, non ad mulierem, potest enim qui adulterae 111.0690D| mixtus est, Domino juvante, reverti ac vitam poenitendo mereri: potest qui haeresi pollutus est resipiscendo redire ad salutem. At qui semel aeterna morte raptus est, nunquam rediet ad viam quae vitam petat beatorum. Quod contra Origenianos proprie dictum est, qui haereticis meretricibus cunctisque flagitiorum turbis, et insuper ipsi diabolo atque angelis ejus post innumera licet expleti universalis judicii tempora, remissionem scelerum, vitamque ac regnum promittunt in coelis. Male intelligentes illud Isaiae: Et claudentur impii in carcere, et post dies multos visitabuntur (Isa. XXIV), quasi post multa tempora terminati judicii salvandos dixerit impios, cum lle e contra nullam cis salutem tribuat, sed eos qui 111.0691A| hoc tempore mortis per enormitatem flagitiorum, claudi merentur in carcere poenarum, tempore resurrectionis ad modicum visitandos significet, tantum ut receptis corporibus in judicio gravius damnentur, et continuo post judicium atrocioribus perpetuo recludantur in poenis. Quamvis etiam ita recte potest accipi, omnes qui ingrediuntur ad eam, id est, ad meretricem, sive ad domum ejus, non revertentur, quia quantum attinet ad naturam, iniqua sua voluntate depravatam recursum per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam qua adjuvatur et instauratur ut semitas vitae apprehendat. Designatum est enim hoc dicto pondus iniquitatis, ut cum revertitur quis non sibi tribuat, sed gratiae Dei, non ex operibus, ne forte glorietur.
111.0691B| Ut ambules in via bona et calles justorum custodias. Viam bonam unitatem dicit rectae fidei, de qua Dominus ait: Ego sum via (Joan. VI), et alibi: Nemo potest venire ad Patrem nisi per me (Ibid.). Calles autem justorum multifaria sanctorum exempla nominat. Pendet hic versus ex eo quod supra dictum est, prudentia servabit te, sicut et illud, ut eruaris a muliere aliena.
Qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea. Et hic rectis junguntur simplices sicut et supra, cum diceret: Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter; quia nimirum simplicitas sine rectitudine dissoluta est et stulta. Rectitudo autem sine simplicitate austera nimium existit et dura. Verum utraque virtus conjuncta 111.0691C| perfectum reddit hominem, sed hoc inter utrumque versum distat, quod in illo Dominus quia justos in praesenti certantes adjuvet, in isto quia victores in futuro coronet, ut dicatur. Terrae quippe nomine Ecclesia designatur, quae spiritalem Deo fructum germinare consuevit, in qua justi habitant et permanent, quia a consortio ejus nec morte separantur. Sed terminata hac vita, ad illam ejus partem quae cum Christo in coelis regnat perveniunt.
Impii vero de terra perdentur, at qui inique agunt auferentur ex ea. Possunt haec non de cunctis generaliter reprobis dicta accipi, sed de illis specialiter qui ad terram Domini, id est, Ecclesiam pertinere videbantur, et tamen exigentibus meritis auferuntur ab ea, quidam quidem aperto ipsius Ecclesiae judicio, 111.0691D| ut Simon, Arius et Porphyrius: quidam vero in secreto invisibilis judicis, ut innumeri etiam eorum, qui hominibus boni videntur, impios enim apertos apostatas dicit, at inique agentes omnes qui, perceptis fidei sacramentis, ab ejus castitate aliquo modo degenerant. Utrique autem in futura retributione de viventium terra perdentur, quia non habitabit juxta Dominum malignus, neque permanebunt injusti ante oculos ejus (Psal. V). Et recte, quia de malorum bonorumque viis multa praedixit, de utriusque fine inclusione [ Forte, in conclusione] subjunxit, quomodo et in praecedente parabola, quae latronum consortia vetabat, fecerat dicens de fine malorum, et prosperitas stultorum perdet illos, dicens de bonorum, 111.0692A| qui autem me audierit absque terrore quiescet. Possunt versus de quibus novissime disputavimus, de antiquo Dei populo ita intelligi, quia cum recte viveret, in terra sua feliciter maneret, at cum peccaret exterminaretur ab hostibus.
CAPUT III.
Fili mi, ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum. Hinc docet misericordiae operibus insistendum, neque nostris fidendum viribus, sed a Deo auxilium esse flagitandum, et congruo satis ordine postquam coercuit a crudelitate, postquam a luxuria castigavit, ornat actibus bonis quem instruit.
Longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem 111.0692B| apponent tibi. Ne imposita praeceptorum custodia turbaret audientem praemisit praemia certa, et sic enumeravit praecepta, longitudine enim dierum lucem sempiternam, annis vitae transcensum mortalitatis hujus, augmento pacis ipsum nactae beatitudinis statum designat. De qua dicit Isaias: Multiplicavit ejus imperium, et pacis non erit finis (Isa. IX); sed et priori Dei populo etiam in praesenti datum est, ut cum legi Dei obediret, longo tempore in pacis quiete viveret.
Misericordia et veritas non te deserant. Nam quia ab ore tuo veritas est dicenda, non ideo ab opere misericordia quae proximo sit impendenda recedat, sic enim fit, ut et te Dei semper misericordia prosequatur et veritas, misericordia videlicet quae deleat 111.0692C| peccata tua, veritas vero quae compleat promissa sua.
Circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui. In gutture organum vocis, in tabulis cordis latitudinem insinuat cogitationis. Sic ergo virtus misericordiae et veritatis radici infixa mentis promat et voce loquentis, ut et in occulto pectori arcana placeant intentionis, et proximos juvent officia locutionis. Bene autem virtutes circumdari docet gutturi, cum vox loquentis potius intus in gutture fieri solent, quia videlicet praedicationis vox de internis promanat, sed extra circumdat. Nam quo alios ad bene vivendum suscitat, eo ad bene agendum et opera praedicantis ligat. Nec extra sermonem actio transeat, ne voci vita contradicat.
Et invenies gratiam et disciplinam bonam coram 111.0692D| Deo et hominibus. Coram Deo invenit gratiam et disciplinam bonam, qui usu virtutum jugi promeretur a Domino, ut per dies seipso perfectior efficiatur et melior: sed et coram hominibus gratiam invenit, et disciplinam bonam, cujus opera sunt talia, in quibus jure laudetur, quibusque exemplum vivendi proximis exhibeatur.
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitare prudentiae tuae, in omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Ne te metuas ob imbecillitatem propriam divina non posse servare mandata, nec te rursum autumes haec tuis implere viribus posse, tua et naturali scientia nosse, si non per illius legem instruaris; sed potius et in discendo, et in 111.0693A| agendo ejus quaere creber auxilium, et ipse quae jussit, propitius ut implere valeas donabit.
Ne sis sapiens apud temetipsum. Videtur forte alicui hoc idem esse mandatum quod praemissum est, et ne innitaris prudentiae tuae. Sed multum distat, innititur enim suae prudentiae, qui ea quae sibi agenda vel dicenda videntur patrum decretis praeponit, sapiens vero est apud semetipsum etiam is qui in illis quae ex patrum magisterio potuit recte cognoscere, sese prae caeteris quasi doctior extollit. Quae sit autem vera hominis sapientia subsequenter ostendit.
Time Dominum et recede a malo. Quale est in Job: Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia (Job. XXVIII). Perfecti etenim quique ita se debent ab omnibus continere malis, ut divinae 111.0693B| praesentiam majestatis cum metu semper recogitent. Et notandum quod supra fiduciam habere in Domino, nunc autem Deum timere admonet, ibi enim fragilium animos, ne desperent, promisso Dei auxilio roborat; hic fortiores, ne de se praesumant, divini timoris memoria coercet.
Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum. In ossibus solida virtutum opera, in umbilico, qui inferiori corporis parte medius est, infirma adhuc et imperfecta bonorum actio designatur. Si ergo Deum timueris, et non tuis viribus, sed superna protectione confisus a malis abstinere studueris, sanitas erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum, quia et infirmitas operis per haec ad statum perfectionis convalescet, et fortia quaeque tua acta 111.0693C| sunt unde ut amplius roborentur accipiunt.
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum omnium tuarum. Multi multa pauperibus, sed de aliena substantia ac frugibus, quas vi et fraude rapuerunt tribuunt; multi largiuntur de suo, sed largiendo Dominum non honorant, quia favoris humani, et non amore superni inspectoris faciunt. Qui ergo proficuum sibi eleemosynae fructum fore desiderat, et de suis propriis, et in conditoris honorem tribuat, ut scilicet homines, qui ejus plasma, qui ad ejus imaginem sunt facti recreentur. Non solum autem de substantia pecuniae, quam pauperi porrigimus, sed et de cunctae bonae operationis, quam agimus, de universae coelestis gratiae, quam percipimus substantia et frugibus Dominum honorare jubemur. 111.0693D| Hoc est ejus in omnibus, et non nostram quaerere laudem. Sed et ille Dominum de sua substantia suarumque frugum primitiis honorat, qui omne quidquid boni operatur, non hoc suis viribus ac meritis, sed supernae gratiae tribuit. Memor illius verbi, quia sine me nihil potestis facere.
Et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia redundabunt. Ait in Evangelio Dominus: Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo (Matth. VI). Si ergo thesauros in coelo possunt habere justi, quia veras ibi divitias inveniunt, possunt utique et horrea et torcularia, quia non esurient neque sitient amplius: Et implebuntur horrea tua saturitate, quia satiaber, inquit, dum manifestabitur gloria tua (Psal. 111.0694A| XVI). Redundabunt torcularia vino, quia interna suavitas aeternorum corda cunctorum fidelium in laude sui conditoris accendit; hinc etenim dicit, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno (Luc. XXII), sed et in praesenti nonnunquam doctori, qui panem verbi, qui poculum gratiae spiritalis indigenti ministrat, majora ministrandi dona Dominus pro mercede condonat. Qui terrena subsidia largitur inopibus ditior dando coelesti remuneratione redditur.
Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et nec deficias cum ab eo corriperis. Sunt qui in prosperis Domino serviunt, at in adversis excedunt, unde sapientia quem in prosperis bene vivere docuit, etiam in correptione ne deficiat hortatur, ne accedente infirmitate, et paupertate, et persecutione humana, 111.0694B| pietatem quam servare in tranquillitate videbatur, amittat.
Quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Tanto ergo minus de flagello, quo castigamur murmurare debemus, quanto certius in eo paternae dilectionis pignus tenemus, unde et ipse dicit: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III). Notandum autem quod pro hoc verbo Septuaginta Interpretes dixere, flagellat autem omnem filium quem recipit. Quod mirandum cur Apostolus ad Hebraeos Hebraice scribens magis sequi voluerit.
Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. Quia positos sub disciplina et correptione solabatur, addit quod coeperat, insinuans quia beatitudo 111.0694C| est vera hominis non adversis carere in praesenti, sed aeternae sapientiae perceptione laetari. Quod est in hac vita Domini voluntatem cognoscere, et in futuro ejus visione perfrui. Et bene cum diceret, Beatus homo qui invenit sapientiam, mox addidit, Et qui affluit prudentia. Sunt enim qui inveniunt sapientiam, doctrinam veritatis aure percipiendo; sed affluere prudentia negligunt, nolendo cordis sui sinum ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti et auri. Non metuat de correptione inopiae, quisquis opes acquisivit sapientiae, quia thesauris terrestribus incomparabiliter munus coeleste praecellit.
Primi et purissimi fructus ejus. Si juxta Ecclesiasticum, radix sapientiae est timere Deum, fructus 111.0694D| sapientiae, qui sunt, nisi videre Deum? Et hi sunt primi ac purissimi, sive quia Deus, qui videtur, ab initio est, et nihil inquinatum in ejus visione incurrit, sive quia primo ad hanc contemplandam homocreatus est. Unde et adolescentior filius ubi ad Patrem poenitens rediit, primam stolam recepisse memoratur; sive quia primum et rude aurum solet esse purissimum; et prima stola nostra vere est beatitudo credenda, quae nobis in resurrectione perfectius a Domino promittitur esse reddenda.
Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur, huic non valent comparari. Non modo terrenis, verum etiam coelestibus divitiis, imo et ipsis angelorum conspectibus, hujus sapientiae claritas antefertur, 111.0695A| unde et propheta (Psal. LXXII). Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram, etc., usque ad finem psalmi.
Longitudo dierum in dextera ejus, in sinistra illius divitiae et gloria. Visione suae divinitatis electos in perpetua luce condonat, et eosdem in praesenti vita incarnationis suae sacramentis et charismatibus illustrat ac roborat. Dat eis, qui ob se comparandam sua omnia vendunt, centuplum in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam. Sequitur in hoc loco juxta antiquam translationem, quod nostri codices non habent.
Ab ore ejus proficiscitur justitia, legem autem et misericordiam in lingua portat. Quod ideo annotandum credidi, quia versiculi illi in opusculis Patrum 111.0695B| saepe positi inveniuntur.
Viae ejus viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae. Actiones ejus et doctrinae quae in Evangeliis continentur, pulchrae sunt, quia divinae ac puri hominis modum longe transgressae, et omnia jussa ejus ad pacem ducunt aeternam. Omnia quae in ea re gessit ad reconciliandos Deo mortales, ad pacificandum cum angelis genus humanum, ad demonstranda suis servandae ad invicem pacis et dilectionis exempla pertinent.
Lignum vitae est his qui apprehenderunt eam, et qui tenuerit eam beatus. Sicut in medio paradisi lignum vitae positum Moyses esse testatur, ita per sapientiam Dei videlicet Christum vivificatur Ecclesia, cujus et nunc sacramentis carnis ac sanguinis, pignus 111.0695C| vitae accipit, et in futuro praesenti beatificatur aspectu.
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit coelos prudentia. Deus Pater per Filium omnia condidit. Typice autem fundavit terram sapientia, cum per ipsum sanctam Ecclesiam in fidei soliditate locavit. Stabilivit coelos prudentia, cum per eumdem sublimia praedicatorum corda illustravit.
Sapientia illius eruperunt abyssi. Quando in diebus Noe rapti sunt omnes fontes abyssi magnae et cum quotidiano procursu fontes et flumina de abysso per terrae venas emanant. Aliter sapientia erumpunt abyssi, cum largiente Christi gratia, profunda sacramentorum coelestium fidelibus innotescunt.
111.0695D| Et nubes rore ejus crescunt. Patet juxta litteram, sed allegorice nubes sunt Ecclesiae magistri, sublimes per contemplationem et vitam, rigantes corda auditorum, quasi subjectam sibi terram per doctrinam, quae rore concrescunt, quia subtilissima discretione virtutes suas quibus proficiant, quibus alta petant, quibusque minoribus in exemplum monstrarentur examinant.
Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Ne disciplina temporali fatigatus sapientiae, quae tanta est, gratiam perdas praecave.
Custodi legem atque consilium. Lex sapientia est, qua dicit: Si vis ad vitam ingredi, non occides, non 111.0696A| maechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, etc. (Exod. XX). Consilium sapientiae est cum protinus addit, si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, etc. (Matth. XIX).
Et erit vita animae tuae. Anima tua habet vitam cum Deo, si ejus decreta custodieris, quamlibet caro disciplina correptionis aut etiam mortis prematur.
Et gratia faucibus tuis. Habet ergo sensus animi fauces suas, quia dulcia, inquit, faucibus meis eloquia tua (Psal. CXVIII), quibus verba quae audit dijudicet, quibus res et gesta singulorum quae cernit decernendo examinet, et haec amplectendo recipiat, illa reprobando contemnat. Quibus nimirum faucibus, cum legem atque consilium Domini custodimus, 111.0696B| gratia multiplicatur. Quia quanto solertius quisque divinis obtemperat jussis, tanto dulcius ejus amorem concipit. Quam nostris faucibus inesse gratiam desiderabat Psalmista cum ait, Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII).
Tunc ambulabis fiducialiter in via tua. Fiducialiter in via nostra incedimus, cum Dei gratia confisi profectum in bona nostra conversatione suscipimus. Si ergo ejus imperiis humiliter subdimur, et gustum superni amoris suavius faucibus mentis attingemus, et operationis bonae augmentum semper obtinebimus, sed et in tentationibus ne deficiamus ipso juvante defendemur, hoc est enim quod sequitur:
Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII).
111.0696C| Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
Dominus enim in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris. Patet juxta litteram quia securus et dormit et vigilat, et quiescit et ambulat, qui se innocenter ante Deum et juste vivere meminit. Sed et justus cum in morte dormierit, non solum potentias malignorum spirituum non metuit, sed et in pace quiescit ac securus diem resurrectionis exspectat; quia Deum ubique protectorem habet et custodem, quale est in psalmo: Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. XXII).
Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, 111.0696D| et ipse benefac. Jam clarere miramur, quos aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus. . . . .
CAPUT IV. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Et docebat me atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum. Hujusmodi monita Salomoni a David patre data, qui Verba dierum relegit invenit; quare autem se Salomon unigenitum coram matre nominat, quem fratrem uterinum praecessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine quasi nunquam esset, vita discessit?
Et in omni possessione tua acquire prudentiam. In 111.0697A| omnibus quae possides bonis sapienter te agere memento, vel in omni possessione tua acquire prudentiam, omnia quae possides, terrena contemne, dummodo sapientiam percipias, quod petit Salomon ipse dum data sibi optione, amorem sapientiae cunctis praeposuit rebus, et in Evangelio, qui pretiosam margaritam quaesivit, hanc inventam omnibus, quae habuit, venditis emit.
Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, corona inclyta proteget te. Patet de Salomone, quia dum pro sapientia cuncta despiceret, percepta sapientia majori gloriae sublimitate refulsit. Sed et [ Forte deest si] nostro capiti, id est, principali mentis sapientiam amplectimur, amplior gratia Spiritus augetur, et corona insuper vitae in futuro donabitur. Expositis 111.0697B| sane his, quae a Patre verba perceperat redit ad docendam auditorem suum sapientiam, quam coepit.
Audi, fili mi, et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae. Id est, ut vitae aeternae dona percipias.
Ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. Semitae, id est, actiones aequitatis dum inchoantur arctae videntur et angustae, dum vero profectum capiunt, jam ex consuetudine spatiosae videntur et latae, Psalmista testante, qui cum insipiens Domino dixisset: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI), postmodum jam proficiens canebat: Viam mandatorum tuorum cucurri dum dilatares cor 111.0697C| meum (Psal. CXVIII). Et si ergo semitas aequitatis cum ingredi coeperis arctae tibi videntur, cum tamen eas ingressus fueris non arctabuntur gressus mentis tuae; sed juxta quod Dominus ait, jugum ejus suave et onus leve reperies. Etenim reprobi in hac vita latum intrant iter, at in die novissimo ligatis manibus et pedibus mittentur in tenebras. Pedes vero electorum diriguntur in viam pacis.
Et currens non habebis offendiculum. Quo alacrius ad implenda Dei mandata cucurreris, eo minus adversa, quae te impediant timebis. Nam quicunque in prava actione desudant, offendiculum in medio cursu reperiunt, quia extemplo dum non praevident, rapiuntur ad poenam.
Comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis 111.0697D| bibunt. Ita actione scelerum iniqui quasi epulis delectantur appositis, et certe vinum damnatorum bibunt et esurientibus spicas tollere gaudent, ut esse moris impiorum Scriptura sacra testatur.
Justorum autem semita quasi lux splendens, procedens et crescens usque ad perfectam diem. Justorum opera in luce scientiae peraguntur, et aeternam ducunt ad vitam, quae est perfecta dies.
Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Dicit de his et Joannes apostolus: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est: qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. II). Cui contra superius 111.0698A| dicitur sapienti, Quia currens non habebis offendiculum (Prov. IV), id est, scandalum.
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Sunt qui recte vivere videntur hominibus, sed quia recta intentione non faciunt, a Deo qui cor respicit pravum reprobatur et vita, quae credebatur bona. Omni ergo diligentia cordis munditiam serva, quia ad ejus examen modus aestimabitur vitae.
Remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te. Duobus modis sentiendum, ut et os tuum ne pravum loquatur aliquid, et tua labia ne detractionibus assuescant custodias, et alios quoque quos huic vitio subditos nosti, ne te corrumpant, fugias.
111.0698B| Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Iter justitiae, quo ingredi debeas diligenter edisce, et in cunctis quae agere disponis, sollicitus ad quem sint finem ventura praevide; hoc est enim palpebras recta videntium oculorum, tuos praecedere gressus, bonum opus quod acturus es sedula cogitatione praevenire, et quia secundum Deum sit meditando praevidere.
Dirige semitam pedibus tuis. Ne videlicet erres in actibus aut fide.
Et omnes viae tuae stabilientur. Ne levitate mentis a bono movearis proposito. Hinc et Apostolus: Stabiles estote, et immobiles, abundantes in opere Domini semper (I Cor. XV).
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram. 111.0698C| Dextera via bona sinistra accipitur reproba. Non ergo dextera via ambulare, sed ad dexteram declinare prohibemur, declinat enim ad dextram qui injustus est, declinat ad sinistram qui sibi vult arrogare, quod justus est, declinat ad dexteram qui de suis viribus praesumit, declinat ad sinistram qui pro sua fragilitate desperat se posse salvari, declinat ad dexteram qui stultitiae famulatur, declinat ad sinistram qui vult plus sapere quam oportet sapere. Quod et de caeteris virtutibus ac vitiis eodem modo intelligitur.
Averte pedem tuum a malo. Hoc est, ne vel huc vel illuc a vero devies, quia virtutes discretionem quaerunt, et nimietas omnis in vitio est.
Vias enim, quae a dexteris sunt novit Dominus. Id 111.0698D| est, eligit, placent illi, ideo displicentibus et reprobis dicturus est: Non novi vos (Matth. VII), quod est dicere, Non vos elegi, non mihi placetis.
Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. Si averteris a malo pedem tuum, si bona quae docui Domino juvante facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire sempiternam.
Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam. Hactenus generaliter castigaverat auditorem. Hinc sub specie meretricis ab haereticorum nequitia prohibet.
111.0699A| Ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Cogitationes quibus recte credas, labia quibus ipsam fidem per simplicia verba et consueta atque Ecclesiastica profitearis. Sed et juxta litteram, qui adhaeret meretrici, etiam labia vel osculando vel turpia fando commaculat.
Favus enim stillans labia meretricis. Cum in ore haeretico dulcedo sapientiae non ad sufficientiam solummodo, verum ad superfluitatem resonat, et ob id falsitas quia apte proferri cernitur, veritas a stultis aestimatur
Et nitidius oleo guttur ejus. Oleo Spiritus sancti fides catholica consecratur, quo nitidius suum guttur ostentant, qui sua sensa patrum fidei anteponunt. Patet de meretrice, quia et sermonis suavitatem, 111.0699B| et formositatem corporis ad captandos miseros quaerit.
Novissima autem illius, amara, quasi absinthium, et acuta, quasi gladius biceps. Potio absynthii intus amarescit in visceribus, gladio foris membra feriuntur. Ut igitur ostendat iniquos in novissima ultione et interius ardere, et extrinsecus poenis circumdari pro peccatis, et amaritudine illos absynthii torquendos et gladio asseverat esse truncandos. Quare autem idem gladius biceps sit dictus, Dominus aperit, cum ait: Sed eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X).
Vagi sunt gressus et investigabiles. Vagi sunt sensus haereticae deceptionis, quia alii Christum Deum, alii hominem esse negant, alii carnem accepisse, alii 111.0699C| animam contradicunt, alii eum de virgine natum, alii Spiritum sanctum, alii patrem Deum esse, alii peccantibus veniam dandam esse confiteri prohibent. Et in tam innumera haec pestis se fundit itinera, ut penitus quot sint investigari nequeant: at catholica veritas vaga et investigabilis non est, quia una eademque cunctis est agnita totum per orbem fidelibus.
Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus ejus. Et Apostolus ait, Fugite fornicationem (I Cor. VI), quia nimirum primum hujus vitae remedium est, longe fieri ab eis quorum praesentia vel inclinat vel cooperatur ad vitium. Sed ab haereticorum auditu prorsus segregari infirmis auditoribus prodest.
111.0699D| Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli. Ne honorem, quo ad imaginem Dei creatus es, immundorum spirituum voluntatibus subdas, neque accepta vivendi spatia ad libitum adversarii immitis expendas. Cuicunque enim sceleri quisque subjicitur, in hoc profecto dominatui malignorum spirituum mancipatur.
Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena. Ne daemoniorum facta adjuves, si vel ingenium animi vel corporis tui vires ad patranda facinora contradas, domumque alienam, id est, numerum perditorum, te adjecto multiplices, et pulchre dixit, labores tui sint in domo aliena, quia sunt qui juxta Prophetam, ut inique agant, laborant, 111.0700A| et haeretici quantum laborem contra Ecclesiam subeant utinam lateret!
Et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum. Praeponendum a superiori, ne forte, et est sensus. Ideo te castum custodi, ne forte in poenis gemere cogaris, quando non solum carnales illecebrae transeunt, sed et ipso corpore derelicto anima, quae per corpus gessit, cuncta reddere compellitur, verum et in hac vita saepius contingit, ut qui in adolescentia luxuriose vivendo habita disperserant, tempore senectutis inopia deficiant, et refrigescente calore carnis, ac flore juvente marcescente, rebus suis quas lasciviae vendiderant, alios uti conspiciant, gementesque sera poenitentia dicant, quae sequuntur:
111.0700B| Cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non acquievit cor meum. Disciplinam dicit Ecclesiasticae fidei, increpationes autem quibus haeretici cur ab Ecclesia recesserunt objurgantur. Patet de fornicariis.
Pene fui in omni malo in medio Ecclesiae et Synagogae. Ecclesia et synagoga Graeca nomina sunt, et unam eamdemque rem, latine significant, id est, conventum plurimorum ad invicem. Si autem subtilius distinguantur, Ecclesia convocatio, et synagoga congregatio interpretatur. Et vetus quidem Dei populus utroque nomine vocabatur; nunc autem gratia distinctionis, ille Synagoga, noster Ecclesia dicitur, merito scilicet fidei et scientiae majoris, quia et irrationabilis creatura potest congregari. Denique 111.0700C| dixit Deus: Congregetur aqua in congregationem unam (Gen. I). Rationabilis autem solum et sensibilis potest convocari. Verum aliquando haec nomina etiam malorum conventus significant. Unde est illud: Exarsit ignis in synagoga eorum, et odivi ecclesiam malignantium (Psal. CV). Quod ergo sero poenitens ait contemptor sapientiae, pene fui in omni malo in medio Ecclesiae et Synagogae, videtur misero magnitudinem suae damnationis perpendenti, quia nil pene fuerit sceleris, quo non ipse sit irretitus, quia tanta meruit tormenta subire. Et hoc ad cumulum accerserit miseriae, quod non extremus ipse peccantium, sed medius magis et quasi auctor exstiterit, et certe in mediis sanctorum conventiculis corpore positus, alienam ab eis vitam ducere non timuerit. 111.0700D| Et de haereticis specialiter sentiendum, quia nec veterum patrum, nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.
Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui. Desiderio utere propriae mulieris et ejus ministeriis fovere devotis.
Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Filium tuum ac filiam aliis nuptum trade et hoc manifeste facito pluribus consciis.
Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Solus in tua potestate retine, quibus matrimoniis liberos tuos socies, nec sint fornicariae et meretrices tuae sobolis participes.
Sit vena tua benedicta, et lactare cum muliere adolescentiae 111.0701A| tuae. Tanta te temperantia cum muliere quam adolescens accepisti, et cum senuerit serva, ut merito fidelis castimoniae benedictionem consequaris in prole.
Cerva charissima et gratissimus hinnulus. Illa sit tibi semper charissima conjux, quae sicut cerva serpentes ita persequatur scorta, et suis effuget ab aedibus. Sit natus ex ea filius et ipse castitatis amator gratissimus.
Ubera ejus inebrient te omni tempore. In amore illius delectare jugiter. Non uxorio operi semper insistere docet, sed movet ne et prima vivente aliam ducas, et meretrici unquam socieris. Aliter superius quod ait, Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui, docet ab haereticis cavendum et custodiae scripturarum 111.0701B| ac lectioni attendendum. Scientiam inquit quam praedicas aliis ipse serva, et tui irrigatione sermonis infundere.
Deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide. Cum ipse servaris, tunc et aliis praedica, et in magna auditorum amplitudine divina eloquia juxta uniuscujusque qualitatem dispensa.
Habeto eas solus. Aquas et in plateis dividimus et tamen soli possidemus, quando et exterius late praedicationem fundimus, et tamen per eam laudes humanas consequi minime ambimus.
Nec sint alieni participes tui. Immundi Spiritus participes fiunt doctori, si ejus mentem et fastu elationis dum praedicat, et haeresi et alio quolibet vitio corrumpunt. Solus autem aquas possidet cum membris 111.0701C| Ecclesiae fideliter connexus ab extraneorum sese consortio liberum servat. Sit vena tua benedicta et lactare cum muliere adolescentiae tuae. Sit doctrina tua et quicunque nascuntur ex ea in benedictione Ecclesiae, et lactare cum ea, cui ab adolescentia, id est, a primo credendi tempore conjunctus es. Cerva charissima et gratissimus hinnulus, ubera ejus inebrient te omni tempore, in amore ejus delectare jugiter. Cerva charissima sive gratissima, ut quidam codices habent, sancta Ecclesia quae serpentinam solet odio habere et conterrere doctrinam. Gratissimus hinnulus est populus ejus virtutum varietate delectabilis, et ad eamdem castae fidei semper aemulatione succensus. Cujus uberibus inebriamur, cum utriusque Testamenti paginis contra haereticorum 111.0701D| fraudes instruimur, cujus pace et amore jugiter delectari, magna est exercendarum occasio virtutum.
Quare seduceris, fili mi, ab aliena? et foveris sinu alterius. Et de meretrice et de haeresi sentiendum.
Respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat. Non se putent adulteri tenebris noctis aut parietum obtegi: non haeretici sua volumina posse celari, quia tenebrae non obscurabuntur a Domino, et nox sicut dies illuminabitur.
Iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur. Distat inter peccatorem et impium, quod peccator appellatur omnis qui vel in parvis vel in magnis sceleribus decidit. Impius 111.0702A| autem qui vel nunquam fidem recepit, vel enormitate scelerum ab ea quam accepit Anathema factus est, ut haeretici vel Catholici publicis flagitiis involuti, qui funibus peccatorum suorum constringuntur, cum incessabili augmento suae pravitatis intereunt, qui enim funem facit torquendo semper et involvendo fides fidibus auget. Talis est et tortitudo operum malorum. Tales libri haereticorum, in quibus prava pravis nectentes, non aliud scribendo quam quo se arctius obligent, agunt.
Ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur. Quia multa de adulterio vel haereticis disputaverat, more suo in clausula narrandi qualis sit talium finis ostendit, id est, quia ad mortem tendant aeternam, qui disciplinam detestati 111.0702B| sunt vitae. Multitudinem hoc stultitiae dicit, cum haeretici se sapientiores sanctis Patribus autumant, vel cum opera tenebrarum facientes iniqui, aut Dominum haec non videre, aut se facile ejus iram putant posse tolerare.
CAPUT VI.
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam. In promptu est litterae sensus quia suadet ei qui spopondit pro amico, ut ipsum amicum sollicitus admoneat, quatenus reddita pecunia quam debet creditori et se et ipsum liberet. Allegorice autem in hac periocha doctorem, in sequente vacantem quemlibet ut se gerere debeat instruit. Dicitur enim praeceptori, Si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam. 111.0702C| Quod est aperte dicere, si animam fratris in periculo tuae conversationis acceperis, jam ligasti mentem apud curam sollicitudinis quae ante deerat.
Illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. Quia dum commissis tibi cogeris bona praedicando dicere te ipsum prius necesse est quae dixeris custodire.
Fac ergo quod dico, fili mi, et te ipsum libera, quia incidisti in manu proximi tui, discurre, festina, suscita amicum tuum. Non tantum ipse bene vivendo vigilare memento, sed et illum cui praees a peccati torpore praedicando disjunge.
Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. Somnum dat oculis qui subditorum curam omnino negligit: dormitat autem qui quidem reprehensibilia 111.0702D| eorum gesta cognoscit, sed haec propter mentis taedium digna invectione non corrigit.
Eruere quasi damula de manu et quasi avis de insidiis aucupis. Quantum avis de laqueo vel damula de manu captantis quaerit evadere, tantum nitere, ut auditore tuo salubriter instituto ipse a sponsione vitae ejus liber reddaris. Et certe quia damula mundum natura est animal, velox cursu visuque acerrimum, unde et Graece ἀπὸ τοῦ Δέρκειν, id est, a videndo dorcas nuncupatur. Avis autem volando alta petere consuevit: cum in docendis occuparis subditis, mundus a peccatis omnibus, strenuus in operibus bonis, perspicax in deprehendendis malorum insidiis, et virtutum pennis fultus esse satage, quatenus expleto 111.0703A| praedicandi negotio ad superna transvolare et coelestis vitae pascua merearis intrare.
Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus et disce sapientiam. Hinc vacantem hortatur quemque ut si ad alios erudiendos non sufficit, saltem suimet curam agere non negligat, et si sapientiam doceri nequit ab homine, vel operandi sapientiam discat a formica.
Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem parat aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Si tantillum animal principe carens et rationis expers, natura duce sibi praevidet in posterum, multo magis tu ad imaginem Dei conditus, ad videndam ejus gloriam vocatus, doctorum magisterio adjutus ipsum conditorem habens 111.0703B| ducem, debes in praesenti bonorum operum fructus congregare, quibus aeternum vivas in futuro. Haec enim vita in eo messi comparatur et aestati, quod haec inter ardores tentationum, tempus est colligendi futurorum praemia meritorum. At dies judicii hiemis similatur rigoribus, quod tunc nimirum nulla relinquitur facultas pro vita laborandi, sed tantum cogitur quisque de horreo priscae actionis, quod recondidit proferre. Unde et Dominus praecipit dicens: Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato. Hieme enim facultas, sabbato licentia, juxta legem deest fructus vitae colligendi ac penuriam fugiendi perpetuam.
Usquequo, piger, dormis? quando consurgis a somno tuo, paululum dormies, paululum dormitabis, 111.0703C| paululum conseres manus ut dormias. Usquequo, inquit, dormis in vitiis? quando potes resurgere ad bene operandum qui noxio torpore depressus semper dicis: paululum adhuc jaceam, et sic postea poenitendo resurgam. Fit namque ut te semper differente opus bonum repente judex qui mala tua facta puniat, adsit: Hoc est enim quod sequitur:
Et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus. Egestas namque et pauperies poena est ultima, in qua damnati nil divitiarum merentur. Quasi viator veniet, quia improvisa et subitanea: quasi vir armatus, quia devinci perpetuo non potest. Patet juxta litteram quia pigritia nutrix est egestatis et penuriae. Si vero impiger fueris, veniet 111.0703D| ut fons messis tua. Fructus terreni quos metimus non fonti comparantur, sed cisternae, quia ad tempus pascunt colligentem et in tempore deficiunt: at qui impiger fuerit pro coelestibus laborare divitiis, hujus messis ut fons advenit, quia mercedem laborum indeficientem percipiet.
Et egestas longe fugiet a te. Quia satiabor, inquit, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI).
Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia seminat. Dixerat de haeresibus et aliis vitiorum generibus instituerat praeceptorem, excitaverat pigrum, at nunc redarguit et schismaticum. Ubi notandum quia quem seminantem jurgia dicere voluerit 111.0704A| prius apostatam nominavit, quia nisi more superbientis angeli a conspectu conditoris prius, intus aversione mentis caderet, foras postmodum usque ad seminanda jurgia non veniret. Quia recte dicitur quod annuit oculis, terit pede, digito loquitur, interior namque est custodia quae ordinata servat exterius membra, qui ergo statum mentis perdidit, foras in inconstantiam motionis fluit, atque exteriori mobilitate indicat quod nulla radice interius subsistat.
Sex sunt quae odit Dominus, septimum detestatur anima ejus. Eumdem quem supra plenius, quia sit Domino odibilis discordiam seminando insinuat, quod autem Domini animam dicit, humano more facit, ut eum plena intentione et non leviter tales 111.0704B| odisse significet, tale est in Isaia: Kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea (Isa.I).
Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, proferentem mendacia, testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. Enumerat sex capitalia crimina quae tamen comparatione discordias seminantis, quasi minora deponit, quia nimirum majus est facinus illud, quo unitas et fraternitas quae per Spiritus sancti gratiam est connexa dissipatur, potest enim quilibet oculos jactanter extollere, lingua mentiri, homicidio pollui, mala proximo machinari, aliis sceleribus membra subdere, falsum 111.0704C| contra quempiam testimonium proferre, quod non idem esse putandum est, quod supra linguam mendacem nominat: potest enim mendacium, sed non contra proximum dici, nam et beatus Augustinus octo esse genera mendacii, in libro quem de Mendacio composuit docet, potest inquam perditus quisque hujusmodi mala vel sibimetipsi, vel aliis inferre pace servata Ecclesiae, at Donatus et Arius eorumque sequaces gravius est quod fecerunt, qui concordiam fraternae unitatis discordias seminando sciderunt.
Conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae. Nunc sub adulterae mulieris specie prohibet ab auditione haereseos.
111.0704D| Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo, et in cogitatione praecepta Dei fixa retine et loquelam tuam. Horum undique dulcedine, ne forte in lingua labaris communito.
Cum ambulaveris, gradiantur tecum, cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. Tanta sit tibi meditatio divinae legis, ut cum vigilans aliquid operaberis hanc sedula mente recolas; cum dormiveris, in hujus memoria quiescas, cum evigilaveris hanc primo ad mentem revoces, sic etenim fiet, ut nec vigilans offendas, nec a timore nocturno laedaris. Aliter, cum ambulaveris in profectu justitiae: gradiantur tecum mandata Dei, ut te instruant. Cum dormieris in morte custodiant animam tuam, ne rapiat hostis: cum evigilaveris in resurrectione, 111.0705A| loquere cum eis, expetendo praemia quae tibi, si ea servares, promiserant.
Nec capiaris nutibus illius. Patet de adultera, sed et haeretici, si bene vivere et apte se agere videntur, vide ne seducaris eorum doctrinis.
Pretium enim scorti vix unius est panis. Recordare quod brevis voluptas fornicationis et perpetua est poena fornicatoris; sicut enim unus panis diurnam solum effugat esuriem, et nihilominus postmodum esurit, qui comesto pane saturus abscesserat: sic qui intrat ad scortum, ad horam quidem evaporat libidinem, sed post paululum ardentior redit.
Numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardescant? Soli ei conceditur haereticorum libros legere qui adeo solidatus est in 111.0705B| fide catholica, ut vel verborum dulcedine vel astutia nequeat ab ea segregari.
Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit, etc. Furtum non ex sua aestimatione sed ex comparatione majoris, id est adulterii, non grandis esse culpae perhibetur. Sicut Hierusalem gravius peccanti dicitur, Justificata est Sodoma ex te, non quia Sodoma nulla vel pauca, sed quia Hierusalem plura peccavit.
Quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Et de Domino intelligendum, quia qui nunc parcit reprobis non parcit in die mortis, nec acquiescit precibus sero clamantium ad se, nec dona quorum ibi tempus et facultas non est, suscipit, zelatur enim si quis sponsam suam, id 111.0705C| est, Ecclesiam sive animam quamque fidelem corrumpere praesumit.
CAPUT VII.
Fili mi, custodi sermones meos, etc. Et haec periocha eadem quae superior sub meretricis persona plenius explicat.
Et legem meam, quasi pupillam oculi tui. Tam sollicite serva, quae doceo, quasi nil recte sine his aspicere valeas.
Liga eam in digitis tuis. Scribe illam in tabulis cordis tui. In digitis, in actibus dicit. In tabulis cordis, in latitudine cogitationis, denique et alia translatio sic dicit: Describe eam in latitudine cordis tui.
Dic sapientiae, soror mea es, et prudentiam voca amicam 111.0705D| tuam, ut custodiat te a muliere extranea, et ab aliena quae verba sua dulcia facit. Sapientiam Ecclesiasticae doctrinae sororia tibi dilectione conjunge, ut haec te a pollutione servet haeretica, quae a castitate Ecclesiae probatur extranea.
De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi, et video parvulos. Patet juxta litteram, quia sapientium aspectus magistrorum et infirmorum actus sedulo speculatur et fortium. At aeterna Dei sapientia de coelo prospicit, et videt omnes filios hominum. Apte autem Salomon de fenestra domus suae se per cancellos prospexisse dicit, ut parvulorum gesta dijudicaret. Qui enim de fenestra per cancellos prospicit, ipse quidem ea quae foris aguntur, 111.0706A| plene considerare sufficit, nec tamen ipsum qui foris et infra degunt aspiciunt: namque hoc est quod Apostolus ait: Spiritalis enim omnia judicat, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. II).
Considero vecordem juvenem, qui transit in platea juxta angulum. Juvenem vocat adulterum non propter veritatem, sed propter instabilitatem. Qui transit in platea, quia deseruit angustam viam, quae ducit ad vitam; juxta angulum, quia deflectit a rectitudine.
Et prope viam domus illius graditur. Quia a via veritatis declinavit, merito viae meretricis domus vel haeretici appropiat, quae recte juxta quod exposuimus et in platea, et juxta angulum posita est.
In obscuro advesperascente die, in noctis tenebris et caligine. Quia jam talis per caecitatem cordis ad tenebras 111.0706B| festinat et peccati et damnationis.
Et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas. Patent haec cuncta juxta litteram de meretricis operibus. Verum doctrina haeretica quemcunque incautum reperit, et vecordem, hunc decipere tentat, ipsa etenim ornatu meretricio apparet, quia immunda praefulget eloquentia. Praeparata est ad capiendas animas, quia quoscunque sibi associare potest spiritali morte perimit.
Garrula et vaga, quietis impatiens. Quietem Ecclesiae turbare desiderans.
Nec valens in domo consistere pedibus. Nulla enim est haeresis quae primis sit contenta discipulis. Hi sunt enim domus ejus, sed semper novos quos decipiat 111.0706C| quaerit.
Nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Foris, cum paganos rapit; in plateis, cum voluptuosos; juxta angulos, cum alios haereticos.
Apprehensumque deosculatur juvenem. Verborum fallentium blandimentis tentat instabilem.
Et procaci vultu blanditur dicens: Victimas pro salute debui, hodie reddidi vota mea. Juxta litteram patet intellectus, quia meretrix convivium semper magnificum [se permagnificum] praeparasse fatetur. At haeretici in cunctis quae agunt, victimam se suae salutis Deo immolare vel autumant vel autumari gestiunt: nam et Dominus ad discipulos: Sed venit, inquit, hora, ut omnis qui interfecerit vos, arbitretur se obsequium praestare Deo (Joan. XVI).
111.0706D| Intexui funibus lectum meum, stravi tapetibus pictis ex Aegypto. Solent lecti qui ex funibus vel juxta aliam translationem institis intexuntur meliores fieri, quam qui ex ligno vel corio vel qualibet alia materia instruuntur. In lecto ergo funibus intexto meretrix mollitiem quiescendi designat. In tapetibus vero pictis ex Aegypto, etiam oculorum tentat illecebras, quibus nefando aspectu irretitis facilius ad seducenda mentis arcana penetret, quia vero nomine funium aliquando solent divina praecepta figurari, quae a nostris nos voluptatibus coercendo religant, promittunt se haeretici contextu verborum coelestium salubre suis auditoribus quasi stratum parare, in quo a vitiorum tumultibus libero corde quiescant, 111.0707A| sed veraciter illis funibus peccatorum construunt locum perditionis, ubi perpetuo pedes manusque alligati damnentur. De quo Dominus in Apocalypsi: Et dedi, inquit, illi tempus ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua: ecce mitto eam in lectum et qui maechantur cum ea in tribulationem maximam (Apoc. II). In tapetibus vero pictis ex Aegypto, ornatus eloquentiae et dialecticae artis versutia, quae ab ethnicis originem sumpsit, intelligitur, per quam mens haeretica sensum doctrinae pestilentis, quasi meretrix thorum facinoris se texisse gloriatur.
Aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo. Promittunt se tales odorem coelestium habere virtutum, quibus sua suorumque corda velut cubilia venusta 111.0707B| conserent, ac dicere posse cum apostolis, quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II).
Veni, inebriemur uberibus donec illucescat dies. Doctrinae sanctae poculis se invicem satiandos jactant haeretici, et virtutum gratia conjungendos, donec eorum gesta lux sequatur aeterna.
Non est enim vir in domo sua, abiit longissima via. Non est, inquiunt, Christus corporaliter in Ecclesia, surgens enim a mortuis ascendit in coelum nobisque ministerium gubernandae Ecclesiae suae, videlicet, domus, reliquit.
Sacculum pecuniae secum tulit. Gloriam resurrectionis et immortalitatis decus secum detulit, quo illius patriae cives laetificaret ac ditaret.
In die plenae lunae reversurus est domum suam. In 111.0707C| tempore quo electorum suorum Ecclesia numerum compleverit revertetur ad judicium.
Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam. Id est, quasi stultus nesciens ipse ductus ad interitum.
Et fortissimi quique interfecti sunt ab ea. Ut ipse Salomon sapientissimus virorum, ut Samson fortissimus, ut David mansuetissimus, a muliebri decipula. Ut Origenes ab haeretica, quem post apostolos Ecclesiae magistrum fuisse, quandiu recte sapuit, qui negaverit, errat.
Viae inferi domus ejus, penetrantes interiora mortis. Sed de Ecclesia Dominus ait: Quia portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Interiora autem mortis acerrima gehennae tormenta, quasi 111.0707D| arctiora et obscuriora dicit, quibus haereticos et fornicarios constat esse mergendos, sicut de sanctis pro Domino in hac vita patientibus dicitur: Quia misit eos custos in interiorem carcerem (Act. XVI), atrociorem videlicet, foediorem et obscuriorem.
CAPUT VIII.
Nunquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam? Nunquid non Dominus palam locutus est mundo, et in occulto locutus est nihil? (Joan. XVIII.) Quid ergo, neglecto ejus Evangelio, ad haeresin potius vel lasciviae suasionem, quae in angulo susurrant, audiendam miseri confluunt?
In summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans juxta portas civitatis. In monte 111.0708A| discipulos simul et turbas docuit, sed et per vias saepe his qui conveniebant praedicabat, et eos qui cura indigebant sanabat. In ipsa etiam porta civitatis Naim mortuum resuscitans exemplo miraculi verba quae docuerat commendabat, et quid sequimini eos qui in abditis contra eum suas exerunt linguas?
In ipsis foribus loquitur dicens: O viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum. Ad viros clamat, id est, ad strenuos verbi auditores in utroque sexu. Nam qui feminae, id est, fluxa mente sunt, sapientiae verba percipere nequeunt.
Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes animadvertite. Manifestum de Domino, quia et cum esset ipse in mundo omni aetati, sexui et conditioni locutus est verbum, imo etiam clamabat stans in templo: Si 111.0708B| quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII); et nunc per doctores Ecclesiae, ipsi enim sunt fores civitatis ejus; viris simul ac feminis sapientibus, et insipientibus grandaevis praedicat, et parvulis, at contra doctrina fallax clam et privatim quos seducere valeat quaerit.
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum. Magnis nempe quia regnum coelorum et promisit et dedit fidemque sanctae Trinitatis docuit, atque alia innumera quae prophetae ei loquenda relinquebant.
Et aperientur labia mea, ut recta praedicent. Labia ejus sunt duo Testamenta concordi ad invicem veritatis attestatione conjuncta, quae, ipsa in carne apparente per sancti Spiritus donum, sunt ad praedicandam 111.0708C| salutem universum aperta per orbem.
Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite. Non potestis Deo servire et mammonae (Matth. VI).
Ego sapientia habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus. Ubi duo et tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum (Matth. XVIII).
Arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. Arrogantiam et superbiam in eis qui se caeteris meliores aestimant, viam pravam in eis qui aperte mala faciunt, os bilingue in illis, qui in bonis quae loquuntur stabile quippiam non habent, sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.
111.0708D| Meum est consilium et aequitas, mea prudentia, mea est fortitudo. Non se extollat humana praesumptio, plenitudinem virtutum sola Dei sapientia possidet, et ab hac humana infirmitas quidquid virtutis habet, accepit.
Per me reges regnant et conditores legum justa decernunt, per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam. Reges dicit Apostolos sive alios sanctos, qui et seipsos primum, et deinde Ecclesiam sibi subditam bene regere sciunt. Legum conditores, auditores utriusque Testamenti, et sequentes Ecclesiae scriptores, principes et potentes caeteros fidelium praeceptores ac rectores appellat, qui utique omnes non nisi per sapientiam ut essent aliquid habent: 111.0709A| Ait enim, quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV).
Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me invenient me. Tale est et in Evangelio: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum (Joan. XIV). Mane quippe vigilant ad sapientiam, qui semper innovato mentis studio ad Christi visionem pertingere satagunt.
Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia. Opes superbas opes excelsas dicit, ut coelestia dona significet, Graece etenim superbus Yperephanos, id est, super apparens dicitur, et ideo recte sapientia opes Yperephanas secum esse dicit, quia quidquid donorum coelitus fidelibus datur, cunctis mundi opibus excellentius esse probatur, quod etiam addendo 111.709B| justitiam manifestius inculcat. Nam terrenas opes et gloriam saepius habent injusti, nos autem in resurrectione, sicut Petrus ait, novos coelos et novam terram et promissa ipsius exspectamus (II Petr. III), in quibus justitia habitat.
Dominus possedit me initium viarum suarum. Viae Domini sunt opera ejus, quorum consideratione ad fidem vel agnitionem pervenit hominum, invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I). Viae ejus sunt ipsae illuminationes, per quas se et angelicis spiritibus et mentibus ostendit humanis, in quarum initio viarum sapientiam possedit, quia in primordio creaturae nascentis filium, qui cum eo cuncta disponeret habuit. Sed ne putaret aliquis harum in initio viarum 111.0709C| vel aliquando ante tempora filium esse coepisse vigilanter adjunxit:
Antequam quidquam faceret a principio, ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret, et caetera, usque dum ait, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens. Cui simile est in Evangelio. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). Pereant ergo qui negant Dei virtutem, et Dei sapientiam, videlicet Christum ab initio, imo et ante omne quod dici vel cogitari potest, initium ab ipso patre fuisse progenitum: alia translatio, hunc locum ita incipit: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua. Quod de incarnatione Dominica dictum Patres 111.0709D| intelligunt, dicentes quia certi gratia mysterii dixerit: Dominus creavit me, et non, Pater creavit me. Caro, inquiunt, Dominum agnoscit, gloria Patrem signat, creatura Dominum confitetur, charitas Patrem novit. Principium, vel in principio viarum suarum. Et ipse ait: Ego sum via, quia surgens a mortuis iter fecit Ecclesiae suae ad regnum Dei ad vitam aeternam. In opera sua, quia ad redimenda opera patris a corruptelae servitio liberaret: caro enim Christi propter opera, divinitas ante opera.
Et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore. Ludens in orbe terrarum, et deliciae meae, esse cum filiis hominum. Ludentem dicit gaudentem. Erat ergo ludens coram patre per singulos 111.0710A| dies, quia, ut propheta ait, a principio ex diebus aeternitatis gaudebat unum esse cum Patre (Mich. V). Erat omni tempore ludens in orbe terrarum, quia et cum tempora orbis ac creaturae esse coepissent, ipse quod erat cum patre filius manebat, haec ideo ne quis eum cum creaturis et temporibus coepisse perhiberet. Et deliciae ejus sunt esse cum filiis hominum, quia desiderat in eorum amore quiescere, nos bonorum gratia meritorum ad se videndum perducere.
Beatus homo qui audit me, qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Fores suas et postes ostii sui Scripturas sanctas, et eorum doctores nuncupat, sine quibus ad vitam quam pollicetur non valemus ingredi.
CAPUT IX.
111.0710B| Sapientia aedificavit sibi domum. Quia de aeternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, addit et de assumpta humanitate dicere. Sapientia igitur aedificavit sibi domum, quia hominem Filius Dei, quem in unitate suae personae susciperet ipse creavit.
Excidit columnas septem. Ecclesias per orbem septiformi gratia Spiritus erexit. Quae domum ejus, id est, mysterium incarnationis ejus, ne perfidorum in probitate memoria tolleretur, credendo, colendo et praedicando, quasi sustentando continerent, vel certe sapientiae domus Ecclesia Christi est, columnae autem doctores sanctae Ecclesiae septiformi Spiritu pleni, quales fuere Jacob, Cephas et Joannes, quas nimirum columnas sapientia excidit, quia ab 111.0710C| amore praesentis saeculi disjunctas ad portandam ejusdem Ecclesiae fabricam mentes praedicantium erexit.
Immolavit victimas suas. Suis passionibus Ecclesiam conservavit, vel vitam praedicantium mactari in persecutione permisit, quibus videlicet victimis contrariae sunt victimae meretricis, ad quas stultos invitat, ut super lectum est, dicens: Victimas pro salute debui, hodie reddidi vota mea.
Miscuit vinum et proposuit mensam suam. Divinitatis suae arcana capere non valentibus, assumptae humanitatis sacramenta patefecit, et Scripturae sacrae pabula nobis aperiendo praeparavit.
Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem, et ad moenia civitatis. Praedicatores infirmos ac despicabiles 111.0710D| elegit, qui fideles populos ad superna patriae coelestis aedificia colligerent.
Si quis est parvulus veniat ad me. Et insipientibus locuta est. Parvulos dicit humiles, insipientes vero eos, qui de mundanae sapientiae fastu nil habent; tales autem vocat ut eos sua doctrina sapientes reddat et altos.
Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. In pane divina eloquia, in vino mixto conjuncta in unam Christi personam deitatis et humanitatis ejus natura exprimitur, ut supra dictum est, vel certe in pane corporis ipsius, in vino mixto sanguinis sacrosancti mysterium, quo in altari, mensa videlicet ejus satiamur, ostenditur.
111.0711A| Relinquite infantiam et vivite, et ambulate per vias prudentiae. Post oblatas epulas addit et vitae monita, ut quos perceptis suae incarnationis mysteriis refecit, doctrinae pariter instituat verbis.
Qui erudit derisorem ipse sibi facit injuriam, et qui arguit impium, generat maculam sibi. Quasi interrogares. Cur sapientia parvulos prae caeteris et insipientes ad suas invitaret epulas: Ideo, inquit, feci, quia frustra laborat, qui verbum sapientiae inculcare nititur ei, qui audire contemnit, sapientiorem se doctore et majorem existere credens.
Noli arguere derisorem ne oderit te. Non est timendum ne tibi derisor cum arguitur contumelias inferat, sed hoc potius providendum, ne tractus ad odium pejor fiat. Ideoque tibi aliquoties ab ejus correptione 111.0711B| non tuae timiditatis, sed dilectionis ejus gratia cessandum.
Argue sapientem et diliget te. Sapientem in profectu positum, id est, amatorem sapientiae dicit, quem supra prae humilitate parvulum nuncupavit, nam perfectus sapiens non habet opus argui.
Mulier stulta et clamosa plenaque illecebris, et nihil omnino sciens sedit in foribus domus suae, super sellam. Mulier autem haec haeresis est, contraria nimirum sapientiae, quae sua superius sacramenta cecinit. Sedit autem et ipsa in foribus domus suae, id est, in doctoribus falsitatis, quia in penetralia perfidiae miseros fallendo introducunt. Super sellam autem, quia cathedram sibi praedicationis usurpat. Haec est cathedra pestilentiae, in qua beatus vir 111.0711C| sedere detrectat. In excelso urbis loco. Dicit et de sapientia, quia in summis excelsisque verticibus dat vocem suam, sed illa in sublimitate virtutum, haec in supercilio elationis attollitur.
Ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo. Vocat haeresis ad perfidiam saepe Catholicos, quos iter rectum agere, et viam saeculi hujus transire citius velle, atque ad aeternam patriam festinare conspicit.
Qui est parvulus, declinet ad me, et vecordi locuta est. Et sapientia parvulos atque insipientes ad suum 111.0712A| convivium pene iisdem verbis invitare videtur. Sed distat, quod illa simpliciter ad se venire, haec autem quos vocat ad se declinare suadet, quia illa nimirum ad rectum actionis iter quos errantes cernit accersit; haec recte gradientes ab itinere suo deviare, et ad se divertere docet.
Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Sapientia palam mensam proposuit, et miscuit vinum suum, at stulta mulier nil meracum habens ad aquas furtivas, et absconditum panem quoscunque valet aggregat, quia Catholica Ecclesia palam mundo diurnorum eloquiorum convivia pandit, divinitatis et humanitatis Christi mysteria celebranda praecipit, vel certe in vino mixto historicam simul, et allegoricam auditoribus suis scientiam propinat, 111.0712B| ut pro suo quemque captu vitae poculis reficiat. At haereticorum doctrina publicae fidei et professioni sua secretim decreta praeponit, et cum nil spiritale habeat suaviorem se catholicis pastoribus scientiam jactat docere, ut scilicet libentius audiantur et agantur, quae palam in Ecclesia dici credique prohibentur. Et dulcius hauriatur insipientia quae putatur scientia, cujus prohibita furatur audientia. Potest in aquis furtivis baptisma haereticorum, in pane abscondito eorumdem sacrificium designari. At juxta litteram mulier adultera in aquis furtivis et pane abscondito prohibita et illicita concubia dulciora esse asseverat.
Et ignoravit quia gigantes ibi sint. Et in profundis inferni viae ejus. Nescit adultera, nescit haereticus, 111.0712C| quia immundi Spiritus suas domus habitant. Et qui in profundis inferni poenas luunt aeternas, ipsi in actibus luxuriosorum, ipsi haereticorum dogmatibus, quasi conviviis delectantur opimis. At cum rite in Ecclesia Christi sacramenta celebrantur, Christi verbum auditur, et conservatur, qui est sapientia Dei, constat quod angelicae virtutes ibi sint, et in excelsis coelorum convivae fidelium. Panem enim coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo (Joan. VI).
LIBER SECUNDUS. PARABOLAE SALOMONIS.
CAPUT X. 111.0711D|
Parabolae Salomonis. Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, ut non sicut prius de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet, sed alternis versibus actus utrorumque describat.
Filius sapiens laetificat patrem, filius autem stultus moestitia est matris suae. Qui accepta fidei mysteria bene servat, laetificat Deum Patrem, qui vero haec actione mala vel haeresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.
111.0712D| Non proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. Et a transitoria morte saepius ut Danielem, et tres pueros, et a perpetua semper justitia liberat. At vero thesauri per impietatem congregati, et si aliquando a morte corporali videntur eripere, plus tamen mali impietate, qua acquisiti sunt, quam commodi in eo quod pro vita sunt dati, conferunt.
Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. Et si quando justum impii fame affligunt vel etiam necant, non laedetur 111.0713A| anima ejus, quam Dominus in futura vita sive gloria visionis consolatur, qui et easdem impiorum insidias in ipsos juste judicando retorquet.
Egestatem operatur manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui negligenter vivit in hoc saeculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militat, divitiis aeternae beatitudinis remuneratur.
Qui congregat in messe filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis. Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est; et quidem haec messis multa est, operarii autem pauci. Qui vero hoc tempore acceptabili etiam a sua salute curanda torpescit, confundetur in die retributionis.
111.0713B| Benedictio super caput justi, os autem impiorum operit iniquitas. Justis dicetur in judicio: Venite, benedicti, percipite regnum (Matth XXV). Os autem impiorum quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, iniquitate quam gessit condemnabitur. Denique os illius operuit iniquitas, qui in tormentis positus linguam sibi in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerari quaesivit
Memoria justi cum laudibus et nomen impiorum putrescat. Et in hac vita bonos sive viventes sive defunctos laudibus efferunt: Impiorum autem et actus detestantur et nomen; et in vita futura justi in Dei laudibus vivunt, reproborum autem honor, nomenque laudesque putribus gehennae suppliciis mutantur: Ubi vermis eorum non moritur et ignis eorum 111.0713C| non exstinguetur (Isa. LXVI).
Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit. Qui simpliciter se vivere novit fallaciae cuncta spernit adversa, quia se per hoc ad gaudia venturum esse confidit. Dicens cum Propheta: Dominus defensor vitae meae a quo trepidabo, etc. (Psal. XXVI). At qui pravis incedit viis nolens licet, patescit ac digna factis recipit: nihil enim occultum quod non revelabitur.
Qui annuit oculo dabit dolorem. Qui nutibus oculorum irridet aliquem non evadit sine dolore tormenti aut poenitudinis. De qualibus dicit Psalmista: Qui oderunt me gratis et annuebant oculis (Psal. XXXIV). Vel certe qui annuit oculo, dabit dolorem, 111.0713D| quia filius stultus moestitia est matri suae.
Stultus labiis verberabitur. Et suis videlicet quibus damnari meruit, quia mors et vita in manibus linguae, vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit. Quomodo Psalmista cum ait: Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa (Psal. CXIX), utrumque a Domino quaerit, ut et ipse labia iniqua ac linguam dolosam non habeat, et aliorum iniquitate ac dolis minime possit decipi.
Vena vitae os justi. Et Dominus de doctoribus: Qui credit, inquit, in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
Et os impiorum operit iniquitas. Impii sunt qui 111.0714A| vel sua vel proximorum errata, ne ad sanitatem perveniant, defendendo contegunt, quod exsecrans Propheta, Dominum orat, ut non declinet cor suum in verbum malum, ad excusandas excusationes in peccatis.
In labiis sapientis invenietur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. Virga in dorso est, vindicta in posterioribus, id est, in sequenti vita, quam bene plaga illa famosa qua Philistaei in natibus feriebantur, exprimit. Qui ergo non vult virgam portare in dorso portet in labiis sapientiam, loquatur laudes Christi, et praecepta praedicet. Verum quia semper Dominum laudare, non autem semper docere, non omnia quae novit omnes docere sapienti convenit, recte subditur. 111.0714B| Sapientes abscondunt scientiam. Scientes videlicet, quia tempus tacendi et tempus loquendi: Unde Propheta: Dum consisteret, inquit, peccator adversum me, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII); et Apostolus: Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum et hunc crucifixum (I Cor. II).
Os autem stulti confusioni proximum est. Quia vel inordinate bona, vel aperte loquitur mala.
Substantia divitis urbs fortitudinis ejus, pavor pauperum egestas eorum. Divites confidunt in divitiis, quasi in urbe munita; pauperes ideo pavent, ne deficiant, quia se norunt egenos. Spiritaliter qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi in urbe inexpugnabili, quia a nullo potest hoste superari; 111.0714C| at qui virtutum inopia coangustantur, ideo coelestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.
Abscondunt odium labia mendacia, qui profert contumeliam insipiens est. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis contege, nec per oris contumeliam profer, sed tuum et cor dilectione et os veritate repleatur.
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. Prudentia a providendo nomen accipit, stultus est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus, qui viri nomine dignus sit praevidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi poena sequetur ultionis.
Quod timet impius veniet super eum. Desiderium 111.0714D| suum justis dabitur. De illo impio dicit, qui sciens peccat, timet ergo impius videre districtum judicem: Desiderant justi dissolvi et esse cum Christo. Ille ne terrenis gaudiis privetur, et sempiterna ultione plectatur: isti ne incolatus eorum prolongetur, sed praemia pro quibus certavere percipiant. Utrisque autem quod corde tenent adveniet.
Quasi tempestas transiens non erit impius. Justus autem quasi fundamentum sempiternum. De persecutionibus Ecclesiae dicit, qui domum fidei subvertere quaerunt, sed illa in vero fundamento, hoc est, in Christo collocata: ipsi extemplo dispereunt.
Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. Sicut haereticorum perfidia 111.0715A| bonis doctoribus molestiam generat et lacrymas, sic male vivens Catholicus eis qui se fidem suam ex operibus ostendere jusserunt per inertiam gravis est. Oculi quippe et dentes praedicationes sunt sanctae Ecclesiae, qui et recta itinera praevidere et alimenta spiritalia suggerere solent: porro acetum quod a vino degenerat, et fumus qui ab igne ascendens evanescit, eos qui ab Ecclesiastica suavitate et charitate per superbiam et socordiam recedentes hanc etiam verbis impugnant figurate denuntiant. De quibus dicit Joannes: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, etc.
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur. Qui Deo fideliter serviunt, aeterna luce donabuntur: at qui impietati mancipantur, cum hac 111.0715B| vita perdunt bona quae amabant.
Exspectatio justorum, laetitia, spes autem impiorum peribit. Patet quia justi lactantur in exspectatione vitae sequentis, quamvis contristentur afflictione pressurae praesentis; unde est illud: Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea (Eccli. LI). At vero impii qui se putant, in futuro requieturos, aut certe nullos post mortem futuros, falluntur. Neque huic repugnat sententiae, quod supra dictum est, quod timet impius, veniet super eum, sunt enim qui scientes futurum bonorum malorumque judicium nihilominus negligentia vel desperatione vel etiam de industria peccant: Talibus ergo interitus quem timent adveniet; sunt, qui mala quae faciunt aut nunquam punienda aestimant, 111.0715C| aut bene gesta, ideoque bona mercede remuneranda judicant, de quibus recte dicitur: Quia spes impiorum peribit, nam et de his qui scientes delinquunt subsequenter adjungit.
Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum. Si, inquit, abdita Scripturarum comprehendere non vales, non tamen de salute desperes, sed gradere viam Domini, age bona quae nosti, et inter fortes connumeraberis: sed merito paveant illi, qui recta quae norunt facere contemnunt, quia certa restant quae patiantur mala.
CAPUT XI.
Statera dolosa abominatio apud Dominum, et pondus aequum voluntas ejus. Statera dolosa non tantum in mensuratione pecuniae, sed et in judiciaria 111.0715D| discretione tenet. Qui enim aliter causam pauperis, aliter potentis, aliter sodalis, aliter audit ignoti, statera utique librat iniqua; sed et is qui sua bene gesta meliora quam proximorum suaque errata judicat leviora trutina ponderat dolosa, nec non et ille qui onera importabilia imponit in humeros hominum, ipse autem uno digito suo non vult ea tangere: ille etiam qui bona in publico et mala agit in occulto, pro iniquitate librae dolosae abominatur a Domino; at qui sinceriter agit in omnibus, qui causam et causam aequa lance discernit, is nimirum justi judicis voluntati et actioni congruit.
Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Quia superbi vel contumeliose se gerunt, per contemptum 111.0716A| sive ignorantiam disciplinae, vel proximis contumelias ingerunt, vel certe quia omnis qui se exaltat humiliabitur (Matth. XXIII).
Ubi autem humilitas, ibi sapientia. Abscondisti, inquit, haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI), id est, humilibus.
Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes. Heu misere hanc sententiam pertransit Origenes, qui post universale extremumque judicium vitam credidit omnibus impiis et peccatoribus dandam. Notandum autem, quia etsi impiis post mortem spes veniae non est, sunt tamen qui de levioribus peccatis, quibus obligati defuncti sunt, post mortem possunt absolvi, vel poenis videlicet castigati vel suorum precibus, eleemosynis, missarum celebrationibus absoluti, sed 111.0716B| haec quibuscunque fiunt, et ante judicium, et de levioribus fiunt erratibus. Qui vero se longo post judicium tempore, liberandos putant, falluntur et fortasse ad eos pertinet quod sequitur.
Et exspectatio sollicitorum peribit. Item alia est sollicitudo, quam boni semper ad implenda Dei praecepta sunt accincti: alia qua reprobi, cum scientes peccant, solliciti metuunt quando aeternam rapiantur ad poenam, ideoque recte exspectatio eorum qui Deo sollicita mente serviunt coronabitur: eorum vero qui Deum contemnentes et ante judicium ejus propria conscientia se accusante condemnantur. Exspectatio sollicitorum veribit. Hunc versum longe aliter habet antiqua translatio, quae ait: Defuncti hominis justi non peribit spes, gloria autem 111.0716C| impiorum peribit.
Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. Martyr quisque de angustia passionis liberatus est, post mortem, et tradetur in poenam pro ejus causa persecutor, qui illum angustavit. Jacob martyrio coronatus est, Petrus de carcere liberatus, et Herodes qui eos persecutus est, a vermibus visibiliter consumptus, et invisibiliter raptus est, ubi vermis ejus non morietur et ignis ejus non exstinguetur (Isa. LXVI).
Simulator ore decipit amicum suum, justi autem liberabuntur scientia. Haereticus simulans doctrinam catholicam decipit auditorem suum, qui autem juste veritatem sequuntur Evangelii, liberabuntur scientia catholica ne decipula rapiantur haeretica.
111.0716D| Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir autem prudens tacebit. Non est despiciendus vel deridendus a nobis, qui nos simpliciter amare probatur, etiamsi inepte quid per imperitiam facit. Qui enim hoc facit, indignus est sapientiae, at vero prudens quisque de talium commissis publice tacet, sed haec occulte castigat, quod idem sequentibus versiculis arctius inculcatur dum dicitur.
Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, amici celat commissum. Et in Evangelio Dominus: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te ei ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum, etc. (Matth. XVIII). Unde et hic recte subinfertur:
111.0717A| Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem ubi multa consilia. Ne enim te putares amici commissa si corrigere non potes ultra celare debere, recte dicit populum sine gubernatore corruere, salvari autem ubi multa sunt consilia, ut ostendat, quod solus emendare non vales, pluribus esse revelandum, ut unanimi omnium corrigatur industria.
Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo. In promptu est litterae sensus, sed est a sorte sanctorum extraneus qui peccata sua poenitendo corrigere dissimulat: Et quicunque talibus vel communionis gratiam concedit, vel vitam promittit aeternam, quia pro extraneo fidem fecit, seipsum profecto ante districti judicis oculos ultione dignum reddidit.
Qui autem cavet laqueos securus erit. Securus erit 111.0717B| in futuro qui nunc bene formidolosus et sua sedulus errata per poenitentiam curat, et ab impoenitentium se societate servat immunem.
Manus in manu non erit innocens malus. Qui manum jungit in manu nil utique operatur, sed manus in manu non erit innocens malus, quia etsi ab iniqua actione manus ad horam subtrahit, cordis tamen innocentiam malus habere non valet: unde et praemittitur.
Abominabile Domino cor pravum. Semen autem justorum salvabitur. Hoc est, quod supra dicitur: Seminanti autem justitiam merces fidelis, vel certe semen justorum salvabitur, quia qui praecedentium justorum exempla sectantur, horum quoque vestigia ad videnda salutis aeternae gaudia sequuntur, de quibus Isaias: Omnes qui viderint eos, cognoscent eos, 111.0717C| quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Isa. LXI).
Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. Circulum aureum si in naribus suis fixeris, nihilominus ille terram vertere naso et volutabro luti properat immergi, ita mulier fatua si pulchritudinem vultus vel habitus acceperit, suam tamen faciem ad infima declinare, suam speciositatem ad evertendos ubique castitatis flosculos, circumferre, se coeno voluptatis inquinare diligit. Aliter. Qui ornamentum divinorum eloquiorum meditando consequitur, sed haec male vivendo insequitur, circulum aureum habet in naribus, sed more suis terram subigere non desistit, quia quod odore notitiae percepit, immunda actione sordidavit. Ideoque talis anima mulier pulchra et fatua esse censetur, quia carnalibus dedita 111.0717D| illecebris, pulchra est per scientiam, sed per actionem fatua. Aliter, quia doctrinam haereticam nitore vidit eloquii resplendere, nec tamen sapientiae apto intellectu congruere. Circulus, inquit, aureus in naribus suis, id est, pulchra et circumflexa locutio in sensibus mentis stultae, cui ex loquio aurum pendet, sed tamen ex terrenae intentionis pondere more suis ad superiora non respicit, quod secutus exposuit dicens, Mulier pulchra et fatua per intellectum.
Desiderium justorum omne bonum est, et praestolatio impiorum furor. Semper justi justitiam ubique regnare desiderant, at impii etiam cum quiescere ab impietatis executione vident, proposito tamen dirae mentis ad inferendam cuilibet vim furoris intendunt, 111.0718A| ut hoc est, quod supra dicitur. Manus in manu non erit innocens manus, item, praestolatio impiorum furor, quia plerumque ira per silentium clausa intra mentem vehementius aestuat.
Alii dividunt propria et ditiores fiunt. Quia centuplum accipiunt in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.
Alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt. Semper inquit in egestate non solum in tormentis, ubi nec stillam aquae, unde ad modicum refrigerentur, accipiunt, sed et in praesenti ubi, quamvis innumera rapiat, semper avarus eget.
Anima quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Qui exterius praedicando benedicit; interius augmenti pinguedinem 111.0718B| recipit. Et dum sacro oleo mentem auditorum inebriare non desinit, potu multiplici muneris inebriatus excrescit.
Qui abscondit frumenta maledicitur in populis, benedictio autem super caput vendentium. Qui sanctae praedicationis apud se verba retinet, talis maledicitur in populis, quia in solius culpa silentii pro multorum quos corrigere potuit poena damnatur, ipse est servus piger et malus, qui pro retentione talenti, quod accepit, in exteriores tenebras missus est. Vendunt autem frumentum qui verbum vitae audientibus conferunt, a quibus pretium fidei et confessionis accipiant, dicente Domino: Negotiamini dum venio (Luc. XIX), quorum capiti benedictio supervenit, dum singulis de tali negotio 111.0718C| redeuntium Dominus dicit: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui (Ibid.).
Bene consurgit diluculo, qui quaerit bona, qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis. Bona quaerere quae facere debeas; quibus ad coelestia bona pervenias, hoc est, bene diluculo consurgere, id est crescente luce scientiae ad bonum opus accingi, vel certe bene, id est, ad vitam consurgit, in tempore resurrectionis, qui nunc bona quaerit in tempore operationis, qui autem mala quae dicat sive agat, modo solers inquirit, tunc eorum pondere ad altiora regni perveniat retardatur.
Qui confidet in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt. Qui praesentibus 111.0718D| bonis inhians, futura non cogitat, utrisque in novissimo carebit: qui autem spe futurorum praemiorum bona faciunt in praesenti, juste quae sperant accipiunt. Virens quippe in arbore folium fructus quos nondum ostendere habet, signat ad futuros, et justi quasi virens folium germinant quia spe salvi facti, in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant, donec ad fructum desideratae retributionis attingant.
Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est, serviet sapienti. Qui mentem suam tumultibus cogitatuum noxiorum conturbali nor metuit, hanc utique malignorum spirituum flatibus quibus obruatur aperit, et qui stultus sapientem 111.0719A| persequitur per hoc ei etiam dominando servit, quia patientiam ejus premendo probatiorem reddit, ut se videlicet damnato, ille bravium pro quo certabat accipiat.
Fructus justi, lignum vitae. Merces justi visio est Christi, ipse namque est sapientia, de qua dictum est, lignum vitae est amplectentibus eam, et in Apocalypsi, qui vicerit, inquit, dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei (Apoc. II). Et hunc fructum modo justi exspectant, quandiu, sicut praedictum est, quasi virens folium germinant.
Et qui suscipit animas sapiens est. Qui animarum curam pro Domino suscipit. Ut eas scilicet vel errantes doceat, vel moestas soletur, vel agentes temporalibus bonis sustentet, vel renitentes ad remedia 111.0719B| salutis protrahat, vel pastore destitutas gubernet, quo una secum plures ad Dominum perducat, qui, inquam, ita animas suscipit, sapiens est, quia nimirum suae animae per haec unde sublimius cum Domino regnet procurat.
Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? Si sancti martyres tanta passi sunt, justi, quanta putas eos manere tormenta, qui illos affligebant injusti, si Job et Tobias caeterique Dei electi, tanta in hac vita receperunt adversa, quid contristaris, si te qui tam longe infra illorum vestigia jaces, tentans ad modicum afflictio tangit? Et quidem te etsi impium dicere aut credere non debes, peccatorem tamen te esse, id est, aliqua habere peccata, parva sive magna, aperta sive occulta, 111.0719C| inficiari non debes, imo confiteri debes, ne te ipse seducas et veritas in te esse non possit. Si ergo justi in terra receperunt Abel martyrii, et Job exemplar patientiae, quanto magis impii Antiochus atque Herodes et peccatores in Evangelio, paralytici, qui non nisi dimissis primo peccatis curari a Domino potuerunt. Notandum quod hanc sententiam Petrus in Epistola, juxta antiquam translationem, posuit dicens: Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (I Pet. IV.)
CAPUT XII.
Qui bonus est, hauriet a Domino gratiam: qui autem confidit cogitationibus suis, impie agit. Horum versiculorum connexio talis est, qui bonus est non confidit cogitationibus suis, sed Domini gratiam 111.0719D| quaerit, ac per illam accipit, ut pie vivere possit, qui autem cogitationibus suis confidit bonus esse nequit. Nam qui gratiam superni adjutoris petere non curat, merito impia actione perdurat.
Mulier diligens, corona est viro suo: et putredo in ossibus ejus, quae confusione res dignas gerit. Pater litterae sensus, quia mulier bona et casta honorem viro suo praebet. In omnibus, ejusque virtutibus ipsa domum bene regens, quasi gratiam addit coronae: at vero adultera, et si foris speciosa paret, intus fetore luxuriae sua membra coinquinat, verum spiritaliter Ecclesia coronam Christi non aliam quam seipsam offert. Omnes enim qui in circuitu ejus sunt offerent munera, et filius Sirach de 111.0720A| magno sacerdote ipse stans juxta aram et circa illum corona fratrum, aut ossa, id est, virtutes quas haereticorum factio cernitur habere putredo pravi dogmatis corrumpit.
Cogitationes justorum, judicia; et consilia impiorum fraudulenta. Justi sua facta si Domino placeant sedula meditatione dijudicant, ne forte ipsis minus sollicitis supernus arbiter contra eos invisibiliter adversa disponat, juxta illud Apostoli: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur (I Cor. XI). At reprobi divini timoris obliti de fraude quam faciant, sua consilia cogunt.
Verte impios et non erunt, domus autem justorum permanebit. Versi de hac vita impii non erunt, quod fuerant, quia post mortem non qualia credebant 111.0720B| inveniunt, sed spe sua frustrati pro praemiis tormenta recipiunt. Domus autem justorum, id est, Ecclesia quae partim peregrinatur interius, partim regnat in coelo, nunquam deficit; sed quaecunque membra ejus hinc illo perveniunt, ibidem in gaudia quae sperabant inveniunt. Aliter, verte impios et non erunt. Quia multa impietas in diis gentium, multa in sectis haereticorum, multa in praestigiis magorum, multa in persecutionibus exstitit paganorum. Sed his, Domino donante, subversis, ablata est pariter etiam memoria impietatis eorum, et jam ipsi apices stulti, ipsa dogmata igne rapta, ut in Epheso actum tempore apostolorum legimus. Domus autem justorum permanebit, quia sancta Ecclesia nunquam vel abscondi vel potuit auferri, nil ex ejus corrumpere 111.0720C| Scripturis, in nullo ejus fidem violare, tanta temporum longitudo praevaluit, potest et ita intelligi, verte impios et non erunt, converte eos ab impietate et non erunt jam impii, sed justi, pro qua alia translatio dicit, quocunque se convertit scelestus exterminabitur. Cui contra de sanctis dicitur, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII).
Doctrina sua noscetur vir. Viros vocare Scriptura solet eos qui virtutibus sunt praediti divinis. Unde Apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite (I Cor. XVI). Doctrina ergo sua quisque vir esse noscetur. Quia si et recta docet et haec operibus implet, sanctus esse colligitur.
Qui autem vanus et excors est patebit contemptui. 111.0720D| Quia scilicet ipse virilis animi fortitudinem habere contempsit.
Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane. Melior est idiota et simplex frater, qui bona quae novit operans vitam meretur in coelis, quam qui clarus eruditione, Scripturarum vel etiam doctoris functus officio indiget pane dilectionis, de cujus dilectionis ea parte, quae ad proximum pertinet subsequenter adjungit.
Novit justus animas jumentorum suorum. Id est, miseret et compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum.
Viscera autem impiorum crudelia. Qui non solum non compatiuntur subditis, sed etiam juxta hoc quod 111.0721A| Dominus ait: Percutiunt pueros et ancillas dicentes, Moram facit dominus meus venire (Matth. XXIV).
Qui operatur terram suam, saturabitur panibus; qui autem sectatur otium, stultissimus est. Qui exercet animam suam spiritalibus studiis, et nunc virtutum et tunc dapibus saturabitur praemiorum: qui autem pro salute animae suae laborare detrectat, tunc inter stultos reputabitur, tametsi nunc vel divina vel mundana sapientia gloriosus videtur.
Desiderium impii munimentum est pessimorum. Desiderat impius praecedentes malos imitari, et de illorum vita atque actibus loqui, vel certe desiderium impii munimentum est pessimorum, quia omne desiderium ejus eo tendit, quamvis ipso nesciente, ut cum prioribus injustis aeternae mortis 111.0721B| carcere claudatur. Verum quia tales exitum quem minime praevident incurrunt, ait e contra de bonis.
Radix autem justorum proficiet. Quia nimirum fides et charitas electorum qua radicati sunt in Christo nequaquam eos fallit, sed ad perfectiora semper accrescens plus quam sperare novit in futuro percipiet.
De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis. Fructus oris est sermo bonus, nam qui mala loquitur non fructum ore generat, sed damnum. Omnis igitur qui bona loquitur, bonis donabitur aeternis, si tamen his quae loquitur actu non repugnat, hoc est etenim [quod] vigilanter adjungit cum dicit:
Et juxta opera manuum suarum retribuetur ei. Neque 111.0721C| enim aliter fructuosus fit suus sermo doctori, nisi si ipse prior faciat bona quae docet.
Fatuus statim indicat iram suam, qui autem dissimulat injuriam, callidus est, qui se in praesenti desiderat ulcisci fatuus est, qui autem pro Domino injuriam contemnit sapiens. Hunc versiculum alia translatio sic habet: Stultus eadem hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus. Non autem ignominiosam iracundiae passionem, itaque sapientibus occultandam esse decernit, ut ejus velocitatem culpans non prohibeat tarditatem, quam utique si per necessitatem humanae infirmitatis irruerit, ideo censuit occultandam, ut dum ad praesens sapienter obtegitur, sapientius amoveatur et in perpetuum deleatur. Haec enim est 111.0721D| naturae ita ut dilata languescat et pereat, prolata vero magis magisque conflagret.
Est qui promittat et quasi gladio pungitur conscientiae. Promittunt se nonnulli obedire veritati, sed ubi tentatio terrens sive blandiens impedimentum praestiterit, deserunt quidem coepta, sed tamen conscientia promissi quasi gladio pungitur.
Lingua autem sapientium sanitas est. Quia et bona quae promittunt ipsi, proficiendo ad vitam perveniunt, et aliis quae sequantur praedicando demonstrant.
Labium veritatis firmum erit in perpetuum, qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii. Fides ecclesiastica semper manebit, qui autem 111.0722A| repente nova dogmata infert mendacii est minister haeretici.
Homo versutus celat scientiam. Versutus hoc loco in bono intelligitur, id est, sapiens et prudens, qui nonnumquam de industria suam celat scientiam, duplici nimirum ratione, vel non valens infirmis auditoribus loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, vel nolens dare sanctum canibus, neque ante porcos margaritas projicere.
Et cor insipientium provocat stultitiam. Quando vel impii plus appetentes sapere quam oportet sapere, eo usque meditando prosiliunt, ut pro sapientia stultitiam teneant, vel certe alios quae necdum capere queunt docere nitentes, ad majorem eos stultitiam provocant, et quasi sauciis oculis 111.0722B| lumen ingerentes solis, modicum lucis quod cernere videbantur auferunt.
Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est tributis serviet. Perfecti quique non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majori virtutum gratia principantur; qui autem dissoluti animo peccatis implicari non metuunt, pessimo exactori diabolo tributa vitiorum quotidie solvunt. Et si non dominium ejus viventes poenitendo evaserunt, post mortem traditi eidem in carcerem ab eo poenarum mittuntur aeternarum, juxta quod Dominus in Evangelica parabola testatur. Neque enim de talium correctione desperandum est, cum protinus adjungatur.
Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone 111.0722C| bono laetificabitur. Quia nimirum necesse est ut prius peccatorem moeror poenitentiae salubriter humiliet, et ita postmodum per judicium sacerdotis sermo datae reconciliationis laetificet.
Qui negligit damnum propter amicum justus est. Si hoc de generali pecuniae largitione et puro homine amico recte dicitur, quanto magis justitiae corona dignatus est, qui propter eum qui dixit: Dico vobis amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus (Matth. X), vel vendens quae possidet pauperibus tribuit, vel rapinam bonorum suorum cum gaudio suscipit, vel certe ipsam in passione carnem mortificandam sive occidendam tradit.
Iter autem impiorum decipiet eos. Cum vel sua retinere vel aliena rapere gaudent. Unde recte 111.0722D| subjungitur.
Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. Fraude namque acquisita pecunia plus in anima damni quam lucri in arca, et qui propriam pro Domino substantiam novit dispensare remunerante ipso pro terrenis coelestia dona recipiet. Aliter: Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium, qui fraudulenta mente simulat se esse bonum, nequiter vivens in occulto non invenit bona vitae sequentis: Qui autem substantiam virtutum spiritalium veraciter acquirit, mercabitur ex ea claritatem regni perennis, quod verbis sequentibus apertius dicit.
In semita justitiae vita, iter autem devium ducit ad 111.0723A| mortem. Semita enim justitiae substantiam acquirit virtutum, quibus aeterna vitae claritas auro pretiosior emitur, iter autem pravum quo fraudulentus incedit perdito lucro temporali, quod appetiit ad mortem quam providere noluit tendit sempiternam.
CAPUT XIII.
Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est, non audit cum arquitur. Tantum inter sapientem distat et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum, qui se docuerat docendum proveniat, ille nec cum arguitur noverit audire.
Vult et non vult piger, anima autem operantium impinguabitur. Recte pigri vocabulo denotatur, qui vult regnare cum Deo, et non vult laborare pro Deo, delectant praemia cum pollicentur, deterrent 111.0723B| certamina cum jubentur. De quo Jacob ait: Vir duplici animo inconstans est in omnibus viis suis (Jac. I); et filius Sirach: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II). Qui autem jussa operatur Dominica, ideo faciunt quia anima illorum perfecta supernorum dulcedine reficitur juxta eum qui Dominum obsecrat dicens, sicut adipe pinguedinis repleatur anima mea (Psal. LXII), vel certe anima operantium impinguabitur, quia qui piis pro Domino laboribus insudant, coelesti et immarcescibili post labores mercede donabuntur.
Est quasi dives cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. Dives sibi videbatur ille qui induebatur purpura et bysso, epulabatur quotidie splendide, sed quia Deum non habuit, 111.0723C| comperit in fine nil fuisse quod habuit, unde dictum est de talibus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt viri omnes divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). Pauper e contra videbatur Lazarus, qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus, sed in multis erat divitiis, qui virtutem habuit humilitatis, qui conditorem omnium divitiarum videlicet Deum corde gestabat, quid autem verae divitiae valeant, quid vera paupertas agat subdendo manifestat.
Redemptio animae viri divitiae sunt, qui autem pauper est increpationem non sustinet. Qui ergo animam suam vult redimi a futura ira, congreget divitias operum bonorum, qui enim eget hujusmodi divitiis, increpationem districti judicis sustinere non valet. 111.0723D| De qua Psalmista postulat dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Psal. XXX). Alioquin pauperes spiritu non ibi increpantur a Domino, sed benedictionem aeternae haereditatis percipiunt.
Lux justorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur. Lux justorum quae perpetuo laetificat, spes est futurorum. Lucerna impiorum quae repente exstinguitur felicitas saeculi labentis.
Inter superbos semper jurgia sunt, qui autem agunt cuncta consilio, reguntur sapientia. Jurgantur inter se semper haeretici, jurgantur et caeteri reprobi, qui videlicet non norunt unitatem fidei et veritatis, fideles autem qui consilio divinorum eloquiorum frui non 111.0724A| cessant, reguntur moderatione sapientiae, quae eos jurgari non sinit.
Substantia pestinata minuetur, qui autem paulatim colligit manu, multiplicabitur. Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem (I Tim. VI), neque ipsas divitias quas vel acquirunt, vel cupiunt perpetuo possident, qui autem pro accipienda substantia praemiorum coelestium justis insistit laboribus, multiplicia supernae beatitudinis munera percipiet, de quo apte subditur.
Spes autem quae differtur affligit animam, lignum vitae desiderium veniens. Quia nimirum quandiu differetur spes aeternorum affligit animam fidelium, vel pro dilatione videlicet bonorum quae amat, vel pro illatione malorum quae tolerat. At ubi venerit quod 111.0724B| desiderat, facile obliviscitur quod sustinuerat, quia in aeternum vivere incipit cum suo Redemptore, quem tota intentione quaerebat, ipse est enim lignum vitae amplectentibus se.
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat. Qui bonae rei detrahit se in futurum obligat, quia quod non debuit faciendo poenam sibi, qua constringatur praeparat, sed et is qui malae rei detrahit, ipse se in futurum obligat, non ut pro tali detractione poenas luat, sed ut post detractionem sese cautius agat, quia nimirum quae in aliis juste reprehendit, ipse impune non admittit clamante Apostolo: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, maecharis; qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. II).
111.0724C| Qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Melius est ergo de sua quemque fragilitate metuere, ne forte divina praevaricetur imperia, quam aliorum errata stulto ore lacerare, dicente rursus Apostolo: Etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum ne et tu tenteris (Gal. VI).
Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est, aperiet stultitiam. Ubi omnia cum consilio docet agenda, divinum potius quod sacris eloquiis inditum est, quam humanum intelligere consilium. Fatuus est enim qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter astutus esse videatur et prudens, de quo recte subditur.
111.0724D| Nuntius impii cadit in malum. Arium autem ait et Sabellium caeterosque angelos, id est, nuntios Satanae, qui quoniam consilium neglexere divinarum Scripturarum deciderunt in malum gehennalium tormentorum.
Legatus autem fidelis sanitas. Id est, catholicus quisque praedicator sanitatem sibi, suisque auditoribus acquirit aeternam.
Desiderium si compleatur, delectat animum: detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Omne desiderium, sive bonum sive malum sit, ubi ad effectum pervenerit delectat animam, sed stulti qui carnalibus desideriis gaudent, detestantur eos qui pro amore coelestium, infima oblectamenta contemnunt.
111.0725A| Qui cum sapientibus graditur sapiens erit, amicus stultorum efficitur similis. Cum sapientibus ire est sapientium actus imitari, quamlibet ergo simplex quisque sit et rusticus, qui arcana sapientiae comprehendere nequeat, si tamen sapientum exempla vivendo sectatur, jure inter sapientes annumerabitur, qui vero stultos non propter naturam quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt vel histriones, vel aliqui tales, non ut instruendo corrigat amat, sed ut favendo deteriores efficiat, talis nimirum etsi per ingenium vel doctrinam sapiens esse videtur, stultorum nota dignus simul et damnatione tenebitur.
Bonus relinquit haeredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. Saepe videmus bonos 111.0725B| sine filiis obire imo majora a Domino praemia polliceri, his qui filiorum procreationi virginitatis castimoniam praeposuerunt, sed et substantiam justorum a peccatoribus tolli. Nam et Apostolus glorificat eos qui rapinam bonorum suorum cum gaudio susceperunt, unde spiritaliter intelligendum, quia bonus et justus Dominus est, qui per passionem suam ascendens in coelum reliquit haeredes suae doctrinae apostolos et successores eorum, ad cujus fidem conversa est multitudo gentium, quae erat substantia diaboli, intravit namque in domum ejusdem male fortis adversarii, et eum majori virtute conterens, diripuit arma ejus in quibus confidebat, et spolia distribuit, ut ipse in Evangelio testatur, vel certe custodita est justo sapientia peccatoris, quando 111.0725C| ablatum est a Judaeis regnum Dei, et datum est genti facienti fructus ejus.
Multi cibi in novalibus Patrum et aliis congregantur absque judicio. Absque judicio recto facit, qui divitiis congregandis sedulus insistit, et has aggregatas non ipse pro redemptione animae suae pauperibus dispensat, sed aliis post se dispensanda reservat, juxta quod in superiore versu juxta litteram dicitur: Et custoditur justo substantia peccatoris. Maxime cum sibi victus abundet, ex jure paternae haereditatis, neque ulla pecunias colligendi necessitas incumbat, hoc est quod ait, Multi cibi in novalibus Patrum. Juxta sensum vero spiritalem multi sunt cibi alimoniae coelestis in dictis et exemplis venerabilium patrum, et absque ratione facit, qui his legendis, meditandis, 111.0725D| exponendis instans, non suae saluti per hoc, sed aliorum potius servit, dum ipse ab his quae legit vel actibus reprobis, vel etiam impietate sensus haeretici discrepat. Talis namque in novalibus, id est, operibus, sive sermonibus Patrum optima institutione excultis, non sibi, sed aliis subsidium acquirit, illis videlicet, qui tractatus ejus legentes arcana, per eos spiritalis sensus quibus interius conspiciuntur inveniunt. Utrique autem sensui convenit apte quod sequitur.
Qui parcit virgae, odit filium suum, qui autem diligit illum instanter erudit. Nam et pater bonus filium, et discipulum magister catholicus ne ad iniquitatem deflectat sollicitus erudit. Praecedentem autem 111.0726A| versiculum antiqui interpretes transtulerunt: Viri justi divitiis annis multis fruentur, iniqui autem peribunt breviter.
Justus comedit, et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis. Justus percipit cibos sapientiae, qui in novalibus Patrum, hoc est, in operibus ac verbis praecedentium justorum probantur exorti, et hos ad profectum animae suae bene vivendo trajicit: Venter autem impiorum, id est, capacitas sensus haereticorum insaturabilis, quia sicut Apostolus ait: Semper discentes, nunquam ad veritatis scientiam perveniunt (II Tim. III). Quare autem saturari scientia non merentur, nisi quia nequaquam refecti cibis, paternae institutionis, aliis hos congregant absque judicio.
CAPUT XIV. 111.0726B|
Sapiens mulier aedificat domum suam; insipiens exstructam quoque destruet manibus. Et unaquaeque anima fidelis et Ecclesia per orbem catholica mansionem sibi in patria coelesti bonis actibus aedificat: at vero reprobi ea quae bene sunt a bonis ordinata male vivendo, et aliquando aperte repugnando dissipant, quare autem stulti sapientium actus lacerent, sequentibus verbis ostenditur cum dicitur.
Ambulans recto itinere et timens Deum despicitur, ab eo qui infami graditur via. Abominatio est enim peccatori religio, stultumque videtur incredulis, cum fideles propter Dei timorem, non tantum abjiciunt timorem, sed et tormenta rident, eorum qui occidunt corpus, de quibus adhuc apte subjungitur.
111.0726C| In ore stulti virga superbiae, labia sapientum custodiunt eos. Quia stulti per vaniloquium humiles quos despiciunt affligunt, sed iidem humiles spiritu per doctrinam se sapientiae ne decipiantur muniunt.
Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Haerent haec superioribus, boves namque doctores catholicos, praesepe coetum auditorum, segetes dicit fructus operum bonorum. Incassum ergo timet superbus, et indocta eloquentia verberat aures ac corda subjectorum, quia ubi non sunt docti praedicatores, frustra ad audiendum confluit turba plebium: ubi autem plurimae operationes apparent virtutum, ibi apertissime claret, quia non haereticus 111.0726D| in vanum garrivit, sed pro verbi fruge laboravit: Ille, qui et ipsum verbum casto ore nominare, et viam veritatis recto discretionis pede nosset incedere. Nec mirandum cur in praesepi auditores significari dixerimus cum bos alatur de praesepi, doctor autem verbo audientes soleat nutrire. Sed intuendum quia et de labore bovis praesepe impletur, et ipse bos suo fructu de praesepi reficitur; quia nimirum praedicator fidelis et audientes verbo reficit, et eadem refectione apud Dominum ipse proficit. Quod in opere figuratur: Elias qui apud Sareptanam viduam quam pascit, ipse dum pascitur.
Quaerit derisor sapientiam et non invenit, doctrina prudentium facilis. Caiphas qui Domino dixit: Adjuro 111.0727A| te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus (Matth. XXVI), quia male quaerebat invenire, quod rogabat non meruit, at discipuli qui se humiliter auditui veritatis subdiderant, accepta Spiritus gratia, non solummodo Christum Dei Filium cognoscere, sed et abdita Scripturarum intelligere meruerunt. Sed et tunc doctrina prudentium facilis erat, quando Cornelius cum domo sua et caeteri tales verbum humiliter audientes, mox credebant, et accepto Spiritu sancto linguis loquebantur omnibus. Nunc quoque doctrinam fidei catholicae prudens quisque dum catechizatur, facile percipit, quam haeretici, quia perverse quaerunt, nunquam prorsus inveniunt.
Vade contra virum stultum et nescit labia prudentiae 111.0727B| sapientia. Ideo derisor sapientiam quam quaerit non invenit, quia etsi aperte contra illius stultitiam disputando incedas, nescit intelligere quae dicis, ut Arius qui verbum consubstantialitatis in Patre et Filio, nusquam Scripturarum inveniri posse contendebat, cum ei manifeste scriptum objiceretur: Ego et Pater unum sumus (Joan. X); et: Deus erat Verbum (Joan. I), et caetera talia. Ideo doctrina prudentium facilis est, quia labia prudentiae sapientia, id est, quia labia quaecunque prudentiae moderamine reguntur, de sapientia solum loqui et audire dulce habent, ejusque meditationi operam dare satagunt.
Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. Amaritudinem habent 111.0727C| animae et electi, quandiu a gaudiis differuntur aeternis, et reprobi cum desideriis affliguntur perversis, sed electi, quia in luce ambulant amaritudinem suam, quanto sit gaudio mutanda praevident. Porro reprobi propria sponte caecati, quid in praesenti patiantur non vident, quid in futuro sint passuri non praevident, ideoque a futuris bonorum gaudiis remanebunt extranei, qui amaritudinis eorum praesentis non noverunt esse participes, unde et apte subditur.
Domus impiorum delebitur, tabernacula justorum germinabunt. Domo quippe in mansione, tabernaculis uti solet in itinere. Domus igitur impiorum delebitur, quia habitationem vitae praesentis, in qua semper manere desiderabant, perdent in morte reprobi, 111.0727D| et hoc quod non praevidebant, exsilium perpetuae damnationis subibunt, tabernacula autem justorum germinabunt, quia praesens eorum conversatio in qua incolae sunt apud Dominum et peregrini, crescentibus sine cessatione meritis ad fructum usque suavissimum patriae coelestis pertingitur.
Innocens credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. Hanc innocentiam vetuit, et hanc haberi docuit astutiam Joannes cum ait: Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Domino sunt (I Joan. IV).
Sapiens timet et declinat malum; stultus transilit et confidit. Sicut stulti est de sua alacritate confidere, et torrentem rapidum vel voraginem latiorem 111.0728A| saltu velle transire, sapientis autem ad planum vel pontem divertere, ita qui peccata quantum valet declinat, timens ne involvatur malis, sapiens est. Stultus autem ille qui contemptim peccat, blandiens sibi quia aut posteriori tempore poenitentiam agat commissorum, aut si repente moriatur, fortiter poenas inferi sufferat.
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. Reprehensibilis quidem est homo impatiens, sed multo pejor et odiosior Deo est versutus, tametsi apud homines melior aestimetur: ille enim palam omnibus suam ostendit stultitiam, iste autem cum sit corde perversus saepe simplicitatem simulat et justitiam, atque apud humanum judicium sanctum se dici delectat, cum sit divino examine inter reprobos 111.0728B| aestimatus.
Jacebunt mali ante bonos et impii ante portas justorum. In novissimo judicio coronatis justis damnabuntur reprobi, qui eos in praesenti premebant, quod enim ait ante, id est ante bonos et ante portas justorum, non ad vicinitatem loci, sed ad visionem pertinet bonorum, quia malorum tormenta semper aspiciunt, ut majores ereptori suo gratias sine fine referant. Unde de illis Isaias: Et egredientur et videbunt, inquit, cadavera virorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni (Isa. LXVI). Quod autem ait, egredientur, non pedum processum, sed oculorum significat intuitum, quem intus in regno positi ad videnda pravorum 111.0728C| supplicia foras cum volunt emittunt.
Corona sapientium, divitiae eorum; fatuitas stultorum, imprudentia. Sapientes non terreni aliquid emolumenti pro divitiis habent, sed coronam solummodo, quam pro virtutibus in futuro percipiant: at stultorum fatuitas maxima haec est, quia improvidi aeternorum de praesentibus tantum commodis gaudent, imprudentia enim quasi improvidentia dicitur.
Liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis. Liberat animas Christus, qui est testis fidelis, ut in Apocalypsi legimus, et sicut Apostolus ait: Testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem (I Tim. VI). Et profert mendacia diabolus, qui recte appellatur versipellis, quia mala 111.0728D| quae facienda suggerit, bona esse pronuntiat, et gaudia promittit aeterna iis quos ad inferni tormenta praeparat. Item liberat animas catholicus doctor, qui testimonia Scripturarum fideliter, id est, recte praedicat, et profert mendacia haereticus, vel sicut alia editio manifeste transtulit, incendit autem mendacio dolosus, subauditur, animas eorum, quos suo errore decipit.
In timore Domini fiducia fortitudinis et filiis ejus erit spes. Timor Domini fiduciam fortitudinis praestat, quia nimirum mens nostra tanto valentius terrores rerum temporalium dispicit, quanto se auctori earum veracius per formidinem subdidit, filii autem timoris Domini dicuntur, qui divino timore 111.0729A| reguntur, sicut filii virtutis et filii resurrectionis, qui virtutibus student, vel qui ad gaudia resurrectionis pertinent. Quibus erit spes juxta illud Psalmistae: Qui timent Dominum, sperent in Domino (Psal. CXIII); de qua spe consequenter adjungit:
Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis. Haec est ergo spes eorum qui timent Dominum, ut declinantes a ruina mortis, pervenire mereantur ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Dictum est autem supra, Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis; et nunc dicitur, Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis. Ex quo patet quia nulla prior est lex sapientis qua mortem vitare, et vitam acquirere debeat aeternam, quam habere timorem Domini; unde et alibi dictum est: 111.0729B| Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I).
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. Ubi multitudo servientium Deo, ibi specialiter Christi gloria; et ubi soli catechumeni, vel competentes, vel recens nati infantes sub regno adhuc tenentur diaboli, et ipsi tempore congruo festinantes in Christo renasci, ibi manifesta ignominia principis mundi, vel certe in conventiculis haereticorum, quae semper sunt pauciora ecclesiis catholicorum, ignominia patet eorum qui haec ab ecclesiastica unitate segregant.
Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia. Per carnem infirma quaedam ac tenera, ac per ossa fortia acta signantur. Bene ergo dicit: Vita carnium sanitas cordis, quia si mentis innocentia custoditur, 111.0729C| etiamsi qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium ante Dei oculos pereunt etiam quae humanis oculis fortia videntur: ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.
Acceptus est regi minister intelligens. Ille videlicet cui dicitur: Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV).
Iracundiam ejus inutilis sustinebit. Ille utique de quo idem ait, Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores (Ibid.).
CAPUT XV.
Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat 111.0729D| furorem. Qui verba increpantis humiliter recipit, jam propinquat veniae reatus quem gessit; at qui superbus arguenti resultat, majorem contra se iram districti judicis provocat.
Lingua sapientium ornat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. Lingua catholicorum Patrum ornat scientiam divinorum eloquiorum, latius exponendo quae Scriptura canonica ante obscure posuit, haereticorum ebullit stultitiam, dicta sacrae Scripturae perverse intelligendo suosque sensus ejus auctoritati praeponendo, potest et de paganorum philosophis intelligi quod ait, os fatuorum ebullit stultitiam, quales fuere Porphyrius et Julianus, qui contra Ecclesiae doctores stultitiae suae fluenta fundebant.
111.0730A| Lingua placabilis lignum vitae, quae autem immoderata est conteret spiritum. Lingua catholici doctoris ad fructum vitae ducit sempiternum, qui autem modum ecclesiasticae normae ignorat, et suum spiritum et eorum qui se audiunt male loquendo conteret.
Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio. Domus Christi, id est Ecclesia, plurimam habet fortitudinem, ita ut pluvia, ventis, fluminibus tentationum frequentium nequaquam pos sit dirui; et in operibus diaboli conturbatio fervet assidua, qua eamdem Christi domum vel per falsos sensus, vel per apertos adversarios dejicere tentat.
Labia sapientium disseminabunt scientiam, cor stultorum dissimile erit. Labia catholicorum disseminabunt 111.0730B| praedicando scientiam rectae fidei, cor haereticorum dissimile erit, quia perfidiam pro scientia concipit ut doceat. Potest et ita intelligi, quia cor stultorum et sibimetipsi dissimile erit, dum mutabilitate se diversarum cogitationum varium exhibet, et nunquam idem quod fuerat manet. Cui contra de Anna cum Domino intenta mente supplicat dicitur: Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I).
Victimae impiorum abominabiles Domino, vota justorum placabilia. Orationes, opera et sacrificia haereticorum abominatur Dominus, et vota eorum accepta habet, qui fidem catholicam justis operibus affirmant.
Doctrina mala deserentium viam: qui increpationes odit, morietur. Mala est doctrina et eorum qui viam 111.0730C| deserunt veritatis, de quibus Dominus ait: Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V), sed tales adhuc, si correpti poenituerint, patet reditus ad veniam; sin autem nec correctionibus ecclesiasticis annuerint, jam certus eis restat interitus, omnes dies pauperis mali, secura mens quasi juge sacrificium. Omne tempus populi Dei quandiu in praesenti pauper est afflictionibus abundat, et aerumnis, quia necdum ad divitias supernae bonitatis et perpetuae mansionis pervenit, unde monet Apostolus dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V), at vero reprobi, qui metu carentes divino, securi mundo utuntur, quasi jugibus stulti reficiuntur epulis. Unde recte subjungitur.
111.0730D| Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. Quale est in psalmo: Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas (Psal. XXXVIII). Melius est ergo ut servato timore Dei egeas opibus, vel etiam victu quotidiano, quam ut desiderio plura acquirendi Dei timorem deseras.
Melius est vocari ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Omnis qui bonorum operum exempla proximis quae imitentur ostendit, quasi ad epulas quibus reficiantur convivas vocat. Melius est autem vocare ad olera cum charitate, quam ad vitulum saginatum cum odio. Quia nimirum multo est utilius simplicis vitae innocentiam, 111.0731A| cum charitate servare, quam majoribus virtutum miraculis foras effulgere, et interiora mentis ab odiorum sorde non expurgare. Unde quibus in fine dicentibus: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? (Matth. VII.) Dicet ipse Dominus: Quia nunquam novi vos, discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Ibid.).
Iter pigrorum quasi sepis spinarum. Pigros dicit eos quos piget operari justitiam, qui cum viam Dei appetunt, eos velut spinae obsistentium sepium, sic formidinum suarum oppositae suspiciones pungunt, quod quia electos praepedire non solet, adjunxit.
Via justorum absque offendiculo. Justi quippe in 111.0731B| conversatione sua quidlibet eis adversitatis obviaverit, non impingunt, quia temporalis adversitatis obstacula aeternae spei et internae contemplationis saltu transcendunt.
Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus. Humanum quidem est de sua sententia quasi prudenter prolata quemque laetari, sed verus sapiens, non solum res quas loquatur, verum etiam opportunitatem loci, vel temporis vel personae cui loquatur, diligenter inquirit.
Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo. Eruditum dicit non solum scientia, sed et operatione perfectum, huic etenim jure semita vitae desuper aperta est, huic coeli janua patet: infernus autem novissimus de quo liberatur ultima est poena 111.0731C| damnationis, nam primus est infernus, caecitas animae peccantis et verae lucis scientia carentis, de quo dicitur in psalmis: Et descendant in infernum viventes (Psal. CXIII), id est, scientes labantur in peccatum.
Domum superborum demolitur Dominus, et firmos facit terminos viduae. Conventicula haereticorum caeterosque Ecclesiae persecutores demolitur Dominus, et firmos facit in orbem universum ejusdem Ecclesiae, sponsae videlicet suae, pro cujus vita mori dignatus est.
Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. Abominatur Dominus cogitationes haereticorum, imo omnes pietati contrarias, et purus sermo rectae fidei firmabitur 111.0731D| ab eo, quando in judicio non solum factis, sed et verbis omnibus digna praemia reddet. Abominatus est cogitationes malas eorum qui dicebant: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? (Luc. VII) et purum sermonem ejus qui dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI), pulcherrimum esse firmavit cum respondit: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Ibid.).
Lux oculorum laetificat animam, fama bona impinguat ossa. Jure mentem delectat humanam, cum se lucem coelestium arcanorum Domino revelante percepisse cognoscit, quod alia editio manifestius dicit, videns bona oculus oblectat cor, bona utique Domini 111.0732A| in terra viventium, quae quicunque mentis oculo contemplatur, merito in corde oblectatur, tametsi extrinsecus tristis incedere inimico affligente videtur. Fama quippe illa felicissima, qua nostros non solum actus, et sermones, sed et cogitatus Angelis descendentibus, in coelo patere cognovimus, pinguedinem dilectionis et fidei nostris virtutibus, ne deficiendo arescant, exhibet. Quanto enim certius tenemus occulta nostri cordis simul et aperta operis divinis patere conspectibus, tanto magis fortitudinem nostrae bonae actionis oleo charitatis ejus, ne lassescat, impinguare satagimus.
Auris quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commoratur. Discipulus qui increpationibus docentium obedienter annuit, plerumque proficiendo 111.0732B| ad cathedram usque doctoris ascendit. Denique Paulus, qui increpationi sui conditoris sese humiliter substravit, ad sedem postmodum apostolicae dignitatis sublimiter pervenit.
CAPUT XVI.
Hominis est animam praeparare, et Dei gubernare linguam. Certum est quia neque animum praeparare neque gubernare linguam, neque aliquid facere boni absque gratia valemus; quia sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV), quomodo ergo hominis est animam praeparare, et Dei gubernare linguam? Nisi quia hoc proprie in tempore persecutionis significat, de quo Dominus ait: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini (Matth. X).
111.0732C| Omnes viae hominum patent oculis ejus, spirituum ponderator est Dominus. Ita vias, id est actiones omnium, et bonorum videlicet et malorum Dominus videt, ut etiam spiritus singulorum, quid in occulto cogitent, certa lance discernat, unde recte subjungitur.
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae; Domino quippe opera nostra revelamus, quando eum quem nil latere novimus, in cunctis quae agimus in memoriam reducimus, atque illius in omnibus flagitamus auxilium, et cum hoc devoti agimus, fit ut non opera eadem tantummodo, sed etiam internae nostrae cogitationes illo dirigente procedant.
Universa propter semetipsum operatus est Dominus, 111.0732D| impium quoque ad diem malum. Nulla fuit in Domino causa creaturam visibilem vel invisibilem faciendi, nisi voluntas sua, ut suam videlicet bonitatem rationabili creaturae, quam perpetuo beatam facere ostenderet, eum quoque qui bonum conditoris propria sponte deseruit, id est, diabolum, cum suis sequacibus justa severitate damnavit.
Abominatio Domini omnis arrogans: etiamsi manus ad manum fuerit, non erit innocens. Quicunque sibi tribuit bonum quod facit, etiamsi nihil mali videtur manibus operari, jam cordis innocentiam perdidit, in quo se largitori bonorum praetulit, et ideo talem conditor suus abominatur ut reum, quem beneficiis suis esse contemplatur ingratum.
111.0733A| Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. Tanta est sanctitas divinae religionis, ut eam plerumque etiam qui foris sunt venerationi habeant, et quos perfecte Deo servire perspexerint, cum his pacem habere quamvis religione discrepantes incipiant. Denique quia placuerunt Domino viae Danielis et trium puerorum, inimicos quoque eorum qui eos in ignem vel ad bestias miserunt convertit ad pacem. Quia placuerunt Domino viae sanctorum praedicatorum, multos eorum persecutores non ad pacem tantummodo, sed ad eamdem etiam fidem et religionis unitatem convertit.
Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. Et Dominus: Beati, inquit, pauperes, 111.0733B| quoniam vestrum est regnum Dei (Luc VI). Et iterum: Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram (Ibid.). Potest et sic accipi, quia melius sit in simplici conversatione Deo devote servire, quam quia multis abundantem virtutibus, verbi gratia, eleemosynis, orationibus, jejuniis, doctrina, castitate, proximorum facta despicere et de sua quasi singulari sublimitate gloriari.
Divinatio in labiis regis, in judicio non errabit os ejus. Illum significat regem de quo dictum est: Deus, judicium tuum regi da (Psal. LXI). Quis est enim regum temporalium qui nunquam erret in judicio, in cujus labiis est divinatio, quia non suorum solummodo sermones et facta dirigit, sed gentilium vates, qui vulgo divini appellantur, qui sciscitantibus respondeant, 111.0733C| illo intus judicante disponitur, testante Michaea propheta qui ad deceptionem Achab regis impiissimi testatur missum a superni judicis solio Spiritum, qui prophetarum ejus ora impleret, atque ad suadendum ea quibus rex nefandus periret armaret? Neque enim in hoc, judicio, erravit os regis aeterni, sed quod rex impius audire peccatis praecedentibus meruit, ipse hoc prophetas erraticos ei loqui permisit. Sed et Ezechiel peccanti ac perituro Ammonitarum populo dicit: Cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia (Ezech. XXI), non est daemonum divinatio, sed Dei judicium qui perfectae malitiae dedit finem. Hunc versiculum alia translatio sic habet apertius de Domino: Nihil falsum dicetur regi, et nihil falsum exiet de ore ejus, quia nimirum 111.0733D| ipse nec ullo mentiente falli nec potest aliquando mentiri.
Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides saeculi. Lapides saeculi justos et fide fortes appellat, quales esse desiderabat apostolus Petrus eos, quibus admonens ait: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spiritales (I Pet. II). Nullus igitur ab initio saeculi sua virtute electus et coelesti aedificio aptus est, sed ejus potius opere, qui omnia in pondere et mensura et numero constituens unicuique sicut voluit mensuram fidei et gratiarum distribuit.
Voluntas regum labia justa. Reges autem sanctos, qui vitiis principaliter imperare et virtutibus animae 111.0734A| quasi obsequentium comitum cuneis stipari consueverunt. De qualibus Dominus ait: Multi, inquit, prophetae et reges cupierunt videre quae vos vidistis, et non viderunt (Luc. X). Alioquin reges terreni multum saepe labia justa detestantur, ut Herodes Joannis, propter quod eum et capite punivit.
Qui recta loquitur, dirigetur. Ut videlicet rectis operum gressibus, ad vitam pertingat aeternam. At contra vir linguosus non dirigetur super terram, nec repugnat huic sententiae, quod de Antiocho dicitur: Et dolus in manu ejus dirigetur. Non enim hominem illum dirigendum Scriptura dicit, quem perversum ac pessimum futurum esse praevidit; sed dolus, inquit, in manu ejus dirigetur, quia scilicet fraudes et scelera quae disposuit ad effectum quem proposuit, 111.0734B| nullo retardante, perduxit, quibus tamen peractis, ipse in aeternum, ut meruerat, periit.
Indignatio regis, nuntii mortis. Nuntii mortis sunt angeli Satanae, id est, haeretici et vani philosophi, imo omnes qui ea verba nuntiant proximis unde a morte rapiantur aeterna; qui quo amplius auctori mortis serviunt, eo gravius vitae largitorem offendunt: nec tamen talibus iter poenitentiae praecluditur, nam subditur:
Et vir sapiens placabit eum. Potest enim resipiscendo Dominum placare, quem contigit eum stulte loquendo offendisse.
In hilaritate vultus regis, vita. Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in aeternum cum illo vivere dabitur. Alioquin in die judicii, 111.0734C| sicut scriptum est: Videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III). Sed hunc reprobi, tunc iratum, justi vident placidum.
Et clementia ejus quasi imber serotinus. Serotinus imber in Judaea jam maturis messibus usque hodie venire consuevit. Ubi Dominus et matutinam pluviam promittit dicens per prophetam: Dabo vobis pluviam matutinam et serotinam terrae (Joel. II). Pluvia ergo matutina est, sive temporanea, ut alibi nominatur, quando prima credendi in Christum semina suscepimus, pluvia vero serotina, quando maturis virtutum frugibus ablati de hac vita in Dominico horreo recondimur; et recte clementia regis imbri serotino comparatur, quia quod fructum vitae bene agentes percipimus, non hoc nostri libertas arbitrii, sed superni 111.0734D| facit irrigatio doni.
Eruditus in verbo reperiet bona: et qui sperat in Domino, beatus est. Non solum is qui ad praedicandum Dei verbum eruditus est bona apud illum reperiet, sed et ille, qui in Domino spem ponere didicit etiamsi ad praedicandum aliis idoneus non est, ejusdem beatitudinis particeps existit.
Qui sapiens corde est, appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio, majora percipiet. Qui sapientiam catholicae fidei quam didicit, illibatam suo in corde custodit, merito prudentis nomen accipit; at qui eamdem sapientiam etiam docte praedicare et contra haereticos defendere novit, majora laboris amplioris praemia percipiet.
111.0735A| Fons vitae, eruditio possidentis: doctrina stultorum fatuitas. Cum diceret possidentis, non addidit quid possidentis. Quid autem putamus eum voluisse intelligi, nisi forte ipsam eruditionem, ut sit plena sententia fons vitae eruditio possidentis ipsam eruditionem suam: quod est aperte dicere, quia ille praedicator vere suis auditoribus vitae vias aperit, qui exercet ipse quae praedicat, qui amorem verbi quem alios erudit fixo in corde possidet. Nec tantummodo memoria retentum, quasi collectum gremio semen jactat in terram. Idcirco namque doctrina stultorum fatuitas est: quia etsi quae bona dicere usu eruditionis didicerunt, eadem tamen quae dicunt bona ipsi fatuo corde contemnunt.
Favus mellis, verba composita; dulcedo animae est 111.0735B| sanitas ossium. Multi per eloquentiam possunt amantibus et faventibus suaviter pronuntiare bona, quae ipsi non amant. Ea enim solum verba ad sanitatem ossium tuorum, hoc est, ad virtutum tuarum spiritalia crementa proficiunt, quae ex interna animae tuae dulcedine procedunt.
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. Constat juxta litteram, quia expulsus de paradiso homo quotidianum laborem ne deficiat exercet. Compulit enim os suum quando cum serpente locutus est, vetitum tetigit, ut exsilium longum cum labore sufferat, et in sudore vultus sui pane vescebatur, sed et doctorem os suum ut laboret compellit, quia necesse habet agere bona, quia dicit:
Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. 111.0735C| Et propheta ait: Ut inique agerent laboraverunt (Jer. IX). Potest et de haeretico specialiter intelligi, qui pulcherrimos ac florentissimos divinorum eloquiorum campos noxio linguae suae vomere rumpit, ut de interius eorum finibus sensus impios, qui ibi non insunt, eruat, in cujus labiis ignis ardescit, quo se suosque auditores in perpetuum perdat; unde et Jacob: Lingua, inquit, constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata a gehenna.
Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. Potest et de haeretico et de omni fautore malorum accipi, quando laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur.
111.0735D| Qui attonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum. Gravius est perficere malum, quam facere, non solum autem ille perficit malum, qui per membra sui corporis perversum quid operatur et noxium, verum etiam ille qui fixa intentione malum patrare disponit. Solent enim superbi indignantes labia mordere, solent attonitos habere oculos, et praesentia non videre, qui aliquandiu taciti sedula mente pertractant: unde datur conjici, quia attonitis oculis prava cogitare dicat eum qui sic mala quae faciat inquirit. Ut quae se in futurum retributio malorum opera sequantur, non videat.
Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Minor est victoria 111.0736A| urbes expugnare, quia extra sunt aut vincuntur. Majus autem est quod per patientiam vincitur quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit.
Sortes mittuntur in sinu, sed a Domino temperantur. Sicut sortes palam in sinum mittuntur, at clausae in sinu continentur, divini autem est judicii, cujus sors elata palmam teneat; sic hominum facta in praesenti quidem vita patent alterutrum, sed quae cujus sunt meriti patescit in futuro, prolato videlicet tunc ac manifesto judicio singulorum quasi de sinu examinis divini.
CAPUT XVII.
Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus 111.0736B| plena victimis cum jurgio. Melius est parva bona cum charitate facere sine scientia praedicandi, hoc est enim et siccam esse buccellam, quam magis effulgere virtutibus cum admixtione discordiae.
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres sui. Senes dicit patriarchas et prophetas, qui filiis filiorum, hoc est a successoribus apostolorum digna laude celebrantur. Et gloria est praedicatorum Novi Testamenti, quod filii veterum patrum esse meruerunt.
Gemma gratissima exspectatio postulantis: quocunque se vertit, prudenter intelligit. Qui praemia futura fideliter exspectat, quasi gemmae splendidissimae possessione laetatur: nam et in Evangelio, negotiator sapiens pro acquisitione pretiosae margaritae, id 111.0736C| est, desiderii coelestis omnia quae habuit vendidit, talisque exspectator sive adversa seu prospera contigerint, a sua intentione non flectitur; prudenter intelligens quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII).
Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. Angelus crudelis immundus est spiritus qui a Domino contra peccantes mittitur, ut eos vel in praesenti affligat, ut Aegyptios, quibus immisit iram indignationis suae, indignationem et iram et tribulationem, immissiones per angelos malos: vel etiam per mortem ad interitum rapiat aeternum. At contra immittitur angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
111.0736D| Expedit magis ursae occurrere raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. Facilius erat doctoribus sanctis, furori gentilitatis occurrere raptis ad se populis aliquibus, atque a bestiali ejus saevitia ad fidei pietatem praedicando conversis, quam haeretico cuilibet confidenti in sui perfidia dogmatis, quia nimirum illud contra exteros, hoc contra sua viscera certamen agebant. Potest ursae nomine ipsa hostis antiqui malitia intelligi, cui fetus rapimus, cum eos qui erant filii diaboli catechizando et baptizando filiorum Dei societati adjungimus: et hoc plerumque multo leviore labore perficitur, quam si vel haereticum ad fidem rectam revocare, vel catholicum prave agentem ad bonae operationis statum reducere conaris.
111.0737A| Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum. Aquam dimittere est linguam in fluxa eloquii relaxare. Quo contra in bonam partem dicitur: Aqua profunda, verba ex ore viri (Prov. XVIII). Qui ergo dimittit aquam, caput est jurgiorum, quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat, unde e diverso scriptum est: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat (Prov. XXVI).
Quid prodest habere divitias stultum, cum sapientiam emere non possit? Quid prodest populo Judaeorum infideli habere divitias Scripturarum, cum in his Christum intelligere non possit? Quid haeretico eisdem abundare divitiis cum unitatem fidei in eis discere nequeat? Quid malo catholico expedit divitias habere verae fidei, cum sapientiam piae actionis habere 111.0737B| neglexerit?
Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. Qui Dominum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem, neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.
Homo stultus plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. Stultus est, qui cum animam fratris suscipit regendam, de suis gloriatur actibus, et non potius ei humili compassione, quidquid potest auxilii salutaris impendit.
Animus gaudens aetatem floridam facit: spiritus tristis exsiccat ossa. Qui interna Spiritus sancti consolatione laetatur etiam bonae actionis flore decoratur, et fructus praemiorum praestolatur coelestium; qui 111.0737C| vero tristitia saeculi quae mortem operatur angitur, pinguedinem divinae charitatis, in robore virtutum, quas exercere videtur, habere nullatenus valet, sed quasi exsiccatis ossibus marcescit, quia in bonis actibus, quos facit, gratiam dilectionis amisit.
In facie prudentis lucet sapientia. Oculi stultorum in finibus terrae. In facie quidem Domini salvatoris lucebat sapientia divinitatis, quam in carne apparens virtutum et doctrinae testimonio demonstrabat, verum oculi Judaeorum non credentium terrenis potius desideriis perficiendis, quam salutaribus ejus monitis intendebant. Sed et generaliter saepe prudentes gravitatem sui sensus, in ipso etiam frontispicio praemonstrant, nec tamen stulti ad hanc admirandam sectandamque oculos mentis attollunt; 111.0737D| sed e contra qualiter ad finem voluptatum carnalium pertingant, tota intentione perquirunt.
Non est bonum damnum inferre justo nec percutere principem, qui recta judicat. Et de ipso principe ac judice saeculorum qui pro nostra salute pati voluit accipi potest et de omnibus generaliter Ecclesiae rectoribus, qui vel facultatibus nudati ab impiis vel ipsa etiam sunt morte consumpti.
CAPUT XXVIII.
Impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit, sed sequitur eum ignominia et opprobrium. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel, de luce desperat, jam ex desperatione passim sibi peccandi frena relaxat. Sed talis opprobrium futurae 111.0738A| damnationis nulla ratione evadit, quem ab usu suae iniquitatis nulla divini timoris memoria cohibuit.
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. Verba sapientium aquae comparantur, quia lavant mentes audientium, et irrigant. Ne vel peccatorum sorde deformes remaneant, vel doctrinae coelestis inopia tabescant, et quasi nociva ariditate deficiant. Et quia eadem doctorum verba fidelium quaedam mystica latent, et occulta, quae solertiore comprehendantur industria, quaedam vero aperta et cunctis audientibus facilia ad intelligendum profluunt, recte haec et aquam profundam et torrentem dicit esse redundantem. Potest autem et ita distingui, ut quia Veteris Testamenti Scriptura typice prolata est, dicatur de ea aqua profunda 111.0738B| verba ex ore viri, quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant. Adjungatur de illis et torrens redundans fons sapientiae.
Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Quia qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur.
Substantia divitis urbs roboris est, et quasi murus validus circumdans eam. Non terrena substantia semper defendere potest, imo plerique propter divitias sunt capti vel occisi: Unde et Ecclesiastes ait: Divitiae conservatae in malum Domini sui, pereunt enim in afflictione pessima (Eccle. V). Melius ergo intelligitur substantiam laudare virtutum, quibus quicunque 111.0738C| abundat, quasi muro impugnabili cunctas hostium arcet insidias.
Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum. Qui prius doctor esse desiderat quam discat, stultitiae noxiam non declinat. Qui judicare proximorum facta, priusquam plene causam utriusque partis dignoscat, inordinate festinat, et ille se confusione dignum demonstrat.
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam. Et ipse vir ait: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Potest de quolibet sancto viro accipi, qui carnis imbecillitatem, ne in tentationibus cedat, mentis fortitudine sustentat.
Spiritum vero ad irascendum factem quis poterit sustinere? Qui ad irascendum facilis est nec seipsum 111.0738D| potest sustinere, ita ut iratus saepe dicat ea quae, postmodum placidus, quia dixerit poeniteat, et plerumque an dixerit ignoret, cujus tamen vesania nonnunquam per sapientium modestiam facillime suffertur, atque ex tempore sopitur.
Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit. Donum charitatis sive aliarum virtutum, quas a Domino fideles accipiunt, dilatat viam actionis eorum, quia quo magis gratia Spiritus intus replentur, eo latius foris bonorum operum gressus multiplicant, atque inter magnos Ecclesiae rectores in futuro culmen sortiuntur honoris. Aliter, donum spiritale Salvatoris, quod mundo attulit, dilatavit viam ejus, quoad plurimas orbis nationes per fidei 111.0739A| et dilectionis suae praesentiam veniret: nec solum populos, sed ipsos etiam rerum dominos concupiscentiis renuntiare ac sibi libenter obtemperare faceret.
Justus prior est accusator sui. Venit amicus ejus, et investigabit eum. Omnis qui vere justus est, ubi peccantium errata conspicit, primo ad seipsum oculum considerationis inflectit, dumque suam fragilitatem sollicitus accusaverit, sic demum ad corripiendos alios linguam benignus exerit, sed ille qui suis fidelibus dicere dignatus est: Vos autem dixi amicos, quia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Joan. XV). Venit in cor ejus per praesentiam divinae contemplationis: Et quam hoc sit mundum a sorde iniquitatis agnoscit, ejusque humilitatem digna mercede 111.0739B| remunerat.
Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma: et judicia, quasi vectes urbium. Cum populus uterque, Judaeorum scilicet et gentium, fraterna sibi in Christo charitate consentit, unam jam catholicae Ecclesiae civitatem construit; et sicut vectes urbium portas muniunt, ita dogmata utriusque Testamenti Ecclesias per orbem, quae unam catholicam faciant, ab infidelium incursione defendunt.
Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide. Humiles spiritu humiliter Dominum adorant: ut evangelicus ille publicanus; superbi sua merita jactant, ut pharisaeus.
Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. Credens ex gentibus populus magis amatus 111.0739C| est a Domino, quam Judaicus sine fide perdurans, in quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis ex Judaeis natis intelligi, quia magis amarint credentes ex gentibus, quam suae gentis incredulos.
CAPUT XIX.
Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia insipiens. Melior est simplex auditor verbi Dei, si ea quae intelligere in Scripturis potuit, operando perficit, quam eruditus quisque si in illis quae acute intellexit ad haeresin praedicandam labia retorquet.
Ubi non est scientia animae, non est bonum; et qui festinus est pedibus offendit. Animae quidem humanae scientia vitae coelestis est necessaria, quia nimirum sine hac beata in perpetuum esse non potest. Attamen 111.0739D| qui effrenatis sensibus mentis plus appetit sapere quam decet, plerumque offensionem haereticae stultitiae temerariis tractatibus incurrit, quod in primis humani generis parentibus mystice signatum est, qui dum appetitu scientiae majoris vetitum contingere properabant, a statu beatitudinis in qua conditi sunt, deviantes in poenam miseriae et mortalitatis inciderunt.
Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. Stultorum moris est et cum peccando viam veritatis deserunt, non se errasse fateantur, sed ad culpam conditoris sui reatus originem referant, quasi ipse occasionem peccandi tribuerit, qui vel fragilem fecerit hominem, vel ad 111.0740A| tentationem ejus hostem versutum admiserit: Unde et primus nostri generis parens post praevaricationis excessum increpatus a Domino ad defensionem mox excusandi refugit dicens: Mulier quam dedisti sociam mihi, dedit mihi de ligno, et comedi (Gen. III), et ipsa mulier inquit: Serpens decepit me. Ambo namque in Creatorem quod peccaverant retorquebant: ille quod mulierem, per quam periret a Domino sociam accepisset; illa quod Dominus serpentem, qui se deciperet, in paradiso constituisset. Quo contra sapiens Dominum precatur ut non declinet cor suum in verbum malum ad excusandas excusationes in peccatis. Sed et ille suos supplantans gressus contra Deum fervet animo, qui divina imperia per suam inertiam contemnens insuper ipsum Dominum, quasi 111.0740B| importabilia hominibus onera imposuerit, mente reprehendit insana.
Divitiae addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit, separantur. Divitiae regni coelestis, quae per sanctos doctores fidelibus tribuendae praedicantur, multos amicos et iisdem praedicatoribus et earum largitori Domino asciscunt; a philosophis autem et caeteris gentium magistris, quia certe beatitudinis in futurum norunt promittere, et hi quos habuerunt, separantur; videlicet conversi ad fidem spemque Dominicae promissionis certissimam.
Qui tantum verba sectatur, nihil habebit: qui autem possessor est mentis, diligit animam suam. Et Apostolus ait: Non auditores legis justificabuntur apud Deum, sed factores legis justificabuntur 111.0740C| (Rom. II).
Testis falsus non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. Redarguerat eum qui verba tantum scientiae absque operationis efficacia sectatur; redarguit nunc illum, qui ipsa verba divinae auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod autem multa saepius iterantur firmitatis indicium est, ut Joseph somnium regis interpretans ait, eo quod sit sermo Dei et veraciter impleatur.
Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus. Non decent haereticum deliciae Scripturarum, quia his bene uti non novit: Neque illum qui servus adhuc peccati esse probatur, praeferri justis in regimine Ecclesiae.
Doctrina viri per patientiam noscitur. Doctrina ecclesiastica 111.0740D| per patientiam doctorum, quam sit perfecta monstratur. Quia dum magis afflictionibus ac morti corpus subdere quam a docendi officio cessare voluerunt, ostendebant utique quantum esset salutaris quam tanta instantia defensare curarunt. Aliter, Doctrina viri per patientiam noscitur, quia tanto quisque minus ostenditur doctus, quanto convincitur minus patiens, neque enim potest veraciter bona docendo impendere, si vivendo nescit aequanimiter aliena mala tolerare. Recte autem subditur:
Et gloria ejus est iniqua praetergredi. Quia nimirum perfectio doctoris est sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut suam quoque fragilitatem no 111.0741A| verit ab iniqua actione solerter observare. Neque enim aut munditia propriae conversationis sine tolerantia sufficit externae perturbationis, aut si is, qui fortiter adversa foris sustinet, intus adhuc enerviter iniquis motibus favet.
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira: et sicut ros super herbam, ita hilaritas ejus. De Domino rege dicit, qui in judicio et hilaris ac blandus justis, et terribilis apparebit injustis.
Dolor patris filius stultus. Deus qui in sua natura impassibilis semper est et placidus, dolere tamen nostro more dicitur: cum homines quos ad se credendum laudandumque creavit, hosti potius maligno, quam sibi servire considerat; unde et Moyses de illo: Poenituit, inquit, eum quod hominem fecisset 111.0741B| in terra, et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terrae (Gen. VI).
Et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. Sicut recta perstillantia pluviam quidem de coelo suscipiunt, non tamen hanc ad utilitatem aliquam dispertiunt, sed ad molestiam potius inhabitantium derivant: ita nimirum haereticorum Ecclesia coelestium dona verborum, non ad salutem animarum, sed ad usum suae nequitiae male interpretando et contra catholicos litigando convertit. Tecta eteniam perstillantia mundas quidem pluviae guttas accipiunt, sed subjecti in domo sordidas reddunt. Et haereticus limpidissima coelestis oraculi verba auditu corporis haurit, at ubi haec corde polluto attigerit, auditoribus suis sorde mixta ministrat.
111.0741C| Pigredo immittit saporem. Piget appellatur qui recte sentiendo quasi vigilat, quamvis nihil operando torpescit. Sed pigredo immittit saporem, quia paulisper etiam recte sentiendi vigilantia amittitur, dum a bene operandi studio cessatur. Recte autem subditur.
Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam inferius per desideria expandit: Et dum studiorum subtilium vigore non stringitur, cupiditatis infirmae fame sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo se esuriens per voluntatum desiderium spargat.
Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. Huic sententiae veritatem probat ipse Dominus cum se eleemosynam facientibus 111.0741D| daturum esse praedicit.
Erudi filium tuum, ne desperes; ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. Subjectum tibi quemlibet si errare conspicis, diligenter castigare curato. Quasi curari renuit, ita erga illum circumspecte et temperanter age, ne quid omnino in tuis verbis vel actibus unde amplius peccet inveniat. Cui sensui opitulatur illud quod sequitur:
Qui impatiens est, sustinebit damnum: et cum rapuerit, aliud apponet. Si enim duritia contradicentis fratris quem erudire coepisti, provocatus ipse in impatientiae vitium labaris, damnum profecto tuae virtutis incurris. Et cum illum durius increpando forte spem promerendae salutis agendaeque poenitentiae 111.0742A| quam habuerat rapueris, rationem pro eo quod fratrem scandalizasti, districto judici reddes. Patet litterae sensus quia qui per impatientiam inopiae furto servit aut rapinis, damnum suae animae facit, et cum rem proximi tollit, et si non homini per hoc, certe aeterno judici rationem reddere habet. Unde alia editio ita hunc versiculum transtulit: Male cogitans homo multo damno affligetur; et si perniciosus fuerit, et animam suam apponet. Quia nimirum cum pecuniam violentus abstulerit, pro hac animam invitus dabit.
Homo indigens misericors est. Indigentem dicit humilem, qui se perpetuis bonis egere sine cessatione recolit. Talis namque ut misericordiam consequatur a Domino, nunquam proximo misereri 111.0742B| recusat. De quo et subsequenter annectit:
Et melior pauper quam vir mendax. Melior namque est humilis corde, qui nihil suis fidit operibus, quam qui se prae excellentia virtutum viri nomine dignum ducens fallitur nescius, dum superbiendo perdidit bona quae gessit
Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. Nemo ita piger est, ut ad os manum vel comedendo reducere laborem putet, sed pigro labor est manum ad os porrigere, quia desidiosus quisque praedicator ne hoc vult operari quod dicit Manum quippe ad os porrigere est voci opere concordare.
Testis iniquus deridet judicium. Illud videlicet quo dicitur: Non falsum testimonium dices; et 111.0742C| certe futurum, de quo supra dicitur: Testis falsus non erit impunitus: et qui loquitur mendacia peribit.
Et os impiorum devorat iniquitatem. Sicut famelicus refici cibis desiderat, ita impius ut iniquitatis exsecutione satietur, ardenter exquirit.
Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. Et si reprobi, sicut praedictum est, vel jussionis et comminationis divinae judicium derident, parata tamen eos exspectant judicia damnationis, quae ut mallei ferrum candens, ita eos in fornace gehennae sine fine verberent.
CAPUT XX.
Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei. Qui nunc propter desidiam in Dei servitio laborare neglexit, venturo die regni 111.0742D| mendicabit, et non dabitur ei, quia quaecunque seminaverit homo, haec et metet. Bene enim regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt.
Justus qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. Non hec secundum litteram semper stare potest, nam et beatus Samuel, vir justus ac simplex dissimiles sui filios reliquit, et Achas injustus ac reprobus beatum post se filium reliquit Ezechiam. Sed filios justi dicit eos, qui exempla justi sequuntur. Unde nunc omnes electi propter fidem filii dicuntur Abrahae, teste Apostolo qui ait: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Gal. III), 111.0743A| quibus beatitudo non hujus saeculi, sed futuri promittitur. Unde recte subjungitur:
Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. Et si enim in hac vita electi mala patiuntur reproborum, ubi universalis judicii dies apparuerit, omnia mala dissipantur, et coronatis cum Domino justis, soli poenas subibunt injusti, quod etiam nunc per partes agitur, cum quis sanctorum victor exierit de saeculo, sed et ille qui eum tribulabat persecutor digna factis receperit. Potest hic versus et de electis accipi, quia habent aliquando latentia in mente mala, quae ab aliis videri non possunt hominibus, quae tamen Dominus cernit, quando ea occulto respectu gratiae destruit. Denique Conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus Petrus 111.0743B| verbi Domini, etc. (Luc. XXII).
Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato. Notandum quod non ait: Quis potest mundum habere cor et purus esse a peccato? sed, Quis potest dicere, inquit, mundum est cor meum, purus sum a peccato, quia sunt qui, largiente divina gratia, possunt juxta humanum modum et cordis et operis munditiam habere: unde est illud Dominicum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Et in psalmo: Quis ascendit in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII). Si enim nemo mundum habet cor, neque ullus est purus a peccato, consequens est profecto, ut nullus ascendat in montem Domini, nullus hominum stet in loco sancto 111.0743C| ejus, quia vero constat multos ascensuros in montem Domini staturosque in sancto loco ejus, restat utique ut sint multi mundo corde, et juxta humanae possibilitatis modum puri a peccato, nec tamen se ipse quisque mundicordem et immunem esse peccati absque temeritate pronuntiat. Stulta est namque propriae laudis jactantia, temerarium de sua quemque innocentia vel justitia gloriari: Et quia sunt qui sua laudare quasi fortia, proximorum vero facta veluti vilia solent improbare, recte subjungitur.
Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile apud Dominum. Diversum namque pondus in domo sua diversam habet mensuram, ut aliter videlicet sibimetipsi aliter metiatur proximo, qui in 111.0743D| suis semper actibus quae laudari, in aliorum vero quae vituperari possint rimatur: Et ideo talem juste abominatur Dominus, quia nimirum quantum sibimetipsi absque meritis placet, tantum superno inspectori merito displicet. Verum quia periculosum est cuique de aliena conscientia judicare, cujus intentionem scire nequit, dat consilium, quibus judiciis judicium nostri cordis erga proximum dirigere debeamus, nam sequitur.
Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. Quemcunque enim virtutibus studere conspicis, verbi gratia, modestiae, continentiae, auditioni sapientium, et observantiae mandatorum Dei, maximeque humilitati ac simplicitati hujus 111.0744A| munda esse et recta opera intellige: Quem vero his contrarium iter tenere deprehendis, hunc velut immundi ac distorti cordis hominem aut corrigere et castigare, aut si hoc non vales vitare, ac declinare ne ab eo ipse curato: nec videri contrarium debet, quod hic studiosi pueri munda esse ac vera opera testatur. Supra vero ait: Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? In hoc enim versu studium recte vivendi suadet: In illo praesumptionem propriae puritatis dissuadet, in isto munditiam et rectitudinem, qualis in hac vita esse justorum potest docet habendam; In illo subtilitatem divini examinis, qua hominum facta et intentiones dijudicat monet semper ante oculos habendam. Unde et illum locum antiqui interpretes ita 111.0744B| transtulerunt: Cum sederit rex juxtus in solio judicii, quis gloriabitur castum se habere cor: aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Qui et hunc quem exponimus versiculum manifestius posuere dicentes: Juvenis qui cum justo est, directa erit via illius. Qui enim cum sapientibus graditur sapiens erit, sicut e contra amicus stultorum efficietur similis.
Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. Aurem audientem dicit auditorem verbi obedientem, oculum videntem doctorem eruditum. Nemo ergo cum se Scripturarum scientia institutum et ad dicendum verbum Dei viderit idoneum, despiciat simplicitatem fratris, qui etsi minus doctus ad praedicandum, non tamen minus est 111.0744C| promptus ad discendum vel ad implendum bona quae didicit; sed recolat, quia qui sibi majorem scientiae gratiam dedit, ipse fratri quae habet spiritualia dona tribuit. Nec sibi propter se solummodo, sed etiam propter fratris commoda tribuit dona quae voluit, dans unicuique gratiam secundum mensuram donationis suae.
Noli diligere somnium ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos et saturare panibus. Noli diligere somnium peccati et inertiae, de quo Apostolus ait: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII). Ne te si nunc bene vigilare non vis, egestas in futuro illa gravissima, ubi nec stillam aquae unam sitiens invenire queas occupet. Aperi oculos tui cordis ad vigilias sacras, et saturitatem tibi gaudiorum coelestium 111.0744D| bene vivendo conquire. Malum est, malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit, tunc gloriabitur. Ergo et is qui aeterna in coelis praemia comparare desiderat, malum est, quod in praesenti debet sustinere, ut cum recesserit de mundo tunc glorietur, aperte perspiciens, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII).
Aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae. Haec est gloriatio sapientis emptoris, qui, quandiu emerit, malum esse dicit quod secum agitur; cum autem recesserit, laetabitur se sapienter emisse. Sic etenim etiam coelestis regni emptor, ubi hinc recesserit exsultabit, comperiens labia scientiae, 111.0745A| id est, doctrinae spiritalis, qua usus est in comparatione coelestium, auro, gemmis et vasis esse assimilanda pretiosis.
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. In quocunque membro quis amplius peccaverit, in eo ampliora in ultione patietur tormenta. Unde recte qui in lingua magis delinquit, in ea plus arsurus esse perhibetur, dum os ejus calculo, qui est lapis ignitus, replendum esse refertur, quod accidisse constat diviti illi qui epulabatur quotidie splendide, cum in inferno ardens refrigerari sibi a Lazaro linguam petebat. Nam qui in verbis semper vacuis in epulando defluxerat, in lingua magis ardebat.
Et qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, 111.0745B| et dilatat labia sua, ne commiscearis. Si quis voluerit tuis misceri amicitiis et hunc videris prioris amici pandentem secreta, hunc velut perfidum cave.
Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Qui per avaritiae nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, in futuro ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. Aliter: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Qui gradum regiminis priusquam subesse didicerit, praeposterus accipit, in novissimo mercede benedictionis, quae bonis rectoribus debetur, carebit. Qui ad ministerium altaris indoctus et temerarius accesserit, et ipse in die novissima gratiam remunerationis, quae bene ministrantibus repromittitur, 111.0745C| perdet. Potest et ita accipi, quia qui in praesenti suas ulcisci vult injurias, hic corona patientiae in futuro carebit. Cui sensui potissimum videtur convenire quod sequitur:
Ne dicas: Reddam malum, exspecta Dominum et liberabit te. Quod etiam versiculo sequenti astruit cum dicit:
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus statera dolosa, non est bonum. Duplex namque pondus et stateram habet suo in corde dolosam, qui dum peccaverit ipse veniam petit a Domino, et nihilominus peccanti in se homini ac poenitenti, quod peccavit dimittere non vult; eum qui Deus est flectere ad miserandum precibus satagit, cum ipse homo existens nullis hominum precibus flecti ad misericordiam 111.0745D| possit. Qui jure quasi iniquus ponderator abominatur a Domino quia suas injurias graviores, quam Domini mensuratur. Verbi gratia, nolens indulgere ei qui suam uxorem polluit, et postulans sibi indulgeri cum forte desponsatam Christo virginem maculaverit, vel certe animam suam Deo in baptismate consecratam aliqua vitiorum sorde foedaverit.
A Domino diriguntur gressus viri. Quicunque hominum gressus rectum iter incedunt, non fit hoc libertate humani arbitrii, sed gubernatione illius cui dicit Isaias: Omnia enim opera nostra, operatus est nobis (Isa. XXVI).
Quis autem hominum intelligere potest viam suam. 111.0746A| In hoc, inquit, manifestum claret, quia quidquid boni habet quisque a se ipso non habet, sed per gratiam Dei, quod nec per sui libertatem arbitrii qualis futurus sit, qualiter et quandiu victurus intelligere poterit.
Ruina est hominis devorare sanctos, et post vota retractare. Cum peccatum sit ulli hominum nocere, quanto magis est, cum quis sanctos Dei offenderit sive laeserit, et quasi vile mancipium pro libitu suae voluptatis eos tractare non timuerit. Quomodo quadraginta viri in actibus Apostolorum devoverunt, se non manducaturos. neque bibituros donec occiderent Paulum, et Pagani saepe ut legimus diis suis Christianorum devorare sanguinem. Hunc versiculum antiqua editio juxta alium sensum posuit dicens: 111.0746B| Muscipula est viro citato aliquid de suis conservare. Postea autem quam votum fecit poenitentiam agit: et quia utrisque, et eis videlicet qui sua vota contemnunt, et eis qui ut sua vota compleant sanctos persequuntur, damnatio restat aeterna, recte subditur:
Dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem. Moris autem fuisse antiquorum ut adepta de hoste victoria fornices sibi erigerent, in quibus virtutum suarum laudes describerent, in Saulis opere legimus. Dominus ergo Rex noster non solum impiorum destruit in fine malitiam, sed et magnam cum electis suis ejusdem triumphi gloriam perpetuo celebrat. Hunc versum antiqua translatio sic habet: Ventilator impiorum rex sapiens, et immittet illis rotam 111.0746C| malorum, id est, poenam nullo fine consummandam. Cui videlicet rotae contra est corona vitae aeternae, quam misit Deus diligentibus se.
Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. Divini afflatus illuminatio, cum in mente hominis venerit, eam sibimetipsi illuminans ostendit, quae ante Spiritus sancti adventum cogitationes pravas et portare poterat et pensare nesciebat.
Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. Canitiem sapientiam dicit. Tunc etenim civitatis cujusque bene ordinatae, tunc res sanctae Ecclesiae recte aguntur, cum et fortiores quique viribus necessariis insistunt operibus, et seniores majore prudentia praediti de iis quae agenda sunt 111.0746D| salubriter consulunt.
Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris. Cum enim exterius percutimur ad peccatorum nostrorum memoriam taciti afflictique revocamur, et per hoc quod foris patimur magis intus quod fecimus dolemus, sicque fit, ut inter vulnera aperta corporis magis nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitias pravi operis occultum vulnus doloris. Solet quippe ventris appellatione mens accipi, quia sicut venter consumit escas, ita mens pertractando excoquit curas, sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Dei. Quare cor regis, et non potius omnium hominum in manu Dei esse perhibet, cum scriptum sit, Quia in manu ejus 111.0747A| sunt omnes fines terrae (Psal. XCIV), nisi forte regem, sanctum quemque appellat, qui vitiorum bella in se ipse vincere et virtutum militia novit stipari. Sicut enim Dominus multifidis aquarum divisionibus terrarum fines late simul et aeris implet, tegit quoque aquis superiora coelorum: ita cor Regis quocunque voluerit inclinat. Quia sicut divisiones gratiarum juxta voluntatem suam et angelis et hominibus tribuit, ita etiam corda sanctorum quibuscunque voluerit, digna donationibus reddit, neque ullum habet Pelagianista locum, quo absque Dei gratia quis salvus fieri possit.
CAPUT XXI.
Perversa via viri aliena est: qui autem mundus est, rectum opus ejus. Juste coram Domino vivere 111.0747B| proprium est humanae conditionis, unde alibi dicit: Deum time et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo (Eccli. XII). At qui perverse vivit alienam profecto a humana natura viam incedit. Perversa ergo actio aliena est et contra naturam. Qui autem mundus est in opere, hic recte quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur.
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa in domo communi. Adeo verum est melius esse ut sedeas in angulo domatis, id est in secreta altitudine vitae continentioris quam cum muliere mala in domo, quae tibi sit cum illa communis, ut etiamsi optima tibi mulier ducenda offeratur, melius sit contempto connubio propter comitatum agni 111.0747C| coelibem ducere vitam.
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur. Generaliter haec accipienda sententia, et non de egeno tantum vel corporaliter infirmo. Nam et qui in criminibus alienis, non affectu misericordiae cum dolore sed judicantis invenitur tenere censuram, ostendit se necdum vitiorum fecibus eliquatum, neque auditu divinae miserationis existere dignum.
Munus absconditum exstinguet iras, et donum in sinu indignationem maximam. Qui iram districti judicis, quam peccando meruit, placare desiderat, eleemosynas det pauperibus, et hoc nulla delectatione favoris humani, sed tantum amore conditoris qui cordium occulta respicit; sic enim fit munus 111.0747D| absconditum, sic ad mitigandam conditoris iram proficuum, si nullo externae retributionis intuitu porrigatur, sic implebitur, quod ipse praecepit: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua (Matth. VI).
Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. Gaudet justus cum bonis desudat operibus, quia sperat se propter haec bonis remunerandum esse perennibus; at vero reprobi dum mala quae Deum prohibuisse norunt, faciunt, quamvis suae luxuriae perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno carere nequeunt, quia se mala perpetuo passuros pro his quae temporaliter male fecerunt, non ambigunt.
111.0748A| Vir qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantium commorabitur. Gigantes dicit immundos spiritus, de quibus et B. Job: Ecce gigantes, inquit, gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis (Job. XXVI), id est, superbi et male fortes spiritus daemoniorum, cum his quos deceperunt hominibus poenis subacti torquentur, horum enim coetui sociabuntur quique a via veritatis erraverunt, ipso judice attestante, qui se illis dicturum esse praedixit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV).
Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. Justi et recti esse idem videntur, sed distat inter impios et iniquos, quod iniqui sint omnes reprobi, impii vero, qui majoribus implicati sceleribus, vel nunquam 111.0748B| sacrae mysteria fidei receperunt, vel post accepta ad apostasiam redierunt. Unde potest hoc in loco impius omnis fidelium persecutor dictus accipi. Porro iniquorum vocabulo generaliter omnes mali designari. Et pro justo datur impius, cum pro martyre persecutor, qui eum morti dedit punitur. Pro rectis iniqui qui eorum justitiam videntes imitari nolebant. Herodes damnatur non tantum pro innocentibus, quos impie neci tradidit, sed et augmentum damnationis accipit, quia fidem magorum sequi ad quaerendum Dominum noluit, cum esset Judaeus et prophetarum dicta cognosceret. Hinc etenim Dominus ait: Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam, etc. (Luc. XI.) Non quia ipsa sua virtute ac potentia condemnabit, sed quia in 111.0748C| ejus comparatione condemnabuntur, qui devotionem ejus scientes, cum multo facilius possent, sapientiae curam dissimulabant habere.
Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo justi, imprudens homo dissipabit illud. Claritas bonorum operum Domino semper amabilis et pinguedo dilectionis in sanctorum Ecclesia refulget. Quem versiculum B. papa Gregorius in homiliis Evangelii juxta antiquam translationem posuit: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis: verum reprobi non tantum virtutes non assequi, sed etiam persequi, et quantum valent in bonis obruere festinant. Potest sane et hic versus de quolibet martyrum accipi, in cujus habitaculo, id est, corpore, anima sancta, Dei videlicet thesaurus servetur, abundet et unctio gratiae 111.0748D| spiritalis: at persecutor imprudens hujusmodi habitaculum disrumpere potest. Thesaurum vero, qui habitaculo tenebatur et oleum nequaquam tangere potest: unde Dominus docet non timeri eos qui occidunt corpus, et post hoc non habent amplius quid faciant.
Civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae ejus. Civitatem fortium mundum dicit, qui quondam malignorum spirituum tyrannidi stulte subactus serviebat, habens fiduciam vitae in cultu eorum qui non sunt dii, sed opera manuum hominum; hanc civitatem intravit ille natus in carne, qui est Dei virtus et Dei sapientia, destruxitque per suos praedicatores cultum deorum, in quibus fuere 111.0749A| confisi veritatis ignari, atque in fide coelestium docuit habendam esse fiduciam, quae nunquam posset destrui. Sed et quotidie civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae ejus, cum aliquis fidelis doctor, argumenta philosophorum, vel haereticorum, vel etiam contumaces carnalium fratrum contradictiones, quibus sua scelera defendere et alleviare nituntur, assertione fidei et ecclesiasticae castigationis disciplina redarguit, atque eviscerans annulat.
Testis mendax peribit: vir obediens loquitur victoriam. Qui se Deo servire testatur, nec factis dicta exsequitur, peribit; qui autem fideliter ut promittit, jussis subditur divinis, hujus loquela ad victoriam pervenit: quia dum per inobedientiam sua desideria 111.0749B| vincere satagit, per justitiam judicis postmodum victoriae palmam percipit.
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. Judas quia impius corde erat, quamvis ipso Domino se redarguente, noluit mala coepta restringere; porro Petrus quia rectus erat corde, id est, rectitudinis amator, respiciente se Domino mox poenitendo correxit, quod negando deliquit. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. Quaecumque consiliantur et rapiunt haeretici, nihil est et vanum et inutile.
Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. Hominis quidem est Deo devoti, tempore persecutionis animum praeparare, corpus offerre 111.0749C| discrimini. Sed divini est adjutorii, ut coepto labori agonis victoria salusque succedat.
Melius est nomen bonum quam divitiae multae. Nomen bonum dicit, non quod a turbis vulgi imperiti, sed quod fidelium quamvis paucorum testimonio laudetur. Neque enim bonum habere nomen refugit, sed a bonis solum quaerebat laudari, qui ait: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Nomen ergo bonum est nomen religionis quod divitiis mundialibus jure praefertur. Nam et si mundum quis lucraretur universum, merito hunc contemneret, tantum ut nomen ejus scriberetur in coelo, ejusque memoria et inter angelos et inter homines sanctos figeretur aeterna.
Super argentum et aurum gratia bona. Illam significat 111.0749D| gratiam, cum quis pro bono opere laudatur a bonis. Immo pro collatis ei donis meritorum, glorificatur Pater qui in coelis est.
Dives et pauper obviaverunt sibi, utriusque operator est Dominus. Neque divitem propter divitias honores, neque inopia pauperem despicias, sed hoc in utroque merito venerare, quia opus sunt divinum, quia ad imaginem Dei et similitudinem facti.
Callidus videt malum et abscondit se, innocens pertransiit et afflictus est damno. Multi ex principibus crediderunt in Dominum. Sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non ejicerentur. Quia enim erant callidi, videbant malum persecutionis, quod imminebat, et absconderunt fidem pietatis 111.0750A| quam parumper conceperant. Innocentes vero Apostoli pertransierunt itinere recto professionis quo coeperant, et afflicti sunt verbere, vinculis, carcere, et ipsa etiam morte mulctati, utrumque autem exemplum, multi usque nunc et in certamine fidei, et in communibus sequuntur actibus. Hunc versum antiqui interpretes manifestius, sed in alium sensum transtulerunt. Astutus videns nequam puniri, valde ipse disciplinam accipit. Insipientes autem praetereuntes damno afflicti sunt.
Finis modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. Modestiam dicit constantiam operum bonorum, timorem vero Domini illum, qui permanet in saeculum saeculi. Quia nimirum perfectio virtutum est, ad hunc animi statum conscendere, qua gratiam 111.0750B| conditoris vel in modico timeamus offendere, nil prorsus ejus memoriae praeponentes, quae alibi charitas vocatur perfecta, foras mittens timorem, servilem videlicet, et insipientem, quo metuit quisque ne forte peccando poenis mereatur subigi. Quod autem subjungit, divitiae et gloria et vita, in futuro significat, finis ergo modestiae timor Domini, divitiae et gloria et vita. Quia nimirum perfectio virtutum est in hac vita, ut timeamus Dominum timore sancto, hoc est sincera illum dilectione colamus, finis virtutum in futuro, ut divitias haereditatis promissae, regni coelestis gloriam, et vitam sine fine percipiamus a Domino. Unde Petrus ait. Quem cum videritis exsultabitis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae salutem animarum vestrarum.
111.0750C| Arma et gladii in via perversi custos animae suae, longe recedit ab eis. Dupliciter intelligendum, quia perversi et armati sunt semper ad nocendum proximis, verbo vel opere scelesto, et ipsos semper parata exspectat ultio divini examinis Qui vero animam suam in aeternum salvari procurat, longe refugit ab hujusmodi armis et gladiis, quia et mentem manumque suam, a proximorum laesione refrenat, et ne animadversione districti judicis ipse feriatur, intenta mente praecavet.
Proverbium est: Adolescens juxta viam; etiam cum senuerit, non recedit ab ea. Constat plerosque senectute Domino donante mutari a vitiis, quae adolescentes habuerant, et a contra nonnullos illo se deserente, deserere circa senium virtutes quibus in 111.0750D| adolescentia videbantur illustrari, sed quia multo saepius quisque mores quibus ab adolescentia imbutus est, in reliquum vitae tempus exsequi consuevit, proverbium esse dicit, quia quod adolescens quisque coeperit, in senecta non mutaverit, non tamen ipse semper ita evenire confirmat: idcirco autem hujusmodi proverbium ponit, ut auditores suos a prima aetate virtutibus studere persuadeat, ne forte in serectute non possint discere studia, quibus in tenera aetate mancipari despexerant: nam et Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu, et Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et 111.0751A| in incessu Leonidis paedagogi sui non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus.
Dives pauperibus imperat: et qui accipit mutuum, servus est fenerantis. Patet juxta litteram, sed et divites virtutibus in judicio occulti inspectoris principantur eis, imo eorum in futuro judices existunt, qui virtutum divitiis carent. Et qui verbum salutaris doctrinae accipit a doctore, servus est ejusdem doctoris, id est, debitor implendi omnia quae ille magisterii coelestis jure praecipit.
Qui seminat iniquitatem metet mala. Certum est quia is qui vel verbo vel exemplo docet iniquitatem, recipiet vindictam. Sed quia sequitur:
Et virga irae suae consummabitur, illam maxime iniquitatem videtur dicere quae immiti et impia mente 111.0751B| peragitur, ut est, latrocinia exercere, homines servitio premere, tormentis laniare, morte perimere, bovem viduae pro pignore auferre, ipsam de adversario, cum possit, vindicare non velle: talis etenim merito virga irae suae consummabitur, quia, sicut Dominus ait, omnes qui acceperint gladium gladio peribunt, id est, qui injuste in alios saeviunt, ipsa saevitia sibimet interitum consciscunt, verum quia dixerat de impio sequitur e contra de pio:
Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur: de panibus suis dedit pauperi. Huic simile est illud judicis ejusdem, qui misericordes ab impiis discernens ait: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: quia esurivi, et dedistis mihi manducare, etc. Possunt autem panes 111.0751C| qui pauperi dantur, non solum alimenti carnalis, sed etiam doctrinae spiritalis, qua anima recreatur, intelligi.
CAPUT XXII.
Ejice derisorem et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae. Ejice haereticum, quem corrigere non potes, de Ecclesia; et cum illi libertatem praedicandi abstuleris, catholicae paci auxilium praestas.
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. Qui mundo corde recta praedicat inter illos annumerabitur, de quibus eidem regi et conditori saeculorum Propheta dicebat: Mihi autem nimis honorificati sunt; nam si qui gratiam labiorum recta praedicando praemonstrat, 111.0751D| cordis autem munditiam custodire dissimulat, nequaquam talis aeterni regis amicitia frui posse putandus est.
Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. Superna inspectio custodit semper in Ecclesia scientiam veritatis quam docuit, verba autem haereticorum, immo omnis sermo pietati et justitiae contrarius, quia Domino regente non servatur, cum suo auctore subvertitur.
Dicit piger: Leo foris, in medio platearum occidendus sum. Dicit saepe in animo suo is, qui ad agenda bona opera piger est, ad confitendam fidem, quam corde tenet, timidus: Non audeo fidem, quam novi, foras profiteri, ne me persecutor impius, quia 111.0752A| fidelem odit, perimat: timeo ad exercendas virtutum actiones in publicum progredi, ne forte me vel antiqui hostis adversitas gravior tenet [ Forte, tentet], vel etiam homo quilibet perversus cum suorum turba derideat, conviciis confundat, injuriis afficiat, aut sicut multos justorum, quia ab ejus vita discordem, tormentis et morte consumat. Leo, inquit, foris, in medio platearum occidendus sum, quod aperte est dicere, et verba et opera virtutum, ubi ostendi foras coeperint, statim persecutio vel hominum vel spirituum committatur immundorum, nec valeo tentationibus resistere, sed in ipsis boni propositi vincar inceptis.
Fovea profunda os alienae: cui iratus est Dominus incidet in illam. Qui verba vel oscula meretricis libenter amplectitur, quasi januam jam gehennalis 111.0752B| pulsat abyssi, citoque mergetur si pedem cautus non retrahit, si non membra caetera a vicinia cohibet foveae poenalis, in quam nullus omnino nisi filius irae illabitur.
Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae purgabit eam. Multos novimus pueros sapientia praeditos: nam et Jeremias puer prophetiae mysterium suscepit; et Daniel scribit quod dedit Deus pueris abstinentibus scientiam, et disciplinam in omni verbo et sapientia. Unde restat intelligere quia pueros hoc loco non aetate sed sensu parvulos significet, quales esse vetabat Apostolus eos quibus ait: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV). Hujusmodi enim pueros, id est, animos stultitiae vel lasciviae vel inertiae deditos necesse est 111.0752C| juvenili disciplina castigari, et ad justum vitae tramitem prudentum rigore perduci.
Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori et egebit. Constat quia rapaces et quae pauperibus auferunt, et quae juste videbantur possidere, pariter omnia perdunt, cum in examine districti judicis poenas pro his quae gessere recipiunt. Sed et is qui pauperem spiritu fratrem calumniatur, virtutibus ejus detrahendo, ut per hujusmodi vituperationem animose divitias, quas desiderat augeat, id est, gloriam laudis humanae majorem, quasi sanctior accipiat, merito talis calumniator quidquid bonae actionis habere videbatur, amittit et a fructu virtutum vacuus in fine manebit.
Huc usque pertingit titulus Parabolarum Salomonis 111.0752D| qui supra positus est. Ex quo novum locutionis genus probatur assumpsisse, ut ea quae dicentur non quasi ad alium quem doceret loquendo, sed velut secum solus ratiocinando videatur effari. Quare videlicet Parabolarum primus est versiculus: Filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitia est matri suae; ultimus iste ad quem usque explanando pervenimus. Hinc ad priorem loquendi modum revertitur ut specialiter ad eum quem instruet verbum faciat, quod ita incipit:
Inclina aurem tuam et audi verba sapientum: appone autem cor tuum ad doctrinam meam. Pulchrumque initium ponit novae locutionis. Ut aurem pariter ad audiendum et cor apponere ad intelligendum quae 111.0753A| sapienter loquantur, eum quem erudit jubeat: Quae pulchra erit tibi, cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis. . . . . . . . . . . . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Potest de quolibet paupere vel egeno accipi, de quo dictum: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor: verum quia sequitur:
Et configet eos qui confixerint animam ejus, melius de illo intelligitur, qui cum dives esset, pauper factus est pro nobis, nec solum pauperari ut nos ditaret, sed etiam, ut nos redimeret, crucifigi dignatus est. Prohibet ergo sapientia suos auditores, Domino in carne praedicanti violentiam mortemque inferre, quia nimirum certus restet interitus eis, qui in actorem vitae manus mittere non timuerint.
111.0753B| Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae. Et haec cum de omni iracundo vel furioso possint generaliter accipi, nil tamen prohibet specialiter accipi de illis, qui contra salvatorem et discipulos ejus vesana mente furebant, a quorum amicitia et comitatu prohibentur, quicunque in eum credentes curam suae salutis agebant, ne ex vicinia pravorum etiam ipsi perirent: quod Judae Iscariotis casu fieri posse probatum est. Generaliter autem dicendum, quia sicut perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia illos saepe ad rectitudinem trahunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur, ita infirmi quique societatem debent declinare pravorum, ne mala, quae frequenter 111.0753C| aspiciunt et corrigere non valent, etiam delectentur imitari.
Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis, si enim non habet unde restituat, quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo. Noli esse cum his qui se cum essent liberi ac sibimet vacantes defigunt in cura salutis malorum, spondentes se rationem pro eorum animabus Domino reddituros: si enim ille, pro quo spondisti non habet bona opera, quibus te librum ac securum reddat, tuae sponsionis, quid tibi utile est, ut ipse in die judicii pro ejus anima judiceris? amittasque habitum justitiae quo indutus esse videbaris, ac nudus ab ornamento virtutum existere comproberis, quia quod Domino teste pollicitus es, implere nequiveras. 111.0753D| Hoc autem dictum est, non quo curam regendarum animarum, cum tibi regulariter imposita fuerit, suscipere non debeas, sed ne passim nullo jubente doctoris tibi ac praesulis officium temerarius usurpes.
Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui. Ne transgrediaris terminos fidei, quos catholici ab initio statuere doctores.
Vidisti virum velocem in opere suo, coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. Quemcunque velocem videris in opere suo, id est, in opere bono, quod ejus erat facere, strenuum atque sollicitum, scito 111.0754A| hunc in die novissimi examinis coram apostolis, qui cum Christo mundum judicaturi sedebunt, esse staturum, quia videlicet eorum jussa servaverit, neque in parte ignobilium doctorum quorum cavefecit errorem: hoc est, ad sinistram judicis esse ponendum.
CAPUT XXIII.
Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae posita sint ad faciem tuam, et statue cultrum in gutture tuo, si tamen habes in potestate animam tuam. Per allegoriam cuncta dicuntur. Quando sederis ad legendum cum magistro, ut pane verbi reficiaris, diligenter intellige quae scripta sunt et discretionem sacrae lectionis in tua locutione conserva; si tamen talis es, tantumque eruditus, qui in potestate 111.0754B| habeas animam tuam, nec quasi indoctus mente tua circumferaris omni vento doctrinae. Guttur namque pro loquela posuit, quia vox in gutture est, cultum pro discretione, quia cibos cum reficimur cultro secante praeparamus: et sedens ut comedat cultrum in gutture suo statuit, quando is, qui divina sedulus meditatur, eloquio discreta ex ore verba depromit, nec alia saepius in lingua quam coelestis oraculi dicta revolvit. Hoc autem ejus est facere, qui in potestate habet animam suam, id est immobilem inter errores fallentium sapientium sapientis animi statum servare didicit, unde et recte subjungit:
Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. Quod est aperte dicere, ne desideres ejus auscultare 111.0754C| sermonibus, qui dulcedine mendaciorum dogmatum auditores suos fallere consuevit.
Noli laborare ut diteris. Divitias scientiae significat, quas ultra mensuram capacitatis nostrae quaerere prohibemur.
Sed prudentiae tuae pone modum. Illum videlicet de quo supra dictum est: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui, hoc est, terminos datae a patribus veritatis et fidei.
Ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes, quia facient sibi pennas, quasi aquilae, et volabunt in coelum. Ne erigas mentem tuam ad perscrutanda divinitatis arcana quae penetrare non potes, haec enim coelestibus solum civibus patent.
Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos 111.0754D| ejus, quoniam in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Ne de Scripturis cum haeretico loquaris, qui invidet humanae saluti, malens decipere quam corrigi, quoniam sicut ariolus et conjector somniorum aestimat quod ignorat, ita haereticus, qui non intelligit, in Scripturis prout libet interpretari praesumit.
Comede et bibe, dicit tibi, et mens ejus non est tecum. Securus, inquit, disce et age, quae doceo, cum ipse his quae docet fidem certam non habeat, sciens se de corde suo finxisse, quae doceret.
Cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones 111.0755A| tuos. Sensus perversos quos ab haereticis didiceras, necesse est ut vel per poenitentiam corrigendus deseras, vel post mortem pro his poenas luere cogaris, perdasque sermones confessionis, quibus eis praedicantibus humiliter favendum esse putaveras.
In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Huic simile est illud Evangelii: Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, etc. (Matth. VII). Si ergo supra admonuit, ne haereticorum doctrinis auscultares, ita nunc hortatur ne amore vanae gloriae seductus, immundis hominibus passim arcana veritatis ingeras.
Ne attingas terminos parvulorum, et agrum pupillorum 111.0755B| ne introeas: propinquus enim eorum fortis est. Et ipse judicabit contra te causam illorum. Propinquum parvulorum et pupillorum Dominum appellat, quia cum esset in carne, pauperum magis quam divitum consors fieri dignatus est. Alioquin idem Dominus est omnium, dives in omnes, qui invocant illum. Possunt autem congruenter parvulorum ac pupillorum nomine illi designari, de quibus Dominus ait: Videte ne contemnatis unum de pupillis istis, qui in me credunt. Dico enim vobis quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Quorum agros et terminos qui attigerit, hoc est, qui conversationem eorum bonam inquietando laeserit, judicium Domini non evadit.
Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore 111.0755C| Domini esto tota die, quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur. Si tota die, id est, toto tempore quo in saeculi hujus luce consistis, et peccatorum exempla vitare, et Dominum timere sategeris, habetis spem beatae retributionis in novissimo. Hoc est, cum ad hujus vitae finem perveneris, ipso etiam attestante, qui ait, Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
Noli esse in conviviis peccatorum, neque in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt. Carnes ad vescendum conferre est in collocutione derogationis vicissim proximorum vita [ Forte, vitia] dicere, de quorum poena mox subditur:
Quia vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur, et vestietur pannis dormitatio. Symbolum 111.0755D| Graecum nomen est et interpretatur collatio, est autem collatio sermonum, sicut in consiliis solet, est et pecuniarum, sive aliarum rerum, ut et praesens locus docet. Potibus ergo vacant, qui de opprobrio alienae vitae se inebriant. Symbolum vero daré est, sicut unusquisque solet pro parte sua cibos ad vescendum, ita in confabulatione detractationis verba conferre, sed vacantes potibus et dantes symbola consumentur, quia sicut scriptum est: Omnis detractator eradicabitur. Vestitur autem pannis dormitatio, quia despectum et inopem a cunctis bonis operibus mors sua inveniet, quem hic ad alienae vitae exquirenda crimina detractationis suae languor occupavit.
111.0756A| Gaudeat pater tuus, et mater tua exsultet, qui genuit te. Gaudeat Deus Pater de tua justitia, gaudeat et Ecclesia mater, sed et sacerdos qui te per gratiam baptismi regeneravit, quique te erudivit a parvulo, de tuis bonis gratuletur operibus.
Cui cae? cujus patri vae? Quaeritur disputando quibus hominum sceleribus maxima a Domino poena servetur? et respondet ipse ratiocinando, quia his absque omni dubietate, qui per ebriositatem devolvuntur ad luxuriam. Cui, inquit, vae? cujus patri vae? vae aeternum interitum nominat, quo Dominus: Vae, inquit, homini illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII). Patrem autem ejus cui vae immineat, vel hominem dicit a quo exempla pravi operis foris quisque ut peccaret accepit, vel certe diabolum, qui intus 111.0756B| in corde virus pestiferae suggestionis infudit; de quo Judaeis dictum est: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis.
Cui rixae? cui foveae? Rixae, quia concordiam servare pacis nescit, quem ebrietas sensus impotem reddidit: foveae, quia passim in volutabra vitiorum omnium cadere non trepidat, qui inter bona malaque discernere quasi mente captus ignorat, illam saepissime foveam ebriosus incidit, de qua praefatum est: Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena (Prov. XXIII).
Cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? Vulnera sine causa, quia multi vino ultra modum impleti, vulnera per tumorem in membris acceperunt, quae nulla fere causa pertulerunt; suffusio oculorum, 111.0756C| quia immoderatus vini haustus et caliginem plurimis visus corporalis et caecitatem genuit sensus interioris.
Nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis? Non vetat bibere vinum ad necessitatem, sed morari ultra tempus et utilitatem in vino et evacuandis alterutrum certare calicibus, juxta illud Isaiae: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isa. V).
Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. Consuetum et pene naturale est vitium post ebrietatis venena diffusa in corde mulierum sequi concupiscentiam, comitante etiam pravitate ac turpitudine verborum.
111.0756D| Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo. In medio mari dormit, qui in hujus mundi tentationibus positus providere motus irruentium vitiorum quasi imminentes undarum cumulos negligit, et quasi sopitus gubernator clavum amittit, quando mens ad regendam navem corporis studium sollicitudinis perdit.
Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi: quando evigilabo et rursus vina reperiam. Vox percussi et dormientis exprimitur, mens quippe a cura sollicitudinis dormiens verberatur et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quae perpetraverit agnoscit. Trahitur et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur, 111.0757A| quae quidem evigilare optat, ut rursum vina reperiat: quia quamvis somno torporis a sui custodia prematur, vigilare tamen ad curas saeculi nititur ut semper voluptatibus ebrietur. Et cum ad illud dormiat, in quo solerter vigilare debuerat, ad illud vigilare appetit ad quod laudabiliter dormire potuisset.
CAPUT XXIV.
Ne aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis, etc. Ne desideres eos imitari quos vitiis illis de quibus commemorari videris implicari, sed potius sapientiae operam dare curato.
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. Cellaria sunt corda justorum, quae non nisi per doctrinam sapientiae donariis virtutum replentur.
111.0757B| Vir sapiens, fortis est; et vir doctus, robustus et validus. Non omnis qui fortis et sapiens est, omnis autem sapiens et fortis esse dicendus est, quia etsi corpore imbecillis est, si adsit sapientia, omnia fortis adversarii, id est diaboli certamina vincit.
Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum. Non potest stultus ad sapientiam attingere, alta est enim ab eo qui in infimis jacet vitiorum. Qui etsi in praesenti se aliquid sapere putat, in porta tamen civitatis, id est in exitu vitae hujus inveniet nihil fuisse quod sapuit.
Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur. Ne putares stultum aestimandum fuisse eum quem hebetem tardumque ingenio videres, palam ostendit, quia ille stultus sit vocandus, qui vel in cogitatione peccati 111.0757C| suggestionibus consentit, tametsi acer ingenio videtur existere, non autem ille qui, etsi hebes sensu apparet, Dei tamen imperiis quae discere potuit obtemperare disposuit.
Si desperaveris lassus in die angustiae, imminuetur fortitudo tua. Nihil exsecrabilius desperatione, quam qui habuerit, et in generalibus hujus vitae laboribus, et, quod maxime nocet, in fidei certamine constantiam fortitudinis perdit.
Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Potest mystice accipi, erue eos qui ab haereticis decipiuntur, rectam fidem praedicando, libera bonorum operum exempla monstrando eos, qui a male viventibus catholicis trahuntur ad interitum, sed et si quos in certamine 111.0757D| persecutionis lapsos vel lapsuros aspexeris, sollicita hos exhortatione ad vitam restaurare satage; si quos fame perituros, si quos algore videris, illos dato victu ac vestitu recrea.
Comede, fili, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo: sic et doctrina sapientiae animae tuae. Patet facillime, quare doctrinam sapientiae melli comparet et favo, quia nimirum sicut illa cibis, ita haec doctrinis caeteris dulcedine praestat, sed hoc inter utriusque significantiam distat. Quia mel quod in promptu est ad comedendum moralem litterae superficiem insinuat, favus autem in quo mel de cera exprimitur, allegoricam locutionem figurate denuntiat, ubi subducto litterae velamine suavitas sensus 111.0758A| spiritalis aliquanto cum labore vel mora percipitur.
Ne insidieris et quaeras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. Ne quaeras aliquam occasionem per quam deroges homini justo, ille enim si ceciderit, cito amovet pedem suum, et caret vitio, quod non iteratur in facto. Impii autem sic corruunt, ut ulterius non redeant. Sicut subsequenter addidit dicens:
Septies enim cadit justus et resurgit, impii autem corruent in malum. Quomodo autem justus appellatur qui cadere, id est peccare, memoratur, nisi quia de levibus quotidianisque loquitur peccatis, sine quibus nec justorum quispiam esse in hac vita potuit, quia nimirum per ignorantiam, per oblivionem, per cogitationem, 111.0758B| per sermonem, per subreptionem, per necessitatem, per fragilitatem carnis singulis diebus vel inviti et volentes frequenter reatum incurrimus, et tamen resurgit justus, videlicet quia justus est, nec injustitiae ejus praejudicat lapsus fragilitatis humanae, unde bene cum de justi casu loqueretur, non addidit in malum: quia etsi malum est quod cadunt, ne tamen in malo quod inciderant haerere possint citius resurgendo procurant. Aut contra de reprobis. Impii autem, inquit, corruent in malum, quia videlicet impii cum ceciderint, et quod est gravius corruerint, ut Scriptura dicit, id est cum capitalia crimina perpetrarint, ita suo casui delectando consentiunt, ut ab hoc poenitendo relevari despiciant.
Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina 111.0758C| ejus ne exsultet cor tuum, ne forte videat Dominus et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. Supra justo insidias tendere vetuit, nunc autem ut te perfectum reddat in omnibus, etiam inimicis, cum peccaverint, aut aliquid adversitatis incurrerint, insultare prohibet, ne forte si miserante Domino ad poenitentiam salutemque animae redierint, ac tecum fidelem amicitiam habere coeperint, tunc erubescas, quia illos aliquando despexeris, quos gratia divina ad vitam servaverat, sed quantum potes jacentibus condole, eosque ut resurgere debeant adjuva, et si votum conatumque suum sequitur effectus, gaudebis de sanato, quem male habentem dolueras, sin alias tuae tamen benevolentiae apud Dominum fructu non carebis, et certe ita dicendum, ne gaudeas de casu 111.0758D| inimici, ne forte Dominus superbiam tuam, quae illi absque dubio displicet hoc ordine dejiciens humiliet ut te cadente in peccatum ille resipiscens sanetur.
Time Dominum, fili mi, et regem. Juxta quod ipse ait: Reddite ergo Caesari quae Caesaris sunt, et quae sunt Dei Deo (Marc. XII); neque aliquid obstat in Domino et rege patrem et filium intelligere designari, qui uno eodemque sunt divinitatis honore colendi: qui enim non honorificat filium non honorificat Patrem qui misit illum.
Et cum detractoribus ne commiscearis. Illis videlicet qui dicentes se Deum Patrem nosse, Filium Dei in carne apparentem noluerunt recipere.
111.0759A| Quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit. Utriusque dicit et detrahentis, et ejus qui illi favendo commistus est, derogantium Christo principum, et decepti ab eis populi, lacerantium fidem haeresiarcharum et auscultantium illis auditorum.
Haec quoque sapientibus. Subauditur, ignota sunt, quando reproborum quisque, qui [ Forte, redundat illud qui ] repentino interitu rapiatur e saeculo, vel haec quoque sapientibus sunt observanda, quae docui, ne detractoribus commisceantur. Quia hoc specialiter vitio totum pene genus periclitatur humanum. Unde eidem vitio mederi volens beatus Pater Augustinus, hos in sua mensa versiculos fecit describi: Quisquis amat dictis absentum carpere vitam, 111.0759B| Hanc mensam vetitam noverit esse sibi. Hunc versiculum antiqua editio manifestius dicit: Haec dico vobis sapientiam agnoscentibus, quod sequentium sententiarum non incongrue potest esse principium.
Cognoscere personam in judicio non est bonum. Supra regem timere docuit et nunc personam in judicio cognoscere vetat, unde colligitur, quia ita principibus debitum obsequii temporalis subjectos oportet impendere, ut nunquam reverentiae vel timoris eorum respectu a via veritatis exorbitent.
Labia deosculabitur qui recta respondit. Osculum pacis et amoris est signum, qui ergo recta respondit, labia deosculabitur, quia quicunque neglecta acceptione personarum sola justitiae verba sequitur, iste 111.0759C| etsi insipientibus gravis forte videtur et austerus, multos tamen, cum quibus pacem habeat, prudentes, multos qui sua dicta cum amore amplectentur, inveniet, saepe etiam illos quos adversantes suis rectis assertionibus toleraverat, conversos postmodum ad meliora amicos recipiet et socios.
Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce 111.0760A| ugrum tuum, ut postea aedifices domum tuam. Quid est praeparato opere agrum diligenter exercere, nisi evulsis iniquitatis sentibus, actionem nostram ad frugem retributionis excolere? Et quid est post agri exercitium ad aedificium domus redire, nisi quod plerumque ex bonis operibus discimus quantam vitae munditiam et in cogitatione construamus, ille quippe bene mentis domum aedificat, qui primum agrum corporis a spinis vitiorum purgat, ne si desideriorum sentes in carnis agro proficiant intus tota virtutum fabrica fame boni excrescente destruatur.
Ne sis testis frustra contra proximum tuum, ne lactes quemquam labiis tuis, ne dicas quomodo fecit mihi faciam ei, etc. Haec ad exercitium agri nostri, id est ad cultum bonae actionis pertinent, innocentem 111.0760B| videlicet proximum falso testimonio non laedere, peccanti cuilibet fiduciam amplius peccandi adulando non tribuere, malum pro malo non reddere. Sic enim fit ut cum primos actus exterius bene composueris, postmodum ad interioris quoque hominis excolendam munditiam pertingas, et quasi post exercitium agri etiam mentis habitaculum piis cogitationibus ornare, altiusque construere incipias; quod quia reprobi facere dissimulant, recte subditur:
Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticae, operuerant superficiem ejus spinae. Per agrum vineamque pigri ac stulti transire est cujuslibet vitam negligentis inspicere, quam urticae vel spinae replent, quia in corde negligentium prurientia terrena desideria et punctiones 111.0760C| pullulant vitiorum, juxta quod scriptum est: In desideriis est omnis otiosus.
Et maceria lapidum destructa erat. Maceria lapidum in vinea vel agro stulti destructa jacet: cum coepta virtutum munimina, vel improbitate hominum malorum deceptus vel immundorum spirituum persuasione callida quisque negligens perdit.
LIBER TERTIUS.
CAPUT XXV. 111.0759C|
Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt 111.0759D| viri Ezechiae regis Juda. Hinc novo ordine loqui incipit, ut non sicut prius quasi ad audientem verbum faciat, sed secum ipse, quid ratio veritatis habeat, disputando pertractet: in quibus tamen legens quisque vel audiens, quid appetere, quid cavere debeat, apertissime dignoscat. Quas quidem parabolas viri Ezechiae transtulisse referuntur, quia fortassis ad ejus usque tempora dispersae habebantur a pluribus, prout ex ore sapientissimi regis semel dictas exceperant; sed per industriam illius collectae in unum et in hujus libelli sunt corpus insertae. Notandum sane quia in his parabolis multo sunt plura quam in caeteris per allegoriam dicta, ex collatione videlicet rerum quae figuris aptae videntur.
111.0760C| Gloria Domini celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. Gloria Domini est in carne apparentis 111.0760D| humanitatis suae magis quam divinitatis naturam mortalium oculis ostendere, et se potius operum miraculis ac mysticis locutionibus, quam apertis assertionibus verbum, id est Dei Filium fateri. Unde multo saepius in Evangelio filium se hominis quam Filium Dei appellare consuevit. Et gloria fidelium ejus discipulorum est diligenter ejus investigare sermonem, quo se Deum etiam ubi patenter non dicit, mystice significat. Quale est illud: Ego et Pater unum sumus (Joan. X), et caetera hujusmodi. Denique celans verbi aeternitatem et praetendens carnis infirmitatem, ait: Quem me dicunt homines esse filium hominis? (Joan. VI.) Cui regum eximius investigato ejus sermone, quem antea saepius audierat respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi (Ibid.), 111.0761A| nec parvam hac investigatione meruit gloriam. Nam protinus audivit: Beatus es, Simon Barjona, etc. (Matth. XVI.)
Coelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. Sicut et altitudo coeli et profunditas terrae conjici ab hominibus non potest, ita scientia prophetarum et apostolorum, qui arcana divinitatis Spiritu revelante cognoverunt, nostrae fragilitatis capacitatem transcendit.
Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. Aufer litterae superficiem de sacro eloquio et invenies sensum purissimum sub vilitate litterae reconditum, et sub carnalium figuris caeremoniarum spiritalia latuisse mysteria.
Aufer impietatem de vultu regio, et firmabitur justitia 111.0761B| thronus ejus. Aufer impietatem persequendi Christianos de animo Sauli vel alterius cujuslibet aemulatorum legis, et cum Christum praedicare coeperint, firmabitur justitia, cathedra doctrinae eorum [ Forte, ejus], quam prius suam [ Forte, sua] impellebat impietas, quandiu justitiae Dei repugnantes suam praeponere satagebant. Item aufer impietatem de vultu regis et firmabitur justitia thronus ejus; qui enim praesunt populis si velint firmum esse solium suum, semper hilaritate et gratia plenos vultus exhibeant, ne per arrogantiam rigidiores effecti mussitationem incidant plebis.
Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne constiteris, et caetera. Superius praesulem monuit, nunc subditum, nam sicut illi dixit, ut hilares 111.0761C| vultus ostendat subjectis, ita hunc admonet, ne in conspectu majorum arrogans appareat, sed potius in mediocri positus loco superius evocari mereatur, cui est simile illud Dominicum: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, etc. (Luc. XIV). Possumus autem in rege et principe Dominum significatum intelligere, in cujus conspectu nos semper humiliari necesse est, monente apostolo Petro, qui ait: Humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis (I Petr. V).
Quae viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. Et in Evangelio Dominus: Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, vade et corrige eum inter te et ipsum solum, etc. (Matth. XVIII).
111.0761D| Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. Sacra eloquia rectissime lectis comparantur argenteis, lectis videlicet, quia requiem praestant animabus audientium; argenteis autem, quia splendida fulgent virtutibus Patrum. Unde scriptum est; eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Quorum ornatui lectorum mala superaddit aurea, quisquis eadem divina eloquia etiam spiritalibus plena sensibus et mysteriis exponendo demonstrat. Qui nimirum sensus apte mala vocantur, quia de arbore vitae, id est, Dei sapientia sunt orti; apte aurea mala, quia notitiam amoremque perpetuae claritatis mentibus infundunt. Mala ergo aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore 111.0762A| suo, quia qui verbum Dei opportune novit juxta audientium capacitatem praedicare, modo exempla ac dicta Patrum, per quorum custodiam ad requiem pervenitur aeternam, juxta litteram replicat, modo suaviores in his sensuum spiritalium fructus, quibus pia audientium desideria pascat, remoto literae velamine pandit.
Inauris aurea et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. Recte humilis auditor inauri comparatur aureae, quia dum libenter increpanti ac docenti aurem accommodat, jam sese ad percipiendam claritatem sapientiae coelestis praeparat, jam supernae lucis visioni appropiat, recte magister eruditus margarito fulgenti assimulatur, quia dum emendationem morum, dum supernorum scientiam 111.0762B| desiderantibus ac pie quaerentibus animis ostendit, quasi aureo ornatui, majorem insuper gratioremque fulgorem gemmae ardentis annectit.
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam ejus requiescere facit. Importunum videtur omnimodis tempore messis, ningere. Nam et infra legimus: Quomodo nix aestate et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria. Sed tamen in ferventissimis Palaestinae regionibus non parum delectabile est metentibus, si subito frigus quomodo in nive solet, adveniat, quod incendia solis aliquantum refrigeret, sudorem laborantium tergat, ardentes temperet anhelitus. Cui recte frigori legatus assimilatur fidelis, quia mentem ejus qui se misit prudenter agendo repausat. Mystice autem legatus 111.0762C| fidelis doctor est catholicus; qui autem mittit eum, Dominus. Porro dies messis in aestu tempus est praedicationis inter furores persequentium, de quo dictum est: Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth. IX). Frigus nivis in messe aliquantula est quies praedicantium a persecutione repugnantium, recte ergo dicitur: Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum, animam illius requiescere facit. Quia sicut optabile est praedicatoribus verbi, cum ab infidelium rabie forte aliquid refrigerii accipiunt, nec facultas docendi negatur, ita ipsi qui ad praedicandum eos misit Domino gratum esse constat, cum susceptam ab eo legationem etiam inter adversa obsistentium fideliter complent. Denique, ut Lucas refert, reversis a praedicationis officio discipulis, 111.0762D| exsultans Spiritu sancto Patri gratias obtulit, dicens: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, etc. (Luc. X).
Nubes et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. Huic simile videtur quod superius ait: ne jactes quemquam labiis tuis: sed et ille versiculus specialiter hoc continet ne promittendo hominem suscipias et non complendo decipias: iste vero versiculus et hoc continere potest, et illud quod dicit Apostolus (II Tim. III): Habentes speciem pietatis, virtutem autem ejus negantes.
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. Cum Dominum peccando offendisti, potes tamen ejus mereri clementiam, si patienter 111.0763A| adversa, quae tibi pro peccatis irrogantur, pertuleris, humilique satisfactione duritiam domueris contumaciae prioris.
Mel invenisti, comede quod sufficit tibi, ne forte saturatus evomas illud. Dulcedinem invenisti coelestem intellectus quae spiritalium patrum officio quasi prudentissimarum apium tibi labore ministrata est, vide ergo ne in ea plus sapere appetas quam oportet sapere, ne dum summa intelligere ultra vires quaeris, etiam quae bene intellexeras amittas: potest autem in hoc versiculo typice dictum intelligi, quod in sequenti subjicitur:
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne quando satiatus oderit te. Etsi enim proximi cujuslibet allocutionem vel visitationem melle dulciorem 111.0763B| invenis, melius tamen est ut rarius veniendo facias eum semper tuum diligere adventum, quam ut vel una vice tamdiu cum illo maneas, vel toties ad eum venias, donec te videre fastidiat et ne redeas, quaerat.
Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae, et amittit pallium in die frigoris. Et Jeremias ait: Maledictus qui spem suam ponit in homine, et ponit carnem brachium suum. Qui recte denti putrido et pedi lasso comparatur, quia qui illud unicum hominis bonum, hoc est, adhaerere Deo, ponere in Domino Deo spem suam nescit, iste nec vitae percipere cibum, nec ad mansionem potest desideratae salutis pertingere, et talis amittit pallium in die frigoris, quia etsi in serenitate vitae praesentis habitu 111.0763C| religionis videtur indutus, ubi tamen districtio justi judicii ingruerit nudus omnimodis ab ornatu justitiae parebit, nec eorum consortio dignus, de quibus scriptum est: Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet et videant turpitudinem ejus (Apoc. XVI).
Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Nitrum a Nitria provincia, ubi maxime nasci solet, nomen accipit, nec multum a salis Ammoniaci specie distat. Nam sicut salem in littore maris fervor conficit solis, durando in petram aquas marinas quas major vis ventorum, vel ipsius maris fervor, in littora ulteriora projecerit; ita in Nitria, ubi aestate pluviae prolixiores tellurem infundunt, adurit ardor sideris tantus, qui ipsas aquas pluviales per latitudinem 111.0763D| arenarum concoquat in petram, sali quidem vel glaciei aspectu simillimam, sed nil gelidi rigoris, nil falsi saporis habentem; quae tamen, juxta naturam salis in caumate durare, at in nubiloso aere fluere ac liquefieri solet: hanc indigenae sumentes servant, et ubi opus exstiterit pro jumento utuntur. Unde Judeae peccanti dicit propheta: Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua, dicit Dominus Deus. Crepitat autem in aqua quomodo calx viva, et ipsa quidem disperit; sed aquam lavationi habilem reddit. Cujus natura cui sit apta figurae cernens Salomon, ait: Acetum in nitro, et qui cantat carmina cordi pessimo; acetum quippe si mittatur in nitrum, fervescit nitrum protinus 111.0764A| et ebullit: et perversa mens quando per increpationem corripitur aut per praedicationis dulcedinem bona suadetur, de correptione fit deterior, et inde in murmurationis iniquitatem succenditur unde debuit ab iniquitate compesci.
Si esuriverit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da illi aquam bibere. Et de corporalibus alimentis, et de spiritalibus potest intelligi.
Prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. Non de incendiis poenarum dicit, neque enim doceret te sapientia ut bona inimico perditionis ejus causa ministrares, sed prunas super caput ejus, ardorem charitatis in corde ejus significat, fit enim nonnunquam ut inimicus crebris victus beneficiis odiorum rigore mollito calorem in mente 111.0764B| charitatis excipiat, ac de inimico amicus fieri, et eum quem injuste oderat, juste redamare incipiat.
Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi; si vero tristi vultu haec audias, ut dixit quidam vir Dei, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audiri.
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa in domo communi. Domatis et excelsus et secretus est locus, quod enim doma Graece, Latine dicitur tectum, denique in Actibus apostolorum ubi Petrus in superiora ad orandum ascendit, pro superioribus in Graeco doma scriptum est, melius est ergo in altitudine virtutum manere quempiam 111.0764C| liberum a vinculis uxoreis, et a saeculi hujus secretum desideriis, quam cum carnalis usu voluptatis quotidianis nefariae mulieris contumeliis affici.
Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. Dicit Psalmista: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Aqua ergo frigida quae sitientis ardorem restringat, et nuntius qui de longe veniens nova quaelibet et inopinata gaudia portet assimilantur. Quia et dulcedo divinae visionis animam diu desiderantem consolatur, atque ab aestu praesentium tribulationum liberam reddit, et angeli quotidie de terra longinqua, hoc est, de superna patria descendentes in mundum, justos vel inter tentationes spe coelestium roborant vel finitis tentationum certaminibus 111.0764D| ad palmam perpetuae retributionis inducunt.
Fons turbatus pede, et vena corrupta, justus cadens coram impio. Fons et vena vitae est os et lingua justi, qui meditabitur sapientiam et loquetur judicium, et si hunc a diabolo superari atque in casum redigi contigerit, merito fons turbatus adversario conculcante et vena dicitur esse corrupta. Evenit enim saepe, ut qui majori scientia praediti fulgebant, ad ultimum plus volentes sapere, quam fragilitati humanae concessum est, in insipientiae foveam deciderent, unde consequenter adjungitur:
Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Dulcedo enim mellis si plusquam necesse est, sumitur, 111.0765A| unde delectat os inde vita comedentis necatur, dulcis quippe est requisitio majestatis, sed qui plus hanc scrutari appetit, quam humanitatis agnitio permittit, ipsa hunc ejus gloria premit. quia velut mel sumptum immoderate perscrutantis sensum dum nox capitur rumpit. Non hoc autem solum quisque sapiens attendere debet, ne altiora se quaerat, et ne fortiora se scrutatus sit, verum etiam ne ea quae recte utiliter scire potuit, immoderatis sermonibus sibimet minus utilia reddat, unde adhuc apte subnectitur:
Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Sicut enim murum silentii non habet, patet inimici jaculis civitas mentis, et cum se per verba extra semetipsum ejicit, apertam se adversario ostendit, 111.0765B| quam tanto ille sine labore superat, quanto et ipsa quae vincitur contra semetipsam per multiloquium pugnat.
CAPUT XXVI.
Quomodo nix in aestate et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria. Et hic versiculus ne indoctis honor docendi committatur praemonet, nix namque aestate, et pluviae sunt in messe persecutiones infidelium, in tempore praedicationis Evangelicae, quae dum graviores forte insistunt et calorem in multis impediunt dilectionis, et fruges bene operationis foedant. Quibus recte gloria, quae stulto confertur, esse similis asseveratur, quia si indocto cathedra docendi tribuitur aeque per hoc Ecclesia ut infidelium persecutione laeditur, quod esse verissimum 111.0765C| Arianae tempestatis calamitas probavit.
Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic meledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. Verba quidem recte avibus comparantur, quia sanando per aera transvolant ab ore videlicet loquentis ad aures usque audientis, sed distant in eo, quia potest fieri, ut avis quolibet volans eo loci resideat, ubi nil ei certae necessitatis aut utilitatis suppetat, verba autem quae loquimur non quolibet dispersa in ventum diffluunt atque evanescunt, sed in auctorem suum cuncta revertuntur, et vel bene prolata juvant loquentem, vel male edita gravant, ita ut pro omni etiam otioso verbo rationem in die judicii reddere cogamur, quanto autem magis maledicta, non solum ea quae malitiosa mente in insontem 111.0765D| jaculantur, verum etiam illa, quae stulta negligentium consuetudine passim in quoslibet proferuntur, non alium sed ipsum [maledicum] opprimunt, neque enim maledici regnum Dei possidebunt. Non autem sine causa dicit, maledictum frustra prolatum, quia est et maledictum non frustra prolatum, sed justitia divinae districtionis ira in impios emissum, ut est illud divi Petri in Simonem Magum: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII). Et ea quae in apostatas haereticos Ecclesiastica animadversione proferuntur anathemata. De quibus Dominus eidem Ecclesiae dicit: Quaecunque alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis.
Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris 111.0766A| ei similis. Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. Non haec invicem sibimet contraria debent videri, non respondere stulto juxta stultitiam ejus, et respondere stulto juxta stultitiam ejus, utrumque enim pro temporum et personarum diversitate concordat, dum et stultus contemnitur, quia non recipit sapientiam, et stulta superbia alia decutitur stultitia, juxta quod et Apostolus dicit: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII).
Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum. Potest forte evenire ut sapiens quilibet stultum in legationem mittat, nesciens quia stultus est, nec tamen ipse sapientiae suae gloriam perdat, in eo quod de ignoto bonum 111.0766B| quod audierat credidit. Claudus est pedibus et iniquitatem bibens, quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiae inebriat.
Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Qui insipienti, id est, haeretico honorem docendi confert, non minus delinquit, quam qui deos ac delubra gentium cultu veneratur inani.
Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. Spina in manu nascitur temulenti, cum in operibus ejus qui carnalibus servit illecebris punctiones oriuntur scelerum, quibus recte parabola, quam stultus proponit assimilatur. Quia etsi verba prudentiae stultus dicere novit, in his 111.0766C| tamen vitiorum punctiones, quibus vel seipsum, vel proximum laceret, vitare non novit; saepe namque doctor imprudens in eo quod bona dicit, aut suam occulte laudem ab hominibus aut vituperationem quaerit aliorum.
Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam. Canis cum vomit profecto cibum qui pectus deprimebat, jecit; sed cum ad vomitum revertitur unde levigatus fuerat, rursus oneratur, et qui amissa plangunt, profecto nequitiam de qua male satiati fuerant, et quae mentis intima deprimebat, confitendo projiciunt, quam post confessionem dum appetunt resumunt.
Vidisti hominem sapientem sibi videri, magis illo spem habebit insipiens. Hoc exponens Dominus ait: 111.0766D| In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX). Dicit piger: Leaena in via, leo in itineribus. Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lecto suo. Multi cum verbum exhortationis audiunt causantur de diabolo, dicentes, velle quidem se viam justitiae incipere, sed impediri a Satana, ne hanc perficere possint, sicque hujusmodi excusationis sermonibus semper in lecto sui torporis sicut ostium in cardine vertuntur, et modo exire ad operandum, modo ad quiescendum redire proponentes, in suis jacere pravitatibus nunquam desistunt.
Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias. Septem viros loquentes sententias illos 111.0767A| dicit, qui septiformi spiritus gratia pleni sacrae Scripturae nobis scientiam ministraverunt, quibus se sapientiorem stultus arbitratur, quia saepe nonnulli adeo mentem ab agendis his quae Dominus praecipit desipientes avertunt, ut ne haec quidem omnia vel posse ab homine, vel debere impleri contendant, et quasi sapientiores his, qui divina eloquia scripserunt, ea hominem facere non posse autumant, quae illi dictante Spiritu sancto hominem facere jusserunt, imo etiam quae multos homines juvante Spiritus ejusdem gratia perfecisse monstrarunt.
Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impatiens commiscetur rixae alterius. Dicit Apostolus: Noli verbis contendere, ad nihil est utile 111.0767B| nisi ad subversionem audientium (II Tim. II). Quicunque ergo simplex est sensu et duobus inter se jurgantibus mordaci sermone capta fuerit auricula ejus, cito incipit et ipse quasi canis latrare et contentiones generare, sed hoc sapiens omnimodo vitat.
Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad interiora ventris. Susurronem incentorem litis et bilinguem appellat, qui simulat laudem verborum, et quaerit audire, unde jurgia seminet.
CAPUT XXVII.
Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. Ne securus sis aliquando de futuro tempore, quia etsi hodie te Domino servire conspicis, 111.0767C| qualis esse in futurum possis, quomodo vitam finire prorsus praevidere non vales. Beatus enim homo qui semper est pavidus.
Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. Grave quidem satis est quemque vel uno aliquo crimine capitali quasi pondere saxi reprimi, vel quasi granis arenae innumeris peccatis levioribus onerari, sed utroque gravior ira est stulti, quia nimirum haec quo certius quam sint mala patescunt, eo acrius animum ut castigentur compungunt, ira vero quia non corporale, sed spiritale est vitium, quo minus deprehenditur, eo amplius gravat, unde non absolute iram, sed iram stulti dicit, saxo et arena graviorem, nam sapientes quomodo actus suos ac sermones, ita mentis 111.0767D| quoque motus solerter examinare et castigare satagunt.
Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit? Non de omni ira dicit. Nam de mitissimo ac modesto viro scriptum est, quia exiit a Pharaone iratus nimis (Exod. XI), sed ira stulti, cujus in priore versiculo meminerat, quae ubi excanduerit mox viscera pietatis amittit et furori tantum suo novit frena laxare. Alioquin de utili ac necessaria ira dictum est, melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. Amorem absconditum hoc loco amorem dicit 111.0768A| illicitum, ut est amor adulterinus qui ob sui turpitudinem merito sapientibus ne redarguatur absconditur. Cui jure manifesta correptio praefertur, quia absque ulla contradictione melius est quempiam desiderio corrigendi clanculo diligere.
Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula. Melius est a Domino, qui nos ut filios pater erudire consuevit vulnera afflictionum perpeti, quam diaboli blandimentis decipi, qui ut nos coelesti haereditate privet, nostris favere solet erratibus, quasi leve sit malum, quod agimus, et ultra modum peccatorum nostrorum saeviens tribulatio quam Domino dispensante toleramus.
Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens 111.0768B| etiam amarum pro dulce sumet. Anima divitum qui habent consolationem suam et quibus dicitur a Domino: Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis (Luc. VI), spernit auditam coelestis regni dulcedinem; anima autem eorum, qui esuriunt et sitiunt justitiam, etiam adversa saeculi pro Domino imo ipsam mortem perpeti dulce habet, sciens se per poculum amaritudinis ad gaudia perpetuae salutis esse venturam.
Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui relinquit locum suum. Sicut avis quae nidum suum negligit, ova sive pullos quos foverat aliarum avium vel animantium raptui dimittit, sic nimirum ille, qui custodiam virtutum in quibus proficiebat deserit, earumdem virtutum quas habere videbatur immundis 111.0768C| spiritibus ipse proditor existit, unde alias dicit: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, quod est aperte dicere: Si principis mundi, id est diaboli, tentatio tibi forte institerit, caveto sollicitus ne a bona operatione cui insudabas desistas.
Melior est vicinus juxta, quam frater procul. Melior tibi est vicinus aliquis, qui tibi animum fraterna societate connectit, quam germanus frater, qui jura fidei et pietatis communia tecum habere neglexit: quod Dominus in parabola vulnerati a latronibus ejus qui descendebat ab Hierusalem in Jericho, et Samaritani qui curam egit illius manifeste probavit.
Qui benedicit proximo suo, voce grandi de nocte 111.0768D| consurgens maledicenti similis est. Voce grandi proximo benedicit, qui cum favore superfluae laudis extollit, vel malis videlicet actibus ejus contra justitiam favendo, vel bona plus justo laudando, sed hic maledicenti assimilatur, quia plurimum laedit eum, cui laudando sive in mala actione confidentiam tribuit, seu in opere recto simplicitatem puri cordis minuit, ut videlicet bonum quod supernae mercedis intuitu inchoarat transitoriae laudis amore consummet.
Ferrum ferro acuitur, et homo exacuet faciem amici sui. Satis bona est consolatio et consilium sapientum, qui ubique se invicem consulendo instruunt, Ferrum ferro acuitur. Infernus et perditio non replebuntur, 111.0769A| similiter et oculi hominum insatiabiles; inferni tormenta non replebuntur terminum accipiendo, similiter et intentiones quae humana rapiunt, insatiabiles sunt in desiderio peccandi, qui et ideo sine fine poenas luunt, quia voluntatem habuerunt sine fine peccandi, si naturam haberent sine fine vivendi. Diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera.
Non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generatione generationum. Pastori dicitur Ecclesiae. Diligenter adhibe curam eis quibus te praeesse contigerit, agnosce animos actusque singulorum, et si quid in eis vitii sordidantis inveneris, citius castigare memento, non enim tu semper oves Dominicas pascendi potestatem habebis, 111.0769B| sed aeterna est corona, quam percipies, si commissum tibi gradum tuo tempore bene ministraveris.
Aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus. Aperta sunt modo pascua sacramentorum coelestium, quae diu fuerant typis praeclusa legalibus, apparuit novus viror Evangelicae veritatis et gratiae, collecta sunt in pabulum gregis Dominici scripta Patrum veterum. Ablata quidem Judaeis superbientibus, falce divinae animadversionis et humilibus Ecclesiae populis ad spiritale subsidium data. Juxta quod Dominus illis, auferetur a vobis, inquit, regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI).
Agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium. 111.0769C| Agnos innocentes, haedos poenitentes nuncupat. Agnorum ergo vellere vestieris, dum bonis obedientium discipulorum moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosior exstiteris. Haedibus agrum comparabis, dum peccatores ad poenitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.
Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos et in necessaria domus tuae, et ad victum ancillis tuis. Tanta instantia pecus tibi commissum pasce, ne tibi lac aestate novum, ne frigore desit, sed tibi semper tuisque sufficiat, id est tam sedulo doctrinae insta ut etiam quondam poenitentes ad officium docendi provehas, quatenus per illos, qui pridem pro foeditate 111.0769D| vitiorum ad sinistram judicis videbantur esse ponendi, modo rationabile et sine dolo lac verbi parvulis sensu ministretur: fit autem lac caprarum ad victum ancillis, quando, hi, qui nondum amore perfecto, sed adhuc timore servili Domino deserviunt, per exemplum vel verba eorum, qui per poenitentiam salvi facti sunt, vivificis verbi epulis reficiuntur, atque ut ad majora virtutum proficiant incrementa juvantur. Quidam hoc quod dictum est, aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt fena de montibus; agni ad vestimentum tuum, et haedi agri pretium, ita exposuit: Aperta sunt monumenta, apparuerunt corpora rediviva, sequestrati sunt peccatores a sanctis. fenum ad comburendum de 111.0770A| locis excelsis. Sequestrati sunt agni ad dexteram, haedi ad sinistram, agni ad. vestimentum regis, quia ipse dixit: Inhabitabo in eis (II Cor. VI), haedi pro pretio sanctorum, quos noverunt, ignibus venundantur.
CAPUT XXVIII.
Fugit impius nemine persequente. Qui non est in fide fortis, etiamsi nullus persecutor insistat, nunquam [ Redundat nunquam, vel legendum nonnunquam] sponte fidem deserit, quando vel latrociniis, vel perjuriis, vel fornicationibus, vel veneficiis aliisque hujusmodi sceleribus se in infideli similem reddit.
Justus autem quasi leo confidens absque terrore erit. In occursum bestiarum idcirco leo non trepidat, 111.0770B| quia praevalere se omnibus non ignorat, unde justi viri securitas leoni recte comparatur, quia contra se cum quoslibet insurgere conspicit, ad mentis suae confidentiam redit, et scit, quia cunctos adversantes superat, quia illum solum digit, quem intuitus nullomodo amittat.
Viri mali non cogitant judicium: qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia. Omnia animadvertunt electi, hoc est, et futurum esse discrimen universalis judicii, et quibus operibus requies, quibus poena retribuatur aeterna.
Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. Qui per doctrinam haereticam decipit amatores justitiae, ut a veritate devient, ipse quidem pro malis suis poenam 111.0770C| quam meretur incurrit: bona autem si qua gerebat vel utilia scribendo, vel continenter vivendo, aliis in adjutorium cedunt, iis nimirum qui haec legentes sive audientes exempla sibi salutis etiam ab eo quem perisse norunt assumunt.
In exsultatione justorum multa gloria. Quia videlicet non de praesentibus divitiis, sed de aeternis in futuro bonis exsultant: non de rebus mundi, quem vident, sed de creatore mundi, cujus visionem sperant laetantur, dicente Psalmographo: Laetamini in Domino et exsultate, justi (Psal. XXXI); vel certe in exsultatione justorum multa fit gloria, quia quoties electos in hac vita pro eventibus Ecclesiae prosperis exsultare contigerit, multa Domino gloria ex plurimorum fide ac piis operibus datur.
111.0770D| Regnantibus impiis ruinae hominum. Sicut multi gloriam Deo dare incipiunt, cum justos in profectu virtutum gaudere conspiciunt, ita quoties reprobi regnum tenent, multos suae perfidiae complices exhibent. Quod et de paganis, et de haereticis et de malis catholicis recte potest accipi.
Beatus homo qui semper est pavidus: qui vero mentis est durae corruet in malum. Sequentis ira judicii tanto tunc districtior portabitur, quanto nunc et inter culpas minime timetur, unde alibi scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum. Sic ergo utraque conjungenda sunt, ut unum semper ex altero fulciatur.
111.0771A| Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Et de principibus paganis, et de haereticis potest intelligi qui populi pauperis, id est, sanctae Ecclesiae vel patientiam vel sapientiam ferina saevitia tentant.
Hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fuerit, nemo sustinet, qui operatur terram suam saturabitur panibus, qui sectatur otium replebitur egestate. Sive terram agri sive terram corpusculi, qui exercet, saturabitur, ille frumento, iste virtutibus, qui utraque spernit replebitur egestate.
Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniat ei. Profecto enim qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium 111.0771B| captus, cum escam terrenarum rerum avidus inspicit quo stranguletur peccati laqueo non agnoscit, cum quilibet praesentis mundi bona desiderat, et quae de futuro damna patiatur ignorat.
Cum surrexerunt impii, abscondentur homines: cum illi perierint, multiplicabuntur justi. Eosdem homines, quos justos appellat, quia videlicet justum statutumque a Deo humanae conditionis ordinem servent, unde in libro beati Job de poenitente quolibet perverso dicitur, Respiciet homines et dicet: Peccavi (Job. XXXIII). Quod est aperte dicere: respiciet eos, qui naturam humanae creationis recte custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos esse cognoscent Patet ergo sensus, quia fervente impiorum persecutione abscondentur saepe fideles, saepe 111.0771C| vel non ausi vel non permissi ad publicum procedere, dicente Domino: Si vos persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam (Matth. X). Ubi autem, perditis auctoribus, persecutio cessaverit, augustior post pressuras fidelium gloria clarescit. Sed et infidelium plurimi, visa infidelitatis damnatione, fidei gratiam suscipiunt, juxta id quod scriptum est: Pestilente flagellato, sapientior erit parvulus (Prov. XXI).
CAPUT XXIX.
Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus ejus. Qui fictis sermonibus proximum laudat, illi quidem parat insidias quibus in periculum incauti operis aut verbi securior factus incidat. Sed videamus utrum retia 111.0771D| fraudulenti eum cujus gressibus expanduntur, an potius illum a quo expanduntur involvant, sequitur.
Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. Non ergo justo laquens peccantium etiamsi corporaliter perimat nocet, ipsos autem reprobos insidiae, quas proximis parant, in perpetuum damnant gaudentibus justis, ac rectum conditoris judicium laudantibus vel de sua ereptione vel de perditione pravorum. Denique clausulam prioris versiculi, antiqua editio manifeste posuit, retia circumdat suis pedibus, ex ambiguo enim Graeco quod est αὐτοῦ utrumque interpretari potest. 111.0772A| Nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam ipse, ut alibi dictum est.
Vir, sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. Doctor sapiens si cum infideli et contumaci contenderit, sive tormenta reproborum, seu gaudia narret bonorum, frustra erga insensatum laborat, sive lamenta poenitentiae suadeat, seu bonae operationis quae sint praemia dicat, non auditur a stulto: hinc et Apostoli Judaeis dicebant: Lamentavimus vobis, et non planxistis; cecinimus vobis, et non saltastis (Matth. XI).
Totum spiritum suum profert stultus. Impatientia impellente agitur ut totus foras spiritus proferatur. Quem idcirco citius perturbatio ejicit, quia nulla interius disciplina sapientiae circumcludit.
111.0772B| Sapiens autem differt et reservat in posterum. Laesus enim in praesens ulcisci se non desiderat, quia etiam tolerans parci optat; sed tamen vindicari omnia extremo judicio non ignorat. Hunc locum antiqua translatio sic habet: Totam iram suam profert impius, sapiens autem eam paulatim dispensat per partes. Quia nimirum stultus ad ultionem sui irae perturbatione succenditur; sapiens autem paulatim eam maturitate consilii ac moderationis extenuat et expellit.
Pauper et creditor obviaverunt sibi, utriusque illuminator est Dominus. Pauper est humilis verbi Dei auditor, creditor autem qui ei verbi ejusdem pecuniam praedicando committit, qui obviant sibi cum in unam eamdemque pietatis gratiam conveniunt, et 111.0772C| utriusque illuminator est Dominus, quia neque ille sine divinae munere pietatis praedicare, neque iste potuit credere. Veridica namque manet veritatis sententia, qua dicit, quia sine me nihil potestis facere (Joan. XV).
Rex qui judicat pauperes in veritate, thronus ejus in aeternum fundabitur. Et Psalmista de Christo rege: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga aequitatis, virga regni tui (Psal. XLIV).
Virga atque correptio tribuet sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suae, confundet matrem suam. De hac virga Apostolus ait ad Corinthios: An vultis in virga venium ad vos, an in spiritu mansuetudinis? (I Cor. IV). Puer namque, quem frequentissime corripiendum et erudiendum admonet, 111.0772D| populus Dei est, qui si non assiduis monitis et increpationibus sacerdotum fuerit castigatus, confusionem generat Ecclesiae, detrahentibus his qui foris sunt religioni fidei Christianae, unde recte subjungitur:
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus, qui custodit legem beatus est. Quia nimirum cum cessaverit sacerdotalis eruditio, solvetur continuo disciplina divinae legis, qua populus ad beatitudinis praemia pertingere debuerat.
Vidisti hominem velocem ad loquendum, stultitia magis speranda est quam illius correptio. Grave quidem vitium stultitiae, sed non levius est verbositatis, 111.0773A| nam saepe contigit, ut hebes aliquis et ipsarum quoque nescius litterarum, citius verba salutiferae correptionis accipiat, quamvis qui affluentia praeditus sermonis magis sua quae novit vel quae se nosse autumat jactanter proferre, quam dicta sapientium audire contendit.
Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea illum sentiet contumacem. Qui delicate a pueritia nutrit corpus suum, quod animo debuerat subjugare, is ubi ad annos adolescentiae pervenerit, lascivum hoc, et indomabile sentiet, hunc versum alia translatio pulchre habet; qui delicatus a pueritia servus erit, novissime autem contristabitur in se. Contristabitur namque sero malorum poenitens in se, qui se meminit noluisse in tenera adhuc aetate a suis voluptatibus 111.0773B| ad regulam continere prudentium.
Vir iracundus provocat rixas: et qui ad indignandum facilis est, erit ad peccata proclivior. Janua omnium vitiorum iracundia est, qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies.
Qui cum fure partitur, odit animam suam; adjurantem odit et non indicat. Auditorem suum sapientia non solum a peccatis abstinere, sed a peccantum se contubernio docet cohibere, ne forte a districto judice mereatur audire: Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Non enim fur solummodo, sed etiam ille reus tenetur, qui conscius furti, quaerente possessore pecuniam quam perdidit, non vult indicare cum valet. 111.0773C| Verum ne quis causetur metu se personae potentioris neque a furum consortio separari, neque prodere posse quod novit, apte subditur:
Qui timet hominem, cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur. Cui congruit illud Evangelicum: Nolite timere qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X).
CAPUT XXX.
Verba Congregantis filii Vomentis. Huc usque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda. Hinc rursus verba Salomonis ab ipso alias dicta, et forsan ipse ab eo quod Graece Ecclesiastes dicitur, nunc, interpretato in Latinum nomine illo, congregans appellatur. Ecclesia enim congregatio vocatur.
Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui 111.0773D| Deo secum morante confortatus, ait. Visio, inquit, quam locutus est, quia quod vidit apud Deum secretiora contemplando patefecit hominibus foras loquendo, quisquis enim Dei spiritu confortatur, haec quae sequuntur humili corde profatur:
Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.--Filii enim saeculi hujus prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (Luc. XVI); et apostolus: Si quis, inquit, videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. III); et ipse de se suisque similibus, in quibus Deus: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I).
Non didici sapientiam, et novi sanctorum scientiam. 111.0774A| Non didicit Salomon ab homine sapientiam, sed Deo gratis offerente percepit, ut sanctorum scientiam nosset, sed et Apostolus, qui ait: Nos stulti propter Christum (II Cor. IV), ipse iterum dicit: Sapientiam autem loquimur inter perfectos (I Cor. II), sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi qui destruuntur.
Quis ascendit in coelum atque descendit. Haec sanctorum scientia quae a sapientibus saeculi stultitia putatur, quia videlicet Dei Filius in assumpta carne post mortem et resurrectionem suam ascendit in coelum, ac nostrae resurrectionis tempore descensurus est de coelo ad judicandos vivos et mortuos.
Quis continuit spiritum in manibus suis? Omnis 111.0774B| spiritus et humanus, et angelicus, et animalium, et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur.
Quis colligavit aquas, quasi in vestimento? De ipso et Psalmista: Congregans sicut in utrem aquas maris (Psal. XXXIII).
Quis suscitavit omnes terminos terrae? et nunc omnia, quae per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Dominus ut sua quaeque vita subsistant excitat, et in die judicii cunctum a quatuor ventis coeli genus humanum a morte suscitabit.
Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? De Dei Patris et Filii nomine dicit, cujus mysterium saecularis sapientia naturaliter scire non potest, quamvis unum esse Deum, qui omnia fecerit per ea, quae mirabiliter facta videt, intelligere potest. Si 111.0774C| nosti, inquit, subauditur, tu qui de tua te jactans sapientia, nostrae fidei mysteria, stultitiam nuncupare praesumis.
Omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se. Haec et tota Christi Ecclesia novit, et illi maxime sentiunt qui Deo secum morante terrenae sapientiae fastum contemnunt, quia nimirum omnis sermo divinae auctoritatis corda electorum et igne charitatis accendit, et scientia veritatis illustrat, et vitiorum sordes, si quas in eis invenerit, consumit, et ab hostium insidiis sperantes in se cunctisque defendit adversis. Verum solertius intuendum, quia proprietatem Graeci sermonis quod est πεπυρωμένον, Latina translatio uno verbo non explicat. Unde aliquando ignitum, aliquando igne examinatum transfertur, ut, 111.0774D| ignitum eloquium tuum vehementer, et argentum igne examinatum (Psal. CXVIII, Psal. XI), quod utrumque in Graeco uno verbo dicitur τὸ πεπυρωμένον, et hoc quod huic Salomonis sententia simillimum sonat, Eloquia Domini igne examinata, id est, πεπυρωμένα protector est omnium sperantium in se (Psal. XVII). Πεπυρωμένον ergo significat quod tanquam conflatum igne purgatum sit. Sicut enim quaecunque metalla igne conflata sordem in se alienam atque inutilem non continent, totum quidquid in eis residet verum et perfectum et omni vitiorum sorde purgatum est, ita eloquium Domini aeternorum in se bonorum fidem testans, hinc illud est Domini: Iota unum, aut unus apex, non praeteribit a lege donec omnia fiant (Matth. V). 111.0775A| Vera enim omnia sunt et extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita.
Non addas quidquam verbis illis, et arguaris, inveniarisque mendax. Ne corrumpas eloquia sanctarum Scripturarum, quod quidam haeretici, ne his convincerentur, fecisse noscuntur.
Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar. Vanitatem et verba mendacia longe fac a me. Mendacitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria, etc. Haec adhuc vir cum quo est Deus, sermonis ejus igne radiatus, ad ipsum Dominum conversa voce profatur, obsecrans ne vanitatem saeculi nunquam vel verba mendacia veritati coelestium praeponat Scripturarum, nec rursum vel copia vel inopia transeuntium rerum in oblivionem decidat 111.0775B| aeternorum.
Generatio quae patri suo maledicit, et matri suae non benedicit. Cum superius puritatem sibi vitae a Domino dari peteret convertens subito intuitum ad contemplandam pravorum nequitiam quantis haec sit involuta miseriis, quam longe a veritatis distet, insinuat. Est, inquiens, generatio nefandorum, quae etsi bona quaelibet agit, perdit. Haec in eo quod honorem parentibus non defert.
Generatio quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. De hac generatione loquitur Psalmista, Quoniam Deus dissipat ossa hominum sibi placentium (Psal. LII).
Generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in alta surrectae. Hujus consortium generationis 111.0775C| vitabat Psalmista cum dicebat: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei (Psal. CXXX).
Generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis. De hac Psalmista: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae: et linguae eorum, machaera acuta.
Ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus. Ad hoc linguam armant persecutores Ecclesiae ut innocentes Christi et humiles trucident. Quod si diligenter considerare volueris, invenies has generationes congregationes esse nequissimas Judaeorum et haereticorum, Judaeorum ergo generatio patri suo maledixit, illi videlicet qui ait: Filius meus primogenitus Israel, quando filium ejus venientem in carne 111.0775D| negavit, et matri suae non benedixit, Synagogae cujus fidei pristinae scientiam in Patribus ac prophetis de Christo habuerat detraxit. Novatianorum generatio munda sibi videtur, dicens se poenitentia opus non habere, et tamen non potest munda esse a peccatorum sordibus, quae fontem poenitentiae peccantibus veniam negando praecludit, item generatio Arianorum excelsos habet oculos, et palpebras super Deum erectas, inquirens quid fuit antea, et quia fuit tempus quando non fuit filius, vel quae est Spiritus sancti potestas aequalis inaequalis. Item generatio quae pro dentibus gladios habet, illa est congregatio, quae suam perfidiam etiam aliis intimare satagit, et sicut corpora solent gladiis sterni, ita animas audientium veneno 111.0776A| pravae allocutionis morti perpetuae subjugari contendit.
Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer. Sanguisuga est diabolus, qui siti peccandi ac peccata suadendi incessanter accenditur. Huic duae sunt filiae, quia duae specialiter humani generis illecebrae, hunc antiqui hostis [animum] imitantur, nam et luxuriae quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur, et, sicut quidam ait poetarum, Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.
Tria sunt insaturabilia, et quartum quod non dicit: Sufficit. Infernus, et os vulvae, et terra, quae non satiatur aqua, ignis vero non dicit: Sufficit. Infernus nunquam redundat: meretrix similiter vicina ejus, 111.0776B| corpus non satiatur deliciis; et avarus nunquam dicit, Sufficit. Quidam infernum interpretantur diabolum, qui insaturabilis sit de seductione humana; os vulvae et terram quae non satiatur aqua, ut supra; ignem qui non dicit, Sufficit, incendium gehennae, quod nunquam desinat, sed eos qui peccatis finem ponere noluerunt infinito ardore comburat.
Oculum qui subsannat patrem et despicit partum matris suae, effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae. Perversi dum divina judicia reprehendunt, subsannant patrem; et quilibet haeretici dum praedicationem sanctae Ecclesiae deridendo contemnunt, partum matris despiciunt, quia de ipsa exeunt, qui contra ipsum loquuntur. Ex nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis. Quorum intentionem 111.0776C| dum praedicatores catholici de Scripturarum divinarum fluentis procedentes increpando revincunt, quasi oculum nefandum corvi de torrentibus effodiunt. Et filii aquilae comedunt. Corvi etenim vocantur doctores sancti, quia per humilitatis gratiam peccati in se nigredinem confitentur; filii autem aquilae, quia per gratiam ejus sunt renati, qui in habitu assumptae humanitatis ad coelestia transvolavit: unde et alibi filii sponsi appellantur.
Tria sunt difficilia mihi, et quartum quod penitus ignoro: viam aquilae in coelo, viam colubri super terram, viam navis in medio maris, et viam viri in adolescentia sua. Quantum ad historiam ita est ut scriptum est, sed quia per parabolas loquitur, via aquilae in coelo difficile invenitur, hoc est, subtilitas 111.0776D| inimici, qua circa coelestium virorum corda volitat magno cum labore deprehenditur. Similiter et via colubri super terram, id est, astutiae hostis venenati quibus insidiari non desinit eis, quos in petra fidei fundatos esse conspicit, nec non et via navis, in medio mari, hoc est, via iniquitatis quae per amaras saeculi hujus undas, immundorum spirituum flatibus agitatas, tanta subtilitate discurrit, ut vel vix vel nullatenus ejus possit iter deprehendi. Nam quod aquila malignum hostem significet testatur propheta, qui ait: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli (Thren. IV), id est, homines qui nos persecuti sunt, tam saevi fuerunt, ut ipsis daemonibus crudeliores esse viderentur. 111.0777A| Quod coluber diabolum saepe insinuet, et in primi hominis transgressione probatum est, et cum vir sapiens aiebat, quasi a facie colubri fuge peccatum (Eccli. XXI). Navis quoque, quod levitatem designet eorum qui circumferuntur omni vento doctrinae, demonstrat propheta qui ait: Et Chaldaeos in navibus suis gloriantes (Isa. XLIII), hoc est, immundos spiritus de fragilitate atque instabilitate mentis humanae sese extollentes, et de illius ruina quasi victores laetantes. Sicut ergo illa tam callida sunt ut inveniri nequeant, sic adolescens, qui viam veritatis deseruit, difficile cogitatu est, quo se per omnes horas, in quot cogitamenta, vecors vaga mente declinet.
Et talis est et via mulieris adulterae, quae comedit et 111.0777B| tergit os suum et dicit: Non sum operata malum. Adulterae quoque mens, in similitudinem eorum quae commemoravit superius, instabilis semper et vaga est; quae ubi admissum turpitudinis suae celare potuerit, negat se aliquid patrasse facinoris.
Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus. Minores videntur in terra saepe justi quam reprobi, id est, humiliores, et huic mundo abjectiores, sed tamen sapientiores sunt sapientibus mundi, in eo quod aeterna et coelestia bona sapiunt, ac pro his appetendis, quae illi non norunt, adversa quaeque saeculi fortiter pati desiderant.
Formicae, populus infirmus qui praeparat in messe cibum sibi. Et Ecclesiae populus, ut fortitudinem 111.0777C| mentis custodiat, infirmum se temporaliter adversariis saevientibus ostendit, Domino per Evangelium dicente: Ego autem dico vobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram (Matth. V). Qui in hac vita praeparat sibi fructus bonorum operum, quibus vitam mereatur habere perennem.
Lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum. Et hic plebem Ecclesiae designat, quae invalida dicitur, vel quia, ut supra diximus, suas injurias ulcisci ipsa non quaerit, vel quia suis viribus nil fidere, sed in auxilio Redemptoris sui salutem sperare didicit, et hoc est, illam cubile in petra collocare, cujus praesidio adversos vitet incursus, Domino dicente cum Psalmista: Esto mihi in 111.0777D| lapidem fortissimum et in domum munitam, ut salves me, quia petra mea et munitio mea tu es. Pro lepusculo antiqua translatio chyrogrillum posuit. Est autem animal non majus ericio, habens similitudinem muris et ursi, cujus in Palaestinae regionibus magna est abundantia, semperque in cavernis petrarum et terrae foveis habitare consueverunt. Notandumque quod in psalmo ubi nos canimus, Petra refugium herinaceis, in quibusdam codicibus, leporibus, in quibusdam chyrogrillis invenitur: sed et in hac Salomonis sententia quaedam exemplaria pro lepusculo herinaceum habent. Nam et in libro Hebraeorum Nominum invenimus idem verbum Hebraeum saphan, in Jeremia, et chyrogrillum, et leporem, 111.0778A| et herinaceum a sancto Hieronymo interpretatum.
Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas. Locustam quidam gentium plebem interpretantur, quae quondam sine rege, id est sine Christo, sine propheta, sine doctore existens, non in unitatem fidei congregata ad spiritalem pugnam contra diabolum properat. Potest autem in locusta anachoretarum concors unitas accipi, quae cum homine praeceptore nullo in suis latibulis regatur, infatigabili tamen instantia in suis quaeque locis Christo militare, et male pullulantia carnalium voluptatum germina consuevit absumere.
Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis. Stellio qui manibus nititur, quia nimirum alas, 111.0778B| quibus feratur, non habet, et moratur in aedibus regis, illorum significat humilitatem, qui cum sint juxta naturam tardi ingenio, solertia tamen industriae suae, vel ad divinarum notitiam Scripturarum vel ad virtutum gratiam, quibus ingressum regni coelestis mereantur, attingunt. Plerumque etenim aves quas ad volandum penna sublevat in vepribus resident, et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus, regis aedificium tenet. Quia nimirum saepe ingeniosi quique dum per negligentiam torpent, in pravis actibus remanent, et simplices quos ingenii penna non adjuvat ad obtinenda aeterni regni moenia virtus operationis levat.
Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavet 111.0778C| occursum; gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex qui resistat ei. Ipse hoc loco leo ponitur, de quo scriptum est: Vicit leo de tribu Juda; qui fortissimus bestiarum dicitur, quia in illo hoc quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Qui ad nultius pavet occursum; dicit enim: Venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam (Joan. XIV).-- Gallus succinctus lumbos, id est, praedicatores sancti inter hujus noctis tenebras verum mane nuntiantes; qui succincti lumbos sunt, quia et membris suis luxuriae fluxa restringunt. Et aries: nec est rex qui resistat ei. Quem alium hoc loco arietem accipimus, nisi primum intra Ecclesiam ordinem sacerdotum? de quibus scriptum est: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). Qui per exempla sua 111.0778D| gradientem populum quasi subsequentem ovium gregem trahunt, quibus spiritaliter recteque viventibus, nullus rex sufficit omnino resistere, quia cuilibet persecutor obviet, intentionem eorum non valet praepedire. Et quia post haec autem Antichristus apparebit, hoc quartum subdit dicens:
Est qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime: si enim intellexisset, ori imposuisset manum. Ipse quippe in sublime elevabitur cum Deum se esse mentietur. Sed elevatus in sublime stultus apparebit, quia in ipsa elatione sua per adventum veri deficit. Quod si intellexisset, ori imposuisset manum. Id est, si supplicium suum, cum superbire exorsus est, praevidisset, bene aliquando conditus in tantae jatatione 111.0779A| superbiae non fuisset elatus. De quo nequaquam moveat quia superius dictum est: Quartum, quod incedit feliciter. Tria quippe incedere bene dixit, et quartum feliciter: non enim omne quod feliciter, bene; neque in hac vita omne quod bene, feliciter; nam leo, gallus et aries bene incedunt, sed non hic feliciter, quia persecutionum bella patiuntur; quartum vero feliciter et non bene incedit, quia in fallacia sua Antichristus graditur, sed juxta breve tempus vitae praesentis ipsa illi fallacia prosperatur.
Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac, exprimit butyrum: et qui vehementer emungit, elicit sanguinem. Ubera fortiter premimus, cum verba sacri eloquii subtili intellectu pensamus, qua pressione, dum lac quaerimus, butyrum invenimus, quia 111.0779B| dum nutriri vel tenui intellectu quaerimus ubertate internae pinguedinis ungimur, quod nec nimie nec semper agendum est, ne dum lac quaeritur, ab uberibus sanguis sequatur, quia dum verba sacri eloquii plusquam debent discutiunt, in carnalem intellectum cadunt; sanguinem enim elicit qui veliementer emungit, quia carnale efficitur hoc quod ex nimia spiritus discursione sentitur.
Et qui provocat iras, producit discordias. Quid praecedente parabola juxta litteram significaret aperit, quia qui modesto sermone proximum allocutus gratum accipit responsum, quasi de uberibus in quibus lac quaerebat butyrum exprimit. At qui inepto verbo iram discordiamque fraterno ex corde provocat quasi ultra modum emungens ubera sanguinem 111.0779C| pro lacte reperit.
CAPUT XXXI. VERBA LAMUELIS REGIS. VISIO QUA ERUDIVIT EUM MATER SUA.
Lamuel interpretatur, in quo Deus, et ipse est de quo supra, eodem nomine in Latinum verso, dicitur visio, quia locutus est cum quo est Deus. Mater autem quae hanc eum visionem docuit, non alia melius quam divina gratia intelligitur, quae illum in corde invisibiliter erudivit intellectu sapientiae, quam foris hominibus ipse ministraret; quamvis et ipsa carnalis mater Salomonis haec eum parvulum docuisse recte possit intelligi: quae quidem ipse, quia sapienter dicta cognoverit, operi Parabolarum suarum inferre voluerit; et ideo recte postquam dictum est 111.0779D| in titulo verba Lamuelis regis, additum est continuo, visio qua erudivit eum mater sua. Quia cum in regnum unctus spiritum sapientiae percepit, vidit in eodem spiritu quam prudenter se mater bona docuerit.
Quid, electe mi, quid, electe uteri mei. Subaudis, quid tibi dicam, fili, qui, de utero meo natus, electus es in regnum.
Quid, electe votorum meorum? Id est, qui electus es in hoc quod tota devotione desiderabam.
Ne dederis mulieribus substantiam tuam. Patet litterae sensus, sed et virtutum nostrarum substantias corruptionibus vitiorum contaminare prohibemur.
Et divitias tuas ad delendos reges. Divitias suas 111.0780A| dat ad delendos reges, qui terrenis deliciis hominum corda corrumpit, ne coelestia bona requirant, in quibus perpetuo possent regnare cum Domino. Delentur enim reges per divitias, quando quilibet summi regis corpori adunati per fidem, nihilominus per illecebras saeculi merentur eradicari de terra viventium.
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum. Et haec et sequentia patent juxta litteram; allegorice autem praecipit ne vino, in quo est luxuria, inebriet mentes fidelium, qui sunt membra regis aeterni.
Quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Nil de secretis coelestibus cogitatur, ubi regnat voluptas carnalis, sed ea tantum carnales quae sunt visibilia 111.0780B| sectantur.
Ne forte bibat et obliviscatur judiciorum et mutet causam filiorum pauperis. Ne terrenis ebriatus illecebris obliviscatur pauperum Christi, qui et ipse pauper est factus pro nobis.
Date siceram moerentibus et vinum his qui amaro sunt animo: bibant, egestatis suae et doloris non recordentur amplius. Siceram et vinum hoc loco sempiternam divinae sapientiae consolationem dicit, quae illis est exhibenda cordibus quae in infimis consolari refugiunt, et quidquid occurrit in praesenti amaro animo suscipiunt, solis, quae nondum vident, gaudiis coelestibus tota mente inhaerentes, juxta eum qui dixit: Negavit consolari anima mea: memor fuit Dei, et delectatus sum. Item, date siceram 111.0780C| moerentibus et vinum bibere his qui amaro sunt animo, etc. His qui pro poenitudine actuum pristinorum moerore atque tristitia deprimuntur, spiritalis scientiae jucunditatem, velut vinum quod laetificat cor hominis, affluenter infundite, eosque salutaris verbi crapula refovete, ne forte jugitate moeroris ac laetali desperatione demersi, abundantiore tristitia abscondantur, qui ejusmodi sunt.
Aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt. Pro causa pauperum, qui per se loqui in judicio non valent, ipse loqui memento, et eos defensare curato, qui patriae coelestis intuitu hujus vitae viam ocius transire satagunt. Aliter os aperire muto praecipit, populo gentium fidei verbum praedicare, qui divina eloquia prius personare nesciebat, 111.0780D| et non tantum Judaeis, sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.
Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. Sicut in versu superiore pro causa et in ereptione pauperis os aperire praecepit, ita in isto ipsum pauperem ubi erraverit, juste castigare ac judicare admonet. Juxta quod et Moyses ait: Et pauperis in judicio non misereberis (Exod. XXXIII). Quod utrumque Dominum facere propheta insinuat dicens: Sed judicabit in justitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae (Isa. XI).
Huc usque verba Lamuelis.
Hinc sapientissimus regum Salomon laudes sanctae Ecclesiae versibus paucis, sed plenissima veritate decantat. 111.0781A| Constat namque idem carmen versibus viginti et duobus juxta ordinem videlicet Hebraeorum ac numerum litterarum, ita ut singuli versus a singulis litteris incipiant. Cujus ordine perfectissimo alphabeti typice innuitur quam plenissime hic vel animae cujusque fidelis, vel totius sacrae Ecclesiae, quae ex omnibus electis animabus una perficitur, catholicae virtutes ac praemia describantur.
Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimus finibus pretium ejus. Mulier fortis Ecclesia catholica vocatur: mulier videlicet quae spiritales Deo filios ex aqua et Spiritu sancto gignere consuevit; fortis, quia cuncta saeculi adversa simul et prospera pro conditoris sui fide contemnit: quam ipse, in carne apparens, infirmam quidem invenit, sed inventione 111.0781B| sua, hoc est pia visitatione, fortem reddidit; unde post ejus redemptionem ad coelos rediens, supernis civibus gaudens aiebat: Congratulamini mihi, quia inveni ovem quae perierat (Luc. XV). Videns ergo Salomon genus humanum innumeris implicatum erroribus, quodque ad ejus salvationem nullus patriarcha, nullus propheta, nullus omnino electorum, praeter solum mediatorem Dei et hominum, sufficeret, ait: Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus; ac si aperte futuram Domini gratiam admirando protestetur; Quis tantae virtutis, quis talis est meriti, qui de tot incredulis ac scelestis mundi nationibus unam sibi electorum Ecclesiam congreget, quam sua gratia fortem atque inseparabilem, adversantibus cunctis 111.0781C| efficiat. Non hic certe nostri similis, non nostro est tempore venturus, sed in fine saeculorum est de coelo Deus homo descensurus, qui nos sua passione ac morte redimat. Hoc est enim quod ait, procul et de ultimis finibus pretium ejus; procul, videlicet statu temporis quod a diebus Salomonis usque ad partum Virginis intererat; de ultimis autem finibus, quia a summo coelo egressio ejus, qui non aliud pro nostra redemptione pretium quam seipsum obtulit. Unde Apostolus: Qui, inquit, dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V). Quamvis et ita recte possit intelligi pretium sanctae Ecclesiae procul positum fuisse, quia incarnatio verbi Dei conversatio inter homines, passio ac resurrectio longe a nostrae esset 111.0781D| naturae conditione discreta. Quoniam videlicet ille et quando voluit et de qua voluit matre natus est, et sine peccato vixit in mundo, et quando voluit et qua voluit morte discessit a mundo, tempus quoque resurrectionis et ascensionis suae in potestate habuit, et cum hujusmodi, in quibus tam a nobis procul, quam coelum distat a terra; quia vero Ecclesiam quam redemit Dominus, non solum verbum salutis suscipere, sed et constanter pro illo certare, et hoc ipsum per mundum praedicare donavit, merito subjungitur:
Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. Virum sacrae Ecclesiae Dominum ac Redemptorem ejus, qui etiam pretium ejus fieri dignatus est dicit, 111.0782A| unde et Apostolus credentibus ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. I). Quod ergo dicitur, confidit in ea cor viri sui, ab humana nimirum consuetudine tractum est. Sicut enim is qui fortem fidelemque et castam habet conjugem, confidit in ea certissime, quia nil contra suam voluntatem agere, nulla adulterina saltim cogitatione possit attaminari, cuncta pro suo amore etiam adversa libenter toleret, et quoscunque valet ad suam amicitiam convertere desideret: sic nimirum, sic Dominus et Redemptor noster in Ecclesia confidit, novit enim spiritum gratiae quem dedit, novit virtutem charitatis quam ejus praecordiis infudit. Ideoque non dubitat eam non solum a suae fidei integritate nequaquam posse corrumpi; sed etiam 111.0782B| perseveranter insistere ut plures ad ejusdem fidei congreget unitatem. Hoc est enim quod sequitur, et spoliis non indigebit: spoliat enim diabolum Ecclesia, cum per praedicatores suos eos quos ipse deceperat ad veritatis iter revocat, et bene dicitur, spoliis non indigebit, quia nunquam cessabit Ecclesia liberatas a diabolica fraude animas Christi fidei restituere, donec completo mundi cursu suorum quoque praefinita compleatur summa membrorum. Verum quia quidquid boni sancta Ecclesia vel anima quaeque fidelis agit, hoc desuper accipit, recto subditur:
Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. Reddit quippe anima Christo bonum, cum perceptis ab eo vitae muneribus recte vivendo respondet, 111.0782C| cum ea quae ipsa scire vel facere ab illo adjuta potuit etiam aliis intimare satagit. Bene autem cum dixisset reddet ei bonum, protinus addidit, et non malum, quia sunt profecto qui acceptis a Domino bonis mala rependunt, vel fidei mysteria, quae perceperunt haeretica fece foedando, vel fidem quam professione servant pravis operibus blasphemando, vel mores bonos quibus cum fide recta deserviunt per colloquia mala corrumpendo, sed nec illi bona quae acceperunt Domino reddunt, qui non in his quae bene inchoant usque ad finem vitae praesentis persistere curant, unde merito cum dixisset, reddet ei bonum et non malum, ut perseverantiam boni necessariam demonstraret adjunxit, omnibus diebus vitae suae; cui simile est illud evangelicum: 111.0782D| Serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris (Luc. I). Quibus sane operibus, quibus justitiae vel sanctitatis fructibus potissimum sit insistendum ei qui bonum quod accepit Domino gratus rependere satagit subsequenter insinuatur cum dicitur:
Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Hujus principium versiculi fortis mulier, hoc est sancta Ecclesia etiam juxta litteram accipere et observare consuevit, juxta illud prophecum: Cum videris nudum, operi eum; et carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII). Operatur autem non supervacuo et caeco labore, sed eo utique consilio ut ab ipso suo viro Domino, videlicet Christo, in judicio 111.0783A| mereatur audire: Nudus fui et operuistis me; et quamdiu fecistis uni de his minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV). Operatur autem consilio manuum suarum, hoc est earum personarum. per quas eleemosynam pauperibus tribuit, in quorum opere devoto illo saluberrimo utitur consilio ut cum dispergit, dat pauperibus, non ipsa ab hominibus laudetur ad tempus, sed justitia ejus maneat in saeculum saeculi, cornu ejus exaltetur in gloria. Possunt autem mystice in lana qui ovinus est habitus omnia pietatis et simplicitatis opera quae proximis impendimus accipi: potest in lino quod ex terra virens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit humorem nativum atque ad gratiam novi candoris pervenit, castigatio nostrae carnis intimari, cui dum ingenitas 111.0783B| vitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam qua Christum induamus efficimus, juxta illud apostolicum: Quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum et operatur consilio manuum suarum, cum Ecclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo a carnalibus emundet illecebris, et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est, supernae solummodo retributionis facit intuitu, cujus retributionis sequens quoque versiculus apertius meminit, dum subditur:
Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. Institorem negotiatorem dicit, qui pro eo sic vocatur ab antiquis, quod acquirendis multiplicandisque 111.0783C| mercibus sedulus insistat. Facta est ergo fortis mulier quasi navis institoris, quia sicut navis institoris onusta mercimoniis quae in sua patria magis abundant, porro per mare petit peregrina, ut illic venditis quae attulerat, chariora domum reportet; sic nimirum sancta Ecclesia, sic anima quaeque perfecta virtutum divitiis gaudet onustari, quibus majora divinae gratiae dona mercetur. Optimum est namque commercium, cum bona, quae valemus, operantes, primo hanc a Domino mercedem recipimus, ut ad majora semper agenda proficiamus, dehinc et vitam percipimus sempiternam. Facta est ergo anima sancta quasi navis institoris, quae transit desiderio fluctus saeculi praesentis, sola, quae se in coelis accipere sperat, aeterna gaudia meditatur, et 111.0783D| pro his abundantius adipiscendis quidquid valet instanter agere, quidquid adversum occurrerit, fortiter superare contendit. De qua recte dicitur quia longe portat panem suum, quia in cunctis quae temporaliter bona agit, aeternam solummodo retributionem exspectat. Solam vivi panis saturitatem desiderat, ejus nimirum qui suis auditoribus pie potenterque promittit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). At contra in proximo panem suum recipit, et non hunc de longe trans maria portat, qui in eo quod juste vivere videtur, humani tantum favoris praemia expetit, neque ullo vitae permanentis intuitu, ea quae in imis labuntur exsuperare et calcare satagit; de 111.0784A| qualibus ipse terribiliter intonat: Amen, dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI).
Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis. Sicut totus labentis saeculi cursus perenni diei ac noctis alternatione variatur, et dies quidem ad operandum, nox ad quiescendum naturaliter condita est, sic totum praesentis Ecclesiae tempus gemino quodam quietis et operis statu decernitur: quasi enim nocte quiescit, cum aliqui fidelium ejus, intermissa ad tempus sollicitudine externa, sibimet vacare seque ipsos spiritaliter incipiunt curare, vel lectionibus videlicet sacris, vel orationibus, ac lacrymis sese vel aliis hujusmodi studiis secretius exercendo. Surgit autem de nocte, cum in eisdem suis fidelibus ad agendam etiam 111.0784B| proximorum curam se sollicita accingit; quod fraternae administrationis opus duobus modis exercere consuevit: quia et eos qui foris errabant ad fidei gratiam convocat, et illos qui fidei sacramentis jam sunt imbuti, ut bonis operibus amplius insistant, excitare non desinit; unde bene dicitur: Deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Dat namque praedam domesticis suis, cum eos quos antiquo hosti docendo eripere potuit, societati illorum qui in fide praecessere, reconciliat; dat et ancillis cibaria, cum humiles quosque, debito timore sua jussa servantes, ne sub pio labore lassescant, supernae mercedis commemoratione reficit.
Consideravit agrum et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Agrum dicit possessionem 111.0784C| supernae haereditatis, de qua benedicens filium patriarcha loquitur: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. XXVII). Odor quippe sanctorum est sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus, quia tota mentis intentione contuentur quae sit plenitudo benedictionis in patria regni coelestis. Consideravit ergo Ecclesia agrum et emit eum, quia studiose didicit quae sint gaudia vitae perennis, et pro eorum perceptione quidquid potuit laborare contendit: quae etiam de fructu manuum suarum plantavit vineam, quia de fructiferis fidelium suorum factis sive verbis Scripturam sanctam condidit, per quam mentes audientium in fide et dilectione ebriaret sui Redemptoris. Nec ab re est si vineae nomine ipsam Ecclesiam, quae per mulierem fortem 111.0784D| est designata, sentiamus esse figuratam, et eos esse propagines vineae, qui sunt filii mulieris: mulier autem vineam plantavit, cum Ecclesia primitiva, latius per orbem missis praedicatoribus, fidei semina dispersit. Consideravit namque agrum, cum per orbem universum, vitiorum spinetis horrentem, cultore spiritali opus habere perspexit. Emit vero eum, cum, missis ubique doctoribus, talentum verbi audituris contulit, ut eos credentes felicissimo Christi mancipatui subderet. Plantavit autem in eodem agro vineam, cum in novis credentium populis Ecclesiam plena evangelicae veritatis institutione firmavit: quam quidem vineam de fructu manuum suarum plantavit, quia non solum verbo instituebant apostoli 111.0785A| apostolorum successores populos quos erudiebant, verum etiam in testimonium bonae operationis miraculorum quoque signa verbis doctrinae jungebant. Sed et usque in die, imo usque ad finem saeculi, mulier fortis considerat agrum et emit eum, ac de fructu manuum suarum plantat vineam; quia sancta Ecclesia semper sollicita perquirit quos ad fidem convertere possit, et quoscunque dociles invenerit, hos, data verbi pecunia, in servitium Christi emit, atque in eis vineam Christi plantare vel potius eos vineam Christi facere satagit. Et quia quisquis alterum docere desiderat, primo ipse et a malis abstinere et bonis se debet actibus exercere, recte subjungitur:
Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium 111.0785B| suum. Accinxit ergo Ecclesia lumbos suos fortitudine, cum supernorum desideriis intenta, carnalibus illecebris succumbere despexit. Roboravit brachium suum, cum se ad agenda virtutum opera praeparavit. Et bene primo lumbos fortitudine accingere, ac postmodum roborare dicitur, quia nimirum actio boni operis acceptabilis esse Deo minime valet si non fluxa luxuriae quis prius a carne simul et mente restringat; unde propheta: Quiescite, inquit, agere perverse, discite bene facere (Isai. I); et Dominus ipse: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Lumbi videlicet praecincti, ne luxuriae subdamini; lucernae vero ardentes, ut bonis fulgeatis operibus.
Gustavit et vidit quia bona est negotiatio ejus: non 111.0785C| exstinguetur in nocte lucerna ejus. Quod ait, negotiatio ejus, agri utique significat illius de quo supra ait: Consideravit agrum et emit eum. Gustavit igitur Ecclesia sancta, gustavit anima quaeque perfecta, id est, intimo mentis desiderio cognovit quia bona est negotiatio vitae immarcessibilis, quam, relictis illecebris temporalibus, aeternam mercemur in coelis; gustavit etiam, id est, aperte didicit, quia bonum est per instantiam praedicandi quoscunque valet ad vitam veritatis adducere, atque ideo nullis tribulationum tenebris, nec ipsa morte post est [ Forsan, retardari potest]. Lucerna nocte exstinguitur, quamvis in die videtur ardere; quia, sicut Dominus ait, ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt (Luc. VIII), sed et illorum nocte media exstinguitur lucerna, 111.0785D| qui veniente judice oleum charitatis in vasis praecordiorum suorum non habuisse probantur, dum perdito falsarum rumore virtutum, vera tenebrosorum luunt tormenta factorum. Quod si noctem hoc loco, pro quiete volumus accipere, juxta hoc quod supra dicitur: Et de nocte surrexit, id est, ad operandum se post quietem praeparavit, apte dicitur, quod lucerna sanctae Ecclesiae non exstinguatur in nocte, quia et cum a negotio quiescit actionis vacat liberius luci supernae contemplationis, cumque a publicis cessat operibus, curat se ardentius vel auditui sanctae lectionis, vel laudibus mancipare divinis, juxta exemplum videlicet mulieris industriae, quae non solum interdiu necessariis solet instare laboribus; sed et 111.0786A| noctu saepius accenso lumine lucernae parilemm rei familiaris agere curam.
Manus suas misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Fortia dicit perfecta in Christi charitate opera, quibus se gaudens Ecclesia, certa supernae retributionis exspectatione, subdidit, verbi gratia: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, etc. (Matth. V). Et de virginitate servanda: Qui potest capere capiat (Matth. XIX). Et de contemnendis divitiis: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus, etc. (Ibid.). Nam populus Synagogae, cui dictum est: Si volueritis et audieritis, bona terrae comedetis, tanto infirmior erat in opere 111.0786B| justitiae, quanto minus spe perpetuae remunerationis erectus. At Ecclesia, quae audit a Domino: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum (Matth. IV), merito per hujus praeceptionem dura quoque longanimiter suffert. Unde rursum de ejus fortitudine dicit: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. X).-- Et digiti, inquit, ejus apprehenderunt fusum. Solent feminae nentes fusum in dextera, colum tenere in sinistra: in colo enim lana involuta est, quae filo ducenda et nendo transeat infusum. Saepe autem in Scripturis dextera vitam perpetuam, laeva praesentia Dei dona significat, opulentiam videlicet rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam quoque Scripturarum et coelestium perceptionem sacramentorum. Haec et hujusmodi 111.0786C| bona cum, Domino largiente, percipimus, quasi lanam colo involutam in laeva gestamus: at cum ea pro amore coelestium salubriter exercere incipimus jam lanam agni immaculati de colo in fusum, de laeva in dexteram trajicimus. Quia de bonis nostri Redemptoris, de exemplis operum ejus stolam nobis gloriae coelestis ac vestem charitatis nuptialem facimus. Digiti namque quibus apprehendere fusum dicimur, ipsam intentionem discretionis, qua quisque operatur, insinuant. Ea nimirum ratione quia nulla corporis nostri membra pluribus sunt distincta articulis ac flexibus apta quam digiti. Quicunque ergo veraciter dicere cum Apostolo potest: Nostra enim conversatio in coelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum 111.0786D| (Philip. III), hujus profecto digiti dextri apprehenderunt fusum, quia discretione sedula pro aeternis bonis laborare didicit. Et bene dicitur, apprehenderunt, ut vivacius commendetur quanto studio, quanta festinatione, in hujus vitae incerto pro certis apud Deum praemiis agere debeamus. Quid autem mulier fortis, id est Ecclesia sancta, vel anima quaeque perfecta, per fusum intellectualem sit operata, subsequenter aperitur:
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Quod et de operibus eleemosynarum quae generaliter fiunt in pauperes accipi potest; sed melius de verbo Dei, quod indumentum salutis animabus confert, intelligitur. De quo beatus Job gloriatur, 111.0787A| dicens: Justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate judicio meo (Job. XXIX). Aperuit autem Ecclesia manum inopi, cum mysteria fidei ignorantibus per operarios veritatis revelavit; palmas extendit ad pauperem, cum longe lateque praedicatores ad imbuendas aeternae salutis indigas nationes dispersit.
Non timebit domui suae a frigoribus nivis, omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus. Frigora nivis corda sunt reproborum, perfidiae suae torpore rigentia; de quibus ait Dominus: Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Quia ille utique nive [ F. add. designatur] pessimus qui ob primae superbiae meritum de coelo corruens in profunda tenebrarum, nihilominus se velut angelum 111.0787B| lucis adhuc stultis ostentare praesumit, habitumque meritorum suorum candori niveo similem fraudium suarum nesciis praefert, quod quidem Domini et angelorum ejus est proprium in habitu niveo claritatem suae designare virtutis. Non timebit autem Ecclesia domui suae a frigoribus memoratae nivis, quia Domino pollicente credit quod portae inferi non praevalebunt adversus eam. Omnes enim domestici ejus vestiti duplicibus, et sapientia videlicet ad repellendas haereticas falsorum fratrum doctrinas, et patientia ad tolerandas apertorum hostium pugnas; vel certe vestiti sunt duplicibus, quia promissionem habent vitae quae nunc est, et futurae: nunc in peregrinatione temporali, divino auxilio ne deficiant adjuti: tunc in patriae perpetis habitatione divinae gratia 111.0787C| visionis ut felices semper vivant allevati. Item domestici ejus induti veste sunt duplici, una operis, altera mentis, fidei habentes factorumque velamina, et sacramentis, videlicet sui Redemptionis, imbuti, et informati exemplis; sic enim fit illud Apostoli: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III). Possunt autem frigora nivis etiam tormenta aeterna intelligi, quae igni et frigore mixta esse legimus, cum dicitur: Ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII), fletum quippe oculis ignis et fumus, stridorem vero dentibus solet frigus gignere; unde et beatus Job, de poenis reproborum loquens aeternis, ad calorem, inquit, nimium transibunt, ab aquis nivium (Job. XXIV). Sed ab his Ecclesia domui suae non timebit, quia quicunque pereunt, ad domum 111.0787D| illius non pertinebant, nec veste ipsius spiritali erunt induti, tametsi mysteriis ejus ad tempus videbantur instituti. Denique legimus in Evangeliis, ejectum de domo convivii illius hominem qui vestibus operum immundis hanc intrare praesumpserat, et in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, esse projectum: merito utique in frigora poenae religatum, quia indumentum pietatis habere neglexerat.
Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum ejus. Stragulata vestis, quae variante textura solet firmissima confici, fortia Ecclesiae opera et diversa virtutum ejus ornamenta significat, de quibus Propheta in summi regis, viri videlicet illius, laude cecinit: Astitit regina a dextris tuis in 111.0788A| vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV).-- Byssus quoque et purpura indumentum ejus. Byssus in castitate purae conversationis, purpura in effusione pretiosi sanguinis. Byssus namque candidi coloris est, purpureus autem color et de sanguine animantis quod purpura vocatur, efficitur, et ipse sanguinis habet speciem. Unde pulchre dictum est a Patribus quia sancta Ecclesia, electorum floribus vernans, in pace habet lilia, in bello rosas. Item quia byssus de terra virens oritur, sed per exercitationes longas et multifarias amisso humore ac virore nativo, ad decorem candidae vestis perducitur, purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur Ecclesia, cum castigant corpora sua electi et servituti subjiciunt; purpura autem, cum eamdem continentiam 111.0788B| non ob favorem vulgi, sed pro acquirenda beatitudine regni perennis exercent. Sed hic virtutum habitus in praesenti quidem nescientibus videtur contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit manifeste patebit. Unde pulchre in Apocalypsi sua Joannes sanctorum se vocem audisse refert, dicentium: Gaudeamus et exsultemus, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se, et datum est ei ut cooperiat se byssinum splendens, candidum. Byssinum enim, justificationes sunt sanctorum (Apoc. XIX).
Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senioribus terrae. Vir sanctae Ecclesiae, vir cujusque fidelis animae, Dominus est, qui videbatur ignobilis, cum ante tribunal praesidis staret judicandus, cum probra, flagella, sputa et ipsam crucis mortem susciperet; 111.0788C| sed nobilis apparebit cum venerit judicaturus orbem in aequitate et omnes angeli cum eo; tunc sedebit, inquit, in sede majestatis suae, et congregabuntur ante eum gentes, et separabit ab invicem, et reliqua. Nobilis, inquit, in porta vir ejus, quia veteres in portis sedere ad judicandum solebant, ut venientes ad civitatem aliunde paratum continuo responsum judicantis acciperent, et nec rusticos vel pastores insolita urbis aedificia stupefacerent, nec rursum pacem urbis intrinsecam frequens litigantium controversia foedaret. Nobilis ergo erit Dominus in portis suae civitatis, quia qui etiam nunc contemnendus putatur a multis, ubi saeculi finis adfuerit, ubi ingressum patriae coelestis aperuerit electis, jam cunctis patebit sublimis. Sedebit autem cum senatoribus 111.0788D| terrae, illis videlicet quibus ipse promittit dicens: Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIV).
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. In linteo sindonis subtilis intexio signatur sanctae praedicationis, in qua molliter quiescit, quia mens in illa fidelium spe sempiterna refovetur; unde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae, misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur. Haec ergo sindonem fecit, et vendidit, quia fidem, quam credendo texuerat, loquendo dedit, et ab infidelibus vitam 111.0789A| rectae conversationis accepit; quae et Chananaeo cingulum tradidit, quia per vigorem demonstratae justitiae fluxa opera gentilitatis destruxit, ut hoc quod praecipitur vivendo teneatur: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII). Bene etenim nomine Chanaan, qui et gentilium populum procreavit, et interpretatur commutatus, conversa ad fidem gentilitas designatur, quae, felicissima commutatione, a vitiis ad virtutes, a diabolo transmigravit ad Christum; unde et in ejusdem laudem psalmus quadragesimus quartus scribitur, cujus titulus est: In finem, pro his, qui commutabuntur, filiis Core, canticum pro dilecto. Filii autem Core, filii Calvariae interpretantur, qui sunt filii Dominicae crucis, dicentes: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi 111.0789B| (Gal. VI). Quomodo autem commutentur sequentia psalmi ejusdem docent, ubi dilectus ipse, id est Dominus, scilicet Ecclesiae dicit: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Commutari namque illam desiderat, quam, ut filiam habere valeat, domum patris prioris, id est hostis antiqui, jubet oblivisci.
Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. Fortitudo ad tolerandam perversorum improbitatem, decor ad exercendam virtutum gratiam: decor, quia operatur justitiam; fortitudo, quia persecutionem patitur propter justitiam: et ideo ridebit in die novissimo, id est, gaudebit in retributione regni coelestis, quae dolebat in certamine vitae praesentis. Mos etenim Scripturae est pro gaudio 111.0789C| risum ponere, sicut et Dominus ait: Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI); et beatus Job: Os autem veracium replebitur risu. Similem sane huic sententiam Propheta de Domino ac salvatore hujus fortissimae mulieris posuit, dicens: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem (Psal. XCII). Cum enim praedicaret Evangelium regni, aliis placebat, aliis displicebat; alii bene loquebantur, alii detrahebant, lacerabant, mordebant, convitiabantur; ad eos ergo quibus placebat, decorem induit; eos quibus displicebat, fortitudinem. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse vestis ipsius; esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua, esto fortis adversus detractores.
Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua 111.0789D| ejus. Ad hoc tantum loquens os aperuit ut sapientiam doceret, juxta illud Apostoli: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV); vel certe os cordis aperuit ad discendam ab ipsa sapientia interius veritatem, quam alios foras doceret. Utrique autem sensui, quia utrumque facit Ecclesia, concinit apte quod sequitur: Et lex clementiae in linqua ejus, illa videlicet, ut non statim more legis Mosaicae, peccantes puniret, cujus exemplum clementiae ab ipsa Dei sapientia Domino et Salvatore nostro manifeste percepit, cum oblata ei peccatrice muliere: Si quis, inquit, sine peccato 111.0790A| est, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII), et sic eam crimine quod patrarat, sub conditione amplius non peccandi, miseratus absolvit.
Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Semitas domus suae considerat, quia cunctas suae conscientiae cogitationes subtiliter investigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc, quod de sacro eloquio intelligendo perceperit, ante aeterni judicis oculos exhibendo, patriae coelestis. Semitae domus illius praecepta justitiae, quibus ad aeternae vitae mansionem pervenitur: quas profecto semitas anima bene considerat, cum et diligenter quibus actibus ad superna perveniri debeat inspicit, et quae agenda didicit sedula exercere non desinit. Panem quoque otiosa non comedit, cum sacrificium Dominici 111.0790B| corporis percipiens studet imitari actu quod in mysterio celebrat, multum sollicita ne indigne panem Domini comedendo et calicem bibendo, judicium sibi manducet et bibat; sed ut patiendo pro Christo ac lacrymas fundendo, bonis quoque actibus insistendo, passionem et exempla ipsius quantum valet, sequatur. Potest et simpliciter accipi quod panem otiosa non comedit mulier fortis, juxta illud Apostoli: Qui non operatur, nec manducet (II Thes. III), et ipse de se, Quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Unde merito luxuriantes viduas arguens adjungit: Simul autem et otiosae discunt circumire domos (I Tim. V), non solum otiosae, sed verbosae et curiosae.
111.0790C| Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicarunt, et vir ejus laudavit eam. Quod futurum pro certo noverat more prophetico quasi jam factum refert: surgent enim filii Ecclesiae, videlicet omnes electi, in novissimo carnis mortalitate donati, et tunc matrem suam, quae eos ex aqua et Spiritu sancto genuit, beatissimam praedicant, quae nunc ab infidelibus quasi misera contemnitur; et revera, sicut Apostolus ait (I Cor. XV), Si in hac vita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus; quia vero pro vita alia in praesenti militamus, merito cum apparuerit quid erimus, matrem nostram, quae ex omnibus justis collecta, una Christi columba, sponsa et amica vocatur, beatissimam praedicabimus. Surget et vir ejus, 111.0790D| et laudabit eam, dicens in judicio: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim et dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV). Qui quidem ipse primitiae dormientium resurrexit a mortuis, sed in die judicii manifestius omnibus quos sua laude dignos judicaverit, quanta sit ejusdem suae resurrectionis gloria demonstrabit. Potest etiam hoc quod dicitur, surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt, et etiam in hoc tempore convenienter accipi, cum quilibet fidelium, transcensis saeculi aerumnis, ad coelestia regna perducuntur; sedere namque ad humiliationem aliquos, surgere ad gloriam pertinet; unde dicitur, olim in cilicio poeniterent, id est, humiliati; 111.0791A| et propheta: A facie manus tuae sedebam solus, quia comminatione replesti me (Jerem. XV): sed et Psalmista: Vanum est vobis ante lucem surgere, surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psal. CXXVI), quod est aperte dicere, Quid in praesenti quaeritis gaudere, quod electis in futuro reservatur? Non enim potestis in hac vita, id est, ante lucem supernae retributionis, gloriam verae felicitatis habere: quin potius postquam hic humiliati fueritis ad tempus, illic vos in perpetuum veraciter exaltandos sperate, vos quibus amarum est omne quod saeculi amatoribus jucundum videtur et dulce. Surgunt ergo filii Ecclesiae, et beatissimam praedicant, cum coelestibus bonis sublimati, quanta sit illius patriae beatitas, cujus participes esse meruerunt, 111.0791B| aspiciunt, et hanc debita laudatione in divina visione concelebrant: laudat eam et vir ipsius, cum bona quae ipse donavit remunerat. Quibus autem verbis eam laudet consequenter ostenditur, cum dicitur:
Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas. Multas filias ecclesias dicit haereticorum et malorum turbas catholicorum, quae filiae dicuntur vel Christi vel Ecclesiae, quod etiam ipsae sunt Dominicis renatae sacramentis, et adoptionem filiorum quam custodire coeperunt [ F. omitt. rennerunt]; unde et Joannes ait: De nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Quae congregaverunt divitias, videlicet bonorum operum, orationes, jejunia, eleemosynas, afflictionem et castimoniam carnis, continentiam linguae, 111.0791C| meditationem Scripturarum et caetera hujusmodi, quae sunt verae divitiae spiritus, ubi pura mentis simplicitate geruntur; ubi autem sine fide, quae per dilectionem operatur, fiunt, nihil agentibus prosunt. Sed et illae filiae frustra congregarunt divitias, de quibus Dominus ait: Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? et in tuo nomine daemonia ejecimus? et in tuo nomine virtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis quia nunquam novi vos (Matth. VII); sed omnes istiusmodi filias Ecclesia catholica supergreditur, quae fide casta et opere perfecta, Redemptoris sui vestigia sectatur.
111.0792A| Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur. Fallax est gratia laudis, quam ab homine accipit, vana pulchritudo castitatis vel operationis bonae, quam hominibus ostendit anima quae timore caret divino; at illa conscientia vera est laude digna, quae timorem Dei in omnibus servat, ipse est enim principium cunctarum custosque virtutum, Scriptura dicente: Timor Domini principium sapientiae (Prov. I); et iterum: Qui timet Deum, nihil negligit. Hinc est enim quod ideo beatus Job et in prosperitate virtutibus incomparabiliter floruit, et in adversitatibus insuperabilis hosti permansit, quia veraciter dicere potuit, Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus ejus ferre non potui. Fallax est 111.0792B| ergo simulatorum gratia, vanus decor operis stultorum, Ecclesia autem, quae in timore incolatus sui tempore conservatur, quoniam ardentes virtutum lampadas venienti ad judicium suo Sponso offeret, jure ab eo laudata januam cum eo regni coelestis intrabit. Qualiter autem eam laudet, terminali versu docetur:
Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. Haec sunt enim verba viri illius, de quo dictum est: Vir ejus et laudabit eam, id est, Dei et Salvatoris nostri, qui angelis in fine praecepturus est ut Ecclesiam post hujus vitae certamen, post triturationem afflictionum terrestrium, ad coelestis regni gaudia introducant, ac vitae immortalis sibi sociam aggregent, juxta illud evangelicum: 111.0792C| Triticum autem congregate in horreum meum (Matth. I).-- Date, inquit, ei de fructu manuum suarum, quia fructum spiritus ferre curavit, charitatem, gaudium, pacem, benignitatem, bonitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam, pro hoc illi debitam rependite mercedem. Et laudent eam in portis, hoc est, in judicio, sive in ingressu patriae coelestis, non hominum favores supervacui sed opera ipsa quae feci, examinante, probante ac remunerante illo cujus haec donante gratia perfecit: a quo ut laudari mereamur in futuro concedat ipse propitius, nos eum dignis in praesenti vita collaudare servitiis. Amen.