Expositio in Matthaeum (Paschasius Radbertus)/2


Liber Secundus
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum


 1 3 


PROLOGUS LIBRI SECUNDI. p. 0101|

p. 0101C| Quia rerum gestarum figuras et omnium prophetarum praesagia in manibus nunc habemus, quibus olim Christus in carne venturus figuratur, satis admodum devotione mentis invocandus est Spiritus sanctus, qui nobis Salvatorem per os omnium prophetarum quandoque promittebat venturum. Invocandus utique ut ipse aperiat oculos cordis nostri, ne praesentem eum, propter velamen carnis minus capaces, non satis intelligamus, quem a longe ipsi conspicuis cernebant oculis, et velut coram positi quasi digito designabant, quem futurum vere ac fideliter noverant. Hinc est sane quod ubique, Ecce advenit, dicunt. Quid enim est aliud tam frequenter ecce advenit dicere, velut coram exhibendo quod nondum erat, nisi visibilem omnibus repromittere, p. 0101D| quem ipsi Deum praesentem ubique cernebant? Cernebant autem eum in Spiritu; et ideo quem sine tempore videbant, cui sunt praeterita futurave praesentia, licet complendum esset, praesentem insinuabant. Ipse est enim, sicut Propheta ait, conspector omnium saeculorum (Eccli. XXXVI, 19). Unde et ipsi super se rapti in Spiritu praesentaliter intuebantur quidquid eis futurum Spiritus divinus insinuabat. Nam aeternitas quia cunctum excedit tempus, simul profecto omnia quae fiunt in tempore p. 0102C| comprehendit. Unde nimirum sapientes saeculi aeternitatem etiam nobis volentes ostendere, dixerunt: Aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio; quod ex collatione temporalium clarius illucescit. Ad quam sane aeternitatem prophetae in Spiritu extra se, et extra omne quod corporeum infra tempus est, transvecti, cernebant praesens illud, quod ante tempus jam in illo erat. Illuc namque semper praesens simul interminabilis rerum possessio, ac negotiorum pariter plenitudo, seu causarum summa consistit. Quo quia omnis haereticorum ignavia non valuit attingere 92 ut inspiceret, caecitatis caligine circumfusi, neque praesentem eum in utero Virginis, ut decuit, neque ab exordio cuncta creantem de Patre genitum, ut oportuit cognoverunt. p. 0102D| Unde summopere flagitandum est ut mens nostra Spiritus sancti gratia illustretur, quatenus divina ipsius inspiratione possimus interdum juxta quod rei veritas est intelligere: interdum autem ubi superexcellit nostram intelligentiam, sic nos divinis submittere, ut quandoque per humilitatis devotionem ad summae intelligentiae cacumen, Domini dispensante gratia, erigamur. Tunc quippe illic ratio videbit rectissime coelitus illustrata quod ex se primum non poterat intueri. Quippe in rebus humani, p. 0103A| omne quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur. Quod si minus humana ratio id de quo agitur fuerit ad dignoscendum idonea, erit tamen illud quodcunque ut est in subsistendo. Nos vero aut certe simplicitate purgabimur ignorantiae, aut temeritate diludimur falsitatis. Propter quod divinam si cui placet majestatis intelligere veritatem, et humanitatis filii de matre sine patre cognoscere puritatem, non ex se tantum, sed divino irradiatus Spiritu, inde aliquid ut est, cognoscendo dicat; quia nisi illuminatus de Deo ut oportet quisque nihil omnino sapit. Hinc est namque quod pravi homines, necdum illustrati, dum ex se sibi Deum conantur fingere, non solum ignorantia obvolvuntur, verum etiam fidem simplicem quam p. 0103B| habere poterant errando amittunt. Et ideo medullitus cordis, Trinitas Deus noster, tuam invoco enixius obsecrando majestatem, ut sancti Evangelii hujus mysteria, quibuslibet ad profectum, eodem Spiritu quo sunt divinitus irrorata sanctorum Patrum per omnia vestigia sequendo, valeam liquidius explanare. Imploro namque propitius sensus meos regas, ne oberrem a veritatis tramite de me quippiam praesumendo; sed tua suffultus gratia, quidquid in eo narrandum est, totum ex te sentiam: et quod minus est quia necdum capio, Spiritui sancto duntaxa p. 0104A| alteri reserandum commodius derelinquam, dum modis omnibus ex pia devotione temeritatis audaciam ne incurram. Tribue, quaeso, benignissime Rector, dispensante gratia, quod necdum intelligere queo, saltem fide integra capiam: et quidquid eisdem literis enuntiatur, totum credendo teneam; neque vita aut moribus veritatis 93 intelligentiae contradicam. Quia nimirum magnum est nobis praestitum divini suffragii sacramentum per fidem interea ambulantibus, si ab ea peccati caligine non depravamur. Scio igitur, sanctissime Creator, quod nemo te, qui recte sapit, totum intra intelligendi sententiam claudit, neque extra sentiendi intelligentiam manere definit. Et ideo interdum sola, quae fidei sunt, ratione comprehendi posse omnia non p. 0104B| praesumo. Imo veritatis viam instanter sequendo, deposco, ne contra fidem unquam de fide sine fide sentiam. Propter quod maximi viri quam saepe corruisse probantur. Quippe quia quidquid ab intellectu Spiritus sancti discrepat, quod prolata sunt quae in Scripturis sanctis leguntur, ignorantiae, imo errori potius ascribitur quam virtuti. Unde quia pertinaces fuerunt suum sequentes arbitrium, contra divinum Spiritum oblatrantes, veram ejus intelligentiam percipere non potuerunt.


LIBER SECUNDUS. p. 0103|

p. 0103C| Cum esset, inquit, desponsata mater Jesu Maria Joseph. Ubi primum recte quaeritur quid sit quod Isaias simplicem tantum virginem repromittat dicens (Isa. VII, 14): Ecce virgo concipiet et pariet filium, beatus vero evangelista desponsatam eam nominat, quam etiam pari assensu virginem confitetur. Nequaquam autem vacat ab officio divinae dispensationis quod Sapientia, quae a fine usque ad finem pertingit, et suaviter cuncta disponit, maluit de desponsata nasci quam de simplice virgine. Nisi forte fatendum quod Isaias hoc praedixerit nondum credentibus, ex vocabulo quod fieret omnibus in miraculum: evangelista vero, rei veritatem aperiens, insinuat quod est etiam et nobis in mysterium. Quia quamvis Evangelium non sit jam umbra, sed p. 0103D| veritas, propter mystica tamen doctrinarum eloquia non apices, non litterae, non syllabae, non verbum, non nomina, non persona in eo divinis vacua sunt figuris. Hinc est nimirum rei negotium, quod hic sponsa quaeritur, ut per eam omnino jam tunc futura Christi universalis Ecclesia signetur ad desponsandum, et colligatur genus in specie, juxta illud quod Osea 94 propheta fatetur dicens: Sponsabo te mihi misericordia et miserationibus, et desponsabo te mihi in fide (Ose. II, 19, 20). Quid enim aliud est dicere, Desponsabo te mihi in fide, nisi monstrare quod Maria per fidem de Spiritu sancto Christum conceperit? Ubi nimirum universalis Ecclesia p. 0104C| praesignatur tandem de Spiritu sancto replenda, per quem in cordibus credentium et ipsa Christum quotidie non solum parit, quia mater et virgo est, etiam sponsa in omnibus appellatur. Hinc Joannes ait; Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III, 29). Et beatus Paulus: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Vere sponsa, quae virginali partu novam Christi gignit infantiam. Unde hic, ut diximus, praeparatur jam in specie mater sponsa, ut postmodum per hanc carnis unitionem Ecclesia in genere congregetur. Quippe quia tota per hoc quod Verbum caro factum est, velut membra, colligitur in corpore, et unita Christo per gratiam jam tum sponsa Christo paratur in thalamum. Hanc igitur volens beatus evangelista electionis p. 0104D| gratiam praesignari in Maria, primum commendat sponsam, quam virginem per omnia postea confitetur, et totum ut, dixi, simul praefigit in specie, quod faciendum adhuc erat in genere. Nam et ideo de sponsa jure, quam de simplici virgine nasci voluit, ne per feminam, contra Scripturarum consuetudinem, sed per virum, ut mos erat, Christi genealogia texeretur. Inducitur namque et alia probabilis causa, ne lapidaretur a Judaeis ut adultera. Quis enim illo tempore virginem credidisset de Spiritu sancto concepisse, ac non magis velut adulteram condemnasset? Et ne forte dicat aliquis quod aliis ex causis divinitas Christi poterat subvenire, ne viro p. 0105A| esset indigna: sciat profecto quia consilium Dei, quod saeculis ac generationibus ignotum fuit, medendi officio, carne tegebatur. Et ideo interea necesse fuit ut ex infirmitate parentum cunabula tegerentur: ita duntaxat ut aliis virtutum indiciis paulatim Deus in homine latens credentibus panderetur. Alioquin novum non esset, nisi contra naturam, imo ultra naturam virgo Deum et hominem sine coitu genuisset. Assumitur namque Joseph sponsus adhuc alia ex causa velut testis idoneus; non solum ut eam servaret illaesam, virginitatis pudore servato a suspicionis infamia: verum etiam ne virginibus velamen excusationis fieret, quod mater Domini criminibus fuerit infamata. 95 Hinc est quod testis eligitur castitatis, et adhibetur velut maritus p. 0105B| qui possit cuncta virginitatis refellere opprobria, et celando protegere puerperium, etiamsi non agnosceret sacramentum. Quia praemium conjugii partus est feminarum. Unde nulli datus est locus mentiendi ex eo, quia virginitas desponsata criminari non potuit se obumbrasse mendacio, dum testis assumitur castitatis, et super eum eloquia concinunt prophetarum, ubi angelorum discurrunt officia, et confirmant Deum natum in puero eorum praeconia. Dum, stella duce, hoc ipsum testantur magorum munera, et pastorum, ut praedictum fuerat, confirmant praecordia. Talibus igitur et aliis hujuscemodi causis provisum est divino consilio, ut de desponsata patris sapientia nasceretur; in qua sibi, sicut per Salomonem testatur: Domum aedificavit, et scidit columnas p. 0105C| septem (Prov. IX, 1). Quibus sane columnis omnis domus quam sibi aedificavit, videlicet sancta Dei Ecclesia, toto orbe terrarum sustentatur, fulcitur ac regitur. Et notandum quod idem qui de Spiritu sancto concipitur, ipse sibi domum primum aedificat, et scidit columnas septem, dona scilicet sancti Spiritus ex quo concipitur, per quem in se credentes confirmat ac roborat, et perpetuos facit. Quod nequaquam omnino faceret, nisi ejusdem esset potestatis cum Patre et cum Spiritu sancto, qui concipitur. Et ideo sibi ipse columnas scidisse recte dicitur, dum eadem potestate cum Patre manens aeternus, dedicavit Mariam et per eam sibi univit Ecclesiam, cui septem principalia dona Spiritus sancti divisit. Alioquin eam non solum exemplo Suzannae p. 0105D| ad mortem velut adulteram condemnassent; verum etiam Christum quasi de stupro natum jure se occidisse mentirentur. Hinc namque est quod interim Joseph pene ab omnibus pater credebatur; in tantum ut evangelistae opinionem vulgi sequentes, juxta legem historiae eum patrem expresserint Salvatoris. Sed et in Aegyptum fugiens solatium praestitit ut nutritius, ne Virgo viribus destituta rerum molestiis frangeretur. Occultatur autem et per hoc diabolo, velut quidam aiunt, partus virginis, dum videt sponsum devotionis affectu sub castitate servire conjugio: quia fortassis nequivit satis dignoscere utrum sine semine, an simpliciter de p. 0106A| Virgine sit natus. Unde sequens evangelista adjungit dicens:

Antequam convenirent inventa est 96 in utero habens de Spiritu sancto. Inde itaque est quod concipitur, quod generatur. Et non dicit, antequam convenirent, sic quasi post partum continuo eos convenisse velit intelligi, sicut quemdam desipuisse dolemus; sed simpliciter volens proximum tempus nuptiarum ostendere, designat priusquam convenirent, rem conveniendi effectum jam in utero sine coitu habuisse; ut quae prius sponsa fuerat, sine viri opere uxor esse inciperet. Quasi dixerit: Antequam oscula amplexusque miscerent, antequam rem agerent nuptiarum, inventa est magis quam res naturae in utero, quia de Spiritu sancto est quod p. 0106B| nascitur, et Filius Altissimi juxta angeli testimonium vocatur. Non enim intellexit miser, de quo dixi, virorum insipientissimus, quod modus iste locutionis frequenter fiat, non solum in Scripturis sacris, verum et in saecularibus. Velut dicamus: Matthaeus antequam obisset nusquam aberravit a veritate: et alius nescio quilibet, antequam poenitentiam egisset, morte praeventus est. Nec ideo recte consequens videtur quod aut hic post mortem erraverit a veritate, qui tunc omnem veritatem est ingressus; aut ille postquam obiit poenitentiam egerit, quam ante non gesserat. Unde plane non est consequens ut Maria post partum miscuerit se, quod ante conceptionem constat penitus non fecisse. Quod si hujusmodi locutio ita consequens esset, multa Scripturarum testimonia p. 0106C| in contrarium venirent. Unde nos tali eloquio recte praemoniti, dicamus, quod ante fidelem quemque oporteat mori, quam credere post partum Mariae quempiam miscuisse. Et si ingruerit hinc persecutio, ante mortem non est fatendum quod post mortem impossibile erit cuipiam confiteri. Non enim intellexerat hic pistillo retusior, callidus disputator, quod de hac specialiter dictum sit in Canticis, quamvis generaliter de Ecclesia significatum intelligamus. Nimirum quia, quidquid in ea speciali narratur affamine, totum expressius monstratum signatur in genere. Ait enim Sponsus ita: Hortus conclusus, soror mea; hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 12). Itaque hortus conclusus, quia uterus Virginis modis omnibus integer atque p. 0106D| incorruptus fuit. Hortus autem ideo est appellatus, quia universae deliciae paradisi in eo effloruerunt, et signatus est venter pudoris, ubi fons emicuit nostrae redemptionis. Signatus, inquam, quia incontaminatus atque incorruptus exstitit 97 sanguis, ex quo manavit unda liquoris. Ergo quia signatus fuit sigillo pudoris, inventa est a sponso habens in utero, non aliunde quam de Spiritu sancto, ut idem investigator mysterii, etiam testis fieret castitatis. Habens, inquit, in utero, non aliunde accipiens, si quomodo expleretur illud Jeremiae vaticinium: Ecce faciet Dominus novum super terram, et mulier circumdabit virum (Jer. XXXI, 22). Circumdabit autem, non aliunde quam ex se gignendo: p. 0107A| ut sit novum et saeculis inauditum, quod Virgo conceperit, et demum manserit incorrupta. Alioquin novum non esset nisi contra naturam, imo ultra naturam, Virgo Deum et hominem sine. coitu genuisset. Et notandum, quam hic mulierem appellat Isaias, ut mirabilius illud enuntiaret, Virginem designavit. Ille siquidem mulierem, ut sexum monstraret: et ostendit et praemisit, novum, ut Virginem explanaret. Iste vero, ut incredulos mulceret ad fidem, manifestius parituram pro miraculo Virginem praesignavit. Interea, sicut diximus, a Joseph inventa est habens de Spiritu sancto. Non absurde quaeritur cur postea velut dubius cogitando secum deliberet eam dimittere. Quo profecto patet quia inventa est ab eo habens in utero; sed utrum de Spiritu p. 0107B| sancto, aut alio quolibet ex facto, penitus ignorabat. Sciebat namque se virginem accepisse, et servasse intactam, de qua tamen dubius elegit aliquod medium, per quod effugeret ne videretur celare quod ignorabat, et ne traderet velut ream ad poenam, quam procul dubio inculpabilem noverat. Illud vero quod additum est: Habens de Spiritu sancto, Matthaeus ardenti probatur amore, praeveniendo addidisse, antequam angelus id exponeret, maxime ne lectoris animum mox subriperet suspicio, quae postea dictis angelicis purganda esset. Joseph autem, quamvis nosset eam habere non de carnali concubitu, tamen ignorabat quod esset de Spiritu sancto: et ideo dubius inter utrumque, mediam, ut dixi, subterfugiendi elegit viam, ut occulto dimitteret eam; p. 0107C| quia unde vel quid esset in ea, profecto hactenus nesciebat. Quod autem de Spiritu sancto, vel sicut in Graeco est, ex Spiritu sancto, dicitur inventa, sciendum, quod quidquid ex altero est, aut ex substantia ejus est, aut ex potestate. Ex potestate quidem de Deo, ut est ex quo omnia; ex substantia vero, idem Spiritus ex Patre Filioque procedit. Et ideo hic potius ex potestate, quam ex substantia 98 accipiendum est; nec incarnatus intelligatur Spiritus, etsi unius substantiae sint Filius et Spiritus sanctus.

Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere. Virum autem hic, sicut et in aliis quibuslibet locis, non aliud quam sponsum, secundum consuetudinem divinarum Scripturarum accipere p. 0107D| debemus, sicut nec uxorem aliud quam sponsam intelligimus. Consuetudo namque est Scripturarum sanctarum sponsos viros dicere, et sponsas uxorum nomine nuncupari. Unde pauca de plurimis ex Deuteronomio sumenda sunt testimonia, ut pateat quod dicimus: Si quis inquit, invenerit virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea, morte moriatur, quia humiliavit uxorem proximi sui (Deut. XXII, 25). Et in alio loco: Quis est homo cui desponsata est uxor et nondum accepit eam? vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello, et alius accipiat eam (Deut. XX, 7). Nec non et alibi: Si autem fuerit adolescentula sponsata viro, et invenerit eam homo, humiliaveritque p. 0108A| eam, ambo moriantur. Adolescentula quidem, quia non clamavit, vir autem, quia humiliavit uxorem proximi sui (Deut. XXII, 23). Ex his ergo et aliis Scripturarum locis, manifestum est sponsos viros appellari. Et ideo hic recte virum eum accipimus, maxime cum in eo affectus servatur amoris, quod est verum conjugium, et in ea fructus sine coitu inventus est nuptiarum. Jam ultra in negotio quid obsistat ne vir Joseph, et Maria uxor recte dicatur, omnino non video; nisi quod sola libido intervenire non potuit, ubi ad informandam vitam perpetuam virginitas servabatur. Sed quid sit quod Joseph recte justus dicatur, qui non modo castitatis non accenditur zelo, verum nec causam exquirit, pudoris utique Mariae est testimonium, quam innocentem noverat, p. 0108B| ut eam servando justus valeat appellari. Verumtamen pio magis videtur congruere, quam justo, ne velit praegnantem tradere homicidio. Sed quarumlibet tunc divino judicio vera est virtus, quando neque pietas sine justitia, neque sine pietate justitia invenitur. Quae profecto si separatae fuerint ab invicem, dilabuntur; ita ut justitia sine pietate crudelitas appelletur. Et ideo recte justus quisque quia pius. Sed sanctus evangelista justum eum magis commendat; ut ex hoc Mariae castitatis testimonium esset. Caeterum pium eum demonstrat, dum dicit quod noluerit eam traducere. Quod verbum traducere videtur ad utramque partem posse referri, 99 videlicet quod distulerit quam sponsam acceperat ducere in conjugium: et quod eam traducere p. 0108C| nollet ad poenam, in qua noverat non esse traditionis infamiam. Sed hoc traditionis verbum ad reatum magis, quam ad aliam quamlibet significandam causam, saepius in Scripturis positum invenitur. Unde, quia de radice peccati originalis non conceperat, justum fuit ne eam ipse traduceret, quia castitatis ejus conscius erat, propter cujus justitiam et ipse justus merito appellatur. Ex timore quidem inventus est pius; sed ex conscientia quam habebat castitatis, quia noluit eam traducere, justus utique approbatur. Quidam sane dicunt quod significantius hoc verbum in Graeco dicatur παραδειγματίσαι, et propalare interpretetur. Ut sit sensus, quia noluerit conceptum ejus omnibus palam facere. Sed nos auctoritatem nostri interpretis sequentes, verius aestimamus, p. 0108D| quod ex Hebraico fonte translatum bibimus. Quia in ea lingua hoc Evangelium scriptum primitus minime dubitamus. Voluit, inquit, occulte dimittere eam. Et quare occulte? Ne si palam esset, omnino velut adultera plecteretur ad poenam: aut certe si apud se eam servaret nesciens rei eventum, velut peccati conscius, ipse se reum faceret coram Domino. Quod velim audiant temerarii, et discant inter causarum incerta, diu secum ex reverentia timoris Dei deliberare negotia; ne discrimine levitatis pressi in deterius cadant.

Haec autem, inquit, eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit ei in somnis. Quid igitur est, haec eo cogitante? nisi quae per anticipationem Evangelista p. 0109A| praemisit. Ubi profecto talis videtur sensus reddendus, ac si diceret: Haec eo ante deliberationem inter angustias cogitante quid ageret, utrumne occulte dimitteret, an deberet traducere. Cumque itaque haec jam secum deliberare coepisset, quod vellet eam occulte dimittere, ecce angelus Domini apparuit ei in somnis dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Cum igitur aestuaret sanctus animus negotii novitate perculsus, cumque pietatem inter caligines ignorantiae potius elegisset, ne quasi ex justitia crudelitatem incurreret; subito in somnis angelico consolatur affectu, et certus redditur de conceptu. Unde profecto liquet quia inter moras totum committebat Deo, nesciens quid ageret. Idcirco mox meruit consolari, ne culpam p. 0109B| incurreret. Et 100 nos, fratres, quoties turbat nos dubietatis caligo, fallit rerum species, facit superficies causarum interdum interiora veritatis nescire, declinemus ad praesens judicium, subtrahamus sententiam, fugiamus discrimen; dicamus totum Deo, ne dum temere gestimus diffinire sententiam, nobis paremus ex discrimine alieno ruinam. Quod autem angelus Domini in somnis, et non in alia manifestius revelatione illi apparuit, dubietas animi designatur. Quia dum inter angustias anxietate dubius velut infidelitatis somno opprimitur, angelum conspicua visione videre non meruit. Sed tamen quia timore devotus circa pietatem justus apparuit; saltem per somnum visionem videre potuit; ne diutius premeret culpa dubietatis, quem aequitatis justitia p. 0109C| commendabat. Et notandum quod non in somno, sed in somnis, illi angelus apparuisse dicitur. Quo forte plurimis visionibus usque ad sufficientiam fidei monstratur ostensus, quem somnus quantisper occultabat, eo quod esset caligine circumductus. Sed sane requirendum puto secundum proprietatem verbi, si forte sermo divinus certius aliquid in somnis velit significare, quam si dixisset in somniis. Quia somnus, ipsa quidem dormientium quies est; somnium vero, nonnunquam delusio dormientis. Hinc est quod dicitur angelum apparuisse; quia res insolita ultra somniorum phantasias praemonstratur. Non enim ejus natura fuit angelum videre cum vellet, sed in potestate ipsius apparentis, quomodo et quando se praebuisset. Nam hoc verbo divina Scriptura, p. 0109D| frequenter tali utens eloquio, potestatem semper significat apparentis, ut nos altius erigat ad consideranda causarum negotia, quibus pene se semper conformat exhibitio demonstrantis. Hinc, quia Joseph angore dubius illo praegravatur somno, quo in passione apostolorum oculi premebantur; quanquam non ex duritia cordis haec dubietas eveniret, sed de admiratione rei magnitudinis; saltem in somnis instruitur, ut ex eo patesceret interius quid corde gestaret. Signanter quoque additur, angelus Domini, ob distinctionem alterius angeli, ne fortuitu delusio putaretur. Unde quia in eo pietas ac justitia decertare videntur, mox pellitur dubietas, et revelatur arcanum. Panditur plane quod primum p. 0110A| per angelum ostensum fuerat Mariae, et fit continuo mysterium. Quod mirum satis admodum videtur, si quod olim 101 Mariae narratum fuerat, Joseph per eam non potuit agnoscere. Sed quia perscrutari etiam quae potiora sunt mysterii propter fastidiosos quosque brevitati studentes omisimus, ad reliqua quae sequuntur commenta tendamus.

Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Haec quidem vox blandientis affectu, familiarissimum eum sibi ac notum designat, cujus nomen ac genus signanter nuncupat. Sed ideo profecto fit ut hanc vocem, dudum ad David prolatam, recognoscat: Juravit, inquit, Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum; de fructu ventris tui ponam super sedem meam. Noverat enim se de David p. 0110B| stirpe descendisse, et ideo monendus erat ut recoleret ex Propheta, quod jam in se compleri cernebat et in Maria. Nimirum qui cum hic David filius dicitur, datur intelligi de Maria, dum eam ex eadem stirpe cognoverat descendisse, de qua ipse filius David ab angelo vocabatur. Quod volens idem ostendere, Joseph, inquit, fili David, ac si patenter dicat: Recognosce quid dictum sit domui David; quia quod ibi promissum est ex prophetia, jam sane completum est per Mariam; unde ne timeas accipere Mariam conjugem tuam: quia si non ex tuo coitu quod nascetur, tamen per eam, quia ex te propinquitatem carnis ducit, tibi filius generatur. Et ne suspiceris quod genitus sit ab alio; noveris quia de Spiritu sancto est, ut totum percipias in mysterio quod p. 0110C| olim habueras in promisso. Et quomodo me audis in persona genus vocare, et in te totam prosapiam reiterare, ita ut tricesima octava generatione natus filius David dicaris; sic propinquius intellige Mariam ex reciproco de tua carne quodammodo derivari, moneo ut habeas filium sine coitu, et possideas eam uxorem plenissimo charitatis affectu. Propter quod ne timeas, inquit. Ac si diceret: Ne timeas de reatu, imo amplectere conjugem tuam charitatis officio: quia charitas foras mittit omnem timorem. Conjugem autem quare dixerit, jam supra exposuimus, etiam inter reliqua, quod nihil defuerit operis conjugii, nisi sola commistio libidinis: in tantum ut ad Joseph juxta carnem pertineat ortus Christi, si quomodo dici possit idem per hoc pater Salvatoris.

p. 0110D| Quod enim in ea natum est, inquit, de Spiritu sancto est. Videtur quoque hic subtilis valde nasci intelligentia, ne forte quod natum est in ea filius ejusdem Spiritus 102 de quo conceptus est, juxta quod ipsi confitemur in Symbolo, absurde intelligatur. Dicimus enim quod conceptus sit de Spiritu sancto ex Maria virgine. Si enim sic accipimus, ut eum filium Spiritus sancti dicamus secundum humanitatem, profecto in sancta Trinitate duos patres intromittimus, videlicet unum divinitatis, et alterum humanitatis ejus propagatorem Spiritum sanctum. Sed quis hoc dicere audebit? Unde aliter datur intelligi, et quaerendum si non ideo dicatur de Spiritu sancto natus, quia fecit eum nasci de Virgine. Quippe quia p. 0111A| hoc opus mirabile, totum dono Dei factum est, et donum Dei proprie Spiritus sanctus dicitur. Sed et ipse Spiritus charitas Patris ac Filii ubique catholice praedicatur. Quae charitas profecto sola eum ad incarnandum adduxit. Et ideo quod natus est de Maria virgine, utique de Spiritu sancto recte interpretatur; quia causa nascendi sola charitas fuit. Neque adeo, quia mundum istum fecit Deus, eum dici fas est Dei Filium, aut natum de Deo ullatenus praedicari. Sed factum, creatumve, aut institutum, aut conditum ab eo, vel certe si quid hujusmodi, recte dici potest. Quin neque concedendum ut, quidquid de aliqua renascitur, continuo ejusdem rei filius praedicetur. De quarum rerum exemplis pauca de pluribus pandam. Certe omnes qui Christiano censentur p. 0111B| nomine, profecto nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, quia omnino aliter Christiani esse non possunt. Sed nunquid eos recte quisquam filios aquae, aut Spiritus sancti dixerit? imo Dei Patris et sanctae matris Ecclesiae filii nuncupantur. Sic itaque, quamvis longe differentius natus de Spiritu sancto Filius Dei Patris dicatur, tamen non est filius ejusdem Spiritus sancti ullo modo appellandus. Videtur autem adhuc quosdam monere, quia dictum est ab angelo, Quod natum est in ea; cum nostrae consuetudinis non sit natum dicere, priusquam in lucem hujus mundi quisque veniat, quod omnino nativitas illa nondum expleta sit. Sed forte dictum putamus, juxta sanctarum Scripturarum loquendi consuetudinem, ubi saepe praeteritum jam narratur quod novit esse futurum; p. 0111C| vel certe secundum praescientiam ipsius angeli quam habebat ex Deo, cui futurum jam quasi praeteritum erat, recte natus accipitur.

Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Alias autem idem juxta Lucam 103 idipsum Mariae legitur dixisse: Ne timeas, Maria, inquit, invenisti gratiam apud Deum: ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit, inquit, magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Luc. I, 30-33). Hoc ideo totum dixerim, ut saltem vox angelica credatur, Mariam de stirpe David venisse, quod supra Faustus contradixerat: et intelligat fidelis auditor quia omnes promissiones patriarcharum, p. 0111D| et omnia prophetarum eloquia, super hanc promissionem concinant, ut is qui promittitur regnare debeat in aeternum. Caeterum quia huic dicitur vocabis, quod olim jam Mariae dixerat, debemus animadvertere, quod idem angelus in sua perdurat sententia, utrique praecipiendo, quatenus Scriptura divina quae Jesum multis in locis, scilicet salvatorem, vel salutare repromittebat ex nomine, eumdem jam venisse, tam viris quam feminis, repraesentet ex voce.

Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Volens itaque angelus nomen ejus interpretari, addidit: Salvum faciet populum suum. Quia nostra vitiorum aegritudo aliter sanari nequiverat, p. 0112A| si non salus credentium advenisset. Nam licet multi Jesus olim fuissent, hic tamen substantialiter salus est appellatus. Et notandum quia, non sicut Judaei falluntur, terrenam Hierusalem venturus est salvam facere; sed venit salvare populum suum a peccatis eorum. Populum, inquit, suum; quia, etsi venditi eramus sub peccato, tamen legibus naturae ejus eramus. Unde Zacharias: Et fecit, inquit, redemptionem plebis suae in domo David pueri sui (Luc. I, 68). Ergo quam suam praescivit, illam procul dubio venit salvare, reliquos omnes occulto suo judicio in massa damnationis reliquit. Sequitur:

Hoc totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Isaiam prophetam, dicentem. Quid igitur est hoc totum quod factum est, vel quis eorum p. 0112B| hoc dixerit? Si enim dixerimus quod angeli haec sint verba, restat tamen quaerere quomodo dicatur hoc totum factum est, cum nondum natus, nondum vocatus adhuc juxta circumcisionis legem fuerat Jesus, nondum propter quos venerat redimere passione sua salvarat. Etsi videatur hinc solvi posse, quia omnia jam sunt in conspectu Dei quae nondum sunt, tamen melius ab Evangelista credimus postea 104 superadditum, quando jam haec omnia absque dubio factis completa erant. Ac si diceret, hoc totum, quod antequam convenirent inventa est Maria habens in utero de Spiritu sancto, quod peperit virgo filium, quod Jesus idem vocatus est, quod salvat populum suum a peccatis eorum; hoc totum ideo factum est ut adimpleretur quod dictum fuerat per prophetam; p. 0112C| quia haec unius adimpletio etiam multa complet mystica sacramenta.

Sed rursus hinc nobis alia objicitur quaestio, quomodo intelligendum quod dicitur, hoc totum factum est, quod dictum est per prophetam. Quippe quia, si hoc totum ideo factum est ut Christus de Virgine nasceretur, eo quod propheta praesciendo id futurum praedixit, videtur ex consequenti causa cur venerit Christus in carne fuisse sola praedictio prophetalis. Ubi rursus si dicimus, quia sermo prophetae pendebat ex praescientia Dei, qui per os ipsius futura loquebatur; restat ut prophetarum eloquia, juxta quod praedicta sunt, necesse sit impleantur, et omnia futurorum necessitatibus astringantur. Quia verisimile videtur quod Deus cuncta praenoscit, neque falli p. 0112D| ullomodo potest, ut necesse sit mox evenire quidquid praescientia futurum esse praevidit. Quare si, ut aiunt, non solum facta, verum etiam consilia singulorum voluntatesque praenoscit, nulla erit arbitrii libertas. Neque enim in facto aliud exsistere poterat, quam quod praedictum erat ex praescientia prophetarum. Unde quia secus nequiverat accidere, necessitate praescientiae pressi videntur rei criminibus non teneri, quia illos prophetarum eloquia praescribebant, ut aliter evenire non posset, donec omnia complerentur, quae de his fuerant promulgata ex divino eloquio antequam nascerentur. Quam nostri enodantes quaestionem dixerunt. Non ideo quidpiam provenire, quoniam id providentia divina futurum p. 0113A| esse prospexerat; sed e contrario potius quid futurum erat divinam providentiam latere non posse. Sed satis praeposterum videtur, ut aeternae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur. Quid est autem aliud arbitrari, ideo futura quaeque quia sunt ventura ad liquidum providere; quam putare quae olim acciderint, summae illius causam fuisse divinae providentiae? Aut forte nunquid dicendum est, non 105 necesse esse contingere quae providentur, imo necesse esse quae futura sunt praevideri? Sed huic sensui contrarium satis sonat quod dicitur: Hoc totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a Domino. Ubi fatendum quod hoc unum solum et singulare, quia praeeminet ultra omne libertatis arbitrium, p. 0113B| et transcendit omne fragilitatis meritum, ideo forte factum est, nec quasi nostro libertatis arbitrio quaesitum, sed ut impleretur quod jam erat non solum praedictum, verum etiam et praescitum apud Dominum. Nequaquam enim dicimus quidpiam adimpleri, nisi quod jam capax est plenitudinis. Unde, quia sicut jam erat in praedestinatione et praescientia Dei ut caperet, jam quodammodo quod necdum erat antequam fieret, profecto completur illud quod erat. Erat autem, inquam, in aeternitate Dei, quod fiendum esset in tempore. Et per hoc non aliud factum est quam quod erat, ut nobis adimpleretur quod praedictum et praedestinatum fuerat; quia omnino jam capax erat ut sic quomodo factum est tunc fieret. Unde et Apostolus: Cum autem, inquit, p. 0113C| venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Ergo cum venit plenitudo temporis, quando praedestinatum in aeternitate Dei erat ante tempora saecularia, ut veniret, misit Deus Filium suum in carne factum ex muliere. Et ideo non nova voluntas in Deo, non aliqua necessitas veniendi, quasi ex eloquio prophetali, sed sola exhibitio veritatis. Quod Propheta, futurum aspiciens, aiebat: Veritas de terra orta est, et Justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Quid igitur est dicere, Veritas de terra orta est, nisi aperte Christum de Maria, velut virgultum ortum de terra ostendere? quippe quia rectum erat ut ex plenitudine praescientiae Dei plenitudo promissorum in plenitudine temporis impleretur. Alioquin omnium p. 0113D| prophetarum eloquia vacua remanerent. Sed quia in veritate vaticinia prophetarum de fonte veritatis fuerant perhausta, aliud devenire non poterat, nisi exhibitum esset quod promiserant.

Caeterum, quia supra diximus juxta quosdam, quod libertatis arbitrium videantur auferre ne justa quidem vindicta sequatur, ut aiunt, prophetia peccantes praescripsit ad culpam. Scire convenit quia non imponunt necessitatem 106 peccandi, neque praescribunt aliquem, quia praescita sunt, ut cogant homines labi in ruinam; sed ideo praedicta sunt ut sint signa praesentiae Dei, credentibus ad medelam. Omne enim signum non efficit quod designat; sed tantum signum est illius rei quam ostendit. Hinc p. 0114A| prophetia non necessitatem facit eorum quae praedicit; sed signum est praescientiae Dei, et curatio nostrae infirmitatis: ut qui Deum cuncta scire non ambigit, colligat ex prophetia quia qui futura antequam fiant praedicit, praesentia omnino ignorare non possit. Praedicuntur autem quae praescita sunt, ut dura mens et incredula contraire non possit, cum venerit, ne credat quod olim praenuntiatum atque praescitum erat, antequam fieret; magis autem sit Deo subdita, et divinae obediat voluntati, ne per insolentiam reluctetur, aut cogitet Deum certe mortalia non curare. Quod si dixerit quispiam, quia praescita sunt, aliter evenire non posse, cum praesciri nequeant nisi certa, et, quod solidius est, praescire Dei solum sit velle: ac per hoc quidquid praescierit non potest p. 0114B| non evenire. Fatebor hoc futurum omnino, cum ad divinam refertur scientiam, necessarium esse: cum vero in sua natura perpenditur, vel ex voluntate agentis, prorsus quaedam libero arbitrio evenire. Duae siquidem necessitates in hoc argumento videntur incurrere. Una videlicet, qua necesse est omnes homines esse mortales: altera conditionis, ut si quempiam videam ambulare, necesse est ut ambulet. Sed una earum libertatis esse videtur arbitrii; altera vero peccati fore supplicium. Hunc sua voluntas seu cupiditas quodammodo facit incedere: illum vero jam poena peccati in terram facit etiam nolendo redire. Sic itaque cuncta quae providentia Dei speculando conspicit ad divinum relata intuitum, necessarie fiunt; per se vero considerata aut propria libertate, p. 0114C| quamvis de poena peccati feruntur in vitium; aut certe libertate recepta propriam voluntatem gratiae Dei resignant ad meritum. Inde namque est quod, quamvis eveniant exsistendo per donum, munus tamen mercedis habeant ex labore; aut certe propriam peccati vindictam non effugiant, ex delicto; quia priusquam fierent, ante reatum quodammodo etiam non evenire possent. Unde, si diligenter animadvertas, multas ex prophetia praedictiones reperies, quae non fuerint quidem ut praedictae 107 sunt, operibus adimpletae, eo quod sint aut peccatis praevenientibus munere vacuatae, aut certe libertatis arbitrio una cum gratia Dei poenitentibus ad veniam indultae. Hinc nimirum possumus approbare, quod alia fit prophetia ex praedestinatione Dei, quam p. 0114D| necesse est modis omnibus evenire: ut veritas, quae jam est in aeterna Dei voluntate, sine nostro nonnunquam libertatis arbitrio, rerum in negotio temporaliter impleatur, quale est istud quod nunc in manibus habemus; alia vero ex praescientia Dei, quo nostrum admiscetur libertatis arbitrium, et, cooperante gratia Dei, aut consequimur praemium, aut justo judicio, nos illo relinquente, trahimur ad supplicium. Quorum unum ex praedestinatione fit, alterum tantum in praescientia manet. Est et aliud genus prophetiae, quod comminatio recte vocatur. Fit namque potius ob signum divinae animadversionis quam ex praescientiae terror; quoniam longe alite, praescitur illud quam comminetur venturum, Signum p. 0115A| autem idcirco fit, ut fugiant intuentes a facie arcus, et liberentur electi, contradicentes vero videantur in supplicio juste puniri. Quarum rerum exempla superfluum est aggregare, quia patent etiam non quaerentibus.

 Sed quia ob quorumdam objectiones longius excessimus, cum propter vitandum lectoris fastidium nec satis dixerim, rursus figamus mentis oculum, ubi aeterna, non quidem praescientia, ut nos sentimus, sed vera Dei scientia, omnem temporis supergreditur motionem, et videamus quantum possumus, quomodo propheta ad divinam raptus veritatis ac praedestinationis scientiam, dicebat, quasi digito demonstrando: Ecce virgo concipiet (Isa. VII, 14). Nam in eo quod dicebat, ecce, praesentiarum est p. 0115B| ostensio; quod vero, concipiet, futurorum erat praecognitio. At vero quod idem rursus evangelista resumit in testimonium et dicit: Hoc totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino, haud dubium quin praescientiae Dei ac praedestinationis est in tempore exhibitio, et juxta quod loquens cernebat, promissorum in praesenti ostensione veritatis adimpletio. Unde, si praescientiam recte pensare velimus, qua cuncta dignoscit Deus, non praescientiam quidem, sed vere nunquam deficientis instantiae scientiam 108 rectius appellabimus. Nobis quidem videtur praevidentia jure dici, sed quantum ex Deo rectius providentia nuncupatur. Vocatur autem providentia, quod, procul ab rebus constituta, quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat. Unde nobis, p. 0115C| si dissimulare nolumus, magna necessitas probitatis incumbit, ut solliciti simus semper, quia et nos indesinenter ante oculos cernentis judicis sumus, et omnis intentio nostra jugiter coram eo versatur.

Ecce, inquit, virgo in utero habebit, et pariet filium. Ad quod Judaei, semper calumniari parati, dicunt quod in Hebraica veritate non habeatur, ecce virgo concipiet, sed puella; volentes sane hoc nomine aetatis et non integritatis significari naturam, quatenus per hoc mysterium fidei nostrae facilius vacuetur. Sed primum interrogemus eos, quomodo signum possit appellari, quod puella tantum, et non virgo pepererit. Quippe cum propheta dicat, quia Ipse Dominus dabit vobis signum. Si ergo signum fuit, nec dubium p. 0115D| quod extra humanam consuetudinem evenit. Unde et Jeremias: Ecce faciet Dominus novum super terram, quia mulier circumdabit virum (Jer. XXXI, 22). Non enim est signum, neque novum aliquid poterat aestimari, si non virgo sine coitu potuit concipere, ac filium generare. Nec nos itaque fallimur, quasi in Hebraeo secundum Isaiam Betula, quod virgo interpretatur, habeatur: sed pro hoc verbo positum est Alma, quod praeter Septuaginta, omnes adolescentulam transtulerunt. Porro Alma apud eos verbum ambiguum est. Significat enim et adolescentulam et absconditam. Sed Septuaginta pene in omnibus locis ubi a. Alma legitur, absconditum transtulerunt. Quos secutus Aquila etiam et ipse hoc verbum frequenter p. 0116A| ita interpretatus est; per quod intelligitur non solum puella vel virgo, sed etiam, velut ex epitheto (quia fixi nominis quidni apud nos quam saepe fungitur officio?) virgo multum recondita demonstratur, et secretissima, quae nunquam virorum patuerit aspectibus, verum magna parentum diligentia custodita sit. Nam et lingua punica, quae de fontibus Hebraeorum ducitur, proprie vero a. Alma appellatur. Unde, quia Hebraei pene omnium linguarum verbis utuntur, forsitan propheta hoc sibi ascivit in eloquium, ut per hoc figuraretur qualis erat futura, quia Alma in 109 lingua nostra sancta intelligitur. Quod autem ipsi caeterarum linguarum utantur verbis, ostendit illud de Graeco in Canticis canticorum φορεῖον, ubi scribimus, Ferculum fecit rex Salomon (Cant. III, 9), p. 0116B| quod et ita in Hebraeo legitur. Sunt et alia quamplurima verba caeterarum linguarum, quae sibi in suo sumpserunt eloquio; et quantum peritia sanctorum Patrum docet, qui ex eadem lingua probatissimi exstiterunt interpretes, nunquam se Alma in muliere nupta legisse, sed semper super eam quae virgo fuerit, modis omnibus protestantur. Hinc quoque datur intelligi quia non solum virgo fuit Maria, sed et junioris aetatis puella. Imo majoris esse laudis quam puella aut virgo quae forte nubiles annos adolescentiae vix attigerat, et adhuc necdum virum nosse posset. Unde et in Deuteronomio, sub puellae vel adolescentulae nomine virgo intelligitur designata. Si invenerit, inquit, homo puellam in campo desponsatam, et vi opprimens dormierit cum ea, interficietis virum qui p. 0116C| concubuit cum ea, et puellae nihil facietis, ac reliqua (Deut. XXII, 25). Ubi recte, puella non aliud quam virgo monstratur. Sicut et illud, quod in volumine Regum legitur, quia quaesierunt puellam virginem, et introduxerunt ad regem. Et erat, inquit Scriptura, puella pulchra nimis, et ministrabat ei, et rex non cognovit eam (III Reg. I, 4). Quod si causantur Judaei, in Hebraeo hoc in loco, secundum Isaiam, virginem non haberi: intelligant idioma divinarum Scripturarum, et patebit puellas quam saepe virgines appellari: et sicut quidam enucleatius tradunt, virgo apud Hebraeos tria nomina habet, Alma, Betula, Nara. Sed hoc loco Alma solum debuit poni, quod totum simul significaret, scilicet puellam, adolescentulam, absconsam, et merito virginitatis almam; siquidem p. 0116D| absconsam diligentia parentum, et adolescentulam juventutis aetate. Nam Nara, ut aiunt, infantulam designat, quae quia necdum adulta, quid sit pudor femineus, nondum capit. Interea quod sequitur:

Et vocabunt nomen ejus Emmanuel. In Hebraeo juxta Isaiam prophetam, non, vocabunt, sed vocabis habet. Quia is proprie ac speciatim ibidem domui David loquebatur; hic generaliter de universo genere humano, vocabunt, dicitur; quanquam et in Isaia verbum Karathim, quod omnes interpretati sunt, tam vocabis, quam et vocabit, utrumque potest interpretari, ut 110 sit sensus, quod et ipsa virgo Maria Emmanuel debeat eum vocare. Ex quo notandum, p. 0117A| quod Evangelista non verborum ordinem secutus est, sed sensum, quando pro concipiet, in utero habebit dixit, et pro vocabis, vocabunt enuntiavit. Nam aliud est, quasi ex alio quolibet modo concipere, aliud vero non aliunde, sed ex sese quidpiam habere: qui enim habet nequaquam accipiet. Quibus profecto verbis, manifesta ejus de Spiritu sancto ex substantia carnis designatur nativitas. Nam in eo quod dixit concipiet, voluit subintelligi, quod ex se non habebat ut virgo pareret, de Spiritu sancto provenire: quod vero hic habebit dictum est, manifestat ex substantia carnis suae in se habere quod non aliunde per coitum conceperit. Ut appareat illud Jeremiae propheticum, quod Dominus faciens novum fecerit clauso utero mulierum circumdare virum: Et vocabunt, inquit, p. 0117B| nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus. Recte igitur quaeritur quis hoc dixerit quod interpretatur nobiscum Deus, propheta videlicet, an Matthaeus? Sed quia in libro ejusdem prophetae non invenitur, arbitramur potius Evangelistam quam angelum aut Hieronymum hujus verbi esse interpretem. Quippe quia nec eumdem interpretem de suo quidpiam addidisse credimus; quem certe verbum ex verbo, vel sensum ex sensu omnia transtulisse, minime dubitamus. Sed rursus hinc nihilominus alia quaestio revirescit, quod Matthaeus in Hebraea lingua Evangelium suum scribens, Hebraeo utens verbo, eum interpretari in una eademque lingua videtur minus indiguisse. Ad quod fatendum quia, quamvis Emmanuel Hebraeum verbum sit, tamen apud eos obscurissimum p. 0117C| esse, sicut et apud nos multa obscuriora sunt verba; et ideo necessarium fuisse interpretari apertius, ut talis et tanta promissio nullis esset obscura verbis, verum omnibus ex hoc manifestius reassumpto patesceret. Porro enim Emmanuel proprium nomen est, sicut et Jesus, quod vocatus est ex praeceptione Evangelica. Igitur duobus istis nominibus, non modo Creatorem eum atque restitutorem, verum etiam gubernatorem atque rerum provisorem fore, qui nostra in carne Deus et homo apparuit, praedicatur. Nam in eo quod angelus Jesum eum nominat, Salvatorem eorum qui perierant aptius reconsignat. 111 Quod vero propheta Emmanuel eum appellat, insinuat, quia ipse, quemadmodum est pollicitus, cum his quos semel servaverit, quotidie sanando p. 0117D| ac juvando perseverat. Quid autem sit dicere nobiscum Deus, Joannes Evangelista declarat, quia Verbum, inquit, caro factum, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Inde profecto illud Baruch expletur vaticinium, quod in terra visus sit, et cum hominibus conversatus (Bar. III, 38). Quia idem Emmanuel Deus et homo simul in una eademque persona intelligendus commendatur. Hinc est plane quod modo non genitricem hominis Mariam, verum et θεοτόκον, id est Dei genitricem, cum catholicis orthodoxis plenissime confitemur. Hunc igitur Deum nobiscum dignanter credimus adfuturum, sicut est in prophetia signatum, et per Evangelistam eisdem testimoniis reseratum. Quem ideo nobiscum habitare p. 0118A| fatemur, quia praeter peccatum, quidquid est quod nos sumus, totum dignatus est fieri, cum nostra carne venit indutus. Unde, quia ex nobis et pro nobis fuit, nobiscum Deus Emmanuel recte vocatur, ut per hoc et ipsi in eo unum esse possimus. Pro tribus namque rerum efficientium caucis videtur evangelista, de Veteri Testamento astruere illa in evangelio quae proponit; pro testificatione scilicet mysterii Novi Testamenti, ut habeat, secundum Paulum apostolum (Rom. III, 21), testimonium a lege et prophetis; pro confirmatione fidaei nostrae, ut profecto facilius credantur, cum viderimus impleri quae divinitus fuerant non solum praescita et praedestinata, verum etiam a mortalibus antequam fierent praedicata. Praesertim cum et devotio credentium ex hoc p. 0118B| magis firmatur, quia, nisi essent divinitus adimplenda, nunquam fuissent per Deum humanis vocibus praedicata. Necnon et pro conjunctione Veteris ac Novi Testamenti, ut monstraretur illud Ezechielis (Ezech. I, 16), quod esset rota in rota, videlicet Novum in Veteri praesignatum, et animarentur homines ad spiritalem eorum intelligentiam, cum viderent quod spiritus vitae esset introitus.

Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini. Nimirum hic justi viri perfecta describitur obedientia, dum dicitur: Fecit sicut praecepit ei angelus Domini. Quia, nisi fiat sicut praecipitur, et non aliud quam quod praecipitur, et tum fiat quando vel ubi praecipitur 112, obedientia vera esse non potest. Ubi animadvertere debemus, ne, p. 0118C| quod dicitur: Fecit sicut praecepit ei angelus Domini, quia dictum est ab eo: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam, male intelligentes, naufragemur in fide, quasi quia praecepit velut conjugem eam accipere, obediendo dicamus opera nuptiarum exercuisse; quod Helvidius volens asserere, sua quidem mentis ignavia victus, et mole divinarum Scripturarum oppressus, didicit se nescisse saltem sero, qui dudum penitus ignorabat vel quod nesciret. Unde, sicut paulo ante diximus, idipsum recolentes, fatemur eam, cum esset desponsata Joseph, jure transisse ad conjugis nomen; quia in ipsis, praeter seminis coitum, non solum affectus, verum, salva virginitate, fructus invenitur nuptiarum: et dum totum exhibet servitutis atque amoris affectum, obedientiam p. 0118D| sequendo, recte dicitur fecisse juxta omnia quae sibi ab angelo fuerant imperata. Ubi notandum quod hic angelus Domini ideo cum additamento ponitur, ne quilibet malignus angelus fuisse putetur: et nullus appareat locus mentiendi, quo divina peraguntur mysteria, et angelorum celebrantur summae devotionis obsequia.

Et accepit, inquit, conjugem suam, et non cognovit eam, donec peperit filium suum primogenitum. Ecce praefatus Christi adversarius superfluo labore desudat, cognoscendi verbum praetendens magis ad coitum quam ad scientiam referendum. Quasi hoc quisquam nostrum velit negare, ut ex hoc possit conficere, quod donec certum tempus significet. Quo p. 0119A| completo, quia non cognoscebat eam, donec peperit filium suum, conficiat eam continuo cognitam, cujus cognitionem cum ea, ne coiret antea, filii tantum nativitas differebat. Ad quod breviter respondentes, cognoscebat verbum, dupliciter in Scripturis sanctis nos intelligere profitemur. Refertur enim saepe ad scientiam, ut est quod puer Jesus remansit in Hierusalem, et non cognoverunt parentes ejus. Refertur et ad coitum, velut ipse nullo dubitante hoc in loco conatur adstruere. Verumtamen quorumdam traditio habet, quod Joseph non potuerit in faciem ejus prospicere, quam Spiritus sanctus ut conciperet, penitus adimpleverat; et virtus Altissimi, ne pateretur libidinis aestum, divinitus obumbrabat. 113 Et ideo, ut volunt, non cognoscebat eam facie p. 0119B| quam virginem desponsaverat, donec vacuaretur uterus; quia nimiam ob reverentiam claro aspectu nequiverat intueri. Religiosa quidem et plena pietate traditionis assertio. Sed hoc de concubitu dictum, quod non coierit cum ea, donec peperit primogenitum suum, intelligere minime formidamus: quia donec aut usque, nonnunquam in Scripturis sanctis, saepe certum tempus, saepe infinitum significant. Hinc quippe est quod Deus quibusque loquitur per prophetam: Ego sum, ego sum, et donec senescatis ego sum. Quid est quod dicit, donec senescatis ego sum? Nunquid postquam senuerint illi, Deus qui aeternus est esse desinet? Et Salvator in Evangelio: Ecce, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). p. 0119C| Ergo post consummationem saeculi, non erit Deus cum suis apostolis, aut cum sanctis suis, quando erit Deus omnia in omnibus? Et illud Apostoli ex persona filii: Quod oporteat eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. XV, 25). Nunquid tandiu regnaturus est, donec inimici subjiciantur ei? aut postquam illi subjecti fuerint, desistet regnare? Tali igitur locutionis genere utens Evangelista, profecto voluit intimare Mariam non esse cognitam a viro suo usque ad partum. Quia sub hoc tempore magis scandalum poterat etiam credentibus suboriri, quippe quia de sponsa coram oculis fructus cognitionis ejus cernebatur in prolem. Sed quoniam tunc vere se abstinuit, cum de jussione adhuc poterat dubitari, multo magis intelligendum est, p. 0119D| quod post partum eam non cognoverit; quando jam, multis divinarum rerum indiciis Deus idem qui nascitur, atque homo Dei Filius declaratur. Quod si quaerimus cur Joseph usque ad partus diem se abstinuerit a concubitu, haud dubium quin angelum dicentem audierat, illud in ea natum, quod de Spiritu sancto esset. Sed simul cum hoc verbo perceperat: Ne timeas accipere Mariam conjugem tuam. Ergo ubi prohibitum est ne derelinquat, ne adulteram aestimet, putasne a congressu conjugis fuerit separatus, quo ne separetur magis est admonitus? Ergo qui tantam eam crediderat ut uxorem non auderet attingere, cum esset vir justus, et audiret Dei Filium in utero, hic de coitu Virginis potuit cogitare? An p. 0120A| dierat namque pastores, et angelum Dei eis evangelizasse gaudium magnum, quod erit omni populo, 114 quia, inquit, natus est vobis hodie Salvator qui est Christus Dominus in civitate David (Luc. II, 11); necnon et cum eo laudes exercitus coeli concinuisse: Gloria in excelsis Deo, ac reliqua quae sequuntur. Audierat et Simeonem, inter amplexus parvuli praedicantem: Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum, in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Ibid., 29). Audierat et Annam prophetissam, magos atque stellam viderat; aut nunquid per eosdem Herodem turbatum non audierat? Nonne Bethlehem ex vaticinio ubi Christus nasceretur, a principibus sacerdotum designatam cognoverat? Quod si haec omnia impudenter ignorasse asseritur, p. 0120B| quid est quod Lucas refert, quia Pater ejus et mater mirantes erant super his quae dicebantur de eo (Ibid., 33). Unde ergo mirabantur, si non cognoverant? cognoverant autem utique; et ideo quod Dei templum et sedem sancti Spiritus, ac matrem Domini ausus sit violare, nefas est credere. Praesertim cum Lucas (II, 19) dicat quod Maria conservaverit omnia verba haec conferens in corde suo, ut videret quomodo cuncta divinae legis mysteria huic sacramento congruerent. Quippe satis impium est cogitare de ea quod unquam coitus colluvione potuerit maculari. Nam etsi, donec, semper ubique finiti esset temporis, nullo modo hic eum sinebat ratio, prohibente lege divina, finitum intelligi. Alioquin, si mox post partum eam cogitet aliquis cognovisse, nullo interveniente p. 0120C| purgationis suae tempore, ubi erit quod septem diebus, juxta legem separationis menstruae, debuit immunda sedere, et triginta tribus diebus in sanguine puro permanens, omne sanctum interim non tangere? Vel nunquid eam statim Joseph invasit inter praeconia angelorum, ubi nullus erat locus in diversorio? Constat ergo modis omnibus, quod nullus fuerit nuptiarum locus inter angusta praesepia jumentorum. Neque justus scriberetur in Evangelio, si tanto insaniret voluptatis amore, ut eam saltem appeteret violare, quam multis Scripturarum figuris praesignatam legerat in perpetuum virginem permanere.

Et peperit, inquit, filium suum primogenitum. Primogenitum autem, non eum quem fratres sequantur p. 0120D| dicit, sed eum quem nullus antecedat. Unde videtur potius unigenitum dici debuisse, quam primogenitum, juxta quod saeculares litterae de eo dici debere quem fratres sequantur 115 insinuant: nisi, quod idioma est sanctarum Scripturarum, sanctificatos Domino, vel omne quod aperit vulvam, primogenitos appellari. Idcirco illum conservans textum Evangelii, maluit primogenitum quam unigenitum dicere. Nam et alibi (Rom. VIII, 29) ipse primogenitus in resurrectione ex multis fratribus, appellatur; propter quod, quia genus colligitur in specie, quamvis unigenitus per naturam, ideo primogenitus et hic debuit dici, ut esset indicium, quod jam in eo et alii quam multi fratres colligebantur per gratiam p. 0121A| In Veteri quoque Testamento, illis primogenita condonantur, qui Dei gratia praeleguntur quorum non ex natura dignitas, sed ex gratia meritum autefertur. Idcirco et nos dicimus, quod primogenitus hic significantius scribitur, ut per eum omnes qui ex gratia colliguntur illico adunati primogenita in coelestibus habeant. Hanc quippe figuram gerebant omnia illa primogenita, sub lege Domino consecrata. Unde et de his Dominus ad Aaron talem legitur definisse sententiam: Omne, inquit, quod aperit vulvam ab omni carne quae offertur Domino, ab homine usque ad pecus, mea erunt tantummodo; primogenita pecudum immundorum pretio rediment (Exod. XXXIV, 19). Ecce quid sint primogenita divinus sermo definivit: Omne, inquit, quod aperit vulvam. Alioquin in sacerdotibus p. 0121B| primogenita non debentur, quandiu et alia in omni genere nasci posse creduntur, ne forte non primogenita, sed unigenita Domino consecrentur. Quia nimirum si sic accipiendum esset ut solum primogenitus diceretur is quem fratres sequerentur, poterat excusationes obtendere sacerdotibus, ita dicens: Quid me in unius mensis juxta debitum stringis articulo, ut offerrem ex lege primogenitum cui fratres non sequuntur? Exspecta paulisper donec secundus nascatur, quia interim nihil debeo sacerdoti, nisi fuerit procreatus per quem is qui natus est incipiat esse primogenitus. Nam de Maria scriptum est quod: Cum expleti essent dies purgationis ejus secundum legem Moysi, duxerunt illum in Hierusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in p. 0121C| lege, quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur; et ut darent hostias, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 22). Ergo si primogenitum sequentes faciunt, et haec lex tantum ad primogenitos pertinere videtur, non debuit lege primogeniti censeri, cui nondum fratres successerant. Sed ideo 116 hic recte tenetur primogenitus, quia omnes unigeniti primogeniti esse possunt, non autem omnes primogeniti jure queunt unigeniti vocari. Ex quo colligitur in summa, primogenitum eum vocari debere qui vulvam aperit et ante quem nullus, non eum tantum quem fratres sequuntur. Jure igitur Christus primogenitus appellatur ex virgine, p. 0121D| quia ab initio primogenitus est totius creaturae; nec non et in baptismo primogenitius fidelium recte vocatur, qui et in resurrectione primogenitus ex mortuis resurrexisse dicitur. Unigenitus autem nonnunquam ideo vocatur, quia solus singularis ac proprius est Filius Dei, unde et unigenitus apte idem ex Maria probatur, quamvis primogenitus appelletur. Si quidem unigenitus quia solus de substantia Patris natus est Filius, sicut de Maria singularis ac proprius idem est hominis filius. Sed quia per hoc mediator Dei et hominum est factus, jure primogenitus ex multis appellatus, quatenus ob hoc per gratiam habeat multos fratres, quorum ubique primatum teneat. Quia secundum proprietatem naturae p. 0122A| in utraque substantia significantius Unigenitus praedicatur.

(CAP. II.) Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem in diebus Herodis regis. Quatuor hic sane fundamenta jaciuntur, prophetarum praesagiis roborata, ut nullis vacillet ingeniis domus quae super petram fundatur. Describitur namque nativitas, de qua dictum fuerat: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isa. IX, 6). Et declaratur persona ex nomine, jamdudum multis in locis praesignata. Monstratur quoque et locus ex prophetia ostensus: nec non et tempus per Herodem signatur nascentis astipulatione circiter evolutum. Sed, quamobrem per Herodem ejus nativitas lege chronographorum metiatur, quae toto fuerat orbe praedicanda, non absurde quaeritur. p. 0122B| Praesertim cum nec annus regni ejus, ut mos est historiographis, quando Christus natus sit, certo ex numero praefigitur. Praeterea fortassis videretur evangelista rectius fecisse, si ad tempus designandum nativitatis Christi Octavianum Augustum ad medium evocasset; cujus potestas evecta usque ad fines orbis terrarum, etiam Herodem hunc et omnem Palaestinam provinciam inter reliqua terrarum regna suo claudebat imperio, quadragesimo si quidem regni Augusti, quando Jesus natus est, anno, divina ordinante potentia, firmissima primum pax in omni terrarum 117 parte, mortalibus famulatur. Tunc igitur nempe hoc factum legitur, quando angeli cecinerunt audientibus hominibus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. I, 14). p. 0122C| Unde liquido constat quia pax ista non virtute Caesaris, sed Christi gratia, componitur. Adeo ut idem Augustus, ad quem rerum summa concurrerat, in consistorio se dominum appellari non sit passus. Imo quia non ausus est divino succensu, eo quod verus Dominus totius humani generis inter homines nascebatur. Eodem quoque anno singularum provinciarum ubique homines censentur ex nomine, et singuli suis profitentur in locis; ita ut servus qui proprium non redisset ad dominum, jure plectere tur in mortem. Describitur autem universus orbis, quod Lucas meminit, eumdemque Caesarem clarissima illa professio cunctorum hominum principem designavit. Inter quos nimirum Christus, qui universum genus condidit, inveniri atque conscribi p. 0122D| homo inter homines humanis legibus voluit; quatenus per hoc suos conscriberet in aeternitate coelestis patriae cives, per quod idem humano dignatus est subjacere imperio. Quod nusquam penitus ab exordio cujusquam in regno fuit, ut aliquis totius mundi potiretur imperio. Unde fidei nostrae inspectioni manifestissime patet, quia Dominus noster Jesus Christus, cum venit, potissimum pacem ideo mundo reddidit, ut sui praedicatores per orbem liberam intrandi viam haberent, et pace recepta mundus tranquillus verbum praedicationis intenderet. Hinc igitur est, quod in omnem terram sonus apostolorum exisse legitur (Rom. X, 18), et in fines orbis terrae verbum praedicationis cucurrisse monstratur. Deinde p. 0123A| super omnia idcirco factum ostenditur, ut ille advenisse solidius firmaretur, qui, sicut quidam maximus poeta (Virg.) cecinerat:

Pacatum regit patriis virtutibus orbem.
Ille Deum vitam accipiet, divisque videbit
Permistos heroas et ipse videbitur illis; et:
Te duce si qua manent sceleris vestigia nostri,
Irrina perpetua solvent formidine terras. Tum igitur vere terra soluta est ab omni bellorum formidine, velut idem testatur, quando
Jam nova progenies coelo demittitur alto; et:
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo; et:

. . . . . Toto surgit gens aurea mundo. p. 0123B| Haec nimirum poeta summus Octaviano principi scribens, quia levis eum spiritus 118 flaverat aurae, et Sibyllino carmine divinum aliquid interius, etsi nescius, suo praemonstrabat eloquio. Unde inquit: Ultima Cumaei venit jam carminis aetas, scilicet quidquid olim praedixerant Sibyllae, quod jam totum illo in tempore compleretur. Quia sicut suo in loco monstrabitur, mirabiliter velut organis, his usus est Spiritus divinus, ut pene omnia quae de Christo sunt adimpleta, suo carmine longe antea praenotarent. Provecto igitur apice Romani imperii, ut diximus, evangelista rectius agere videretur, si per eum Salvatoris nativitatem ascriberet, ubique praedicandam in orbe terrarum, qui notissimus sub quatuor plagis coeli omnibus habebatur. Sed si consideranter p. 0123C| advertimus, continuo patebit quod non Herodem tantum ideo posuerit, ut per eum tempus nativitatis humano more describeret, sed potius ut prophetia Jacob patriarchae tandem completa significantius monstraretur. Legamus itaque Josephi Africani, caeterorumque historias, et inveniemus profecto hunc Herodem, qui tunc in Judaea regnasse scribitur, non esse ex Judeorum gente, neque ab eis ullam duxisse carnis originem, pro quo in eis recte dominari debuisset: sed ex alienigenis natus, auctoritate Augusti Caesaris, justo Dei judicio, regno Judaeorum injuste potiebatur. Dictum quippe fuerat: Non deficiet princeps de Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est (Gen. XLIX, 10). Unde jam eum profecto venisse volens p. 0123D| evangelista insinuare, maluit Herodem ob temporis seriem, quam Augustum subtexere, ut per hoc plenitudinem adventus Christi ex prophetia firmius explanaret. Quia nisi hic esset cui fuerat repositum, omnino princeps de Juda, et dux de femoribus ejus nullatenus defecisset. Nimirum quia usque ad hunc locum, Christi videlicet et templi, sacerdotes ex utraque tribu commisti Judaeorum regebant populum. Quorum extremi Hyrcanus et Aristobulus, filii Alexandri sacerdotis, pontifices exstiterunt; qui facibus succensi cupiditatis, regiam affectantes dignitatem, contra se invicem dimicarunt. Hinc utique occasionem praebentes Romanis, ut itidem Judaeam invadant hostes. Quorum primus Pompeius, capta p. 0124A| urbe, atque templo reserato, usque ad sancta sanctorum velut tyrannus accessit. Aristobulum quoque vinctum secum abduxit, et pontificatum Hyrcano tradidit. Deinde vero Antipatrum, cujusdam 119 Ascalonitae filium, qui fuerat olim ut aiunt, aedituus templi Ascalonis, procuratorem Palaestinae provinciae fecit. Unde Herodes hic, sub quo Christus nascitur, hujus Antipatri filius ab Hyrcano Romam directus in notitiam Octaviani Augusti ac senatus venit. Sed postea Hyrcano mortuo, destructoque pontificatu, nihil ad eum pertinens utpote Antipatri Ascalonitae, et matris Cypridis Arabicae filius, a Romanis contraditum undecimo regni Augusti anno principatum Judaeorum alienigena suscepit. Cujus sane progenies per successiones, ut Scripturae ferunt, p. 0124B| tantisper idem regnum tenuit; et sacerdotio in templo nullus secundum legem suscessit, donec civitas ac templum usque ad solum diruta una cum populo deleretur. In hoc quippe tempore coepit hotias et sacrificium, juxta Danielem, deficere, et in templo abominatio desolationis esse (Dan. IX, 27). Ac deinceps usque ad consummationem et usque ad finem, juxta eumdem prophetam, desolatio perseverat; in tantum ut, in loco quo prius templum et religio fuit, Sarraceni fanum culturae suae habeant, in modum sancti templi, ad profanationem sanctuarii, quod sua lingua, ut aiunt, Mischidam vocant. Unde contra Judaeos hinc inde contuendum venire sententias. Qui quamvis lapideum gerant animum, tamen sanctarum Scripturarum auctoritas, p. 0124C| et saecularium litterarum paginae, non minus contra eos clamant, et revincunt, quod obstinato caecitatis animo contradicant. Oratorum quippe argumenta rerum, quae non minus in Evangelio quam in prophetis interposita inveniuntur, plura sunt. Ex quibus septem sensim hinc inde Christi ad fidem inserui, quae simul omnes artium scriptores tractaverunt, et in praeceptis suis supposita reliquerunt, per quae rerum apud eos omnis assertio firmatur atque conficitur. Quaeritur enim in omni causarum statu, quis et quid, cur, ubi, et quando, quemadmodum, quibusve adminiculis res fulciatur. Quae simul Scriptura quamvis distincte singula, et quod majus est, prophetarum eloquiis roborata, et angelorum vocibus declarata nobis in Christo reddidit; quatenus nec Judaeis p. 0124D| ad fidem miracula deessent, nec Graecis sapientibus ad persuadendum de hac sacra nativitate, credendi negotia minus adessent. Quis autem sit qui natus est, primum requiratur Isaias propheta, et dicat quod qui natus est, sit magni consilii angelus, 120 appelleturque Fortis et Dominator, Pater futuri saeculi, et Princeps pacis (Isa. IX, 6): hic Jesus, quem angelus signanter annuntiat Filium Altissimi, et prophetarum eloquia futurum nominant Salvatorem. Quid autem sit, idem etiam et Joannes evangelista patenter insinuat, quod In principio Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ((Joan. I, 1). Ac deinde quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Ubi profecto quidem et evidenter p. 0125A| est ostensum. Cur autem venerit, angelus insinuat populum scilicet suum a peccatis eorum salvum facere, et, ut alibi dictum est, clausis apertionem ostendere (Isa. LXI, 1). Porro idem: Ubi venerit, Joannes dicat quod in sua venit, et propheta describit dicens: Tu Bethlehem, terra Juda, non es minima in principibus Juda: ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel (Mich. V, 2). Dux, inquam, cui repositum erat, quem Daniel utique futurum praeviderat. Quando vero venit, tunc utique quando coepit dux de Juda deficere, ac princeps de femoribus ejus, quando venit plenitudo temporum: in diebus scilicet Herodis regis, qui jam alienigena contra legem in Judaea regnabat. Quemadmodum igitur sit natus, manifestum quod ineffabiliter de Virgine: p. 0125B| quia revera iste modus nascendi non est naturae humanae fragilitatis, sed divinae majestatis fuit dignatio. Interea, quibus adminiculis sit factum, declarat angelus ad Mariam cum dicit: Quod Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Atque illud: Quod natum est in ea de Spiritu sancto fuit. Et quia praecepta haec philosophorum ad persuadendum incredulis videntur ipsis esse congrua, idcirco apposuimus ut hinc inde patescat divinus sermo quantis redoleat sacramentis, quantisve praeemineat indiciis, et praecellat saecularium litterarum eloquiis. Est enim constantior in dicendo, copiosior in eloquio, profundior in sensu, in intellectu sublimior, luminosior in prospectu, suavior in gustu, certior in promisso, fructuosior in proventu. Quam p. 0125C| qui altius effoderit, majores sibi thesauros acquirit, et quae sunt indicibilia mortalibus, subito per gratiam Spiritus ibidem adinvenit. Bethlehem autem Judae, ob distinctionem alterius Bethlehem dicitur, quae est in Galilaea, in tribu Zabulon, etsi in antiquioribus exemplaribus Judaeae inveniatur: quia nimirum Judaea tota illa regio decem tribuum intelligitur; Juda vero, sola illa tribus David per hoc apertius designatur. 121 Est autem earum utraque in Judaea, et ideo hic legendum est Judae, ut significantius illa exprimatur civitas David in tribu Juda, de qua Christus diu prophetice repromissus exspectabatur. Haec, inquam, est civitas David in sorte tribus Judae in sexto quidem milliario ab Aelia sita, contra meridianam plagam, juxta viam quae ducit Hebron. In p. 0125D| qua nimirum adhuc hodie sepulcrum Jesse ac David ostenditur: quanquam et alibi idem in Hierusalem sepultus legatur. Bethlehem quippe domus panis interpretatur, ex quo nimirum praesagium inducitur futurorum, quod ibidem panis vivus, qui de coelo descendit ad refectionem eorum qui credituri erant, quandoque nasceretur. Nam antea Ephrata vocabatur, sed postea commutato vocabulo Bethlehem significantius nominatur. Gerit enim figuram totius Ecclesiae, quae domus panis non inconvenienter dicitur; in qua quotidie credentes coelesti dulcedine jam illo aluntur cibo angelico, et saginantur, dum praegustant carnem ac sanguinem Redemptoris. Caro, inquit, mea verus est cibus, et sanguis meus verus est p. 0126A| potus (Joan. VI, 55). In Bethlehem ergo nascitur, quia vera domus panis sola Ecclesia Christianorum ostenditur, extra quam panis ille coelestis non invenitur. Hinc igitur in praesepio ponitur, velut piorum uberimus jumentorum cibus, si quos forte ratione carentes invenerat, refectos alimento spirituali ad angelicam sublimius referret dignitatem. De quo nimirum nativitatis loco, latius post paululum explicabitur.

Ecce, inquit, magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? In magis ergo istis jam fides gentium, velut primitiae, Domino consecrantur; qui per fidem in Oriente sidus cernentes, matutinam stellam, quae Christus est, feliciter sunt secuti. Nisi enim lucifer matutinus p. 0126B| primum eorum cordibus oriretur, nequaquam, stella praevia, regem Judaeorum tam constanter inquirerent. Fuerunt autem, ut aiunt, de genere Balaam, successoresque doctrinarum ejus, et ideo ex prophetia illius evidentius cognoverunt, quod etiam in doctrina studiose recolentes, experiri secundum disciplinam ipsius artis meditabantur. Nam magi idem sunt qui postea mathematici sunt vocati, quorum est in stellis nascentium 122 ortus inspicere, et ex mathesi rerum probare eventus. Sed de istis magis fatendum potius quod ex prophetia, vel certe Spiritu sancto eos excitante, crediderint, quam aliqua inimici fraude substitutos ad fidem esse, praesertim cum praeceptoris eorum vaticinium cunctis in signum esset futurae promissionis. Orietur, inquit, p. 0126C| stella ex Jacob, et consurget homo vel virga de Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth, eritque Idumaea possessio ejus (Num. XXIV, 17, 18). Et post paululum: De Juda, inquit, erit, qui dominetur et perdat reliquias civitatis (Ibid., 19). Quae nimirum sigula nemo qui de Christo dubitet intelligi. Unde et isti, tali edocti praeconio, divina inspirante gratia, nativitatem summi ducis praedicant, qui nondum locum in quo nasceretur agnovissent. Noverant igitur quod ex vaticinio magistri quem sectabantur perceperant, et ignorabant penitus locum quem alibi per prophetam Spiritus sanctus declarabat. Hinc sane fit inter Judaeos et gentes mira doctrinarum vicissim commutatio. Illi locum insinuant, qui tempus adventus Domini non recognoscunt. p. 0126D| Quippe quia scriptum est quod Milvus, et hirundo, ac ciconia, custodierunt tempus suum: populus autem Domini non custodierit judicium Dei sui, neque tempus visitationis cognoverit (Jer. VIII, 7). Isti vero e contra tempus praedicant, qui nascendi locum ex disciplina artis suae nequeunt comprehendere. Ab Oriente quoque veniunt Hierosolymam, quia civitas altissimi Dei illa in toto fulgebat orbe terrarum, ut ex ipsa, quod minus erant edocti, divinis legibus erudirentur.

Sed quomodo venerint ex Oriente, terrarum spatia longissima in tam subito peragrantes, non satis apparet, nisi forte post annum, ut quidam volunt, venisse credantur, quod penitus stare nequit. Quia p. 0127A| si post annum eo usque venissent, nequaquam in praesepio, ut Evangelium narrat, sed jam eum in Aegyptum delatum prorsus invenissent. Quo profecto patet quod ad duodecimum venerint diem, et eo sit Kalendarum articulo a magis in praesepio adoratus, quo postea in Jordane specie columbae a Spiritu sancto perunctus, et voce paterna, Hic est Filius meus dilectus, de coelo testificatus. Duodecimo autem die idcirco eos possibile apte creditur adventasse, quoniam omnis illa pars anterior regionis ab Hierusalem jure Oriens appellatur, sicut etiam ipsa consuetudo loquendi docet, et auctoritas divinarum Scripturarum multis 123 in locis ita debere intelligi probat. Unde Habacuc de hac ipsa nativitate gratulabundus canit, dicens: Deus ab Austro venit. p. 0127B| Itaque quia Bethlehem, ubi Christus natus est, ad meridianam plagam ab Hierusalem sexto ferme milliario sita est, idcirco ab eadem parte regionis recte venisse dicitur. Fuerunt namque isti, ut ferunt, de terra Persarum, velut Juvencus noster canit: Tumque jubet Persas extendere gressus, specialiter tamen Evilat, ubi abundat aurum optimum, habitasse creduntur. De quibus Isaias: In tempore illo, inquit, defertur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius (Isa. XVIII, 7). Hoc autem hyperbolice, propter Persarum robustissimam gentem, dicit; ad cujus tunc potentiam nullus his in locis populus comparatur. De quibus magi venientes, Dei agente nutu, Christo munera detulerunt. Hinc iterum ipse p. 0127C| fatetur loquens: Omnes de Saba venient aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes (Isa. LX, 6). Quia nimirum Saba illis in partibus Persidis regionis fluvius decurrit, ex quo tota illa regio, proprio ejusdem nuncupatur vocabulo, juxta quam Arabia jacet, et confinis est regionis illius. Unde et David: Vivet, inquit, et dabitur ei de auro Arabiae. Ac post pauca: Reges Tharsis et insulae, munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent (Psal. LXXI, 10, 15). Nam et in his regionibus, ad orientalem plagam Hierosolymorum, magos reges exstitisse, nemo qui historias legit gentilium, ignorat; quo profecto reges eos fuisse opinamur. Quia, etsi tria rerum munera detulisse leguntur, non ideo mox, ex Evangelio non amplius quam tres fuisse p. 0127D| probatur. Sed ex traditione majorum, ut per eos gentium multitudo, quae de tribus Noe filiis enascitur, ad fidem Christi ventura praesignaretur. Quorum quia nomina etiam a quamplurimis viritim exprimuntur, potest fieri tot principes religionis ac potentiae tanti itineris exstitisse, et alios quamplurimos in suo comitutu, sicut mos est magnorum, socios habuisse. Alioquin videtur difficile ut soli tres homines per alienas provincias tantum subirent negotium, et emnem Hierosolymam suo nuntio commoverent.

Sed utrum stella quam viderant in Oriente sit orta, an etiam eo positi ad Occidentem eam natam conspexerint, videtur ambiguum: praesertim cum p. 0128A| dicat evangelista, illis ab Hierusalem exeuntibus, 124 quod Ecce stella quam viderant in Oriente, antecedebat eos. Nec utique demonstrans utrum ipsa perduxerit eos Hierosolymam, et civitatem regiam intrantes deseruerit, an tantum, postquam exierint ab Hierusalem, eadem ipsa stella, quam viderant in Oriente positi, dux ac comes itineris esse coeperit. Potest quippe congruere, sicut multi doctorum tradunt, quod ex Oriente eos Hierosolymam perduxerit. Et dum requirunt humanum quasi ex lege auxilium, mox divino destituuntur. Sed si diligentius inspiciatur, nequaquam Evangelii veritas probare videtur quod ad Judaeam eos illa perduxerit. Imo in Oriente tantum eos stellam vidisse fatetur, ex qua nimirum intellexere natum in Judaea, de quo Balaam praedixerat p. 0128B| Propter quod illi statim ut conspiciunt, Judaeam petunt, et civitatem regiam, ubi ejus nativitatem ex propheticis oraculis crediderant, agnoscere deveniunt. Ubi cum Bethlehem eum natum ex prophetarum testimoniis comperissent, mox illuc iter agressi, ecce stellam quam viderant in Oriente praeviam cernentes recognoscunt. Sic namque habes in Evangelio dicentibus magis: Vidimus, inquiunt, stellam ejus in Oriente. Neque enim fatentur quod eos ab Oriente illuc perduxerit, sed tantum: Vidimus stellam ejus in Oriente. Qui cum profecto audissent regem, sequitur, abierunt, et ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat eos. Et neque scribitur quod alibi eam vidissent, neque quod comes itineris esset. Verumtamen etsi ita possit, ac si enucleatius explanari, p. 0128C| non mox prior plurimorum sententia videtur refellenda. Quia, etsi cursu itineris sui visibilis non praecessit, tamen illustratione fidei intus in animo comes fuit. Quod autem sidereas vias non tenuerit, ostenditur ex hoc quod stetisse supra ubi erat puer narratur. Quia si in summa coeli arce inter caeteras sita esset, unicuique domui in omni illa civitate supra verticem stare videretur. Unde patenter insinuat multum eam domui vicinam in qua puer erat, stetisse. Caeterum, si in coeli centro locata radiasset, ut ipsi de reliquis probare possumus signis, neque viantibus illis iter monstraret, neque domum in qua puer erat signanter exprimeret. In quo nimirum operis negotio, quatuor simul videntur congruere, signum videlicet, ac prophetia, et demonstratio, atque typica Hierusalem p. 0128D| 125 novae fide praevia coelestis adingressio. Signum si quidem hujus mysterii fuit columna illa ignea quae antecedebat populum Dei Hierosolymam petentem, per quam Spiritus sanctus ductor eorum designatur, qui ad Christum veniunt. Unde quidam Spiritum sanctum per stellam velut in columba visum fuisse astruunt, quod omnino Evangelium non loquitur, neque probabile aut verisimile videtur; quanquam et ipsa figuram gesserit Spiritus sancti, per quem fides in corde credentium radiat. Prophetiae quidem fuit, ut praetulimus, adimpletio, quia dictum erat: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo in Israel. Nam etsi de Christo simpliciter, Orietur stella ex Jacob, possit intelligi, quia illa velut p. 0129A| de coelo innuitur exstitisse, fatemur tamen quod ad utrumque referri quaeat: quia et Christus, juxta quod Joannes in Apocalypsi (XXII, 16) sua loquitur, stella fuit; et in ea, quae apparuit, Christum esse monstratum manifestissime approbatur. Nullum igitur signum congruentius poterat apparere ad invitandum, quam per quod fides credentium radiaret in miraculo; et vera quae Christus est, stella ex Jacob praesignaretur ex oraculo. Cui profecto vera fide Christo obsequentes configurati, per hoc jam jamque velut stellae coelorum, aeterna perpetuitate collucentes, virtute spei in coelestibus praesiderent. Quid enim aptius, quam per stellam fides, qua itur ad stellam, ostenditur; ut per eam, quia lumen proprium non habemus, illustrati perpetua aeternitate lucere possimus? p. 0129B| Demonstratio quippe Christi profecto in stella fuit. Alioquin non dicerent: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Ad quem qui pervenerit, et ingressus fuerit Hierusalem illam coelestem, monstrabitur ei continuo Christus stella matutina juxta promissum Joannis, et ideo supra puerum recte stetisse dicitur, quia idem sanctorum claritas approbatur: quam qui conspexerit, gaudebit utique gaudio magno valde, et adorare ante conspectum Dei non desistet. Quia domum semel ingressus, aeterna satietate Christi laetus fruitur.

Sed Hierusalem cur iidem magi intraverint tanto praeviante lumine, non abs re factum crediderim. Primo ut Judaei 126 Christum non credentes progenitum, p. 0129C| a magis longe venientibus discerent; et si credere noluissent, inexcusabiles omni ex parte prophetarum eloquiis convicti remanerent. Deinde ut sacerdotes, Scribae, ac Pharisaei, qui locum nativitatis ex prophetia designabant, velut lapides milliarii immobiles permanentes, non ex ignorantia, sed ob cordis duritiam, quod credere noluerint, debite damnarentur. Tertio namque, ut Christus, qui pax nostra dicitur, de Hierusalem, quae visio pacis interpretatur, manifestius Isaia dicente nuntiaretur: Quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Isa. II, 3), ac si diceret praedicabitur. Unde nimirum Judaeis pastoribus, tanquam ex lege rationali affatu promptioribus, angelus Christum annuntiat. Istis vero magis, tanquam infidelibus, Deus signis p. 0129D| loquitur; quia signa, sicut ait Apostolus, non fidelibus, sed infidelibus sunt data (I Cor. XIV, 22). Utrisque tamen de coelo reseratur, ut ad coelestem coelestia jam coelestes credendo rerum praesagia firmius invitarent. Fertur autem, ut dixi, haec stella sidereas vias non tenuisse, quia quantisper inferius ibat, etsi superior volatu avium paulisper parebat; quia illum praemonstrabat ex itinere, qui paulo minus ab angelis in carne minoratus, excelsior tamen sanctis omnibus natura et gratia praeeminebat. Itaque stella illa, ut aiunt mathematici, vel Priscillianistae, quam magi viderant, non ad decretum ex mathesi Christo secundum carnem dominabatur, sed ad testimonium ei ut sua creatura famulabatur. Nec p. 0130A| enim eum suo subjiciebat imperio, sed pio indicabat obsequio. Proinde constat eam non ex illis fuisse stellis, quae ab initio itineris ordinem servaverunt: sed novo Virginis partu novum sidus apparuit. Quod ministerium officii sui etiam ipsis magis Christum quaerentibus, cum ante faciem praeiret, exhibuit; donec eos usque ad ipsum locum ubi Dei Verbum infans erat, praeeundo perduceret. Qui tandem astrologi quia constituerunt hominum nascentium fatum sub stellis, praebeant aliquam stellarum homine aliquo nato cursus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus fuerit perrexisse. Quia sortem quippe nascentis astrorum ordine ligari aestimant, non astrorum ordinem ab hominis nati die posse mutari. 127 Quapropter si stella illa de his erat quae in coelo peragunt p. 0130B| ordinem suum, quomodo poterat decernere quid natus Christus acturus erat, quae nato Christo divino jussu passa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum quae non erat exorta est, non ideo Christus natus est quia illa exstitit, sed ideo illa exstitit quia Christus natus est. Ipse quippe illi, et non illa Christo nascendi causam attulit. Neque quia cessavit in primordio novam deinceps condere creaturam, ideo per hoc novum est aliquod appellandum. Quia, etsi nondum erat quae facta est in subito, erant tamen reliqua astra singulatim composita, inter quae ista novo exortu manifestationis officio deputatur. Nam pastoribus angeli, magis vero stella Christum demonstrat; utrisque tamen loquitur lingua coelorum, p. 0130C| qui cessaverat jam jamque lingua prophetarum. Atque per hoc, utrisque coeli enarrant gloriam Dei; ut hi qui prope ac qui longe erant, simul coeli cives fierent. Quid ergo est quod tot reges antea in Judaea nati, nemo tamen ab alienigenis adorandus requiritur, praesertim cum Herodem, quem adierant, nec adorent? quia etsi regnantem inveniunt, alium Judaeorum regem, duce de ipsis deficiente, jam natum intelligunt.

Et venimus, inquiunt, adorare eum. Adorare, quem Deum stella famulante intelligunt. Alioquin Herodem, quem regio cultu renitentem cernebant, primum debuerant adorare. Sed quia divinitus agebantur, ut latentem Deum in cunis, vel inter praesepia vagientem, ad adorandum requirerent, hunc p. 0130D| nec regem intendunt, nec eum venerantur, nec aliquid eum esse computant. Quo sane inspirationis affectu et illud gestum dixerim, quod Octavianus Augustus, eo tempore quo totum sibi subditum atque subjectum persenserat orbem, atque populus universus in concione, quod supra memini, dominum eum totius terrae voluerit acclamare, nequaquam passus est; sed legibus hoc prohibuit, quod nullus unquam regum ante fecisse legitur. Hinc profecto patet quia vis divina, quae istos devotionis intus agebat affectu, ipsa hunc cohibuit principem, ne sibi applauderet indebite, quod potentatu alterius totus terrarum 128 orbis sub monarchia Romani imperii subdebatur. Sed corybanta Herodes, audiens p. 0131A| alium quam se Judaeorum regem requirere, turbatus dicitur, et omnis Hierosolyma cum illo. Moliebatur enim, cum esset alienigena ignobilis genere, legitimus Judaeorum rex videri. Unde et omnes codices, teste Josepho, quibus Judaeorum genealogia texebatur, igne cremaverat, ne notarent eum, reticendo, ignobilem, et prosapiae ordinem tribus Judae clarissimum commendarent. Aestimans se itaque nobilem videri posse, si nullis sacrae Scripturae fascibus premeretur.

Unde verum profecto constat, quod Africanus innuit, quia fuerunt viri studiosi ex Judaeis, qui dicebantur Heriles propter propinquitatem scilicet generis Christi, erantque Nazaraei, qui per omnem regionem circumeuntes, ordinem supradictae genealogiae p. 0131B| Christi, partim memoriter, partim ex Dierum libris quos domi, cum incenderentur, ex archivis templi habuerant, partim vero ab avis et proavis narrantibus retinentes, litteris secundum ordinem mandaverunt. Quibus omnibus perscrutatis, ea maxime quae in eisdem archivis, aut aliubi infra impenetrabilia locorum abdita sunt servata, ex quibus nostra divinorum auctoritas librorum derivatur hinc inde ut veritas Evangeliorum evidentius declaretur.

Regem autem Herodem ideo nominat, quamvis nequeat jure rex vocari, qui proprios nescit motus mentis regere, ut ex collatione regis Judaeorum, quem magi quaerentes cupiunt adorare, iste intelligatur extraneus, quia proprius jam defecerat. Et p. 0131C| notandum quod omnis qui sibi ob insolentiam vindicat indebitum principatum, et multis movetur suspicionibus, ita ut per nefas pravis argumentorum fraudibus velit cunctis obviare negotiis, ne digniori se locum tribuat regendi, quod idem indigne tenere probatur; similis est huic scelesto Herodi, qui, suis cupiditatum dolis, per multa parvulorum homicidia divino peccando contraire tentavit decreto. Unde mox turbatus plures suorum habuisse complices scribitur, in tantum ut more vulgi, Dei quondam populus ob favoris gratiam turbatus dicatur, dolens repromissum jam coelitus advenisse. O misera fragilitatis humanae conditio! quae saepe plurimum eis favet injuste, 129 quos Dei justo judicio crudeles sustinet oppressores; nec iis metuit adulari, p. 0131D| quos Dei in semet quotidie voluntati conspicit reluctari. Inde nimirum illud Salomonis verum probatur, Quod rex injustus omnes ministros habebit impios (Prov. XXIX, 12). Turbatus autem hic forte duabus ex causis dicitur, vel quia exitium regni sui pertimescebat; et ideo coeli Rege nato rex terrae turbatur: vel quia tam Caesar Augustus quam senatus decreverant ne quis rex aut deus sine ipsorum consilio diceretur. Idcirco forsitan audito regis nomine, furore movetur, ne in se, si vulgatum esset senatus decreta violasse, discriminis sententia verteretur.

Congregans autem omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Diligentiam inquirentis ostendit, ut si inveniret, p. 0132A| faceret quod postea se velle insinuat; sin autem ut si ad notitiam Augusti Caesaris, vel senatus quandoque relatum esset, sua excusaretur diligentia, cuncta quae potuerat zelo Romani imperii peregisse. Alias autem ob legis peritiam, ut cautius eos exploraret, si rex eorum ex lege repromissus tristes gaudentesve faceret. Christum autem ideo nominat, quia didicerat ex more patriae Judaeorum reges omnes ab unctione christos vocari.

At illi dixerunt: In Bethlehem Judae; sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethlehem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israel. Quod testimonium duntaxat nec Hebraico, nec Septuaginta interpretibus convenire, nobis quoque tacentibus p. 0132B| comprobatur. Unde quidam calumniantes dicunt in omnibus pene testimoniis, quae sumuntur ex Veteri Testamento, hujusmodi resonare errorem, ut aut ordo verborum mutetur, aut sensuum, adeo usque ut intellectus interdum diversus videatur. Apostoli, inquiunt, vel evangelistae non ex libris testimonia decerpserunt, sed memoriae credentes, quae nonnunquam fallitur, contraria interdum protulerunt. Quasi ex ingenio tantum artis sint locuti, et non magis divina inspirante gratia, per Spiritum, per quem olim Scripturae sunt editae, non contrariae quidem, sed juxta quod opportunum fuerat, mysteria inserendo eloquiorum Dei testimonia reseraverint. Hic tamen arbitramur beatum evangelistam Scribarum et Pharisaeorum arguere ignaviam, atque p. 0132C| circa divinarum Scripturarum eorum negligentiam 130 notare, et ideo sic posuisse, ut ab eis dictum est. Qui tamen etsi arguuntur socordia, sensus quodammodo restituunt veritatem. Nam in Hebraeo sic habet: Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel; et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis (Mich. V, 2). Et est sensus: nequaquam tu Bethlehem, id est Ephrata, quantitate seu numero minima es inter omnes civitates Judae, quae tantis civitatum millibus comparata, vix parvus es viculus. Ac si diceret: Nequaquam minima es, quia ex te magnus egredietur Christus, qui erit utique dominator in Israel. Neque putes eum de genere tantum esse David, p. 0132D| cui promisi dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem meam; quippe quia carnis assumptio non impedit divinitatem. Nam egressus ejus ex mea constat substantia, natus a diebus aeternitatis, juxta quod in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Neque enim conditor temporum tenetur sub tempore, quamvis Deus homo factus nascatur ex tempore. Ecce quam evidens testimonium non solum contra Judaeos, verum etiam et contra eos qui dicunt Christum in carne purum hominem fuisse. Caeterum quod in Hebraeo, et tu Bethlehem Ephrata scribitur, et non Juda, malitia Judaeorum postea creditur commutatum, ne Christus de tribu Juda ortus videatur. Sed illi quando necdum de Christo livore movebantur, simplicite, p. 0133A| et tu Bethlehem Juda efferunt, quamvis in reliquis negligentiae arguantur, quod postea in eorum codicibus minime reperitur. Ephrata quippe a Septuaginta liquido constat additum aliam ob significationem, quod multis in locis eos fecisse legimus. Nos tamen recte interea possumus probare ex divina auctoritate, Bethlehem in tribu Juda omnino esse. Legitur enim in libro Judicum (XVII, 7) quod fuerit vir Levites habitans in lateribus domus Ephraim, et accepit sibi mulierem concubinam de Bethlehem Juda, atque toties de reliquo eodem replicatur nomine. Nam et juxta Septuaginta, quamvis hic dixerint, et tu, Bethlehem, domus Ephrata, in Jesu Nave tamen, ubi tribus Judae, urbes atque oppida describuntur, etiam hanc inscriptam legimus: Theto, inquit, et Ephrata, p. 0133B| haec est, Bethlehem, Fagor (Jos. XV), ac reliquae quae sequuntur civitates undecim. Quod penitus nec in Hebraeo nec apud alium quemlibet interpretem invenitur. Sed et omnem familiam domus 131 David hanc sorte haereditatis tenuisse, nemo qui ambigat. Quam profecto domum de tribu Juda, et in eadem funiculum possessionis percepisse omnes paginae divinae distributionis loquuntur. Caeterum quod Septuaginta, et tu Bethlehem, domus Ephrata, dicunt juxta librum Geneseos ob veritatem rei, quia ipsa est Bethlehem, ubi mortua perhibetur Rachel et sepulta in via Ephrata, qui est, inquit, Bethlehem. Sed Ephrata antiquius vocabatur, et postea propter mysticum intelligentiae sacramentum significantius immutatur. Nam Ephrata, furorem vidit, interpretatur. p. 0133C| Quod patenter Herodis praemonstrat insaniam; quia dum Christum quaesivit perimere, delusus est a magis: unde iratus valde, mittens occidit omnes pueros in Bethlehem. Qua de causa recte furorem videns, antiquitus est appellata. Sed jam nemo timeat, nemo dubitet, nemo desperet, quia requies illa quam quaerebat David, audita est in Ephrata, inventa est in campis silvae, et domus furorem videns facta est domus panis. Unde et Rachel, figuram gerens Ecclesiae, ibidem sepulta legitur, ut in eodem loco plena requies ejus signetur, ubi Christus panis vivus, qui de coelo descendit, quotidie ex ortu novo sine defectu versatur. Comprehenderunt eum itaque dolores parturientis antequam nasceretur Christus, et ideo furorem videns ante merito nuncupatur. Videbat p. 0133D| igitur furorem, eo quod pareret iniquitatem, et jugiter dolores conciperet, et injustitias affluentius parturiret. Nullus enim magis dolor quam peccati vulnus, ubi in conscientia nihil est validum, nihil sanum, sed omnia moeroribus abundant, et discruciant infelicem animam pondere peccatorum. Hinc sane David miseriarum suarum perhorrens vulnera: Turbatus est, inquit, a furore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8). Cui nimirum caecitatis furori omnis subjacebat natio gentium, imo omne humanum genus, quia omnes eramus filii irae. Sed gratias agamus largitori nostro, quia, ut dixi, ecce ubi domus furorem videntis erat, facta est domus panis; ubi crudelitas, ibi pietas; p. 0134A| ubi ira, ibi misericordia; ubi grave jugum super filios Adam a die nativitatis eorum, ibi Christi onus leve et suave jugum; et quae erat Ephrata, ipsa est Bethlehem. In domo igitur furoris natus est Christus: et ideo jam non domus furoris, sed domus panis, quia panem de coelo venientem suscepit, felicius 132 vocatur. Quanquam et Ephrata eumdem videatur sensum significare, Ephrata namque frugifera dicitur: quia in praesenti vita profecto excolens agrum ubi Christus effloruit, vitae fruges ad horreum indesinenter ferre satagit. Siquidem hic frugifera, ut ibi, cum manifestata fuerit gloria Christi, satietur ex adipe frumenti, et repleatur omni felicitate perpetua. Et notandum forte quod satis illi congruant intellectui duae istae unius nominis interpretationes, p. 0134B| ex quo bene Propheta canens, ait: Qui seminant, in quit, in lacrymis, in gaudio metent; euntes ibant et flebant portantes semina sua (Psal. CXXV, 6). Flere igitur non cessat Dei Ecclesia dum est in via, etsi sepulta dicatur a mundi illecebris, quia furorem videt venturi judicis; unde exclamans dicit: Domine, ne in furore tuo arguas me (Psal. VI, 1). Cum autem dicit: Qui seminant in lacrymis, edocet quod ex proprio labore frugifera jure vocetur. Quippe quia quotidie intra aream, quam Christus ventilabro suo permundabit, universa virtutum opera congregat et recondit. Eo itaque decebat ut Christus nasceretur in loco qui totius Ecclesiae figuram gestaret, atque ex nomine Christum inibi cunctis pabulum credentibus adfuturum innueret; quando quidem extra Dei p. 0134C| Ecclesiam, non nisi mortis inedia crudeliter fame impietatis filios regni hujus vastat.

Tunc Herodes clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit. Diligentia doli est ac fraudis, cupiens explorare, quia locum ex prophetia didicerat, quando nasceretur. Et ideo pollicitus est adorare, ne quisquam adverteret, quod ex conjectura postea colligitur, quid animo celabatur. Qui nimirum clam vocatis magis contulit cum eis, ne forte Scribae ac Pharisaei, quasi ex Dei oraculo repromissum occulerent, si aliquo significationis nutu deprehenderent eum se velle perimere. Neque enim aestimare poterat, quod contra Dei promissa tanto insanirent odio, ut non vellent suscipere eum qui vocibus prophetarum proprio ex genere fuerat repromissus. p. 0134D| Unde clam vocatis magis, didicit ab eis diligenter tempus stellae. Sed revera quid de ipsa didicerit, quando, et ubi, vel quomodo apparuerit, non satis claret responsis. Et ideo alii alia fingentes, velint, nolint, totum Deo possibile reliquerunt, quidquid difficillimum hominibus videtur. Interea mittens eos Bethleem dixit: Ite et inquirite diligenter de puero, ac renuntiate mihi, ut et ego 133 veniens adorem eum. Simulat se ergo adorare quem necare disponit, ut persuadeat eis, sine ulla fraudis suspicione, ob favoris gratiam sibi renuntiare.

Et ecce stella, quam viderant in Oriente, antecedebat eos donec veniret supra ubi erat puer. Deseruntur autem Judaeam ingressi stellae indicio, ut compellerentur p. 0135A| ex lege propter fidei sacramenta diligentius requirere tanti regis nativitatem; quatenus et ipsi sacerdotes a magis interrogati ubi Christus nasceretur, de adventu ejus inexcusabiles essent. Ut quia socordia premebantur, ne prophetarum vaticinia intenderent, a gentibus praemoniti, saltem debitum exemplis invitati venerationis obsequium credendo impenderent, qui primi ex vaticinio ad adorandum velocius venire debuerant. Provocantur enim ad fidem, sicut scriptum est, in eis qui non erant ex populo Dei, et irritantur stulta in gente ad aemulationem ut ex utroque convicti inexcusabiles essent. Sed ipsi, tanquam Jacob filios benedicens, obfusis caecitate oculis caligabant, quia praesentem lucem non intuebantur, cujus etiam locum nativitatis ex prophetia p. 0135B| veluti digito longe positi demonstrabant. Aliter autem, deseruntur magi divino viantes auxilio dum requirunt humanum: ut ex hoc pateat nos non debere, quos fides et Christi gratia illustrat, humanum docendi, dubietatis animo, requirere suffragium. Neque enim debuerat signum miraculi magis tanquam infidelibus ostensum, eisdem apparere legis doctoribus, quos prophetarum eloquia, et patriarcharum praesagia, atque figurarum aenigmata, velut domesticos, non modo ad fidem, verum etiam ad scientiam promissorum plurimum praestruebant. Unde timendum est de his quae in divinis litteris habentur, si mens male devota exstiterit, infidelitatis nodo incredula, aut subterfugiendi examine subdola, ne unquam ullis signorum prodigiis valeat p. 0135C| invitari. Quia si Moysen et prophetas non audierint, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Magi autem tandem comitante stella pervenientes ad locum, atque famulante desuper, ubi erat puer, sidere, ad quem eos ex Oriente perduxerat.

Gavisi sunt gaudio magno valde. Usus itaque Scripturarum puerum cum ideo frequenter nominare videtur, ut eum recognoscas de quo propheta canit: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isa. IX, 6). Sed si in litteris divinis nihil superfluum 134 esse creditur, neque unus apex vel iota vacat a mysterio, textus hic Scripturarum quaestionem videtur afferre: cum nemo nisi gaudio possit gaudere, sicut nec nisi vita vivere, et morte mori; praesertim cum non, gaudio gavisi sunt, simpliciter p. 0135D| annotatur, sed etiam magno valde superadditum cumulatur. Nam legimus in Genesi ad Adam dixisse Dominum: In quacunque die comederis de ligno dignoscentiae boni ac mali, morte morieris (Gen. II, 17). Et per Ezechielem: Impius, inquit, si egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non norietur (Ezech. XVIII, 28). Nunquam itaque dixerim hujusmodi locutiones Scripturarum sanctarum supervacuas esse. Quia, sicut morti quam saepe vivitur, et vitae, ut usus Scripturarum approbat, frequenter moritur; sic et gaudio profecto gaudet aliquis, quando propter Deum quod est verum gaudium, gaudet. Nam vita vivere quid est aliud quam p. 0136A| in virtutibus vivere, et beatae vitae actus habere adhuc in istius corporis vita? Sicut e contrario, morte mori, quid est aliud, quam pro vitiis et peccatis morte puniri? Ut ille qui posse habebat, si vellet, non solum non mori, verum etiam obediendo quandoque per Deum immortalis haberi; fieret in peccatis moriendo mortalis, et, si non redimeretur, deinceps, post mortem carnis, ob mortem animae aeterna morte victurus. Hinc igitur profecto patet, in divinis litteris nihil supervacuum, sed, mira distinctione verborum, sunt omnia mysteriis referta, et mirabili decore sensibus variata. Unde beatus evangelista volens illud unicum et admirabile gaudium credentibus innuere, praemisit eorum gaudendi magisterium, laetandique munus, fide cum gratia desideranter p. 0136B| quaerentibus in corde coelitus diffusum. Et non solum gaudio gavisos, sed magno utique gaudio, quo nullum est majus; atque in ipso magno gaudio eos valde gavisos. Quia potest in uno eodemque magno gaudio, alius plus, alius minus gaudere. Porro isti quorum specie genus praesagiebatur credentium, gavisi sunt ex illo magno gaudio valde, quia certi facti sunt de obtentu, fideles de proventu, devoti ex affectu, ardentes interius de inspiratu. Sed et magnum gaudium dici potest, ob distinctionem alterius gaudii; quia est et infimum gaudium, quo proprie magis gestire dicimur, etsi eo abusive, recte gaudere dicatur. Unde per Salomonem, secundum Septuaginta: Laetantur 135 cum male fecerint, et gaudent in rebus pessimis (Prov. II, 14). Est itaque et medium p. 0136C| vitae, quoties de bonis Domini temporalibus gaudere populus perhibetur: quoniam, si ad eadem bona refertur, infimum esse convincitur; sin autem ad Deum qui dedit illa, saltem aliquid esse cognoscitur, quando per ea gaudendo, animus ad illud summum et incommutabile bonum, si non per se colendum, sursum erigitur. Magnum vero gaudium recte non aliubi quam in Deum propter seipsum accipitur. De quo quia primitiae gentium erant hi magi, perfusi visione humilitatis, suscepta fide devoti Deum adoraverunt, et religiosi pro voto fideliter Domino munera obtulerunt. Hoc igitur gaudio beatus Joannes, amicus sponsi, gaudere se perhibet. Stat, inquit, amicus, et gaudio gaudet propter vocem sponsi, quia amicus ejus est (Joan. III, 29). Ita siquidem et isti p. 0136D| fide justificati gaudio gaudent magno, propter charitatis ardorem laeti gaudentes, quia de inimicis se profecto amicos per reconciliationem factos intelligunt. Unde nimirum suis apertis thesauris ei munera obtulisse, et procidentes devotos adoravisse Scriptura testatur. Quo facto, magnum religionis nostrae sacramentum aperitur, ut fide praevia thesauros nostros in via minime pandamus, donec transpositi inimicorum insidias, gratia illustrante, soli Domino devoti, ex reconditis secretorum cordium thesauris munera offeramus. De quo nimirum alibi thesauro recte dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Unde quia Ezechias incaute thesauros suos alienigenis universos prodidit, divina percellitur p. 0137A| sententia, et justo Dei judicio in posteris condemnatur. Veterum enim traditio est quod Parthorum ac Persarum reges nullus sine muneribus vacuus adorabat. Idcirco istos aiunt vicinitate concivium assuetos munera obtulisse. Sed nos divina ex inspiratione magis factum astruimus, ut in specie totius generis coeleste refulgeat magisterium, pro quo signanter tria obtulisse dona narratum credimus.

Aurum videlicet, thus et myrrham. Per aurum quippe, quod maxime regum est ornamentum, regis insignia declarantes: per thus vero, quia in sacrificiis antiquitus ponebatur, eum venerantes, Deum intelligere fatebantur: per myrrham, qua mortuorum corpora passim condiebantur, eum testati sunt, p. 0137B| velut ex praesagio, humanitus moriturum. Ex 136 quo, quod si jam tunc voce edita loqueretur, poterat, ut alibi ipse fatetur, dicere, quod ad sepeliendum eum fecissent. Jure igitur quaeritur utrum singuli singula, an simul omnes tria haec: vel certe, quod magis fatendum est, utrum eorum unusquisque forte haec tria pariter obtulisset. Hoc enim potius congruit in mysterio. Quia nemo Christianus recte dicitur, nisi qui eum ubique Deum regnare fatetur, et pro salute humani generis Deum hominem factum, sine ambiguo mortuum confitetur. Nam isti constanter regem Judaeorum inter eosdem Judaeos, et apud ipsum Herodem regem requirunt; et ideo ei fideliter, ut praedictum fuerat, in spiritu aurum deferunt. Noverant eum Deum ubique omnibus sine metu p. 0137C| humani timoris veraciter praedicandum. Et ideo venerantes dicunt quod venimus adorare eum. Atque thuris incensum ferunt, quod solum quotidie infra sancta sanctorum mane ac vesperi eidem ex praecepto funditus cremabatur. Hominem quoque factum coelitus inspirati Deum intelligunt, eumdemque sane moriturum. Et ideo ardenter requirunt: Ubi est qui natus est? Atque in sepulturam ei ex fide munus mortificationis myrrham videlicet devoti offerunt. Quia unusquisque tunc Christum recte condit, cum eum in carne passum quandoquidem in seipso mortificatus veraciter profitetur. Unde Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Deo in coelis (Col. III, 3). Quippe quia offerenda sunt munera nostra Salvatori jugiter. In auro p. 0137D| scilicet purissima divinarum rerum scientia, in thure oratio jugis, vel compunctio recta: porro in myrrha ut praetulimus, tam voluntatum quam vitiorum abdicatio, atque vera mortificatio carnis praelibanda Deo signatur. Quae munera ex thesauris animi jure recondita proferuntur, cum corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Responso, inquit, accepto, cum eos nequicquam interrogasse legimus. Sed claret veritatis indicium, quod illis cogitantibus, utrum redire ad Herodem necne deberent; quod ad eorum cogitata, p. 0138A| antequam deliberarent, responsum est eis. Ubi eorum sobria signatur sollicitudinis cura, et nobis evidenter innuitur quod Deus semper ubique praesens adest cordi nostro. Verumtamen, 137 quia sicut Moyses nihil dicens ad Deum mente clamabat: sic et isti tacentes pio devotionis affectu, solliciti interrogabant quid divina juberet voluntas, ne suae temeritatis ignavia quidpiam a Dei omnipotentis libramine deviarent. Forma igitur in specie cunctis imprimitur credentibus, quam devote ad Deum veniant, et, postquam venerint, ut intendant quid Deus jubeat. Scilicet ne redeant ad eum cui abrenuntiaverunt, neque vitiorum repetant calles, sed per aliam viam, id est, virtutum semitas sectando ad patriam paradisi cursim redeant: ut qui contemnendo p. 0138B| cecidimus, obediendo et abstinendo vias vitae apprehendamus. Et notandum quod non per angelum, uti ad Joseph, haec reponsio facta dicitur: sed sanctorum Patrum traditio est ab ipso Domino divinitus imbutos fuisse; quia neminem alium constat viam regressionis ad patriam usquam instituisse, praeter eum qui se viam praebuit imitabilem, ut per ipsum ad ipsum tendentes quandoque patriam repetamus. Hinc quippe ait ipse de se, dicens: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Per quam viam quisque gradiendo sine errore incedit, ut ad vitam festinus veritatem sequendo ingrediatur. Non enim alloquitur eos puer in praesepio positus voce humana, nondum adultus, ne contra naturam nostrae humanitatis agendo, se passim detegeret. Sed omnia sic p. 0138C| temperat, ut latens divinitas per fidem in homine illo deprehendatur; ne cuipiam antequam oporteret inconsulte revelaretur. Quia nimirum et fides nutrienda erat ad praemium, et via doctrinarum ejus ubique sequentibus prosternenda ad gradiendum. Alioquin non vere suscepisset infirmitatem nostram, si non per omnem aetatem temporis humana crevisset provectione, et efficientias in se qualitatis nostrae, praeter quae divina virtute mirabilius operabatur, minime praetulisset. Unde recte Lucas evangelista testatur, quod Puer Jesus proficiebat aetate et sapientia coram Deo et hominibus (Luc. II, 52); ut omnem provectum tam corporis quam animae designaret, et omnem plenitudinem humanitatis in eo esse ostenderet. Unde per omnia pueritiae suae tempus debuit p. 0138D| observare, quo maxime assumpta fragilitas carnis explicatur, et humilitas longanimitatis suae indiciis commendatur. Fuit igitur in eo plena humanitas, sicut et plena gratia, atque plena veritas. Ex quo Joannes evangelista: Vidimus, inquit, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti 138 a Patre plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14). Quod autem Verbum caro factum est, plenum veritatis fuit. Veritas quippe ipse unigenitus est Dei Filius, non gratia, sed natura. Quae gratia suscepit hominem quando conceptus est de Spiritu sancto. Tanta siquidem unitate personae, ut idem ipse sit hominis filius, qui Dei Filius unicus atque unigenitus praedicatur. In quo nimirum ipso uno Deo et homine plena gratia humanitatis, plenaque p. 0139A| divinitatis Veritas catholice praedicatur et colitur. Haec igitur plenitudo divinitatis in seipsa plenitudinem habet gratiae, quae est tota humanitas in divinitate sua: et plenitudo gratiae in se habet omnem plenitudinem veritatis, quae est tota divinitas in humanitate sua. Ita ut plenitudo veritatis in se habeat perfecte plenitudinem gratiae, atque plenitudo gratiae in se habeat plenitudinem veritatis. Sic est igitur a divinitate plenitudo humanitatis suscepta, ita ut in humanitate ejus omnis plenitudo divinitatis, sicut ait Apostolus (Col. II, 9), corporaliter habitasse recte credatur. Ac per hoc omnia incrementa humanitatis, tam corporis quam animae fuerant credentibus exhibenda. Sicut et plena divinitas in eo, atque gratia ex initio conceptionis corporalier habitasse p. 0139B| paulatim omnibus fuerat signis atque virtutibus declaranda: ut fides per gratiam libertatis arbitrio sublimius ad praemia capessenda nutriretur. Hinc sane illis remeantibus,

Ecce Angelus Domini in somnis Joseph rursus apparuit dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi dum dicam tibi. O quam inauditum nuntium, et profundum humilitatis negotium! Ut de quo dudum Propheta fidelis cecinerat: Domine, refugium tu factus es nobis (Psal. LXXXIX, 1), et, Deus noster refugium et virtus (Psal. XLV, 1), Aegyptum ipse per fugam asportatus intraret. Nequaquam igitur vacat a mysterio, quod refugium fugiendo petit Aegyptum; quod virtus, quasi timore perculsa, videtur infirmari; quod cunctorum p. 0139C| praesidium migrat ad extraneos per fugam elapsus. Forte, sicut natus est ut corruptam redintegraret naturam, sic quoque, ut fugaces suis revocaret exemplis, aufugit. Praecepturus namque erat: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Unde, si fortitudo se differendo reservat ad potiores virtutum agones, et universorum defensio subterfugiendo declinat ad extraneos, non debet humana fragilitas temeraria procaciter de virtute sua 139 praesumere, sed semper in omnibus, quod fructuosius sit, diligentissime pertractare. Nam Deus quod fugit hominem, sacramenti fuit, non timoris. Quia nemo occultum patitur inire conflictum, qui suum saeculis vult mandare triumphum, atque exemplum pugnandi posteris derelinquere. p. 0139D| Neque enim mortem fugit, qui mori venerat. Neque humanas insidias expavit, qui totas diaboli versutias et fraudes venerat aperire, et superando potentius revincere. Scriptum quippe erat: Non occides agnum in lacte matris suae (Exod. XXIII, 19). Et ideo provisum ne fieret in experto, quod diu, licet occulte, perhibitum fuerat in mysterio. Moliebatur enim callidus persuasor, ut Christi susceptam praeveniret infantiam, et virtutis ejus anticiparet insignia. Jam forsitan senserat quaedam prophetarum vaticinia in eo adimpleri. Haud dubium quin intellexerat juxta illud prophetae: Priusquam puer sciret vocare patrem aut matrem, secundum humanitatis infantiam, virtutem accepisse Damasci, et spolia Samariae p. 0140A| (Isa. VIII, 4). Et hac quippe fuga Isaias praedixerat dicens: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, carne videlicet absque peccato circumtectus, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus (Isa. XIX, 1), quod multorum traditionibus approbatur: ita ut in quadam civitate Frondosii ducis omnia idola penitus corruerint in terram. Et de quinque civitatibus loquentibus lingua Chanaan earum una tunc vocata est civitas solis, in qua diutius dicitur habitasse. Nam, ut quidam supputant, ab ingressu Aegypti usque ad principium regni Archelai, septem fuere anni, quibus in Aegypto Christus delituisse creditur. Felix, inquam, regio, quam tanto tempori spatio sol justitiae sua illustravit praesentia; ut quae tantis p. 0140B| erat idolorum sordibus polluta, fieret demum tanquam hortus irriguus doctrina Christi, et tanquam paradisus Domini, coelesti disciplina clementius adimbuta. Unde nimirum constat, quod deinceps pene tota illa regio facta sit monachorum, non minus coenobialis quam anachoretica, in modum paradisi quodammodo coelestis habitatio. Quae qui nosse voluerit, legat Vitas Patrum, et collationes eorum; satis abundeque clarebit Christum non. abs re descendisse in Aegyptum, imo genitum eorum audisse qui vexabantur terrenis operibus, et descendisse liberare eos; ut essent, Pharaone submerso, liberati jugo servitutis, qui tantis tribulationibus et angustiis premebantur.

140 Futurum est enim, inquit evangelista, ut p. 0140C| Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Angelus enim Domini, quod Herodes dolose insidiando se promiserat eum adoraturum, aperit, et praemonet ex consilio transportandum, quem ille fraudulenter tractabat ad perimendum. Ex quo profecto liquet, quod fraudes et simultates, atque omnes doli nunquam lateant oculos divinae majestatis. Idcirco virum sanguinum et dolosum passim Dominus abominatur, et in fasciculo divinae ultionis involvit: Accipe, inquit, puerum et matrem ejus. Hinc Joseph non quasi maritus, sed velut nutritius ac custos infantiae Salvatoris in comitatu adsciscitur, et commendatur ei servanda virginitas. Nocte autem ideo tollitur, ut per hoc commendet qualis vel quanta caligo infidelitatis terram Judaeam obtenebrasset. p. 0140D| Quia nimirum corda Judaeorum non aliud quam caecitatis nox premebat. Hinc igitur nocte exiit, quia occulte per fugam ad illustrandam Aegyptum descendit. Cum vero hinc reascendit, neque nox, neque dies describitur.

Ut adimpleretur, inquit, quod dictum est a Domino: Ex Aegypto vocavi filium meum. De adimpletione quidem prophetarum jam supra tractavimus. Sed et nunc ideo fugisse dicimus, ut legis veritas constaret, prophetiae fides daretur, Psalterii testimonium, quando David verus fugit a facie Saul regis, firmaretur. Unde et Dominus: Necesse erat impleri quae scripta erant in lege et prophetis et psalmis de me (Luc. XXIV, 44). Ubi autem hoc scriptum sit, frequenter p. 0141A| omnium interpretum clarissimus atque eruditissimus interpres noster testatur, juxta Hebraicam veritatem quod in Osee scriptum legatur. Nonnulli tamen, sicut nec ipse denegat, ex libro Numerorum, dicente Balaam, hoc sumptum asseverant. Nam et in aliquibus codicibus prophetarum, Ex Aegypto vocavi filios meos, saepe invenitur, quod magis omnino filiis Israel de captivitate venientibus convenit. Sed nos beatum evangelistam et Hebraicam sequimur veritatem, amplissime confitentes quod de Christo, etsi aliud significet, ex praesagio prophetarum recte credatur. Verumtamen ex Numeris hoc sumptum esse videtur, et astruere quod legitur, sicut dictum est a Domino. Quia si ab aliquo sanctorum prophetarum, ut aiunt, rolatum p. 0141B| esset in ore Matthaei, sicut dictum est per Prophetam rectius diceretur. Nunc autem quia forte ex Balaam 141 harioli videtur dictis hic insertum, jure Deus auctor hujus prophetiae, qui per eum locutus est, astipulatur. Sed quid horum verius sit, nullam objectionis controversiam quaerimus. Quia etsi in utrisque locis de Christo dictum accipitur, evidentius inde duntaxat haec firmatur assertio. Duobus namque vel tribus testibus stabit omne verbum. Et notandum quod dicitur, Ex Aegypto vocavi filium meum. Meum, inquit, quia Verbum caro factum est, et secundum unitatem personae, unus idemque hominis filius, et Dei utique proprius appellatur.

Tunc Herodes videns quod illusus esset a Magis, iratus est valde. Et mittens occidit omnes pueros qui p. 0141C| erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis. Haeret haec sententia, quod illusus est a Magis, ubi ait, quia per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Et ideo valde iratus dicitur, quia cum esset primum de nativitate Christi furore turbatus, postea delusus, valde flammis succensus ira accumulatur. Occidisse autem eos dicitur, quia praecepit verbo: lingua enim usus est pro gladio. Unde scriptum est: Et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 6). Omnes pueros qui erant in Bethlehem ideo occidit, ut is, qui in ea dudum natus dicebatur, non effugeret. Et non solum eos tantum, qui in eadem reperti sunt civitate; verum etiam et in omnibus finibus ejus circumquaque tenera matronarum pignora p. 0141D| jugulavit a bimatu, et infra secundum tempus quod exquisierat a Magis. Secundum tempus igitur quod exquisierat a stellae nascentis ortu, ubi non verisimile videtur eum sustinuisse, ut e vicino duobus annis expletis ad se redirent. Quia bimatus Graece duos significat annos. Unde quidam suspicantur, quod integro nativitatis Christi expleto anno, venerint: deinde alio anno transacto, videns se Herodes delusum, furoris stimulo pueros jugularit. Ac per hoc a bimatu et infra duorum annorum tempus, exquisitum ab eis jure narratur. Sed tamen magis reor fatendum, quod idem quibuslibet ex rebus fraudis suae venena tanti temporis silentio presserit, ut cum quandoque sollicitius deprehenderet, p. 0142A| ne laberetur e manibus. Et ideo fortassis duobus eum constat sustinuisse annis, ne forte quibusque delitesceret argumentis. Aut certe qui missi fuerant, tandem morarum causis explicitis interdum renuntiassent. Sed dum pro certo se comperit delusum, 142 occidit omnes, pueros qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra. A bimatu scilicet, ex quo constat stellam apparuisse, usque ad puerum unius noctis. Quoscunque igitur hujus temporis puerorum lactans concluserat aetas, idcirco jugulari praecepit, ut in nullo se dissimularet si esset cujusque gratiae filius, nisi modis omnibus infra hoc spatium comprehensus, saltem inter plurimos necaretur. Omnes igitur occidit, ut unus non effugeret. Sed quanti eorum essent, non facile reperitur, p. 0142B| etsi quorumdam traditio habeat juxta Apocalypsin Joannis centum quadraginta quatuor millia fuisse (Apoc. VII, 5). Nam ibidem ex omni tribu duodecim millia leguntur ascripti; hic vero tantum ex Bethlehem atque ejus finibus omnes perhibentur occisi. Rursus alii asseverant per viginti locorum spatia duo millia infantum occisos fuisse, ita ut in singulis locis centum perempti essent. Quod nos non astruimus. Quia quod in Scripturis sanctis non legimus, melius ignorare quam temere definire credimus. Hoc tantum ad praesens fatemur, quod Deum non lateant, cui omnia vivunt, qui pro Domino mortis dispendium subierunt. Praeoccupavit autem crudelis jussio regis omnes fines ejusdem civitatis, sicut et omne tempus quod dudum exquisierat p. 0142C| a Magis, ut neque loco neque tempore celaretur, qui sine loco ac tempore cum patre manens infra tempus ac locum nascebatur localis. Unde nonnulli anno expleto nativitatis, verius opinantur pueros occidisse; sed ideo a bimatu, ut sicut praeoccupaverat circumquaque fines civitatis; ita praeoccupaverat ultra integrum annum tantumdem temporis spatium, atque infra praeteritum totius aetatis usque ad puerum unius noctis terminum. Noverat igitur callidissimus hostis, divinitatis puerum subito coram oculis velut duorum annorum vel unius noctis apparere potuisse, ut aetatem sui temporis celaret, et ideo sub hac conditione, hinc inde temporis ac locorum partes omnes praeoccupavit, ut absque ullo ambiguo in mortem eum quem quaerebat concluderet.

p. 0142D| Tunc impletum est, quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus. Rachel plorans filios suos. Veteris quidem fortasse recordatur historiae (Jud. XIX, XX), ubi propter uxorem Levitae fornicatione peremptam secundum numerum duodecim tribuum in duodecim partes divisam, omnis Israel 143 tribum Benjamin, praeter trecentos viros, omnem usque ad internecionem delevit. Quorum qui superfuerant ploratus et ululatus vox tanta usque Rama duodecimo milliario ab Bethlehem audita exaggeratur, ut hyperbolice Rachel jam mortua dolentis affectu filios flere dicatur. Unde nimirum per hoc de Chaldaeis p. 0143A| texitur historia, quod similis esset ab eis priori cladi populo Judaeorum futura vastatio. Sed verius revelante Spiritu sancto, per beatum evangelistam prophetia de nece puerorum accipitur, qui caesi sunt pro Christo, quamvis ad utrumque more prophetiae referri posse non incongrue videatur. Hinc ergo recte dicitur, quod tunc impletum sit, quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est. Quia nimirum etsi ad imminentem captivitatem Judaeorum sermo prophetiae respicit, tamen in eo velut ex umbra, corporis veritas, futura scilicet caedes infantium pronuntiatur. Et ideo adimpletum esse dicitur, quod interea usque dum fieret, legentibus velut semiplenum jacebat; quia quod tunc in littera rei gestae sonare videbatur, aliud longe p. 0143B| futurum occultius promittebat. Nam Rama, quo dicitur vox ploratus et ululatus resonuisse, non nomen loci putare debemus, qui est juxta Gaba, duodecimo, ut dixi, ferme milliario a Bethlehem; sed Rama excelsum interpretari doctorum dictis quam saepe probamus. Vox igitur in Rama audita est, videlicet in excelso. Quia planctus lugentium longe lateque resonans per exaggerationem ad Deum usque in coelum pervenerit. Diverse namque in Scripturis sanctis, vox clamoris in excelso ad aures scilicet Dei altissimi dicitur pervenire, sicut clamor peccati quod jugiter ante Deum contra delinquentes clamat. De quo Dominus: Clamor Sodomorum venit ad me (Gen. XVIII, 20). Et alibi propheta, cum peccata populi commemorasset: Nonne, inquit, in p. 0143C| auribus Domini sabaoth sunt haec omnia? (Isa. V, 9.) Fit itaque et eorum clamor, qui paupertate vexati, ab exactoribus crudeliter affliguntur; vel certe viduarum et pupillorum, quoties injuste opprimuntur. Unde Dominus: Vociferabuntur, inquit, ad me in tempore, et ego exaudiam clamorem eorum (Exod. XXII, 23). Fit et sub ara Dei clamor sanctorum interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habent, quorum sanguis effusus est super terram. De quibus beatus Joannes in Apocalypsi sua (VI, 10): Et clamabant voce magna 144 dicens: Usquequo sanctus et verus, non judicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Nam et vox sanguinis Abel contra Cain de terra clamare dicitur. Atque ideo Dominus: Ut veniat, inquit, super p. 0143D| vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare (Luc. VI, 51). De quorum medio vox eorum in Rama, videlicet in excelso, tanto clarius audita praedicitur, quanto crudelius vita totius turbae innocens pro uno omnium Redemptore jugulatur. Quae si tunc ac si ex praescientia vox ista infantium clare sonuit ab excelso, cum propheta haec cernebat in spiritu, longe validius infremuit, cum jam multorum millia et inanes passim suis implebant auras gemitibus; quando gloriosa infantium ac simplex puritatis vitae turba pro Christo in morte succubuit; quando eorum omnium genitrices vultibus suffusis p. 0144A| lacerantes vertice crines trahebantur, et nuda rumpebant pectora: quando lacrymosis genas rigabant imbribus, et totum infeliciter corpus suis sauciabant unguibus: quando non minus patres ac matres, quam et omnis cognatio eorum suas tendebant palmas, et dabant lamenti voces in coelum. Nunquid non tantus clamor omnium et crudelis Christi persecutio ab omnibus poterat non venire in coelum? Num et vox sanguinis tantorum poterat silere super terram, cum vox sanguinis Abel ad Deum clamet de terra in coelum? Vox igitur in Rama digne audita est; quia in eorum specie genus omnium, qui pro Christo passuri erant, figurabantur. Unde nec immerito, dum sub ara Dei cum caeteris initiantur mansuri, etiam in eorum vocibus, dicimus omnium p. 0144B| sanctorum Martyrum voces in Rama, scilicet in coelestibus jam audiri. Et ideo non modicum fuit prophetae, tanti mysterii sacramenta, licet obscure, diligentius praesignare: ut sicut in illis jam genus omnium pro Christo martyrum signabatur: ita sane in Rachel figura totius Ecclesiae plorantis in hac valle lacrymarum expressius pro suis monstraretur occisis. Mox igitur Virginis partu editus mundo Christus apparuit, a passionibus coepit: quia dum ipse persecutionem patitur, sanctorum omnium persecutio in eo nimirum velut ex praesagio figuratur. Super quem isti proprio primum cruore dedicantur ad victimam, ut tenera adhuc et lactans infantia totius corporis, donec omnia viri perfecti membra in unum 145 colligantur, initium significantius exhiberet. p. 0144C| Igitur occiduntur infantes dum Christus infans quaeritur. Et in eisdem infantibus nascitur forma martyrii, ubi totius Ecclesiae infantia mirabilius dedicatur. Ex quo sensim membra corporis parantur Christo conformia, donec omnes in mensuram plenitudinis ejus in virum perfectum ad aeternitatem regenerati, celerius occurramus. Et ideo Rachel, quae ovis Dei dicitur, videlicet Christi Ecclesia, jure teneros suos morte peremptos deplorat agnos. Neque consolari vult in praesentiarum, quia non sunt; sed omnem suam spem, et consolationis gaudium ad aeternam transmittit vitam, ut ubi eos recipiat beata immortalitate vestitos, quos hic amisit quambrevi vita exspoliatos. Nam de Rachel docet lectio Genesis (XLVIII, 7), ubi ait, quod mortua est et sepulta p. 0144D| verno tempore in via Ephrata, quae est Bethlehem. In via namque sepulta est, quia typus erat Ecclesiae, quae nondum est in patria, sed in via quae Christus est, per quam transeuntes eunt, et flent portantes semina sua. Quorum itaque vocem in excelso ascendere, et eorum ploratu quotidie aures Dei pulsari, nemo qui sane sapi potest ambigere. Verno quoque tempore sepelitur in via, quia dum hic in Christo sumus, pariendo illum jugiter mortificamur, et absconditur vita nostra, quousque frigus infidelitatis pertranseat, ut cum Christus apparuerit, qui est via, et veritas, et vita nostra, tum simul cum eo et ipsi appareamus in gloria. Interea autem vox clamoris quotidie inaltatur et ploratus ac luctus augetur; p. 0145A| nimirum quia de hoc mundo non sumus: si enim de mundo essemus, mundus quod suum esset diligeret. Nunc autem Rachel nostra, dum parit in via, tristitiam gerit, quippe quia dictum est ei: Vos plorabitis et flebitis, mundus vero gaudebit. Sed mox additur consolatio, quod tristitia vestra vertetur in gaudium. Unde nimirum nequaquam hic vult consolari, quia filii ejus non sunt de hoc mundo, sed totam cum suis eo se transponit, ubi Christum suae satietatis cibum ante se in domo panis natum et passum atque resuscitatum transmisit. Interea quia de hoc ad materiam suae quantitatis pauca libavimus, restat quaerere 146 juxta historiam, quomodo Rachel filios Judae, id est Bethlehem, quasi suos ploret; profecto cum ex ea natus est Benjamin, in p. 0145B| cujus tribu nullo modo Bethlehem civitas invenitur. Quod forte brevius referatur, dum sepulta inibi juxta Bethlehem in via legitur, ut ex aeterno corpusculi sui hospitio nomen matris acceperit. Sin alias idcirco flere innuitur, quia Juda et Benjamin duae tribus junctae erant: Herodes autem praeceperat non solum in Bethlehem pueros interimere, verum et in omnibus circumcirca finibus ejus, qua caedis occasione jussu regis accepta, intelligimus etiam multos de Benjamin morte fuisse peremptos. Plorat autem Rachel eos filios suos, et non recipit consolationem, secundum duplicem quorumdam intelligentiam. Sive quod eos in aeternum mortuos aestimaret. Sive quod hic consolari se nollet de his, quos sciret in aeternum esse victuros. Verius tamen in p. 0145C| Rachel, ut diximus, figura totius Ecclesiae exprimitur. Et ideo ex utraque parte illi duo isti sensus conveniunt: seu quod non tantum peremptos doleat. Sed eos etiam lugere probatur, quos primum genitos retinere, vel certe nondum genitos generare voluit. Ex quibus nullam recipit consolationem, eo quod aeterna morte sint perempti, quia non sunt in aeterna soliditate mansuri. Seu noluit consolari, quia non supererant quos dolebat amissos: eo quod hi qui mortui videbantur, in aeternitatis perfectum martyrio erant translati. Consolatio namque de re amissa jure quaeritur praestanda, et non habita vel possessa. Quia ex aucta felicitate profecto gaudium aeternae vitae copiosius in posterum generatur. Verumtamen quamcunque horum quisque sensuum receperit intelligentiam, p. 0145D| tropicam locutionem intercurrere necesse est non refugiat. Ac per hoc etsi ad Rama usque vox ploratus ex sepulcro Rachelis pervenisse juxta litteram praedicatur, non abhorret a vero, sicut et mortuam non fabulose, sed transformatae locutionis modo, apte filios deflevisse comprobatur. Melius tamen per Rachel, quam si Bethlehem civitas plorasse diceretur, mystici figura sacramenti introducitur; quia per eam in omnibus schema Ecclesiae Christi legentibus apertius 147 commendatur. Commendatur autem per Rachel Christi Ecclesia cum suo capite hinc inde tam translatos morte quam peremptos supplicio deflevisse; sicut et per Herodem diabolus cum suis membris penitus p. 0146A| designatur. Itaque didicit Herodes, Christus ubi et quando venisset, nec tamen eum veneratur ut Christum, neque unde sit intelligit, aut ad quid venerit qualiterve, penitus non requirit. Sic et omnes iniqui, membra videlicet inimici, quamvis Christum false nominent, nec intelligunt, nec venerantur digne, nec requirunt, sed persequuntur eum in membris suis, et prave vivendo, recedunt procul, et avertuntur.

Defuncto autem Herode, ecce Angelus Domini in somnis apparuit Joseph in Aegypto dicens: Surge et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel. Herodem autem hic non eum debemus accipere, quem postea Joannem legimus decollasse: sed eum de quo jam supra disseruimus, cujus fuisse p. 0146B| filius idem ac successor non ambigitur. Tolle, inquit, puerum et matrem ejus; puerum sane et non filium, matrem pueri et non uxorem suam. Porro in somnis jubetur redire, sicut et antea praemonitus erat in somnis, ut in Aegyptum descenderet; quia nec dum publice revelabatur, cui Angelus devote servitutis officium deferebat.

Defuncti sunt enim, inquit, qui quaerebant animam pueri. Ubi recte innuitur, quod rege crudeli exstincto, complices ejus illico periere, qui pariter in necem Christi, invidiae aut timoris, adulationisve gratia tractaverunt. Mirum igitur, quomodo dictum sic, qui quaerebant animam pueri, cum Dominus dicat: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28). Si p. 0146C| enim anima invisibilis et impalpabilis non potest occidi armis istis corporeis, quomodo recte quaeritur ad perdendum, praesertim cum sit post exitum carnis etiam immortalis? Sed animam hic simpliciter aut pro sola carne posuit, aut certe, quod magis reor, pro vita praesenti; quia nonnunquam anima in Scripturis pro vita hac temporali accipitur. Unde recte quaesisse animam pueri censetur, qui praesentem 148 ejus vitam exstinguere moliebantur. Sed et notandum, Christum animam habuisse, quod Apollinaristae contradicere conantur. Pluraliter autem forsitan ideo dicuntur, etiam ut per hoc saevitia Herodis atrocior pertractaretur. Ferunt enim, quod idem priusquam moreretur, jussit super funus suum omnes Judaeorum occidere nobiliores, saltem ut per p. 0146D| hoc cogerentur Judaei flere ac si mortem ipsius. Quod forte volens Angelus innuere: Defuncti sunt, inquit, qui quaerebant animam pueri. Possunt et pro uno per synecdochen, quamplurimi significantius mortui appellari, ut per hoc omnis ordo persecutorum cessasse persequi clarius designaretur. Quo defuncto, sancta Dei Ecclesia in Christo vivens, per amplius et perfectius ad coelestem Jerusalem quotidie invitatur. Hinc sane typum Ecclesiae jure praemisimus, dum non modo illius vox ploratus quoque auditur, quae nullum habuit de amissis filiis dolorem jam defuncta, sed etiam per eam hujus Ecclesiae vox quae diu sterilis jam nunc fecunda sublimius audita significatur. Non quod non sint qui per Martyrium p. 0147A| mortui putabantur, praesertim cum aeternitatis augmento transvecti credantur identidem ad gloriam. Sed quia eos retinere non valuit omnes, quos parturivit, vel eis persuadere ad fidem de tyrannide quos ad praemia melioris vitae jugiter invitabat. Consolatione enim eget, ut diximus, res amissa, et non aucta; quia felicius transformata in melius potius gaudium affert, quam moerorem, et laetitiam fruentibus illa coacervat. Unde beatus evangelista hujusmodi volens confirmare figuram, subtexendo quae sequuntur, addidit dicens:

Surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. Et p. 0147B| veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth. Servari itaque typicam narrationis figuram recte diximus; quia Joseph apostolorum gerit speciem, quorum officio Christus circumferendus erat passim per universam hanc moeroris ac tribulationis Aegyptum. Hi vero tanquam defuncto 149 Herode, videlicet, populo Judaeorum, sub ejus regimine in passione Domini infidelitatis vitio perempto, Judaeis praedicare sunt missi, ad quos Dominus velut ad oves perditas fuerat directus. Sed manente haereditario infidelitatis dominatu, metuunt et recedunt, admoniti per visum sancti Spiritus; donum gratiae in gentibus contemplantes, ad eas transferunt Christum olim Judaeis missum. Alioquin quomodo Joseph audiens quod Archelaus regnaret in p. 0147C| Judaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire, si per angelum ascendere monebatur? Nunquid vir justus timere debuit, quod per angelum imperatur? Aut si infirmitas ejus fuit, ut pro infidelitate timeret, quomodo rursus ut in Galilaeam transeat sine ulla reprehensione monetur per angelum? Reverti ergo ad Judaeam jubetur et timet, in Galilaeam vero regionem gentium admonitus transire penitus non recusat. Aut enim eum timere ita tenus, si forte jussum est, non oportuit, aut certe per angelum praeceptio mox mutanda inferri non debuit. Unde liquido constat, typicam in hoc rationem servatam fuisse. Aut forte hoc ita intelligendum putamus, quod Joseph audiens, Vade in terram Israel, intellexerit se primo jussum esse ire in Judaeam, haud dubium quin ipsam p. 0147D| putabat terram Israel. Sed postquam comperit illic regnare Archelaum, noluit se periculo subjicere; praesertim quod aestimasset Christum et partes ejus, de quo responsa angelica talia monuerant, alibi non esse habitandum quam in Jerusalem, ubi templum Dei erat et prophetarum omnium celebratio. Quo profecto iturus esset, si non Archelaus ibidem vice patris regni jam sceptra moveret. Verumtamen angelus cum dixisset, Vade in terram Israel, non Judaeam, sed Galilaeam voluit intelligi, quam etiam Judaeorum populus incolebat, in qua nimirum Nazareth constat fuisse. Galilaea namque metropolis erat civitas, ad quam, velut pars in toto Nazareth pertinuisse probatur. Porro videns angelus errorem de p. 0148A| pietate descendere, et timorem ac si de providentia, monuit eum ire in Galilaeam civitatem Nazareth, non mutans visionis praeceptum, sed manifestius corrigens pietatis errorem. Unde continuo evangelista, ut apertius commendaret sic fuisse praedestinatum, 150 adjecit dicens:

Ut adimpleretur quod scriptum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur. Ex quo colligitur aliud prius angelum nequaquam praecepisse, quam quod hinc inde praedestinatum erat. Non enim rerum eventum secutus est ipse processus, sed processum ejus passim consecutus est rerum eventus. Non simpliciter quidem, ut reor, processus qualibet causarum specie in aliquo transformatur; sed in omnibus praedestinationis veritas ita tenus adimpletur, p. 0148B| ut typice gestarum ordo doctrinarum pene in omnibus figuratarum rerum sacramenta afferret. Unde nimirum parvuli primum ideo trucidantur, quorum nulla nisi innocentia exstitit causa; ut omnes intelligant martyrium, neque ex reatu culpae constare, neque ex merito, aut ulla electione, nisi ex Dei gratia cuipiam provenire. Et revera hic omnia sic contexuntur, ut et veritas pateat, et sacramentorum typica suffragentur eloquia. Hinc sane adhuc movet aliquos, quod Lucas refert, monarchiam regni Herodis divisam in quatuor partes; quomodo verum constet, quod Joseph audiens Archelaum regnasse in Judaea, timuerit illo ire, et non magis in Galilaeam, ubi Herodes alius, Evangelio teste, regnasse perhibetur. Sed hanc quaestionem p. 0148C| Josephus, et alii quamplurimi solvunt, dicentes primum Archelaum, totius regni post patrem monarchiam suscepisse, atque illo insolescente dejectum fuisse a Tiberio ex patris solio, divisumque regnum in quatuor tetrarchas. Quarum unam, Galilaeam videlicet, fratri ejus Herodi contradidit, quam necdum perceperat, quando Archelaus adhuc omnem regni monarchiam suo crudeli vexabat imperio; sed postea justo Dei judicio Lugdunum exsilio deportatus est, quae Galliarum est civitas. Et hinc est, quod Joseph antea eum velut haeredem crudelitatis providus metuebat: Ut impleretur, inquit, quod dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur. Si enim cujuslibet prophetarum satis praefixum in Scripturis testimonium habuisset, nequaquam p. 0148D| sicut dictum est, per prophetas differenter dixisset. Verumtamen magis sensum, ut reor, de ipsis sumens Scripturarum locis, suae expleverit assertionis fidem, quoniam hic velut sanctus sanctorum Nazaraeus jure vocatur. Nam secundum 151 Hebraicam veritatem scriptum in Isaia legimus: Exiet virga de radice Jesse, et Nazaraeus de radice conscendet (Isa. XI, 1). Ergo Nazareth non minus germen novellum, quam flos campi interpretatur; de cujus radice germinis, ut reor, sanctus sanctorum, scilicet Nazaraeus nuncupative, ad significandam aeternitatis suae substantiam, legitur ascendisse. Quo enim rectius nutriretur, quam in Nazareth, ex qua nomen daretur, quo esset indicium, quia essentialiter p. 0149A| ipse sanctitas in sanctitate nutritus, Sanctus sanctorum recte sit appellandus? Hinc profecto liquet, quia sicut elegit tempus quando nasceretur, et locum in quo nasceretur: ita et civitatem recte dicitur elegisse, in qua etiam ad explananda suae incarnationis mysteria significantius coalesceret. Est itaque usque hodie in Galilaea viculus contra regionem in quinto decimo ejus milliario ad orientalem plagam, juxta montem Thabor, nomine Nazara, quem multi putant eamdem Nazareth dudum fuisse; sed paulatim deficiendo civitatem in viculum commutatam. Dominus autem in ea ideo enutritur, ut per eam quis scit, qui nuncupandus est, ex ea plenius dignoscatur. Nam Nazaraeus varie in Scripturis sacris accipitur. Siquidem in lege Nazaraei erant, p. 0149B| quorum votum ad tempus erat, aut certe a primordio usque ad finem Nazaraei sanctificationis suae fiebant gratia. At vero de hac civitate qui forte essent lege patriae, similiter et ipsi, Nazaraei aut certe Nazareni quamlibet ob distinctionem sunt vocati. Inter quos nimirum Salvator Nazaraeus voluit appellari, quatenus idem agnosceretur, qui per Danielem futurus praedicatus est Sanctus sanctorum. Nam et discipuli primum sunt Nazaraei dicti, postea vero Christianitatis vocabulum sortiuntur a Christo, et generaliter omnes Christiani hactenus nuncupantur, de quibus recte canitur: Quod candidi facti sint Nazaraei ejus (Thren. IV, 7), splendorem Deo dederunt, quia nuptiali veste sunt induti. Caeterum quidam haeretici Nazareni sunt vocati, eo quod in Christum crediderint, p. 0149C| ita tamen, ut omnia Veteris Testamenti instituta servare contendant. Sic enim Christum praedicant suscipi debere, ne legalis umbram videantur omittere. Quorum quia schisma specialem elegit vitam, speciale sibi, 152 nescio quo auctore, Evangelium invenerunt, quod Nazarenorum proprie nominatur. Qui quasi de religione gloriantes nomen sibi sanctitatis dederunt, et rei facti sunt, non credentes omnibus Christum ad justitiam posse sufficere. Unde superstitiosi conantes nova veteribus assuere, pejorem operati sunt scissuram, et facti sunt sine Deo, qui sine fide inveniuntur. Porro Evangelium cum dixisset, quod veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum erat per prophetas, quoniam Nazaraeus p. 0149D| vocabitur, illico adjunxit, dicens:

(CAP. III.) In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, dicens: Poenitentiam agite, aporpinquavit enim regnum coelorum. Ex quo non modica quaestio videtur inter utrosque evangelistas generari. Nam Matthaeus continuo ut infantem vel puerum ex Aegypto revocatum commemorat, statim quasi in diebus illis Joannem Baptistam venisse confirmat; cum Lucas anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum p. 0150A| fuisse verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto manifestius declaret; atque insinuet jam tunc Jesum ferme annorum fuisse triginta, quando mox baptizatus ab eo monstratur. Unde nimirum constat intelligere nos debere alios hos dies temporum, quando, Scriptura teste, Archelaus adhuc Judaeam regebat; alios, quando Lucas per terrenas potestates, more historiographorum, expressius praeconem Christi ad praedicandum venisse declarat. Nam tunc Christus, ut conjicitur, ferme infra octo annorum erat, nunc vero jam circa triginta annorum spatia versabatur. In tantum siquidem ipsa tunc commutata sunt tempora, ut et Judaeae Pilatus praesideret, et regnum per tetrarchias divisum sub principibus sacerdotum Anna et Caipha commemoretur. Quo profecto p. 0150B| patet, Matthaeum per hoc quod ait, In diebus illis, non tantum pueritiae tempus insinuasse, sed omnes 153 dies quo coeperat habitare Nazareth, usquedum ascenderet et ipse de Galilaea, ut baptizaretur a Joanne, contiguos voluit demonstrare. In quibus diebus cum adhuc Nazareth parentibus subditus habitaret, venit Joannes praedicans baptismum poenitentiae in deserto. Nam et Lucas hoc insinuat dicens: Puer autem crescebat et confortabatur, plenus sapientia, et gratia Dei erat cum illo. Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae (Luc. II, 40). Ac deinceps: Cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam, secundum consuetudinem diei festi; consummatisque diebus, cum redirent remansit puer Jesus in p. 0150C| Jerusalem. Et cum requisissent eum, invenerunt eum in medio doctorum (Ibid. 42). Ac deinde scriptum est, quod descendit cum eis et venit Nazareth, et erat subditus illis (Ibid. 51). Ex quo nimirum datur intelligi, quod in eisdem diebus, quibus a principio coepit habitare Nazareth, adhuc eo ibidem commorante, venit Joannes in desertum parare viam adventus ejus, et praedicabat poenitentiam, et quod appropinquasset regnum coelorum. Atque eadem primum veritatis praeco annuntiat, quae demum per se ipsa Veritas auctoritate sua praedicat ob salutem hominis, ac commendat. Quippe quia vox praeibat verbum, rectum erat ut primum annuntiaret, quod postea ex eodem verbo consonum sonuisset; praedicans in deserto Judaeae, ac dicens: Poenitentiam p. 0150D| agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Porro, dicens, retulit ad hoc quod ait, poenitentiam agite; praedicans vero, ad illud quod dixerat: Quia appropinquavit regnum coelorum. Neque enim duo pariter verba geminari poterant absque intelligentia, ubi nec apex vel iota vacat a mysterio. Poenitentiam igitur agere, est prioris vitae errores in se punire, deinde promissionibus regni coelestis spe animos ad superna erigere, atque ad melioris vitae actus studia provocare. Nihil enim ad persuadendum animos auditorum magis valere poterit, quam spes aeternae promissionis, et metus tormentorum, atque comminatio divinae majestatis. Quae nimirum satis ad persuadendum apta conspiciens divina providentia, p. 0151A| voluit dicendo poenitentiam agite, monstrare, quod prima sit miserorum virtus, ut per poenitentiam discant in se perimere veterem hominem. et odisse vitia; quod nisi quisque fecerit, non modo virtutes apprehendere, verum nec suppliciorum poterit exitio liberari. Poenitentiae quoque virtus timore concipitur, 154 sed ipse timor, divina inspirante gratia, tantisper de sapientia generatur. Hinc namque scriptum est: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16). Siquidem poenitentia a puniend orecte vocari creditur, qua quisque punit quae novit se illicite commisisse, quod nemo digne valet agere, nisi per sapientiam illustratus coeperit inter bonum malumve discernere. Sed timore commotus dum mala fortiter in se puniendo reluctatur, necesse est spe gratiae p. 0151B| subrigatur, per hanc ad ea quae digna sunt inhiare consuescat. Nemo igitur consuescere recte potest quae sectanda sunt, si non prius dissuescat quae contraria probantur, et perimunt virtutum conamina. Idcirco sub hac deliberatione, quicunque salubriter vult agere poenitentiam, semper timorem divini examinis, et metum poenarum ante oculos ponat. Deinde pudore velatus jugiter ante Deum, atque verecundia coopertus, dolorem cordis fletibus attemperet; quia sine dolore nulla queunt esse vulnera, si vitalia membrorum non fuerint circummortua. Quod si itaque vulnus cordis non doluerit, emortuum est illud, et eo magis est incurabile quod nec se sentit, neque supervenientem medicinam sentiendo valet suscipere. Quod si sentire coeperit, erit p. 0151C| divinae gratiae, quod sentiendi reddidit primum libertatem. Deinde libertas simul cum gratia infatigabiliter debet insistere, ut medicinam quotidie exercendo, pristinam animus aeger a medico recipiat sanitatem. Hinc namque est quod veritatis praeco tale salutis antidotum languentibus proponit: Poenitentiam, inquit, agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Ac si patenter diceret, puniat unusquisque mala prioris vitae opera, et cauterio poenitentiae putrida viscerum secet vulnera, quoniam appropinquavit sanitas quam perdidimus, et facultas spei, ut redire valeamus unde cecidimus. Appropinquavit enim regnum coelorum. Quod nisi appropinquasset, nemo nostrum ad eum redire quivisset, quoniam privati pedibus et caecati lumine, etiam viam quae Christus p. 0151D| est male sani perdideramus. Quam viam veniens parare Joannes, primum poenitentiae gressus ut pervenias ad viam proponit. Quam qui spreverit, non solum perdit quod promittit verum etiam propter contemptum magis ruit. Hinc quoque Paulus ait: An ignoras quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam tuam, inquit, thesaurizas tibi iram, 155 in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4). Quapropter nemo spernat primam praeconis in praedicatione vocem, nemo initium salutis negligat, nemo prima Salvatoris documenta contemnat; neque parvipendat poenitentiae fructum, post cujus praeconium coelorum regnum prope fore annuntiatur. Nusquam enim prius haec vox fuit audita, p. 0152A| et ideo debet non modicum venerari. Prius sane ante alios Joannes regnum coelorum prope esse praedicat: nec debet contemni poenitentia per quam gratis ad eum venire nos invitat. Regnum itaque coelorum, aut praesentem Christum, per quem regnant sancti in coelestibus, jam propinquasse nascendo annuntiat; aut certe Evangelium regni, per quod omnes invitantur ad superos, venisse demonstrat. Cujus nimirum vox prima est, poenitentiam agite, et ideo jure appropinquasse continuo subinfertur.

Hic est enim de quo dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Quod testimonium ambigue positum videtur. Neque satis p. 0152B| apertum, utrum evangelista hoc affirmans de Joanne prosequatur, an ipse Joannes de se quasi de alio, sicut Scripturarum mos est, tropice loquatur. Si enim hoc Joannem de se dixisse intelligamus: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum: et Hic est qui dictus est per Isaiam prophetam, et caetera quae sequuntur, tale est, ac si diceret, ego sum ille qui dictus sum per Isaiam prophetam. Solet enim hujusmodi locutio in Scripturis frequentissime fieri. Unde hic Matthaeus: Invenit, inquit, Jesus hominem sedentem in telonio (Matth. IX, 9), et non dixit, invenit me sedentem, ne quasi de se jactanter loqueretur. Itaque et Moyses per omnem textum divinae legis sic de se, seu de alio loquitur: Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Neque enim ad exprimendum p. 0152C| se, locutus est Dominus ad me, ponere judicavit. Quippe nec mirum, cum et Dominus saepissime dicit de se, Filius hominis, aut, Filius Dei, et non dicit, ego; praesertim cum nec minus Patrem per se, quam seipsum Deum praedicare velit. Hinc profecto ait: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Et nequaquam ait, oportebat me pati. Sic quippe et Joannes, cum dixisset: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum maluit occultius de seipso subtexere quae sequuntur, hic est enim qui dictus 156 est per Isaiam prophetam, quod continuo videtur vangelista monstrare, narrationem suam ita connectens.

 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. Neque contrarium omnino debet videri, p. 0152D| quod idem Joannes alibi, de se interrogatus rursus ait: Ego vox clamantis in deserto, quod jam idem praemiserat, ut protulimus, quando dixit: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Qui vocem ideo se nominavit, eo quod propheta, Spiritu sancto revelante, prius eum ita vocarat, non sua quidem assumptione, sed assertione veritatis. Nullum igitur verbum sine voce auditur, neque vox quidpiam sine verbi intelligentia valet. Formatur itaque in voce velut quoddam praeconium verbi, ut deinceps voce dilapsa, verbum interius vigens percipiatur. Mittitur et Joannes divinitus ante Verbum, ut per ejus praeconium verbum, quod in principio erat apud Deum, plenius intelligatur. Joannes quippe p. 0153A| jure vox est appellatus, quia verbi praeconium fuit: et ideo de se confessus est quod olim se appellatum noverat, et implevit vocis officium, ut Verbum quod in principio erat digne intelligeretur. Parate, inquit, viam Domini, rectas facite semitas ejus. Ac si patenter dicat, quia Verbum, quod in principio erat, corda credentium illustrare venit, mundate mentem, corrigite mores, ut eum credendo digne in vobis suscipere valeatis. Nostis igitur quod via verbi ad cor dirigitur, et ideo parate fidem, ut per eam in cor vestrum Christus ingrediatur. Dirigite mores in aequitate, ut per eos in vobis, velut per semitas justitiae, gressus salutis ponat. Habitabo, inquit, per fidem corda eorum. Et Apostolus: Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 7). Unde p. 0153B| cum fides in nobis habetur recta, via Domini ad cor dirigitur: et dum mores mutantur in melius, rectas Dei in nobis semitas praeparamus.

Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos ejus. Ex quo nimirum ita debemus advertere habitum, et conversationem ac victum, ut meminerimus gestorum veritatem praedicatoris poenitentiae personam simul et poenitentum operibus exhibere formam. Nam locus conversationis ejus non frequentia hominum, sed desertum scribitur. Vestitus quoque non mollis et delicatus, ut fluxum libidinis enutriret, sed rigidus atque asper, ex pilis 157 camelorum insinuatur. Deinde victus quam tenuis atque inusitatus fuerit, nobis tacentibus Scriptura prodit. Quandoquidem p. 0153C| non nisi per gratiam eo servari posse vitam, natura confiteri suadet, quod imitari non audet. Decebat itaque eum, cui primum praedicandi privilegia regni coelorum committuntur, quantum mortalibus fas est, imitari angelicam vitam, et rebus mundi exspoliari; quatenus per eum discerent auditores quod idem verbis monebat operibus adimplere. Primum igitur poenitentiam suis proponit auditoribus, per quam est reditus ab errore, recursus a crimine, abolitio vero peccati et progressus ad paradisum. Deinde exhibet vivendo quod docet, ut omnes instruat doctores, in se prius damnare a quibus et alios cohibent, atque operibus expedire, quaecunque monuerint ut agantur. Infelix nimium nostri saeculi aetas, quando rarissime invenitur aliquis vivendo p. 0153D| evangelicam habens formam, sed omnes praesentium rerum sectantur honores, ut per fas et nefas magis praeesse valeant, quam prodesse. Verumtamen omnes ea praedicant, quae vix pauci tenere moribus ac vita, velint: quia dum paupertatem persuadent, cuncti regnare cupiunt: ejus nimirum fautores facti, cujus beatitudinem operis etiamsi possint, praesertim cum debeant implere, digito movere nolint. At vero Joannes quia formam contemptoris praesentis vitae in se transformat, non solum appetit mala mundi perpeti, sed etiam habitum atque victum talem insumit, velut beatus Hilarius tradit, qui omnium eorum figuram gerat; quos exemplo doctrinae suae velut intra corpus mandendo trajicit. Ut per hoc p. 0154A| quod foris exhibetur, intus quid agat plenius ostendatur. Per desertum namque, quo primum exclamat, agite poenitentiam, designat eos, quos Spiritus sancti gratia deseruerat, ut per hoc non minus aptus poenitentiae locus doceatur, quam quales sunt ipsi inter quos, velut inter surdos auditores, regnum coelorum advenisse clamat, si se vitiis vacuassent. Nam cilicium de camelorum pilis contextum, austerae satis vitae indicium est, per quam concupiscentiarum incentiva frenantur, et figuram gerit eorum, qui terrenarum rerum pressi honoribus, ad fidem veniunt, maxime de Gentibus aggregati. Ex quo propheta ad coelestem Jerusalem, videlicet Ecclesiae loquens, repromittit: Inundatio, inquit, camelorum operiet te (Isa. LX, 6). Quos cum ad fidem p. 0154B| Christi 158 hic poenitentiam persuadens, Joannes invitat, quid aliud quam vestem ex camelis confectam ad Christum mittendo indutus portatur? Ac per hoc hinc inde divina doctrinarum redolent sacramenta; quatenus per hoc demonstretur, quod illi ad decorem indumenti Christi pertineant qui per poenitentiam, asperam agunt vitam, et suam super Christum peccati deponunt sarcinam. Zona quoque pellicea circa lumbos ejus, per quam mortificatio carnis exprimitur, eos insinuat, qui fidem recipientes Christi lumbis ejus adhaeserunt, per quod propagati ex semine haeredes Dei et cohaeredes Christi inveniuntur. Porro per locustas Judaei veritate fugaces non immerito designantur, qui per legem virtutum alas videbantur afferre; unde quasi quibusdam corporum p. 0154C| saltibus sublimius a terra efferebantur. Sed quia litteram sine spiritu sunt secuti, messem legis suis male interpretando corrodebant dentibus. Erant enim aura cupiditatis flante vagi, operibus infructuosi, verbis queruli, circumferentes se omni vento doctrinae. Sed postmodum multi eorum fiunt sanctorum alimonia una cum melle silvestri, et satietas prophetarum. Mel autem in cibum non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum praelibatur: ut per hoc gentilitas vocata ad gratiam, quam dulcis sit Christi corpori sociata, expressius declaretur. Hinc nimirum David canens aiebat: Invenimus eam in campis silvae (Psal. CXXXI, 6), inter quas Joannes ejus dulcore pastus, jucundus saginatur. Forsitan et Jonathan filius Saul in hunc saltum devenerat, p. 0154D| ubi ad superficiem terrae mel istud manabat (I Reg. XIV, 27). Quo gustato paululum illuminatus legitur, ut per hoc apertius designaretur gratia Redemptoris in Ecclesiam de gentibus confluxisse; quam quisque attigerit, non solum illuminatur, verum etiam interius refectus corroboratur.

Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Judaea et omnis regio circa Jordanem, et baptizabantur confitentes peccata sua. Ubi notandum quod ideo confitentur peccata sua, ut digni efficiantur baptismi gratia, secundum quod audierant, poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Unde apparet, nullum recte poenitere posse, nisi primum confiteatur peccata sua, et prioris vitae errores damnaverit, p. 0155A| ut efficiatur idoneus percipiendae gratiae, et tum demum divinis mysteriorum sacramentis in Christi corpore consecretur. 159 Praeterea ex eo quod Apostolus ait: Quia sine poenitentia sunt dona et vocatio (Rom. XI, 29), non incongrue legentibus quaestio generatur. Quia nimirum si sine poenitentia sunt dona mysterii, et nobis in baptismo condenatur remissio peccatorum, videtur non recte ad eum currentibus poenitentia velut indigna praedicari. Sed poenitentiae modus triplex accipitur, dum aliud sit errores vitiorum, et universa diaboli opera per poenitentiam abrenuntiando ante ablutionem fontis penitus condemnari, aliud post fontem remissionis labi in peccatum, et per poenitentiam iterum renovari. Nec non et illud quod quotidie sancti a talibus p. 0155B| purgantur delictis, sine quibus nostra humana mortalitas, aut vix, aut certe minime potest vivere. Quorum prior poenitentiae modus ideo praedicatur, ut homo qui Deum auctorem suum, declinando post ea quae vana sunt, contempserat, et per reatum irae filius factus erat, tandem in semetipsum rediens, pristinos vitae errores rudimento fidei funditus condemnaret. Non enim erat fas duobus dominis servire, imo proprio veniente rectum erat, ut quod infauste tenuerat primum, relinqueret, et puniret in se quidquid in eo male vivebat, quatenus per hoc divinae gratiae capax esset. Verumtamen haec ut ageret non sua libertas, eo quod esset servituti addictus, sed vocantis gratia fuit; quae gratia non solum reis peccata gratis indulsit, sed etiam facultatem agendi quae p. 0155C| monebat, dedit; ac deinde meritum, quo perciperet quisque quae promissa sunt, plenius condonavit. Et ideo jure clamat Apostolus: Quod sine poenitentia sint dona et vocatio, praesertim quod cuncta gratis donantur, in tantum ut etiam ipsa poenitentia Dei donum recte dicatur. Nunquid igitur ulla religionis poenitentia sine Dei gratia videri potest, praesertim cum propheta postulet: Converte me, Domine, et convertar ad te (Jer. XXXI, 18). Quomodo, inquit, tu, Domine, convertisti me, et egi poenitentiam, ostendisti mihi et percussi femur meum. Ac si patenter diceret, quia nisi me convertisses, utique ex me poenitentiam non egissem. Unde liquido constat, quod poenitentia Dei sit donum, sed tamen Apostolus baptismi gratiam et remissionem peccatorum sine illa p. 0155D| poenitentia, quae publice peccantibus datur in Ecclesia, dari omnino perhibet, et nequaquam de hac, per quam quisque abrenuntiat diabolo, et omnibus operibus ejus Christus aut Joannes 160 tacet. In hac quippe non multa corporis quaeritur satisfactio: in illa vero prolixius, juxta aestimationem delicti, et fructum poenitentiae ejus qui sua deflet errata, tempus insumitur. Non quidem ut de venia in uno eodemque momento diffidamus conversi, sed ut ex hoc satisfaciens reus ad meritum, potum lacrymarum percipiat in mensuram. Porro de his qui ante donum vana sectati sunt instituta, dicit Apostolus: Quem ergo fructum habuistis, in quibus nunc erubescitis? (Rom. IX, 21.) De istis vero alibi divina vox per p. 0156A| Joannem: Memento, inquit, unde cecideris, et age poenitentiam, et priora opera tua fac (Apoc. II, 5). Ea videlicet quae primum per charitatem debueras operari. Caeterum Paulus apostolus ad Hebraeos loquens, non solum hanc quam diximus, ante baptismum negat poenitentiam agendam; verum ipsum baptismatis nomen poenitentiam appellat. Impossibile est, inquit, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursus crucifigentes sibimet Filium Dei, et ostentui habentes (Heb. VI, 4). Quid enim est quod dicit, impossibile illuminatos rursus renovari ad poenitentiam? Nunquid hanc alteram, quam diximus p. 0156B| post gratiam, denegat poenitentiam? Absit. Non enim illam denegare poterit, quam idem multoties praedicare probatur. Sed quod dicit rursus renovari ad poenitentiam, tale est ac si diceret, impossibile est eos rursus reiterare baptismum. Baptismum igitur hoc loco poenitentiam appellat, et ideo recte negat renovari posse rursus ad poenitentiam. Quia sicut Christus semel mortuus est pro peccatis nostris: ita et nos cum illo per baptismum semel oportet mori. In quo nimirum baptismo, dona et remissio sine poenitentia condonantur. Quia profecto illud, quod renascimur ut filii Dei simus, per baptismum gratis omnibus praelargitur. Caeterum qui post hoc deliquerit ad mortem, quamvis in quacunque die conversus fuerit, omnia ejus peccata oblivioni p. 0156C| tradantur, non tamen sine aliqua condigna satisfactione delicti immunis a poenitentia poterit expiari. Unde fortassis hoc Paulus volens annuere, sine poenitentia dixit dona remissionis, et vocationem, quam in hac iterum si lapsus fuerit quispiam credimus necessarium adimplere. At vero de his qui non adeo peccant, et tamen seipsos quotidie per lamenta districtionis purgando 161 puniunt, dictum accipimus, quod Septies in die cadat justus, et resurgit. Cadit quidem per varios delictorum excessus, sine quibus nostra mortalitas non subsistit, sed resurgit illico per humilem confessionem, firmus in proposito, etsi fragilis inveniatur in excessu. Alioquin non justus interea censeretur dum incideret in reatum, si non justificatus continuo p. 0156D| veniam resumeret ex indultu. Quapropter nemo ex omnibus invenitur qui confessione, veritate prodente, non egeat. Idcirco nullus se excuset, quatenus dum vacat misericordiam non requirat. Non enim erubescat confiteri medico jam pro omnibus immolato, quod isti dudum non erubescebant publicare Joanni, nondum salutis antidoto eisdem quantulum propalato. Quod si igitur circumquaque ad eum exeuntes, confitebantur peccata sua, necdum veritate percepta, quid putas faciendum est his qui post veniam hactenus peccatorum tenebris involvuntur? Qui profecto nisi ad lucem confessionis venerint, tenebrarum caligine circumfusi manent in morte. Quia omnis qui manet in morte adhuc in tenebris p. 0157A| est, et nescit quo eat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus. In morte igitur manere est hactenus infra januas peccati circumcludi. De quibus januis nemo est qui evadat, nisi agente illo ad quem David dicebat: Qui exaltas me de portis mortis (Psal. IX, 14). Quod hic nempe Joannes intelligens:

Videns multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dicebat: Progenies viperarum, quis vobis demonstravit fugere a futura ira? Ac si patenter diceret, nemo nisi unicus Dei Filius, quem vobis futurum annuntio, et per modicum ostensionis digito luce clarius praemonstrabo. Progeniem autem viperarum eos appellat, quia de venenatis parentibus nati, sua primum oportebat confitendo p. 0157B| venena fraudis antiquae deponere, et tum demum fide Christi indutos fontem suae purgationis intrare. Quam permistionem naturae secundum physiologos, in eorum comparationem decenter adinvenit. Ferunt namque viperarum esse naturam, quod femina dum concipit caput maris ore permulgens, nimio fervore libidinis virus ejus exhauriat; quo consumpto extemplo idem masculus morte depereat. At vero illa dum tempus pariendi advenerit, fetibus praegravata perimitur: discerpunt enim ungulis matris uterum, et pariter cum vita effusis visceribus egeruntur. 162 Sic itaque et Judaei caput viri, quod Christus est, ore livido perimentes, matrem suam, videlicet synagogam, prophetarum vel eorum, de qua nasci debuerant cruentis manibus occiderunt. Quos forte p. 0157C| videns adhuc Spiritus sancti indagine suae fraudis venena intrinsecus occultare, jure censura severitatis increpat eos, quare prius callidas doli astutias non evomuerint, et sic demum intrarent ad fontem, ubi columba sine felle amaritudinis deargentata, in pallore auri quotidie gratia Spiritus sancti dealbatur, et deinceps sine ruga et sine macula cum Christo in terra gradiens, omnia serpentum genera suis conculcat pedibus, et repellit incredulos.

Facite ergo fructus dignos poenitentiae, inquit, ac si aperte diceret, nolite insultare quod facio, imo quae dico piis adimplete operibus, et facite fructus dignos poenitentiae quam praedico: quia nullus vestrum suis vel patrum justificatur operibus, qui omnes irae filii per reatum facti estis. Magister p. 0157D| itaque perfectae poenitentiae Joannes factus, non solum exhibuit in se personam poenitentis, verum etiam qualis debeat esse modus patenter insinuat, dum subjungit: Facite dignos poenitentiae fructus. Alioquin baptismi ablutio, non abolitio peccati, sed delusio judicatur. Fructus igitur poenitentiae dignus, mortificatio carnis, omniumque vitiorum est, quatenus per fidem sata virtutum semina, messem boni operis copiosius accumulent. Quibus ditati, damnum quod sibi intulerant, suffragrante gratia, meritis recompensent. Sed cum talibus eos praeco veritatis percelleret increpationibus, videns fastu elationis eorum ob praerogativam Patrum intrinsecus animum tumere, occurrit cogitationibus eorum, quasi dicerent: p. 0158A| Nos non genus sumus viperarum, sed filii Abrahae sanctissimi patriarchae censemur. Quibus itaque talia sibi plaudentibus:

Ne velitis, inquit, dicere intra vos, patrem habemus Abraham. Quia non carnis filii, sed gratiae, connumerantur in semine. Non enim quod ex carne suscepit Abraham haeredem habuit, sed quod ex fide. Idcirco si vultis esse in semine, fidem imitamini ejus: quoniam non ex operibus legis justificatus est, sed quia credidit Deo, reputatum est ei ad justitiam. Siquidem et vos fidei opera probate, per quam filii secundum interiorem hominem sitis. Alioquin ne velitis vos dicere filios, quod 163 tantum ex carne estis, dum Ismael nequaquam computatur in semine. Facite ergo fructus dignos poenitentiae, p. 0158B| videlicet fructus baptismi, si placet per regenerationem fidei regni haeredes fieri. Alias autem ex patre diabolo estis, quia si filii essetis Abrahae, opera patris utique fecissetis. Qua de causa ne gloriemini, vos tantummodo ex carne filios esse praesertim cum sitis alterius ex imitatione. Et ideo hi magis probantur filii, qui per fidem propagantur in semine. Unde:

Potens est Deus, inquit, de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Ubi nimirum potentia Dei, cui est possibile omne quod velit, non ideo praedicatur eximia, ut tantum suspiciatur laudabilis, verum etiam, ut ex hoc eorum refrangatur temeritas, et incipiant praedestinationis Dei opera cogitare. Quia sicut nihil ab eo praedestinatur quod non possit: ita quidquid p. 0158C| praedestinatum fuerit, non nisi justitia dictante, aut certe misericordia suffragante, consummabitur. Prima igitur rudimenta fidei sunt pro certo credere Deum quidquid voluerit posse. Deinde subnixius intelligere, quod cuncta juste providus dispensator atque clementer disponat. Hinc est autem quod profecto simplicem lectorem satis juvare opinor, si pro certo crediderit, quod Deus qui cuncta creavit ex nihilo, potens sit ex lapidibus filios Abrahae formare, et velut ex propagine illi repromissos haeredes etiam ex quolibet pulvere suscitare. Alioquin fidei rudimenta nondum percepit. Si enim Graecia portentosis male suis erudita fallaciis Deucalionem conata est asserere mundo, quibus creati sint homines lapides aspersisse, quid putas, quod magis fatendum est, p. 0158D| Deum verum ac vivum ex lapidibus filios Abrahae simpliciter non posse creare? Unde Virgilius Maro:

Continuo has leges, aeternaque foedera certis
Imposuit natura locis; quo tempore primum
Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem.

Unde homines nati durum genus. Volens annum octingentesimum decimum ante Romam conditam significare: quando, ut aiunt, Amphion tertius a Cecrope Athenis regnavit. Cujus nempe temporibus aquarum inundatio majorem Thessaliae populi partem absumpsit, paucis per refugia montium liberatis. Unde et fabulam introduxit. Tunc itaque in monte Parnasso quam multi p. 0159A| transpositi, circa quem Deucalion mortalis regno potiebatur, quos tunc ratibus ad se fugientes 164 suscipiens per gemina ejusdem montis juga interea fovit, aluit, atque servavit. Quos demum remittens saeculo, dicitur genus hominum reparasse, ac si de lapidibus, quos unda nudarat, tunc nati essent. At vero si sapientes saeculi de his talia finxerunt, ut quamplurimos suis caecarent tenebris; quanto nunc religiosius est credere, quod omnibus verum luce clarius praedicatur? Tamen quod signanter Joannes de lapidibus istis dixit, ac si aliquos subterpositos digito demonstraret, nequaquam vacat mysterio. Sed profecto unam harum aut certe utramque rerum vult promulgare figuram. Quia mystice, ut aiunt, hoc illo agebantur in loco, ubi Jesus filius Nun duodecim p. 0159B| lapides de medio Jordanis in terram transportari jusserat, atque alios ex terra in eodem alveo restituerat (Jos. IV, 8). Ad quos tunc fortassis lapides digitum extendens, aiebat: Potens est Deus ex lapidibus istis, per quos Judaeorum necatio et gentium ad lucis speciem transformatio praefigitur, filios Abrahae, sicut promissum est, suscitare. Prorsus quia in illis lapidibus etsi non natura, tamen figura gentium erat, non immerito scribitur ex iisdem eos silicibus suscitandos, in quibus jam olim gratia salutis eorum praetendebatur. Ac si patenter diceret: Nolite dicere, patrem habemus Abraham; potens est enim Deus ex lapidibus istis, scilicet per eam gratiam quae in ipsis praefigurata ostenditur, filios Abrahae suscitare de morte ad vitam, de tenebris ad p. 0159C| lucem, de non gente in gentem, ut et ipsi per fidem renati tanti patris quandoque haeredes inveniantur. Alias autem lapides Gentiles vocat, ob cordis duritiam, vel certe quod idololatrae lapides adorabant. Hinc quoque juxta Psalmistam: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII, 16). Atque alibi, eo quod ipsi lapidei essent Dominus per prophetam: Auferam, inquit, a vobis lapideum et dabo vobis cor carneum (Ezech. XI, 19). Secundum efficientiam igitur operis, et non secundum substantiam, Gentiles lapides appellantur: quia juxta naturam boni et incontaminati sunt creati; at vero seipsos corrumpendo per varias rerum efficientias, facti sunt ut non essent, et ideo non incongrue lapides vocantur. De quibus nimirum lapidibus potens est Deus, p. 0159D| non dico resuscitare filios Abrahae quasi ex aliquo, sed omnino suscitare velut ex nihilo. Quia prius cum essent per Deum, seipsos corrumpendo fecerunt ac si non essent: Scriptura teste, quoniam 165 omnes gentes sic sunt ante Deum quasi non sint, et in nihilo reputantur. Ergo qui erant lapides propter duritiam et asperitatem peccati nullo usui apti, virtute Dei facti sunt lapides vivi, qui super terram volvuntur, et in sanctuarium Dei tandem pretiosissimi computantur; quibus coelestis illa Jerusalem construitur, et omnes muri ejus per gyrum in Christo ex ipsis coaedificantur. Ex quo aptius fortassis videretur evangelista significasse si diceret: Potens est Deus de lapidibus istis parare quadratos p. 0160A| lapides, quibus coelestis illa civitas Jerusalem aedificetur, praesertim quod tum de una eademque substantia facta esset verbi translatio. Sed quia longe altius idem docente Spiritu sancto ac perfectius eruditur, non verborum secutus est sonoritatem; sed sensuum profunditatem plenius scrutatur, et congruenter satis eloquitur. Praemiserat enim superius, Generatio viperarum, non quod earumdem essent naturae existentia, sed quia fuerant veneno doctrinae suae, et infidelitatis vitio transpositi ad propaginem. Et ideo ne glorientur ex semine carnis, facit anastrophen ad gentes, quod hi tantum habeantur filii, qui fuerint secundum interiorem hominem per gratiam suscitati. Suscitati, inquam, quia veniens Christus accepit uxorem fratris defuncti, p. 0160B| scilicet patriarchae Abrahae; quippe quia per Saram, mater omnium nostrum Ecclesia significatur; et suscitavit ex ea filios per gratiam, per quam idem olim ob praesagium genuerat filium. Unde secundum legem omnes qui ex fide sunt, patris jure haeredes defuncti non minus quam filii supputantur. Hinc quoque signanter verbum, quod potens sit Deus suscitare, inseruit, ut recognoceres in Christo quem praedicat compleri quod dudum Moyses ex lege mandaverat (Deut. XXV, 5). Praecepit ergo, si frater defunctus esset sine liberis, ut is qui superstes fuerit frater ejus, accipiat uxorem defuncti, et suscitet ex ea semen fratris sui, cui cum natus fuerit filius, profecto haeres defuncti erit, et in sorte suae successionis annumeratur. Ob cujus mysterii sacramentum p. 0160C| Christus veniens, quia Abraham defunctus sine liberis approbatur fidei, eo quod omnes ex carne ejus degeneres essent, potens astruitur suscitare filios ipsius, juxta quod promissum fuerat ei; ne tantus patriarcha divinis privaretur promissis. Interea ne et ipsi viderentur immunes, si se a talibus donorum sacramentis penitus abdicassent, comminatur 166 illico, exempla sumens de agricultura.

Jam enim, inquit, securis ad radices arborum posita est. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Porro per arbores animorum statum significari, nemo qui ambigit, si Scripturas sanctas legerit, quia frequentatissimum est per eas, bonorum malorumve hominum qualitates exprimere. Habet igitur suam agriculturam p. 0160D| genus humanum, quod Christus veniens excolere nimium infecundum per infidelitatis intemperantiam invenit; sed omnibus libertatis arbitrio per gratiam restituto deinceps licentiam fructificandi dedit. Unde justo Dei judicio jam securim ad radices arborum positam comminatur, quatenus si per fidem fructum pietatis non protulerint excidantur a praesenti vita, vel certe a terra viventium qua sancti cum Domino sunt regnaturi. Arborum itaque a nonnullis pro qualitate quatuor connumerantur genera; quia sunt aut bonae viriditatis, et fructum suis temporibus bonum ferunt; aut sunt male virides, et fructum malum ferunt: aut certe sunt solummodo virides per vigorem, et manent infructuosae, p. 0161A| neque fructum, eo quod sunt steriles, usquam ferunt, quaedam vero jam exhaustae omni viriditate sua, quamvis adhuc radicibus sursum a terra erigantur; quia nondum praecisae, vel impulsione aliqua, destiterunt, nec ad aliud quam ad usus ignium hactenus reservantur. Quarum omnium exempla si quis diligentius velit animadvertere, poterit in hac agricultura totius Ecclesiae considerare, quia sunt haeretici viriditate fidei jam intrinsecus arefacti, atque viroris gratia, etsi adhuc in carne sint, denudati. Sunt et quidam sub hypocrisi delitescentes in Ecclesia, quorum fructus omni felle amaritudinis peccati contagione amarior invenitur: qui autem comederit ex fructibus eorum veneno iniquitatis illico peremptus, salute propria, quae a p. 0161B| Christo est, privabitur. Sunt igitur et bonae operationis arbores, quae fidei fervore calentes, plurimum fructum, et omni bonitate condulcoratum ferunt. De quibus Dominus: Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere: a fructibus eorum, inquit, cognoscetis eos (Matth. VII, 18). Sunt autem et nonnulli, qui fidei viriditatem tantum habent; sed quia fidei fructum non habent, steriles terram occupant; et ideo securis ad radices arborum recte commemoratur, ut qui meliorem 167 vitae fructum ferre noluerint, excidantur, et aeternis ignibus praeparati atrocius concrementur. Quod paulo superius volens insinuare qualiter fugiamus: Facite, inquit, fructus dignos poenitentiae. In quibus nimirum verbis valde notandum est, quod p. 0161C| non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae fructus faciendos praecipiendo persuadet. Aliud itaque est fructum facere, aliud dignum poenitentiae fructum operibus adimplere. Neque enim par fructus esse debet boni operis ejus qui minus, et ejus qui amplius deliquit: aut ejus qui in nullis, et ejus qui forte in quibusdam facinoribus ceciderit. Per hoc ergo quod dicitur: Facite fructus dignos poenitentiae, uniuscujusque conscientia convenitur, ut tantum bonorum operum quaerat lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi damna intulit per culpam; alioquin jam securis posita est ad radices arborum, quatenus quisque infructuosus cominus succidatur, si post stercora poenitentiae fructus dignos non tulerit. Quae securis namque Christus est incarnatus, p. 0161D| duabus unitus substantiis; ut qui per humanitatem quasi manu tenetur comprehensionis nostrae, per divinitatem interius ad radices conscientiae nostrae positus, inibi si qui sunt infructuosi vivacius abscindantur. Quia etsi interdum per patientiam nos exspectat, per Divinitatem examinat et disponit, quando, vel quantum, pro qualitate delicti unumquemque feriat. Efficax est enim Dei sermo, et penetrabilior non modo securi, verum omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animarum et spiritus, compagum quoque et medullarum ac discretor cogitationum est. Quae cogitationes non incongrue radices arborum nuncupantur, quia sicut per radices arbores fructificantes figuntur in terra: ita et nos p. 0162A| quoque per easdem in coelum sustollimur, fructificantes Deo; aut certe complantati in terra, carnales ad ima radicantes, jam apud inferos destinati. Et notandum, quod securis non juxta radicem, sed expressius ad radicem ponitur; ut omnis qui sentit intelligat examen judicii, et praesentiam majestatis usque ad divisionem animae contingere. Unde se debet fidelis animus omni hora omnique momento circumspicere, ne feriatur, et sic vivere quasi semper illo tremendo examini debeat praesentari. Quis enim securus esse poterit, dum dicitur, ecce jam securis ad radices arborum posita est? Quod si non videt, 168 saltem sentiet, eam. Itaque si nec sentire interdum nec videre potest aliquis, valde timendum est, ne forte jam arefactus, dum soporatur in p. 0162B| mortem, nescius ad tartara deducatur. Propter quod, satis invigilandum est, ne dum vivitur, sine fructu poenitentiae condigno aliquis nostrum inveniatur; eo quod nullus excipitur, sed omnis arbor quae non fecerit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Omnis, inquit. Ergo ubi nullus excipitur, satis horrendum est ab opere ne quilibet vacuus aestimetur. Praesertim quia non dicit, si fecerit fructum malum, sed omnis arbor quae non fecerit fructum bonum, inquit, excidetur, et in ignem mittetur. Sed ne videatur sua tantum auctoritate contemnentes minari, deinceps incipit aperire quantae auctoritatis sit, cujus eis praesentia comminatur, vel cujus beneficiis ad fidem debeant jure persuaderi.

p. 0162C| Ego quidem vos baptizo aqua in poenitentiam, qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. De quo loco satis Lucas dissentire videtur verbis, quamvis ab eadem sententia non recedat. Nam cum dixisset velut ad eorum cogitata: Ego vos baptizo in aqua, nequaquam addidit in poenitentiam. Deinde: Venit, inquit, fortior me, cujus non sum dignus corrigiam calceamentorum solvere. Sed nullo modo hinc laborandum, quisquis prudenter intelligit ipsas sententias cognoscendae veritati, necessarias esse, quibuslibet verbis explicentur. Quod enim alius aliam verborum tenet seriem, non est utique contrarium: neque illud contrarium est, si alius dicat, quod alius praetermittit, p. 0162D| cum fas non sit evangelistarum aliquem mentitum credere. Et si non modo verbis aut verborum ordine, aut alio quolibet locutionis genere, verum etiam reipsa videtur aliud esse, Calceamenta portare, aliud, corrigiam calceamenti solvere: non tamen continuo putare debemus eos contraria sibi velut ex ignorantia conscripsisse. Unde recte quaeritur, quid horum Joannes dixerit, non se dignum esse, utrumne calceamenta portare, an corrigiam calceamentorum solvere? Quandoquidem ille videtur solus verum narrasse, qui hoc protulit quod primum Joannem suis auditoribus certum est nuntiasse. Sed si ad rem pertinet aliud aliquid ex eo intelligere quod eos diverse certum est edidisse, quid aliud aestimare p. 0163A| recte possumus, quam Joannem utrumque 169 dixisse, sive aliud alio tempore, sive contextim? Ac si diceret: Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere, neque calceamenta portare. Ex quo unus eorum hinc aliud, alius vero, sicut et reliqui duo, aliud; omnes tamen quod verum narraverint, possimus luce clarius approbare. Unde, sicut jam diximus, quocunque in loco sic tractandi sunt, quatenus in nullo a vero deviasse credantur; neque sibi contraria protulisse. Sed interea redeamus ad ordinem expositionis, et videamus cur Joannes baptizet aqua in poenitentiam cum peccata non relaxet. Neque enim fas erat servulo peccata relaxare alterius, etsi major eo nullus, juxta Domini vocem, jure dicatur. Quia nescio, quamvis in utero matris sanctificatus, p. 0163B| si potuit usque in finem omnis peccati contagium evitare. Qui licet potuerit, si fas est dicere, non sua vi, sed gratia, qua legitur praeconis officio dedicatus, omnino credimus evitasse. Baptizabat autem ut praecederet suo praeconatus officio Christum, ne Christus novi quidquam contra legis mandata faceret. Atque invitabat omnes ad poenitentiam, quatenus cum veniret pontifex pro nobis factus, ipse jam quaerentibus veniam peccata ut Dominus relaxaret. Facit autem Joannes catechumenos, et hortatur omnes ad nuptias, ut, cum Christus processerit Pontifex pontificum ad fontes, illico jam instructi filii renascantur, et thalamum cum sponso ingressi, de ipsis in mysterio nuptiae celebrentur. Alias autem, cur ipse venerit, in Evangelio p. 0163C| secundum Joannem, cum de Christo idem loqueretur, insinuat dicens: Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur, inquit, in Israel, ideo veni in aqua baptizans (Joan. I, 31). Praeterea jam cur venerit baptizans, nulla major causa esse poterit. Alioquin deinceps idem baptismus maneret. Nunc vero quia ad aliud non profuit, veniente Christo, velut expleto ministerio, cessavit. Quod autem ait, Venit fortior me, non quasi comparare se velit creatura cum Creatore; sed eum fortem insinuat, sine quo nulla est fortitudo; de quo Isaias propheta: Deus fortis, pater futuri saeculi (Isa. IX, 6). Verumtamen Joannes non ideo fortiorem eum dixit quod ipse in comparatione ejus esset fortis, sed quia aestimabatur aliquid esse, ita ut Christus credi potuisset, temperavit p. 0163D| sermonem, ut paulatim suis virtutibus Christus quantus esset copiosius 170 commendaret. Venturus autem post eum, non ex eo quod aeternus a Patre est, sed carnis nativitate, apparitione ostensionis suae ad plebem, passione et descensione ad inferos. Cujus, inquit, ego non sum dignus calceamenta portare. Ex quo nimirum juxta simplicem intelligentiam condigne se humiliat, ne se illi comparasse videatur, qui se calceamenta ejus portare non dignum judicat. Caeterum si altiora paulisper contueamur, in calceamentis mysterii supereminet magnitudo. Per calceamenta quippe se non minus Verbi incarnatio, quam universa Evangelii sacramenta designantur, quae beatus Joannes nequaquam p. 0164A| dignus fuit portare. Quoniam singulis de Christo sua meritorum officia suis exstitere temporibus. Quibus nimirum calceamentis pedes apostolorum vestiti, quam speciosi ad evangelizandum dicuntur; et per eos deinceps Christi Ecclesia confitetur: In Idumaeam extendam calceamentum meum (Psal. CVII, 10), eo quod usque ad eos qui terrenam vitam degum Evangelii praedicamenta cucurrerunt. Quae videns beatus Joannes ad praedicandum apostolorum officiis deputata, illis circumferendae gloriam praedicationis derelinquit, quibus erat debitum speciosis pedibus pacem gentibus annuntiare. Quorum nimirum pedes calceati ad praeparationem Evangelii pacis recte dicuntur, eo quod idonei per eum facti sunt, quo erant induti, et calceati calceamento salutis. Quibus p. 0164B| profecto calceamentis Moyses, dum ad contemplandam visionem Dei omnipotentis magnam vellet accedere, quia nondum fuerat calceatus, dictum est ei: Solve calceamentum pedum tuorum, locus enim in quo stas terra sancta est (Exod. III, 5). Nequaquam igitur sancta erant illa pedum calceamenta; idcirco illis adhuc vestitus non merebatur terram sanctam contingere, neque ad visionem Dei omnipotentis calceatus accedere. Nam neque Josue postmodum angelus eadem remandaret (Jos. V, 15), si ei fas esset adhuc talibus indutum terram sanctam calcare. Quae nimirum vetustas quia necdum erat remota, quamvis idem praeco veritatis sanctificatus esset, idcirco fortassis non se dignum ad perferenda calceamenta veraciter clamat. Alioquin, neque iidem p. 0164C| apostoli ea ferre digni essent, nisi exspoliati a vetustate per mortem Christi essent (Deut. XXV, 9). Caeterum apud veteres mos erat ut si quis eam, quae sibi competeret uxorem 171 nollet accipere, calceamentum ei ille solveret qui ad hanc sponsus jure propinquitatis veniret. Quid igitur Christus inter homines nisi sponsus sanctae suae Ecclesiae carne vestitus apparuit? De quo recte idem Joannes dicit: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Sed quia homines eum Christum esse putabant, quod ipse de se constanter veritatem confitendo negat, recte non solum, ut significantius Lucas narrat, ad solvendam corrigiam calceamentorum ejus, verum etiam ad perferenda eadem sponsalitatis mysteria, pressus humilitate, indignum se fore clamat. Hinc p. 0164D| est igitur quod Moyses aut Josue sponsi non erant, verum nec ipse Joannes, et ideo jure discalceari jubentur. Sed et iste ad perferenda vel dissolvenda eadem sponsalitatis jura indignum se veraciter asseverat, quae per spiritum prophetiae in Christo futura cognoverat. Ipse vos baptizabit, inquit, Spiritu sancto et igne, hoc est purgatione sanctificationis; et deinceps ad charitatem nutriendam, probatione tribulationis. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Unde, si primum per eum sanctificamur, quid aliud quam in eo abluimur? Et deinceps si per charitatem ad Christum pertingimus, quid aliud. quam per eam in Christo regeneramur? De hac quippe p. 0165A| Spiritus sancti ablutione in spem vitae renascimur. De charitate vero id regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae perfectius renascendo immortalitate vestimur. Sed cur eadem charitas ignis dicatur, non incongruum potest videri, dum mentes hominum ardere facit. Nam et apostoli primum cum Spiritu sancto percipiendo sanctificati essent, non tamen adeo ardentes erant, sed cum in die Pentecostes per eumdem Spiritum in eis plenius charitatem refudit, eos quam maxime ardere fecit. Quia nimirum, charitate renati, ab ea separari non poterant ullis tormentorum generibus. Hinc quoque est quod Paulus constanter aiebat dicens: Certus sum ego quod neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, neque creatura ulla poterit nos separare p. 0165B| a charitate Christi (Rom. VIII, 38). Totus enim charitatis erat effectus per gratiam; idcirco aliud esse non poterat quam quod factus erat. Quam itaque charitatem quia in praesenti vita vix pauci tam plenam habent, in futuro vero ita tenus ut semper in ipsa maneant, ad plenam immortalitatem omnes per eam renati erunt. Unde profecto credimus dictum: Ipse vos baptizabit 172 Spiritu sancto, in praesenti vita ad aeternam sanctificationem, et postmodum igne charitatis post multas tribulationes, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, ad innovationem beatae immortalitatis. Quia nimirum, sicut hic omnia peccata donantur, ita et illic, ea sine quibus nostra mortalitas non potest subsistere, si congrua praecesserit conversio, p. 0165C| plenius ad integrum relaxantur. In Actibus quoque apostolorum Spiritus sanctus ideo in igne apparuisse legitur, ut esset indicium quod eos quos repleverat ardentes fecerat. Et unde ergo ardentes, nisi de igne quem infuderat, ac per hoc ipsa charitas ignis erat? Et ideo recte dictum videtur: Ipse vos baptizabit Spiritu sancto Primum ex sua significatione, ac deinde igne consummatae charitatis, quando nemo vos separare poterit a Christi charitate, quando non aliud in vobis quam ignis divini amoris ardebit. Nisi forte ita accipiendum sit: Ipse vos baptizabit Spiritu sancto, et igne, ut quidam volunt, quasi idem Spiritus sanctus ignis sit, quod omnino confitemur, quia Deus ignis consumens est. Sed quia copulativa conjunctio interponitur, videtur non p. 0165D| de una eademque re conjunctionem subtexere. Unde quidam refugientes, ignem purgatorii volunt significari; quasi nos in praesenti Spiritu sancto abluat, et deinceps si qua peccati macula subrepserit, per ignem conflagrationis ad purum exurat. Sed si ita est, de levioribus quoque atque minimis peccatis credendum est; quia nequaquam abhorret a vero quod pene ab omnibus opinabile pertractatur. Unde et Apostolus: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III, 13). Nam et in Levitico super altare semper ignis ille de coelo missus ardebat, qui holocausta cuncta consumeret, et cremaret omnium sacrificiorum adipes; significans eos qui super Christum, in odorem suavitatis in sacrificium vel in p. 0166A| holocaustum Domino, igne divini amoris, veluti victimae quotidie concremantur. Quo profecto igne credentes quid aliud quam rebaptizantur? Hunc igitur ignem venit Jesus mittere in terram, et quid vult, nisi ut ardeat, et concremet universa carnis vitia; quatenus in eo electi ad novam vitam quotidie renascantur? Hinc quippe ignis perpetuus esse jubetur, qui nunquam deficiet ab altari; ut ex eo omnes qui in Christo, id est super altare offeruntur, purificati gloriosius innoventur, quatenus per hoc in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede 173 majestatis suae, adoptionem filiorum Dei plenius percipientes, immortalitati aeternae vitae donentur.

Cujus ventilabrum in manu sua, et permundabit p. 0166B| aream suam, et congregabit triticum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Per ventilabrum quippe examen divini judicii designatur. Quia, sicut per ventilabrum in area triturae paleae secernuntur a tritico, ita per divinum examen leves et vacui a fructu boni operis et a consortio sanctorum segregantur. Quod triticum ex eo frumenti grano crevisse cernitur, quod cadens in terram per crucis passionem alibi mortuum perhibetur. Unde nimirum per fidem exorti unum in Christo efficiuntur. Et inde haeredes Dei facti, Christi vero cohaeredes, non natura quidem, sed gratia, ad horreum paradisi, paleis rejectis in ignem uno ex grano viritim quotidie colliguntur. Paleae quidem traduntur ignibus, quanquam ex radice processerint seminis, non quia non p. 0166C| sunt ex eo, sed quia degeneraverunt a pinguedine fructus: ita et peccatores, quamvis renascantur ex fide Christi, si non habuerint fructum fidei, conflagraturi suppliciis deputantur. Non quia non sunt in fide, sed quia vacui et degeneres a fructu fidei in divino examine decernuntur. Nam caeteri qui non credunt, nequaquam isto removentur ventilabro a tritico; sed quia jam judicati sunt, destinato itinere ducuntur ad tartara. Quod autem in manu ejus ventilabrum situm minatur, potestas judiciaria exprimitur; quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Dedit autem ei propter humanitatis formam, quod ipse prius semper in manu habuit cum Patre, propter aequalem suae divinitatis majestatem. Et permundabit, inquit, aream suam; utique a paleis, dum p. 0166D| boni segregantur a malis. Per aream quippe, in qua frumentum ad liquidum trituratur, praesens Dei Ecclesia exprimitur, in qua sancti diversis pressurarum angustiis propulsantur. Et qui grana fuerint in Christo per patientiam solidati, efferri huc illucque nequibunt. Nam seminato Christo in cordibus credentium per fidem, quasi in terra bona plurimum ferunt fructum per patientiam, sine qua Deo nemo fructificat. In cujus nimirum soliditate counita seminis grana, quia ex ipso sunt, a Christo nequeunt separari. Neque enim aliud per aream signatur, et aliud per triticum, quod in ea coarcervari noscitur. Sed 174 unum utrumque exprimens, ab agricultura decentissimam allegoriarum fecit figuram. Nam in eo p. 0167A| quod dicit: Permundabit aream suam, tale est ac si patenter diceret quod quotidie, variis tentamentorum generibus propulsando, purgabit triticum suum, et, per patientiam approbato, congregabit in horreum suum; paleas autem leves, atque ab omni vento tentationis fugaces, missurus est in ignem inexstinguibilem. Inexstinguibilem quippe dicit, non, ut quidam delirant, quod demum, judicio peracto, revocandi sint ad veniam illo qui cremandi sunt incendio, sed ideo inexstinguibilis, quia fenum et paleae, ac stipula perdurabiles ad ignem erunt. Alioquin inexstinguibilis forsitan jure sentiretur, si non eorum pabulo quorum est incendium ad sempiterna tormenta jugiter pasceretur. Nam ejusdem, ut semper sit inexstinguibilis, materiei facti sunt hi p. 0167B| quorum portio cum diabolo delegatur, ut cujus membra, sectando illum, sunt facti, etiam ignis aeterni concrematione consortes fiant. Neque enim sine alimento, quamvis perpetuus recte credatur, jure inexstinguibilis commemoraretur, si non hi ad supplicia tormentorum semper durabiles essent.

Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordane ad Joannem, ut baptizaretur ab eo. Tunc autem quod dicit, ad eum respicit locum, quando baptizabantur in Jordane a Joanne, et reliqui confitentes peccata sua. Porro a Galilaea ideo venisse perhibetur, quia Nazareth, ubi hactenus conversatus est, ut jam diximus, in ea erat metropolis; ex qua tunc ut manifestus fieret hominibus, recte advenisse dicitur, qui prius qualis et quantus esset latebat. Siquidem aetate qua venerit, p. 0167C| ipso Luca teste, didicimus quod quasi annorum triginta fuerit. Interea factum ut forma daretur quibus evangelizandi esset futura successio; qua et ipsi aetate pietatis opus deberent suscipere, et perfectionem vitae in omnibus de se locupletius exhibere. Hac igitur aetate perfectae vitae integritas jam adulta rectissime designatur. Unde et universalis Christi Ecclesia, quos ad presbyteratus officium provehit, usque ad hanc aetatem diligentiori examinatione, nutriendi gratia, sub Christi disciplina instituere consuevit, et postea sollicitius in sacerdotium promovere. Rectum quippe erat ut Christus, qui se viam credentibus voluit exhibere, etiam doctoribus ostenderet, 175 quando et ipsi praedicandi ac consecrandi officium deberent suscipere. Hinc quoque quorumdam p. 0167D| probabilis opinio est, quod quasi in hac aetate omnes in virum perfectum ad immortalitatem perducti debeant resurgere. Quod satis pium credere censeo, et ex divina potentia confidentius sperare. Venit autem Jesus creator aquarum baptizari a Joanne Jordanis in aqua, ut primum in se monstraret mysterium secundae nativitatis per aquam et Spiritum credentibus appetendum, et insinuaret quod nisi ex hac renati, filii Dei fratres ejus per adoptionem minime queunt censeri. Non quidem necesse habens ablui baptismate Joannis, qui mundus erat ab universis sordibus; sed ut viam se nobis praeberet, qui nati eramus in peccatis, ad diluenda nostrorum scelerum facinora; quatenus cum eo renati p. 0168A| fratres jure nominaremur, et ei cohaeredes essemus. In eo quippe non solum ei fratres existimus, verum etiam ex ipsa peccatorum purgatione, generaliter omnis renatorum Ecclesia sponsa consecratur. Et ideo dignum fuit, ut prior ipse non sibi, sed nobis in fontem descenderet; quatenus per hoc nos sibi germanius uno in corpore coaptaret, et mysterium baptismatis ad appetendum ex suo descensu gloriosius commendaret. Namque per hoc non ipse, sed omnia aquarum fluenta in ministerium ablutionis nostrae purgantur, atque magisterium humilitatis plenius demonstratur. Ut nemo quasi vita excelsior, etiam ad infimum cujus est baptizandi officium, venire dedignetur. Venit itaque ad baptismum, praecipue, ut Joannes insinuat, manifestare quod hic est qui p. 0168B| baptizat in Spiritu. Dictum quippe a Deo acceperat: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). In quo siquidem visu, magnum nobis fidei exhaustum est sacramentum, per quod satis admodum intelligimus qualiscunque sit officii hujus minister, quod hic est solummodo qui baptizat. Hanc igitur potestatem nulli servorum largitus est, sed eam in se retinens, securiores nos reddidit, ne aliquis de aliquo ministrorum diffidat, neque de se, quisque quod dat, quasi ex se sit, baptizando praesumat. Sed qui gloriatur uterque eorum, tam qui accipit quam qui dederit, in Domino glorietur, quia omnino hic est qui baptizat, et non ille per cujus ministerium exterius, 176 quod cernimus adimpletur. Hac igitur de p. 0168C| causa inter reliqua ut ostenderet credimus advenisse: quia in ipso Spiritus sanctus, specie corporali manens, dispertitur per singulos, et fit inde totius Ecclesiae mira unitate concorporatio. Et, sicut omnia corporis membra uno eodemque animantur spiritu: ita omnium in Christo renascentium summa uno vivificatur Spiritu sancto, et ab omni labe vitiorum sanctificatur. Unde et Apostolus: Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Verumtamen cur in Jordane, et non in alio quolibet fluvio hoc mysterium celebratur, non abs re factum putamus, praesertim cum populus Judaeorum secundo ab Jesu Nave in mysterio circumcisus, per hunc fortassis locum terram repromissionis introierit; de quo David ob mysterium magnitudinis: Et tu Jordanis, inquit, p. 0168D| quare conversus es retrorsum? (Psal. CXIII, 5.) Rectum quippe fuerat ut eo baptizaretur fluvio in quo jam figura baptismi praecesserat, et ex nomine quid in eo gestum sit apertius designaret. Jordanis namque descensus eorum dicitur. Quorum? nisi eorum qui de supercilio superbiae ad Christi humilitatem descendunt, et suis inibi abluuntur criminibus. Satis itaque provide per Jordanis nomen totius baptismi operatio praedicatur: et ideo decenter in eo Christus baptizatus est, ut hinc inde omne negotium sacramentis responderet divinis. Jordanis quippe, ut aiunt, duobus constat fluminibus, ex Jor videlicet atque Dan, quibus ita junctis Jordanem faciunt. In quo Christus inter reliqua ideo mystice baptizatur, p. 0169A| here. Sed sibimet Deus homo, quia dignatus est ut duas sibi leges simul junctas doceret. Interea quod per aquam visibilem celebratur, ut non solum gentiles ad fidem, verum etiam et Judaeos duceret, si forte credidissent remissionem peccatorum, per rem visibilem fieri, ut ante per sacrificia consueverant: quia omnino si non vidissent lavare corpora, minus forsitan animas mundari credidissent. Porro:

Joannes prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Expaverat autem eum ad se venisse cui nulla inerat baptizandi necessitas, eo quod ipse tolleret peccata mundi, sicut jam idem testatus fuerat; ignorans profecto, quod nisi medicus primum venisset ad aegrotum languentem, languens medicum non requireret. Cui Dominus:

p. 0169B| 177 Sine modo; sic enim decet nos implere omnem justitiam. Ac si patenter diceret: Sine modo impleri ad quod veni. Quia quidam suam volentes statuere justitiam, facti rei, fines justitiae minime contigerunt. Nos autem, quia omnes dilapsi sunt per superbiam, sic decet per humilitatis exemplum reducere ad vitam, et insinuare quod nemo absque unda baptismatis possit perfecte justus existere. Ac si aperte diceret: Si ego Dominus opere Spiritus sancti de Virgine natus et conceptus sine contagione peccati, secundae nativitatis lavacrum non dedignor subire, quanto magis necessarium est omnibus, quamvis innocenter justeque viventibus, ut nullus eorum contemnat meo exemplo etiam velut ab infimis humilioribusque baptizari? Hinc quoque decet p. 0169C| nos implere primum omnem justitiam, videlicet per quam omnis justitiarum summa ab omnibus deinceps impleatur, ut omnes non ex operibus neque ex libertatis arbitrio glorientur, sed agnoscentes se reos, justitiae Dei sint subjecti, et justificentur ex gratia, sine qua nusquam est aliquis operibus consummatus. Et ideo recte quisque cum renascitur ex aqua et Spiritu sancto, per fidem justus non incongrue appellatur, quia hoc implevit credendo, per quod omnis Dei justitia ex gratia adimpleretur. Quam profecto satis primum decuit Christum implere, non quasi ex indigentia, sed velut ex magisterio; quatenus per hoc idem renatus Filius Dei proprius omnes renascentes in se fratres colligeret, et per adoptionis gratiam sibi conjunctos Dei filios faceret. p. 0169D| Quod cum cognovisset Joannes ea quae hactenus nesciebat, tunc admisit eum. Quia profecto quamvis sciret, quantus et qualis esset, multa duntaxat in momento didicit quae primitus nesciebat. Docuit eum itaque Spiritus sanctus qui in specie columbae mansit super eum, et deduxit in omnem veritatem. Idcirco quod prius humiliter formidabat, postea devotus implere permisit. Ac per hoc, qualiter excelsiora virtutum opera debeant appeti, Joannis humilitas insinuat, dum et refugit ex sua infirmitate pavidus, et obedit ex divina institutione securus. Nihil enim potest mortalitas formidari ex merito, ubi Deus totum cooperatur ex dono.

Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de aqua. Ecce aperti sunt coeli. Non quod oporteat credere, p. 0170A| tunc primum ei coelestia patuisse secreta: cum recta fides 178 habeat, semper eum aequalem, ubique totum cum Patre mansisse. Sed evidens sacramenti est indicium quod per mysterium sacri baptismatis, introitus patriae coelestis cunctis in Christo renascentibus illico aperitur. Neque itaque trigesimo aetatis suae anno, quando baptizatus est, Spiritus sancti dona primum percepisse credendum, qui ex eodem Spiritu sancto conceptus ipso siquidem semper plenus extitit. Unde liquido demonstratur quod nobis quidem baptizatus est; nobis idem Spiritus sanctus visibili specie desuper apparuit. Nobis etiam Pater de coelis clamavit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacuit, ipsum audite (Matth. XVII, 5). Haec omnia p. 0170B| nobis sane celebrata sunt salutis mysteria, per quod aditus coeli reseratur, et gratia Spiritus sancti plenius passim omnibus infunditur. Quod autem dicit: Tunc ascendit de aqua, liquido censetur, quod omnes qui descenderint ex supercilio vanitatis se ad abluendum in baptismo, debeant quotidie crescendo reascendere ad virtutum culmina, atque ad patriam unde ceciderant festini remeare. Quaeritur autem non immerito, cur in aqua et in Spiritu sancto baptisma sit constitutum, visibili invisibilique substantia dedicatum. Ubi continuo cogitanti occurrit quod, sicut homo duabus consistit naturis, corpore videlicet et anima, ita duabus substantiis renascitur in salutem. Siquidem aqua consepelitur Christo, Spiritu vero sancto totus itidem sanctificatur Deo. Nullum igitur elementum p. 0170C| aptius invenitur ad consepeliendum nos quam aqua, quae terrae nomine etiam mixtim in Genesi praenotatur: Terra, inquit, erat inanis et vacua (Gen. I, 2), ibi namque et aquarum omnia tacito nomine concluduntur. Per aquam quippe sordes purgantur corporum. Cujus rei officio praesignatur in aperto quid intrinsecus geratur divinitus in occulto. His itaque duobus elementis, videlicet aqua et igne, omnia quae mundari egent usibus humanis mundantur. Molliora siquidum aqua, duriora vero rerum metalla igne ad liquidem expurgantur; sic et in nobis divina dispensatio adimplevit ut per aquam et ignem sancti Spiritus omnia in nobis peccati crimina decoquantur. Ita ut per aquam mundo morientes consepeliamur Christo, et per ignem Spiritus p. 0170D| sancti de fonte ascendentes in melius conflagrantes ad coelum mente rapiamur. Ad hoc quippe coeli aperiuntur, non elementorum reseratione, 179 sed spiritali apertione, ut, spiritales jam facti, spiritaliter ad spiritalia illico invitemur. De qua quidam reseratione: Scinditur, inquit, auricula septemplicis aethera coeli. Quam nimirum bene Ezechiel, ex principio visionis suae, per hoc quod praesentialiter cernit, futuram enuntiat reserationem, ita dicens: In anno trigesimo, in quarta mense, in quinta dei mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt coeli, et vidi visionem Dei (Ezech. I, 1); in Ezechiel namque Christum fuisse, nemo qui dubitet. Quia sicut scriptum est: Assimilatus est in manibus prophetarum (Ose. XII, 10). Trigesimo quoque p. 0171A| aetatis suae anno Ezechiel juxta fluvium Chobar venit, qua hic Christus aetate ad Jordanem venisse manifestatur. Chobar quippe gravitudo vel gravitas interpretatur. Quid igitur per Chobar fluvium, nisi humanum genus congrue designatur? quod nimirum ab ortu defluit in mortem, et gravis sibi est ex peccatis quae perpetrat indesinenter ac portat. Quia, sicut scriptum est: Super talentum plumbi sedet (Zach. V, 7). Omne enim peccatum grave est, quia non permittit animam ad sublimia levari. Unde et per Psalmistam dicitur: Filii hominum usquequo gravi corde? (Psal. IV, 3.) Scriptum ergo est de Domino, quod ipse sit Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24). Venit igitur Ezechiel juxta fluvium Chobar, quia fortitudo Dei per incarnationis suae p. 0171B| mysterium propinquare dignata est peccatorum suorum pondera portanti generi humano. Quae pondera per hoc descenderunt in profundum, quasi lapis; et ideo Jordanis recte descensus eorum interpretatur. Flavit enim Spiritus Dei desuper, et submersa sunt universa peccatorum vitia, cum suo principe, quasi plumbum in aquis vehementibus. Tunc quippe aperti sunt coeli, ut dixi, non elementorum reseratione, sed quia nobis iter reseratum est, et spes redeundi ad sublimia restituta. Non enim illi reseratur, sed nobis, sicut nec idem sibi baptizatus est; neque sibi passus, sed pro nobis utique omnia factus, si, quos fecerat, recrearet et eveheret ad sublimia. Alioquin ipse nunquam coelos deseruit, sed huc veniens semper cum Patre fuit. Restincta est itaque tunc aquis baptismi p. 0171C| rhomphaea illa flammatilis, quae versabatur ante januas paradisi. Et ideo non inconvenienter coeli aperti super eum commemorantur; super eum quippe, quia propter eum et per eum patefiunt, qui a primordio per primum Adam omnibus clausi erant.

180 Et vidit Spiritum descendentem sicut columbam, et venientem super se. Haud dubium ipse Jesus vidit super se venientem Spiritum sanctum. Caeterum, juxta Joannem Evangelistam scriptum est, quod etiam Joannes testimonium perhibuit dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum (Joan. I, 32). Ex quo liquido constat quod utrique eum descendentem, Christus videlicet et Joannes, non tamen super utrosque, sed solum super Christum, corporali p. 0171D| specie venientem viderunt. Hinc profecto non absurde quaeritur an verum columbae corpus, in cujus specie Spiritus apparuit, an forte phantasma fuit: quod satis frivolum est cogitare inibi ut aliud quam Veritas apparuerit. Ergo quia Christus, super quem venerat, non phantasma, sed verus homo et verus Deus erat, aptum satis nobis videtur ut verum corpus, formatum ad horam in specie columbae, ob mysterium docendi assumpserit, quod super veram Christi carnem adveniens, intus quid gestum sit exterius declararet. Alioquin idem Spiritus sanctus mortalibus oculis, nisi corporali specie apparere nequivisset. Quod quidem corpus probabilius ex aere, vel ex aqua formatum putamus, quam ex alio p. 0172A| quolibet corpore generatum. Tantisper ergo dicimus eum apparuisse in mysterium, et postea, ut ipse voluit, suspicari licet desisse quod vere formatum fuerat. Ut quid autem corporali specie descenderit, nisi, ut praediximus, tu eum ut videres, tu quoque ut agnosceres. Columbam ergo illam, quam Noe emisit ex arca, istius columbae speciem fuisse, nemo qui dubitet: et ideo per eam typum agnoscimus sacramenti. Unde fortasse dicturus, cum illa vera columba fuerit, quae fuit emissa, hic sicut columba descendisse dicatur, quomodo rursus illic figuram fuisse dicimus, hic veritatem; nisi quod illa vetus fuit, et negotium, quod per eam gestum est, hujus sacramenti prophetia fuit. Deinde quod hic positum est adverbium similitudinis ( sicut ) sciendum p. 0172B| quia secundum Graecos in specie columbae, in quamplurimis exemplaribus, sicut et in Luca scriptum fertur. Alioquin quid tam verum quam divinitas quae manet semper, creatura autem non potest veritas esse, quanquam et speciem pro veritate accipiendam recte nemo ambigat. Igitur liquet eam veram columbam fuisse; sed vox similitudinis, sicut ideo 181 apponitur, ut idem Spiritus sanctus corporali specie in columba, non tamen ipse corpus apparuisse intelligatur. Apparuit autem in columba, ut per eam exponeret quales futuri erant qui ad gratiam ejusdem Spiritus pervenirent. Ex quo, quia columba fel non habet, patenter insinuat quod in felle amaritudinis esse non debet quisquis ad hanc gratiam venire devotus exoptat; sed simplicitatem atque innocentiam, p. 0172C| quam de se videntibus exhibet, animo retinere atque moribus, conspicientibus se in faciem, simplicitatem vitae repraesentare. Columbarum quippe privilegia quamplurima enarrantur, quod haec avis praeter fluenta residens aquarum, insidiantium sibi umbras provida consideratione intendat, et laqueos exinde nimia suspectionis diligentia celer evadat. Siquidem et tantae benignitatis a natura fertur, ut omnium avium pullos quasi proprios dicatur suscipere atque suis laboribus enutrire. Est itaque mitissima in tantum, ut nec rostro neque unguibus cupiat aliquem lacerare; ne minimos quidem musculos vel vermiculos, quibus minores pene omnium aviculae se suosque nutriunt, edere dicuntur. Gemitum quoque pro cantu habere noscuntur. Unde quidam devotionis p. 0172D| obtentu: Fuerunt mihi lacrymae meae panes, inquit, die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, ubi est Deus tuus? (Psal. XLI, 4.) Tali siquidem meditationis affectu, totius Ecclesiae habitum lugentis exprimit, et quid in nobis Spiritus sanctus gerat, per hoc patenter insinuat; postulat enim pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hinc inde quia gemere nos docet. Unde et in columba merito apparuit ut per eam nos doceret quid ipse in nobis gerat, vel ipsi in eo quales esse debeamus. Solet itaque nidificare in foraminibus petrae, seu in caverna maceriae, ubi Moyses positus, posteriora Dei vidisse legitur; petro autem est Christus, in cujus lateris foramine omnis Ecclesia nidificat, dum ejus sanguinis pretio consecratur. p. 0173A| Unde et in Canticis: Surge, inquit, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in cavernis maceriae; ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis (Cant. II, 13). Ex quo liquido constat, quod ex efficientia, et non ea natura ita vocatur. Idcirco justum erat ut efficiens ea specie appareret ad quam per gratiam interius nos vellet transducere; necnon, ut paulo superius jam praemisimus, juxta proprietatem figurae, nihil aptius quam ut per 182 columbam secundum veritatem redderetur exhibitus, qui per eam in diluvio juxta mysterium sacramenti fuerat figuratus. Et ideo dignissime simul et universalis Christi Ecclesia dicitur: Una est columba mea (Cant. VI, 8); quia per hanc gratiam Spiritus sancti, quae in eadem p. 0173B| monstrabatur specie dedicata et coadunata tota conspicitur. Hinc et officiosissimum fuit, Spiritum sanctum apparere per eam, ex cujus jam olim specie illa cognominabatur. Quatenus per ipsum donum transferentius ad ea quae mente intelliguntur, transcensis sacramentorum gradibus, quandoque feliciter perveniretur.

Quod si quaeratur cur Filius apparuerit in homine, et Spiritus sanctus in columba, non inconvenienter dicimus, quia ille venit ut exemplum vivendi Deus homo homini exhiberet, et counitus ei per carnem, eum morte redimeret; illa vero, ut donum ipsum, quo ex gratia bene vivendo pervenitur, expressius significaret: utrumque tamen factum est visibile propter carnales quosque; si quomodo per ea quae p. 0173C| oculis corporeis conspiciunt, ad ea quae mente intelliguntur, sacramentorum, ut dixi, gradibus transcensis, quantocius transferantur. Quae nimirum columba, nequaquam creditur passa, vel Spiritus sanctus per eam, quo modo Deus homo in carne passus dicitur. Quia omnino non columbas venit redimere, sicut Christum Jesum Dominum nostrum nos homines constat redemisse, neque in Deum ut Christus Jesus creditur assumpta, neque quolibet pacto in sede majestatis recepta, sed sicut omnia illa schemata, in quibus olim Patribus Deus Spiritus sanctus, aut certe Filius visibilis apparebat expleto apparitionis officio resolvebantur: ita fatendum hanc ad proprium, ut praemisimus, elementum rediisse, divina operante potentia. Homines quippe p. 0173D| venit instituere, propter quos non solum Christus, verum etiam illa visibilis apparuit, ut veram innocentiam doceret. Hoc sane explicito, velut verbum dum sonat et transit, quamvis ea quae verbo significantur, cum aliquid divinum atque aeternum loquendo exponitur, non simul transeant: ita et illa quae visa est ad horam, illico cum voluit, ubi et quando voluit, Spiritu sancto incommutabiliter permanente, ad nutum ejus disparuit. Ubi, si bene sapimus, illo quidem docente percepimus; sin alias, quod ex sacrificio necdum capimus, igne Spiritus sancti concremandum 183 remittimus. Verumtamen signanter credimus; quidquid columba veritatis de veritate columbam docuit; etiam gratias largitori p. 0174A| agimus, qui sanctiticatam sibi columbam ex corvis paulatim instituendo aptavit. Verum igitur typum columba illa Noe more tulit, per quem tale mysterium praesignetur. Tulit itaque ramum olivae ad arcam, hanc futuram praesignans quae mundo pacis gaudium detulit, et oleo suae pinguedinis perunxit. De quo nimirum oleo, Christo dicitur: Unxit te Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Cujus profecto unctionis oleo peruncta omnis Christianorum Ecclesia; etsi a Christo derivetur hoc vocabulum, per hoc tamen, quia et ipsi ex quibus constat peruncti sunt, Christiani hactenus nuncupantur. Hinc quoque beatus Petrus Apostolus, renatis in Christo scribens, genus eos regale, seu sacerdotium sanctum vocat (I Petr. IV, 9). p. 0174B| Videlicet eo quod omnes qui in Christo renascimur, non minus oleo Spiritus sancti intrinsecus, quam isto materiali extrinsecus in mysterio perungimur. Per hoc quippe visibile exterius signatur, quid per eumdem Spiritum interius geratur. Sicut et per hanc qua abluimur aqua, illam nos ad emundationem percepisse docemur. De qua Jesus ultimo festivitatis die clamabat, dicens: Qui in me credit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem, inquit Evangelista, dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII, 38). Nam et in quamplurimis Scripturarum locis, per aquam idem Spiritus sanctus significatur. Unde haud dubium quin super aquas apparuisse creditur, super quas olim et in principio superferebatur, ut edoceret se advenisse p. 0174C| in aquis, ad confovendam rationabilem creaturam suam, per quas se praesignabat operaturum quandoque pietatis mysteria. Nam et hoc verbum Hebraicum, ita esse, expressius illo in loco positum, denuntiat. Quia ubi noster interpres ferebatur posuit, ibidem apud Hebraeos merefeth, ut idem testatus est, legitur: Quod nos, inquit, incubabat, sive confovebat possumus appellare, in similitudinem volucris ova sua calore animantis. Quod certe non nisi de Spiritu sancto recte accipitur, qui ideo super Christum in columbae specie apparuit, ut ostenderet nos in eum per semetipsum foveri, et suo calore animari ad vitam. Alioquin unde tantus calor existeret, qui tam frigidus de morte evigilaret? Ex quo liquido patet quod sancta Dei Ecclesia recte 184 columba p. 0174D| vocatur, cujus fotu et calore animata vivificatur, ut cujus gerit Spiritum, ejus et apparitionis vocabulo nuncupetur. Hinc quoque Isaias sanctorum volatum admirans aiebat: Qui sunt hi, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Isa. LX, 8.) Columbae autem singuli quam recte appellati sunt sancti; quia de hac una eademque columba, quae in Christo apparuit, omnes sunt generati. Unde et David: Emittis, inquit, Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 30). Nimirum igitur provida Dei dispensatio hinc inde latissime patet, quae tam concinna sacramentorum mysteria olim Patribus signanter aperuit, quatenus cum impleri coepissent corda credentium, potius mirarentur p. 0175A| quam in aliquo dubitarent. Et ideo qui vult inter medios cleros columbae, cujus pennae deargentatae leguntur (Psal. LXVII, 14), felicius eo uniri, exhibeat de se moribus quod columba docuit, et teneat calorem Spiritus, donec totus in holocaustum Domino concremetur. De quo nimirum igne Paulus suis dicebat auditoribus, Spiritum nolite exstinguere (I Thess. V, 19). Quia profecto in quo idem Spiritus fuerit, ardentem facit, et ad omnia virtutum incitamenta, quem illustraverit, provehit, et corroborat. Verumtamen si capiti nostro Christo Jesu couniti velut membra cohaereamus, et ex ejusdem Spiritu in ipsius corpore secundum interiorem hominem intus vivificamur, recte columba propter simplicitatem vitae nominamur et sumus. Alioquin supervacua p. 0175B| spe gloriamur de nobis, si non curamus conformes fieri cujus membra dicimur. Quatenus per ipsum et in ipsum Spiritu sancto recreati in beatae immortalitatis formam feliciter configurati transferamur. Sed ut ei firmius inhaereamus, Patris desuper intonantis vocem diligentius oportet audire.

Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quod et alii duo, Marcus videlicet (I, 11) atque Lucas (III, 22), similiter ediderunt, nisi quod de verborum consonantia variant, salva tamen pari rerum in utrisque intelligentia. Nam quia Matthaeus dicit, Hic est Filius meus, et reliqui duo, Tu es Filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam utrumque valet, sicut jam supra et in aliis p. 0175C| locis quae dissentire videntur, concordi intelligentia unum eos sentire docuimus. Vox enim Dei Patris de coelo unum horum dixit, sed Evangelista voluit ostendere ad id quod dictum est valere Hic est Filius meus, ut illis potius qui 185 audiebant, utique quod ipse esset Dei Filius aperte indicaretur. Et ideo ita dictum referre voluit, quod sonuerat: Tu es Filius meus dilectus, ac si illis diceretur qui aderant, demonstrantis obtentu: Hic est Filius meus dilectus. Quia nequaquam Christo indicabatur quod ipse de se sciebat, sed eisdem propter quos ad quos ipsa vox divinitus de coelo facta est. Jam vero quod alius dicit, In quo mihi complacui, alius In te complacuit, atque alius In te complacuit mihi: si quaeris quid horum in illa voce sonuerit, p. 0175D| quodlibet accipe devotus, dummodo intelligas illos, licet diversis verbis, unam eamdem intellectus retulisse sententiam. Quia, etsi unus eorum propria vocis verba tenuit quae sonuerant, alius tamen ad eamdem sententiam familiarius explicandam verba variasse non absurde intelligitur. Ita duntaxat ut ab omnibus sic dictum intelligatur, tanquam diceretur: in te placitum meum constitui. Hoc est, in te volui agere, quia in primo Adam mihi displicuit, et per eum omnes quasi in massa facti sunt irae filii, ut per te omnes, quos praedestinavi ad vitam, placeant mihi. Itaque sicut in principio, Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI, 7), ita et, in te complacui, quatenus et per te ipsi qui praesciti sunt, placeant mihi. Omnis siquidem p. 0176A| qui poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipse quo poenitere probatur, indicat sibi displicuisse, dum revocat ad emendationem quod fecit. Unde omnipotens Deus Pater quomodo intelligi possit ab hominibus juxta humanum modum olim locutus in Genesi poenitet me hominem fecisse super terram, ubi quod sibimet displicuisset in peccatoribus quos creaverat patenter insinuat. At vero in solo sibi Unigenito Domino Jesu Christo complacuisse, quem inter homines propter eosdem hominem creaverat, aperta voce de coelo, ut ipsi cognoscerent inter quos et propter quos venerat, manifestat. In illo quippe nullum peccatum fuit, et ideo super eum non solum non poenituit, sed in illo placitum suum constituit. De quo Psalmista canit: Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es p. 0176B| Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 5). In quo jure sibi complacuisse testatur, quem de sua substantia unicum atque coaeternum sibi consubstantialemque genuerat Filium. Qui utique missus pro nobis ad incarnandum, Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et ideo vere sibi in illo complacuit, qui ex suo ei consubstantialis exstitit, et ex nostro unus 186 idemque filius, non suam, sed ejus a quo missus est in omnibus voluntatem fecit. Quapropter qui cupit Deo Patri placere, non in se, aut quasi ex suis actibus sibi complaceat, imo displiceat sibi in se, ut totus in illo per fidem et charitatem transpositus, in quo Pater sibi complacuit, placeat, et per eum reconciliatus irae filius, filius per adoptionem Dei fiat. Alioquin qui de se sibi p. 0176C| applaudit, quasi ex se in quantum non illius counitur voluntati, reus adhuc, nondum ut oportet patri placens esse convincitur. Idcirco et in oratione dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra (Luc. II, 2), quatenus terrenum nostrum omne illi cohaerendo coeleste fiat, et sit illud quod idem de nobis ad Patrem ait: Volo, Pater, ut sicut ego et tu unum sumus, ita et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 71). Quolibet pacto, nisi ut, sicut Pater et Filius unum sunt per substantiam, ita et nos in ipsis unum simus per gratiam? et hoc totum ideo futurum, quia in illo placitum suum constituit, quatenus per eum illi in ipso placere possimus. Et notandum quod mysterium Trinitatis in hoc baptismate apertissime praedicatur. Ita ut non solum Trinitas totius p. 0176D| majestatis evidentissime intelligibilis declaretur, verum etiam sensibilis quodammodo, cum sit incomprehensibilis, ac si corporeis sensibus distincta, ad intelligendum luce clarius pertractetur. Pater scilicet ad Filium clamans in voce, idemque Filius veraciter humana natus in carne ab ipso Patre diligentius praedicatur; Spiritus vero sanctus super eum in columba demonstratur. Sed et per ipsam plurima, quae Joannes adhuc de Christo ignorabat, divinitus edocetur, impleturque inibi tum illud propheticum: Vos Domini super aquas, Deus majestatis intonuit, Dominus super aquas multas (Psal. XXVIII, 3). Praedicatur ergo a Patre Filius, praedicatur a Spiritu sancto, praedicatur etiam a seipso dum de se Patrem p. 0177A| insinuat, et unum se esse cum Patre testatur: Ego et Pater, inquit, unum sumus (Joan. X, 30). Quid igitur ultra mens tali renata sacramento dubitationis poterit habere in fide, cum uno eodemque momento Patris vox ad nos delapsa Filium in aquis visibiliter apparentem praedicat, et Spiritus sanctus desuper in columba quae sentienda sint de eo evidentius edocet? Quod si sane in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum, multo firmius recte accipitur de se Patris, et Filii, ac Spiritus sancti testimonium. In hac quippe fide renati sumus, quid opus est nobis amplius de fide quasi dubios retractare? Praeceptum 187 est itaque apostolis: Ite; docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). In nomine p. 0177B| ergo cum dixit, unum eos ostendit, quod tribus nominibus satis ad intelligendum Trinitatem egregie distinxit. Unde quicunque recte secundum catholicam fidem baptizati sunt, sane sunt renati, et per hanc fidem mater Ecclesia eos in se suscepit. Hinc sane secundum Danielis prophetiam Sanctus sanctorum ungitur (Dan. IX, 24), et abhinc quoque juge sacrificium Judaeorum, omnisque unctio legalis cessavit; in tantum ut quadragesimo post ascensionem Christi in coelis anno Hierusalem destructa sit, et templum eversum, atque omnis populus incredibili caede vastatus, omnisque religio eorum et sacerdotium simul interierit. Unde aut ostendant nobis duricordes Judaei juge legis sacrificium, et unctiones, ac templum: aut certe, secundum prophetiam p. 0177C| Danielis, quia illa omnia longe diu cessarunt, licet inviti, audiant et intelligant Christum Dei Filium, qui est vere Sanctus sanctorum, unctum jam oleo Spiritus sancti prae participibus suis, et incipiant non blasphemare. Porro prae participibus ideo unctus dicitur, quia in illo Spiritus sanctus totus mansit. Nam, sicut ait Apostolus: In illo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitavit (Colos. II, 9). Caeterum sanctos et omnes Christianos, qui ejus recte participes intelliguntur, secundum mensuram fidei, per gratiam donationis Christi eumdem Spiritum percepisse, nemo qui recte sapit ambigit. Ergo qui Spiritum Christi non habet, hic non est ejus; de quo Apostolus: Nos enim, inquit, non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est (I Cor. II, 12). p. 0177D| Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). Quia ipsum accepimus pignus promissae haereditatis nostrae, et quasi quoddam chirographum aeternae salutis. Hic itaque Spiritus facit nos Dei templum, et interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, suae advocationis implens officium. Assuefacit nos coelesti virtute quotidie spiritalibus admisceri, et aeternae vitae consociari. Erudiuntur itaque in illo et per ipsum corpora nostra, si ejus sumus, ad immortalitatem proficere, dum ad decreta ipsius discunt se moderate in quibuslibet temperare. Hic est qui inexplebiles cupiditates nostras coercet in nobis, libidines frangit immoderatas, illicitos exstinguit ardores, flammantes p. 0178A| impetus vincit, ebrietates reprimit, repellit vero avaritiam, 188 et omnia mundi oblectamenta fugat, charitatem inter quosque nectit, morum affectiones componit, regulam veritatis ubique expedit, haereticos revincit, improbos vero foras mittit. De hoc quippe Apostolus manifeste dicit: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoriis et doctrinis daemoniorum; in hypocrisi loquentes, cauterizatam habentes conscientiam suam (I Tim. IV, 1). Qui certe si Spiritum Dei haberent, nequaquam deinceps spiritui seductorio credidissent, quia nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu. Sed quia omnes signati sunt a principio signo fidei in Christo, mirum cur quamplurimi postea, aliud eligentes, haeretici facti sunt. Et quid ob aliud, p. 0178B| nisi quia primam fidem irritam fecerunt, et, quasi novam quaerentes fidem, a fide facti sunt extorres? Erraverunt autem a vulva matris, videlicet recedentes a fide Ecclesiarum Dei, ab utero locuti sunt falsa; non enim erant ex nobis, et ideo recesserunt a nobis. Quia utique si essent ex nobis, unctionem nobiscum haberent a sancto Spiritu, et permansissent nobiscum. Erunt autem adhuc et plures naufragantes circa fidem, antequam finis veniat. Non ideo tamen illi aliam pertractabunt fidem qui electi erunt, sed illam in qua renati sunt, plenissime in omnibus sine aliqua mentis infidelitate servabunt. Satis itaque absurdum est idcirco deviare a fide quia plures periclitantur, praesertim cum potior inde esse debet fides credentium ac robustior, eo quod, sicut praedictum p. 0178C| ex praescientia Dei fuit, ita completur in illis. Nos enim qui nunc sumus, futurum credimus quod nondum satis videmus; nisi quod jam in quamplurimis dudum iniquitatis ministerium excrevit, ut signatum de ipsis erat, quanquam et in subito contriti sint, et ad inferos deputati. Quanto magis illos firmiores esse oportebit in fide, super quos haec omnia quamvis pauca quae restant, adhuc plenius complebuntur? Nam praeteritarum promissionum tum praesens exhibitio certitudo erit, si quae supersint futurorum, quae cum venerint, confirmatio fidei magis esse debent, quod Deus quae praedixerat ea quae nondum erant suis assignavit temporibus. Caeterum quibus est fides illa in qua renati sunt, per quam et in membris Ecclesiae sunt aggregati, sperandorum substantia, p. 0178D| non aliam requirunt, etsi dictum sit: Quaeerit Dominum et confortamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CII, 3); atque illud:

189 Quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Quia, etsi quaerere oportet, non alium tamen quam unum Deum in tribus personis, quo Trinitatis nomine signati sumus. Sub qua omnino fide rebus exspoliati mundi, nudi fontem introivimus. In quo nimirum fonte quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte; et ideo jam ultra de fide nihil retractare debemus, sed custodire modis omnibus quod credidimus, et credendo gratis a Deo accepimus. Credere omnino debemus p. 0179A| aliud non esse credendum, idcirco nec requirendum, eo quod jam inventum credidimus. Ergo aliud non requirimus, quia nec ipse nobis mandat, eo quod unus est, aliud requirendum; et scimus quod nisi hoc unum, aliud quidpiam nihil est necessarium. Amplectimur autem eum quia unus est. Et certe devotionis affectu, in una eademque fide proficiendo, sperando atque amando, quia infinitus est, ipsum semper requirimus, adhuc in aenigmate et nondum in specie, quem tenendo quaerimus ardentissimo amore quotidie perscrutamur. Sed et cum aenigmata rerum praesentium fuerint evacuata, etiam certi sumus quod non alius quam unus idemque Deus Trinitas sibi credentibus, ut jam per fidem percepimus, apparebit. Per hanc p. 0179B| itaque fidem signatum est lumen vultus Dei super nos; et ideo ad infidelitates quorumdam hominum, et ad tenebras errorum respicere non debemus. Ex fiducia igitur probationis, quia tempora periculosa pronuntiantur futura, praeveniendo monere desideramus quosdam nihil ultra, nisi quod in baptismate credendo perceperunt, idque esse et non aliud, quod quaerere interim debebunt. Nam ratio quaerendi non nisi in tribus rerum articulis consistere videtur, in re videlicet, et in tempore, atque in modo. In re, ut quid sit quaerendum consideremus; in tempore, ut quando, ne forte quando quaerendum non est, aut aliud, aut illud quod quaerimus non satis inveniamus; porro in modo, quousque quaerendum sit adspiratur. Idcirco nobis scrutandum est quod Christus p. 0179C| instituit, et tenendus est ipse, quem invenisse gaudemus. Quia omnino neque nisi invenisses primum, credere potuisses. Ad hoc ergo quaesisti ut invenires, invenisti autem ut crederes. In qua nimirum fide omnem probationem quaerendi et inveniendi 190 credendo fixisti, dum te eum Christo in mortem per sepulcrum fontis exspoliatus mundo sepelisti. Quod si vere mortuus es, et vita tua abscondita est cum Deo in coelis, quid adhuc cum sibi viventibus et non Deo de fide quasi dubius disputas? Vel quid, saeviente persecutore, de morte formidas, qui jam mortuus in sepulcro fontis cum Christo teneris, et vitam tuam in coelis repositam perfecte credis? Nec dubium quin quod, si priorem vitam tuam in terris receperis, novam, quam in coelo cum p. 0179D| Christo absconderas, perdidisti. Sub tali siquidem te ille determinavit sepulcro, qui te non vult jam deinceps aliud credere quam quod instituit. Idcirco neque tu aliud debes quaerere profecto, neque, tormentis addictus, ac si invitus quidquam aliud confiteri. Novissime melius censeo ignorare monendo infra baptismi sacramentum, neque quod non debeas ediscas, quam aliqua fraudis curiositate captus ducaris extra captivus. Totum igitur novit, qui Christum novit. Fides, inquit, tua te salvam fecit (Matth. IX, 22). Et ideo maneat Christianus intra fontem fidei, ex qua renatus est in salutem. Et si quidpiam haesitaverit ad horam, tangat manu fidei adhuc Christum in fonte, quo Verbum caro descendens p. 0180A| nobis est baptizatus. Deinde Patris vocem desuper ut nos erudiat per aurem exteriorem, auditu auris interioris audiat intonantem: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quae nimirum vox quasi aliquod ad eum insinuandum, imo quia, auribus sensibilis, verum corpus fuit, idcirco qui per eam non voce inclusus Pater sonuit, jure auribus quodammodo, etsi est incomprehensibilis, dicitur sensibilis exstitisse. Sicut et Spiritus sanctus per subjectam speciem visibilis apparuisse manifestatur. Verumtamen nos secundum proprietatem naturae, quia Deus Trinitas, cum ubique totus recte credatur, non in loco cernitur, quia incorporeus et illocalis esse atque invisibilis probatur, neque circumscribitur visu nec tactu tenetur, nec auditur affatu, p. 0180B| nec sentitur incessu. Hinc quoque dicitur: Deum nemo vidit unquam, sed unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse narravit nobis (Joan. I, 18). Non tamen ita intelligendum quod sono debeat perstrepere in auribus nostris, sed quia Verbum et imago est Patris, dum se mentibus nostris innotescit, ineffabili luce Patrem declarat, atque insinuat manifeste, juxta quod idem testatus est dicens: Qui videt 191 me, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9). Quae nimirum visio non corporeis sensibus deprehenditur, sed, sicut scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Praedicat ergo Filium Pater sensibili vocis sono, et Filius, dum se exhibet visibilem, quia verbum Patris est, non alium quam cujus est Filius in se declarat. Porro p. 0180C| Spiritus sanctus, quia ex Patre Filioque procedit, etiam et ipse non divisus in natura substantiae majestatis, sed distinctus in personis, ut Deus Trinitas hominibus panderetur, medius in columbae specie apparuit. Nec ideo tamen idem circumscribitur visu, velut nec Pater hic aut alibi auditur affatu. Sicut nec dum deambularet in paradiso, potuit incessu sentiri. Alioquin quoties, per subjectam se Patribus ostendit formam, sensibilis fuisse videri potest, quod absurdum est credere. Sed quia invisibilis est, visus est ut voluit, non quidem ut est, sed quali specie illi placuit apparere. Siquidem et hic aliter auditus est non modo a Joanne, verum alibi et ab aliis interius, aliter a turba hic aut alibi, quae quodam loco tonitruum factum esse dicebant. Unde nec mirum si p. 0180D| voci praedicatoris quamplures non obediunt, cum et hanc vocem multi audierint, et nihil eis profuisse probatur. Deus est enim, qui incrementum sine voco dat intus. De quo beatus Ambrosius: Cum absens, inquit, putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur. Non enim dixit cum absens est, sed cum absens putatur. Nusquam enim est absens, qui coelum et terram atque omnia complet, nec spatiis includitur parvis, magnisve diffunditur; sed ubique totus et nullo continetur in loco. Hoc itaque qui excedente mente intelligit, hic videt Deum, et cum absens putatur. Hic sane intelligit, etsi distinctus in baptismo apparuit Deus, Trinitas in personis, quod inseparabilis sit ubique totus, propter unitatis substantiam. p. 0181A| Non quidem in loco, sed totus ubique Pater in Filio, et Filius in Patre totus, atque Spiritus sanctus in Patre et Filio simul totus, et coaeternus manet Deus. Quia nimirum quodcunque Pater est, hoc et Filius atque Spiritus sanctus est; et quodcunque Filius, hoc et Pater atque Spiritus sanctus; necnon et quod Spiritus sanctus, hoc totum Pater atque Filius. Sed tamen alius Pater, alius est Filius, alius Spiritus sanctus. Alius, inquam, et non aliud. Quia qui Pater est non est Filius, neque Spiritus sanctus. Sic et qui Filius nequaquam Pater aut Spiritus 192 sanctus. Sed neque idem Spiritus est Pater aut Filius. Quod volens Deus Trinitas adhuc rudibus in fide luce clarius aperire, qui necdum aliud sensu quam corporea p. 0181B| sciunt cogitare, trino distincte ad cognoscendum unus refulsit specialitatis numero. Quatenus visu, auditu et tactu adhuc lactantes in fide tribus istis sensibus intus in se trajicerent prima fidei rudimenta cooperante ipso qui exterius sentiebatur, fides perfecta deinceps uberibus Scripturarum plenius nutriretur. Non enim prius adhuc animales spiritalia potuissent ad plenum capere. Et ideo necesse fuit ut per sensum exterius tenera credentium infantia fidem perciperet, et de sensu carnis introrsus rediens, totus homo conversus ad Deum, invisibilia videndo per fidem fieret spiritalis, et tenderet sublimius per fidem, doctrinarum lacte nutritus ad spiritalia. Unde et quamplurimi sanctorum in tantum spiritaliter profecerunt, ut spiritalia spiritalibus p. 0181C| comparantes, viderent melius ea videri mente, quam sensu corporeo persentiri. Qui etsi visus a plurimis aut auditus, sicut hoc loco ex quo agitur in divina auctoritate legitur, sine ulla sui commutatione aut per corpus visus est, aut certe per corporales quasdam imagines, quas Dei quidem voluntas elegit, non quas natura formavit. Fecit enim ista Deus quibus voluit, quando voluit, et uti voluit, sua tamen in se latente incommutabiliterque manente substantia, et sine ullis locorum aut temporum intervallis omnia implente: ita ut nec minor sit in parte quam in toto, neque major in toto quam est in parte. Verumtamen quomodo voluit, quam saepe apparens in locis et in tempore, ut eos qui locales et temporales erant, ad invisibilia protraheret credenda, et illa postponerent p. 0181D| quibus tenebantur devincti, et cernebant suis defectibus quotidie labefactari. Hinc quoque certum est, ut praemisimus, in fonte baptismatis p. 0182A| ideo totam simul divinitatem majestatis in Trinitate sensibus corporeis se quodammodo sensibilem infudisse, ne quando ex fide renascentes ad vitam alteram deinceps susciperent, nisi per quam quisque junctus est Deo, et carnali sensu male deceptus periret. Signatus quippe est fons iste annulo fidei, et ideo nullum debet quandoque furem admittere. Ex cujus nimirum irriguo, deliciarum hortus, videlicet Dei generalis Ecclesia, undique satis munitus atque conclusus florens viret, quia in 193 se Christum non solum sepultum, verum resurrexisse gaudet. In istis sane fidei rudimentis fidelis cujusque anima requiescit secura. In hac quotidie virtutum operibus floret, et contra omnes pressurarum impulsus, velut clypeum protectionis opponit. Ex quo p. 0182B| denique nimia securitatis fortitudine circumvallata, fidenter canit illud in Canticis: Ego dormio, et cor meum vigilat (Cant. V, 2). Dormit enim spei suae certitudine soporata; vigilat vero pervigilii diligentia, ne quod signatum est annulo fidei, fraudulentius corrumpatur. Nescit autem ulterius de fide dubitare: quia etsi in terris adhuc degat, in coelo tamen collocatus per fidem, si nondum re, spe quoque regnat cum Christo. Est itaque quorumdam modica fides, et est magna. Unde et uni, Modicae fidei, dicitur, quare dubitasti? (Matth. XIV, 31.) Alteri vero: magna est fides tua, idcirco fiat tibi sicut petiisti. Quippe quia virtutum dona, secundum mensuram fidei a Spiritu sancto unicuique largiuntur. Praeterea per hanc sancti vicerunt regna, operati sunt justitiam, p. 0182C| adepti sunt promissiones. Per hanc sane unam eamdemque fidem, etiam et nos vincimus, quia haec est victoria quae vincit mundum fides nostra. Sed et Apostolus eam non modicum gloriatur se servasse ita dicens: Fidem servavi, cursum consummavi, de reliquo, inquit, reposita est corona justitiae quam reddet mihi Dominus in illum diem justus judex (II Tim. IV, 8). Unde et nos hanc unam eamdemque catholicam integram servantes fidem, quam ex symbolo adhuc in lacte suscepimus, bonis operibus jugiter inhaerendo, ad finem usque tendamus, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad quem finem et ipsi currentes, hic finem libri sub hac fide, quasi in tutissimo pacis portu paululum quiescendo, constituamus. Quatenus per p. 0182D| hoc itatenus, et ipsi ea fide subnixi spe certa subvecti, consummati in charitate perfecta, finem vitae in Christo feliciter habeamus.