Migne Patrologia Latina Tomus 106
Expositio in Matthaeum
Expositio in Matthaeum (Christianus Druthmarus), J. P. Migne 106.1504A
INCIPIT PROLOGUS. 106.1261C|
Venerabilibus in Christo Patribus in coenobiis sancti Petri principis apostolorum cognominibus Stabulariis, sedula devotione Deo militantibus et ad feliciora tendentibus, vester fidelis famulus Christianus indignus sacerdos praesentis aevi pacem ac prosperitatem, futuraeque aeternae beatitudinis in splendoribus sanctorum cum Rege regum, arbitro saeculorum, optat societatem.
Omnia verba sonando transeunt, et transeundo deficiunt: necesse est igitur alligari litteris verba quae aliquid utilitatis habere videntur; ut desides et frivoli cum perfectioni studere voluerint, abjecta vanitate, inveniant iterum unde admoneantur, quod aliquando, juvenili more, citata aure surdaque transierunt. 106.1261D| Nam quia perspexi juvenibus nostris, post expositum bis, textum Evangelii Matthaei oblivioni habere, statui apud me ipsam expositionem eo tenore litteris mandari, quo coram vobis verbis digessi. Et si aliquis requirit quare post beatum Hieronymum hoc ausus fuerim agere, respondeo, quia 106.1262C| perspexi beatum Hieronymum multa verba quasi levia praeterisse et parvuli sensus difficilia reddidisse: idcirco quod mihi aliquando difficile visum fuit, facile valentibus scire reddidit. Et usus loquendi melius intelligitur de his qui, de eadem provincia sunt quam de aliquo depravati usus. Habet enim unaquaeque provincia morem proprium loquendi quem alia non habet: et ideo suavius auditur. Aperta quoque locutione ipsum contextum digessi, quoniam stultiloquium est in expositione alicujus libri ita loqui, ut necessarium sit expositorem ipsius expositionis quaerere. Eo enim modo quis loqui debet ad alium, si vult verba sua ab illo intelligi cui ipse loquitur, sicut beatus Paulus apostolus dicit: Si esses Graecus, Graece tibi loqui deberem. Ad illum, verbum 106.1262D| Graecum; ad illum, verbum Latinum. Studui autem plus historicum sensum sequi quam spiritalem, quia irrationabile mihi videtur spiritalem intelligentiam in libro aliquo quaerere, et historicam penitus ignorare: cum historia fundamentum omnis intelligentiae sit, et ipsa primitus quaerenda et amplexanda, et 106.1263A| sine ipsa perfecte ad aliam non possit transiri. Ego vero nulli nolenti, jussero aut legere, aut habere hunc librum, sed qui voluerit. Et si aliquis hunc detestatur, ordinet meliorem; et ego voluntarie ipsum suscipio. Nam iste nihil ulli nocet. Amicis in hoc facto parui, inimici mea voluntate non tangent, ne forte de bono aemulationes fiant. Si ergo videro quod vobis hoc primum factum placeat, ad Evangelium Joannis manum mittam; quia Augustinus aquilam sequens, id est beatum Joannem, qui aquilae assimilatus est, cum ille ultra nubes, iste prope nubes incedit, propterea parvulis sensu necessarius est humilis et terrae gradiens expositor, ut possint intelligere quod ille quasi omnibus notum relinquit intactum. Nam in Marco non est necessarium 106.1263B| manum mittere, post beatum Bedam. In Luca quoque audio post sanctum Ambrosium eumdem Bedam manum misisse. Sed non potui invenire adhuc in tota ejus expositione nisi quasdam ejus homelias. Si vero nec invenero, et vestrum omnium cohortatio adfuerit, et in hoc quoque laborare tentabo, si tamen gratum vobis fore speravero: supra enim omnes homines vestra mihi est gratior societas; quia est sincera et absque dolo, et quam Deus docuit sanctique ejus apostoli tenuere ac posteris tenendam tradiderunt. Non enim est fel amaritudinis in vobis, neque zelus iniquitatis: sed fides firma, charitas inviolabilis erga Deum ac proximos. Et licet rebus terrenis egentes sitis, virtutibus tamen repleti estis, ita ut qui vos perfecte agnoverit ulterius dilectione a 106.1263C| vobis non possit separari. Sed si modico tempore vobiscum quis moratus fuerit, pro certo intelliget quia Deus cohabitator vestri sit, et Spiritus sanctus regat opera vestra. Neque enim habitabit diu malus inter vos, neque permanebit in consortio vestro, quia sicut aurum et argentum in camino probationis sordes adjiciunt, ita et qui inter vos venerit, aut desinet a malo opere, aut certe alienus efficietur a consortiis vestris: qui namque inter vos conversantur, non multum mirentur si plurimi sancti in his monasteriis probabiles fuerunt; sed pro certo experientur quia qui apud vos non est bonus, sine dubio nusquam alicubi erit, quoniam vos estis qui veraciter audistis vocem Domini dicentis: Estote prudentes ut serpentes, et simplices sicut columbae. 106.1263D| Et si reges et principes atque vulgaris populus vos veraciter agnovissent, ut veros Christi discipulos amarent, supra omnes homines venerarentur ac diligerent. Christus custos vester, qui coepit vos custodire in saecula, concedat in concepto bono opere permanere usque ad finem vitae vestrae.
CAPUT PRIMUM Incipit Expositio CHRISTIANI DRUTHMARI in Evangelium secundum Matthaeum.
Hunc titulum non fecit evangelista, scilicet interpres qui ipsum interpretatus est: nam Matthaeus libri sui titulum, Liber generationis, imposuit, juxta consuetudinem Judaeorum, ad quos scribebat, qui soliti sunt libris suis ex principiis nomina imponere: 106.1264A| ut Genesis, hoc est, generationis, quia ibi scriptum est: Istae sunt generationes coeli et terrae. Similiter Exodus, id est exitus, et Numerorum et reliqui. Similiter beatus Matthaeus quoniam de generatione Domini primitus scripsit, Liber generationis nomen imposuit. Incipit, hoc est inchoat. Compositum verbum ex in propositione, et capio verbo, mutata a in i. Evangelium Graecum nomen est, et dicitur Latine bonum nuntium. Eu bonum; angelum, nuntium. Unde et angelus dicitur: tamen sciendum est, quia apud Graecos per duo gamma scribitur: « et angelus similiter per duo gamma, » sicut et Priscianus dicit. Sed quia apud nos absonum videbatur, apud Latinos prima per n, secunda syllaba per g. Et non est jungundum u, cum a, sed cum e est jungendum: quia 106.1264B| eu, bonum dicitur.
In omnium principiis librorum tria quaerenda sunt, tempus, locus, persona. Similiter de isto Evangelio, haec tria tenenda sunt. Locus Judaea exstitit, ubi conscriptum est Hebraica lingua ad Hebraeos qui in Christum credidere. Tempus Caii imperatoris qui singularem monarchiam universi orbis Romae tenebat. Persona Matthaeus, Levita genere, et sacerdos exstitit dignitate, cujus nomen interpretatum in nostra lingua donatus dicitur: digno vaticinio sic vocatus quia in praesentia Dei ordinatus fuit et donatus ad narranda gesta Christi, ante multa saecula ostensus a prophetis in specie hominis. Quia gesta quae Dominus noster in carne juxta humanam carnem gessit narraturus erat, ob hoc in effigie hominis visus 106.1264C| est. Marcus quoque in specie leonis apparuit: quia Evangelium suum ab actu leonis inchoavit cui proprium est in deserto rugire. Dixit enim: Vox clamantis in deserto. Lucas nihilominus ore juvenci similatus apparuit: quia ab eo coepit qui vitulos frequentius offerre solitus fuit, videlicet a Zacharia sacerdote. Joannes vero more aquilae volans illum qui supra astra sedet verbo petiit inquiens: In principio erat Verbum, et Verbum, etc.
Requirendum vero quare cum multa Evangelia ordinata fuisse legamus, et in nomine duorum apostolorum et etiam aliorum doctorum sicut Lucas refert, nullum illorum placuit Deo legi vel suscipi in Ecclesia sua, nisi haec quatuor, neque plus neque minus. Nam haec quatuor Evangelia propter quatuor climata 106.1264D| mundi, a Deo ordinata sunt et ante multa saecula ostensa a prophetis. Appellata autem sunt animalia, quoniam propter animam hominis Evangelium praedicatur. Idcirco vero plena oculis ante et retro, intus et foris a prophetis praedicta sunt, quia et praesentia Domini gesta et futura de judicio venturo narravere. Crura dicuntur recta habere quia nihil pravum in Evangeliis invenitur. Erat rota in rota: quia subnixum est de Veteri Testamento; et quidquid Evangelium annuntiat, in Veteri praedictum fuit: et ambo in simile concordant. Quod dicit, ubi erat spiritus impetus, illuc gradiebantur: ostendit nihil aliud Evangelistas narrasse, nisi quae Spiritus in cordibus eorum profudit. Figurae istorum animalium etiam Domino conveniunt, 106.1265A| qui homo factus est nascendo, vitulus moriendo: leo factus est resurgendo, aquila exstitit ascendendo. Quia sic ordinata a Deo et ostensa sunt ista quatuor Evangelia longo ante tempore, ideo respuit Ecclesia catholica aliorum pseudodoctorum deliramenta, et suscipit haec quatuor, in similitudine quatuor fluminum, quae profluunt de uno fonte ex paradiso, similiter haec ex ore Domini Jesu Christi. Per Geon, qui dicitur terrenus, significatur Matthaeus, qui terrena acta de Christo narravit. Per Tygrim, qui velocitas interpretatur, Marcus, qui cursim acta Domini exposuit. Per Eufratem, qui fertilitas interpretatur, Lucas, qui uberius et latius Domini gesta decurrit. Per Phison, qui insufflatio potest dici, Joannes, qui excellentius afflatus Spiritu 106.1265B| sancto, de Domini dignitate attigit. Sicut ista quatuor flumina irrigant omnem mundum, sic quatuor Evangelia irrigant omnem Ecclesiam. Multa sacramenta inveniuntur in Scriptura sacra, quae hunc numerum sacratum reddunt. Quatuor sunt elementa per quae mundus subsistit, coelum, terra, ignis et aqua. Per aquam, Marcus, qui dixit: Vox clamantis in deserto. Per terram, Matthaeus, qui dixit: Liber generationis. Per ignem, Lucas, qui ait: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis? Per coelum, Joannes, qui transiit omnes creaturas dicens: In principio erat Verbum. Homo ex quatuor elementis constat superius comprehensis. Adam ex quatuor litteris compositum nomen habet, quae principia sunt in quatuor climatibus mundi. In Graeca lingua a, alpha, 106.1265C| anathole, id est oriens; d, delta, dysis id est occidens. Item a, atron [ arcton ], id est septentrio; m, imsimbrio [ mesembria ] id est, meridies. Arca Noe quadrata legitur ex lignis facta. Arca Testamenti quatuor circulis aureis portabatur, et per vectes quatuor ex auro cooperto quatuor Evangelia significantur. Arca Ecclesiam, vectes doctores. Sicut illi circumdati erant annulis, ita sacerdotes de Veteri et de Novo Testamento docti, et de quatuor Evangeliis defendunt Ecclesiam ab haeresibus. Vas linteum quod vidit Petrus significat Ecclesiam: quatuor lineae per quas dimittebatur, quatuor Evangelia significant; munda et immunda animalia habebat, quia Ecclesia de omnibus gentibus colligitur. Etiam apud paganos iste quaternarius numerus sacratus fuit, quia in omni parte solidus 106.1265D| stat: seu propter quatuor virtutes, prudentiam, temperantiam, fortitudinem atque justitiam.
Quare placuit Domino duos apostolos evangelistas fore, et duos discipulos discipulorum? Ut ostenderet seipsum esse, qui elegit filios Jacob in populum peculiarem sibi de duabus uxoribus et de duabus concubinis aggregatum et natum. Sicut in ordine habentur, sic edi tae sunt. Primum Matthaei Evangelium, quoniam tempore Caii factum est. Secundum Marci, quod Claudii tempore in Roma Graeco sermone scriptum fuit. Tertium Lucae in Achaia Graeco eloquio. Quartum Joannis, in Asia in civitate Epheso Graeco eloquio nihilominus tempore Nervae imperatoris. Quia Romani qui omni mundo dominabantur Graeca lingua 106.1266A| loquebantur, et de Romanis habebant per omnes gentes qui tenebant terras: propterea illi tres Graece scripserunt. Ipsa quoque sonorior omnibus linguis habetur. Potest ipse ordo Evangeliorum ideo sic haberi, ut unus Apostolus sic in capite, alter in fine. Et illi duo qui inter ipsos habentur, auctoritatem ab ipsis duobus habeant. Vidi tamen librum Evangelii Graece scriptum, qui dicebatur sancti Hilarii fuisse, in quo primi erant Matthaeus et Joannes et prius alii duo. Interrogavi enim Euphenium Graecum cur hoc ita esset: Dixit mihi: In similitudinem boni agricolae, qui quos fortiores habet boves primo jungit.
Habet autem unum quodque Evangelium tres titulos, unum qui ostendit qui canon sit, qui usque ad 106.1266B| decem ascendit non amplius; secundum in quo evangelistae concordatio continetur, de quibus habet Matthaeus 300 55, Marc. 200 34, Luc. 300 42, Joan. 100 et 31. Tertium uniuscujusque proprium, in quo ostendit in quo ordine sententiae habeantur in ipso Evangelio. De quibus sunt Matthaei 81, Marc. 47, Luc. 79, Joan. 14.
Tria genera philosophiae apud omnes sapientes fuerunt, quae et ipsa inveniuntur in Scriptura divina, videlicet, physica, ethica, logica, hoc est, naturalis, moralis, rationalis. In physica, id est in naturali scientia, ordo inquirendi per naturam rerum et per conditionem, quia et ipsam physicam diviserunt sapientes in quatuor virtutes, hoc est, arithmeticam, geometriam et musicam atque astronomiam. Dicuntur 106.1266C| autem numeralis, mensuralis, cantilenaris, sideralis, quia istae artes naturales nobis et sine istis mundus non potest consistere, nec nos aliquid boni scire. Ethicam autem, id est moralem, similiter divisere in quatuor virtutes, hoc est, prudentiam, justitiam, fortitudinem atque temperantiam, et praeceperunt sapientes, ut unusquisque homo secundum istas virtutes aptaret mores suos, utque studeret quantum posset esse prudens de divinis et humanis rebus, et in ipsa prudentia esset justitia, et prius fortitudo animi, ut sive evenirent ei adversa sive prospera, semper uno modo esset tranquillus, ut neque adversa eum dejicerent, neque prospera in superbiam elevarent. Post omnia ista et in omnibus istis teneret temperantiam et in prudentia et in justitia, et in 106.1266D| fortitudine, ut in neutris modum excederet. Loycam [Logicam] quoque, hoc est rationalem, diviserunt in tres divisiones, id est, in grammaticam et rhetoricam et dialecticam, ut prius naturales et morales causas quaereret per rationem et morales et superas causas quantum discendo et disputando plus posset scire. Et omnes istae diffinitiones inveniuntur etiam in divinis Scripturis. Invenitur etiam physica, id est naturalis, in Genesi, ut unusquisque in lege naturae haberet facere proximo quod sibi vellet, et non faceret alteri quod pati nollet. Moralis quoque in Proverbiis invenitur, ut, Dominum time et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo. Loyca in Canticis canticorum, quia omnia quae ibi dicunt 106.1267A| super sponsum et super sponsam, super Dominum et super Ecclesiam ejus rationabiliter et per logicam interpretantur. Et est locus in Scripturis, ubi singulae istae sapientiae inveniuntur separatim, et locus ubi duae solummodo et locus ubi tres. Ut puta de uno exemplo sufficiat quaerere simili modo in aliis quae superius diximus. De duabus in Adam dormiente, secundum historiam et physicam sic fuit, et secundum logicam Christum intelligere debemus dormientem in cruce, hoc est morientem, quia et mortui dormientes vocantur, ut Paulus ait: Nolumus autem vos ignorare de dormientibus. Et sicut dormiente Adam formata est uxor, sic Christo moriente formata est Ecclesia. De tribus ut in Noe: secundum physicam, qui fecit voluntatem Domini, 106.1267B| eripuit eum Dominus a perditione impiorum. Juxta ethicam quicunque studuerit mores suos ita componere liberabitur a perditione futura, quae comprehensura est impios. Secundum logicam, id est rationalem, in Noe Christum, in arca Ecclesiam. In tribus filiis Noe, omne hominum genus, qui Trinitati crediderunt, et de ejus numero esse studuerint. Ubicunque ergo fuerint istae intelligentiae, prout Dominus dederit deducemus ad notitiam.
Liber duobus modis dicitur, quia et liber dicitur a libertate, hoc est absolutus a servitio, sive de alia re liber quod Graece eleuteros dicitur et liber interior pars corticis dicitur de aliqua arbore, unde apud antiquos ante inventionem pergameni libri fiebant, et ab illa consuetudine descendit, ut libri eo 106.1267C| nomine vocentur etiamsi sint de alia re, pergameno vel papyro, unde et Virgilius de illo dicit: Liber haeret in ulmo. Est autem et synonymum hoc nomen, quia et volumen a volvendo, et codex quasi caudex dicitur. Generationis. Derivatum est hoc nomen a Graeco quod est, ι, η. Inde genus et Judae generatio dicitur, quia qui generantur de terra sunt. Jesu. Jesus Hebraeum nomen est, et dicitur Latine Salvator vel salvaturus. Et hoc nomen Moyses Josue primitus imposuit quando de bello victor regressus est. Sed tamen per omnes litteras scribitur, istud autem cum tribus litteris, id est, iota, et e longo et sigma, ut significet quia Trinitas litteris non potest nec comprehendi nec explicari, sed ineffabilis est vel cum iota et sigma et apice desuper, ut ostendat quae supradiximus. Si 106.1267D| nominativus casus fuerit sic scribitur. Si autem alius, in fine u debet scribi. Et Graeci non conjungunt ipsum iota cum e, sed separatim profertur ut sit vocalis semper iota, dicitur enim Jesus. Christus Graecum nomen est et interpretatur Latine unctus et Hebraice dicitur Messias. Non autem habebat istud nomen ante latinitas, sed habere poterat; vocati sunt autem in Judaeorum gente hoc nomine sacerdotes et reges, quia ipsi ungebantur de chrismate quando ordinabantur, unde et propter ipsos dicitur in Psalmis: Nolite tangere christos meos. Et sicut in Romanorum regno omnes vocati sunt Caesares et Augusti ab Julio et Octaviano, qui primi sic vocati sunt, ita illi omnes reges christi vocantur, unde 106.1268A| et David de Saule dicebat: Non mittam manum meam in christum Domini. Quando vero de Domino per chi et ro et sigma et apice desuper, ut hic illa significet quae de Jesu nomine diximus, hoc est, ineffabile esse. Similiter Deus et Dominus quando de homine per litteras, quando de Deo comprehensive fieri debet, quia nullum nomen proprie potest Deo dici, quod ejus majestatem valeat ostendere. Non est autem unctus Christus Dominus noster oleo vel chrismate corporali sed spirituali, sicut scriptum est, unxit te Deus, Deus, tuus oleo laetitiae, quia nec regnum terrenum aliter habere voluit, nisi sicut modo habet cum Patre in potestate, ideo noluit ungi oleo temporali. Filii David. Quatuor modis dicuntur filii, id est natura, ut Isaac filius fuit 106.1268B| Abrahae. Secundo imitatione, ut Judaei dicuntur filii diaboli imitando eum, ut ad eos Dominus dicit: Vos ex patre diabolo estis. Et item: Cujus opera facis, ejus filius et vocaberis. Tertio adoptione, ut Esther dicta est filia Mardochaei. Quarto doctrina, ut Paulus dicit: Per Evangelium ego vos genui. David. David dicitur fortis manu, quia praevaluit Goliath. Abraham dicitur pater multarum, subauditur gentium futurus per fidem. Quare autem istorum dicitur filius? Quia ad hos facta est repromissio de Christo, ad Abraham quidem dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Ad David autem: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Quare primum posuit David et postea Abraham? Quia de illa gente, nullus excellentior fuit quam David. Et quia 106.1268C| narraturus erat et repetiturus in generationis ordine Abraham, idcirco primum posuit David et postea Abraham, ut diceret: Abraham genuit Isaac. Filius autem istorum dicitur, quia, non solum dicuntur filii, qui generantur a patre, sed et hi, qui de eadem progenie sunt, sicut filii Israel dicuntur omnes Judaei, et filii Ismael omnes Sarraceni. Filii Abraham. De Abraham et Isaac et Jacob, non est necesse quidquam dicere, quia notum vobis est, qui fuerint et quam juste vixerunt, et quia Dominum in suis actibus praefiguraverunt. Abraham genuit Isaac. Abraham Dominum Patrem significavit; Isaac Dominum Jesum Christum. Et sicut Abraham obtulit filium suum, sic Dominus pro nobis obtulit Filium suum immolandum. Et sicut Isaac non est immolatus, sed 106.1268D| aries pro eo, sic nec divinitas passa, sed humanitas, corpus videlicet quod inter peccatores conversabatur, quasi aries inter spinas. Isaac risus interpretatur, quia mater ejus risit, quando promissus ei fuit nascendus. Jacob autem genuit Judam et fratres ejus. Et Jacob supplantator interpretatur, et ipse figuram Domini gessit, habens duodecim filios, sicut Dominus postea habuit duodecim discipulos quasi duodecim filios. Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Judas interpretatur confessor seu confitens, quia mater ejus dicit quando eum peperit: Nunc confitebor Domino. Et idcirco dicitur confitens seu confessor, et ipse et fratres Dominum praefiguravere. Judas genuit Phares et Zaram de Thamar. Requirendum est 106.1269A| quare peccatrices mulieres commemorentur in genealogia Domini, et nonjustae ut Sara et Rebecca, et aliae quae ibi multae fuere, ut mater David et Josaphat. Sed propterea illae peccatrices mulieres ponuntur, ut ostendatur illum cujus genealogia est propter peccatores venisse: sicut ipse dixit: Non veni vocare justos, sed peccatores, et ut nullus peccator desperaret converti ad Dominum. Verumtamen nec illae feminae nimis vituperandae, si quis earum causam velit diligenter animadvertere: siquidem ipsa Thamar secundum litteram inspecta, optimam fidem marito mortuo custodivit, quae tanto tempore fratrem exspectavit et non est nupta alteri. Et cum vidit quod non ei daretur, non quaesivit de alio genere filium, sed de ipso unde maritum habuerat. Et hoc etiam 106.1269B| non ante de Juda, nisi cum uxor ipsius mortua fuit. Omnes enim tunc desiderabant filios habere, quia mundus vacuus erat, et volebat unusquisque dici populos de se et regna, quia necdum erat praecepta virginitas nec viduitas: nec ipsa amplius quaesivit, nisi ut conciperet; propterea non est tam vilis ut a multis aestimatur. Thamar interpretatur palma vel amaritudo: palma propter sanctos qui de ejus progenie orti sunt, de quibus scriptum est: Justus ut palma florebit; amaritudo ipsi convenit propter virum quem cito perdidit. Peperit quoque filios mysticum praefigurantes populum, videlicet Judaicum et gentilem. Zara enim interpretatur oriens, quia de ipsa plures sancti fuerunt. Phares autem interpretatur divisio, a quo Pharisaei dicti sunt. Phares 106.1269C| autem genuit Esron. Esron interpretatur sagittam vidit, hoc est Christum in carne praedixit venturum, a qua sagitta vulneratus est diabolus. Esron autem genuit Aram. Aram dicitur excelsus, significans in suo nomine Dominum Jesum Christum, de quo dicit propheta, quia excelsus reputatus est ipse. Et Psalmista: Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos gloria ejus. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, etc.
Aram autem genuit Aminadab. Aminadab spiritus meus spontaneus dicitur, et in hoc nomine Dominus Jesus significatur, qui spontanea voluntate spiritus sui natus est in mundo. Aminadab autem genuit Naason. Naason serpentinus interpretatur, et Dominus figuratus est, sicut ipse dixit: Sicut 106.1269D| exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis.
Naason autem genuit Salmon. Salmon autem dicitur pax, et ipse in nomine suo Dominum praetendit, qui est pax nostra, et qui pacificavit ea quae in coelo, et in terra erant, interficiens inimicitias in semetipso. Salmon autem genuit Boos de Raab. Raab ascendens dicitur, in qua Ecclesia praefiguratur de gentibus, quae ascensura erat de lavacro baptismi, munda et immaculata a pristinis erroribus facta. Quae nec nimium vituperanda, sed laudanda, cum per exploratorum susceptionem praevidit sibi salutem, et studuit uniri populo Dei, sicut et Ecclesia postea ex gentibus. Salmon iste est princeps Judaeae 106.1270A| cui praeceptum est numerari in eremo populum cum aliis. Boos sonat in quo virtus, sive in fortitudine. Et his nominibus, quis alius rectius quam Dominus noster Jesus exprimitur, qui est Dei Patris virtus. Ipse quoque in fortitudine fecit, quia resurrexit a mortuis ut leo, et confregit claustra inferni. Boos autem genuit Obed ex Ruth. Et hic Ruth commemoratur alienigena, quia et ipsa licet alienigena fuerit, tamen bonam fidem habuit; reliquit enim deos suos, et quaesivit Deum Hebraeorum, et servivit, propter amorem viri sui dereliquit parentes suos, adhaesit parentibus viri sui. Et nequaquam ad pejores, aut vagabunda, sed ad meliores et legitime se conjunxit non luxuriando. Unde et mulier virtutis appellata fuit. Interpretatur quoque festinans, 106.1270B| ut nomine suo signet Ecclesiam. Et Boos Christum praetendit, qui accepturus erat sponsam ex gentibus. Obed autem genuit Jesse. Obed serviens dicitur, in quo ille significatur qui dixit: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Jesse binomius fuit, qui Isai vocatus est. Jesse aperiens sonat, illum nihilominus annuntians in nomine suo, de quo scriptum est: Aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas. Isai etiam sacrificium dicitur, sive incensum, patenter illum ostendens esse venturum qui seipsum sacrificium faceret pro multis in odorem suavitatis. David autem rex genuit Salomonem, ex ea quae fuit Uriae. Et hic peccatrix mulier memoratur, ut ostendat illum pro peccatoribus de hominibus natum, et Urias de alienigenis erat, non erat de 106.1270C| Judaeis. Qui, quamvis bonus esset, diaboli expressit typum, cujus conjugio erat prius copulata Ecclesia quam Christus concupivit, cum vidit illam lavantem, hoc est semetipsam a sordibus saeculi per lavacri undam purificantem. De istis qui modo in medio interponuntur, non est necesse aliud dicere, quia nota est historia in Regum qui fuerint vel quid fecerint, nisi tantummodo interpretationes nominum ponere. David interpretatur fortis manu, qui jecit manu lapidem de funda, unde occidit Goliath, et significat in hoc facto Dominum Christum qui vicit diabolum per suam patientiam, et hic passus est persecutiones Saulis, sicut Christus Judaeorum, et sicut David derelictus fuit a suo consiliario et proditus similiter Christus a Juda discipulo suo, 106.1270D| et sicut David dejectus est a regno a filio suo, ita Dominus ejectus est a populo Judaeorum, quia filius ejus dictus est per adoptionem, extra civitatem Hierusalem ejectus et occisus, sive etiam quia idem Dominus Christus ex ejus stirpe processit. Salomon interpretatur pacificus, et ipse Dominum praefiguravit pace sua quam in regno habuit, quia Dominus et pax nostra et pacificus noster est, quia de ipso dictum est, orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec extollatur luna, et quia aedificavit domum Domino Salomon: sic et Dominus aedificavit coelestem Hierusalem de lapidibus vivis. Roboam autem genuit Abia. Roboam interpretatur latitudo populi, sed per antiphrasin, hoc est per contrarietatem. 106.1271A| Est enim quidam modus, qui antiphrasis dicitur apud grammaticos quando aliter est res quam sonat in nomine, ut bellum dicitur eo quod sit minime bellum. Similiter et hic dictus latitudo per contrarium, eo quod ab illo defecerunt decem tribus, et eo angustiatum est in illo regnum Juda: Abia interpretatur pater Dominus: et non debet conjungi b cum i, sed ab, per se, et ia per se, quod est nomen Domini. Et recte hoc nomine vocatus est, quia cognovit patrem Dominum esse creationis et salutis suae. Abia autem genuit Asa. Asa dolens, sive sustollens interpretatur. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat Domini judicium, et hic Domino adhaesit. Josaphat autem genuit Joram. Iste enim Josaphat qui conjunctus fuit Achab, malo regi, et abiit cum 106.1271B| illo in bellum, et debuit ibi mori: quia contra voluntatem Domini adjutor erat illius, pro qua re et a propheta increpatus est, eo quod praeberet ei auxilium. Sed et naves fecit quae irent in Asiongaber cum navibus illius et Domini nutu confractae sunt. Quod intelligens Josaphat, voluit ulterius naves suas conjungere cum navibus illius. Joram autem genuit Oziam. Non filius ejus, sed nepos ejus fuit, sed dicuntur filii qui de longinqua progenie exierunt alicujus. Nam Joram genuit Ochoziam: Ochozias Joas, Joas Amasiam, Amasias Oziam. Sed quia Joras accepit filiam Jezabel: quae occidit Naboth et persecuta fuerat Eliam et prophetas et sacerdotes Domini et cultum ejus; propterea quia de prole ejus nati sunt, tolluntur de genealogia Domini usque in tertiam 106.1271C| generationem. Etiam et propositum erat evangelistae tres ordines ponere, unum ante legem, de patriarcharum tempore, alium sub prophetarum aevo; tertium sub sacerdotum dominio, hoc est per tres vices quatuordecim, hoc sunt τρὲς τέσσαρες καὶ δέκαδες, tres tessares et tres decades, id est, quatuor, et decem et septem, propter septenarium numerum sabbati, quia septem et septem quatuordecim faciunt. Et sicut filii Israel per quadraginta duas mansiones venerunt ad terram promissionis duce Mose, ita et nos duce Domino qui per istas venit ad nos, perveniemus ad vitam aeternam. Matthaeus, qui generationem Domini terrenam narravit, ostendit qualiter ille de coelo descenderit, per generationem terrenam; Lucas vero specialem ordinem tenens, ostendit qualiter 106.1271D| illi omnes qui studuerint ejus membris incorporari ascensuri essent in coelum. Et ideo per quinquaginta generationes quae significant requiem Jubilaei: seu per septuaginta duas generationes, in quo numero gentes leguntur in initio esse divisae, ut ostenderetur de omnibus gentibus credituros in Christo et ascensuros in coelum; sive si per septuaginta septem generationes velis computare, quae sunt de Christo ad Adam, quem numerum Dominus in peccatorum remissionem posuit, quando dixit: Non dico tibi, Petre, dimittendi septies, sed usque septuagies septies, ut ostenderet se omnia peccata nostra in baptismo remissurum. Et sicut nulla generatio praetermissa est non numerata ab Adam usque ad 106.1272A| ipsum, sic nullum peccatum esse quod non remittantur in baptismo. Et sub hoc exemplo praecipitur ut in nos peccantibus, septuagies septies remittamus. Matthaeus autem laborem certaminis quod Dominus sanctique sui habituri essent ostendit, per quadraginta duas, quae praetenderunt labores in eremo, Joram autem excelsus. Hoc etiam per antiphrasim, quia dejectus fuit propter Achab et Jezabel. Ozias fortitudo Domini et juste sic vocatus est, quia confisus est in Domino et fecit quae placuerunt ei, excepto, quia per se voluit hostias offerre, quod sacramentum erat. Et ob hoc percussus lepra, et habitavit liber a se in domo seorsum extra civitatem et populum. Habuit autem duo nomina.
Ozias autem genuit Joatham. Joatham perfectus dicitur: 106.1272B| et pulchra etymologia et conveniens illi est, quomodo ipse perfectus fuit coram Domino, et aedificavit portam templi. Achas autem genuit Ezechiam. Achas sonat apprehendens: subauditur nequitias omnes; quia dereliquit Dominum et vidit altare in Damasco et veneratus est illud, et jussit simile fieri in Jerusalem. Ecce pater malus genuit filium bonum. Ezechias fortitudo Domini dicitur, quia ipse in Domino visus est; et in diebus ejus Dominus centum octuaginta quinque millia de Assyriis occidit, et cum decem viris fugit Sennacherib de terra ejus: et occisus est a filiis suis cum adoraret Nesrac deum suum, et diceret: Quare me dimisisti fugere sic de Judaea, qui etiam filios meos immolassem tibi si jussisses? Et cum audivissent filii ejus haec, occiderunt 106.1272C| eum, timentes ne occideret eos pro tali voto, et fugerunt in montem Ararat. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses dicitur obliviosus, quia ipse per multa scelera oblitus est Domini, in tantum ut filium suum transferret per ignem daemonibus, et ecce iterum malum filium bonus pater genuit; sed postea tamen suscepit Dominus preces ejus propter patrem, et liberavit eum de Babylone, ubi fuerat ductus captivus propter peccata sua. Manasses autem genuit Amon. Amon sonat infidelis. Siquidem Ammon per duo m, sonat filius populi mei: per unum m, infidelis dicitur; et iste propterea infidelis dicitur, quia recessit a via Domini. Amon genuit Josiam. Josias dicitur ubi est incensum Domini, et hoc digne dictus est, quia ipse digne servivit Domino; et 106.1272D| destruxit idola et cultores idolorum, et phase Domini mirabiliter celebravit. Josias autem genuit Jechoniam. Jechonias praeparatio Domini sonat, Jechonias autem primus pater intelligitur; et Jechonias post transmigrationem filius ejus fuit; et dicitur alio nomine Joachim, primus per c et h et m, secundus per c et n, et primus Joachim praeparatio Domini, secundus praeparatio Dei dicitur. Nam si voluerimus unum Jechoniam computare, non erunt nisi tredecim generationes. Sed sic est verum, quia primus Jechonias is est quem rex Aegypti regem constituit. Sed venit super eum Nabuchodonosor et exegit ab eo jusjurandum et tributum. Et quia mentitus est ei occidit eum, et projici jussit corpus ejus 106.1273A| in plateam. Sed filius istius cui Nabuchodonosor occurrit, antequam veniret Hierusalem cum matre et uxore; et dedit ei Nabuchodonosor beneficia in terra sua, et tradidit fratri ejus Sedechiae. Sed quia mentitus est ei sacramentum quod ei juraverat, venit iterum Hierusalem, et comprehendit eum, et occidit filios suos in oculis ejus, et eruit oculos ejus et misit eum in caveam more ferarum, quia dixerant prophetae ejus ut leo esset; et duxit eum in Babylonem et misit eum in carcerem et dimisit eum ibi usque quo ipse Nabuchodonosor mortuus est, et ibi etiam habuit nepotem suum cum illo Evilmerodar, quem in regno invenerat quando de bestiis reversus fuit. De quo etiam scriptum est, quod sublevavit Evilmerodar caput Joachim de carcere, 106.1273B| et locutus est cum eo benigna, et dedit ei villas, et constituit cibos mensae ejus, quia socii erant in carcere. Quod dicit fratres ejus; ille est unus quem Nachor rex Aegypti junxit, et duxit in Aegyptum. Et alius Eliachim qui regnabat in Judaea quando primum Nabuchodonosor ad Hierusalem venit, quando per tres vices depraedatus est ipsam terram, et tres reges in ea abstulit, illum quem modo dixi Eliachim, quem Nechao constituerat post interfectum fratrem; et alium quem cum matre eduxit; et tertium Sedechiam. Transmigratio autem fuit in Babylone, quia migrare cogebantur a Nabuchodonosor de sua terra in Babylonem. Salathiel autem genuit Zorobabel. Salathiel petitio dicitur Domini: et recte petitio Domini dicitur, ut 106.1273C| ostendat omnes antiquos patres petiisse Dominum venire ad redemptionem generis humani. Zorobabel autem genuit Abiud. Zorobabel ipse qui custodiebat Assuerum regem dormientem cum aliis duobus; dixeruntque ad invicem: Dicamus ad invicem singuli sententias, et apparebit quis meliorem sententiam dicat. Unus dixit: Rex est fortior sub coelo. Alius dixit: Vinum est fortius sub coelo. Tertius Zorobabel dixit: Veritas est fortior et mulieres. Et exsurgens rex approbavit cum suis hominibus, quia Zorobabel melius dixisset, et tunc dedit ei principatum super omnes Judaeos qui erant in regno ejus, et licentiam revertendi cum omnibus Judaeis in Hierusalem. Et zo, iste, ro, magister, Babel, Babylonis, hoc est, iste magister de Babylone, et significat ipse Dominum 106.1273D| Christum: quia Babylon confusio dicitur, quia significat istum mundum, unde Dominus Christus auctor est ipse et magister, unde et educit populum suum in terram repromissionis, hoc est in vitam aeternam.
De his qui in medio sunt, qui in captivitate fuerunt, non habemus scriptum quid fecerint, nisi tantummodo interpretationes dicamus. Abiud autem genuit Eliacim. Abiud patris robur: et per ipsum Dominus Christus ostenditur, qui est Dei virtus per quam facta sunt omnia. Et ab per se debet, quia ab pater dicitur. Eliacim resurrectio interpretatur: quia videlicet ipsum significabat, per quem resurrecturus erit omnis mundus. Eliacim autem genuit Azor. Azor interpretatur adjutor, illum praefigurans 106.1274A| de quo scriptum est: Adjutor in opportunitatibus in tribulatione. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc dicitur justus: illum profecto praetendens, qui est justus absque comparatione: de quo Psalmus: Justus Dominus justitias dilexit. Sadoc autem genuit Achim. Achis sonat frater meus. Et ipse illum praetendit in nomine qui dicit: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Ille videlicet qui Deus erat per majestatem, frater factus est populo Christiano per humilitatem et resurrectionem. Achim autem genuit Eliud. Eliud dicitur Deus adjutor, et el, per se, et iud, postea. Et ipse etiam ex nomine futurum annuntiat Salvatorem, qui vocandus esset Emmanuel, hoc est nobiscum Deus. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar adjutorium Domini sonat: illum de quo psalmus ait: 106.1274B| Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Eleazar autem genuit Nathan. Nathan dulcedo, sive saturans: dulcedinem sonat, praefigurans illum, de quo evangelista postea dixit: Mirabantur omnes super his quae dicebantur de illo. Saturans autem, et hoc ad ipsum pertinet de quo scriptum est: Saturavit Dominus quinque millia hominum.
Nathan autem genuit Jacob. Jacob supplantator dicitur, et hic suo nomine Dominum praenuntiat, qui supplantavit vitia et erexit virtutes: de istis vero, qui in fine generationis ponuntur videndum est quare Matthaeus dicat: Jacob genuit Joseph, et Lucas dicat: quia Heli genuit Joseph. Sed hoc sciendum quia lex praecipiebat, ut quando frater moriebatur, 106.1274C| et non relinquebat filium, acciperet frater alius ipsius uxorem, cum sua uxore, et generaret filios in uxore fratris sui, et illi qui nascerentur filii fratris mortui dicerentur. Tali ergo causa est varietas in evangelistis, et Matthaeus ordinem naturalem sequens, dicit eum filium esse Jacob. Lucas autem secundum legem veterem dicit eum filium Heli fuisse. Heli dicitur ascendens, Jacob interpretatur supplantator, Joseph, augmentum. Et ipse etiam illum intonat venturum, qui auxit populum suum, dicens: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
Virum Mariae. Cum audis virum, require, invenies in Scriptura, quod et sponsi vocantur viri, et sponsae 106.1274D| uxores, et etiam consuetudo historiographorum est historiam sic scribere, sicut eo tempore putatur quando res agitur. Unde de Herode dicitur quia contristatus fuerit ad petitionem capitis Joannis, non quod vere contristatus, sed quia sic putatum est ab his qui viderunt.
In tertio ordine generationis Christus quartusdecimus est, quia ista generatio sic facta fuit ad capiendum diabolum, sicut hamus ad capiendos pisces, sicut in fine occultatur hamus per escam, sic divinitas Christi absconsa fuit de carne, quia misit hamum Deus Pater, qui Filium incarnari praecepit. Momordit diabolus et transfixus est a divinitate ejus, hoc est fecit carnem crucifigi, et comprehensus est 106.1275A| et religatus ab ipsa divinitate quae latebat sub carne. Virga in qua hamus insertus est Abraham existit, qui origo hujus generationis fuit.
Diximus jam quare per tres ordines divisit istam generationem, videlicet propter tria tempora, ante legem, sub lege, et prophetis et sub sacerdotibus, sive propter Trinitatem. Quatuordecim autem propter septenarium numerum qui est sacratus apud Judaeos pro sabbato, quia septem et septem, quatuordecim faciunt. De qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. Sicut scitis, Matthaeus Domini post ascensum in coelis Caii tempore Caligulae Evangelium scripsit, propterea sic utroque nomine dicit illum vocari, id est a credentibus in eum. Quid pertinuit narrari generationem Joseph, cum Christus ejus 106.1275B| filius non fuerit? Videlicet pro quatuor causis. Prima, ut per generationem Joseph Mariae nosceretur origo, quia de una generatione fuisse noscuntur, quia praeceptum erat, ut unusquisque homo de sua tribu uxorem sumeret, quod Joseph, qui justus erat, hoc custodiebat. Sicut apparuit in census professione, quia cum praeceptum esset, ut unusquisque reverteretur in terram et in patriam suam, et ibi profiteretur nomen suum, et artem, et solveret censum, Ascendit Joseph et Maria de Galilaea in Bethleem, ad profitendum nomen in patria sua. Nec enim consuetudo est Scripturae historias de feminis texere. Licet enim Adam multas filias habuerit, et Noe, vel alii, de nullis tamen Scriptura sic refert sicut de Abel et Cain, Sem, Cham et Japhet, et Regnorum 106.1275C| libro: Fuit vir unus de Ramatha Sophim. Similiter in aliis historiis. Secunda causa, ne lapidaretur a Judaeis, si esset sine viro et habuisset filium. Omnium enim incredibiles Judaei lapidassent eam si Joseph ab illa se separasset. Maluit enim de ortu suo dubitare quosdam, quam matrem suam falsis suspicionibus infamari, vel etiam per tormenta cruciari, quae erat et tenere nutrita, et inferior sexus. Tertia causa, ut in Aegyptum iens, vel revertens, is qui vir erat procuraret quae necessaria feminae erant, focum vel victum, et ut infantem tanto itinere ferret ac referret. Quarta causa, ut partus ejus diabolum lateret, qui si eum de virgine natum scisset, nunquam eum crucifigere suasisset Judaeis. Unde et hoc requisivit per tentationes, si esset Filius 106.1275D| Dei. Sciebat namque per Scripturas quia nasceretur, sed in hoc deceptus est, quia de muliere putavit eum fuisse natum. Christi autem generatio sic erat; subauditur sicut superius dictum est. Ideo autem Jesu Christi, ut dimittat angelo narrandum. Vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Christus Graecum est nomen, et dicitur Latine unctus, et Hebraice dicitur Messias. Non habebat autem ante Latinitas hoc nomen, sed habere poterat sicut apparet modo. Fuit autem hoc nomen apud Judaeos celebre, quandiu eorum regnum stetit; quia sicut apud multas gentes dignitatis nomina sunt, quae reges et principes per successionem habent, ut apud Aegyptios Pharaones et Ptolomaei, et apud Romanos Caesares et Augusti vocantur, ita et apud Judaeos 106.1276A| fuit hoc nomen. Unde enim ab Julio, qui primus vocitatus est Caesar, eo quod caeso matris utero mortuae eductus sit, in reliquum omnes Caesares sunt nuncupati, et ab Octaviano, cui Romani cum occurrissent, post subjugatum orbem terrae, cum scuto aureo et lapidibus, dederunt nomen Augusto, quia adauxerat imperium eorum, in reliquum omnes Augusti appellati sunt. Simili modo quia Aaron jubente Domino inunctus est a Moyse in sacerdotem, omnes sacerdotes Messias vocantur. Similiter omnes reges a Saule qui primus rex eorum a Samuele inunctus est in regem Messias idem christi vocati sunt. Unde et David dicebat: Non mittam manum meam in christum Domini; et in Psalmo: Nolite tangere christos meos. Interpretatio una est, Messias et Christus, sed 106.1276B| tamen quia Graeca lingua sonantior et comptior est omnibus linguis sub coelo, et etiam notior, tum erat propter Romanos qui per totum mundum dominabantur, et ob Graecos qui sapientiores fuerunt aliis, idcirco placuit Evangelistis et interpretibus in ea lingua illud nomen dimittere: quae magis nota erat et amabilior
In vigilia Natalis.
Cum esset desponsata. Sponsus et sponsa a spondendo dicti sunt, eo quod ante spondebant sibi cautiones matrimonii consentire, et dabant fidejussores, etiam annulo subarrabantur. Tali ergo modo desponsata erat Maria Joseph, non tamen in concupiscentia juncta. Quare desponsata fuerit, superius dictum est. Mater ejus. Cujus ejus? Mater immaculati, 106.1276C| Mater unici; qui in coelis sine matre, in terra sine patre natus est. Mater dicta, quia exinde efficiatur aliquid. Maria dicitur illuminatrix, sive stella maris: genuit enim lucem mundi. Sermone Syro domina vocatur, et juste; genuit Salvatorem mundi dominumque universi orbis. Antequam convenirent. Hoc est ea convenientia, quae usus erat convenire sponsum et sponsam. Inventa est. Videlicet ab ipso Joseph inventa, qui pene licentia maritali, ut putabatur, futurae uxoris omnia secreta noverat. Erat enim usus in illa gente, ut qui uxorem debebat accipere, ad templum eam desponsaret, et postea si dives esset haberet missos suos cum ea; aut si pauper, ipse custodiret simul cum patre et matre usque ad praefinitum tempus. Eo igitur tenore inventa est a 106.1276D| Joseph: In utero habens de Spiritu sancto, quia pro certo sciebat, quod nullus homo ad eam eo modo junctus fuisset, ut concipere potuisset. De ista solummodo hoc scriptum est, quod et in utero habuerit Spiritu sancto. Ista autem et in mente et in utero, ἀγίος pneuma dicitur, quando de Spiritu sancto intelligitur: quando vero de alio ὅσιος pneuma dicitur. Cum esset justus. Testimonium Evangelistae est de Joseph, quia justus erat et in consummata lege erat, et hoc etiam ex apparitione angeli credere possumus, ex verbis ipsius dicentis: Noli timere. Si enim in eam malam suspicionem habuisset, nec ipse justus esset, nec angelus dixisset: Noli timere, sed noli despicere. Et nollet eam traducere. Hoc est diffamare, 106.1277A| sive transducere, id est certa ducere quo tunc erat, et in blasphemiam mittere. Voluit occulte dimittere eam. Si justus erat, et nullam malam suspicionem in ea habebat, quare sanctam et justam vellet dimittere? Sed sciebat conversationem ejus fore sanctam, et appropinquare se indignum reputabat: sicut beatus Petrus faciebat cum viso miraculo piscium dicit: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Vel sicut centurio mittens missos ad Dominum dicens: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, nec me ipsum dignum existimavi ad te venire. Ita et iste dicebat: Longe faciem eam a me et cognatione mea, quia perspicio in ea quoddam magnificum sacramentum. Haec autem eo cogitante. Hoc est indignum se judicante ei appropinquare. Si enim 106.1277B| aliud inique cogitasset, angelus ei non apparuisset. A superbis enim potius refugit quam appropinquat, et idcirco apparet non fuisse despectum superbiae sed humilitatis elongationem. Ecce angelus Domini apparuit in somnis ei dicens. Visionum quibus Deus omnipotens locutus est ante incarnationem, quibus loqui voluit, septem genera sunt. Primum genus per aures corporis, ut sicut vidit Moyses rubum ardere et audivit vocem Dei per aures corporis, et omnis turba exercitus Israelis audivit Dominum dicentem decem verba legis. Secundum genus extasis, sicut Petro quando misit ad eum Cornelius: Et cecidit super eum mentis excessus, et vidit vas linteum submitti de coelo. Tertium sicut Nabuchodonosor, quando vidit statuam de metallis; vel arborem abscisam radicitus, 106.1277C| et nihil intellexit. Quartum per nubem, sicut ad Job post plagam locutus est. Quintum in corde, sicut multis sanctis, vel etiam Balaam quando misit verbum in ore ejus, et assumpta parabola locutus est. Sextum repletio Spiritus sancti, sicut replevit septuaginta senes in eremo. Septimum, in somnis viderunt, mente intellexerunt. Alii (quod verius est) tria genera esse dixerunt: unum per corporeos oculos, sicut Abraham et Lot angelos viderunt, et locuti sunt cum eis; aliud in corde, sicut Danieli locutus est in corde, quae Balthasar oculis corporibus viderat et non intellexerat; tertium in somnis et in corde, sicut ad Isaiam et ad omnes prophetas et ad istum Joseph: quae visio excellentior est aliis. Nihil enim prodest oculis videre corporalibus sicut vidit 106.1277D| Balthasar, nisi quis et mente videat, sicut vidit Daniel eamdem visionem. Similiter nihil prodest videre in somnis ut vidit Pharao, et Nabuchodonosor, nisi assit qui sic videat sicut viderunt Daniel et Joseph. Eo ergo modo quo perfectis ab initio locutus est Deus, eo etiam isti Joseph, quia quae vidit in somnis intellexit et credidit, quia sicut Deus omnipotens inter caeteros archangelos Gabrielem, qui fortitudo Dei dicitur, ordinavit ad annuntiandum mysterium Salvatoris nostri quem etiam et huic Joseph locutum esse credimus, sic ordinavit perfectos viros ad tractandum incarnationem Domini nostri, et non curavit per divites hoc agere, qui solent esse pleni vitiis, sed per pauperes plenos virtutibus a perfectione. Unde 106.1278A| iste unus fuit, qui dignus habitus est nutritius fieri Dei, et custos matris ejus, et dignum hoc erat, ut qui totos homines in potestate habebat, sanctiores et perfectiores sibi appropinquare faceret.
Joseph, fili David. Non solum filius quia de ejus prosapia, sed etiam imitando fidem ejus. Noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Noli trepidare: noli te indignum judicare illi, vel matri ejus servire, quia illa digna et ordinata inventa fuerat ad generandum eum, et tu ad nutriendum electus es. Fuit autem tuus aequivocus castus inventus et bonus, sed non tu eo inferior, cui credita est virginitas matris, et bajulatio nascentis; dicatur interim conjux tua, ut liberes eam de persecutionibus Judaeorum, sed melior tibi erit, quam si habuisses tantas uxores, quantas 106.1278B| habuit Salomon. Ipse qui nascetur ex ea dicetur ad tempus filius tuus, sed est et creator tuus, qui melior erit tibi quam si habuisses quadraginta filios, ut Abdon habuit. Propterea servi ut Domino dominorum et regi Regum. Conjugem tuam dicito, ut diabolus et Judaei nesciant de virgine natum qui nasciturus est. Si non est conjux tua more aliorum hominum, erit conjux tua ut recipias mercedem: cum illa receperit pro generatione, tu recipies pro educatione in vita aeterna. Conjuges dicuntur propter jugum quod imponitur matrimonio conjungendis, sive desponsationis a prima fide, qua quis adhuc ignorat conjugales concubitus. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Instruitur Joseph melius, quod ante sentiebat de sancta Maria, videlicet quod de 106.1278C| Spiritu sancto sit, quod in ea videbat. Pariet autem filium, quamvis de Spiritu sancto sit quod in ea natum est, tamen pariet filium, quod nunquam audisti ut femina peperisset filium de Spiritu sancto. Et vocabis nomen ejus Jesum. Ego dico tibi nomen ejus, quod ante saecula. Non tu pones ei nomen ex libitu tuo, vel mater ejus, sed voca eum nomine quod habuit ante saecula. Salvatorem eum esse testare, quia ipse salvum fecit ab initio omnem mundum. Jesus Hebraeum nomen est, et angelus Dei: expressit etymologiam et interpretationem quando dixit: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Scribitur autem Jesus iota, et eta, et sigma, et apice desuper apud nos. Nam in Graecorum libris solummodo per iota, et sigma, et apice desuper invenitur 106.1278D| scriptum, et sicut alia nomina Dei comprehensive debent scribi, quia nomen Dei non potest litteris explicari; quando purum hominem significat, per omnes litteras scribitur. Debemus autem scire, ubi primitus istud nomen fuerit inventum, hoc est a Moyse primum impositum filio Nun, quando reversus victor de pugna Amalec, ad quam miserat eum Moyses cum aliqua parte populi. Tunc ierunt ei obviam reliquus populus cum sacerdotibus, et imposuere ei hoc nomen, ut vocaretur Josue, hoc est Salvator, quia salvavit populum de Amalec. Et nomine et in facto ille Josue figuram gessit Domini, quia Amalec, qui interpretatur populus lambens, diabolum significat, de cujus lambitione, id est, seductione, semper liberat 106.1279A| populum suum. Hoc est qui sui esse festinat ore et opere, et a nomine ejus Christiani vocantur. Non etiam absolute dixit populum, sed suum addidit, id est qui fidem et spem suam in eam posuerunt. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est. Hoc est, ideo praedicta sunt, quia sic erat futurum; et ideo factum est, ut acta concordarent dictis, ut esset verus Dominus in prophetis, et in omnibus operibus suis. Hoc totum factum est, id est quia missus est angelus, quia concepit Maria, quia peperit, omnia ista praedicta sunt a prophetis. Istum vero per Isaiam dictum, sed ibi, concipiet, quia ille de futuro; iste habet, habebit, quia jam praeterita narrabat. Et vocabunt nomen ejus Emmanuel. Emmanuel quid sit evangelista aperuit dicens: Nobiscum 106.1279B| Deus. Emmanu, nobiscum, el, unum de decem nominibus quo Deus vocatur apud Hebraeos. Fuit Deus cum patriarchis et patribus, sed aliter fuit cum his, de quibus propheta hoc dixit: Quia versatus est cum eis in carne et audierunt eum viva voce loquentem, et viderunt miracula facientem: quod multi prophetae et reges voluerunt videre et audire, hoc fuit tunc cum illis. Exsurgens Joseph a somno fecit sicut praeceperat ei angelus Domini. Et isto facto apparet quia et Joseph perfecte eruditus est ab angelo de illo facto, et quia vir sapiens fuerit, qui non quaesivit consilium postea de hac re, nec interpretem, sed statim fecit sicut praecepit ei angelus. Accepit uxorem ad custodiendum. Quia conjux a conjungendo dicitur. Et non cognovit eam donec peperit filium 106.1279C| suum primogenitum. Ex his locis haeretici exstiterunt, qui dixerunt quia ideo dicit donec peperit, quoniam postea cognovit eam. Sed tamen non habet talem sensum in Scriptura divina, sicut in humana locutione. Dicit enim in Psalmo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos scabellum pedum tuorum. Nunquid non sedebit amplius Dominus Christus ad dexteram Patris, nisi quo usque inimici ponantur sub pedibus ejus? Et in alio loco Scriptura dicit: Donec consenescatis, ego sum Dominus. Nunquid non erit amplius Dominus, nisi quo usque illi senes fierent cum quibus haec locutus est? Sed donec in Scriptura divina pro aeterno ponitur, ut intelligatur: Sede a dextris meis in aeternum; et ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Similiter in alio loco: 106.1279D| Ego sum Dominus in aeternum, et cum vivetis et cum senescetis, etiam et cum moriemini, hoc est, in aeternum. Ex alio haeretici fuerunt verbo qui dixerunt, quod non diceretur primogenitus, nisi quem alii fratres sequuntur, sed non est ita. Lege Vetus Testamentum et invenies quia omnes qui prius vulvam aperiunt (licet non habeant fratres) primogeniti dicuntur: ipsi et unigeniti et primogeniti vocantur. Qui amplius de istis requirit, legat librum sancti Hieronymi quem fecit contra Helvidium de hac re.
CAPUT II. In Epiphania Domini.
Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis. Quia evangelista, ordinante regenteque 106.1280A| Spiritu sancto, divisis inter se gestis Domini, narrat, debet lector ad memoriam reducere, quae alius de ipsa dicat evangelista. Lucas enim narrat quomodo Angelus Gabriel ad Mariam venerit, et beata Maria audiendo et credendo conceperit. Matthaeus quomodo Joseph desponsata fuerit. Iterum Lucas quomodo de Galilaea propter professionem census ascenderint. Denuo Matthaeus quomodo natus a magis adoratus sit. Ait enim: Cum natus esset Jesus. Usus fuit historiographorum ut quando historiam scriberent tempus adnotarent, sicut etiam nunc fit, non solum in gestis, sed etiam in chartis. Hac etiam de causa Matthaeus tempus Herodis ponit, qui in Judaea regnabat. Lucas vero longius et excelsius repetens et nomen imperatoris, et nomina consulum, et tempus 106.1280B| professionis census adnotavit dicens: Exiit edictum a Caesare Augusto, videlicet Octaviano, quia quadragesimo secundo anno imperii Octaviani Christus natus est, et census exactus. Et sicut Abraham, qui in figura Domini praecessit, quadragesimo secundo anno Nini, qui primus rex in mundo fuit, natus est, sic Christus quadragesimo secundo anno Octaviani, qui primus imperator appellatus fuit, natus est; et ipsa die multa prodigia exstiterunt, quae eum creatorem orbis ostenderunt. Ipso die de taberna meritoria per totum diem fons olei largissimus fluxit, ut ostenderet quia nascebatur is qui Christus diceretur, id est unctus oleo spirituali atque ab ejus Ecclesia Christiani essent dicendi. Eodem die angeli cantaverunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus 106.1280C| bonae voluntatis. Et ut ista vox compleretur, tanta pax in orbe terrarum facta est per duodecim annos, quantum nullus rex potuit facere in una provincia; ita ut, sicut propheta dixit, conflarent gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces, et Psalmista dixerat: Orietur in diebus ejus abundantia pacis. Eodem tempore hic Octavianus, ad quem omnium rerum summa concesserat, dominum se hominum appellari non passus est, imo non ausus, quo verus Dominus totius generis humani inter homines natus est. Nam una die cum eo spectante ludi agerentur, et quidam mimus pronuntiasset: O Dominum aequum et bonum! universique exsultantes approbassent, statim manu vultuque adulationes compressit, et cum gravissimo edicto se post haec, 106.1280D| nec a liberis appellari, aut a nepotibus, vel a servis. nec vocari dominum passus est. In Bethlehem Juda Bethlehem domus panis dicitur, ante vocata Ephrata, id est frugifera. Sed postquam Jacob ibi pavit pecora sua, appellavit eam Bethlehem. Siquidem secunda littera apud Hebraeos, beeth dicitur, et ipsa domus interpretatur, et utraque nomina Ecclesiae conveniunt. Et dignum fuit ut domus in qua Christus nascebatur his nominibus ante vocaretur, quia in Ecclesia ipsius verus panis, et satietas aeterna reperitur ab omnibus in veritate quaerentibus. Non autem debet haberi in libro Judaeae, sed Juda, quia non invenitur extra Judaeos alia gens habuisse civitatem eodem nomine vocatam. Attamen duae sunt civitates 106.1281A| in Judaea Bethlehem vocantur: una in Galilaea in sorte tribus Zabulon. Altera autem Bethlehem, civitas David in sorte tribus Judae, in sexto a Jerusalem milliario contra Meridianam plagam, juxta viam quae ducit Hebron, ubi et sepulcrum David et patris ejus est, et sepulcrum Archelai regis, et juxta ipsam turris Adtherto est gregis, ubi angelus Domini locutus est pastoribus. In hac civitate Dominus natus est noster. In diebus Herodis regis. Iste est Herodes Antipatri filius, qui cum a latronibus fuisset praedatus, tantae paupertatis erat, ut eumdem Antipatrem nequiverit redimere: hujus filius fuit iste Herodes. Quique cum Hircano regi Judaeorum Simonis Machabaei nepoti fuisset adjunctus, direxit idem Hircanus eumdem Herodem in legationem ad 106.1281B| Pompeium. Et quia legationis fructu potitus, per eam gratiam parte regni affectus est, et senatusconsultu sub Antonio Judaeis regnare praeceptum est. Ecce magi ab Oriente venerunt. Magi sunt qui vulgo malefici vocantur: propter quod malefaciunt, elementa concutiunt, mentes turbant. De hac arte fuerunt illae gentes doctae unde isti venerunt. Fuerunt autem de genere Balaam isti tres reges. De tribus regnis fuerunt de terra Hevilath, ubi effoditur aurum optimum sicut dixit Moyses; et vicini Persis, unde dicit Juvencus: Juvat Persis pertendere gressum. In prophetia autem Balaam cognoverunt quod is qui natus erat et rex et homo erat; in hoc quod dixit: Orietur stella, cognoverunt eum Dominum: 106.1281C| pro cujus ortu mirabilior et major stella oriebatur, in hoc quod dicit: Consurget virga de Israel, intellexerunt quia homo esset futurus, quia de Jerusalem nasceretur; in hoc vero: Confringet duces Moab, regem didicerunt fore; et usque ad aliud tempus permissum est ille posse divinare in stellis, ut potuissent ibi Christum cognoscere, post vero nullus ibi potuit veritatem invenire. Dicebant mathematici idem, quia et ortus hominum, et mores, et qualitates, et obitus, poterant scire in stellis. Christus quidem in Judaea natus est, sed illi in Oriente positi, stellam viderunt, et quem indicaret agnoverunt. Duxit autem eos stella aliquibus diebus, sed cum appropinquaverunt ad Judaeam, tunc dimisit eos stella Dei nutu, ut illi deserti a stella ad regiam 106.1281D| civitatem venirent, et loquerentur cum compari suo Herode, quia unum regem Caesarem habebant; ut interrogaret Herodes Judaeos, et fierent inexcusabiles, quia hoc a gentibus audissent, et magis certiores, audientes ita fuisse prophetatum. Venerunt Hierosolymam. Haec civitas primitus fuit aedificata a Sem, filio Noe; quia vocatus est Melchisedech, id est, rex justus, et ipsa ejus civitas Salem, id est pax vocata est. Sub Abraham Solyma dicta est. Homerus postea Hierosolymam dixit, quia Ieron Hebraice munitio dicitur; quam postea Jebusaei tenuerunt, et Jebus vocaverunt, inde ex his duobus nominibus Hierosolyma dicta est, inde a Salomone dicta est Hierosolyma, id est Jebus Salomonis, id est pacifica. In ea 106.1282A| Sion turris, quae vertitur in speculum. Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Stellam ejus dicunt, quia credebant unumquemque hominem nasci sub stellarum fato et unumquemque suam stellam habere. Sed tamen ista stella non fuit ante nec post, sed ad hoc fuit tunc creata, ut gentes per eam docerentur et ducerentur ad Christum. Et multa dicunt aliqui de stella hac, qui quia non habent fontem veritatis, praetermittere malui. Venimus. Et de praesenti potest accipi, quasi modo venimus, et adhuc in itinere sumus, producta penultima syllaba, et de praeterito, correpta nihilominus ipsa penultima, quasi dicant: Eum vidimus, venimus huc usque. Adorare eum. Non ut, deserto imperatore nostro, illi tributum daremus, sed ut cum ipso terreno 106.1282B| domino coelestem agnosceremus et veneraremur Deum creatorem mundi, et nostri. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Herodes ideo turbatus est, quia ipse sciebat, quod non esset de regali progenie David, et quia fraude regnum quaesisset: etiam et ipse aliquando jam Scripturas adurere jussisset, ne qua posteris suis vel de praescripto veteri quaestio moveretur: aestimans, quod si judicia publica sustulisset, nullis aliis testimoniis clarere potuisset qui de patriarcharum vel proselytorum veterum genere dimanaret. Hierosolyma cum illo turbata est: videlicet per synecdochen, per continentem id quod continetur ostendens, id est per civitatem habitantes in civitate. Idcirco tamen et ipsi turbati sunt, quia solent immutatione 106.1282C| regis alii cadere, et alii exaltari, sicut Daniel dicit de Nabuchodonosor: Quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat
Et convocans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Quia Herodes Judaeus non erat, nec Scripturas credebat, vel usitabat, propterea Judaeos interrogabat. Sciscitari enim interrogare est. Enimvero et Deus legem sacerdotes interrogare jussit, et ubicunque populus erraret, ad sacerdotes referendum censuerat. Scribae a Scriptura quam usitabant vocabantur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judae. Apparet quia in usu Scripturas habebant, quia tam cito respondere potuerunt, et ex corde protulerunt testimonium in quo loco dux debuisset nasci. Similiter 106.1282D| praecipit Petrus apostolus nobis dicens: Parati ad rationem reddendam omni poscenti vos de ea spe quae in vobis est. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. Michaeas hoc dixit, ac si diceret: Tu Bethlehem, quae es in sorte tribus Judae, nequaquam minima es inter principales et laudabiles civitates Judae, quia tu protulisti David, qui istud regnum nobilitavit et extulit, sed iterum exiet ex te, qui regat populum meum Israel, hoc est, qui Dominum videre mente voluerint, quia Israel vir videns dicitur Deum. Qui regat populum meum Israel. Attendendum quod dicit populum meum Israel, quia 106.1283A| qui Dei populus sunt, Dei reguntur imperio, et ea faciunt quae Dei sunt. Qui autem ea non faciunt, non populus Dei, sed diaboli. Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. Clam, id est occulte. Occulte cum eis locutus est, quia timebat Judaeos ne ipsi puerum ei subjicerent. Nam sciebat quod Judaei eum odio haberent, quia ipse de alienigenis erat. Hic deficit historia, quia non narrat quid ipse ad eos dixerit, vel quod ipsi de stellae tempore responderint. Sed ex eo quod Herodes parvulos jussit occidere a duobus annis et infra, volunt colligere quod dixerint, quod annus esset ex quo stellam vidissent, et inde accepisset unum annum, et alium exspectasset in reversionem eorum. Quidam autem dicunt, post annum 106.1283B| et duodecim dies venerunt ad Christum, et quidam dicunt, quod cum dromedis in duodecim diebus venerunt, postquam stellam viderunt. Est autem dromeda genus camelorum, minoris quidem staturae, sed velocioris: unde et nomen habet a velocitate. Nam dromos Graece cursus et velocitas appellatur. Unde et naves veloces dromones appellant. Centum enim milliaria et eo amplius, uno die dromeda currere dicitur. Et mittens illos in Bethlehem, dixit. Quia audierat a Scribis illic nasci oportere novum ducem, propterea dirigit eos, ut cum viderent eum adorare custodes infantis, putarent quod similiter vellet facere Herodes post reversionem magorum. Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem 106.1283C| eum. Aspexit Herodes et intellexit quia isti magi fideles erant jam ejus quem quaerebant, propterea dicit se velle eum adorare; etiam et Judaeis noluit confiteri, quia sciebat quod eum odirent, et de sua gente regem gestirent fore. Sed si latebat homines, non latebat eum qui erat in corpore parvo, qui solus hominum corda agnoscebat. Nam quia fideles erant puero, ad Herodem reversi essent nisi a puero in somnis prohibiti essent. Et ecce stella quam viderant in Oriente. Ista stella non erat in illo coelo ubi aliae stellae, sed proximior terrae et clarior quam reliquae stellae. Antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Herodes non fuit dignus videre stellam propter malitiam suam, quia Deus intentator malorum est, hoc est, non est adjutor 106.1283D| eorum qui male agunt, sed permissor malorum, quia multa permittit agere quae contra ejus voluntatem sunt, non tamen adjuvat, sed diabolus. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno. Solent enim homine majus gaudium habere de perdita re, cum rem invenerint, quam primo cum habere coeperunt. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Quia pro puero venerant, nomen pueri praeponitur. Et procidentes adoraverunt eum. Adorare aliquando pro inclinare ponitur, quod et ad homines et ad Deum commune est. Unde de Chusi dicitur: Adoravit regem pronus in terra. Verum tamen non habet hic talem intellectum, sed adoraverunt ut Deum et Dominum pro remissione peccatorum 106.1284A| et pro adeptione vitae aeternae. Unde et in oratione nostra dicimus: Infunde cordibus nostris quod trium magorum mentibus aspirasti. Hoc adorationis cultu Mardochaeus recusabat adorare Aman. Et apertis thesauris, obtulerunt ei munera. Thesaurum medium est Graecum, medium Latinum. Thesis Graece dicitur positio, et thesaurum positio auri. Recte quaeritur utrum singuli singula obtulerunt, aut singuli tria. Sed credimus quia quod corde crediderunt, muneribus ostenderunt, unusquisque tria obtulerit: aurum ut regi, quia illud est gloria mundi, et reges a subditis sibi hoc exigunt. Thus ut Domino, quia semper et apud paganos et apud deicolas hoc pigmentum Domino fuit oblatum et consecratum. Denique semper fuit usus apud paganos, sicut Solinus 106.1284B| narrat, ut quando colligendum erat, mundi pueri cum lotis vestibus hoc colligerent. Est autem arbor Arabiae quod ipsum fert immensa atque ramosa, lenissimi corticis, ad aceris qualitatem, in modum amigdalae, fundens aromaticum succum album, et cum frangitur resolvitur in pulverem, et igni appositum ardescit facile, et appellatur apud nos masculus, eo quod sit rotundum, in similitudine testiculorum. Istud est optimum; reliquum planum et scabrosum; et hoc vilius est, et dictum est a tundendo, id est percutiendo, eo quod ubi percussa arbor fuerit, ibi amplius exit. Hoc et Libanum vocatur a monte Arabiae, ubi Sabaei sunt, quia mons eorum Libanus dicitur ubi thura colliguntur. Myrrham dederunt, quia moriturum pro mundi salute cognoverunt. 106.1284C| Fuit enim consuetudo apud multos, et maxime apud Judaeos, qui resurrectionem credebant, ut cum aliquis charus mortuus fuisset, nobilis vel potens, vacuaretur ab intestinis, et contunderetur myrrha cum aloe, vel aliis pigmentis, et primitus illineretur de balsamo totum corpus intro et extra, et post aspergeretur de ipso pulvere, ut conservaretur integrum corpus per saecula; unde et Joseph attulit ad sepulturam Domini misturam myrrhae et aloes libras centum, quamvis non fuerit necessarium. Etiam ipsa in Arabia nascitur, eo more quo et thus de arbore parva. Major arbor cubitorum quinque, similis spinae quam achantum dicunt, cujus gutta viridis et amara. Unde accepit nomen myrrha, id est amara. Gutta ejus sponte manans pretiosior est, elicita corticis 106.1284D| vulnere vilior. Nulla est autem pretiosior quam illa quae de Troglodyta insula affertur. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem. Sicut solent reges terreni legationibus responsa reddere, similiter fecit Dominus noster regibus qui ad se adorandum venerant: ipse per se reddidit responsum etiam in somnis, sicut prophetis et perfectis viris, ut ipsi erant. Et monuit eos ne redirent ad Herodem, quia via ipsorum non fuerat per eos venire, nisi pro causis superius comprehensis. Ante enim Bethlehem est venientibus de Oriente, quam Jerusalem.
Quia ut potuimus historicum intellectum transcurrimus: nunc spiritalem videamus. Sicut enim diximus retro, inveniuntur omnes illae tres philosophiae 106.1285A| Graecorum etiam in divina Scriptura. Et omnis etiam philosophia et omnes modi locutionum ante fuerunt in Scriptura divina, quam apud sophistas saeculares, quia si quid habuerunt, de Dei dono habuerunt, ipso largiente. Cum natus esset Jesus in Bethlehem. Bethlehem, sicut diximus, domus panis interpretatur, et significat Ecclesiam, in qua verus panis invenitur, id est Christus, qui dixit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi, et si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.
Magi tres significant gentilem populum qui ex tribus filiis Noe orti sunt, sive quia in Trinitatem credere habent. Ab Oriente venerunt, sive quia de paradiso patris nostri, ad diabolum venerunt, sive quia Oriens Dominus noster vocatur, et ab ipso acceperunt 106.1285B| ut ad eum venirent, quia nemo venit ad Patrem nisi per Filium, quia ipso in corde incrementum dante, credimus. Stella ejus lux fidei est, qua aspirati sumus, ut in eum credere deberemus.
Jerusalem sacra Scriptura hinc intelligi potest, per quam Dominum cognoscimus. Herodes qui pellicius dicitur, hoc est, subdolosus, significat diabolum, qui quaerit in cordibus electorum exstinguere Christum, id est a memoria eorum aboleri. Scribae et Pharisaei sequaces diaboli et membra ejus, sive haeretici qui nobis insinuant Christum, quia instigantibus plerumque haereticis, de Christo cognoscimus quod nos latebat; sive circumimus alias sectas, et abundantia vitiorum quae in eis deprehendimus, Dominum intelligimus, quia vitia odit et virtutes diligit, 106.1285C| cognoscimus tunc, quia in Bethlehem, hoc est in Ecclesia catholica quaerendum est. Si autem aliquis de illis nobis bona dixerit, facere debemus, sicut magi fecerunt, quia scriptum est: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite. Cum autem a diabolo elongati fuerimus, stellam vidimus, quia quanto magis Domino appropinquamus, eo amplius Dominum cognoscimus, et ab ipso responsum accipimus, ut viam qua venimus non repetamus: promittimus renuntiaturos nos diabolo et angelis ejus, quia sicut via bonorum et bona opera, ita vita malorum et vitia, quia patria nostra paradisus fuit; unde per parentem primum decessimus per gulam, avaritiam, vanam gloriam et reliqua his similia. Si ergo ad patriam nostram redire cupimus, non imitemur 106.1285D| primum Adam, sed secundum, qui prohibita ab eo faciendo discessit. Iste, viam vitae tenendo et nobis monstrando in coelum ascendit, et sedet nunc a dextris Dei.
Ecce physica intelligentia in historia nobis patuit, logica in spiritali: ethica quoque inveniri potest, si secundum anagogen requiramus: videlicet si cor nostrum Bethlehem efficiatur, ut ubi abundet spiritalis meditatio Scripturarum, quod est verbum Dei, et credens in sanctam Trinitatem, etiam de tribus virtutibus ornatum ante Dominum appareat: hoc est de fide, spe et charitate, quae ita charae sunt Regi saeculorum, et Deo creatori cunctorum et homini facto in fine saeculorum, qui est unus Dominus, 106.1286A| ut super aurum et topazion ea delectetur in fidelium suorum mentibus. Si igitur cum istis muneribus ante conspectum Domini semel venerimus, videamus ne postea ad Herodem, id est ad diabolum revertamur.
Quia autem istud Evangelium in Epiphania legitur apud nos, dicamus breviter quam sacra ista dies habeatur. Nam in Graecia in Natali Domini legitur hoc Evangelium et in ista die Evangelium de baptismo ejus legitur. In principio, autem in pascha legitur, ut sicut solemnitates super alias festivitates praeclarissimae sunt, ita Evangelia praeclarissima in iisdem festivitatibus legantur. Nam in Natali ejus legitur de nativitate carnis, in pascha de nativitate divinitatis. Ergo quia consuetudo est istud Evangelium in haec 106.1286B| die legi, dicamus etiam de miraculis quae in hac die facta sunt.
Et quidem in hac die non solum magos primitias gentium suscepit Dominus, verum etiam in hac die baptizari placuit a Joanne in Jordane. De aqua quoque vinum fieri elegit, atque etiam quinque millia de quinque panibus saturavit, non tamen in uno anno, sed per revertentia annorum curricula. Hoc nihilominus die (quem Graec Epiphania, Latini dicere possunt apparitionis ), hora tertia, puro ac sereno coelo, circulus ad speciem coelestis arcus solis urbem Romam ambivit, quasi eum unum ac potissimum in hoc mundo solumque clarissimum in orbe monstraret natum esse, qui ipsum solus solem mundumque totum fecisset et regeret. Dicitur autem et ipse dies 106.1286C| a quibusdam Theophania, id est, Dei apparitio: quam nos pro tantis mysteriis tota devotione percolere debemus, quia illi magi primitiae gentium fuerunt, et nos in Christum credituros praetenderunt; propterea summa cum devotione amplectenda est ista dies a nobis. Potest autem et ipsa dies qua pastoribus Hebraeorum per angelos manifestatus apparuit (quia de eis scriptum est Venerunt et invenerunt sicut dictum est ab ipso ) Epiphania appellari, sed ista propterea nostra est, quia nobis per stellam demonstratus est, per eam creaturam quam ipsa gens plurimum colebat et venerabatur.
CAPUT III. In natale Innocentum.
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit 106.1286D| in somnis Joseph, dicens. Sunt aliqui qui volunt dicere quod in Aegypto magi ad eum venerint, propterea quia occisio infantum ante celebratur quam Epiphaniorum dies, quod nequaquam esse potest, quia infantes post duos nativitatis Christi annos occisi sunt, sed et magi in Bethlehem invenerunt Dominum, ut certi magis fierent per prophetiam Micheae de Christo; et Evangelium aperte dicit, quia cum illi recessissent, angelus Domini monuit Joseph transferendum puerum in Aegyptum. Surge et accipe puerum, et matrem ejus. Attendendum est, quod non dicat jam conjugem tuam, sed mater pueri. Puer tribus modis dicitur, uno pro aetate et puritate, quia puer a puritate dicitur, ut Isaias de Domino: 106.1287A| Puer natus est nobis; puer solum pro aetate, ut infans septem annorum. Puer pro obsequio et obedientia, ut Dominus ad Jeremiam: Puer meus es tu, noli timere. Et in libro Regum pueri David: Ecce fecit Dominus quod suis postea praecepturus erat: Si vos, inquit, persecuti fuerint in civitate ista, fugite in aliam, dans exemplum, ut qui pondus persecutionis se posse perferre desperant, non peccant si secedant in alium locum: tantum caput suum, id est Christum, in sua mente custodiant, et ea faciant quae ipse praecepit, quia in omni loco dominationes ejus, et ipse ubique est, et oculi ejus super justos et aures ejus in preces eorum.
Aegyptus, sicut scitis, postquam Judaei illic habitaverunt, semper fuit domestica Judaeis, et semper 106.1287B| Aegyptii Deum Hebraeorum timuerunt, et ipsos Hebraeos venerati sunt. Quapropter, ut Josephus et alii referunt auctores, sub Philadelpho rege Onias sacerdos vir bonus et justus expulsus a Judaea, templum in Aegypto aedificavit, et morem holocaustorum instituit, ut in Judaea agebatur. Ob hanc causam plus placuit Deo in Aegyptum ire, quam ad alias terras, ubi minus erat religionis. Aegyptus autem a quodam homine Aegypto nomine vocata est, regio coeli imbribus insueta et pluviis ignara. Solus Nilus eam irrigat sua inundatione. Unde et ferax frugibus, aliis etiam mercibus valde repleta.
Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum. Futurum, hoc est venturum, venit a verbo quod est sum, et non habet praesens participium, nisi istud 106.1287C| solum quod est venturus. Ad perdendum eum. Hoc apparuit in pueris quos pro illo occidit. Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus. Quando fugit, nox memoratur, quando revertitur nihil tale memoratur. Refertur in Ecclesiastica Historia Eusebii quod quando Joseph ferebat in Aegyptum Dominum, transierunt per Heliopolim civitatem, et erat in plateis ejus therebinthus mirae magnitudinis, in quo habitores loci illius divinabant. Cumque Joseph cum puero transiret, prostravit se arbor obviam ei in terram, et jacuit donec pertransiit, et iterum erecta, stetit sicut ante steterat. Et cum pervenisset in Aegyptum, ut compleretur quod propheta dixerat: Ecce ascendet super nubem levem, et ingredietur in Aegyptum, et idola Aegypti corruent. Cum transiit 106.1287D| Joseph cum puero ante templum, corruerunt omnia idola in terram, ut ostenderetur quia idem erat Deus ante cujus arcam Dagon pronus et abscisis manibus et pedibus jacuerat. Usque ad obitum Herodis. Scilicet usque ad tres annos. Et hoc est tempus ablactationis, quo antiqui filios suos ablactabant, et inde separationis faciebant convivium, sicut fecit Abraham de Isaac filio suo. Et quanto longiori tempore ablactatus infans vel pecus lacte matris fuerit, tanto melius crescit. Ut adimpleretur quod dictum est per prophetam; videlicet Michaeam, etiam et hoc Balaam dicit: Ex Aegypto vocavi Filium meum. Uno modo intelligitur, de Israel carnali, qui vocatus est per Moysen ex Aegypto; verius autem de Domino, qui 106.1288A| est naturalis filius. Tunc Heroaes videns quomodo illusus esset a magis. Hoc est exspectato uno anno, illusus est. Delusus est in eo quod dixerant revertendos et non sunt reversi. Et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem, et in omnibus ejus finibus. In omnibus finibus, id est in villis quae ad ejus comitatum pertinebant, sicut tradunt, exspectavit, ut venirent ad solemnitatem quam illo tempore celebrabant; et tunc cum ibi fuerunt praecepit militibus ut occiderent eos. A bimatu et infra. Matus annus dicitur, biduo, id est bis a praepositione, id est a duobus annis. Et infra, hoc est qui minus habuerunt vel unum annum, vel dimidium, vel unam noctem. Secundum tempus, quod exquisierat a magis. Quomodo (ut diximus) unum annum accepit de magorum 106.1288B| dictu, quasi annus quando venissent jam esset, alium exspectavit, pro reversione eorum. Vox in Rama audita est. Rama non putemus nomen loci esse, sed Rama excelsum interpretatur, quasi dixisset: vox longe lateque audita est. Nam Rama quod in Regum legimus, juxta Gabaa est. Rachael plorans filios suos. Quomodo Rachael dicitur plorasse illos qui non fuerunt de sua progenie, sed de alia? Sed sciendum quod Rachael sepulta est in Bethlehem et hoc prophetico more agi dicitur: sive per metonymiam speciem, per id quod continetur id quod continet ostendens, seu etiam quia Benjamin tribus juncta erat tribui Judae, et cum his fuerunt de Bethlehem occisi, et jam propterea dicitur Rachael plorasse filios suos. Et noluit consolari, quia non 106.1288C| sunt. Subauditur ultra revocandi in mundum, qui bono exitu habent finitum mundum, seu alio modo noluit consolationem recipere, quia putabat eos perditos fore. Defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri. Species quaedam est, quae apud grammaticos dicitur synecdoche, quando plus minusve pronuntiatur, sicut hic est cum pro uno pluraliter dicitur mortui sunt, cum solus Herodes mortuus esset. Sed et esse potuit ut alii morerentur in tanto spatio qui malam voluntatem habuissent in Christum.
De hoc Herode Josephus refert, et alii, quod suspecte vixerit, et pessime finierit. Refert namque quod occiderit Mariam uxorem suam, filiam Aristoboli regis, quam nobiliorem habebat, eo quod accusata fuerit apud eum quod veneno perimere eum voluerit, 106.1288D| ex qua jam habebat Hircanum et Aristobulum filios imperatori Octaviano commendatos: quos et ipsos similiter occidit, quia pro matre sua ei irati esse videbantur; posthaec tertium filium Antipatrem, qui fratres suos consenserat occidi; ad ultimum incidit ipse in infirmitate gravi; et vocavit ad se generum suum et amicos sibi credulos, dixitque ad eos: « Ego novi quod Judaei exsultabunt de meo interitu, quia odiunt me. Vos autem poteritis facere ut lugentes exsequias habeam, si faceretis quod dicerem. Ego jubebo omnes recludere omnium nobilium filios, ut cum ego spiritum exhalavero, vos eos occidatis, et tunc inviti lugebunt exsequias meas. » Illi vero promiserunt se ita facturos, tamen non fecerunt, 106.1289A| sed ut ipse mortuus fuit, dimiserunt eos foras. Ille vero cum aliis tormentis habuit ignem actum in suis verendis et computruerunt, ita ut vix posset aliquis accedere ad eum; unde et voluit se occidere, nisi prohibitus fuisset ab illo qui eum custodivit, et qui innocentes occidit cum multis tormentis hinc egressus ad majora. Ecce audivimus de morte Herodis. Cum venerimus ad passionem, dicemus qui sit ille Herodes. Hoc solum sufficiat dixisse quia de isto Herode non audietis amplius in hoc Evangelio, sed de aliis. Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus. Et hic notandum quomodo non dicit conjugem, cum jam tres anni essent post natum puerum, et idcirco mentitus est Helvidius qui dixit habuisse sanctam Mariam filios de Joseph.
106.1289B| Venit in terram Israel. Omnes Judaei Israel vocantur, Juda autem una tribus. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. Post mortem Herodis imperator regnum ejus inter Archelaum et fratres ejus, id est, Philippum et Herodem et Lysiam divisit, et caput regni Jerusalem Archelao tradidit, quo parvo tempore fruitus est, quia imperator propter insolentiam morum ejus accusatum Viennam a Judaeis, quae est in Burgundia civitas, exsilio relegavit, et regnum ejus Pilato commendavit, non tamen dedit, nec nomen regium permisit habere. Ideo dicit, quia noluit ire in locum illum quo Archelaus regnabat, quoniam Deus, qui monuit eum divertere in aliam partem, providebat 106.1289C| quod ipse ejusdem voluntatis foret cujus et pater. Fratres autem ejus non adeo dilexerant patrem pro interfectione parentum; idcirco divertit in Galilaeam, ubi Herodes regnabat. Ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazareus vocabitur. Ubicunque dicit evangelista per prophetas, plurali numero, non fixum ponit exemplum, sed tamen omnes prophetae hoc praedixere quod Nazaraeus esset, id est sanctus. Verum Isaias dicit hoc modo secundum Hebraicam: Exiet virga de radice Jesse, et Nazareus de radice ejus ascendet. Est autem aliqua differentia inter Nazarenum et Nazaraeum. Nazarenus a loco, Nazaraeus a religione.
CAPUT IV. Tractatus Christiani Druthmari de praedicatione Joannis.
In diebus autem illis. Id est illius regis qui tunc regnabat in Galilaea, videlicet Herodis, quod Lucas apertius indicat, dicens: Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus, etc., venit Joannes Baptista. Joannes interpretatur gratia Dei, quod nomen illi a Domino impositum est, quia veraciter fuit in eo gratia Dei, sicut in Evangelio audistis. Baptista nomen Graecum est, et dicitur Latine lavator, et venit a Graeco verbo quod est baptizo, id est, lavo. Fuit autem Joanni epitheton super suum nomen, quod venit a Domino, scilicet missus. Angelus namque ad Zachariam dixerat: Ipse praecedet ante illum. Et Zacharias filio dixerat: 106.1290A| Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis ante faciem Domini parare vias ejus. Nec aestimandum quod Joannes hoc non intellexerit, cum non haberet nisi octo dies, cum adhuc nominatus intellexit sanctam Mariam loquentem et exsultavit in utero matris suae. Praedicans in deserto. Et secundum historiam in deserto, quod juxta Jordanem est, Joannes conversatus est, juxta Betharaba, sive quod alio nomine Ennom dicitur, ubi aquae multae erant; sive spiritualiter Judaea jam tunc deserta erat ab illa custodia quam antea habuerat, et destitutae ac derelictae solatium Redemptoris annuntiabat. Poenitentiam, inquit, agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Sicut Joannes praecessit Dominum in sua prophetia, sic etiam in sua praedicatione et in suo baptismo, 106.1290B| ne occasionem Judaei haberent erga Christum dicentes: Novas causas nobis annuntiat, et facit, propterea non recipimus praedicationem ejus. Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Nullus ante Joannem ista praedicavit, nisi de terrenis rebus dicens: Si haec vel illa feceris, longo vives tempore, ad terram ad quam ingredieris possidendam. Nunc per praeconem justitiae dicitur: Poenitentiam agite, appropinquavit regnum coelorum. Honoratur enim praeco Domini, quod ipse de Domino nuntiat quod nullus ante ipsum prophetavit, quia videlicet ipsa via quae clausa fuerit homini primo per peccatum reserenda sit cito. Regnum enim coelorum in hoc Evangelio aliquando praesens Ecclesia, 106.1290C| aliquando vita aeterna, aliquando ipse Dominus accipitur. In hoc vero potest utrumque intelligi et ipse Dominus, quod jam in proximo sit, quod audiant vocem ejus praedicantis, seu quod vita aeterna cito aperienda sit per bona quaerentibus opera. Hic enim est qui dictus est per Isaiam prophetam. Non solum quae Dominus facturus erat in carne praedicta sunt a prophetis, sed etiam quod praeco ipsius. Et dignum fuit ut magnum Dominum magna et innumera praevenirent oracula. Dictus est ante Joannes vox ab Isaia: quia Verbum praecessurus erat. Scitis enim quod Dominus Christus Verbum Patris dictus est: Quia per ipsum facta sunt omnia, et verbum in humana locutione sonus, id est vox solet praecedere. Sicut igitur vox praecedit 106.1290D| verbum; sic Joannes, quia praeibat Verbum, vox dictus est a propheta; quid autem ipsa vox clamaret adjungitur: Parate viam Domini. Omnis qui fidem rectam et opera bona praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad cor audientium viam parat, ut vis gratiae cor penetret et illustret lumine veritatis, et rectas Deo semitas faciat, dum mundas cogitationes in animo per sermonem bonae praedicationis format? Via namque Domini ad cor dirigetur, dum veritas sermonis humiliter auditur. Rectas facite semitas ejus. Semitae pravae sunt in cordibus hominum, quando superbia vel caetera vitia ibi habitaculum habent; quasi enim quidam montes sunt ipsa vitia, quae abhorret Dominus, sicut ipse dixit: Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem 106.1291A| verba mea? Tali ergo modo viae pravae a praedicatoribus rectae fiunt: si per praedicationem Evangelii hi qui ante fuerant superbi, humiles efficiantur; qui luxuriosi, casti; qui crudeles, misericordes fiant. Tunc non solum veniet Dominus in cordibus talium, sed etiam mansionem faciet, sicut ipse ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. Austera vestis indicium est poenitentiae. Fiunt autem cilicia et vestes ex lana camelorum quae de camelis tonditur. Habet enim sub ventre lanam cum qua miscetur alia lana etiam et caprina, et fiunt aliquando mira et dura de quibus Joannes vestitus 106.1291B| fuit. Unde et a Domino laudatus est de ipsa re. Et zonam pelliceam circa lumbos ejus. Zona autem pellicea accinctus quoque et Elias fuit, quia in omnibus similis illi. Zona vero pellicea mortificationem carnis designat, quam Joannes in suo corpore habuit. Esca autem ejus erant locustae. Et de locustis audivi quemdam dicere quod istae locustae aviculae fuerunt parvae cum rubeis tibiis; alium etiam dicere quod Joannes super Jordanem conversabatur, locustas pisces marinos ederit: sed neutrum verum est; sed istas locustas quas vidimus in pratis, quae etiam in Veteri Testamento permittuntur manducari; sic etiam Origenes dicit. Sed tamen in illa terra majores quam in nostra inveniuntur: quare enim laudaretur de abstinentiae rigore, si marinas delicias ederet, aut volatilia, quae desideraverunt Judaei? Mel 106.1291C| silvestre. Et istud mel cadit adhuc hodie copiosius in illam terram plus quam in alias terras, quia et inde dicta est fluere mel; ipsum est manna unde filii Israel pasti sunt per quadraginta annos. Sed filii Israel, exeuntes de illa terra in qua non viderant cadere, quoniam nec ibi unquam pluerat, dixere: Quid est hoc? et postea sic semper eam vocare, hoc est, manna. Vidimus et de ipsa afferentibus his qui de illa terra venere, habet vero similitudinem nivis vel salis, et dulcedinem nostri mellis. Tunc exibat ad eum Hierosolyma. Quia Joannes Spiritu sancto repletus erat. Pater quoque ejus ut nobilis pontifex erudierat eum litteris sacris: effluebat abundans praedicatio ex ore ejus, et audierant virtutes quae 106.1291D| factae fuerant in ortu ejus, et videbant austeram vitam ejus secundum morem prophetarum: propterea exiebant turbae audire eum et consulere de vita sua. Omnis Hierosolyma civitas Dei et regum, ubi sacerdotes et omnis scientia amplior quam in reliquis civitatibus. Et omnis Judaea. Propter regalem tribum Judaeam dicit, quia et ipsa semper inter reliquas tribus primatum tenuit. Et omnis regio circa Jordanem. Ibi erat melior ipsa terra, propter irrigationem Jordanis: quia ibi erat Jericho et Segor, ubi balsamum crescit, sicut legimus de Sodoma, quod fuerit quasi paradisus Dei. Et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. Non poterat baptizare in remissionem 106.1292A| peccatorum, sed tamen ut esset praeco Domini et in factis, sola corpora aqua lavabat, et praecipiebat ut quicunque suo baptismo baptizaretur crederet in illum qui post ipsum venturus esset, et acciperet aliud baptismum in remissionem peccatorum. Dicebat autem quando eos baptizabat: Baptizo te, ut credas in eum qui post me venturus est. Unde postea dixit: Hic est qui baptizat, qui tollit peccata mundi per suum baptismum. Videns autem multos Pharisaeorum et Saducaeorum venientes ad suum baptismum, dixit: Progenies viperarum. Vipera dicta eo quod vi pariat. Nam cum venter matris intumuerit de partu, catuli, non exspectantes maturam solutionem naturae, corrosis ejus lateribus erumpunt interitu. Fertur autem quia cum masculus ore inserto semen viperae 106.1292B| exspuit, illa ex voluntate libidinis in rabiem versa, caput masculi ore receptum praecidit: et ita fit ut parens uterque moriatur: masculus dum coit, mater dum parit. Fiunt autem pastelli ex viperis, qui tiriaca a Graecis vocantur, ut qui ex eis comederit vel biberit, ulterius jam lepram non habeat; et si habuerit, ultra non crescit. Sunt autem alia genera viperarum, de quibus Paulum una apprehendit, quam ille excussit in ignem. Tales dicit Judaeos fuisse Joannes, quia parentes suos occiderunt: ut Naboth, Jeremiam; et Ozias, Zachariam; et Manasses rex avunculum suum Isaiam secuit: et pro tali facto generatio viperarum esse dicuntur. Quis ostendet vobit fugere a ventura ira? Ventura ira dies est judicii, quae ventura est super omnes impios qui 106.1292C| Dei noluerint obtemperare mandatis. Quisquis autem de peccatis suis sollicitus est ut ei remittantur per bona opera, fugit a ventura ira; quia festinat se tollere de sinistra parte haedorum, et fugit in dexteram cum agnis: quomodo haedi cruciabuntur, agni protegentur a Domino. Facite ergo dignum fructum poenitentiae. Fructum dignum poenitentiae facere, est praeterita mala fletibus punire, et bona e contrario agere, ut sicut exhibuimus membra nostra servire injustitiae, ita exhibeamus eadem justitiae in sanctificatione. Vel fructus dignus poenitentiae, bona agere, et mala commissa eleemosynis redimere. Et ne velitis dicere: Patrem habemus Abraham. Nolite gloriari de nobilitate patriarcharum; qui si non fueritis imitatores in fide et in operibus ejus, non 106.1292D| dicemini filii Abraham; de vobis enim dixit Deus per prophetam: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.
Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. De lapidibus istis gentiles dicit, qui lapides appellantur quia lapides colebant. Scriptum est enim: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Vel lapides quoscunque materiales dicit, quia qui mundum ex nihilo creavit potens est de lapidibus homines creare. Imitando autem fidem Abrahae, dicuntur omnes gentes filii Abrahae, et Judaei diaboli imitando diabolum dicuntur, ut postea ad eos dixit Dominus: Vos 106.1293A| ex patre vestro diabolo estis et opera patris vestri vultis facere.
Jam enim securis ad radices arboris posita est. Allegoria est hic per similitudinem infructuosae arboris: quomodo autem arbor infructuosa succiditur et in ignem mittitur, sic homo qui non facit fructum bonum, eradicatur anima ejus de corpore ab angelis, et in ignem mittetur aeternum, non ut ardeat, scilicet ut crucietur sine fine. Et utinam finis potuisset in illo igne occurrere, sed, quod est acerbius, ad hoc duratur ut aeternaliter ardeat. Securis sententia Dei est, quae separat animam a corpore. Omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Comparatio est parabolae de inferiori ad superiorem, et de inanimali ad 106.1293B| animale; de arbore ad hominem; et dicitur sub magna certitudine et diffinitione quod omnis arbor, id est, omnis homo, qui non facit fructum etiam bonum, id est, opus bonum, excidetur et in ignem mittetur, et praecidetur a sententia Dei in aeternum.
Ego quidem baptizo vos in aqua poenitentiae. Ego videlicet parvus homo sum; solummodo corpora vestra aqua lavo, sed mente per veniam non lavo: in poenitentia autem hoc faciebant turbae ut essent testimonium ad illum venire, qui possit etiam mente per veniam lavare. Qui post me autem venturus est. Scilicet praedicando. Fortior me est. Divinitate, quia creavit omnes. Joannes Spiritu sancto repletus per ordinem paulatim turbis annuntiabat 106.1293C| Christum; et in fine dixit: Ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Christus. Non enim poterant rudes turbae capere quod Deus homo factus esset. Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti portare. Hic humiliat se Joannes: in alio loco Evangelista dicit: Non sum dignus corrigiam ejus calceamenti solvere. Mos fuit in illa gente, ut superius dixi, ut quando frater moriebatur, frater ejus aut propinquus ejus acciperet uxorem propinqui sui, et suscitaret semen fratris vel parentis sui. Si vero nollet eam accipere, tunc veniebat in placito, et solvebatur illi calceamentum de pede ejus, quia illam noluisset accipere; et qui secundus erat accipiebat eam. Inde quasi Joannes mysterium tangit, quasi dicat: Non sum dignus sponsam Christi, quae est Ecclesia, mihi 106.1293D| usurpare. Sive, alio modo, calceamenta ex mortuis animalibus fiunt, et quasi calceata ad nos Divinitas venit, cum morticina nostrae carnis inducta apparuit. Inde quasi Joannes dicit: Non sum idoneus reserare mysterium quomodo Divinitas carne induta est. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Baptizamur in Spiritu sancto, non solum cum quotidie baptismate renascimur, verum etiam cum per donum ejusdem Spiritus sancti incendimur ad agenda divina mandata, et accipimus per septem modos remissionem quotidie peccatorum. Baptizamur igne sive quia Spiritus sanctus est, secundum Actus apostolorum, ignis; et sicut ignis ligna solet delere, sic etiam Spiritus sanctus peccata: seu 106.1294A| etiam in futuro, secundum Apostoli dicta, baptizabimur igne, quia transiemus per ignem cum ex hoc corpore migraverimus. Et si cujus opus arserit, detrimentum patietur; si cujus opus manserit, ipse salvus erit: sic tamen, quasi per ignem. Cujus ventilabrum in manu sua. Ventilabrum alio nomine pala appellatur. Dat per metaphoram comparationem de minori ad majorem: et est species, quae Graece parabola dicitur, genere dissimilium, et dat examinationem sive separationem, quia per angelos boni a malis segregabuntur; seu tempestatem quae praeibit vultum justi judicis in tremendo die. Et mundabit aream suam. Id est Ecclesiam suam. Et congregabit triticum in horreum suum. Triticum suum vult intelligi electos suos, horreum vitam aeternam. 106.1294B| Unde quidam martyr, cum torquebatur, dicebat: Triticum Dei sum, molor dentibus bestiarum. Paleas autem comburet igni inexstinguibili. Paleae intelliguntur impin; qui nihil bonorum operum habent, sed leves et faciles ad omnes saeculi vanitates inveniuntur, ipsi comburentur igni, qui non exstinguetur in sempiternum.
CAPUT V. Tractatus de baptizatione Domini.
Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem. Tunc, subauditur quando ipse populus exiebat ad Joannem. Secundum Evangelia et chronicas invenimus, quia Joannes vicesimo nono aetatis suae anno exiit in desertum, et Dominus tricesimo incipiente aetatis suae anno venit ad baptismum, et in tricesima aetate 106.1294C| omnis mundus resurget in quacunque aetate quis mortuus fuerit; sic enim dicit Apostolus: Donet occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; et in tali aetate Adam creatus est. Ob tres causas venit Dominus ad baptismum Joannis. Una, ut per aquam Jordanis sanctificaret omnium aquarum fluenta. Secunda, ut justitiam omnis legis impleret et humilitatis omnibus praeberet exemplum, non dedignatus est baptizari a servo suo: sic Creator baptizatus est a creatura sua. Tertia, ut comprobaret baptismum Joannis a seipso et a Patre fuisse praeceptum fieri. Joannes autem prohibebat eum, dicens. Propter humilitatem, ut dignum erat, obviam Creatori Joannes ista dicebat. Nam noverat eum a se baptizandum, ut ipse dixit: 106.1294D| Super quem videris Spiritum Domini descendentem et manentem, ipse est qui baptizat. Apparet in hoc verbo quia noverat eum, Ego a te debeo baptizari. In illo verbo quod dixit superius noverat Joannes quia Dominus suos fideles baptizaturus esset, in eo quod dicit: Hic est qui baptizat, videlicet, quicunque baptizet de fidelibus suis, ipse baptizaturus est per illos. Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo. Id est, Dimitte me modo sic agere, ut ego baptizer a te, et tu postmodum baptizeris a me, ut qui formam servi suscepi, expleam et humilitatem ejus. Alioquin scito te in die judicii a me baptizandum. Sine, verbum est imperativi modi, quod venit a verbo sino. Modo vero adverbium est significans praesens tempus. 106.1295A| Sic enim decet nos implere omnem justitiam. Non addidit justitiam naturae suae sive legis, sed dixit omnem justitiam, ut nos illas omnes intelligamus. Tunc dimisit eum. Id est tunc consensit quod antea expaverat. Ut enim beatus Petrus expavit humiliari creatorem omnium ad lavandum pedes suos, ita et iste pertimuit manus mittere super Creatorem. Sed Petro dictum est: Nisi lavero te, non habebis partem mecum. Sic isti dictum est: Sine ut fiat sicut ego volo, et fiet quod tu vis. Consequens est enim: Si non feceris voluntatem meam, nec ego tuam. Baptizatus autem, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt coeli. Trinitas hic ostenditur, et propter nos utique omnia fiunt, ut nos sciamus quomodo in Dominum Patrem nostrum credere debeamus. 106.1295B| Ecce Dominus noster qui baptizatur: Patris vox testimonium Filio praebentis auditur. Spiritus apparet in specie columbae. Aperiuntur coeli non reseratione elementorum, sed spiritalibus oculis: quibus et Ezechiel apertos eos vidisse se narrat in principio voluminis sui. Seditque super eum columba. Ne quis ad Joannem vocem factam putaret. Sicut stella illa ad hoc fuit creata ut mysterio Domini tunc deserviret, et postea non comparuit; sic etiam dicunt de columba, quia ad hoc creata fuit ut per eam Spiritus sanctus monstraretur, et postea non comparuit. Sic audivi tradere eum qui mihi primus Evangelium exposuit (sed nec Hieronymus, neque Beda de hoc quidquam dicunt) quod vera columba fuerit, et veram carnem habuerit et verum corpus. Hic est Filius 106.1295C| meus dilectus. Non adoptativus ut Israel, sed proprius, quem ante saecula genui. Dilectus singulariter. Haec omnia propter nos monstrata sunt: namque Deus omnipotens Pater Filium noverat, quia unus Deus erat cum eo. Spiritus quoque sanctus in ipso et cum ipso erat, quia simul inseparabilis trinitas est Spiritus sanctus cum Patre et Filio. Sed ut nos trinitatem agnoscamus, et credamus unum esse, propterea haec monstrata sunt. Quod coeli ibi aperti esse monstrabantur, indicatur quando homo baptizatur, janua coelestis regni panditur, quae peccanti protoplasto generi humano posito custode cherubin clausa erat. Exstinguitur enim illa flamma, quae ibi interposita fuit, cum aquis sacri baptismatis homo mergitur; quia Spiritus sanctus visus est super 106.1295D| eum descendisse, hoc monstratur quia per baptismum et post baptismum, per invocationem sacerdotum, super unumquemque fidelem descendat. Quod vero dicit quia mansit super eum, hoc specialiter ad Dominum nostrum pertinet: cujus hoc speciale fuit ut postquam semel eum implevit, nunquam ab illo recederet, quia ille non effugavit eum de se pro aliquo peccato, unde immunis fuit. Itaque super sanctos venit et recedit ad tempus. Est vero cum eis semper ad custodiam eorum, et ad conservandam dilectionem cum proximo, sicut Dominus discipulis dixit: In vobis erit, et apud vos manebit.
CAPUT VI. De tentatione Domini.
Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu. Quod dicit tunc (quod est adverbium temporis), respicit ad hoc quod dixerat: venit Jesus ad Jordanem, quia ipso tempore post baptismum exiit in desertum et jejunavit. In ipso namque die, sicut tenemus ex traditione majorum, fecit de aqua vinum, et crediderunt in eum aliqui discipulorum; et tunc Jesus ductus est in desertum, quia, dicit Lucas, Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane et agebatur a spiritu in desertum diebus quadraginta et tentabatur a diabolo. Desertus erat locus ultra Jordanem, qui ideo dicebatur desertus, quia non erat aptus ad laborandum. Et quia non erat 106.1296B| acceptus, erat derelictus: ubi Theodas populum adduxit de Jerusalem quatuor millia. Ductus a Spiritu. Scilicet a sancto suo Spiritu: de quo dicit evangelista quia plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane. Dignum fuit, ut illic eum suus Spiritus duceret, ubi hunc ad tentandum spiritus malignus inveniret. Exemplum nobis etiam praebens, ut post acceptum baptismum fugiamus pompas hujus saeculi, unde fidejussores dedimus in ipso baptismo renuntiaturos nos diabolo, et pompis ejus. Ut tentaretur a diabolo. Postquam Dominus juvenis factus est, adhaesit illi diabolus tentando sicut et reliquos homines. Sed nunc instauratis armis fortius bellum aggressus est, sicut tradunt doctores. Audivit itaque in baptismo vocem dicentem: Hic est 106.1296C| Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; et voluit explorare si ipse esset qui per prophetas praenuntiatus esset verus Filius Dei; aut optivus sicut de Israel audierat: Filius meus primogenitus Israel. Scivit vero Dominus quod Satanas magnopere quaereret tentare eum et quaereret locum; et ut fortis praeliator non denegavit ei campum in quo posset confligere cum illo. Imo non invenit diligere eum caput serpentis ultra modum, sicut faciebat Eva; non diligebat feminas sicut faciebat Salomon; non meretrices, ut Samson; non habuit uxorem, ut Job, idcirco non habuit quomodo vel per quem deciperet eum. Recurrit ad illud unde omnis mundus periclitatur, per suggestum ipsius videlicet, de gula, avaritia, et vana gloria. Accepit de aere, et accessit 106.1296D| ad illum, ut videri posset ab homine. Dominus autem dedit occasionem unde sciebat illum velle tentare. Jejunavit quadraginta diebus, et postea esuriit. Si non esurisset, forsitan pro illa voce quam audierat, et qui absque peccato videbat eum vivere, ad eum non accessisset tentando. Vidit eum esurientem et aestimavit eum inferiorem Moysi et Eliae, de quibus nihil tale refertur quod esurissent, et jam quia esuriit, gestu corporis ei permisit videre. Nam aliter diabolus non potest cognoscere cogitationes hominum.
Et cum jejunasset quadraginta diebus et noctibus. Nisi addidisset noctibus, putaretur diebus jejunasse, et nocte manducasse. Sed decem quatuor ducti, 106.1297A| quadraginta faciunt: quia ille decalogum bene custodivit, qui Evangelium quod per quatuor evangelistas expositum est cum isto conjungit. Hic autem numerus in Scriptura sacra poenitentiae et tribulationi semper aptatur, ut in hoc loco, et in Veteri Testamento, ubi per quadraginta dies mundus cum aqua delebatur, et populus Israel per quadraginta dies et annos in eremo itineris labore fatigabatur. Moyses ut legem acciperet secundo quadraginta dies abstinuit; et Elias totidem, ut de persecutionis malo liberaretur. Et nos si volumus diabolum vincere, de persecutionibus saeculi hujus vel liberari, seu etiam ad terram repromissionis, id est ad vitam pervenire aeternam, exemplo Domini, quadraginta dies non solum a cibis, sed 106.1297B| etiam ab omnibus vitiis jejunemus, et carnem nostram quater decies affligamus. Dic ut lapides isti panes fiant. Simili modo homini ut dixerat primo: Gustate, et eritis sicut dii, sic secundum gulam tentat; et post de avaritia, ad ultimum de vana gloria, quia putavit eodem modo vincere, sicut illum vicerat quem Deus per se erudierat. Lucas ordinem historiae tentationis Domini tenuit, et Matthaeus ordinem tentationis Adae secutus est. Sic enim Adae dixit, Gustate, ecce de gula. Eritis sicut dii, ecce de avaritia, quia avaritia non solum est de pecunia adipiscenda, sed etiam de honore, quod Paulus insinuat, qui de Domino dicit: Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Domino. Ac si aperte dicat: Si natura illi non fuisset aequalis, et Domino 106.1297C| esse voluisset, rapina putaretur. Post avaritiam suadet de vana gloria, scientes bonum et malum, quia scire velle malum ad nullum profectum pertinet, nisi ad vanam gloriam. Eodem ordine diabolus Dominum tentat. Primo de gula, secundo de avaritia, quando omnia regna mundi ei ostendit; tertio de vana gloria, quamvis eodem Matthaeus non narrat ordine. Et notandum quod illae duae tentationes in eremo factae fuerunt, illa autem tertia in Jerusalem supra pinnaculum templi. Respondit ei Jesus: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ac si aperte dicat: Quare suades petere me panem terrenum, cum verbo Dei possit vivere corpus et anima; ut Moyses per quadraginta dies intentus eloquiis Dei, et pastus ex eloquiis 106.1297D| Dei, etiam in carne non esuriit? Et Moyses eodem modo dixit ad filios Israel: Pavit te Dominus quadraginta annos manna, ut scires quia non in solo pane viveret homo, sed ex verbo Dei posset refici. Mente vero retinendum nobis est, quod Dominus dixit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei, ut semper plus solliciti simus pasci de verbo Dei animam in aeternum victuram, quam corpus quandoque moriturum, quia illa anima, quae verbo Dei non pascitur, profecto mortua jacet. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. Sicut in eremum voluntarie Dominus abiit, sic etiam sanctam civitatem ascendit, ut daret tentatori locum accedendi ad se. Sanctam autem Jerusalem 106.1298A| dicitur propter templum Domini et altare, ac religionem, seu multos bonos viros, qui adhuc ibi erant, nam et post ascensionem Domini apostoli omnes quandiu ibi fuerunt, in templo adoraverunt. Et statuit eum super pinnaculum templi. Mos erat in illa provincia tecta aequalia facere, ut homines desuper ambulare possent, et eo more erat praeparatum desuper templum, et habebat in gyro cancellos ne quis invitus decideret ad terram; hoc frequenter auditis in Evangeliis. Ibi soliti erant sacerdotes legem legere; et turbis deorsum stantibus exponere, hic ergo de ipso loco suasit diabolus Dominum exsilire ad terram, ut videretur a turbis, et laudaretur si sanus astaret. Sicut fuit vana gloria quando dixit: Scientes malum, sic esset vana gloria 106.1298B| de alto salire ad terram, in neutro profectus. Si filius Dei es, mitte te deorsum. Deorsum adverbium est loci. Per omnes tentationes hoc inquirit, quali modo esset Filius Dei, utrum adoptivus, an proprius. Sed Dominus, qui exemplum nobis venerat dare et in dictis et in factis, et diabolum dubium reddidit, et nobis insinuavit quid facere debeamus quando tentamur. Videlicet ad mentem reducere verba sacri eloquii et nostras tentationes per eadem verba compescere. Suadet autem diabolus, non simplici verbo suo, sed cum additamento Scripturae divinae, dicens: Scriptum est, quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Totus iste psalmus de Ezechia rege scriptus est, de illa defensione 106.1298C| quam ei Dominus fecit adversus Sennacherib Assyriorum regem, et potest de unoquoque electo accipi; quia autem diabolus purum hominem credebat Deum, ob hoc istud exemplum, quod de justo dictum est, ei proponebat. Ait illi Jesus rursus. Sic jungendum est rursum, quia adverbium est, et verba evangelistae sunt, et habet sensum, iterum. Postea vero inserendum est, scriptum est, quia istud Domini verbum, non illud. Ac si aperte dicat diabolo: Propterea non debeo nec ego nec alius quilibet homo te auscultare, quia est divinum eloquium, quod me omnesque prohibet pro vana gloria, et nullam utilitatem habentibus Deum petere. Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde. Ista tentatio in eremo facta fuit cum prima 106.1298D| tentatione, et istum montem vel Thabor vel Hermon intelligimus, sed verius Thabor. Et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum. Sicut Deus omnipotens diabolo ad libitum suae tentationis permisit ei superiora quae audistis, sic potest fieri ut permiserit ei sub una visione totum mundum ostendere, eo modo quo et beatum Benedictum legimus vidisse. Vel alio modo, species quaedam est, quae frequenter invenitur in Scriptura divina, et vocatur Graece synecdoche, cum totum dicit, et pars intelligitur. Videlicet ostendit ei partem aliquam, et promisit ei reliquam cum toto daturum. Gloria autem mundi aurum est et gemmae, inde gloriatur iste mundus. Et regna mundi, id est homines in 106.1299A| mundo habitantes: quaecunque habere possunt mundiales homines, haec est fiducia eorum; et tamen nihil aliud faciunt de illo, nisi ad gloriandum, et ad ostentationem possident. Non enim inde arant, aut aliud necessarium operantur, nisi solummodo vivunt, et portantes onerant et custodiunt die ac nocte. Dixit illi, Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Sicut mendacium fuit quando dixit: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo, sic etiam istud mendacium esset, si Dominus illum adorasset dicentem: Haec omnia tibi dabo. Sed diabolus non curat de profectibus seductorum, nec curat nec veretur in futuro mendax haberi, tantum ut in praesenti nunc possit seducere quos vult. Sic fecit de Adam quando dixit: Eritis 106.1299B| sicut dii. Sciendum est vero, secundum dictum ipsius, quia cadit omnis qui adorat diabolum; et non solum qui adorat, sed etiam qui auscultat, quia adorare venerari est: quia tunc homo illum veneratur, quando ejus suggestiones Dei mandatis praefert, et illum auscultat, et Dominum prohibertem dimittit. Tunc dicit ei Jesus: Vade, Satanas. In aliis suasionibus non tam potenter Dominus diabolo respondit sicut in ista, quia nimis superbe locutus est, quando vel a Deo vel a puro homine se jussit adorari, et quantum perversus, tantum perversa locutus. Dixit ei Dominus: Vade, Satanas, hoc est in abyssum, sive in perditionem. Non autem simili responsione Petrum confutavit, quia illi dixit: Vade retro, hoc est sequere voluntatem 106.1299C| meam. Dominum Deum tuum adorabis. Adorare duobus modis intelligitur in nostra lingua; adorare enim dicimus inclinare. Unde scriptum est: Adoravit regem ille, vel ille, hoc est inclinavit se. Adorare alto modo, hoc est cultum debitum Domino exhibere, de quo scriptum est: Adoravit Salomon Dominum. Isto ergo modo praeceptum est antiquis ne adorarent deos alienos, nec quemquam, excepto Domino solo; inde ergo dictum est: Dominum Deum adorabis. Adorare est autem tota fide Dominum credere et ex totis praecordiis diligere, remissionem peccatorum petere, et omnia bona ab illo sperare praesentia et futura. Graece autem differentius hoc dicitur, ubi adorare quod ad Deum pertinet proscynesai dicitur προσκυνήσαι, adorare quod ad 106.1299D| hominem pertinet κλίνειν dicitur: Et illi soli servies. Quid est hoc quod dicit Dominus, Illi soli servies, cum Paulus apostolus dicat per charitatem servire invicem? Nunquid aliud Dominus praecepit, et aliud Paulus? Non, sed et servitium quod pertinet ad Deum solum, et non ad hominem, quod nulli alteri impendi debet, nisi Deo soli, videlicet credere illum firma fide, omnem spem suam in illo ponere, hostias illi offerre, cultum divinum illi exhibere, et reliqua quae ad solum Deum pertinent. In Graeco quoque sermone similiter est differentia de hac re. Siquidem servitium quod ad hominem pertinet douleusis, δούλευσις, dicitur, et servus doulos, δοῦλος, dicitur. Illud vero servitium quod ad solum Deum 106.1300A| pertinet λάτρευσις vocatur. Unde in cantico Zachariae non dicitur douleusate, δουλεύσατε, sed latreuein, λατρεύειν αὐτῷ, serviamus illi. Has discretiones debemus scire inter creaturam et creatorem, ut a nullo sancto petamus remissionem peccatorum, sed per eos studeamus impetrare, ut detur nobis a Deo; neque credamus in aliquem, nisi in Deum, quia credimus sanctos, sed non credimus in sanctos.
Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. Quod diabolus in Deum suaserat facere, hoc ei fecerunt angeli, id est adoraverunt eum, ut ostenderent quia ipse merito adorandus esset, non diabolus. Angeli ministrant ut victoris dignitas comprobetur. Omnes istas tentationes Dominus patientia vicit, ut nobis exemplum 106.1300B| praeberet patientiae. Si is qui creator est, et tentatorem suum in abyssum uno verbo mergere poterat, sustinuit, et sacri verba eloquii ei respondit, et nos quando tentamur visibiliter vel spiritaliter, semper ad memoriam reducamus quae praecepit Deus, et quia creator est audiendus, non diabolus. Diabolus enim Hebraice deorsum fluens interpretatur, quia de coelo decidit. Graece vero criminator sonat, quod electorum innocentiam fictis criminibus accuset. Unde in Apocalypsi dicitur: Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos in conspectu Dei nostri die ac nocte. Satanas in Latinum sonat adversarius, quia semper contrarius est virtutibus sanctorum. Notandum vero quod omnia testimonia, quae in hoc agone Dominus protulit, de 106.1300C| Deuteronomio assumpsit; et rectum fuit ut Dominus de Deuteronomio ea sumeret, nam ibi perfectior lex habetur, quia quod secundo fit melius fit. Deuteronomium enim secunda lex dicitur, deuteros Graece secundus, nomos lex, et non est separandum u ab e, quia tunc habebit sensum quasi sit praepositio de et utero nomen, sed Deuteronomium, quia compositum est apud Graecos ex duobus nominibus, et non est feminini generis apud Graecos, sed masculini.
CAPUT VII. Quod Joanne tradito incipit Dominus praedicare.
Cum autem audisset quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam. Antequam Joannes traditus 106.1300D| esset praedicabat Dominus; sed post religationem ejus coepit attentius praedicare, ne deesset populo monitor salutis. Venit de eremo. Ubi tentatus fuerat. In Nazareth. Ubi nutritus fuerat. Et relicta ipsa Nazareth. Propter incredulitatem. Abiit in Capharnaum in finibus Zabulon et Nephthalim. In hac terra primum Israel captivatus est ab Assyriis, et convenienter ibi Dominus incoepit praedicare, ubi hostis quondam propter peccata dominatus est. Zabulon interpretatur habitaculum pulchritudinis. Nephthalim quoque idem affirmat, qui conversantis dicitur, quia antequam Deus veniret in hunc mundum, omnes sedebant in tenebris ignorantiae, sed per Christum orta fuit lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et umbra mortis nobis erat, 106.1301A| quia ad comparationem secundae mortis umbra mortis est in hoc saeculo; in futuro vera, quia aeterna. Exinde coepit Jesus praedicare et dicere. Exinde, post quam Joannes missus est in carcerem, quia cessante lege Evangelium successit. Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. Quod Dominus eadem praedicat quae et Joannes, ostendit se illius esse filium a quo Joannes missus est: diximus superius quomodo appropinquaverit regnum coelorum. Appropinquavit enim quia jam in proximo erat, post peractam praedicationem, et passionem, ac ejus ascensionem, aperienda via ad vitam aeternam digne poenitentibus, hoc est punientibus in se veterem conversationem, et incipientibus novam. Poenitentia namque quasi punientia dicitur.
CAPUT VIII. De vocatione apostolorum.
Ambulans Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres. Diversa videntur evangelistae de vocatione ista scribere, sed intelligentibus non sunt contrarii. Primitus factum est quod Joannes scribit, quia beatus Andreas audivit a Joanne de Christo testimonium, et venit ad eum et mansit cum illo, et post adduxit fratrem suum Simonem et cognoverunt eum, sed iterum abierunt ad opera sua. Iterum factum est quod Lucas refert. Qualiter ascendit Jesus navim Petri, et praedicavit de ipsa, et post praedicationem jussit relaxare retia in capturam, et dixit ad Petrum: Ex hoc jam homines eris capiens. Sed tunc duxit Petrus navim ad littus, et secutus est illum 106.1301C| aliquo tempore, et iterum reversus est ad navim. Nam ideo eam ad littus duxerat. Nunc vero retibus relictis et navi, secuti sunt eum, ut semper cum illo essent. Similiter intelligendum de Jacobo et Joanne quod ante crediderunt in eum, quando de aqua vinum fecit; sed non sunt secuti continue, nisi modo. Et dicunt magistri Ecclesiae quod aliquid divinitatis tunc resplenduit in facie ejus, quod eos ad illum attraxit, ut continue jam sequerentur illum. Tradunt autem quia tribus vicibus resplenduit ipsa divinitas in facie ejus in hac carne: unum, quando discipulos vocavit; alio, quando ementes et vendentes de templo ejecit; tertio quando transfiguratus est in monte. Sed tunc tanta fuit ipsa majestas ut non possent discipuli eam ferre. Unde scriptum est, ceciderunt 106.1301D| in facies suas. Quid mare sit Galilaeae in sequentibus dicemus: similiter de apostolis, cum de aliis dixerimus in catalogo eorum dicemus et de his: Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum. Conveniens est praedicatio piscationi, quia sicut rete multas maculas habet, similiter praedicatio multa testimonia. Sicut illa capit parvos et magnos, ita ista sapientes et insipientes. Mare saeculum istud in quo homines semper se persequuntur. Sicut coepit pisces Petrus, sic postea homines cum verbo. Ab isto Zebedaeo illi duo discipuli Zebedaei vocati sunt. Zebedaeus dicitur donatus sive fluens. Iste digno eloquio sic vocatus, quia fluxit, et recessit a praedicatione Domini: pro qua re et a filiis suis relictus est. Reficientes 106.1302A| retia sunt, id est reparantes: quia vetus erat. Relictis retibus et patre secuti sunt eum. Nunc apparet, quomodo cum tota diffinitione secuti sunt eum. Hoc non dixit in aliis apparitionibus.
CAPUT IX. De primis virtutibus Domini.
Et circuibat Jesus totam Galilaeam docens. Studium docentis Domini ostenditur, quia non exspectabat ut populus ad eum veniret, sed ipse veniebat ad eos, exemplum dans beatis doctoribus vel episcopis, quid facere debeant de subjectis plebibus. Docens totam Galilaeam. In hoc quod dicit totam, ostendit sine personarum acceptione docens praesentes, praedicans advenientes. In synagogis eorum. Per omnes civitates, Judaei synagogas agebant in diebus 106.1302B| sabbatorum et caeteris festis; in quibus diebus nihil aliud agebant (praeter cibum et potum) nisi lectioni atque orationi vacabant. Et synagoga congregatio dicitur. Et praedicans Evangelium regni. Evangelium regni, bonum nuntium regni coelestis, quia hoc omnes praedicatores praedicare debent, quia pro vita aeterna adipiscenda Christiani laborare debent. Sanans omnem languorem. Id est animarum, quia sicut languet corpus quando officia sua nequit peragere, ita anima quae torpet in praeceptis Dei languere dicitur. Omnem infirmitatem. Ad corporum infirmitates respicit; et est species synecdochica, a toto pars intelligenda. Abiit opinio ejus in totam Syriam. Opinio, fama dicitur . . . . malum quo non velocius ullum. 106.1302C| Syria, hic Tyrus et Sidon intelliguntur, in qua Syri habitabant. Et obtulerunt ei omnes male habentes. Leviores infirmitates habentes. Tormentis comprehensos. Fortiores infirmitates vult ostendere, quia tormenta a torquendo vocantur. Et qui daemonia habebant. Hoc est de quibus certum erat quia sine intermissione tenebantur. Lunaticos. Et ipsi daemoniaci erant; sed propter infamationem creatoris, ad tempus eos vexabant, et ad tempus eos dimittebant, ut infamaretur creator, qui bonam creaverat lunam. Sunt aliquae infirmitates, quae plus nocent una luna quam altera. Quia crescit corpus et decrescit cum elementis de quibus creatum est. Homo namque ex terra, aqua, igne, et aere factus est. Paralyticus Graece, Latine dissolutus dicitur; et qui 106.1302D| pro sanguinis effusione officia corporis habet amissa. Et secutae sunt eum turbae multae. Propterea discipulis dixit: Messis multa de Galilaea. De illa nutritus fuerat. Quia duae Galilaea sunt. Ista Judaeorum circa Tyberiadem, et stagnum Genesar, in tribu Zabulon. Altera Galilaea gentium vicina finibus Tyriorum, ubi Salmon dedit Hiram regni viginti civitates, et est in sorte tribus Neptalim, et Decapoli. Graecum nomen est, et dicitur decem civitatum. Est regio ultra Jordanem, habens decem civitates. Siquidem Gaece polis, Latine civitas dicitur: deca decem, inde compositum nomen Decapolis. Et de Hierusalem civitate regia et de Judaea. Judaea regio Palaestinae ex nomine Judae appellata est, ex qua reges habuit ipsa 106.1303A| terra; initium longitudinis ejus a vico Arfa, usque ad vicum Juliadem porrigitur, latitudo ejus a monte Libani usque ad Tyberiadis lacum extenditur. Et de trans Jordanem. Videlicet de illis tribubus et dimidia, quibus Moyses dedit possessionem trans Jordanem.
CAPUT X. De octo beatitudinibus.
Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem. Tria refugia sibi Dominus elegit, quandocunque turbae multae ad audienda verba ipsius convenerunt. Montem istum Thabor, et lacum Genesar, et templum Domini. Sex quoque turbae sequebantur eum, diversa voluntate: primo discipuli propter amorem ad praedicationem ejus audiendam; alii propter sanitatem; 106.1303B| alii propter admirationem videre eum cupientes miracula facere; alii propter indigentiam cupientes saturari ab illo, vel aliquid eleemosynae in denariis, aut in alia re accipere; Pharisaei vero vel ministri eorum, ob reprehensionem. Ascendit in montem: in superiori montis, secretiora loquens discipulis; in inferioribus autem, turbis, ubi etiam quinque millia hominum satiavit. Et cum sedisset. Videlicet segregatus a turbis. Sedere Dei, est spiritaliter incarnatum eum esse, quia quasi contractum eum esse incarnatum, hoc est non esse talem, qualis est in sua divinitate. Discipuli ejus accesserunt ad eum. Sicut alacres, sicut domestici, sicut electi de turbis, digni audire mysterium regni coelorum, quod turbae audire nequibant. Et aperiens os suum. Qui prius ora aperuerat 106.1303C| prophetarum. Docebat eos. Qui docuerat aliquando per legislatores et prophetas, nunc per semetipsum dicens: Beati pauperes spiritu. Non dicit absolute pauperes, sed addit spiritu, quia multi inviti sunt pauperes; sed de his dicit, qui cum possint esse divites, propter Deum paupertatem sectantur, sive non habent voluntatem habendi, sicut apostoli ad quos haec loquebatur. Sive pauperes spiritu, humiles: de quibus scriptum est: Et humiles spiritu salvabit. Et de his per Isaiam: Spiritus Domini super me: ad annuntiandum pauperibus misit me. Quoniam ipsorum est regnum coelorum. Vita scilicet aeterna.
Beati mites. Id est mansueti. Hanc virtutem Dominus a se discere jussit dicens: Discite a 106.1303D| me quia mitis sum, et humilis corde: mansuetus, manu assuetus dicitur: hoc est qui non despiciunt alios, sed omnes ut proximos amant et recipiunt; qui non sunt superbi, nec dedignantur caeteros. Ipsi possidebunt terram. Non istam quae spinas et tribulos profert, quam crudelissimi et superbi magis possident, sed illam de qua dictum est: Credo videre bona Domini in terra viventium. Cujus possessorem describens psalmista, quasi pro triumphato diabolo dicit: Intende prospere, procede et regna, propter veritatem et mansuetudinem et justitiam, etc. Per tria ista, illa terra Domini possidetur: videlicet veritatem, mansuetudinem, et justitiam. Beati qui lugent. Est luctus malus pro terreno damno lugere: quia 106.1304A| tristitia hujus saeculi mortem operatur. Et beatus Gregorius dicit: « Absit ut aliquis fidelium de interitu mundi lugeat, nec de mundo, nec de mundana re Christianus lugere debet. » Est autem luctus bonus quem debent habere Christiani. Lugere eorum est in quibus memores sunt Dei praecepta praeterisse, vel non egisse quae Dei sunt, vel proximos suos debent lugere, qui a Deo exorbitant: sicut Samuel lugebat Saul praeterisse mandata Dei. Perfectorum quoque lugere est pro dilatione vitae aeternae et pro desiderio visionis Dei. Qui ergo aut pro recordatione peccaminum suorum, aut proximorum, seu pro futuro judicio, vel pro peregrinatione coelesti patria lugent, isti consolabuntur consolatione aeterna, quae terminum non habebit. Beati qui esuriunt et sitiunt 106.1304B| justitiam. Qui semper faciunt justitiam, hoc est justa operantur, et semper plus cupiunt facere, et quasi faciendi famem patiuntur: isti saturabuntur de aeternis bonis, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Misericordia, non solum est in re terrena, sed etiam in spiritali, ut adjuvemus proximos ubicunque possumus. Qui autem perituro non subvenit, si potest, occidit: et aequalis ille qui facit, et qui facienti consentit ut faciat. Misericordia autem a misero corde vocatur, si aliquid non possumus: vel in corde condoleamus: hoc de terrenis damnis, et erga nos commissis. Caeterum qui peccat in Deum, 106.1304C| non est nostrum remittere: donec Deum credamus dimissum habere. Exemplum nobis est resuscitatio Lazari quem discipuli non antea solverunt, quam Dominus habuisset resuscitatum: nec pastor Ecclesiae peccatorem potest absolvere a peccatis, donec resuscitatus: hoc est immutatus fiat in anima. Quandiu aut in voluntate aut in opere talis est qualis fuit: frustra illi veniam promittit peccatorum. De talibus Dominus dicit: Personam in judicio cognoscere non est bonum. Et iterum: Non declines cor ad dexteram neque ad sinistram. Item: Si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus: si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo?
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Illi sunt mundo corde, quos non remordet conscientia 106.1304D| criminalis peccati, vel qui non cogitant aliud nisi quod bonum est. Mundus enim Deus a mundis corde videbitur in hoc saeculo oculis cordis, et sub quadam imagine in futura vita facie ad faciem. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pacifici compositum verbum est, a pace et facio. Illi sunt pacifici, qui primum faciunt pacem in se vitiorum, ut non pugnent vitia contra virtutes, sed habeant pacatum Deum. Deinde studeant pacificare proximos suos in bono, non in malo. Non enim est bona pax quam mali habent; nec eam justus debet consentire, vel consors illius esse: quoniam proximum diligere, vitium debemus odire. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum 106.1305A| coelorum. Qui bona faciunt, et mala pro eisdem bonis recipiunt; et sanctus Lampertus, et sanctus Leodegarius, vel alii innumeri. Sed et qui pro Christo persecutionem patiuntur, ut fecerunt omnes martyres. Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Exponit istam octavam beatitudinem, quomodo sustineatur persecutio propter justitiam. Si male dicant nobis injuste et mentiantur; si persequantur injuste; si dixerint omne malum mentientes: nam si verum dixerint, non erimus beati. Et si propter peccata nostra persecutionem patiamur, non continuo erimus beati; sed si patienter sustineamus, et recognoscamus quia juste, et non tantum quantum meriti sumus: perveniemus 106.1305B| quandoque ad beatitudinem si futura non accumulemus. Gaudete et exsultate, ecce enim merces vestra copiosa est in coelis. Si bona facientes adversis tundamur, certi esse possumus si patienter sustinemus, quia in futuro mercedem recipiemus. Si vero aliquid boni facimus, et prospera nobis arrident, timere debemus ne pro bonis quae fecimus, hic mercedem recipiamus. Si autem et mala facimus et prospera habemus, de inferno certi esse possumus. Si etiam et male habemus, et tamen de ipsis malis murmuramus: certi sumus, quia de his malis ad pejora perveniemus. Omnes istas beatitudines Christus complevit, quia nihil docuit nisi quae ante ipse complevit. Pauper fuit et rebus et corde, qui ait: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. 106.1305C| Mitis fuit, qui dixit: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde. Luxit aliorum peccata, qui videns civitatem flevit super illam. Esurivit et sitivit justitiam, qui dixit, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei. Misericors fuit, qui dixit: Misericordiam volo, et non sacrificium. Mundo corde fuit, qui dixit: Sancti estote, quia ego sanctus sum. Pacificus fuit, qui dixit, Pacem meam relinquo vobis. Persecutionem passus est, qui dixit: Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. Samuel de principatu ejecerunt, Isaiam secuerunt, Eliam de terra ejecerunt; Jeremiam lapidaverunt, et non fuit bonus a saeculo, qui persecutionem non sustinuit in saeculo. Ideo gaudete in persecutionibus, si vultis esse socii in beatitudinibus. 106.1305D| Vos estis sal terrae. Sal dictum est, eo quod igne exsiliat. Sunt autem multa genera salis. Est tamen naturalis, necessarium ad omnem escam. Pulmentis enim saporem dat, excitat aviditatem et appetitum in omnibus cibis: ex eo quippe omnis victus delectatio et summa hilaritas. Omnes pecudes si semel gustaverint delectantur eum. Corpora astringit et siccat: defuncta etiam a putrescendi labe vindicat, ut durent. Omnis ista natura spiritaliter convenit doctoribus; faciunt enim doctoribus aviditatem spiritalis cibi scripturae, quae ante viles nobis erant; eorum reseratione delectabiles nobis fiunt; appetitur ab omnibus animalibus, quia et doctrina apostolorum suscipitur ab omnibus gentibus. Restringit 106.1306A| corpora sicut fit per doctrinam, vel luxuriosi casti fiunt; fugat muscas, id est diabolos. Et ideo jure dixit illis Dominus, vos estis sal terrae, id est habitantibus in terra. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Si doctor erraverit, a quo doctore emendabitur? Ad nihil, ultra valet, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Sicut sal in omnibus agris nocivum est, quia sterilis efficitur omnis terra ab eo. Unde et in subversis civitatibus hoc legimus aspersum, ne quis ibi postea vellet manere: quod Abimelech fecisse legimus Aelio Ariano de Hierusalem. Hac similitudine, si doctor ad haeresim conversus fuerit ejicitur de Ecclesia, et habetur contemptui ab omnibus ita ut nec ave ei dicatur, sed ab omnibus exsecretur: sicut Paulus dicit: Haereticum hominem 106.1306B| post primam et secundam correptionem devita.
Vos estis lux mundi. Estis lux participando lucem illam de qua scriptum est: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem. Sicut enim per lucem omnia noxia fugantur, fures videlicet, et nocivae bestiae, ac fantasmata daemonum, similiter per praedicationem apostolorum omnia nociva animarum detecta sunt et rejecta, et illuminata corda credentium. Non potest civitas abscondi, supra montem posita. Civitatem, Ecclesiam dicit aedificatam super Dominum: quam debent apostoli innotescere cunctis gentibus, ut congregentur ad eam, si non corpore, corde omnes electi ejus, ut dicatur catholica, id est universalis. Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio: sed super candelabrum, id est doctrinam 106.1306C| evangelicam, excelsam in praedicatoribus, ut innotescat omnibus perfecte, qui in Ecclesia sunt. Nec debent eam ponere sub modio, id est timore aliquo vel metu alicujus abscondere, sed ut videant opera vestra bona ad aedificationem et profectum animarum suarum. Et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est: non vos quaerentes laudari, sed Deum cujus donum est, si quid in vobis boni est. Nolite putare, quomodo veni solvere legem aut prophetas. Putare dicit aestimare solvere, dissolvere sive adnihilare. Non veni solvere, sed adimplere, id est, ubi bene non intelligebatur, veni exsolvere, sicut est de dimittenda muliere. Ubi perfectio deerat, volo addere, sicut est de homicidio, quia et iram volo primitus resecare. Nam sicut beatus Augustinus dicit: « Omnia 106.1306D| quaecunque in veritate praecepta sunt antiquis, absque figuralibus praeceptis; et ea quae legislator secundum duritiam cordis eorum eis concessit: Alia tenenda sunt. » Ex hoc loco hoc affirmat: Amen dico vobis, id est verum dico vobis. Donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Ac si dicat: Usquequo coelum et terra transeat, etiam ea quae per iota et apicem significantur in lege non praeteribunt, sed perficientur a meis electis. Iota autem et Hebraeum est et Graecum: Hebraice dicitur Iot, Graecum Iota, Latine id est. Apex autem titula dicitur, quae in aliquibus litteris apud antiquos super quibusdam litteris ponebatur, sive causa differentiae, sive ut 106.1307A| ostenderetur geminandam esse litteram. Verbi gratia, populus quando gentem significat non ponebabatur: quando vero arborem significabat, tunc ponebatur apex desuper, ut admoneret lectorem ab usitato intellectu recedendum, et longam esse syllabam. Geminationis quoque causa ponebatur ut in Alleluia, quia duo l ihi esse debent: scribebaturque unum et apex desuper, exinde intelligebatur geminandam esse litteram. Luia: quoque similiter super i, ut ostenderet geminandam esse illud i. Ostendit ergo Dominus tales differentias non praetereundas in Scriptura divina, quia si negligerentur, sensus quoque una interiret. Alio intellectu, i, Iota, id est x apud Graecos decem significat sine apice; cum apice decem millia. Exinde conjicere possumus, quod decem 106.1307B| verba legis nisi a nobis spiritaliter custodiantur, decem millia talenta a nobis exigenda, secundum illam parabolam Domini de servo, qui oblatus est regi decem millium talentorum. Secundum Latinos i unum significat; apex desuper mille demonstrat. Ex quo credere possumus, mille quadrantium et unius nos debitores fore, et non exituros, donec illum unum reddamus. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Ac sic patenter dicat: Omnis doctor qui solverit, id est dissolverit, et spreverit unum de mandatis istis minimis, sive non fecerit, minimus vocabitur in regno coelorum, id est, in praesenti Ecclesia. Quia cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio condemnatur. Qui autem fecerit et docuerit, 106.1307C| magnus vocabitur in regno coelorum. Quia dignum est, ut qui verbo et exemplo aedificant Ecclesiam, in honore habeantur: sicut et Paulus dicit: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo.
CAPUT XI. De adimpletione legis.
Dico autem vobis. Modo incipit legem adimplere. Nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Justitia Pharisaeorum est non occidere, non adulterare, non facere furtum, decimas et primitias dare ex omnibus quae possident. Justitia Christi et omnium Christianorum est, non odire, non concupiscere, proximum propter Deum amare, 106.1307D| persequentes ex animo diligere. Sensus igitur talis est: Pharisaei homicidia, furta pro crimine habent; discipuli mei etiam cogitationes et verba iniqua devitent. Qui autem occiderit, reus erit judicio. Subauditur mortis. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Ecce justitia Pharisaeorum: Ego autem dico vobis; ego novus homo, nova praecepta vobis pono. Quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Ecce justitia Christianorum. Ea poena reus habetur in Evangelio qui fratrem suum odit, qua in veteri habebatur qui occidebat aliquem. Et sciendum ubicunque in hoc libro positum est antiquis, subauditur patribus, illud approbat Deus, vult ut illud custodiatur, donec transeat coelum et terra. Illud 106.1308A| vero ubi non est additum antiquis, non praecepit Deus, sed Moyses concessit populo adhuc rudi et carnali, quibus si illud praecepisset, intellexit non esse facturos, sicut dicit Dominus de muliere dimittenda: Moyses enim ad duritiam cordis vestri scripsit vobis: ab initio autem non fuit sic; qui autem dixerit fratri suo Raca, reus erit consilio. Totum est istud justitia Christianorum: modo tulit iram absconsam de corde; modo aufert sub majori poena iram cum voce. Raca interjectio est apud Hebraeos, et tantummodo iratum animum demonstrat, et potest dici inanis seu absque cerebro; quam injuriam in vulgata locutione in usu habemus, quia qui cerebrum non habet et non est sanae mentis. Quasi dicat: Quemcunque ita commoverit ira, ut in voce eam 106.1308B| ostendat proximo suo, plus est plectendus quam ille qui in corde iratus non protulit in voce. Et ideo jam consilium de illo est habendum qua poena plectendus sit. In primo ira absconsa, et mors cum gladio cito finienda. In secundo, ira cum voce: jam excogitatio generis est tormenti, quomodo moriatur ille. In tertio ira cum improperio, et diffinitio quot poenis infernalibus tradendus sit. Rachus quoque Graece pannosus dicitur; sed superior intellectus melior. Qui autem dixerit, Fatue. Subauditur, sicut in superioribus, fratri suo. Nullus enim alius nobis frater est, nisi qui eumdem Patrem nobiscum in coelis se confitetur habere, hoc est omnis Christianus. Reus erit gehennae ignis. Jam de ipso qui cum ira in vitium fratris prorupit non tenetur consilium; 106.1308C| sed aperta sententia ultricibus flammis deputatur. Et qua ratione fatui nomen imponitur fratri, quia similiter credit in Deum, sicut et nos et Spiritum sanctum se habere confidit? qui enim non honorificat fratrem suum injuriam facit Spiritui sancto, qui in illo habitat, sicut Petrus ad Ananiam loquitur: Non es mentitus hominibus, sed Deo.
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te. Munus hoc in loco solum de sacrificio, sed et de omni oratione accipitur. Quia et in ipsa oratione dicimus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Quod vero ait: Quia frater tuus habet aliquid adversum te, hoc est si habet aliquid justae querelae adversum te, quod tu laeseris eum in aliquo. Relinque 106.1308D| ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo. Si prope fuerit, pedibus corporis eundum est; si autem longe fuerit, animo eundum et Domino promittendum, quia ut citius potueris, et corpore eundum sit et emendandum quodcunque ei malum intuleras. Et tamen multi verbo veniam petunt, et malum quod ei intulerunt non emendant: non est talis venia Deo accepta, quia sicut beatus Hieronymus dicit de Juda: « Quia si opus non destruit homo vel non emendat, frustra postulat poenitentiam; peccatum ipsius crescit quotidie, licet ipse sit mortuus et ille vult habere veniam. » Verbi gratia, quidam acquisivit hominem injuste vel tulit allodium alicujus et venit ad confessionem, et dicit: 106.1309A| Mea culpa, peccavi in tali facto, da mihi poenitentiam. Et dicit illi: Abstine tanto tempore a vino et carne. O quam aperta seductio! Nepotes illius serviunt omni die, et in fine mundi aut centum aut ducenti erunt servi de illo uno. Et iste seductor dicit illi: Salvus eris. Allodium et aurum, quod tulit ipse habet, et abstinet a suo vino: unde accipiet cras solidos plures quam si bibisset. O diabole confessor, si nescis illum salvare, ut quod scis teipsum perdere? Debueras dicere: Destrue opus, et accipe tunc poenitentiam: quare plus amasti aurum quam Dominum, qui tibi ista prohibuit? Nonne diabolus quando anima ejus egreditur a corpore in malo erat, et adhuc malum crescit? Nonne dicit Joannes, peccatum usque ad mortem, non dico ut roget quis pro 106.1309B| eo? Stulte, lignum in quam partem ceciderit, ibi manebit. Utrumque autem possumus dicere: Et reconciliare fratrem tuum, hoc est ad te illum reducere in pace; et reconciliari fratri tuo, hoc est te illi reconciliari. Esto consentiens adversario tuo. Aliqui exponunt hoc verbum super diabolum, ut simus benigni cum illo ne faciamus mala, quia tunc ille amplius cruciabitur pro malis quae nobis suggessit, quam de inimicis nostris; unde superius praecepit, ut reconciliaremus nos cum illis; et infra praecepturus est, diligite inimicos vestros. Nam ut in Graeco eunoun, εὐνοῦν, habet, id est benivolum, et ita potest recte accipi, ut cum omnibus hominibus quantum ex nobis est pacem habeamus. Sed et de verbo Evangelii non inconvenienter potest accipi, qui quasi adversarius 106.1309C| noster est, quia ea praecipit quae contraria sunt voluptatibus nostris. Verumtamen melius est ut concordemus cum eo dum sumus in corpore, et in via istius saeculi, ne forte contemnet nos ipsum Verbum cui non obedivimus, et judex Angelus tradat nos ministro diabolo qui nos mittat in carcerem poenarum aeternarum. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Donec hic etiam pro aeterno ponitur, quia qui in infernum introierit, ulterius non exibit. Quasi dicat in aeternum non exies inde; et ibi persolves tormenta pro minimis etiam peccatis, quae per quadrantem intelliguntur; quadrans enim genus nummi est, qui habet duo minuta, id est quinque denarios, et similiter Hebraice vocatur. Unde in uno Evangelio mulier 106.1309D| quadrantem, in alio duo minuta, misisse in corbonam scribitur:
Audistis quia dictum est antiquis, Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quod omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo. Ego qui legem dedi per Moysen, quod deerat adimpleo; qui viderit ad hoc, ut deliberet se ita velle facere, jam tenetur reus in conspectu Domini. Dicit beatus Hieronymus quod aliud est passio, aliud propassio, aliud quod tentatur ex diabolo vel ex carne; et tamen non deliberat ut ita faciat: non tenetur reus in conspectu Dei. Exemplum possumus capere de latrocinio. Si quis tactus fuerit quod velit equum alterius furari, et tamen non mittit in effectum, 106.1310A| tentatus per suggestionem est, sed non per effectum. Si quis cogitat et deliberat ut faciat si potuerit, locus illi deest; sed in conspectu reus tenetur, et de tali dicitur, jam adulteratus est eam in corde suo vel furatus. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et projice abs te. Per oculum et manum, et pedem, spiritales concupiscentias intelligere debemus, ut quando videt oculus et concupiscit, illum oculum abscindamus, id est concupiscentiam: similiter de pede et manu. Alio etiam sensu per oculum, manum, et pedem, parentes et amicos intelligamus, ut si aliqui sint qui in via Dei contrarii sint nobis et non possimus eos convertere, melius sit illis carere, et illorum amicitia quam offensam Dei incurrere. Unde et de summo sacerdote 106.1310B| praecipitur, ut neque pro patre neque pro filiis polluatur, nisi illum immaculate custodiat, cujus cultui dedicatus est. Dictum est autem: Quicunque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ecce nunc non habetur antiquis subjunctum: idcirco manifestum est (sicut in posteriori parte dicet) quod Moyses ex suo hoc dixit, non tamen Deus mandarit. Cognovit enim legislator quia si viverent, antequam velint tenere illas quod occiderent eas, et judicavit melius fore separationem quam homicidium. Libellum autem chartam dicit repudii, id est, separationis: quia repudio, rejicio dicitur: et repudium est, quod testimonio testium datur, aut mittitur. Ego autem dico vobis quod omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari; 106.1310C| et qui dimissam duxerit, adulterat. Simplex Domini praeceptum est, quod si et propter fornicationem dimiserit, nec ille debet aliam habere, quoadusque illa vivit, nec illa alium. Si autem legaliter occiderit eam in judicio, tunc potest alteram habere. Similem autem legem habet vir cum uxore, sicut mulier cum viro, ut si vir mulierem adulteraverit non posset eam occidi nisi et ipse moriatur, quia similiter reus est de adulterio. Si vero in monasterium abire voluerint, neuter alium potest dimittere, nisi ambo voluerint, et neuter habebit socium, quandiu ambo vivunt. Iterum dictum est antiquis. Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua. Ne Judaei per idolorum nomina jurarent, permisit eis Dominus jurare per nomen suum; nec nobis etiam inhibuit, 106.1310D| sed perfectionem nos docuit, quod ea fides sit habenda in Christianos, ut non sit necesse testem nomini Domini interponere, perjurium nobis et illis prohibitum est. Debemus enim dicere, non pejerabis sine r, quia in verbo non habetur r, sed pejero et dejero dicimus. Pejerare male jurare; dejerare, valde jurare. Jurare est namque, quasi jure orare: quod denique dicit, reddes Domino juramenta tua, hoc est ad illum referes ut per nomen ejus jures, et non per nomina deorum externorum. Quidam jurant in altare, et putant non esse perjurium; sed tamen sic Deus accipit illud sicut is cui juratur, etiamsi nullae reliquiae sanctorum ibi habeantur, quia majus est nomen Domini, quam corpora sanctorum. Etenim 106.1311A| Deus non reputavit Sedechiae aliud quando Nabuchodonosor juravit, nisi quia nomen Domini despexit, quando illud pejeravit, dicens: Juramentum quod sprevit, ponam super caput ejus, et tradam eum in manu Nabuchodonosor, et tamen non credebat in Deum is cui juratum fuerat. Sed quia ille nomen Domini spreverat, et pro nihilo duxerat, propterea traditus est in manum ejus qui fidem promiserat. Nolite jurare: neque per coelum, quia thronus Dei est. Thronus Graecum est et Latine sedes dicitur. Habuerunt Judaei consuetudinem jurandi per creaturas. Deus hoc nobis prohibet, quia per quem homo jurat, hunc colit et veneratur, sicut Paulus dicit: Homines enim per majorem sui jurant. Coelum sedes Dei dicitur, eo quod splendor divinitatis ejus ibi amplius a 106.1311B| sanctis contempletur, vel quia sancti in quibus habitat, habeantur. Neque per terram, quia scabellum pedum ejus vocatur: eo quod sancti ejus qui membra ipsius sunt, adhuc ambulent in terra. Neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis. Hierusalem civitas regis magni dicitur, videlicet Domini, quia de ea dictum est: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Et licet ista terrena non abjecta, tamen est alia Hierusalem, quia ibi est vera pax, et securitas aeterna. De qua Psalmista dicit: Hierusalem quae aedificatur ut civitas.
Neque per caput tuum juraveris. Per ista quatuor prohibetur nobis, ut de caeteris elementis seu membris, non esse jurandum doceatur. Sit autem sermo vester, Est, est, Non, non. Non est contra praeceptum 106.1311C| Domini jurare per nomen ipsius, sed dum usum jurandi assuescimus plerumque perjurii et mendacii crimen incurrimus. Ideo quasi perfectis praecipit ut veritas inter Christianos habeatur, et veritatem unusquisque proximo suo loquatur. Quod autem his abundantius est, a malo est. Subauditur a malo auditore qui non credit, a nobis amplius utendum est, sicut et ipse Dominus fecit addendo, Amen. Et Paulus apostolus dicendo: Coram Deo in Christo loquimur.
Audistis quia dictum est antiquis. Nec hic illa subauditio est, antiquis: quia et hoc Moyses de suo praecepit, oculum pro oculo, dentem pro dente, subauditur, tollendum erat in veteri lege. Ego autem dico vobis, non resistere a malo, hoc est non reddere 106.1311D| malum pro malo. Sed si quis te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram. Ecclesiasticus vir describitur, ut per omnia fiat imitator ejus qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Et David loquitur in psalmo: Si reddidi tribuentibus mihi mala. Spiritaliter non jubemur sinistram praebere, sed alteram dextram; justus enim sinistram non habet. Et ei qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, remitte et pallium. Tunica est vestis appellata, quia in motu incedentis sonum facit, a tonando. Pallium est quo ministrantium scapulae apud antiquos tegebantur, ut dum ministrarent expediti discurrerent, quod non est in usu apud nos. Nam illud quod fibula infrenante induimus, chlamys 106.1312A| vocatum est apud antiquos. Qui petit a te, da ei. Hoc non potest esse de terrena re, sed de spiritali melius accipitur: ut qui a nobis alimoniam verbi petierit, quantum ex nobis non negemus, quod ei ad aedificationem prodesse possit. Et quicunque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Mille passus (ad mensuram geometricam dicit), id est unum milliarium; qui habet pedes quinque millia. Nam juxta geometricos sedecim digiti transversi pedem faciunt; duo vero pedes et dimidius, gressum faciunt; duo gressus, passum implent. De his passibus, Dominus in hoc loco dicit quoniam sequitur: Vade cum illo alia duo milliaria. Angariare a Graeco venit, et significat cogere ambulare, et videtur esse sensus: Si quis te cogerit ambulare 106.1312B| milliarium unum, vade cum illo ut fiant duo. Ipsum angariare aut viam demonstrando, aut hortando quod te cogit, et illud quod tu sponte abisti. Omnia ista ad illam perfectionem quae superius dicta est, pertinent. Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Nec istud approbat Dominus se praecepisse: Propter illud: Odies inimicum tuum. Non enim erat conveniens ut Deus, qui omnes aequaliter creaverat de uno patre et matre, aliquem odire praecepisset; nec Moyses hoc praecepit, sed indicavit quod facturi essent, nec dicitur in imperativo modo, sed in indicativo. Si denique imperatum fuisset ut odirent inimicos suos, Samuel et David atque alii sancti in veteri lege non dilexissent inimicos suos. Ego autem 106.1312C| dico vobis: Diligite inimicos vestros (subauditur in corde); bene facite his qui oderunt vos, in opere. Et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Ecce per tria jussum est nobis bene facere inimicis, per quae inimicis bona impendere solemus, id est in corde diligite, in ore orate, in opere bene facite. Propterea nullam excusationem habebimus si non diligamus. Si autem ipsi mali sunt erga cultum Dei, vitia eorum debemus odire, creaturam diligere. Ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est. Et secundum quod ipse divinitas erat, et juxta quod caro erat, exemplum nobis dedit. Fecit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Et juxta carnis formam, oravit pro persequentibus et calumniantibus sibi: dat nobis exemplum a superiori 106.1312D| ad inferiorem, et species parabolae hortantis. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, nonne et publicani hoc faciunt? Publicani vocantur conductores vectigalium fisci rerum publicarum, sive qui vectigalia publica exigunt, vel qui per negotia saeculi lucra sectantur, unde et cognominati. Et si salutaveritis fratres vestros, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Ethnici dicuntur Graece, Latine gentiles. Estote ergo perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est. Omnia ista quae superius comprehensa sunt, ad perfectionem pertinere hic ostendit. Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus. Ostendit superius in enumeratis praeceptis quae essent justitiae Christianorum, nunc praecipit 106.1313A| ne ipsas justitias coram hominibus faciamus ut videri velimus ab eis nostra facta et nos laudari ab ipsis. Attendite, hoc est cavete. In tribus locis in hoc Evangelio hoc dicitur attendite, et semper eumdem sensum habet, cavete et observate, ne ideo faciatis ut videamini, et videri velitis, et laudari. Nam qui ideo facit ut Deus laudetur, et proximus aedificetur, bene facit; qui autem propter laudem hominum facit, mercedem apud Deum amittit. Si volumus, possumus sic distinguere, ut dicamus: Attendite ne justitiam, et postea inferamus, vestram faciatis, id est, eam justitiam quae Dei est nostram velimus facere: quia nullus juste vel justitiam facit, nisi ex dono Dei, et quidquid boni est, Dei est; quidquid autem mali, nostrum est. Sic Moyses ostendit ad 106.1313B| aquas contradictionis retorquendo in se virtutem Dei, dicendo: Num de petra hac poterimus educere vobis aquam? cum Dei esset virtus quae fiebat, et non hominis per quem fiebat.
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Ipse in hoc loco insinuat quomodo non debeamus justitiam nostram facere coram hominibus sicut illi hypocritae, id est simulatores, faciunt in synagogis, in congregationibus et in vicis. Vicus dictus ab ipsis habitatoribus: quod vias habeat tantum ut civitas et sit sine muris, et vici dicuntur etiam habitatores civitatis. Tubas autem solebant insonare tunc quasi ad pauperes congregandos; sed sicut hic demonstratur, magis pro 106.1313C| laude humana hoc faciebant, ut a multis agnosceretur, quod ipsi magnam eleemosynam facerent. Amen, dico vobis, receperunt mercedem suam, hoc est, quam quaesiverunt laudem hominum, propter quam fecerunt, a Deo nihil habent quod exspectent. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Eleemosyna Graecum nomen est et dicitur misericordia, et eleemosyna dicere debemus, non elimosina, per e, non per i. In omni re cavere debemus ne sinistra nostra bonum sciat quod facimus; quia sinistra xenodoxia intelligitur, et semper in malam partem ponitur. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare. Plateae a latitudine dicuntur, Graece etymologia; et solent dimitti 106.1313D| ante portam civitatis, ut intrantes et exeuntes possint recipere. Hypocritae per unum p debet scribi, non per duo. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Si ab hominibus laudem receperunt, ipsa contenti sint, quia apud Deum frustratam habent quicunque aliquid boni simulationis obtentu faciunt. Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum. Simpliciter erudit auditorem, ut vanam orandi gloriam fugiat. Sed et praeceptum videtur esse spiritale, ut inclusa pectoris cogitatione, labiisque compressis, oremus Dominum, sicut Anna dicitur fecisse, labia ejus tantum movebantur et vox penitus non audiebatur. Orantes autem nolite multum loqui, sicut ethnici. Id est gentiles, hi surdos 106.1314A| deos adorant qui aures habent et non audiunt; Christianos autem non est necesse multum loqui, quia ad Deum scientem omnia, antequam fiant loquuntur, sicut ipse loquitur: Scit namque Pater vester quia opus sit vobis, antequam petatis eum. Propterea non est necesse narratores nos esse, sed deprecatores.
CAPUT XII. De formula orationis Dominicae.
Sic ergo orabitis. Alii evangelistae narrant quod ipsi discipuli petierint a Domino formulam orationis sibi edoceri, quomodo ipsum cum Patre et Spiritu sancto exorari deberent; et Dominus hanc orationem de pectoris sui fonte profudit, repletam omni necessaria petitione. Quidquid enim nobis necessarium 106.1314B| est, et in praesenti saeculo et in futuro, totum hic comprehensum est. Sunt quoque septem petitiones et octo orationes. Pater noster. Nullus mortalis hoc auderet dicere, nisi ipse sua misericordia nobis praecepisset. Duobus modis est nobis Pater Deus: conditione, quia condidit et creavit nos; adoptione, quia per suam misericordiam adoptavit nos in filios: jussitque nobis se vocari Patrem, si tamen tanto Patre non simus indigni, degenerando nos Filio ejus unigenito Domino nostro Jesu Christo, qui nobis formam perfectionis ostendit, per quam filii Dei et fratres ipsius effici possumus operibus bonis. Quia ergo unum Patrem nos confitemur habere in coelis, debemus esse amore fratres, quia qui fratres non vult recognoscere omnes Christianos, recusat 106.1314C| Patrem habere cum eis Deum. Te ergo invocamus, qui es in coelis. Quia quamvis ubique sis, tamen splendidius majestatem tuam contemplantur hi qui in coelo tecum habitant, vel etiam qui es in coelis in sanctis tuis habitans. Sanctificetur nomen tuum. Cum per se sanctum sit, oramus ut in nobis sanctum fiat, quia a tuo Filio Christo Christiani dicimur, sicut tui sumus per opera bona, ut digneris habitare in cordibus nostris. Adveniat regnum tuum. Ut omnis mundus te cognoscat, et tu regnes in nobis, regens et gubernans nos usque in vitam aeternam, non diabolus, cujus conditionis non sumus. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Ut quomodo tibi angeli sine culpa serviunt in coelis, ita et nos serviamus in terra. Panem nostrum quotidianum da 106.1314D| nobis hodie. Pan Graece omne dicitur, et per panem omnis substantia intelligitur quae quotidie nobis necessaria est, quod est quotidianus panis. In Graeco pro quotidiano epiusion, ἐπιούσιον, habet, quod transfertur super substantialem, scilicet quod ad substantiam nostram attinet, id est victum et vestitum. Da nobis hodie. Tu es creator et Dominus noster. Vel panem spiritalem unum animae nostrae satientur, vel etiam corpus et sanguinem tuum da nobis digne percipere hodie, id est semper. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quaecunque erga te pro carnis fragilitate, sive suadente diabolo, commisimus, relaxa, ut non veniant super nos poenae debitae, quae debentur 106.1315A| praevaricatoribus, quia et nos secundum tuum praeceptum dimittimus his qui in nos peccant. Et ne nos inducas in tentationem. Non nos permittas incidere in aliquam tentationem, quae nociva sit ad corpus aut ad animam, quia tu potens es nos liberare, et non aliter inducis nisi quia nos liberas. Sed libera nos a malo. Hoc est et a malo praesentis saeculi, et a futuro et perpetuo. Ecce septem petitiones in quibus comprehensa sunt omnia quae nobis necessaria sunt, et praesenti saeculo et in futuro. Octava quoque oratio in fine supponitur, Amen. Quod significat verum, ut vera fiant omnia quae superius precati sumus. Debent autem custodire omnes quicunque hanc orationem oraverint: ut custodiant se ab omni ira, ut veraciter dicant Domino creatori Pater 106.1315B| noster, quia si non amant omnes Christianos, non sunt tunc fratres, et ille qui aliquem odit, habet se ejectum de paternitate Domini. Qui noluit habere fratrem in dilectione Domini et proximi, non habebit Patrem in tuitione. Similiter custodiant illud verbum quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, ut non mentiantur Domino, neque se accusent quia ea conditione sibi petunt dimitti, sicut ipsi dimiserunt suis debitoribus, neque possunt ipsum verbum reticere, quia is qui docuit orationem, non exaudiet eam nisi sic fuerit sicut ipse composuit. Et ipse statim subjungit dicens: Si enim dimiseritis peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra. In potestate hominum habet dimissum, ut si nolunt imputare his 106.1315C| qui in se peccant, nec Deus eis; si vero retinuerint, retenta erunt, hoc de his qui in nos peccant homines, non de his qui in Deum delinquunt. Cum autem jejunatis, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes. Per omnia ostendit nobis Dominus quomodo non debeamus facere justitias nostras coram hominibus, ne mercedem perdamus apud Deum; ne faciamus sicut Saducaei, qui quando jejunabant non lavabant faciem neque pectinabant caput. Exterminant enim facies suas. Hoc est ab illo termino deturpant, qui aliis diebus soliti erant ornati incedere, sive demoliuntur, ut tristitiam simulent. Ut pareant hominibus. Id est appareant jejunantes. Tu autem cum jejunas, unge caput tuum. Secundum morem provinciae loquitur, in qua habitatores habebant compositum 106.1315D| unguentum de oleo et balsamo odorato, et ungebant caput. Ne propter jejunia tristitiam simulemus ob favorem vulgi, sed hilariter Deo serviamus, quia tunc manebit nos merces certa si propter Deum omnia faciamus. Et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans. Faciem lavare praecipimur et caput pectinare, ne propter vanam gloriam jejunare videamur. Sed tamen si pro alia necessitate illoti incesserimus, non peccamus. Nolite thesaurizure vobis thesauros in terra. Thesauri nomen ex Graeco Latinoque est compositum. Thesis namque Graece, Latine positio auri. De omni tamen pecunia hoc sentiendum est quod Dominus hic praecipit, ut de omnibus rebus quas habere possumus in aeterna vita 106.1316A| thesaurum nostrum faciamus, pro quo in aeternam patriam recipiamur. Per tria autem quae hic nominantur, solent amittere frequentius divites hujus saeculi thesaurum suum: per aeruginem quod pertinet ad metallorum genera; per tineas vestimenta; per fures omnia quae haberi possint. Spiritalis quoque aerugo est vana gloria; tinea, invidia; fures, daemones, per quae Christianus perdit thesaurum animae suae, nisi vigilanti cura se custodierit. Thesaurizate vobis thesauros in coelo: sicut fecit beatus Sixtus et innumeri Christiani per manus pauperum. Quia ipse Dominus dixit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Postquam enim pauperi vel bono homini in nomine Domini datum fuerit, is qui dedit non potest perdere mercedem. Ubi est thesaurus 106.1316B| tuus, ibi est cor tuum. De omnibus voluptatibus hoc accipi potest, ubi aliquis ultra modum intentus est. Gulosi thesaurus Deus venter est, luxuriosi epulae sunt, amatoris libidinis lasciviae et ludicra: illi servit quis a quo vincitur. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Allegoria est in hoc loco, aliud volens intelligi quam in superficie sonet. Dat exemplum Dominus, quod is qui sanos habet oculos, potest videre omnia quaecunque voluerit, et per viam recte incedere. Is qui non habet lumen, frequenter oberrat ab via et offendit in itinere; sic is qui non habet rectam intentionem in sua fide vel in amore erga Deum, frequenter titubat in suis actionibus, quia vir duplex animo inconstans est in omnibus 106.1316C| operibus suis. At vero credentibus in Deum omnia cooperantur in bonum. Inde sequitur: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Oculus intentio operationis est. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sint, ipsae tenebrae quantae erunt? Id est si corpus amisso lumine oculorum tenebras patitur (lumen interius quod debet regere animam et corpus) quantae erunt? videlicet quam magnae: majores quam corporis.
CAPUT XIII. De non serviendo duobus dominis.
Nemo potest duobus dominis servire. Et quomodo potest, cum ipse alio loco dicat: Non veni ministrari, sed ministrare; et Paulus dicat: per charitatem servite invicem in vinculo pacis. Sed tamen sciendum 106.1316D| quia, sicut superius diximus, est servitium quod soli Deo debet impendi, et nullo alio mortali: ut Deum credere certa fide et illum adorare, alienum Deum non habere, nomen Dei in vanum non assumere, diligere illum ex toto corde et totis visceribus, hostias illi offerre, omnia bona ab ipso sperare. Alia autem servitia et Deo et homini possumus secundum praecepta ipsius impendere, videlicet omnia bona quae nobis volumus impendi ab aliis, faciamus proximis nostris. Est autem discretio in Graeca lingua, de ipsis duobus servitiis. Nam illud servitium quod soli Deo impenditur, latreusis, λατρεύσις, dicitur; illud vero quod ad homines, douleusis, δουλεύσις appellatur. Et hoc est quod Paulus dicit, servite invicem. 106.1317A| In Graeco habet douleusate, δουλεύσατε. Aut enim unum odio habebit, hoc est diabolum; et alterum diligit, id est Deum, ut dignum et justum est. Aut unum sustinebit, id est diabolum, quia nullus amat diabolum, sed ad modicum tempus sustinet illum propter suas voluptates perficiendas; et alterum contemnet, id est Deum. Non dixit odiet, quia nullus potest odire Deum. Contemnunt autem multi, et abutuntur Dei patientia. Unde et ad Samuel Dominus dixit: Qui honorificaverint me, glorificabo eos; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Qui autem sint isti duo domini quibus insimul servire non possumus, sequitur dicens: Non potestis Deo servire et mammonae. Mammonae Syra lingua divitiae dicuntur. Aliud est habere divitias, aliud servire divitiis. Qui 106.1317B| servit divitiis non potest Deo servire. Non dixit, Qui habet divitias: qui enim habet divitias et distribuit eas, ut Dominus dixit ad eos qui eum hic recipiunt, quod recipientur in aeterna tabernacula, qui et habent intelligentiam super egenum et pauperem, erunt in alia vita cum Job, Abraham, David atque aliis qui et in hoc saeculo divitias habuerunt, et vitam aeternam sibi mercati sunt. Qui autem serviunt divitiis, et nulli bona largiuntur ex ipsis divitiis nisi a quibus possunt recipere in hoc saeculo, sepelientur cum divite sepultura aeterna, ut illic indigeant omnibus bonis. Mammonae quoque nomen daemonis Judaei esse dicunt, qui divitiis praeest. Tradunt enim super unumquodque vitium habere daemones praepositos, et alios sub se positos qui seducant 106.1317C| homines ad illa vel illa vitia, vel inde dictum: Spiritu fornicationis seducti sunt; exceptis illis, habere, unumquemque hominem, duos angelos custodes sui, unum bonum, alterum malum. Ideo dico vobis. Subauditur, si me habetis electum Dominum, et alium rejectum. Ne solliciti sitis animae vestrae. Id est vitae vestrae, quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Ego feci animam, ministrabo victum quo possit subsistere usque ad tempus praefinitum. Neque corpori vestro quid induamini. Quia ego creavi corpus in tali statura qua nunc est, et ego vestiam, si tamen meis obedietis praeceptis, quia cujus opera facitis, ejus filii sive servi vocabimini, Nonne anima plus est quam esca? Qui dedit animam immortalem, et rationabilem dabit victum. 106.1317D| Plus est, id est, plus valet et pretiosior est, quia immortalis et rationabilis. Et qui dedit corpus decorum, sursum erectum, ad omnia agenda paratum, et intellectuale, multo excellentius quam bestiae habeant, vestiet illud. Haec omnia dicit ut timorem tollat de animabus nostris et sollicitudinem, quasi moriamur fame aut frigore, si voluntatem ipsius fecerimus. Nam opus debemus exercere unde vivamus et vestiamur, quoniam sic dictum est primo homini: In sudore vultus tui vescere panem tuum. Et Paulus praecipit dicens: Magis autem laboret unusquisque manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patientibus.
Respicite volatilia coeli, quomodo non serunt, id est 106.1318A| seminant, neque metunt, neque congregant in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa. In hoc jubet respicere volatilia, ut habeamus fiduciam quod ille qui volatilibus dat escam daturus sit nobis, quia illi irrationabiles et mortales, et ad nostrum usum creati, non autem in hoc, ut otiosi simus et non laboremus serendo et metendo; sed ne pro timore thesauros condamus temporalium rerum, et non porrigamus manum egentibus, timentes indigentiam habere, si in nomine Domini largiti fuerimus. Nonne vos magis pluris estis illis? Hoc est, plus valetis, et ipsi hodie sunt, cras non erunt. Vos autem semper eritis, sive ad bonum, sive ad malum. Pluris ad pondus refertur, hoc est pluris pretii, plures autem comparativus est gradus de multo positivo, et ad numerum refertur. 106.1318B| Quis autem nostrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Sicut adjicere quis non potest aliquid ad staturam suam; et tamen Deus omnipotens fecit vos crescere quales estis, utique qui majus dedit sine vestro conamine, minus etiam dabit. Id est cibum et potum. Et de vestimento, quid solliciti estis? Sicut tulit timorem de cibo, similiter aufert de vestimento, ex rebus consequentibus. Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. Nent dicitur filant, ab eo verbo quod est neo: dicit ut videamus qualiter vestita sunt lilia candore, sive ipsorum labore, vel rosae, quia nullum linteum comparari potest candore lilii, neque ullum dirodinum roseo colori, neque ulla purpura tincturae violae. Propterea si Deus sic vestit viles herbas quas nos in 106.1318C| forum soliti sumus mittere cum aruerint, quanto magis vos vestiet, quos ad similitudinem suam creavit. Dico autem vobis, quia nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. De Salomone dicit Judaeis exemplum, quia ipsi ditiorem regem non habuerunt. Fuerunt autem multi ditiores, ut Nabuchodonosor, Assuerus, Octavianus, et sequaces eorum; sed tamen non noverant eos Judaei, sicut Salomonem. Dicit ergo quod Salomon non fuit coopertus cum tota gloria sua de tam candenti linteo, nec de speciosiori pallio, quam praefatae herbae. Si autem fenum agri quod hodie est. Fenum agri appellat ipsas herbas. Hodie est, hoc est non multum durans. Et cras in clibanum mittitur. Cras, hoc est in futuro, cum siccatae fuerint. In clibanum, hoc est in 106.1318D| furnum mittuntur. Deus tali decore vestit, quanto magis vos, qui aliquid fidei habetis, quod ipsa non habent. Quia insensibilia sunt. Cras autem in Scriptura pro futuro tempore accipitur, ut Jacob dicit: Exaudiat me cras justitia mea.
Nolite ergo solliciti, etc.: Per omnia sollicitudinem vult auferre a nobis, et opus exerceri. De spiritali vero cibo et indumento, semper debemus esse solliciti, et esuriem pati, quia beati qui esuriunt justitiam.
Haec enim omnia gentes inquirunt. Hoc est sollicitudinem de his rebus habent, quia non adorant Deum verum. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Propterea curabit de nobis, si nos ejus voluntatem fecerimus, quoniam scit omnia necessaria 106.1319A| nostra, antequam petamus eum: quod est sequitur: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Hoc est facite voluntatem Dei in his quae vobis praecepit, et haec, subauditur NECESSARIA, adjicientur, id est, adaugebuntur vobis. Ad necessitatem, non ad superfluitatem, quia nullus Christianus ad aliud debet quaerere subsidium temporalis vitae, nisi ad necessitatem. Nolite solliciti esse in crastinum, hoc est in futuro. A cras enim adverbio, derivatur crastinus nomen. Sufficit diei malitia sua. Malitiam dicit laborem praesentis diei, quasi diceret, sufficit nobis praesentis temporis cogitatio, futurorum curam quae incerta est relinquamus. Nolite judicare, ut non judicemini. De incertis et dubiis causis prohibet judicare, ut ante simus cognitores quam 106.1319B| condemnatores, ut Job dicit: Causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Enimvero in judiciis nullus debet neque clericum neque laicum judicare, donec confessionem ipsius audiat de peccato unde agitur. Denique de manifestis peccatis Paulus jubet judicare, ut sunt stupra, homicidia, furta. Sic enim dicit: Congregatus vobiscum meo spiritu, jam judicavi eum qui sic operatus est tradere Satanae in interitum carnis.
In quo enim judicio judicaveritis, subauditur INJUSTE, judicabimini juste, quia injuste judicastis. Et qua mensura mensi fueritis remetietur vobis. Si solerter, inquit, omnia quae valetis bona facere ac proximis intimare studetis, aderit divina pietas, quae vobis et in praesenti sensum altiora capiendi, ac fortiora gerendi 106.1319C| effectum conferet, et in futuro supra quam sperare possitis, aeternae vobis dona retributionis conferet. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui? Ad hoc quod praemiserat respicit istud, non ad judicandum temere fratrem. Quare alterius consideras, et tua oblivisceris? Cum vides alium leviter peccare, condemnas, et judicas gravia, et tua graviora aestimas levia. Per festucam leve peccatum, subitam iram, aut verbum otiosum; per trabem odium inveteratum, aut invidiam, vel graviora peccata. Festucam per e, dicere debemus, non per i, sicut Beda praecipit. Trabes proprie dicuntur ligna navium in transverso, ubi navigatores sedent, et inde etiam trabes dicuntur in domibus, quae tectum sustinent, et est allegoria in hoc loco, comparatio per 106.1319D| speciem parabolae, de re inanimali ad animale, de festuca ad peccatum. Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. Hoc est purga teipsum a criminali peccato, et tunc poteris purgare fratrem a levi peccato. Quia nemo sordidis manibus potest vas sordidum mundare, nisi ante laverit manus. Hypocrita Graecum est Latine simulatio, vel simulator dicitur. Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis ante porcos margaritas vestras. Canes hic haeretici intelliguntur, vel apostatae Christiani, qui post agnitam fidem revertuntur ad pristina peccata. Porci autem intelliguntur pagani. Quia sicut porci jacent semper in luto, similiter et isti semper jacent in pravis voluptatibus. 106.1320A| Neutris ergo committendum est Evangelium, donec conversos animo et corpore eos perspiciamus. Nam de primis dicit Apostolus: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita. Quare autem non sit committendum eis divinum eloquium, subjungit dicens: Ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos. Hoc est irrideant verbum Evangelii, et interficiant vos, qui adhuc aliis poteratis esse salvatio. Quia autem margaritae divina eloquia vocentur et in hoc Evangelio et in multis locis exempla perplura sunt ut illud de negotiatore quaerenti bonas margaritas. Margaritum enim, est verbum Dei, et ex omni parte potest perforari. Petite, subauditur BENE, et dabitur vobis. Petite animo, quaerite verbis, pulsate operibus. Petite 106.1320B| verbo, quaerite operibus bonis, pulsate perseverantia. Petite fidem, quaerite spem, pulsate charitatem. Omnis enim qui petit, subauditur BENE, accipit, et qui quaerit per bona opera inveniet, et pulsanti in perseverantia, aperietur. Quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, nunquid lapidem dabit illi? Juxta simplicem intelligentiam nullus filio suo bona petenti mala dat; quanto magis Deus, qui essentialiter bonus est! etiam si mala petamus ignoranter, bona dabit spiritualiter? Si petamus fidem, non retribuet infidelitatem; et si spem, non dabit desperationem, quia sicut piscis latet in aqua, similiter spes nostra latet in praesenti saeculo, sed apparebit in futuro, quando satiabimur in bonis Dei. Si ergo vos, cum sitis mali. Notandum quod apostolos malos 106.1320C| dicit, quia ad comparationem Dei, nemo bonus, per se autem omnis creatura bona. Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis. De hoc verbo potest intelligi, quod propheta ait: Quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Haec fuit lex naturalis, quam Adam accepit. Haec est enim lex et prophetae. Quia quaecunque in latissimo legis libro et prophetarum scriptis mandavit, si dilectionem erga proximum habueris, totum custodies. Omnia enim bona vis tibi fieri, et tu facis alteri; malum ulli non facies, quoniam non vis tibi fieri. Intrate per angustam portam. Allegoria est hic quia per portam via mandatorum Christi intelligitur? Lata via est et spatiosa, quae ducit ad perditionem, hoc est voluptas saeculi quae se sponte offert; quia 106.1320D| corpus hoc delectat, non est necesse quaerere nec discere, et propterea multi sunt, qui intrant per eam. Quam angusta porta, et arcta via quae ducit ad vitam. Id est valde angusta, per jejunia, per patientiam, per dilectionem inimicorum, saeculum transire, et ad vitam aeternam pervenire. Arcta via est. Unde et Psalmus dicit: Ego custodivi vias duras.
Et pauci sunt qui inveniunt eam. Paucos dicit invenire; nec tamen omnes qui inveniunt per eam gradiuntur, quoniam multi sunt qui sciunt quod unum Deum Christiani colant, et tamen ipsi non colunt. Et multi sunt qui se verbis fatentur Deum nosse, et Christianos se esse profitentur: et factis negant, et ideo arctam viam non ambulant, quia 106.1321A| similiter in alio loco Dominus dicit: Multi vocati, pauci electi. Vocati, Christiani facti. Pauci electi; quia opere negant Deum.
CAPUT XIV. De cavendo a falsis Christianis.
Attendite a falsis prophetis. Attendite, cavete, observate. In tribus locis in hoc libro istud verbum est, et semper eumdem sensum habet. Multi prophetae falsi apparuerunt in illa gente etiam post adventum Domini, sicut fuit Theodas, et Judas Galilaeus, sicut in Actibus apostolorum legimus. Et de his praecepit apostolis, ne sequerentur eos et perirent, sicut illi qui eos secuti sunt. Post vero de omnibus falsis Christianis potest accipi, qui aliud ore, aliud opere agunt. Nam fuerunt pagani qui dixerunt se Christianos 106.1321B| esse, ut possent eorum habitum explorare, et tradere ad mortem, ut torqueat. Sed et de haereticis potest accipi. Qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Oves, molle pecus, corpus inerme, animo placidum. Sic jussit Christus esse suos, mites, non resistentes malo, cum omnibus hominibus pacem habere, de vestimentis suis et cibis alios alere. Omnia ista Christianitatis sunt opera et vestimenta ovium. Qui ista non facit, lupus est. Lupus Graece lucos, λύκος, dicitur, et habet a moribus etymologiam eo quod rapacitati sit semper deditus et cruori. Similes sunt qui semper alios Christianos cupiunt depraedare, aut per violentiam aut etiam quasi per legem mundanam. Si sunt de ejus beneficio aut etiam servi, vel si habent ministerium super illos, quaerunt occasiones 106.1321C| ut quasi per legem possint eos exspoliare; non cogitant quod de una progenie sunt, et de uno patre, sed pejus quam suos canes eos tractant; non considerant quod uno modo Deus illos condidit, et uno sanguine redemit. Quod ipse dedit imperatori intranti in mundum, dedit et mendico similiter exeunti. Nihil in hunc mundum intulimus, sed nec auferre quid possumus, nisi opera nostra. Non erit in alia vita discretio domini et servi, nisi per merita. Multi Christiani dicuntur: sed actione lupi sunt multi, non solum laici, sed et clerici lupi moribus sunt, qui in ovili Domini inter oves videntur, sed lupi sunt etiam et rapaces.
Quicunque cum rapace consortium habet similis est illi. Quia Paulus dicit: Si quis frater nominatur, 106.1321D| et est avarus aut rapax, etc., cum hujusmodi nec cibum sumere. Qui pauperum annonas, pecunias, prave devorant, lupi rapaces sunt. Sequitur: A fructibus eorum cognoscetis eos. Dicunt: In beneficio mei sunt, secundum legem accipio quod accipio. Deus dixit: Recogita si ita velles tibi fieri, tunc facis bene. Sin aliter, veniet tempus quando ipse erit in gloria, tu in inferno. Fructus hominum sunt opera aut bona aut mala. Si bona sunt, ovis, si mala, lupus. Nunquid non colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Per spinas, illi qui superius lupi vocati sunt; per tribulos quoque, quae similiter spinosa est arbor, quae est rubus, ipsi designantur. Per uvas et ficus, digna Deo opera. Sic omnis arbor bona fructus bonos facit. 106.1322A| Sicut enim unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur, et vel laudatur ex ipso, sic omnis homo ex opere suo, quod est fructus ejus, aut remunerabitur, aut condemnabitur. Et est allegoria parabolae comparatio de inferiori ad superiorem hortantis. Uvas debuit facere Israel, et fecit labruscas; et debuit proferre ficus dulcedinis, et fecit ficus amaritudinis. Vitis dicta quod vim habeat radicandi. Ficus a fecunditate dicitur, eo quod ter in anno fructum ferat. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. Si arbor bona non potest fructus malos facere, quomodo Moyses arbor bona ad aquam contradictionis peccavit, et David adulterium et homicidium commisit, et Petrus Dominum negavit? vel quomodo Jethro et Achior, arbores malae, 106.1322B| consilium utile dederunt. Sed sciendum quod tam diu arbor bona appellatur homo, quandiu opera bona facit. Si vero mala coeperit facere, mala arbor appellatur. Sic Manasses mala arbor exstitit, dum per multa scelera oblitus Dominum fuit. Sed dum egit poenitentiam de malo in bonum in bonam arborem conversus est. Deus de praesentibus unumquemque judicabit; et si in bono opere inventus fuerit in die judicii, de bono judicabitur. Si autem in criminali peccato inventus fuerit, in malo judicatus erit. Sicut in Ezechiel plenius habetur. Et Salomon dicit: Lignum in quam partem ceciderit, ibi manebit, hoc est, peccator si in malo accubuerit, de malo condemnabitur, et cum ipso punietur. Si autem averterit se a malo, et in bono fuerit inventus, ante diem 106.1322C| infirmitatis, cum illo bono liberabitur. De his namque qui in infirmitate convertuntur, dicit beatus Hieronymus in versu psalmi: Quoniam non est in morte qui memor sit tui; et in morte et in inferno, utrumque agendam poenitentiam denegavit. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur. Omnis homo Christianus, sive paganus, si non fructum facit etiam bonum, excidetur, eradicabitur anima ejus a corpore; non se liberabit de ignorantia, quia non licet ignorare. In ignem mittetur. Qui in sempiternum non exstinguetur. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. Quia cognoscetis eos, ideo dico: Attendite ab illis. Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Non se confidat aliquis quod Christianus est, si non 106.1322D| facit opera Christianitatis, non intrabit in vitam aeternam. Quia Qui dicit se nosse Deum et mandata ejus non custodit, mendax est. Etenim et illud quod Paulus dicit: Nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, dictum hic profecto accipimus, et in credulitate cantamus: Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in ignem aeternum. Et aeternus erit ille ignis unicuique, sicut Deus dixit: Ite in ignem aeternum, quia qui semel infernum introierit, ulterius non exibit. Licet recipiat corpus, absque judicio et mora revertetur ubi erat deputatus. Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia ejecimus. Prophetare et virtutes facere et 106.1323A| mali possunt, sicut Balaam, qui multa bona dixit, quando ad Balac vocatus fuit, sed tamen in avaritia seductus occisus est. Et cum Job, quia ipse fuit Eliu . . .. Saul et Caiphas prophetaverunt, Pharao et Nabuchodonosor ventura viderunt. Virtutes quoque facere et multi possunt, ut magi in Aegypto fecerunt, et Simon, et multi alii per necromantiam, id est mortuorum invocationem, ut et illa pythonissa mulier, in libro Regum. Et daemones ejicere mali solent, ut illi exorcistae Judaeorum, et ille de quo apostoli Domino dixerunt: Vidimus quemdam in nomine tuo daemonia ejicientem, qui non sequitur nos. Et Judas quando Dominum secutus est, et ista fecit. Quod ideo conceditur malis, vel propter auctoritatem nominis ex cujus nomine adjuratur, vel propter 106.1323B| salutem videntium et audientium. Non est hoc signum discipulorum Christi; nec dixit ipse discipulis suis: Discite a me virtutes facere, sed, Quia mitis sum et humilis corde. Et alio loco: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Ista sunt insignia discipulorum Christi. Nullus malus potest ista tria signa habere et malus esse, mansuetudinem, et humilitatem, et charitatem. Sequitur: Et tunc confitebor illis, quod nunquam novi vos. Confitebor: veritatem illis manifestabo, quam ipsi in se noluerunt perficere. Quia nunquam novi vos, subauditur meos esse discipulos, quia illa tria non habuistis, quae praecepi habere discipulis meis ad discretionem aliorum discipulorum. Sed dixistis vos esse discipulos meos, falso dixistis, 106.1323C| nunquam perspexi opera. Discedite a me qui operamini iniquitatem. Recedite a me qui operabimini quando de corpore praeceptum est vobis exire. Non dixit qui operati estis, ne conversis poenitentiam auferret, sed qui operamini, hoc est, in voluntate adhuc operamini, quia adhuc licuisset vivere, libuisset et peccare. Discedite a me. Non est necesse diabolo tradere, quia ipse scit quid debeat facere de his quos non viderit eos fore. In ea vita omnis homo, aut Dei erit, aut diaboli. Tantae crudelitatis est diabolus, ut non sit necesse imperare torquere; novit suos esse qui Dei non sunt. Omnis ergo qui audit verba mea, et facit ea. Considerandum quod dicit, qui audit verba mea et facit ea, hoc est qui propter me et verba mea facit bonum. Nam multi philosophi 106.1323D| fuerunt, qui omnia sua dereliquerunt, et a vitiis abstinuerunt in tantum, ut remotis locis opere manuum stricte vixerint, et tamen nihil eis profuit. Titus optimus eleemosynarius fuit, et operator virtutum, in tantum, ut una die dolens dixerit: « Perdidimus hodie diem, quia non magni profectus alicui praestitimus. » Diocletianus cum haberet totum mundum in pace, nullo cogente imperium dereliquit, et nec filio aut filiae, sive alicui affini dedit, etiam Maximianum consortem imperii, quem ipse secum asciverat, eo quod ante amici ad invicem fuerint, dimittere fecit. Et cum rogaretur a cognatis et amicis idem Diocletianus non hoc facere cum omnia in pace 106.1324A| essent, respondit: Cum omnia nostra acta sine reprehensione sunt, debemus alteri locum cedere. Attamen si videretis hortos nostros et pomeria nostris manibus conserta, nunquam suaderetis ista retinere. Sic fecit imperator paganus. Quid putatis si ista pro Dei amore fecissent, quantis meritis digni apud Deum forent? Assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Sicut is qui terrenum fundamentum collocat, in firmo loco debet collocare, sic is qui aliquid boni vult operari, opera Christi debet operari, et super ipsum qui lapis angularis dictus est construere, propter ejus amorem facere, et his impendere, quibus ipse praecepit: Quod uni ex minimis meis fecistis. Si sic fecerit, erit quod sequitur: Descendit pluvia, venerunt flumina, 106.1324B| flaverunt venti. Descendit pluvia diabolus cum suis tentationibus, ut venit ad beatum Job: flumina amici ejus; flaverunt venti adversitates quas diabolus ei intulit de damnis suorum. Sed quia in petra fundamenta habebat, dictum est de illo: In omnibus his non peccavit Job labiis suis. Similiter de Paulo: pluvia, Datus est mihi stimulus carnis meae; flumina, Ostium mihi apertum est; sed adversarii multi, venti: Quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, etc.
Fundata enim erat supra petram. Quia enim domus Pauli supra petram, id est Christum, fundata erat, dicebat post talia et tanta tormenta: Quis nos separabit a charitate Christi, et in fine: In his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos. Omnes enim 106.1324C| qui spem suam ponunt in Deum non confundentur.
Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto. Per omnem textum Evangelii figurae et tropi saecularium litterarum inveniuntur, sed propter fastidium devitandum et prolixitatem libri, frequenter omittimus. Nam et hic metaphora est translatio de re inanimali ad animale, de domo quae animam non habet ad hominem qui animam habet. Et est species metaphorae quae appellatur parabola, quoties exemplo alicujus hortamur aliquem, aut deterremus. Hortantis quod supra dictum est, deterrentis quod nunc dicitur de domo aedificata supra arenam, id est de illo qui spem suam in mundana voluptate ponit, et venient illi in similitudinem istius, sive illius qui dicebat: Anima, multa bona 106.1324D| habes reposita in annos plurimos, requiesce, comede, et bibe et epulare, et ipsa nocte audivit: Stulte, hac nocte animam tuam auferent a te; quae autem parasti, cujus erunt?
Et factum est cum consummasset Jesus verba haec. Consummatio haec ad perfectionem pertinet, quod verbum omnium est. Alio enim modo dicimus: Consummatus est cibus, quia finitus est; alio: Consummatus est liber, quia perfectus est in scriptura. Et hic ergo consummatio de perfectione, quia Deus coepit, ad perfectionem consummavit, non ad defectionem. Admirabantur turbae super doctrina ejus. Mirabantur, quasi de fonte sapientiae. Si de Moyse 106.1325A| dictum est quod fuit potens in opere et sermone, quid dicendum est de illo qui eum docuit, Sapientia Dei Patris? Erat enim docens sicut potestatem habens, et non sicut Scribae et Pharisaei. Illi enim docebant sicut qui didicerant a mortalibus, et ea quae legebant in lege et prophetis, et non illa per omnia intelligebant. Dominus vero sicut is qui legem dederat, et in prophetis locutus fuerat.
CAPUT XV. De leproso mundato.
Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. Audistis quia ascendit in montem, et primitus instruxit in superioribus discipulos de secretioribus, et de octo beatitudinibus, et post populos paulo in inferiori loco ipsius montis. Et his omnibus 106.1325B| perfectis, descendit de monte, et turbae quae propter eum montem ascenderant, simul cum ipso revertuntur. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: Prohibitum erat leprosos in domibus accedere ad homines, propterea nec in monte propter populum, nec in domo, sed in via occurrit Domino. Lepra est asperitas cutis squamosa, lapidi similis. Dicitur Graece leprosus, a pruritu nimio ipsius scabiei, quae nunc in nigredinem vertitur, nunc in alborem, nunc in ruborem. Iste igitur, licet hac in infirmitate detentus fuerit, fuit sapiens in accedendo, humilis in loquendo, perseverans in petendo. In faciem procidit. Quod est humilitatis et pudoris. Suam infirmitatem non erubuit, culturam exhibuit. Domine, si vis, potes me mundare. Adorat et Deum 106.1325C| invocat. Domine, si vis: nescio si sum dignus mundari, quia credo propter mea peccata mihi evenisse. Tu scis, omnia in voluntate tua pono; voluisti ut haec immundissima lepra super me veniret, ut correptus poenituissem, sive propter tua magnalia, ut me mirabiliter mundans magnificeris ab omnibus. Non sum ausus dicere: Si quod potes adjuva me, quoniam scio omnia te posse; solummodo voluntatem tuam requiro, si vis, potes me mundare. Et extendens manum, tetigit eum dicens. Extendit manum ad eum quem sacerdotes non dignabantur attingere, seu extendit manum, ut ostenderet supra legem esse qui praeceperat leprosum, quia non fuit ausa exspectare manum ipsius, sed statim ut vidit manum venire, effugit ipsa lepra. Volo. Ad ipsum verbum quod precatus 106.1325D| fuerat leprosus dicens, si vis, respondens Dominus dixit: Volo. Ad hoc quod dixerat, potes, respondit: Mundare. Non est jungendum, ut dicamus volo, mundare, sed primum dicendum volo, et postea imperando subjungendum est mundare. Non est hic mundare infinitivus modus, sed imperativus. Quia perspexit Dominus in illo et fidem et humilitatem, et ideo ad verba sic consequenter respondit. Et confestim mundata est lepra ejus. Nescio quod plus timuit lepra, verbum aut tactum ejus. Si tacuisset, lepra non fuerat ausa exspectare manum Domini, quia non fuerat ibi creata. Si non extendisset manum et dixisset volo, non esset ausa remanere. Quia ille erat intus in illo corpore, qui dixit, et facta sunt.
106.1326A| Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris. Idcirco haec praecipit, ut ostendat suis quando aliquid boni faciunt, non divulgandum, ut laudem requiramus vel pecunias. Nec quidem necesse erat verbis narrare, cum omnes sanum viderent quem leprosum ante viderant. Sed vade, ostende te sacerdoti. Ob tres causas Dominus praecepit mundatum se praesentari sacerdotibus. Primo, ut sacerdotibus reverentiam deferre videretur. Secundo ne adnihilator legis videretur, qui de hoc criminabatur. Tertio, ut si non crederent mundatum videntes, quem ipsi non potuerunt secundum legem mundare, deterius damnarentur. Et offer munus quod praecepit Moyses. Praecepit Moyses, ut qui mundatus fuisset a lepra offerret holocaustum Domino, duos turtures, aut duos pullos 106.1326B| columbarum, sicut in Levitico continetur. Enim vero non habebat adhuc corpus et sanguinem suum mystice consecratum, quod fecit una die ante passionem; propterea nolebat destruere significans sacrificium donec veniret novum. In testimonium illis. Quod pro emundato a me ipsi holocaustum obtulerint, et credere noluerint. Typice homo iste qui plenus lepra fuisse dicitur genus designat humanum, quod plenum omnibus peccatis erat ante incarnationem Domini. Veniens vero Dominus non solum in castris Ecclesiae nos restituit, sed etiam genus sacerdotale, gentemque sanctam et populum acquisitionis effecit, et qui eramus longe pro peccatis, facti sumus prope. Jussum est nobis ab ipso turtures et columbas nos factos in conversatione nostra offerri 106.1326C| nosmetipsos Deo, ut imitantes castitatem turturum, et simplicitatem columbarum, sine felle amaritudinis discamus transire laqueos hujus saeculi, ut fiamus non solum hostia vivens sancta Deo placens, sed et templum Dei in quo dignetur habitare et inambulare, quousque perducat ubi sine fine cum ipso laetemur.
CAPUT XVI. De sanato puero centurionis.
Cum autem introisset Capharnaum. Capharnaum villa magna erat in Galilaea in qua Romani principes soliti erant sedere. Cum illuc Dominus appropinquasset, accessit ad eum centurio, non corpore, sed fide et affectu. Narrat enim Lucas quod Judaeos ad ipsum miserit, indignum judicans se aspectibus ejus 106.1326D| praesentari. Centurio dictus, eo quod centum militibus praeest sicut quinquagenarius, qui quinquaginta, et decani qui decem militibus praesunt. Rogans eum per ipsos Judaeos quos miserat, qui etiam hoc ei dixerunt: Dignus est ut hoc ei praestes, quia diligit gentem nostram: et synagogam nobis aedificavit.
Domine, puer meus jacet in domo paralyticus. Paralyticus Graece, Latine dissolutus omnibus membris dicitur. Dixi superius, quia pueri quatuor modis dicuntur. Eo ergo modo quo pueri David dicti sunt, pro obedientia et hic puerum suum dicit, nolens dicere quod esset servus suus, pro dilectione ipsius pueri; ad dolorem autem exprimendum dicit quia et paralyticus est et jacet. Multi enim paralytici ambulant. 106.1327A| Et addidit. Et male torquetur. Et ait illis Jesus, videlicet missis ejus, Ego veniam et curabo eum. Et sicut alius evangelista refert, statim coepit ire, non pro ullo dono, sed pro fide et humilitate et prudentia centurionis. Fide, quia credidit paralyticum a Salvatore posse sanari; humilitate, quia seipsum dignum non aestimavit ad eum venire; prudentia, quia ubique Deum posse operari quae vellet verbo. Et respondens centurio ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Refert Lucas quia miserit in via missos dicens ne se fatigaret, quia non esset dignus ut sub tectum ejus intraret. Sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Credebat, quamvis gentilis, quod ipse esset qui dixit, et facta sunt: mandavit, et creata sunt.
106.1327B| Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites. Dat exemplum quasi dicat: Si ego qui purus homo sum constitutus sub alterius potestate, videlicet Tiberii imperatoris, dico militibus meis junioribus ut faciant illa vel illa, et fit; quanto magis tu, qui habes angelos in potestate, si praeceperis Raphaeli vel ejus ordini, statim fiet! Dico huic subauditur militi. Miles dictus a mille, quia mille primum a Romulo in numero ordinati sunt, seu quia de mille unus eligebatur, quando eligebantur. Et servo meo fac hoc. Id est opus. Et facit. Servus dictus, quia primum servatus est in bello. Omnis creatura tibi obedit ut Domino, idcirco potes facere quaecunque volueris. Audiens autem Jesus, miratus est. Mirandam et imitandam fidem videntibus et audientibus demonstravit. 106.1327C| Nam ipse ante ejus fidem agnoverat, qui creaverat. Et sequentibus se dixit. Non inveni tantam fidem in Israel. De Israel carnali dicit, qui legem et prophetas habebant, et tamen ejus divinitatem non sic intelligebant. Nam invenerat in apostolis et in Nathanaele perfectam fidem, sed de Judaeis carnalibus dixit, quia Israel generali nomine tota gens sic vocabatur; quasi dixisset: totus Israel habens legem et prophetas debuerat ita me cognoscere, ut iste, sed non facit; et a toto pars intelligitur per synecdochen, sicut in alio loco: Mortui sunt, cum solus Herodes mortuus fuerit. Dico autem vobis quod multi ab Oriente et Occidente venient. Per istas duas partes aliae etiam intelliguntur, scilicet totus mundus. Et accedunt fide ad Deum, et recipientur in illum paradisum 106.1327D| ubi Abraham est, et Isaac, et Jacob, et beata vita fruentur. Filii autem regni hujus ejicientur in tenebras exteriores, id est Judaei, qui ibi nati fuerant et legem acceperunt, et de patriarcharum progenie sunt, mittentur in tenebras exteriores, hoc est in infernum, ubi perpetuae tenebrae sunt. Interiores enim tenebrae, caecitas mentis, qua melius videre debemus. Sed qui Deum non cognoscit, habet istas tenebras in praesenti: mittetur pro istis in exteriores, ubi cruciabitur simul cum corpore et anima. Ibi erit fletus et stridor dentium. In fletu oculorum et dentium stridore, carnis et ossium resurrectio designatur, et vera haec cruciabuntur poena, non imaginaria, et quasi per somnium. Iste centurio primitivum 106.1328A| populum gentium designat crediturum in Deum, et filios Abrahae per fidem futuros, et locum Israelitarum adepturum in regno Dei. Servus vero pro quo deprecatur, illius populi partem designat qui tarde convertuntur ad Deum, et quasi servi esse dicuntur, qui diutius in servitio [idolorum] demorantur, quia similes fiunt, qui faciunt, et qui confidunt in eis, et qui peccatum facit, servus est peccati. Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Frequenter hoc Deus omnipotens ad multos dixit. Unde ostenditur secundum uniuscujusque fidem, a Deo esse accepturum et impetraturum quae petierit, si perfecte crediderit, et in nomine Salvatoris petierit, et in petendo non haesitaverit. Et sanatus est puer in illa hora. Ex hoc colligere possumus, quod 106.1328B| aliorum preces alios adjuvant, et fides perfecta. Imitemur, omnes Christiani, istum centurionem in prudentia, in fide et humilitate. Studeamus secundum Deum prudentes fore, quia Deus inde dixit: Estote prudentes ut serpentes. Pro justitia usque ad mortem pugnemus, parati etiam omni poscenti nos ad reddendam rationem de ea quae in nobis est spe. Fidem quoque certam et rectam habeamus in Deum, et omnibus quibuscunque promisimus, nisi tantum in quantum deviant a Dei voluntate. Humilitatem et in animo et in corpore habeamus, quia Deus omnibus Christianis a se praecepit disci humilitatem et mansuetudinem.
CAPUT XVII. De socru Petri.
106.1328C| Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum Petri jacentem et febricitantem. Socrus dicitur Petri mulier, cujus filiam habebat beatus Petrus. Alius Evangelista dicit quod rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam imperavit febri, et dimisit eam. Aliquando exspectat Dominus preces rogantium. Aliquando ultro curat aegroto volens, ut majores gratias Deo referant, pro quorum precibus facit, et adhuc hodie ea quae nobis habet disposita re, vult se pro his rogari a nobis. Et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris. Quia duo discipuli sui dilecti pro ea rogabant, et verbo febrem fugavit et manum surgenti porrexit. Et surrexit et ministrabat eis. Naturale est omnibus febricitantibus cum omissi fuerint a febre, majorem molestiam infirmitatis et lassitudinis 106.1328D| sentire, et quasi semivivi jacere. Sed ut ostenderetur, quia aliter ille sanabat, aliter medici terreni, omnes quoscunque sanabat in momento temporis sanabat, ita ut nec vestigium praeteritae infirmitatis remaneret. Unde et ista cum surrexit, statim coepit ministrare Domino, significat hominem oppressum ab aliquo peccato, luxuria, seu avaritia: pro quo si oraverint boni amici, sanabitur ab ipsa febre, in tantum ut Domino ministret, qui ante diabolo ministrabat faciendo voluntatem ejus. Vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes. Quia sabbatum ipsa die fuerat, non fuerunt ausi ante vesperam propter sabbatum adducere infirmos, maxime daemoniacos: quos non poterant aliter adducere, 106.1329A| nisi ligatos, et cum vi. Typice figuratur, quod quando occubiturus erat, qui verus sol erat in cruce, sanaturus esset omnem mundum. Lucas de his dicit, quod confitentur illum Christum, vel tentando sicut ante magister eorum fecerat dicens: Si Filius Dei es. Vel signorum magnitudine cognoscebant illum. Sequitur. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam. Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes portavit. De utrisque infirmitatibus accipi valet, et de his de quibus nunc dixit liberasse illum illos, et de infirmitatibus animarum, de quibus omni die multa millia liberat.
CAPUT XVIII. De repulso scriba, et pauperie Domini.
Videns autem turbas multas circum se jussit ire trans 106.1329B| fretum. Superius dixi Dominum ob turbarum affluentiam tria sibi refugia elegisse. Pinnaculum templi, et lacum istum et montem Thabor. Cum vidit multitudinem, jussit ire trans fretum. Fretum a fervendo dictum, quoniam quotidie videbant signa in terra per quae poterant agnoscere, quod ipse creator terrarum et hominum esset: malebat, ut scirent etiam ipsum Deum maris et omnium creaturarum. Non juxta paganos alium Deum coeli et terrae, alium maris, sed ipsum unum per quem omnia facta sunt visibilia et invisibilia. Et accedens unus scriba, ait illi. Scriba iste litteratus etiam, ut Graece dicitur grammaticus erat, et visa signorum magnitudine, cupiebat Dominum sequi questus causa, sicut et Simon Magus. Apparet hoc in suis verbis, qui neque 106.1329C| Deum neque Dominum, sed magistrum vocat, aestimans eum similem fore aliis hominibus. Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos. Ac si ei dicat: Quid me vis sequi lucri causa, cum tantae paupertatis sim, ut quod bestiae parvae et volucres coeli habent, in proprio caream; videlicet nec ubi lectum faciam, nisi in aliorum mansionibus hospitando? victu et vestitu contentus sim. Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte primum ire et sepelire patrem meum. Iste et melius credidit, et meliori devotione sequebatur, qui dixit, Domine. Et iste meliori voluntate erat, qui mortuum quamvis biothanatum sepelire gestiebat. Ait illi Jesus: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Duobus modis mortuus dicitur: Mortuus corpore, 106.1329D| mortuus anima. Sed vae his qui utroque modo mortui sunt, quia irreparabiles sunt. Nam qui anima solum mortui sunt, possunt si festinent, adhuc resuscitari, si promittant ex toto corde emendationem. De talibus Salomon: Melius est canis vivus leone mortuo. Nam de mortuis solummodo corpore scriptum est: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Ille ergo ad quem sepeliendum discipulus ire volebat, anima et corpore mortuus erat, et illi qui juxta eum erant anima mortui erant. Et poterat evenire, ut si discipulus ad mortuos in anima abiret, et ipse animo moreretur, quia cum sancto sanctus solet quis fieri, et cum perverso perverti. Dimitte ut mortui anima, sepeliant mortuum corpore et anima. Et 106.1330A| quia dicit mortuos suos, potest fieri ut ipsi eum animo occiderint per malum exemplum. Qui alicui malum exemplum de peccato criminali praebet, occidit eum, si sequax illius fuerit.
CAPUT XIX. De tempestate in mari.
Ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. In his lacubus non solent magnae naves fieri propter impetus tempestatis, sed minores, et vix duodecim homines solent recipere, ob hoc dixit, et secuti sunt eum discipuli ejus. Nam turbae sequerentur, si naves habuissent. Sed a foris steterunt et miraculum de longe viderunt, et cognoverunt quod non ut quidam dixit de Octaviano, Divisum imperium cum Jove Caesar habet, 106.1330B| sed coelum cum terra, et mare et omnia quae in eis erant in potestate habebat. Et ecce motus magnus factus est in mari. Plus solent tempestates nocere in his stagnis quam in fluminibus; quia aquae quae non corruunt si modicam commotionem habuerint, eo fit valentior motus ita ut nisi cito ad ripam fugerint, periclitentur. Ita ut navicula operiretur fluctibus. Cooperta erat ita ut non videretur ab his qui in terra stabant, propter altas undas juxta se. Ipse vero dormiebat. Utraque natura in hoc miraculo indicatur, et Dei et hominis: Dei, qui mari et ventis imperat; hominis, qui dormire narratur. Jonas intelligens pro se mare commotum, descenderat ad interiora navis dormire, ut cum non videret eum mare, requiesceret in repetendo illum per fugam Dei. Iste 106.1330C| secundus Jonas descendit dormire, ut posset mare arguere discipulos pro modica fide. Mare de Jona quasi dicebat: In ista navi est quem ego quaero. Istud mare quasi aiebat: Ille dormit in quo vos habetis fiduciam. Non creditis quia vigilet divinitate? propterea mittemus vos in timorem. Si sic perfecti fuissent sicut postea fuerunt, dixissent: Non timemus, quia non audetis mergere Dominum et creatorem vestrum. Dormiebat corpore, sed concitabat mare et ventos, et discipulos in timorem mittebat. Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes. Turbavit Jonas, sed invitus; turbavit iste, sed voluntarius. Voluerunt fugere nautae cum Jona, sed non permisit mare, quasi dicens: Reddite per fugam, ut mittam illum in carcerem, et ite cum pace. Volebant isti 106.1330D| fugere, et quasi diceret mare: Nisi credideritis quod Deus noster sit, non effugietis. Recurrerunt ad hoc quod assueti erant, ad corpus quod videbant; non fuerunt perfecti ut dicerent: Qui creavit vos, vigilat; hic nobiscum est, qui dormit; de sancta Maria natus est: non tamen audetis illum mergere. Domine, salva nos, perimus. Non sobrie, sed immoderate sicut cum timore suscitaverunt eum dicentes: Salva nos, perimus. Et Jonas cum surrexit liberavit socios. Sed iste per potentiam, Jonas per suam dejectionem. Et dixit eis: Quid timidi estis, modicae fidei? Modicae fidei est, qui non est perfectus in charitate, vel modicae fidei esse apostoli dicuntur, qui praesente Creatore timebant. Tunc surgens 106.1331A| imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna. Dixit mari: Tace, et vento, Obmutesce; et non precando sicut pagani, qui ventum adorant, sed imperando jussit quiescere. Et inde sequitur: Quia homines mirati sunt. Ante quidem factum fuerat, ut multi tempestatem passi, oratione repellerent: imperio nullus ante ipsum. Et facta est tranquillitas magna. Ad hoc quod supra dixerat, motus magnus factus est; ad hoc iterum dicitur, facta est tranquillitas magna. Qui jussit fieri motum magnum, praecipit fieri magnam tranquillitatem; et omnis creatura cognoscit suum creatorem. Homines qui mirati sunt nautae intelliguntur. Vel si apostolos velis intelligere, quia timuerunt praesente Domino, ideo homines appellantur. Qualis est hic. Subaudi quam magnus, 106.1331B| qui imperat insensibilibus creaturis, et obediunt ei. Lacus ille, istud saeculum significat; navis Ecclesiam. Ipse est in Ecclesia sua semper praesens, sicut dixit: Ego vobiscum sum, usque ad consummationem saeculi. Sed aliquando ita permisit affligi eos, qui in Ecclesia erant a persecutionibus perfidorum, ut dicerent hi qui in ea erant: Exsurge, quare obdormis, Domine; exsurge, ne repellas in finem, sed exsurrexit, et fecit Ecclesiae suae magnam pacem.
CAPUT XX. De sanatis duobus daemoniosis.
Et cum venisset trans fretum, in regionem Gerasenorum. Gerasa urbs est praeclara in Arabia trans Jordanem, quae fuit in tribu Manasse, non longe a stagno Tyberiadis. Occurrunt ei duo habentes daemonia, 106.1331C| de monumentis exeuntes, saevi nimis. Secundum historiam sic fuit, secundum allegoriam populos significant, qui in peccatis dediti erant: et in mortuis operibus, hoc est in peccatis delectabantur. Et clamabant dicentes: Quid nobis et tibi, Fili Dei? venisti ante tempus torquere nos. Ista confessio non est voluntatis, sed necessitatis; et tentant ut possint scire, si ipse esset Christus. Volebant enim conjici eum per signorum magnitudinem. Et sicut dicunt aliqui doctorum, non ideo diabolus persuasit Judaeis Christum crucifigere, quasi eum nesciret Christum esse, sed quia se non praevidit morte illius damnandum. Quod autem dicunt, venisti ante tempus torquere nos, sciunt pro certo, quia in die judicii arctioribus sunt constringendi tormentis, et propterea 106.1331D| quasi servi fugitivi de verberibus solliciti sunt, et pro his deprecantur. Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. Non erant ipsi porci de Judaeorum populis, sed de alienigenis, quia Judaei abominabantur eos non solum edere, sed et tangere, sicut in Machabaeorum libro legimus, quia proinde occidisse permiserunt, eo quod suillam carnem noluissent edere, et quia in Dei sacrificio non offerebantur, petierunt permitti sibi introire daemones in porcos. Et quia illi Romani qui ibi habitabant cum regibus praesulibus, non poterant eosdem porcos habere cum Judaeorum pecoribus, erant in uno loco tanti congregati. Daemones autem rogabant. Lucas dicit quia rogabant eum, ne imperaret illis ut 106.1332A| in abyssum irent, scientes aliquando futurum judicium, quando per adventum Domini mittendi erant in abyssum infernalem; deprecabantur ne cito fieret eis ipsa damnatio. sive in abyssum, in aquam profundam. Et exauditi sunt ad eorum condemnationem, quia quod timebant evenit illis. Dicunt enim aliqui doctorum quod unusquisque angelus malus, qui in aquam cecidit, in aqua potest nocere, et qui in terram, in terra habet potestatem; sive ideo exauditi sunt, ut per mortes porcorum crederent habitatores loci illius, sicut et factum est. Dignum sibi habitaculum invenerunt, quia nullum pecus sordidius vivit quam porcus, et diabolus in eis solitus est conversari, qui more porcorum vivere solent, quia de ventre semper cogitant, et quorum Deus 106.1332B| venter est, et semper in coeno luxuriae conversari volunt. Et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare. Quod timebant daemones evenit illis. Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia. Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu. Propter istorum salutem leve duxit Dominus occidi porcos, quoniam nulla creatura sub sole charior Deo quam anima, et cuncta quae habet homo debet dare pro anima sua. Et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum. Non de odio precabantur, sed de humilitate, aestimantes se indignos esse praesentia ejus quod quia ob hoc precati sunt, apparuit in reversione ejus, quomodo non solum venerunt ad eum, sed et vicinos suos invitaverunt ad eum venire.
CAPUT XXI. De paralytico sanato.
Et ascendens in naviculam transfretavit. De regione Gerasenorum iterum transit stagnum, et revertitur in Galilaeam. Et venit in civitatem suam. Civitas sua dicitur Nazareth, non ob aliam causam nisi quia ibi nutritus fuerat. Dominus et Salvator noster exemplum praebuit praedicatoribus, ut omni instantia verbum vitae populis annuntiarent. Unde nunc in Gerasa, nunc in Nazareth, nunc in Capharnaum, et tamen nunquam ocsus ( sic). Et ecce offerebant ei paralyticum. Alius evangelista dicit hoc gestum in Capharnaum. Nihil tamen obstat ita intelligi, quia cum Dominus ascendit de freto, transit per Nazareth, et venit in Capharnaum, et convenit ad eum innumera multitudo populi, ita ut per ostium iste paralyticus 106.1332D| non potuisset inferri, sed nudato tecto a tegulis submiserunt illum ante Jesum. Paralyticus vel paralysis Graecum nomen est, et dicitur Latine dissolutio membrorum, vel dissolutus membris. Dicunt autem medici, quia prae nimia abundantia sanguinis hoc eveniat. Sed non aestimo ego ita fore, quia ista passio, vix ante quadragenarium annum hominem debilitat, et scimus quia tunc jam incipit sanguis in unoquoque homine imminui, et illa pars quae a paralysi debilitatur, quasi mortua habetur, puto ergo quia sanguis ibi emoritur. Si enim pro abundantia sanguinis hoc eveniret, juvenibus in quibus sanguis crescit et fervet, eveniret. Nunc vero semper in senibus fit; et si sanguis abundaret, profecto viverent 106.1333A| membra. Sed cum sanguis deficit, quia est sedes animae, deserit anima membra, et contrahit se ubi sanguis est. Patet virtus [veritas] juxta litteram. Moraliter homo iste peccatorem quemlibet mole peccatorum praegravatum et desperatum designat, qui ob nimiam enormitatem scelerum nec veniam postulat peccatorum. Quem si boni viri susceperint, et ad Deum quasi reportaverint per exhortationem, et Deum supplicaverint, sanitati restituent. Unde sequitur: Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico. Videns fidem offerentium, non illi qui desperatus est miseretur Dominus, quia si peccare quis desierit, et boni homines pro ipso oraverint, exaudientur. Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Filium vocat quia dimittuntur sibi peccata. Tamen 106.1333B| ostendit hic Dominus, quod multi pro peccatis suis in infirmitates decidunt. Invenimus enim in Scriptura divina quod pro tribus causis infirmitates eveniunt hominibus, quas quidam in quinque extenuant. Dicamus ipsas quinque quae eadem sunt. Aut enim pro augendis meritis infirmitas datur, ut Job et Tobiae; aut pro custodia virtutum, ut beato Paulo cui datus fuerat stimulus carnis, angelus Satanae; aut pro gloria Dei manifestata, ut Lazaro et caeco nato. De quibusdam dicitur quod pro gloria Dei manifestanda eis evenerit. Quae omnia unum esse dico, quia omnibus aucta sunt merita pro ipsis infirmitatibus, licet alii tres computent. Aut pro peccatis gravantur homines, ut iste paralyticus, et illi qui audiunt ab Apostolo, quod multi indigne accipiunt 106.1333C| corpus Domini: ideo multi infirmi et dormiunt multi; et Herodes et Antiochus pro suis peccatis damnati sunt, et in praesenti et in futuro, et innumeri multi. Aliquando autem remittuntur eis peccata in praesenti, et sanantur in corpore, ut isti et Mariae in eremo. Aliquando de praesenti poena transeunt ad futuram, ut Herodes et Antiochus. Istud unum in duo dividunt, qui quinque dicunt. Tertium adjicio intemperantiam, cum quis non custodit corpus suum juxta naturam suam et rationem, quam solam medici mederi possunt aliquando. Nam alias non potest mederi, nisi ille solus, qui permisit dominari.
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemavit. Quia scribae purum hominem putabant, 106.1333D| et legerant in propheta ex persona Dei dicente: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, idcirco blasphemiae arguebant. Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum dixit eis. Ad cogitationes eorum respondit Dominus quasi dixisset: Si legistis quia nullus potest dimittere peccata, nisi solus Deus, similiter legistis quod nullus potest cogitationes hominum scire, nisi solus Deus, dicente Salomone: Tu enim solus cognoscis corda hominum; intelligite ergo quia qui agnosco cogitationes vestras, possum etiam peccata dimittere. Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quod non possim scilicet peccata dimittere. Quid est facilius dicere, Dimittuntur tibi peccata; aut dicere: Surge et ambula? Quid vos levius aut quid gravius 106.1334A| aestimatis: forsitan surge et ambula, quia istud corporalibus oculis dicit apparere, gravius aestimatis. Unde autem sciatis quia peccata dimittendi habeo potestatem, et peccata dimisi, propterea possum sanare eum. Tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Quia non crediderunt quod videre oculis corporalibus non potuerunt, surge, ut videant quod sicut corporali infirmitate sanus sic a spirituali. Tolle lectum tuum, ut sciant quod aliter te sano quam medici terreni nihil in te pristinae infirmitatis appareat, in tantum ut portes lectum, qui te non poteras convertere in illo. Et vade in domum tuam, qui aliorum pedibus hic portatus fuisti. Et surrexit et tulit in quo jacuerat. Et abiit in domum suam. Absque mora tria fecit. Surrexit, 106.1334B| et accepit lectum, et abiit in domum suam; quia ipse non fuerat deprecatus pro salute sua, sed alii intercesserunt pro eo, noluit habere eum secutorem, donec ipse ad domum suam reverteretur, et cognosceret beneficia in se collata, et reverteretur ad ipsum. Nam qui hac infirmitate gravantur, non solent habere perfectum sensum, ita ut cum alii pro eis doleant, ipsi quasi non intelligant, malum suum non dolentes, et apparet in hoc, quia cum emoritur pars corporis, cessat ministerium quod per eadem membra anima solita erat exercere. Videntes autem turbae timuerunt. Turbae quae minus erant, timuerunt, quia scribae ausi fuerant in cogitationibus suis ei detrahere, et ipsi perfidi non timuerunt, quia mens quae dedita est ad malum non 106.1334C| timet ipsum malum quod ipsa agit, sicuti alii faciunt qui perhorrescunt. Et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. Sicut imperfecti fecerunt, non intellexerunt quod in ipso homine esset, qui potestatem homini quem ipsi videbant dedisset. Et tamen aliquid boni fecerunt, si retulerunt Deo gratias qui corpus commune habentem cum hominibus, tanta permisisset agere in terris. Si enim perfecti fuissent ipsi, cum patre gratias retulissent cui placuisset in terra per se talia agere. Homo ergo iste significat hominem peccatorum mole gravatum qui pro nimia peccatorum congerie non veniam petit, aestimans non posse ad indulgentiam de tantis malis pervenire. Qui si habuerit bonos doctores, qui eum Christo reducant et referant 106.1334D| per spem veniae, orentque pro ipso, impetrabunt ei opem spei et veniae. Qui bene quatuor referuntur fuisse, quia per quatuor libros Evangelii potest ad spem veniae reduci. Per quatuor funes submiserunt illum, quia cum ipsa doctrina Evangelii necessarium est, ut virtutes quatuor praedicare, per quas perfectus quisque viam saeculi inoffense graditur: prudentiam videlicet, fortitudinem, temperantiam et justitiam. Fili, dimittuntur tibi peccata tua. Qui ante fuisti filius diaboli faciendo ejus voluntatem, efficieris filius Dei, cum liber fueris a peccato. Et surrexit, et abiit in domum suam. Surrexit qui ante jacebat peccatis, et abiit in domum suam, id est in Ecclesiam Dei.
CAPUT XXII. De vocatione Matthaei.
Et cum transiret inde Jesus, videlicet de Capharnaum, vidit hominem sedentem in teloneo. In teloneo dicitur, ad teloneum, ad curam vectigalium. Telos enim Graece, Latine vectigal dicitur. Et vectigal census qui portari potest, a vehendo dictus. Sedebat, quia ipse magister erat, et habebat juniores qui circumibant mercatum et accipiebant vectigal, et reportabant illi; seu etiam intus sedebat, quia mercatum super aquam erat, et accipiebat quod de navibus solvebatur, quia et illud teloneum dicitur. Matthaeum nomine. Alii evangelistae Levi eum nominant, quod non erat vulgatum. Fuit enim binomius, et 106.1335B| propter verecundiam et honorem et de vulgato nomine, et de ministerio quod agebat silent. Sed et ipse secundum dictum Salomonis, justus in primordio accusator est sui, non solum Matthaeum se nominat, sed et ministerium confitetur, ut et justificari mereatur, secundum illud: Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris; et exempla omnibus converti volentibus det, quando ipse de publicano mutatus sit in evangelistam. Et ait illi: Sequere me. Non solum gressibus corporis, sed etiam imitatione actionis. Quod intelligens beatus Matthaeus secundum evangelium Lucae, relictis omnibus secutus est eum, nec exspectavit recipere censum, vel rationem reddere Domino suo, sed ex toto reliquit quod agebat, et qui solebat rapere aliena, reliquit propria. Agnoscens 106.1335C| reatum suum, quia ipse de tribu Levi (unde et Levi dictus est) ad templum Domino servire debuerat, et pro philargyria vili ministerio adhaeserat. Perfectam ergo formam Dominum sequendi beatus Matthaeus innotuit, qui nec damnum nec periculum suum quod ei evenire ex damno terreno poterat, quod imperfectam rationem vectigalium relinquebat, curavit. Nec mirum si tanta cupiditate Dominum secutus est ad unius jussionis vocem, cum et audierit et viderit eum multa miracula fecisse, cum intus fuerit divina inspiratio, quae invisibiliter eum accendit ad sequendum: etiam et majestas et fulgor quae in facie vocantis Domini relucebat. Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores discumbebant cum Jesu. Publicani hi qui 106.1335D| publicam rem cum aliis inique tunc exegerant, seu conductores publicarum, ut Matthaeus. Peccatores hi qui saeculi hujus lucra per negotia sectabantur, ut negotiatores, vel diversa ministeria exercentes. Sunt denique negotia quae non exercentur absque peccato: videlicet cum quis in uno loco comparat aurum vel argentum, vel aliud simile, et nihil in eo impendit operis, neque pro eo iter conficit, et cum venerit proximus ejus ad emendum duplicat pretium. Quantum super erogationem suam accipit, totum defraudat a proximo suo. Accumbebant ergo cum Domino, qui quidem fuerant publicani et peccatores, sed jam mutato officio et mente mutati erant. Ibat enim Dominus ad convivia peccatorum, ut occasionem 106.1336A| haberet docendi, et posset spiritales cibos ingerere inter corporeos invitatoribus suis: etiam et humilitas ejus nobis commendatur, et locus poenitentiae. Denique ubicunque legitur invitatus, statim refertur quod ibi docuerit, vel quod aliquid virtutis fecerit: non autem quod aliquis eum aut coegerit aut conjuraverit bibere, aut ipse aliquem, cum Lucas referat convivium magnum factum fuisse ei a Matthaeo. Et videntes Pharisaei, dicebant discipulis ejus. Quia magistro dicere propter venerationem signorum et sapientiam non audebant, discipulos increpabant: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? Quia enim videbant et audiebant esse locum poenitentiae, et exemplum habebant in magistro suo Matthaeo: propterea ad magistrum 106.1336B| confluebant. At Jesus audiens ait: Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Dat Dominus comparationem, quod sicut medici ministerium ad sanum hominem nullum opus habent, similiter medicus animarum nullum profectum potest impendere, qui se aegrotum non confitetur, id est peccatorem in anima. Medicum seipsum dicit, qui vulneratus est propter peccata nostra, et cujus livore sanati sumus. Sanos dicit scribas et Pharisaeos, non quod veraciter sani essent in anima, sed quia ipsi se sanos esse dicebant. Infirmi erant publicani, qui se peccatores fore fatebantur. Nequius malum apud Deum non est quam peccatorem esse et justum se putare; qui, si non est peccator, ex eo quod se justificat injustus fit. Ubi enim non est confessio, 106.1336C| nec remissio. Cum enim David justus esset in facto, coepit esse elatus in corde. Quod malum Deus in tantum abominatus est, ut sineret labi in adulterium et homicidium, manifesta probra: quatinus dum horresceret manifesta, castigatus fieret de occulto in anima.
Euntes autem, discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Euntes vel ad vos in vos invicem, vel ad vestros libros, qui non creditis meam doctrinam, discite quia adhuc non intelligitis, quod vos putatis intelligere. Deus omnipotens hoc dicit per prophetam, quia amabilius est ei misericordiam faciat aliquis proximo suo, quam sibi offerat holocausta, et qui sacrificium offerebat, alterius carnem immolabat. Qui autem misericordiam alicui impendit, seipsum in ejus contritione mactat. Sacrificia 106.1336D| enim antiquitus concessa, non pro alia re sunt instituta, nisi ne daemonibus fierent, sicut dicit: Holocaustomata vestra nolui.
Non enim veni vocare justos, sed peccatores. Quando Deus in hunc mundum venit nullus justus erat, sed omnes detinebamur sub conditionis peccato. Ergo hic justos, non vere justos, sed putantes se justos. Non enim pervenit nec per Christum nec per apostolos ad remissionem peccatorum, qui se justum putavit, et noluit accipere baptismum, sed qui superius sani dicti sunt, ipsi hic dicuntur justi. Utrique falso modo. Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus, discipuli autem tui non jejunant? Nec Joannis 106.1337A| discipuli perfecti erant, qui audierant magistrum suum laudasse Christum frequenter et vituperasse Pharisaeos dicens genimina viperarum; et tamen conjungebantur cum illis in discipulorum Domini reprehensione. Si autem Pharisaei vidissent Dominum ipso tempore comedentem, quomodo discipuli ejus utique reprehendissent eum, quia etiam sanitates hominum in malam partem conabantur convertere? Non erant autem ipsa jejunia praecepta in lege, sed ipsi Pharisaei adinvenerant, qui et alias superstitiones invenerunt. Similiter Saducaei, ut Josephus narrat. Et ait illis Jesus: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Lugere pro jejunare ponitur, quia jejunium ad luctum pertinet. Dat similitudinem de sponso et sponsa, quod quando 106.1337B| conjungantur, agunt dies laetitiae, et vult seipsum intelligi spiritualiter sponsum, et Ecclesiam sponsam suam. Thalamus hujus sponsi uterus sanctae Mariae exstitit, in quo Deus homo fieri dignatus est, quando ista loquebatur, tunc ipsa fiebat conjunctio quoniam per suam praedicationem colligebat eamdem sponsam suam. Idcirco dicit, non possunt lugere filii sponsi, videlicet apostoli, quia per Evangelium ab ipso erant geniti. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Illud tempus ostendit, quo ipse in coelum ascendit, quia quamvis semper cum illis esset spiritualiter, tamen corporali praesentia ab eis recessit. Nemo autem commissuram panni rudis mittit in vestimentum vetus. Per omnem textum Evangelii figurae dictionum sunt, sed 106.1337C| propter fastidium et prolixitatem libri frequenter omittimus. Per metaphoram et ejus speciem allegoriae et parabolae facit comparationem, de inferiori ad superiorem, de inanimali ad animale, quod sicut in vestimentis resarciendis si petatium novum in vestimento veteri consuatur, illud quod novum est aufert de veteri quidquid sibi junctum fuerit, et pejus vestimentum fit. Ita dicit Dominus fieri discipulis suis quia adhuc erant veteres pro doctrina Pharisaeorum qua imbuti fuerant, si austeritatem suae praedicationis subito imponeret, etiam aliquid fieri quod habere videbantur amitterent, sicut septuaginta discipuli fecerunt pro eo quod ipsum verbum non intellexerunt, abierunt retrorsum, et jam cum illo non ambulabant. Neque mittunt vinum novum in utres 106.1337D| veteres. Vinum novum praedicatio Evangelii, utres veteres, apostolos. Non solum utres veteres mustum disrumpit, sed et magna et fortia vascula de lignis mustum disrumpit. Et similiter praedicatio Evangelii non bene intellecta ruina facta est multis. Alioquin rumpentur utres, et vinum effundetur, et utres pereunt, id est, dissipabuntur corda eorum, et recedent a fide, et erunt perditi. Sed vinum novum in utres novos mittunt. Cum fuerint novi facti per meam doctrinam, confirmati per passionem, resurrectionem et ascensionem, per adventum Spiritus sancti, tunc observabunt omnia dura et aspera, et ambo conservabuntur, et discipuli et praedicatio, quae in eis seminata est. Et sic factum est, quia 106.1338A| postea cruces, et tormenta, verbera sustinuerunt, qui ante vocem duram non poterant sustinere.
CAPUT XXIII. De filia Jairi resuscitata.
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit. Loquente Domino turbis salutem animarum, venit quidam princeps Judaeorum. Qui quia sapiens erat in lege et archisynagogus, id est princeps synagogae, vocabatur, quia in eorum congregationibus propter peritiam suam magister erat, et quia nobilis erat: etiam nomen indicatur ab aliis evangelistis dicentes: Cui nomen erat Jairus.
Et adoravit eum dicens: Filia mea modo defuncta est. Non erat adhuc mortua quando pater accessit, sed in via hoc ei nuntiatum est. Sed Matthaeus brevitati 106.1338B| studens, ita narrat. Quamvis ergo Judaeus esset, non dixit ut centurio dixit, Dic et fiet: sed veni, credens eum solum sicut prophetam fore, licet non crederet. Attamen erat nimis malus, ad cujus preces annuit Dominus agere ut petebatur. Sed veni, impone manum tuam et vivet. Quia enim non habebat aliam filiam vel filium, propterea tenere diligebat, et idcirco et ipse venit et ad pedes corruit, et cum magistro ad eam reverti volebat, sicut mulier Sunamitis quae non dimisit Elisaeum quousque ad filium mortuum perveniret. Et surgens Jesus sequebatur eum, et discipuli ejus. Notandum quod discipuli in omnibus Domini factis memorantur adesse electi. Et digne tales effecti sunt, quia inspector cordis inspexit arcana.
106.1338C| Secundum Matthaei textum, septem miracula narrantur esse a Domino peracta nunc. In octavo subintrare voluit filia archisynagogi, sed surripuit mulier ematosa. Typice archisynagogus iste Moyses intelligitur, quia dicitur Jairus, id est illuminatus, quia a Deo illuminatus est lumine fidei et scientia legis. Qui habet unicam filiam, id est synagogam, quam unico amore dilexit, et pro ea Deum frequenter exoravit. Et ad pedes ejus cadere, est incarnationem ejus venerari. Quia enim caput Christi Deus, pedes ejus incarnatio ejus non inconvenienter accipitur. Et hoc est ad pedes cadere, eum super omnes singulariter magnum fateri. Filia mea modo defuncta est. Quia paululum ante adventum Redemptoris omnem 106.1338D| justitiam legis amisit. Surgens sequebatur eum. Quia cum vidit Deus deperisse Judaeos a vera vita, venit reducere eos. Sequebatur eum quoniam sicut Moyses praedixit de illo, sic per omnia fecit Dominus. Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur. Mulier ista significat Ecclesiam ex gentibus congregatam; et sicut ista exclusa erat a domibus et a turbis duodecim annis propter sanguinis immunditiam, unde et propterea in via venit ad Dominum, sic gentilis populus exclusus erat a coetu fidelium, pollutus ingenito carnalium fluxu. Sed cum verbo Dei cerneret salvare Judaeam, rapuit sibi salutem. Et archisynagogi filia duodecim annis erat: et ista duodecim annos habebat in infirmitate, quia quando illa coepit secundum Deum nasci in patriarchis, ista 106.1339A| coepit elongari a Deo et infirmari mente. Accessit retro. Quia cum Christus ascendit, tunc gentes coeperunt credere. Accedere retro, est illum sequi et imitari, quia ipse dixit: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Et alibi: Post Dominum Deum tuum ambulabis.
Et tetigit fimbriam vestimenti ejus. Jusserat Dominus in summitate tunicae fieri fimbrias, ut sicut erat discretio circumcisio in corporibus, sic et in vestimentis. Judaei adinvenerunt ut ponerent ibi spinas, ut quando pungerentur, retraherentur ad legem Dei, et fieret recordatio legis Dei. Sed ista non invenit ibi spinas, quia Dominus superfluas abominationes Pharisaeorum abominatus et detestatus est. Nec causa est tangere vestimentum quod carnem Domini tegebat, sed illud quod foris prominebat. Alio modo 106.1339B| fimbriam vestimenti ejus tangere est incarnationem ejus credere. Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. Si credidero incarnationem ejus, salva ero. Et primordium est initium immundae cogitationis ex quo peccatum nascitur. Fons sanguinis erat origo peccati. Et ipsa fuerat multa perpessa a pluribus medicis. Quia multi philosophi fuerunt qui de virtutibus animae disputaverunt, et de vitiis, sed tamen ad veram medicinam gentilem populum non adduxerunt. Et in ipsis erogaverat omnem substantiam suam. Quia omnem laborem suum expendit gentilitas in variis poematibus philosophorum. At Jesus conversus, et videns eam dixit. Alii evangelistae referunt quod dixerit: Quis me tetigit? Et dixit Petrus: Praeceptor, turbae te comprimunt et 106.1339C| affligunt et tu dicis: Quis me tetigit? Alii tangebant corporeo tactu, illa tetigit fide, qui sic tangit Dominum, meretur sanari. Ergo Ecclesia ex gentibus et tetigit fide Dominum, quia perfecto corde credidit in eum, unde alteri quae nec dum recte credebat dicebatur. Noli me tangere, quia non perfecte in fide tangis. At illa venit, et procidit ante eum; et ob quam causam tetigerit eum confessa est, quemadmodum fluxus sanguinis ejus steterit continuo. Propter salutem aliorum ista Dominus tam diligenter requirebat, ut alii similiter studerent bonae fidei esse, et diceretur de eis: Filia, fides tua te salvam fecit, in eo quod credidisti salva facta es. Vocatur autem ista mulier aimatosa, Graeco nomine, veniens ab actu nomen ejus. Siquidem sanguis Graece aima dicitur, et inde aimatosa derivativum, 106.1339D| id est, sanguinaria. In octavo vero loco sanatur propter octavum diem resurrectionis, quam omnis Ecclesia gentium veneratur. Et salva facta est mulier ex illa hora. Quicunque bona fide studuerit esse erga Deum, et filius Dei erit, et secundum fidem ipsius fiet ei. Ecclesia quoque ex gentibus ex quo in Deum credidit, salvari coepit, et mente et corpore. Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines. Tibicines derivatum est a tibia, et tibia dicta a tibiis hinnulorum, de quibus coepti sunt primum fieri in frigia; modo vero et de gruibus fiunt, et de matellis. Adhibebantur autem antiquitus funeribus mortuorum, nunc itineribus principum: sonus autem qui fit ab ipso, tibicen dicitur, quasi tibiae cantus. Tubam tumultuantem. 106.1340A| Quia unica erat patri et matri, plorabant familiae quam speraverant habere dominam post dominorum abscessum. Synagoga adhuc jacet mortua, et fiunt in domo ejus tumultus Judaeorum et tibicines: planctus quos agunt inutiliter in sabbatis. Quia nondum venit Jesus ad eos. Dicebat: Recedite. Quia cum venerit ad eam Dominus Jesus, recedent tumultus doctrinae eorum, et planctus irrationabiles. Non est mortua puella, sed dormit. Illis mortua erat, sed dormiebat, quia tam cito eam excitare poterat. Unde mos obtinuit apud Christianos ut mortui eorum qui in bona confessione discesserunt, non mortui, sed dormientes vocentur, et monumenta eorum non monumenta, sed κοιμητήρια, id est dormitoria, Graece vocentur. Synagoga quoque Judaeorum vobis mortua videtur, sed 106.1340B| Deus eam resuscitabit per testes suos fideles Enoch et Eliam. Et deridebant eum. Quia potentiam loquentis necdum cognoscebant. Et cum ejecta esset turba, intravit et tenuit manum ejus. Quia verba Domini irridere quam credere maluerunt, ejiciuntur, et non merentur resuscitantem videre. Synagoga quoque nisi a se habuerit multitudines quae intrinsecus jacet mortua, non resurget. Et intravit, et tenuit manum ejus, et surrexit puella. Nisi tenuerit Dominus, et mundaverit manus Judaeorum, quae sanguine plenae sunt, Synagoga non surget. Et exiit fama haec in universam terram illam. In aliis evangelistis dicitur quod praeceperit ne cui dicerent. Exemplum suis praebens, si quid boni faciunt, non curent hoc ad favorem praedicare in populis, propter cenodoxiam. 106.1340C| Dicitur quoque in alio evangelista, quod jusserit illi dari manducare, videlicet ad demonstrandam ejus sanitatem et resurrectionem.
Tres mortuos resuscitatos in Evangelio a Domino legimus, sed non ab re est quod non amplius vel minus quam de solis tribus ibi narratur. Legimus enim in aliis libris, quod plures resuscitavit, et credimus quia ita est. Sed tamen non placuit evangelistis de pluribus narrare, ordinante Spiritu sancto qui in eis locutus est, propter mysterii sacramentum. Igitur tres mortui in corpore significant tres mortuos in anima, quia anima quae peccat moritur, juxta prophetae dictum. Anima quae peccaverit, ipsa morietur; tres ergo mortui tria genera hominum peccatorum sunt. Est peccator qui peccat criminali peccato, 106.1340D| et moritur in conspectu Domini anima ejus, et quia non habet in consuetudine ipsum peccatum, veretur iram Dei, et timet futuram discussionem. Istum significat filia archisynagogi, quae adhuc in domo erat, quando a Domino resuscitata est. Similiter et iste peccator in cubili cordis sui tegit adhuc peccatum suum, et non est multis cognitum de eo, propterea quasi levior est ejus resuscitatio, quia si peccavit, non ad multos exemplum malum protulit, neque frequentare studuit. Alius mortuus a Domino resuscitatus est filius viduae, et non jam in domo, sed in platea et porta civitatis a Domino vitae reductus est. Et iste significat hominem peccatorem lethali crimine frequenter animam suam occidentem, et ad 106.1341A| multorum notitiam propalantem. Quem etiam Dominus resuscitabit, si frequens et multimoda fuerit pro eo ad Dominum justorum oratio. Tertium resuscitavit defunctum Lazarum: de quo scriptum est quod feteret. Et hic ergo significat miserrimum peccatorem, criminum enormitate gravatum, qui non solum ad multos propalavit nequitias suas, sed etiam odio est omnibus pro odore fetoris sui videlicet malae famae, quia sicut est odor bonus famae bonae, sic odor malus famae malae. Et hic ergo si lacrymae et preces assiduae fusae fuerint justorum, resuscitabitur. His ergo exemplis omnes nos qui peccatores sumus veniam peccatorum nostrorum sperare possumus, si digne et instanter per jejunia et eleemosynas atque lacrymarum orationes mala quae fecimus 106.1341B| punimus, et ulterius ad vomitum peccati non revertimur, quod Deus nobis et omnibus poenitere volentibus concedat perfecte agere.
CAPUT XXIV. De duobus caecis illuminatis.
Et transeunte inde Jesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes. Isti caeci significant duos populos, Judaicum et gentilem. Qui caeci erant quando Dominus, interioribus oculis eorum obcaecatis, Jericho veniebat. Per Jericho mundus sive incarnatio ejus designatur, quia Jericho interpretatur luna, et per lunam defectus sive incarnatio nostri Redemptoris. Miserere nostri, fili David. Nisi enim crediderint quod et Filius hominis ex progenie David, non recipient lumen spiritale. Cum autem venisset domum, 106.1341C| accesserunt ad eum caeci. Quia cum ascendit in coelum illuminavit oculos cordis per apostolos. Quibus dixit: Creditis quia possum hoc facere vobis? Dicuni et: Utique, Domine. Et doctores quando illuminant paganos interioribus oculis, interrogant eos: Credis in Deum Patrem omnipotentem et in Jesum, etc. Tunc tetigit eorum oculos dicens: Secundum fidem vestram fiat vobis. Quia nisi quis corde crediderit et ore confessus fuerit, remissionem peccatorum non consequitur. Et aperti sunt oculi eorum. Quia si crediderit, etiam si non potest intelligere mysterium Trinitatis, perveniet per credulitatem ad intelligentiam verbi. Et comminatus est eis Jesus dicens: Videte ne quis sciat. Propter exemplum discipulorum 106.1341D| suorum, quod superius diximus.
CAPUT XXV. De daemoniaco curato.
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem. Sicut invenimus in aliis evangelistis, tria generalia signa in isto homine facta sunt. Erat mutus, surdus, daemonio plenus. Siquidem in Graeca lingua in qua Evangelia scripta fuerunt, sunt multae differentiae, quae non sunt apud nos. Praesertim hoc nomen quod est alalos ἄλαλος Graece solummodo mutus dicitur, cophos κοφὸς quidem, et mutus et surdus dicitur. Et beatus Gregorius dicit quia omnis mutus naturaliter surdus est. Idcirco tantum duas infirmitates evangelistae dixerunt, ut ibi 106.1342A| intelligatur surditas. Enimvero a daemonio liberatur, et a duabus infirmitatibus. Et ejecto daemone locutus est mutus, et miratae sunt turbae. Turbae, quae minus eruditae videbantur, admirabantur semper doctrinam Domini. Pharisaei autem et Sadducaei detrahebant, vel in malam partem convertebant propter invidiam, quia dolebant pro doctrina Domini, quia Christus a turbis et sanctior et sapientior credebatur. Sic denique Salomon dicit: Qui addit scientiam, addit dolorem. Quicunque scientiam habet, si non habet charitatem et humilitatem, statim habet superbiam. Et hoc est quod dicit, quod in multa scientia, si desit charitas et humilitas, multa sit indignatio. Quapropter hoc erat in Pharisaeis, qui dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemonia. Principem daemoniorum Judaei 106.1342B| Beelzebub appellabant. Sicut idolum primum in hoc mundo vocatum est Bel; sic etiam Luciferum illum, qui in diabolum conversus est primum angelum de ipsius nomine vocabant. Fuit praesertim Bel filius Nini primi regis Assyriorum in mundo, qui etiam Belus Latine dicitur. De quo nomine composuerunt Judaei istud nomen Beelzebub, id est, Bel vel Baal muscarum, hoc est habens muscas. In derisionem sic vocabant deum paganorum et principem diaboli, qui alio nomine Resep vocatur apud eos. Dicunt quoque quod ipse sit qui ejecit Adam de paradiso. De Bel in Daniele legimus, quem Babylonii colebant, quem Daniel destruxit. Porro mentiebantur, quia quasi placato diabolo Dominus, ut videretur facere virtutes, precaretur illum de illo quem tenebant, sed hoc nusquam 106.1342C| factum legimus. Caeterum Dominus ostendit sicut in alio evangelista refertur, quod omne regnum in seipso divisum stare non potest, quia sicut in isto terreno regno, si divisum fuerit deperit, et adnihilatur, sic etiam inter diabolos, si unus alium ejicit de loco suo, non potest stare regnum Satanae. Plenius autem in aliis Evangelistis hoc exponitur, quae Matthaeus parum tetigit, sed sequamur sequentia ejus, quem ad dilucidandum suscepimus.
Et circumibat Jesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum. Ostendit intentionem Domini erga salutem nostram, cum dicit quia circumibat omnes civitates. Et non tantum civitates, sed et castella et synogas, id est congregationes eorum. Addidit docens et praedicans et curans omnem languorem, 106.1342D| videlicet animarum. Quoniam sicut languet corpus, similiter languet anima torpens in praeceptis Dei. Et omnem infirmitatem in populo. Infirmitatem, ad corpora pertinet. Potest autem subauditionem habere bonorum, quia non omnes infirmos sanabat, sed eos quos dignos et bonos praevidebat, sicut legimus de his qui in piscina Bethsaida jacebant, quod de multis unum elegerit quem sanaverit. Vel species est synecdoche, quae propria est Scripturae divinae, cum a toto pars intelligitur. Videns autem turbas misertus est eis. Videlicet et in doctrina sua, ut doceret eos vitam vitae, in cibo quoque terreno saturans quinque millia de quinque panibus. Quod Matthaeus praevi dens alios narraturos ipse praeteriit. Quia erant vexati 106.1343A| a diabolis idolisque et jacentes sicut oves non habentes pastorem. Jacentes dicit in peccatis quamvis essent oves. Et hic a toto pars intelligitur, quia non omnes futuri erant oves fore. Negligentiam sacerdotum demonstrat cum dicit: non habentes pastorem, quia Deus praeceperat ut sacerdotes, legem annuntiarent populo, et praeirent eos exemplo boni operis. Quod adhuc debent similiter facere reges et omnes sacerdotes, tam episcopi quam et presbyteri, quia propterea Deus eos populis praefecit. Rex enim a regendo dicitur. Si bene non regit et defendit, non rex sed tyrannus vocatur. Quod Salomon eruditus a patre intelligens, adhuc petiit Deum augere sibi sapientiam ad gubernandum populum. Episcopi quoque inspectores Graeco nomine vocantur, sive superintendentes, scilicet 106.1343B| in similitudine pastorum circumspicere debent, ne de aliqua parte nociva bestia suum gregem contaminet vel conturbet. Legant Ezechielem qui pastores dicuntur, audiant tamen nihilominus quid hic Dominus adjungat. Tunc dicit discipulis suis: Messis multa, operarii autem pauci. Metaphora est hic, et species metaphorae allegoria, per messem populum volens intelligi, per operarios praedicatores. Totus mundus erat in errore, quando apostoli coeperunt praedicare. Nisi vero virtus divina fuisset, quomodo per duodecim homines totus mundus reliquisset errores suos? Rogate Dominum messis ut ejiciat operarios in messem suam. Istam messem patriarchae et prophetae seminaverunt, sed apostoli maturuerunt eam per suas praedicationes. Patriarchae et prophetae seminaverunt in lacrymis, et 106.1343C| isti messuerunt in gaudio, quoniam istis jam erat aperta janua regni coelorum, quae illis clausa fuit.
CAPUT XXVI. De duodecim apostolis ad praedicandum missis.
Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum. Referunt evangelistae quod ascendens in montem vocavit ad se quos voluit, hoc est elegit eos ex pluribus et ordinavit eos apostolos. Breviter evangelistae comprehenderunt hoc, sed septem gradus, quos rectores Ecclesiae habent, ibi tunc acceperunt. Nam immundos spiritus ejicere, exorcistarum est; virtutes discretionum habere, ostiariorum est; infirmos curare, diaconorum est et presbyterorum. De quibus praecipitur ut introducantur 106.1343D| ad infirmos, et ungant eos. Apostoli autem Graece, Latine missi dicuntur, unde derivatur apostolicus. Nec equidem poterat eos ordinare episcopos, sive apostolos, nisi alios ante gradus concederet et pro isto facto apostoli sunt nominati. Sciendum vero, quia is qui primum fecit Moysen apostolum, quando misit eum ad liberationem filiorum Israel, ipse fecit et hos apostolos, et qui tunc elegerat duodecim tribus, ipse voluit habere duodecim discipulos, ut daret intelligi quia ipsius annus constans duodecim mensibus, ac dies cum duodecim horis similiter et nox. Quin etiam iste numerus apud arithmeticos celeber habetur, quia et omnes perfectos et sacratos numeros in se habet, et resolutus non solum non minuitur, sed 106.1344A| etiam augetur. Unde et libram duodecim unciis constare fecerunt. Duodecim quoque signa principalia in astris extulerunt. Ter enim quaterni duodecim faciunt, et ter quaterni ad praedicandum sunt missi apostoli, ut per universas quadrati orbis plagas, baptizarent gentes In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. In quo etiam sacramento filii Israel sic visi sunt castrametari, ut ex omni parte tres tribus essent. Et Jerusalem coelestis duodecim portas habere describitur, tres ab Oriente, tres ab Occidente, tres a meridie, et tres ab Aquilone. In quo figuraliter ostenditur quomodo de omnibus gentibus egressura est Ecclesia, et jam ordinatio apostolorum in duodecimo loco signorum, quibus dedit potestatem ut currarent languores et infirmitates corporum. Sed 106.1344B| magna distantia est inter dantem et accipientem. Quia Dominus qui dabat dicebat: Tibi dico, surge; illi dicebant: In nomine Jesu surge. Duodecim apostolorum nomina haec sunt. Catalogus apostolorum describitur ut nullus sub nomine eorum posset aliquem decipere, ut dignitas et auctoritas commendetur. Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater ejus. Simon autem ante vocationem vocatus est, quod interpretatur obediens. Cum a fratre Andrea adductus est ad Dominum, Petrus ei nomen impositum est a Domino, a firmitate fidei, idem est Cephas. Sed Petrus Graece et Latine, Cephas Syriace, Graece etiam Cephas caput dicitur, eo quod caput Ecclesiae sit constitutus. Nostis autem et locum nativitatis, et virtutes ejus quae in Evangelio et Actibus 106.1344C| apostolorum narrantur. Primum in Cappadocia praedicavit; deinde sub Claudio Italiam venit, et viginti quinque annis pontificatum in Roma tenuit, non tamen vel quinque pedes de terra ibi in potestate habuit. Trigesimo sexto anno post passionem Domini deorsum crucifixus migravit ad Dominum. Sepultus est ad Orientalem plagam secus viam Triumphalem, quae alio nomine dicitur Catacumbas, de quo loco cum a Graecis corpora tollerentur nocte, succurrit omnis populus Romanus et comprehenderunt eos; sepelieruntque in alio loco citra partem Tiberim, in loco qui Lavigana dicitur, et Paulum in via Hostensi. Andreas Graecum nomen est, et interpretatur virilis est, id est a virilitate, apo tou andros, ἀπὸ τοῦ ἀνδρός. Vir Graece et andros et aner dicitur, quo rectissime 106.1344D| vocatus est Andreas. Qui post discipulatum sancti Joannis Domini vestigia viriliter est secutus, et viriliter crucem ascendit, sicut liber passionis ejus ostendit. Praedicavit in Achaia, occisus in Patras, ubi et sepultus fuit, sed Constantino deferente, in Constantinopoli jacet. Hebraice vero decorus dicitur Andreas, sive respondens.
Jacobus Zebedaei et Joannes frater ejus. A patre cognominatus, interpretatur supplantator, quia cum ad Latinitatem venit ejus nomen, additum est in fine sicut solet fieri in barbaris nominibus, cum in nostram linguam veniunt. Misit epistolam, quae Canonica dicitur ad dispersos pro Christi nomine. Ab Herode tetrarcha occisus, sepultus est in Archaia Marmarica. 106.1345A| Joannes interpretatur gratia Dei quae requievit in eo plusquam in caeteris apostolis. Praedicavit in Graecia, ut sicut ipse sapientior caeteris fuit, sic mitteretur ad sapientiorem gentem. Sub Trajano requievit in Epheso, sed nunc corpus ejus non invenitur in terra, et apertum est sarcofagum in quo jacuit, sed vacuum est. Ignorant autem quid de eo sit factum, quia ab homine non fuit ablatum. Vocati sunt denique ambo isti fratres Banarges, id est filii tonitrui. Quia illam vocem in monte utrique audierunt, hic est filius meus.
Philippus et Bartholomaeus. Philippus os lampadis interpretatur, et recte, quia statim ut Dominum agnovit, suo fratri annuntiare curavit dicens: Quem scripsit Moyses invenimus Messiam. In Galicia praedicavit, 106.1345B| in Gerapoli urbe lapidatus et crucifixus, ibi et sepultus est. Fuit autem et alius Philippus diaconus, qui praedicavit in Samaria, ubi postea venit beatus Petrus et Joannes ad confirmandos eos qui crediderant. Si enim Philippus apostolus fuisset, potuisset tradere Spiritum sanctum. Quod quia non potuit, apparet quia non fuit apostolus Bartholomaeus interpretatur filius suspendentis aquas, pro eo quia ad praedicationem suam corda audientium ad superna accendit. Indis praedicavit, in Albana urbe a Barbaris vivus excoriatus est et ibi sepultus.
Thomas dicitur abyssus: cognomento Didymus, quod Graece geminus dicutur. Quidam volunt dicere similis, quod similis Christo fuerit, non est tamen verum, sed qui geminus nascitur, semper similis est 106.1345C| illi cum quo nascitur. Praedicavit Persis; in Calamina cum lanceis occisus, et ibi sepultus est.
Matthaeus publicanus. Matthaeus in Hebraeo donatus dicitur. Digne, qui datus fuit ad conscribendum Evangelium. Alii evangelistae Matthaeum primum ante Thomam posuerunt, et publicani nomen siluerunt, ipse quidem se praeposteravit, et publicanum se fuisse confessus est juxta illud sapientis: justus in primordio accusator est sui. Fuit autem de tribu Levi, unde Levi cognomen sortitus est. Primum in Judaea Evangelium suum Hebraice scripsit; post in Macedonia praedicavit, in Persida interfectus, ibi requiescit.
Jacobus Alphaei. Alphaeus dicitur a patre, et a patre hoc nomen sortitus est. Est autem is qui frater Domini dictus est, qui cognominatus est 106.1345D| Justus: ortus de tribu Juda dictus frater Domini, quia nepos fuit sanctae Mariae ex sorore sua. De templo praecipitatus, et conto percussus mortuus est, ibique sepultus.
Judas istius Jacobi frater confessor interpretatur et fuit trinomias, Thaddaeus et Lebeus vocatus: ipse est quem ad Abgarum regem missum ecclesiastica narrat historia: in Nirata urbe occisus et sepultus jacet.
Simon Cananaeus a loco sic vocatus, qui alio nomine Zelotes dicitur, qui Cana zelus interpretatur, ubi Dominus de aqua vinum fecit.
Judas Scarioth de tribu Issachar, a loco Scarioth vocatus, vel ab ipsa tribu ex qua ortus est, futuro vaticinio sic vocatus, qui mercedem erat accepturus 106.1346A| pro perditione magistri. Scarioth et Issachar merces interpretantur. Hos duodecim misit Jesus praecipiens eis et dicens. Hos duodecim ordinavit apostolos, et misit Dominus ante faciem suam in omnem locum in quo erat ipse venturus. Misit vero cum eis et septuaginta alios, non tamen ordinavit in aliquo gradu, nisi tantum potestatem eis dedit curandi infirmos, et ejiciendi daemones quandiu discipuli illius essent. Tamen postea dereliquerunt eum, etiam cum illo non ambulabant. Et Judas apostolus fuit, et virtutes in nomine ejus fecit, quia sic dixerunt quando reversi sunt: Domine, etiam in nomine tuo daemonia subjiciuntur nobis. Ob hoc qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Quicunque alicui bene facit, quia servum Dei illum aestimat, talem mercedem 106.1346B| a Domino recipiet, quasi ille talis fuerit qualem credidit, quia pro nomine Dei fecit. Et dixit eis: In viam gentium ne abieritis. Ne scandalizentur Judaei si gentibus praedicaretur ante ipsos: praecepit ut ante offerrent eis verbum divinum, et hoc ante resurrectionem. Post denique cum repulerunt et crucifixerunt eum, dixit: Ite, docete omnes gentes, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Samaritani videbantur nec Judaei esse, nec gentes. Judaei non erant, quia de progenie Abraham non erant. Gentes videbantur non esse, quia circumcisi erant, et Judaicam legem habebant; ob hoc specialiter praecepit eis: Ite potius ad oves perditas domus Israel. Oves appellantur secundum Psalmistam: Qui regis Israel, intende, qui deducis tanquam oves Joseph. Perditas 106.1346C| eas oves dicit, subauditur a diabolo pro peccatis. Euntes autem praedicate dicentes, quod appropinquabit regnum coelorum. Hoc ipse primitus praedicavit, et hoc ante omnia et super omnia praedicandum est, quia aditus qui nobis interclusus fuerat per Adam, apertus est: festinent omnes ingredi in vitam aeternam per bona opera. Et ut vobis credatur, infirmos curate. Infirmos et corpore et animo. Et mortuos suscitate. Et mortuos in anima, quia cum peccat anima moritur. Et corpore mortuos, ut per unum mortuum corpore, reviviscant in anima multi. Leprosos mundate. Sicut sunt leprosi corpore, sic sunt et anima leprosi variis peccatis involuti. Et simili modo horridi in conspectu Dei, sicut iste in conspectu hominum. Daemones ejicite. Et de eis in quibus 106.1346D| aperte nominantur et quibus occulte animo praesident. Daemones dicti Graece quasi deinoi, id est periti ac rerum scii. Praesciunt enim futura multa partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimae vitae, partim per Dei jussum, angelica revelatione, corporum aereorum natura vigente. Gratis accepistis, gratis date. Sine pretio a me accepistis, sine pretio terreno impendite ipsam doctrinam, ne pro sola cupiditate putent vos praedicare. Nolite possidere aurum, neque argentum. In fine dicit quare non sit necessarium, dicens: Dignus est operarius cibo suo, videlicet ab his accipere quibus praedicat victum et vestitum. Neque pecuniam in zonis vestris. Quod duobus modis intelligi debet, ut neque 106.1347A| pro ornamento aurum et gemmas in zonis suis ponerent, neque sacellos cum denariis ad zonas alligarent. Pecunia, denarios de aere dicit, unde tunc negotiabatur. Unde Petrus cum Joanne dixit ad claudum: Argentum et aurum non est mecum. Non peram in via. Pera pastoralis est sacculus ad portandum panem. Unde de David dicitur: Tulit peram pastoralem, quam semper secum habere consueverat. Neque duas tunicas. Unam tunicam dicit sicut incedebat vestitus, ne ex aliis vestiti, alia sibi futuro metu servarent, cum ex illa potestate possent accipere. Neque calceamenta. Et Marcus dicit quod calceari eos sandaliis praeceperit. In calceamentis spiritualium est intelligendum, ut verbum evangelicum non occultarent, nec etiam in terrenis commodis inniterentur, 106.1347B| vel fuscarent pro terrenis rebus praedicationem evangelicam. Neque virgam. Et Marcus dicit virgam portandam. Sed Matthaeus dicit de virga silvestri et corporea. Marcus per virgam potestatem evangelicae praedicationis vult intelligi. In virga potestas praedicationis intelligitur, ut qui voluerit vivere de Evangelio quia illum annuntiat, faciat, qui noluerit, sit in ejus potestate. Unde et Paulus: Nunquid non habemus potestatem de Evangelio vivere? sed non sumus usi hac potestate. Sunt enim quaedam quae Deus praecepit, quae qui dimiserit, reatus poenam exsolvet; quaedam vero quae concessit, quae et dimittere possumus et facere licet. Dignus est operarius cibo suo. Hoc in loco Paulus accipit, quod dixit: Sic Dominus ordinavit, ut qui Evangelium annuntiant, 106.1347C| de Evangelio vivant.
In quamcunque autem civitatem aut in castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete. Mundus Dominus mundos vult habere discipulos, quia cum sancto sanctus effici potest, et cum perverso perversus. Nec vult de domo in domum hospitari praedicatorem, ne corrumpant bonos mores colloquia mala. Intrantes autem in domum, salutate eam dicentes. Per domum habitatores debemus intelligere, quod non solum hospiti, qui fama bona a nobis eligitur, benedicere debeamus, unde retro dixerat, quis in ea dignus sit, id est, benedictionem accipere vel verba vitae uberius audire, sed etiam omnibus hominibus pacem debemus imprecari. Et ipse insinuat quid dicere debeamus, inquit. Pax huic 106.1347D| domui. Et ex isto praecepto Domini et ex Romanorum praecepto salutare debemus Christianos, quia sic fuit consuetudo apud antiquos nostros. Quod Hebraice et Syriace salamalech dicitur: Graece chaire, Latine ave. Sed ex mala consuetudine et doctrina adolevit apud palatinos ut nullus comparem suum obviantem imprecetur. Legant librum Regum, ibi invenient Hebraeos reges ita fecisse. Et Romani similiter, ita ut non solum homines inter se, sed per aves etiam imperatores salutatos. Unde est illud psittaci: A vobis aliorum nomina discam, Hoc didici per me: Chaire Cesar. Quid noceret homini quando obviant forsitan electo Dei, si diceret ille illi: Salvet te Dominus. Eliseus 106.1348A| enim propheta unum verbum iratus dixit pueris, et quadraginta duo ex eis perierunt. Si bonum verbum dixisset, similiter foret. Et si quidem fuerit domus digna veniet pax vestra super eam. Hoc est si habitatores qui in domo habitant digni fuerint, per continentem hic quod continetur ostendens, veniet super eos quod imprecatum fuerat. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur. Quia si is cui imprecatur bonum aut pro quo operatur, non fuerit dignus accipere, dicenti vel facienti bonum merces manebit. Et quicunque non receperint vos, neque audierint sermones vestros, exeuntes excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. Pulvis excutitur in testimonium laboris sui, quod praedicatio apostolica ad eos pervenerit, et nec ad victum quidem necessaria 106.1348B| acceperint, et Evangelium spreverint. Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum in die judicii, quam illi civitati. Ob hoc quia illi non habuerunt ad se missos praedicatores. Hic apparet quod diversa tormenta sunt inter peccatores in inferno.
CAPUT XXVII. De persecutionibus apostolorum.
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Lupos appellat Scribas et Pharisaeos. In medio, non loco, sed odio, quia cum incipietis apparere sapientes et boni, odient vos sicuti me faciunt. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Per prudentiam vestram devitate doctrinam eorum malam; per simplicitatem columbae devitate eorum mala opera. Habet serpens hanc astutiam, ut omne 106.1348C| suum corpus objiciat percussionibus, ut caput salvum faciat. Ita et nos facere debemus. Caput nostrum Christus est. Totum corpus dare pro Christo debemus, ut non eum negemus. Per simplicitatem columbae, sive Spiritus sancti qui per eam significatus est, studeamus cum omnibus hominibus pacem habere. Cavete autem ab hominibus. Cavete, observate, custodite. Tradent enim vos in conciliis. Tradent, id est ad occidendum prodent, quia in me creditis. Et in synagogis suis flagellabunt vos. Hoc ita fuisse liber Actus apostolorum testatur, ubi scriptum est, quod caesis apostolis denuntiaverunt ne ultra loquerentur in nomine Jesu. Et ad reges et praesides ducemini. Praesides vocabantur a praesidendo. Consules, qui providegbant providebant provinciis, quod fuit Pilatus, 106.1348D| et Albinus in Judaea. Reges Herodes ambo, et alii quos libri passionum eorum commemorant. Ante quos apostoli ducti sunt, aliqui flagellati, aliqui occisi. Quod autem praesides ante reges posuit, sciendum quod consules qui provinciis praesidebant excellentiores erant multis regibus et habebant in ministerio quatuor aut quinque provincias cum regibus, ut Cyrinus habuit Syriam. In testimonium illis et gentibus. Quod in tantum ingessistis eis praedicationem evangelicam, ut non solum non audirent. Cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Sola voluntas vestra recta sit, et ipsam offerte Deo; Spiritus sanctus loquetur pro vobis, qui in vobis habitabit. Dabitur enim vobis in 106.1349A| illa hora quid loquamini. Novit enim Spiritus sanctus quid cuique necessarium vel opportunum sit ad loquendum. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Quamvis per fistulam cordis vestri vox audiatur, tamen spiritus erit in vobis fons bonitatis, qui dabit incrementum et audaciam locutionis. Tradet autem frater fratrem in mortem. Hoc frequenter factum est in persecutionibus, quod frater paganus Christianum fratrem prodidit ad mortem. Et pater filium. Non solum tradidit ad mortem, sed etiam multi occiderunt. Et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. De hoc nulla quaestio est, qui satis habemus exempla. Et eritis omnibus odio propter nomen meum. Beatum odium, quod pro Salvatore infertur, hoc omnes 106.1349B| Christiani debent optare. Quod autem dicit: Eritis odio omnibus, subauditur malis. Nam boni non solum non odient, sed etiam amabunt ut fratres. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Nihil prodest bene incipere, si non usque in finem perseveraverit in recta fide: vel in bono opere, quia lignum in quam partem ceciderit ibi manebit. Hic pronomen est in isto loco, non adverbium, et habet sensum quasi ille. Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. De praesenti missione loquebatur, ut si eos persequerentur, reverterentur ad eum, quia nolebat occidi donec ipse primus pro omnibus moreretur. Et tamen generale est Domini praeceptum. Qui noluerit consummari vitam suam per martyrium, det locum 106.1349C| persecutori, et eat ubi possit quietius Deo servire. Verumtamen quanto crudeliora sustinuerit pro Deo, tanto beatior erit in aeterno regno. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec filius hominis veniat. De hoc dicit, quia ipse erat venturus ad praedicandum, quo eos tunc mittebat. Non est discipulus super magistrum. Hoc est, nolite quaerere grandia. Me persequuntur, qui magister vester et Dominus sum: quanto magis vos qui discipuli estis et creatura mea. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus. Tunc erit perfectus discipulus, si magistrum potuerit aequiparare. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos suos. Si mihi qui quasi paterfamilias vobis praesum, dixerunt: In Beelzebub ejicit daemonia, quanto magis vobis pejora 106.1349D| dicent! Paterfamilias autem antiquus genitivus est descendens a Graeco, et paterfamilias ille vocatur, qui suae familiae sic praeest sicut pater. Quo nomine Dominus recte vocatur, qui discipulis dixit: Vos amici mei estis. Et praecepit ut patrem ipsum invocarent. Domesticos apostolos appellat, quia ei per fidem et operationem domestici erant. Nihil opertum quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. De futuro judicio Dominus dicit, quod in ultimo examine uniuscujusque voluntas et opus manifestum debeat esse. Ac si dixisset: Veniet tempus in quo et vestra virtus, et eorum nequitia demonstrabitur, et recipietis vos bona pro benefactis, et ipsi mala pro malis. Opertum autem 106.1350A| coopertum dicitur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; quod audistis in mysterio, apertius praedicate; quod vos erudio in parvulo loco Judaeae, in toto mundo dicite: quod in aure auditis, praedicate super tecta. In morem provinciae loquitur, ubi soliti erant supra domos stantes praedicare et desuper templo quia plana erant eorum tecta. Quod Jacobus faciebat, quando inde praecipitatus est. Et nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Nolite timere corpus tradere pro Christo; quia quamvis possint dissipare corpus; tamen nec animae possunt auferre suam gloriam, nec de corpore possunt facere, ut non resurgat in gloria, quocunque modo eum incenderint vel in quamcunque aquam projecerint. Sed potius eum timete 106.1350B| qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. Ille timendus est, qui in hoc saeculo potest agere quae voluerit de anima et corpore, et modo animam immittere in poenas aeternas, et post diem judicii mittere corpus cum anima in eisdem tormentis. Per gehennam infernum volens intelligi. Fuit denique vallis juxta Hierusalem, quae dicta fuit Gehennon, id est vallis Ennon, quia Hebraico sermone vallis dicitur ennon, proprium nomen possessoris. Fuit vero irrigua de Siloa torrente, et nemorosa. Quandocunque autem populus Israel revertebatur a cultura Dei, ibi idola immolabant et divinabant. Et tunc cominatus est Dominus locum ipsum impleturum cadaveribus mortuorum, ut non vocetur Tophet, id est pulchra, sed Poliandrum, id est tumulus mortuorum. 106.1350C| Hoc per Jeremiam est Dominus comminatus, et temporibus Chaldaeorum completum est. Futura igitur supplicia hujus loci vocabulo denotantur. Duplicem autem esse gehennam, in quibus peccatores cruciandi sunt, videlicet nimium frigorem, et nimium calorem Job designat, qui dicit: Ad nimium calorem transeunt ab aquis nivium.
Nonne duo passeres asse veneunt. Passerum multa sunt genera: alii gaudent ad foramina parietum, alii valles roscidas requirunt, nonnulli montes appetunt squalentes. Dictus est autem passer a parvitate. Jubebantur vero frequenter in veteri lege offerri propter quasdam observationes sive purgationes. Dat ergo similitudinem per metaphoram de re inferiori ad superiorem, et est species parabolae rerum 106.1350D| genere dissimilium hortantis et demonstrantis, quam providentiam divina pietas erga genus humanum habeat. Ac si dicat aperte: Si parva animalia et vilia, quae hic videtis vendere cum uno asse, absque Dei voluntate in laqueos hominum non decidunt, quanto magis vos qui ad imaginem Dei facti estis, Dei providentia et tutamine custodimini? De asse namque quod est genus ponderis, id est scrupulus unus, vel nomen numeri, diverso modo exponunt auctores. Dicunt enim arithmetici quando numerant, asse duo, tres, et ibi habet sensum unum. Iterum in notis arithmeticorum esse, duodecim unciae dicuntur. Potest ergo esse, ut aliquando chari essent nimium propter illas purgationes diversas, quae fiebant cum 106.1351A| ipsis in templo Domini, et aliquando viles. Secundum vero illum sensum potest fieri cum asse, hoc est cum uno denario, vel uno scrupulo de aere. Secundum alium vero intellectum potest fieri, ut emerentur duo cum una libra, quod est asse. Quia et Lucas concordat ad istum dicens: Nonne quinque passeres veneunt dipondio? quod sunt duae librae, vel scrupuli duo. Et sensus evangelicus ad hoc magis concordare videtur, quasi dicat: Illa parva animalia tam chara sunt, ut duo una libra vendantur, quia nullus ea potest capere, nisi permittente Deo. Quid dubitatis de vobis, quod aliquis possit nocere nisi quantum a Deo permissum est? Veneunt autem passivam habet significationem, et pro venduntur accipitur, cujus activum est venundo. Quod autem 106.1351B| dicit non cadet super terram, hoc est in laqueum sive aucupium alicujus sine Patris voluntate. Vestri autem capilli capitis numerati sunt. Tanta est cura vestri coram Deo, ut etiam numerum capillorum vestrorum noverit. Scientia numeri demonstratur non ejusdem numeri conservatio. Nolite ergo timere, multis passeribus meliores estis vos, hoc est plus valetis, et plus chari estis Deo. Melioris enim ad taxationem pertinet, meliores vero ad comparationem. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est. Confessio hic non solum voce, sed etiam opere intelligitur, quia qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo 106.1351C| et ego eum coram Patre meo. Et hic negatio et per vocem et per opera intelligitur; et non solum negator Dei non agnoscetur a Deo in alia vita, sed etiam ignorans Deum ignorabitur a Deo.
CAPUT XXVIII. Quod Dominus non venit pacem mittere, sed gladium.
Nolite arbitrari quod venerim pacem mittere, sed gladium. Arbitrari pro aestimare vel putare ponitur. Quomodo est hoc, cum in alio loco Dominus dicatur, pacem relinquo vobis, et hic dicit, non veni pacem mittere? Sed sciendum quod est pax bona, et est pax mala. Quando Dominus in hunc mundum venit, pacem malam mundus habebat in malo. Misit Dominus Evangelium suum, et coeperunt cognoscere, quia non bene concordabant ad invicem: et missum 106.1351D| est bellum bonum, ut rumperetur pax mala. Tali modo fecisse legitur Deus, cum omnis mundus qui tunc erant, congregaverunt se ut facerent turrim, per quam possint explorare quid esset in coelo, et etiam se defendere a diluvio si iterum foret; aut ab igne qui mundum habet delere. Immisit in una nocte diversitatem linguarum, et coeperunt pro hac causa discordare, et dimiserunt quod faciebant. Hoc tenore cum mundus concordans esset in adorandis idolis, immisit verbum Evangelii, et coeperunt tunc discordare bene, qui ante unanimes in malo erant. Gladium autem dicit separationem verbi, quia sicut gladius separat quod non potest reuniri, sic verbum Dei separavit fratrem a fratre, patrem a filio, et nurum 106.1352A| adversus socrum suam. Socrus est mater viri; nurus quae filium ejus habet. Et inimici hominis, domestici ejus. Ad doctrinam pertinet hoc totum, quod postea evenit, ut pater esset paganus, filius Christianus, ut fuit sancti Celsi vel sancti Martin pater, de quo scriptum est, felices ejus actus invidebat. Similiter de omnibus parentibus legimus quod alii crediderunt, alii non, et in hoc fuit separatio. Domesticus autem a domo derivatur, scilicet qui domo sunt assueti. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Ecce gladius separationis de quo dixerat. Pro isto gladio, separata sunt multa millia sanctorum a parentibus suis, et sic debent adhuc facere omnes qui volunt esse boni, et beate vivere in alia vita. Hic debens ordinem 106.1352B| amoris discere, quod sponsa in Cantico Canticorum postulat in se ordinari inquiens. Ordinate in me charitatem. Ecce ordo: nec patrem nec matrem super Deum, sed primitus Deum; deinde parentes, post omnes Christianos. Si autem evenerit ut pater et mater nolint fieri Christiani, vel boni, et non potest utrumque in simul diligere: ama Creatorem totis visceribus et dimitte malos parentes. Unde et suo dixit discipulo: Dimitte mortuos sepelire mortuum. Super me, id est, qui alicujus amorem meo amori praefert. Non est me dignus: subauditur discipulus.
Et qui non accipit crucem suam et sequitur me. Allegoria est hic, per crucem, mortificationem vitiorum volens intelligi: ac si dicat: Qui non mortificat se huic saeculo et concupiscentiis ejus et facit 106.1352C| mandata mea, quia hoc est sequi eum, non est meus dignus discipulus. Qui invenit animam suam, perdet illam. Per animam vita hominis intelligitur. Qui invenit vitam suam omnibus voluptatibus suis, perdet illam in alia vita. Sive alio modo. Si amas animam tuam, perde illam pro Christo. Et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Hoc apparet in martyribus. Quia non dubitaverunt in praesenti perdere animas pro Christo, ut modo haberentur in gloria cum ipso Deo. Qui recipit vos, me recipit. Quia praeceperat si necessitas eveniret, ut omnes cognatos pro eo dimitterent, austeritatem praeceptorum, auctoritate temperat concessorum. Qui vos recipit in honore et in obauditione, et si de me quem vident parum videtur, sciat qui me recipit, 106.1352D| recipit eum qui me misit, id est Patrem, et me in divinitate, et Spiritum sanctum. Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Dat exemplum, quod sicut illi qui recipiebant prophetas, quando circumibant terram Judaeorum docendo (ut legimus in lib. Reg.) quod et cellas illorum et utensilia eis habebant parata, receperunt a Deo mercedem, quia in nomine Domini fecerunt eis obsequia. Unde illa mulier recepit filium suum resuscitatum ab Elia, et alia meruit habere filium cum esset sterilis. Et Michaeas quia abscondit centum prophetas et pavit eos tempore persecutionis, meruit prophetiae spiritum, et ipse est duodecimus prophetarum. Non dicit autem quod debeat recipere 106.1353A| mercedem de propheta vel de justo; sed mercedem prophetae et justi. Talem videlicet mercedem, qualem propheta et justus accepturi sunt, etiam si homo non est propheta neque justus, et venit in nomine Domini ad nos, et nos credimus quod ita sit, et damus ei necessaria propter nomen Domini; ille mendacii poenas exsolvet, nos vero non frustrabimur mercede, quam in nomine Domini largiti sumus, quia quicunque Judam traditorem in nomine Domini susceperunt eo tempore quo Dominum sequebatur, eamdem mercedem habuerunt apud Deum, quam et illi qui Petrum et Joannem susceperunt, quia unus erat tunc Judas de illis, ad quos haec Dominus loquebatur. Non enim debet considerari persona missi, sed mittentis Domini. Et quicunque potum 106.1353B| dederit uni ex minimis istis, calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. Pro certo debemus credere quod quidquid boni facimus in nomine Domini, recipiemus aut in hoc saeculo, aut in futuro, sive in verbo, sive in facto mercedem. Verumtamen si nos illum contrarium viae Domini non cognoscimus, caeterum si in aliquo crimine mortali detentum illum novimus, et publice hoc exsequitur, et non vult emendari castigationibus bonorum hominum, habendus est a nobis sicut ethnicus et publicanus, quia sic praecepit Dominus, et Paulus dicens: Si quis frater nominatur avarus, aut rapax, aut aliquid hujusmodi, et est, cum hujusmodi nec cibum sumere. Attendendum quod non dixit solum si nominatur, sed addidit, si est; quia 106.1353C| multi dicuntur, et non sunt; sed de his dixit, qui et dicuntur publice, et sunt. Attendendum quod dixit, ex minimis istis, hoc est meis, qui minimi sunt, qui sunt humiles spiritu. Nam Marcus dicit, In nomine meo quia Christi estis. Et factum est cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis. Cum consummasset, ad perfectionem perduxisset, aliud denique est quando dicimus consummatus est ignis vel cibus, aliud cum dicimus consummatus est sermo docentis. Ibi finis accipitur, hic perfectio demonstratur. Praecipiens duodecim: aliud separatim praecepit duodecim, et aliud duodecim et septuaginta duobus simul: duodecim secretiora, septuaginta duobus communia. Cum habuit perfectam ordinationem et doctrinam duodecim, transiit inde, ut doceret 106.1353D| in civitatibus eorum. Inde quod dicit, de monte Thabor vult intelligi, in quo superiora docuit. Perspiciendum veromente sedula, quod Dominus, postquam praedicare coepit, non cessavit per tres annos et dimidium, nisi quando somnum cepit: dans exemplum, ut quicunque bonum opus incipit, instanter illud exerceat. Quia qui remissus et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis, et si tepidus fuerit, neque frigidus neque calidus, evometur ex ore Dei.
CAPUT XXIX. Quod Joannes de carcere mittit ad Dominum.
Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi. Parum antequam Joannes comprehensus esset 106.1354A| ab Herode tetrarcha, coepit Dominus praedicare, ne deesset Israeli verbum divinum post Joannem. Joannes autem comprehensus est ab Herode tetrarcha filio Herodis, et missus est in carcerem et in vinculis: quia Herodes acceperat uxorem fratris sui, non tamen ei ipse Herodes tulerat, sed pater uxoris tulerat eam a Philippo pro quibusdam simultatibus exortis inter eos, et dederat eam Herodi, quia ipse Herodes majoris potestatis erat. Joannes autem, quamvis Herodes ex una parte esset Judaeus, ex alia non esset; erat enim ex una parte de Simonis genere, et Joannis filii ejus, quia Aristoboli sacerdotis filia fuerat Marianna uxor Herodis majoris, quam ipse occidit. Fuit autem Aristobolus nepos Joannis filii Simonis, qui in libro Machabaeorum legitur. 106.1354B| Igitur non cessavit Joannes annuntiare ei quia injuste fecerat (quamvis pater ei dedisset) quod uxorem fratris sui retineret. Mulier vero cum amaret secundum maritum magis quam primum, suasit ei ut mitteret eum in carcerem. In hoc ergo carcere et in his vinculis cum esset, audivit opera Christi. Quae sunt opera Christi quae audivit? Quae superius auditis facta, quod videlicet sanaret omnes infirmitates in populo. Mittens duos de discipulis suis, ait illi. Sciebat Joannes quia ipse erat verus homo, et verus rex gloriae Dei, et quia ideo incarnatus fuerat, ut per suam mortem redimeret mundum. Cum audivit autem illum tantas virtutes facere, tunc coepit cogitare dicens: Si ipse tantas virtutes facit, quis occidet illum? Modo innotescet mundo: modo nullus 106.1354C| audebit eum occidere, sed omnes venerabuntur eum. Ego credebam quod ipse deberet mori pro nobis, sed modo unum est e duobus aut ipse non facit tantas virtutes quantas audio; aut si facit, nullus eum occidet, sed diligent et extollent eum; et pro tali dubitatione misit duos de discipulis, et ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Tu es qui venturus es, sicut credebam per mortem tuam ad liberationem hominum qui tanta facis, an alium debes mittere qui debeat mori pro nobis? Iste est verior sensus, sicut conjicere possumus ex factis Domini et dictis, quae in sequentibus aperiemus. Nam non ignoramus quod alii etiam in hoc loco senserunt, quod Joannes idcirco misit discipulos ad Dominum, ut invitaret eos ad discipulatum Domini: 106.1354D| sicut jam aliqui erant qui odibant, et detrahebant factis ipsius cum pharisaeis. Et respondens Jesus, ait illis. Alius evangelista refert quod jusserit venire coram se caecos et claudos et leprosos, et curavit eos, et inde dixit: Renuntiate Joanni quae audistis et vidistis. Virtutes quas vidistis de me fieri, ac si mandaret, ut ille sciat quia sic est sicut audivit facio coram vobis, ut ex visu vestro renuntiare possitis et ex auditu; et miranda facio, et tamen sicut ipse credidit moriar, quia venit hora quando satis beatus et rarus erit, qui non habet scandalum erga me. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Quoties istas virtutes superius audivimus 106.1355A| factas a Domino et filiam archisynagogi resuscitatam. Quare autem dicit pauperes evangelizantur? Quia hoc specialiter Isaias de illo prophetaverat facturum, inquiens: Ad annuntiandum mansuetis terrae misit me. Et de ipsis dixerat Dominus: Beati pauperes spiritu.
Et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Ac si aperte dicat: Jam sunt electi et perpauci qui non debeant scandalum adversum me sumere, et qui nolint mortificare me. Ponit autem praesens tempus pro futuro, beatus erit, quoniam in conspectu Dei omnia futura praesentia sunt. Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne. Deus conscius humanae fragilitatis, quia Joannes homo erat, et poterat ei subripere elatio, ob hoc noluit coram discipulis 106.1355B| suis illum laudare, sed abeuntibus illis propter exemplum aliorum et aedificationem, dixit de illo quae imitanda forent. Exemplo ipsius nullus debet laudare quempiam in oculis ejus, juxta praeceptum sapientis: Ne laudaveris hominem in vita sua. Quid existis videre in desertum? arundinem vento agitatam. Arundo dicta quod cito arescat. Haec et canna vocatur Hebraice et Latine, et abundat in illa patria sicut et in Italia, ita ut sepes ex eis fiant, et alia necessaria, et crescunt in paludibus [paludosis] locis in modum herbae, quae apud nos ros vocatur. Est autem allegoria in hoc loco aliud dicens, et aliud volens intelligi. Per arundinem instabiles homines volens intelligi. Ac si aperte dicat: Quando fuistis ad audiendam praedicationem Joannis in deserto, nunquid 106.1355C| vidistis illum instabilem et mutabilem, ut arundo contra ventum? Ut enim arundo vertitur in aliam partem cum ventus eam tetigerit, ita carnalis homo sive pro cupiditate, sive pro timore flectitur in aliam partem. Sed Joannes arundo non erat, sed cedrus, et de illo aliisque electis dicitur: Justus ut palma florebit, etc. Malus etenim ille homo est qui propter donum, sive propter aliquem timorem Dei, praeceptum dimittit, vel alius est in prosperitate, et alius est in adversitate erga Dominum, vel erga proximum. Inde dicit Scriptura: Stultus ut luna mutatur. Joannes autem fixus fuit in praeceptis Dei, et peccatoribus non est adulatus, sed firmo corde dixit Pharisaeis: Genimina viperarum. Et Herodi regi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Et usque ad mortem nec pro 106.1355D| muneribus nec pro terroribus est immutatus, et ideo a Domino laudatus. Sed quid existis videre in desertum? hominem mollibus vestitum? Iterum de hac re Dominus Joannem laudat, quod austeram vitam tam in cibo quam in potu tenuerit. Licet enim nobiliter natus, delicate nutritus, tamen in ipsis fervidis juventutis suae annis in eremum ingressus, sicut audistis, et austere vixit, et austerioribus vestimentis contectus est, quia de pilis camelorum vestimentum habuit, de qua re nunc dicitur a Domino: Quando fuistis ad consulendum Joannem, nunquid vidistis eum mollibus vestimentis vestitum! Ac si aperte dicat: Non coelesti, sed terreno regi militant, qui aspera pro Deo perpeti refugiunt. Potest et aliter accipi 106.1356A| quod Joannes non mollibus vestimentis vestitus esse dicitur, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed aspera invectione increpavit dicens: Genimina viperarum. Sic etenim sapientium verba esse debent malis, sicut stimuli et clavi in altum defixi, ut intelligant et meminerint peccatum suum, ut Salomon ait: Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur. Attendere tamen debemus quod Dominus Joannem de vestimenti sui asperitate collaudat. Si virtus non esset vilibus vestimentis indui, nequaquam Dominus illum de hac re laudasset: nequaquam etiam beatus Petrus, si culpa non esset, vestimenta pretiosa quaerere feminas prohiberet, dicens: Non in veste pretiosa. Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 106.1356B| Adhuc perseverat Dominus in laudibus Joannis, dicit quod Joannes non solum fuit propheta, sed etiam plus quam propheta. Prophetae namque ministerium est ventura praedicere, non etiam demonstrare. Joannes vero non solum praedixit Salvatorem, sed etiam digito demonstravit dicens: Ecce Agnus Dei. Quid Joannes dici debebat, merito subsequenter ostendit. Sequitur enim: Hic est de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Qui causam debet dicere, et aliquem laudibus extollere, hoc modo debet agere ut prius repleat quod non est, et post consequenter exponat quod est. Ecce primo Dominus dixit quod Joannes arundo vento agitata non erat, neque mollibus vestitus; post paulatim, quia non solum propheta, 106.1356C| sed etiam plus quam propheta; ad ultimum angelum illum dicit. Angelus enim nuntius dicitur. Et recte angelus nuncupatur qui, certus nuntius et praeco Salvatoris factus, manifeste ab ipso oculis et digito demonstratus est, et unusquisque fidelis qui sacerdotis nomine censetur, Zacharia attestante, si ministerii sui jura exsequitur, angeli nomine vocatur. Ait enim: Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini est. Studeat ergo quisquis illo nomine decoratur, vita et operibus angelus esse, ut et in opere et sermone Deum videntibus et audientibus annuntiet. Sequitur: Qui praeparabit viam tuam ante te. Joannes enim viam Domino praeparavit, quia multis non solum praedicavit, sed et ut in eum crederent (etiam in testimonium) 106.1356D| baptismo baptizavit. Et unusquisque nostrum viam Domino praeparat, si expulsis de corde suo vitiorum spinis, virtutes ibi inserit. Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Digno laudationis praeconio Dominus Joannem extulit, quando meritis aequalem omnibus sanctis esse dixit. Non est putandum Domino Jesu Christo illum esse comparatum, quia Dominus noster non de muliere, sed de virgine natus est. Sequitur. Qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. Regnum coelorum hic Ecclesia intelligitur: in qua Christus tunc minoris famae habebatur, sed major erat illo divinitate, vel alio modo. Omnis sanctus qui jam corruptione carnis transierat, major erat illo, 106.1357A| quia adhuc in praelio stabat, et corruptibili carne indutus erat: propterea potest recte intelligi de illo qui, quamvis meritis parvus esset, inde tamen quia jam corruptionem carnis transcensam habebat, major Joanne erat, qui, in carne positus, peccare poterat et amittere gratiam Dei, propterea major ille illo erat. A diebus autem Joannis usque nunc regnum coelorum vim patitur. Quia ipse primus praedicavit quia appropinquabit regnum coelorum, et qui vellent poenitentiam agere, pateret eis aditus. Exinde coeperunt publicani et peccatores, qui digni erant morte pro suis fraudibus, agere poenitentiam et aspirare in regno Dei. Et violenti rapiunt illud. Per poenitentiam efficiuntur digni coelo, qui fuerant digni inferno. Vel etiam grandis violentia est ut homo, qui in terra natus 106.1357B| est, coelum velit possidere. Sed tamen haec est misericordia Dei. Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt. Quia quidquid lex et prophetae de Christo prophetaverunt, postquam ipse venit completa sunt: propterea non habuerunt ultra officium. Quia postquam rex venit, praecones silent. Sequitur: Et si vultis recipere, est Elias qui venturus est. In alio loco interrogatus Joannes si ipse esset Elias, respondit se non esse, et nunc Dominus dicit quia ipse est. Nunquid sibi contrarii sunt? Non Joannes turbis stolidis de corpore suo dixit quod non esset Elias: Dominus autem noster de spiritu et similitudine Joannis discipulis suis spiritalibus spiritaliter locutus est, quod Joannes in spiritu et operatione Elias esset, quia sicut Elias secundum Domini 106.1357C| adventum praeveniet, ita iste praevenit primum; sicut ille austeram vitam ducens et in victu et in tegumentis, persecutionem passus est ab Achab rege et Jezabel regina pro zelo cultus Dei, ita iste eo more vivens sustinuit persecutionem Herodis et Herodiadis zelo legis divinae usque [ad mortem]. Qui habet aures audiendi, audiat. Ubicunque Dominus hanc clausulam subjungit, intentos auditores ad spiritalem intellectum provocat. Omnes enim aures corporis, qui eum audiebant, habebant, sed aures cordis requirebat, quibus ista dicebat, ut videlicet et superiora et sequentia spiritaliter intelligerent. Sequitur: Cui autem similem aestimabo generationem istam? Adhuc in Joannis laude perseverat. Ostendit enim quod exemplum Joannis generationi 106.1357D| illi praetulerit, si imitari voluissent. Similis est pueris sedenibus in foro, qui clamantes coaequalibus suis dicunt. Pueris assimilantur Judaei propter suas insipientias et pravitates, quia sicut puer propter juventutem frequenter perperam agit, similiter Judaei, quia pueri erant sensibus, erga legem Dei frequenter oberrabant. Cecinimus vobis et non saltastis; lamentavimus et non planxistis. Isti ergo pueri prophetae sunt, de quibus unus dicit: Ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus. Et psalmus: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Clamaverunt Judaeis sedentibus in foro, quia ubi ipsi erant propter mercimonias illorum, forum potest appellari. Cecinimus vobis, id est, provocavimus ut ad nostrum canticum 106.1358A| bona opera faceretis, et saltaretis ad nostram melodiam, sicut saltavit David ante arcam Domini, et noluistis. Unde unus ex eis dicebat: Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae.
Lamentavimus vobis, ut vos ad poenitentiam provocaremus, et nec hoc facere voluistis, spernentes utrumque, et exhortationem, et poenitentiam de peccatis vestris. Unde et Jeremias dicebat: Deducant oculi mei lacrymas per diem et noctem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. Simili modo nunc. Venit enim Joannes neque manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet, exemplum vobis praebens abstinentiae, nec illum imitare voluistis. Veni ergo manducans et bibens vobiscum, ut 106.1358B| lucri vos facerem; non solum non me obaudistis, sed etiam detraxistis dicentes: Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Quia ego cum publicanis et peccatoribus ideo manducabam, ut dum ab eis acciperem corporeum cibum, ipsi a me acciperent spiritalem. Graece melius sonat oinopotlos οἰνωπώτλος [ οἰνοπότης] quam Latine, quia Graece vini potens sonat, Latine bibitor vini. Nec improperabant ei quod vinum biberet, quod non est vitium si moderate potetur; sed improperabant ei quod potens esset ad bibendum vinum. Quod tamen in Domino mendaciter reprehendebant et improperabant, sicut et reliqua, quia absque dubio et in cibo et in potu, ac in reliquis necessariis humanae carnis modum non excessit. Et justificata 106.1358C| est sapientia a filiis suis. Id est, Ego qui sum sapientia Dei Patris in hoc justificatus sum a filiis meis, id est ab apostolis discipulis meis, quod omne genus curationis et conversionis vobis adhibuerim, et omnia repuleritis.
Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quod non egissent poenitentiam. Exprobrat Dominus civitatibus quae erant in Galilaea, per civitates homines qui habitant in ipsis civitatibus volens intelligi, quia ipsi qui viderant eum ab infantia juste conversatum inter eos, non sunt imitati, neque exemplum conversationis ejus, neque verba praedicationis ejus, cum alii multi statim ut eum audierunt praedicantem, conversi sunt a malis suis. Vae tibi, Corozain; vae tibi, Bethsaida, 106.1358D| quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in te factae sunt, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Praeferuntur ergo Tyrus et Sidon urbibus Galilaeae, quia ipse Tyrus et Sidon naturalem legem calcaverunt. Istae autem et legem naturalem et legem litterae transgressae sunt, et praedicationem Domini despectui habuerunt. Legimus enim supra quod circumierit Dominus omnes civitates et vicos, curans omnem infirmitatem, etiam et inter eos nutritus est. Corozain fuit oppidum Galilaeae, in secundo lapide Capharnaum. Est vero nunc desertum, et interpretatur ministerium meum. Conveniens itaque interpretatio Domino Christo, quod ministerium ejus fuerit a Patre sibi commissum, etiam illos convertere 106.1359A| qui ibi habitabant. Bethsaidae duae sunt uno in nomine, una, Bethsaida piscina, quae probatica cognominabatur, ubi languidi jacebant; alia Bethsaida in Galilaea, civitas Andreae, et Petri, et Philippi, quae interpretata dicitur domus venatorum. Et venatores possunt et in bono et in malo accipi, sicut et piscatores. Propter illos ergo discipulos Domini qui ex ipsa secuti sunt Dominum, potest in bonam partem accipi, quod ipsi venati sunt aliquos ex gentibus, sicut et piscati. Nam et alias venatores semper in malo accipiuntur. Sodoma interpretatur pecus propter peccata sua, quae insipienter ut pecus egit, et ob hoc a praesenti incendio in perpetuum [deputata est]. Quae nunc praefertur urbibus Galilaeae, tamen utraeque pessimae, quia et hoc quod Dominus in praelatione 106.1359B| ejus, forte, adverbium dubitantis, posuit, perfidiam habitatorum quae in ea fuerunt designavit. Tamen per haec verba ostenduntur diversa tormenta esse in inferno, ut qui plus peccavit crucietur, et qui minus, leviora sentiat tormenta. Non est vero necesse scribere quae Sodoma fuerit vel quem exitum habuerit, quia omnibus nota est historia. Et adhuc videntibus terror tremendi examinis ostenditur, ideoque ab omnibus est cavenda actio ejus.
CAPUT XXX. Confessio Domini ad Patrem, et jugum ejus leve.
In illo tempore respondens Jesus. In illo tempore quod dicit ad hoc respicit quod dixerat, Tunc coepit Jesus exprobrare, quia in illa exprobratione illarum civitatum perfidia Judaeorum praetenditur, qua Christum 106.1359C| erant repulsuri; in praelatione gentium civitatatum, gentes crediturae designantur. Et interest illa confessio quod nunc est glorificaturus Patrem. Quod dicit respondens, subauditur ad Patrem. Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae. Confessionum genera duo sunt: unum qua peccator confitetur peccata sua; alia confessio quae ad laudem gratiarum actione pertinet, quam in hoc Evangelio frequenter legimus Dominum Christum ad Patrem fecisse; de qua nunc sequitur: Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Sapientibus Scribis et Pharisaeis dicit, non quod ipsi vere essent sapientes, sed quia sibi videbantur esse sapientes et prudentes. Et revelasti ea parvulis. Id est humilibus, apostolis videlicet meis.
106.1359D| Faciunt autem philosophi differentiam inter sapientiam et prudentiam, dicentes sapientiam esse divinarum cognitionem, prudentiam autem divinarum humanarumque agnitionem. Potest etiam sapientum et prudentum nomine gens Judaeorum intelligi, quae sibi sapiens esse visa est propter legem et prophetarum doctrinam quam accepit; sed quia male eam interpretata est et intellexit, propterea incertam et occultam Dei sapientiam in ea intelligere non potuit. Gentiles vero humiles appellantur et parvuli, quia, agnoscentes ignorantiam suam, Domini praedicationem statim ut audiere suscepere. Ita, Pater, quia sic fuit placitum ante te. Subauditur, graias ago. Ista confessio Graece hexomologesis dicitur, 106.1360A| cujus nominis duplex significatio est, quia una pertinet ad confessionem peccatorum qua delicta nostra confitemur Domino, non quasi ignaro, cui nihil occultum, sed confessio fit erroris professio, ut sit finis peccati quod in conspectu ejus detestamur; alia autem confessio est quae ad laudem et gratiarum actionem pertinet, ut in hoc loco: Confiteor tibi, Pater coeli et terrae.
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Secundum eam formam qua homo factus est haec loquitur, de electis scilicet qui credituri sunt in eum, et unde dicit omnia, subauditur electa. Nam secundum divinitatem tunc tradita sunt, quando de Patre genitus est. Si quid quaestionis in hoc verbo videtur habere, melius silere puto quam cursim nunc exponere, donec 106.1360B| ad latiorem expositionem opportunum tempus inveniatur, quia, sicut canones praecipiunt, obscurae quaestiones in populis reticendae sunt. Et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius. Ista notitia secundum divinitatis naturam intelligitur, qua Pater et Filius unus Deus; et quia Filius de Patre processerit, vel quia aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus et Spiritus sanctus: et quia semper inenarrabilis illa scientia humanis sermonibus est, quod et Propheta dicit: Generationem ejus quis enarrabit? Quod autem sequitur: Et cui voluerit Filius revelare. Manifeste credimus quod neque docentis hominis exterius est virtus, nisi ipsius Domini interius incrementum dantis. Nam in alio loco in hoc eodem Evangelio legimus: Nemo venit ad 106.1360C| me, nisi Pater meus traxerit eum. Ex quibus verbis unam operationem Patris et Filii et Spiritus sancti intelligimus, et firma fide credimus quia nisi tangente sancto Spiritu qui unus est Deus, neque credere quis potest, neque intelligere quis divinitatem potest. Et cui revelat Pater, revelat Filius, revelat Spiritus sanctus. Quia una est operatio individuae Trinitatis. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Hoc in loco et gentes ad poenitentiam vocat, et omnes qui sub pondere peccatorum gravi jugo tenebantur oppressi. Judaei, qui zelum Dei habebant, suam quaerebant justitiam, Deo non erant subjecti; gentes vero, ignorantes Creatorem, et colentes creaturam pro Creatore, sub onere daemonum serviebant, facti lapides et ligna quos 106.1360D| colebant, secundum Psalmistam, qui dicit: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Sequitur: Et ego reficiam vos. Videlicet, auferendo peccata a vobis per baptismum requiescere faciam. Gravem autem esse sarcinam peccatorum Psalmista ostendit, qui ait: Quomodo iniquitates meae supergressae sunt caput meum: et sicut onus grave gravatae sunt super me.
Tollite jugum meum super vos. Hoc est, sponte venite et credite in me, et submittite colla vestra sub jugo meo levi, quia usque modo gravata sunt colla vestra, et attrita sunt sub jugo legis. Unde postea Petrus causabatur dicens: Utquid vultis imponere jugum super cervices nostras, quod neque patres 106.1361A| nostri, neque nos portare potuimus aliquando? Non enim invitus aliquis credere potest, nisi voluntarius: propterea, tollite jugum meum super vos, quia jugum credulitas est, qua quisque Deum elegit credere et sequi. Et discite a me quia mitis sum et humilis corde. Ipsum est jugum quod super nos tollere debemus, et collum submittere, ut mites simus et humiles corde. Mites et mansueti cum omnibus bonis, quia et ipsa simplicitas est quam in columbae specie imitari jubemur. Quia, quantum ex nobis est, pacem debemus habere cum omnibus hominibus. Quae sunt virtutes quas Dominus discendas esse praemonuit? Non dixit, Discite a me mortuos suscitare, daemones effugare, super mare siccis pedibus ambulare, sed hoc quod possumus imitari, scilicet, ut mites simus 106.1361B| et humiles corde. In alio etiam loco dicit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem. Ista sunt tria signa per quae Christi discipuli dignoscuntur. Qui ista tria non habere deprehenditur, non esse Christi discipulus convincitur, quamvis nomine tenus dicatur Christianus. Non est de his de quibus sequitur. Et invenietis requiem animabus vestris. Non promittit temporalia, sed spiritualia, quia quae videntur, corruptibilia sunt et cito transeunt, quae autem post mortem justis dantur, aeterna et immarcescibilia sunt. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Quomodo potest esse hoc quod Dominus dicit, jugum suum esse levius quam jugum legis fuit? Sed si subtiliter perpendimus, inveniemus leviora esse praecepta 106.1361C| Evangelii quam legis. In lege enim multa praecepta sunt quae apostoli testantur non posse compleri, quia in lege opera requiruntur, quae qui fecerit vivet in eis. In Evangelio voluntas quaeritur, quae si etiam effectum non habuerit, praemium tamen non amittit; et ea nobis praecipiuntur quae possumus observare, videlicet ne concupiscamus. In veteri lege si opus adfuerit, et voluntas defuerit, punitur qui fecerit; in Evangelio ex voluntate quilibet judicatur. Verbi gratia, si mulier oppressa fuerit et contaminata per vim, quamvis voluntas defuerit, in veteri lege propter opus punitur. In Evangelio autem quia voluntas defuit, et violentiam perpessa est, apud Deum virgo judicatur.
CAPUT XXXI. De eo quod discipuli spicas vellunt.
In illo tempore abiit Jesus sabbato per sata; discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas et manducare. Sata dicuntur seminata. Erat consuetudo in illa gente et lex ut qui vellet ingredi in messem proximi sui, et comedere de granis, faceret quantum vellet, tantummodo falce ne meteret. Similiter in vineam ingrediens, comederet racemos quantum sufficeret, foras ne efferret. Pro hac ergo lege, discipuli esurientes, cum ambularet Jesus per viam, discipuli praegrediebantur, et vellebant spicas; et fricabant manibus et manducabant. Legimus enim in hoc Evangelio quod erant qui veniebant et credebant multi, et non habebant spatium manducandi, 106.1362A| et ideo quasi homines esuriebant, et inediam consolabantur, vel etiam indicat vitam austeram quia non haberent epulas praeparatas, sed simplici cibo contenti essent. Pharisaei autem videntes dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. Hic apparet quod ob nullam aliam causam sequebantur Dominum, nisi reprehensionis obtentu. Quod vero nihil dicunt de damno alterius messis, nisi solummodo de violatione sabbati, pro illa causa dimittunt quam superius dixit. Nam et Longobardi eamdem legem habent de ipsa causa, et plurimae aliae gentes, ut quando aliquis in messem sive in vineam introierit, manducet quantum voluerit, foras ne efferat. Habebant vero Judaei in consuetudine ut in die ante sabbatum pararent sibi cibos quos 106.1362B| comederent in crastino, et inde vocatur ipse dies sexta feria parasceve, hoc est praeparatio, in sabbato vero neque cibos pararent, neque ignem accenderent. Hac de causa reprehendebant Christi discipulos, quare ipsi hoc facerent. Dominus ostendit quia spiritaliter observandum est sabbatum, et etiam quia ipse esset Dominus sabbati et quia propter hominem fuisset praeceptum sabbatum. Dixit eis Jesus: Non legistis quid fecerit David quando esuriit, et qui cum eo erant, quomodo intravit in domum Domini, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ad confutandam Judaeorum reprehensionem veteris recordatur historiae quae in libro Regum refertur, scilicet quod David, fugiens a Saule, venit 106.1362C| ad Achimelech sacerdotem, et dixit ei, sicut scitis, quod rex eum mitteret, et postulaverit ab eo panes ad manducandum, vel alios cibos; et ille non habens alios panes, dederit ei illos qui erant in mensa propositionis, quibus non licebat vesci nisi a sacerdotibus aut Levitis, et nihil aliud interrogaverit nisi si mundi essent a mulieribus. Intellexit ille summus sacerdos etiam quod secundum prophetiae dictum magis placeret Domino, facere misericordiam in aliquo suo proximo, quam offerre holocaustum. Quia Dominus non ob aliam causam praecepit sibi offerri hostias nisi ne idolis immolarentur, sicut ipse dicit in psalmo: Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Ac si dicat Dominus 106.1362D| ad Pharisaeos: Si ille beatus sacerdos non reprehenditur, imo laudatur, qui misericordiam praetulit sacrificio, quare non eamdem causam consideratis in discipulis meis? quanquam inter istos et David magna differentia sit, quia et ille fugiebat in diebus Neomeniarum, quibus non licebat incedere nisi uno milliario, et etiam panes consecratos quos non licebat laicos homines edere comedit. Quod vero dicit, his qui cum eo erant, non legimus quod ibi aliquis cum illo fuerit, sed ex eo quod dixerit ad sacerdotem: Pueris condixi in illum et illum locum, credimus quod aut secuti eum fuerint, aut per aliam viam obviam ei venerint. Ex illa consuetudine qua beatus ille vir interrogavit si mundi essent pueri a mulieribus, praeceptum est in canonibus etiam his 106.1363A| qui legitime conjuges habent, et communicare corpus et sanguinem Domini debent, et sexta feria abstinentes ab eis, abluto corpore et vestimentis, in die tertia communicent. Aut non legistis in lege quod sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Sabbato enim sacerdotes victimas immolabant, jugulantes arietes et tauros, et cremantes super struem lignorum. Et secundum alium evangelistam, hoc addidit quod quando evenit ut infans die sabbato nascatur, alio die sabbati, ut lex impleatur quae praecipit circumcidi, octava die circumciditur. Et Josue muros Jericho septem diebus cum exercitu circumivit; quod Machabei intelligentes et considerantes, statuerunt postea, ut si quis eis pugnam inferret sabbato, bellarent adversum 106.1363B| eos: et fecerunt, et habuerunt victorias, et probaverunt quod non displiceret Deo. Sed similiter convincit eos alia vice, quando reprehendebant eum de muliere sanata, quod ipsi pecora sua in sabbato adaquarent, et si deciderent in puteum, eruere festinarent. Dico autem vobis quod templo major est hic. Non est in isto loco hic pronomen, sed adverbium est loci, quia videlicet qui ibi loquebatur Dominus erat sabbati, quia ipse erat qui praeceperat observari sabbatum; ac si diceret: Si David panem illicitum edens et sacerdotes hostias pro populo immolantes sine crimine sunt et apud Deum et apud vos, quanto magis ego qui rex et sacerdos verus sum, et templi Dominus et sabbati, non possim absque culpa discipulos meos reddere, cum pro hominum 106.1363C| salute non licuerit ante eis edere. Si autem sciretis quid est, Misericordiam volo et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes. Melius intellexit Abimelech illud verbum quam vos: qui non habebat exemplum ante factum, et tamen non dubitavit facere, firmiter sciens quod quae in mundo sunt facta, nisi de adorando et laudando Deo, propter hominem creata et praecepta sunt. Talis est consideratio adhibenda in omnibus necessariis humanae fragilitatis, aut in jejuniis indictis circa infirmos, sive in abstinentiis a cibis, quia carnis cura in desideriis fieri prohibetur, non in necessitatibus. Omnes praepositi, episcopi, abbates aut reliqui, discere debent istum versiculum Domini: Misericordiam volo, et scientiam Dei, plus quam holocaustum. Dominus est enim filius hominis 106.1363D| etiam sabbati. Hyperbaton est in hoc loco, verborum ordo turbatus. Est autem ordo talis, Filius hominis est Dominus etiam sabbati, quia creator omnium erat qui cum eis loquebatur et praeceptor sabbati. Mystice discipuli per sata transeunt, apostoli vel doctores cum considerant quomodo unumquemque possint ad salutem [adducere], et illam famem patiuntur juxta exemplum Domini qui dixit: Ego cibum habeo manducare, et meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. Cum autem transeunt, vellunt spicas, quia vellunt eos a terrenis delectationibus in quibus confixi erant. Fricare vero manibus, est per exempla sanctarum Scripturarum a concupiscentia carnis quasi a folliculis exuere. Grana vero 106.1364A| comedere, est exutum quemque membris Ecclesiae incorporari; et discipuli ante Dominum incedentes hoc faciunt, quia ante doctores praedicant, et sic tangit Dominus cor ut credant.
CAPUT XXXII. De sanata manu arida.
Et cum inde transiret, venit in synagogam eorum, et ecce homo manum habens aridam. Cum ergo Dominus ipsa die pervenisset in synagogam eorum, venit homo ante ipsum et precabatur dicens: Domine, adjuva me, quia opere manuum mearum vivebam, et modo mendicabo, nisi tu adjuveris. Fuerat enim caementarius. Et Pharisaei, antequam ipse aliquid diceret, interrogabant eum dicentes: Licet sabbatis curare? Ut accusarent eum, id est, si faceret, 106.1364B| quasi transgressorem, et si non faceret, potuisset adjuvare et nollet. Dominus autem sic respondit eis. Ut etiam propter avaritiam eorum ostenderet ipsos violare sabbatum, quod in eum reprehendebant, qui pro misericordia faceret totum quod faceret. Pharisaei enim omni die manus ad os extendebant ad manducandum et bibendum. Homo iste spiritaliter genus humanum designat, qui postquam manum extendit ad cibum vetitum, condemnatum habuit brachium, donec venit Christus: et extendit in cruce immaculatas manus pro manibus incontinenter extensis, et sic postea genus humanum docuit et exemplo illius ad eleemosynam et ad bona opera manus extendere.
CAPUT XXXIII. De ira Pharisaeorum erga Dominum, et prophetia Isaiae.
Exeuntes autem Pharisaei consilium fecerunt adversus eum quomodo perderent eum. Unde meliores debuerunt fieri, inde deteriores effecti sunt. Ipsi enim centies in die manus extendebant ad os suum, et invidia stimulante, pro una extendebant [extensa] infirmi hominis, necem Salvatori machinabantur. Hic autem sciens, recessit inde. Recessit ut homo, quia nondum venerat hora qua mori vellet, nec erat locus extra Hierusalem ubi pati deberet. Et secuti sunt eum, et curavit eos omnes. Qui pia fide quaerunt Dominum, inveniunt eum: quia, juxta Psalmistam, prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate.
Et curavit eos omnes, bonos, ab infirmitatibus animae 106.1364D| et corporis. Et praecepit eis, ne manifestum facerent. Secundum historiam fecit sicut homo, occultavit se ab his qui male quaerebant ut eum perderent. Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem. Quod dicit, ut impleretur, ad hoc respicit quod dicit, et curavit eos omnes, quia hoc fuerat prophetatum et per Isaiam et per alios, quod ipse curaturus esset infirmitates animarum et corporum. Ecce puer meus. Ex persona Dei Patris hoc dicit propheta. Pueri quatuor modis dicuntur. Puer ab aetate et propter infantiam, puer septem annorum, puer pro obedientia, ut, pueri David; puer pro stultitia, ut, Puer centum annorum morietur; puer per innocentiam hic, Ecce puer meus. Puer enim a puritate dicitur, quia ipse purus fuit a peccato. Quem elegi. Ad redemptionem 106.1365A| mundi incarnari. Dilectus meus. Prae caeteris sicut unigenitus. In quo complacuit animae meae, quia ipse faciet voluntatem meam irreprehensibiliter. Haec omnia secundum humanitatem accipienda sunt qua homo fieri dignatus est. Caeterum in divinitate unus est Deus cum ipso qui haec loquitur in propheta. Ponam spiritum meum super eum. Non ad mensuram, sicut sanctos meos, sed quantum corpus capere potuit. Judicium gentibus nuntiabit. Quo judicandi sunt boni et mali et discernendi, sicut ipse postea facturum se esse testatur dicens: Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, etc. Non contendet, neque clamabit. Non contendet cum aliquo, quia pacem portabit ore et opere. Neque clamabit. Clamor hic ad contemptionem pertinet. Sequitur enim: Neque aliquis in 106.1365B| plateis audiet. Hoc est in lata via quae ducit ad mortem in qua multi inveniuntur, quia non audiunt vocem Salvatoris. Calamum quassatum non conteret. Calamus quassatus est peccator jacens sub onere peccatorum, contritus a diabolo ut non possit erigere caput; quem Dominus non solum non contrivit, sed etiam manum auxilii sui porrexit, dicens: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.
Et linum fumigans non exstinguet. Allegoria est et in calamo et in lino. Per linum corpus hominis, per fumum parvula notitia fidei. Linum fumigans non exstinxit, sed et perfecte erudivit, dicens: Tu credis in Filium Dei? Et ille dixit, Quis est, ut credam in eum? Et ait: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum ipse est. Et procidens adoravit eum.
106.1365C| Donec ejiciat ad victoriam judicium. Sicut fecit cum vicit diabolum resurgendo et ascendendo. Et in nomine ejus gentes sperabunt. Hoc luce clarius patet, quia ut omnes prope crederent in eum, haec verba Isaiae ipse legit in synagoga Judaeorum cum surrexit ad legendum, et fideles et infideles in ipsa synagoga cognoverunt quod de eo fuerant ista prophetata.
CAPUT XXXIV. De daemoniaco curato caeco et muto.
Tunc oblatus est unus daemonium habens et caecus et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur et videret. Audistis superius de illo qui mutus fuerat et surdus et daemoniacus, quod curatus fuerit a Deo; iste fuit caecus, in reliquis similis illi. Tria generalia signa in isto facta sunt: a daemonio liberatus est, visum 106.1365D| et loquelam recepit. Tunc ita juxta historiam factum est: et spiritualiter genus humanum significat, quod caecum erat de oculis spiritualibus et non loquebatur quae Dei erant, quia daemones illum obsidebant. Similiter sunt omnes pagani, et quando veniunt ad credulitatem, expelluntur de eis daemonia, aperiuntur oculi cordis eorum ut possint Deum videre, id est intelligere et laudare, quod est loquelam recipere. Et stupebant turbae et dicebant: Nunquid est filius David? Turbae mirabantur, et volebant illum dicere de progenie David esse et de Bethlehem, unde sciebant Christum debere nasci: sed Pharisaei contradicebant, quasi neque de David progenie, neque de Bethlehem esset, neque virtutes ex Deo faceret; 106.1366A| sed quia aperte virtutes fiebant, et negare non poterant, in malam partem convertere nitebantur, quasi per incantationes, sicut magi in Aegypto, faceret virtutes. Sed illi majora signa facere non poterant, sed propter peccatum Pharaonis permissa sunt eis aliqua facere. Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Beelzebub, sicut scitis, fuit idolum Accaron, qui interpretatur vir muscarum. Zebub enim musca dicitur. Judaei enim ob sordes immolatitii cruoris, seu pro immunditia, hoc nomine Accaron vocabant, et ipsum etiam principem daemoniorum. Et sicut beatus Beda dicit, non debemus in fine nominis aliam litteram legere quam b.
Daemones autem dicti Graece, quasi demnas, id est periti. Inest enim illis cognitio rerum plus quam 106.1366B| hominibus, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longae vitae, quia angeli boni creati, per superbiam mali effecti sunt. Jesus autem, sciens cogitationes eorum, dixit eis. Non ipsi verbis dixerunt, sed in cordibus suis, ad cogitationes eorum respondit ut sic compellerentur credere, scientes, secundum dictum Salomonis, nullum alium scire cogitationes hominum, nisi solum Deum. Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. Sicut regnum si intra se divisum fuerit, cito destruitur et deperit, sic etiam regnum diaboli, si divisum est, cito decidet, quia discordia multa regna dejecit et annihilavit: concordia vero de parvis magna fecit et exaltavit, sicut adhuc hodie videmus. O Judaei, scitis regnum 106.1366C| divisum diaboli, quare vos in regno ejus vultis esse faciendo voluntatem ejus? Et si ego in Beelzebub ejicio doemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Filios Judaeorum duobus modis possumus intelligere: apostolos, qui ejiciebant daemones per potestatem a Domino sibi datam, sicut legimus in hoc Evangelio, quia reversi apostoli dixerunt Domino: Domine, in nomine tuo etiam daemonia nobis subjecta sunt; vel filios Judaeorum adjuratores gentis illius dicit. Docuerat enim illos Salomon rex quasdam adjurationes per nomen Dei et eo modo ejiciebant daemones. Hoc Josephus narrat, quod coram Vespasiano hoc fecerint. Si expulsionem in filiis vestris Deo tribuitis, quare ipsum factum in me non eamdem laudem habet? Et si expulsionem daemonum Deo reputatis, 106.1366D| corporum sanitates cui deputatis? Ideo judices vestri ipsi erunt. Si ad exorcistarum comparationem dicit, non potestatem, si ad apostolos refertis, quia ipsi sedebunt super sedes duodecim, et judicabunt duodecim tribus Israel. Si autem ego in spiritu Dei ejicio daemonia, igitur pervenit in vos regnum Dei. Ironicus est in hoc loco tropus, qui per contrarium intelligitur, sicut est in psalmo: Si introibunt in requiem meam, hoc est, non introibunt. Similiter in hoc loco talis est sensus: Quia ergo in digito Dei ego ejicio daemonia, pro certo non pervenit in vos regnum Dei. Quia scientiam Dei habetis qua bonum cognoscere potestis et a malo discernere, sed per invidiam contradicitis bono meo operi, ideo non pervenit 106.1367A| in vos regnum Dei. Video vestram perfidiam, qua vos in malo elegistis durare, ideo haec certissime dico. Regnum Dei vel vita aeterna, vel ipse Dominus, vel etiam Scriptura sancta. Unde Dominus dixit: Auferetur a vobis regnum Dei.
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum ejus diripiet? Dat in alio evangelista similitudinem, quod ut fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus aufert in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. De se et diabolo ipsam parabolam dicens, quia antequam Dominus in hunc mundum veniret corporaliter, diabolo serviebat iste 106.1367B| mundus. Venit Dominus et abstulit arma ejus, infideles potentes, per quos operabatur quidquid volebat, sive arma ejus in quibus habitabat. Spolia ejus, innocentes et ab eo decepti; vel vasa ejus, illos de quibus expellebat daemones et sicut iste de quo ratio est, vel alii multi de quibus superius audistis. Qui non est mecum, contra me est. Et de diabolo intelligendum est, eo quod diabolus semper contraria opera facit Salvatori. Ille cupit animas hominum tenere captivas, Dominus liberare; ille praedicat idola, hic unius Dei notitiam; Dominus amat virtutes, diabolus vitia. Ideoque dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. Et quicunque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem 106.1367C| dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Et quomodo hoc potest esse, cum multi Ariani qui blasphemaverunt in Spiritum sanctum, quando minorem Patre et Filio dixerunt, et tamen revertentes ad poenitentiam, suscepti et salvi facti sunt? Sed tamen de his dicitur: Qui cum sciant veritatem, aperte seipsos blasphemiae tradunt propter invidiam. Nam et qui dixerit in Patrem, vel Filium, non sic leviter remittetur (maxime si baptizatus et catholicus fuerit), nisi dignius poenituerit per lacrymarum et orationum assiduitatem ac crebra jejunia. Etenim quia per Spiritum sanctum fit remissio peccatorum, quisquis in similitudinem diaboli et angelorum ejus contra scientiam suam majestatem deitatis oppugnare non trepidat, non habet 106.1367D| remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti; sive ille dicit blasphemiam in Spiritum sanctum qui non credit remissionem peccatorum, et in hoc perseverat. Nec non et hoc dicere possumus quod Dominus praevidebat illos ad quos haec loquebatur non esse credituros, et de illis specialiter hoc dicebat. Quod vero dicit non remittendum neque in hoc saeculo, neque in futuro, datur intelligi esse de quibusdam peccatis in alia vita remissionem, quia quod de uno negatur, consequens est ut de aliquibus possit intelligi. Sicut est de otioso sermone, de concupiscentiis et de levibus peccatis. Caeterum de gravioribus non audemus aliud dicere quam quod Joannes dicit: Peccatum usque ad mortem, non dico ut quis roget pro eo. Et 106.1368A| Paulus inquit: Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et de his tamen, si in fine tales inventi fuerint, vel in hoc finierint. Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos; aut arborem malam, et fructus ejus malos. De seipso dicit, quod quia bona opera sint, scilicet sanitates hominum et verba quae de ipso procedebant. Si ipsa bona erant, quomodo poterant esse aliqua mala? Neque enim potest fieri ut ex malo oriatur bonum aut ex bono malum. Siquidem ex fructu arbor agnoscitur. Quia sicut ramus unus non potest diversum fructum facere, bonum et malum, nec de uno foramine potest 106.1368B| exire dulcis et amara aqua, sic unus homo non potest esse bonus et malus. Haec omnia de illo verbo quod dixerant, in Beelzebub ejicit daemonia, dicta sunt.
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ostendit de ipsis quod sicut mali erant in operibus, erant etiam in corde, quod membra regere debet, quia interior est conscientia, quae exterius membra regit. Quare progenies viperarum vocentur, superius dictum est. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Sicut rivus decurrens eumdem habet saporem quem et fons de quo oritur, similiter et homo de hoc quod abundat interius, profert exterius in opere et locutione. Et inde sequitur: Bonus ergo Dominus Christus de bono thesauro profert 106.1368C| bona, et malus homo, diabolus, qui homo appellatur propter invidiam, et Pharisaei de malo thesauro proferebant mala. Dico autem vobis quod omne otiosum verbum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ad illud quod superius dixerat blasphemiae Spiritus sancti ista adjunguntur, quasi dicat: Non solum de blasphemia erunt cruciandi in inferno qui faciunt, sed et de detractionibus, verum etiam de omni otioso verbo. Otiosum verbum est quod aliqua utilitate caret. Caeterum, malignum quod ad vitium trahit aut ad ebrietatem sectandam, aut ad luxuriam illiciendam, asperius judicabitur. Detractio enim mortale est crimen, quia qui detrahit eradicabitur de terra viventium, hoc est non habebit ibi radicem si in hoc finierit. Ex 106.1368D| verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Qui dicit, Dominus Jesus in Spiritu sancto, quod praecepit Apostolus dicendum, quando dicit, Nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto, potest justificari ex verbis suis. Quique considerat quod Jacobus apostolus ait: Linguam (subauditur malam ) nullus hominum potest domare; et quod Salomon dixit, Mors et vita in manibus linguae. Intellexit quomodo potest homo condemnari per linguam. Quidquid enim Arius maxime peccavit, per linguam deliquit. Per linguam committitur illud peccatum quod superius dixit, quod non remittitur neque in hoc saeculo, neque in futuro. Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: 106.1369A| Magister, volumus a te signum videre. Alius evangelista apertius dicit qualia signa postularent, videlicet, vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant, ut aliquos incenderet, sicut fecit Elias, quando duos quinquagenarios cum quinquagenis suis junioribus occidit; vel in morem Samuelis, contra morem provinciae tempore aestivo tonare et fulgurare. Apud nos enim ideo tonat aestate, quia in Occidente sumus et alleviatae sunt nubes, propterea possunt currere. Apud Orientales autem in hiberno tonat, quia in aestate ita purae sunt nubes, ut non habeant unde pluant: quia sol super eos non permittit nubes tantum imbrem colligere unde tonitruum possint facere. Non est enim verum, quod homines credunt, quod nullus sciat quid sit tonitruum, sed illud unde 106.1369B| Joannes dicit quod Spiritus sanctus in cordibus credentium; quia sicut per istud tonitruum concutiuntur mortales, ita per illud terrentur mentes mortalium, et decidunt a cogitationibus et operibus suis. Nam illud quod sonat in nubibus, nubes faciunt illud cum habuerint aquam et aliquae non habuerint; illae quae habuerint currunt, et tunc sonat sicut auditis, et excitant ipsum ignem quem videtis, quia omnis collisio ignem creat, ut vides in collisione fieri cum alio ferro, vel petra cum alia petra. Quomodo enim potest esse de isto tonitruo quod Joannes dicit: Locuta sunt septem tonitrua voce sua. Et iterum: De throno procedunt fulgura et tonitrua. Sed de tonitruo Spiritus sancti, qui septiformiter fit inde dicit Joannes, non de alio, quia illud est inenarrabile 106.1369C| quomodo et quibus modis corda mortalium concutiat.
CAPUT XXXV. De petitione signorum.
Generatio mala et adultera signum quaerit. Mala generatio dicitur, non conditione, sed opere. Adultera, ideo quia frequenter Deum reliquit et idola adoravit, ut per Ezechielem Dominus ei improperat, vel etiam tunc cum alias creaturas plus amabat. Nam dicit beatus Augustinus, assumens auctoritatem ex illo loco Apostolorum, et avaritia, quae est idolorum servitus, quod omnis homo qui relinquit justitiam Dei propter aurum aut pro alia creatura, tunc fornicatur anima ejus a Deo, et quasi adorat tunc ipsum aurum et veneratur, pro quo mandatum Dei derelinquit. 106.1369D| Et signum non dabitur ei nisi signum Jonae prophetae. Recordamini historiam Jonae, quod quando missus est ad Ninivitas praedicandum voluerit effugere Dei praeceptum; et postea, sicut scitis, sorte deprehensus quod mare illum quaereret, in ipsum projectus ceto absorptus triduo ibi jacuit. Simili modo dicit Dominus de Judaeis signum daturum. Jonas figuram Domini praetulit, sicut ipse ad convertendos Ninivitas missus, qui de gentibus erant: sic Dominus Jesus in hunc mundum ad praedicandum gentes missus. Mare significat istud saeculum, et illud turbatum est propter Jonam; ita et istud turbatum est propter praedicationem ipsius, quia ipse dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium separationis. 106.1370A| Cetus significat terram, sive infernum, quia terra habuit corpus, infernus animam. Quod vero quatuor dies ponuntur, cum non per omnia toti tres fuerint, per synecdochen a toto pars intelligitur: quia ipse hora undecima sexta feria in sepulcro collocatus, viginti septem horis ibi jacuit. Et sicut Jonas nolebat ante absorbitionem ire ad gentes, similiter dicit ad apostolos: In viam gentium ne abieritis; sed post resurrectionem praecepit eis dicens: Euntes docete omnes gentes.
Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Non potestate, sed comparatione: quia nullis videntibus signis ab Jona, nec multo tempore praedicatum est, nisi per tres dies, et illi peregrino crediderunt gentes. Nunc excelsior 106.1370B| cunctis ego commendatus ab Joanne, et qui multas virtutes in vobis feci et non solum non auditus, sed Beelzebub vocatus. Et ecce plus quam Jona hic. Quia creator ego Jonae. Hic isto loco adverbium est loci, non pronomen. Jona columba vel dolens interpretatur, Dominumque figuravit. Ninive civitas, quam aedificavit Assur filius Sem et decoravit eam primus rex Assyriorum, et vocavit eam Niniven ex nomine suo, id est speciosam, fuitque sedes Assyriorum semper. Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam. Regina Austri non audivit de Salomone quod virtutes faceret, mortuos suscitaret aut regnum coelorum praedicaret, litteras sine doctore sciret, et tamen venit de Oriente audire Salomonem. Idcirco condemnata erit 106.1370C| ista generatio plus quam illa, quia habens illum secum qui sapientiam dedit, noluit illum audire. Spiritaliter Salomon significat Dominum Christum, quia Salomon pacificus dicitur. Et ista regina significat Ecclesiam de gentibus ad verum Pacificum nostrum convertendam. Et ecce plus quam Salomon hic. Quia ille loquebatur de quo Salomon dixerat: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca arida. Et de homine liberato a daemonio potest intelligi, quia si se non custodiret a malis operibus, iterum traderetur cui fuerat traditus; et de Judaeis qui sic perverse Domino contradicebant, qui pejores futuri erant post contemptam legem 106.1370D| litterae et praedicationem Domini, quam ante acceptam legem fuissent. Cum enim legem acceperunt, exiit ab eis diabolus et ambulavit ad gentes, sed modo habet dimissas gentes et est reversus ad Judaeos. Per scopas unde domus mundatur doctrina Judaeorum intelligitur vacans, quia Deum non habebat, qui dixit, Transeamus ex his sedibus, ut Josephus refert septem spiritus, septem vitia principalia. Adhuc eo loquente, ecce mater ejus et fratres ejus. Fratres ejus non sanctae Mariae, sed nepotes vel alii consobrini, qui in Scriptura sancta fratres appellantur, ut Lot dictus est frater Abraham cum esset nepos ejus. Iste qui ei hoc nuntiavit tentando faciebat, ut videret si terrenis coelestia praeponeret et 106.1371A| desereret praedicationem propter carnalem cognationem. Sed ipse ostendit quia melior est spiritalis fraternitas quam carnalis. Si vero utraeque simul sunt, duplex bonum est, sicut erat in sancta Maria, quia mater efficitur quis, cum aliquis per verbum ejus in Christo renascitur, sicut Paulus dicit: Per Evangelium ego vos genui.
In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare, et congregatae sunt ad eum turbae multae, etc. Non solum dicta Domini, sed et facta plena sunt mysteriis. Quod Dominus de domo illa egressus esse dicitur, ubi Judaei nefanda verba in eum jactabant, ad mare venit, ostendebat relicturum se Judaeam ob meritum facinorum et verborum nefandorum, et ad gentes transiturum, quae significantur per mare tumidum 106.1371B| atque fluctuosum: quia sicut illud omni vento movebatur, similiter et gentes omni doctrinae agitatione mutabantur. Nam notum est omnibus de quo mari dicat, scilicet de lacu Genesar, ubi solitus erat introire, et de navi docere turbas. Erat autem in Galilaea Judaeorum, habens in longitudine centum quadraginta stadia, et in latitudine quadraginta, habens in se omnia genera piscium qui extra mare inveniuntur. Habens quoque super se civitates aedificatas, et pro diversitate adjacentium provinciarum vel civitatum, diversa nomina sortiebatur, ut mare Galilaeae a provincia, et mare Tyberias a civitate vocabatur; Genesar autem Graeco vocabulo dicebatur: quasi generans sibi aurum, de seipso ferebatur excitare tempestates. Haustus ejus purior et ad potandum 106.1371C| dulcis et habilis. Littus dicitur, eo quod ibi illidatur aqua, id est, percutiatur veniendo. Erat autem conveniens locus ad docendum, quia poterat videri et audiri ab omnibus, et non poterat comprimi a turba, Et locutus est eis multa in parabolis. Consuetudo erat incolis illis cum similitudinibus loqui frequentius, idcirco Dominus morem quem audire soliti erant sequitur. Ecce qui seminat exiit. Dat similitudinem de terrena seminatione, quod simili modo etiam spiritalis agitur. Exiit qui seminat. Dominus Jesus. Exiit a Patre, descendit de coelo. Seminare semen suum. Verbum Evangelii. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam. Id est, in illos cecidit quos diabolus solet frequenter visitare et quasi inhabitare. Et ideo conculcat semen verbi quia aufert et 106.1371D| superinducit alias curas. Quod daemones volucres vocantur, quia discurrunt per aera in morem volucrum. Et aliud cecidit super petram. Petram Dominus duritiam cordis exposuit; terram, fidem stabilem; solem, fervorem persecutionis qua, dum surgit adversitas, negant Dominum vel deserunt justitiam. Alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. Spinas divitias Dominus esse exposuit. Quando his praedicatur verbum qui divites sunt, tunc cum gaudio suscipiunt verbum. Sed cum hora illa transierit, et ipsi reversi fuerint ad ipsas divitias, pungunt ex homine ipsae partae suggestiones, et quia subest illis posse quod voluerint, faciunt quod delectationes suggerunt, et dimittunt quae in ecclesia 106.1372A| audierunt. Aliud cecidit in terram bonam et dabit fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. Secundum agriculturae rationem invenitur terra transmarina, quae multiplicetur in semine centies vel sexagies, seu tricies. In nostra terra hoc non invenitur, quia nostra terra in comparatione illius terrae in qua Dominus haec loquebatur, sterilis est, quasi silvestris. De spirituali vero semine ille profert centesimum qui cum aliis virtutibus virgo corpore et animo perseverat, sicut sancta Maria et multae virgines. Sexagesimum fructum refert qui multo tempore in viduitate justam ac bonam vitam ducit, ut Anna fecit, quae in hoc Evangelio collaudatur. Trigesimum quoque fructum profert qui sociatur conjugio et legitimo tempore fuerit usus, caeteris 106.1372B| quoque virtutibus ornatur, non obliviscitur praecepta sui creatoris, ut Zacharias. Hi sunt ergo tres ordines electorum per quos Ecclesia constat. Quae restant simul cum Domini expositione prosequemur. Et accedentes discipuli dixerunt. Quaerendum est quomodo accesserint discipuli ad Dominum, cum in navi esset, videlicet cum ipso erant in navi. Quia vobis datum est nosse mysterium regni coelorum, illis autem non est datum. Vobis, propter fidem rectam et charitatem quae in vobis sunt, digni estis scire et intelligere secreta Dei; illi vero propter invidiam quam habent non sunt digni scire secreta Dei, quia in malivolam animam non introibit sapientia. Erant enim inter eos multi boni et multi mali; eos qui boni erant tangebat Dominus in cordibus ut aut 106.1372C| reverterentur aut perseverarent, usquequo intelligerent quod parumper audierant. Qui enim habet, dabitur ei et abundabit. Quia qui habuerit fidem sive charitatem, accipiet et reliquas virtutes. Qui autem non habet (subauditur charitatem), et quod habet (id est, videtur ut habeat) auferetur ab eo. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident. Hoc est, oculis corporis vident, et oculos cordis habere nolunt propter invidiam et incredulitatem. Similiter audientes auribus corporis, auribus cordis nolunt audire ut intelligant. Et hoc prophetatum fuit ab Isaia, quia ipsi repulsuri essent praedicationem meam. Incrassatum est cor populi hujus. De peccatis. Quia sicut saginatur anima per verba Dei, similiter impia 106.1372D| anima incrassatur de malo. Et quia auribus graviter audierunt de Domini praedicatione, reprehendere studuerunt. Et quare eis hoc venerit propheta sequitur dicens: Oculos suos clauserunt. Praecessit duritia, et cor impoenitens, quae eos non permisit converti ut sanarentur. Vestri autem beati oculi qui vident, et aures vestrae quae audiunt. Ipsos oculos quos in Judaeis blasphemavit, ipsos laudat in apostolis, et aures similiter spiritales, quibus videbant et audiebant Salvatorem, quia oculis carnis eum videre et non cordis, sicut eum vidit Herodes et Pilatus, magis est condemnatio quam salvatio. Amen quippe dico vobis, quod multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt. Scilicet, cum viderunt in spiritu, sicut Abraham et David, desideraverunt 106.1373A| etiam verisque oculis videre, sicut apostoli, corporalibus et spiritalibus, quia cum scirent appropinquare liberationem suam, ut non tandiu in potestate tenebrarum delinerentur sicuti longo tempore detenti sunt usque tunc. Unde et dolens Job dicebat: Si sustinuero, infernus domus mea est, in tenebris stravi lectum meum.
Vos ergo audite parabolam seminantis. Audite obscura dicta cum reseratione similitudinis. Nunc exponit Apostolus quod aliqui in turba non fuerunt digni audire. Omnis qui audit verbum regni. Subauditur Dei. Illa parabola illis speciatim attinet qui tunc eam audierunt, sed fit similis ratio adhuc in Ecclesia ejus. Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit diabolus et tollit quod seminatum est in corde ejus. Ob 106.1373B| hoc debet omnis homo qui audit in ecclesia verbum, inquirere quousque intelligat et in opus mittat. Hic est qui secus viam seminatus est. Juxta viam daemonum, quam habent maligni in corde illius factam mala assidue cogitando. De illis nihil dicitur hic qui nec audire dignantur corporis aure, qui plus istis rei habentur. Qui autem super petram seminatus est, hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio suscipit illud: non habet autem radicem, sed est temporalis. Dominus exponit, propterea non est necesse exponere: sed similes sunt modo tepidi Christiani, qui propter iram alicujus potentis, sive donum, deserunt veritatem et convertuntur ad injustitiam. Et est aliqua differentia inter illum qui in tribulatione deserit veritatem, et qui absque tribulatione sponte 106.1373C| relinquit justitiam. Unde et sequitur: Facta autem tribulatione propter verbum continuo scandalizatur. Qui enim absque tribulatione veritatem deserit, pejor est quam paganus. Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum. Sicut enim spinae pungunt, sic etiam frequenter tangunt sollicitudines divites quomodo possint acquirere, qui quo plus habent, plus desiderant: quia Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Tangit enim cura mentem quomodo acquisitionem custodiat, tangit cura a quo his vorando incumbat; sicut ille qui dicebat: Habes reposita multa bona in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 106.1373D| Fallaces vero dicuntur, quia fallunt et decipiunt confidentes, ut illi responsum est: Hac nocte animam tuam repetent a te: quae ante parasti cujus erunt?
Qui vero in bonam terram seminatus est, hic est qui audit verbum et intelligit et fructum affert, et facit aliud centesimum, aliud sexagesimum, et aliud trigesimum. Per centesimum, virginitatis sive omnis perfectio virtutum, quia centenarius perfectus est numerus; et sicut computando centenarius de laeva transit in dexteram, sic is qui virginitatem et perfectionem virtutum immaculate custodit, de praesenti saeculo in vitam aeternam transiet. Per sexagesimum, continentum vita, perfecta opere et ratione, quia in sexta die Deus opera sua perfecit, et de sexto sexaginta 106.1374A| consurgit. Unde in computi ratione sexaginta per coarctatum articulum exprimitur. Qui sine uxore est, debet cogitare quae Domini sunt et non esse in deliciis, neque vir neque mulier, ne mortuus in conspectu Dei dijudicetur; ut Paulus de vidua, vivens in deliciis mortua est. Triginta quoque in expositione sua quasi marem ac feminam praetendit, cum ipsi articuli quasi osculando se conjungant.
Allam parabolam proposuit illis dicens: Simile est regnum coelorum homini patri, qui seminavit bonum semen in agro suo. Et istam parabolam Dominus expositurus est, sed tamen sumamus ea quae ipse dixit: Qui seminat bonum semen, filius hominis: ager iste mundus. Sequitur: Cum autem dormirent homines. Videlicet cum magistri Ecclesiarum non essent studiosi 106.1374B| ad meditandum divina eloquia. Quod cavere debent episcopi et praepositi ecclesiarum ne de eis similiter dicatur, sed debent instare et per se suosque, quantum possunt, ut annuntient populo peccata eorum, ut sciant quae cavere debeant et qualiter a venienti gladio custodire. Bonum semen. Filius Dei. Inimicus ejus. Diabolus, qui inimicus Dei et hominum est, ex quo in paradiso illum positum vidit. Zizania. Filii diaboli per opera. Herba et fructus. Opera. Accedentes autem servi patrisfamilias. Angeli Domini. Inimicus homo. Diabolus, de quo dicitur: Exsurge, Domine, non confortetur homo.
Ne forte colligentes zizania. Zizania, quae alio nomine lolium dicitur, juxta agriculturam est semen nequam, quod nascitur inter speltam, de qua 106.1374C| quis tunc quando colligitur comederit, non habet plenum sensum ad horam; ita quicunque a Deo dissentit, non est plenae mentis. Hic autem mali homines, Domino exponente, intelliguntur. Servi autem dixerunt. Vis imus et colligimus ea? Et ait, Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem. Hic debent omnes reges, episcopi et praepositi exemplum capere, ne de incertis causis judicium promant antequam veraciter crimen agnoscant. Herba enim imperfectam aetatem significat, vel occulta opera, quae omnia sustinenda sunt usque ad perfectam cognitionem. Nam quod beatus Paulus praecepit: Auferte malum ex vobis, de apertis et manifestis praevaricatoribus 106.1374D| praecipit. Quod dicit, ne forte colligentes zizania, eradicetis et triticum, utrumque in hoc dicto et Dei patientia monstratur, quia ipse patienter malos exspectat ut convertantur, non conversos durius damnat, et quia hic qui hodie zizania videtur fore, cras potest esse triticum Dei. In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea fasciculos ad comburendum. Quia videlicet tunc mittentur avari cum avaris, luxuriosi cum luxuriosis; et unusquisque cui similis fuit in mollibus, illi sociabitur in poenis. Triticum, justi; horreum, vita aeterna. Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus, de Ecclesia, omnia scandala, qui scandalizaverint electos suos, et eos qui faciunt iniquitatem. Non dicit, qui fecerunt, sed qui adhuc in hoc 106.1375A| erant. Ibi erit fletus et stridor dentium. Per fletum et stridorem dentium et nimia tormenta et vera resurrectio corporum designatur. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris. Dominus lux coelestis, et sol in ea erit, et sancti participando claritatem ejus quasi sol fulgebunt. Simile est regnum coelorum grano sinapis. In praesenti Ecclesia unusquisque fidelis accipiat verbum Evangelii, et recondat in agro suo, hoc est, in pectore et in corde suo. Quod minimum est omnibus seminibus. Cum autem creverit, major est omnibus oleribus. Sicut est doctrina Evangelii: in facie minima apparet et in auditione, sed in virtute flagrantior atque excellentior cunctis doctrinis. Judaeis scandalum, gentibus stultitia visum fuit. Deum mortuum fuisse pro servis suis, et resurrexisse tertia 106.1375B| die. Sed tamen nulla doctrina philosophorum sic implevit mundum sicut ista, nec ulla doctrina praemium fuit vitae aeternae nisi in hac. Ita ut volucres coeli veniant et habitent in ramis ejus. Volucres, praedicatores saeculi. Rami hujus, exempla Scripturarum, per quae animae fideles ad coelestia volare, et neglectis temporalium cupiditatibus rerum, sursum habere cor consueverunt. Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina satis tribus. Fermentum a fervendo dicitur, id est calefaciendo, et fit de fece vini aut cervisiae. Satum genus mensurae est habens modium unum et dimidium. In satis tribus modia quatuor et dimidium, et dictum apud Haebraeos quod qui metitur eamdem mensuram levet. Primam parabolam de se et auditoribus 106.1375C| suis dicit, aliam de his quae diabolus immiscuit post Domini semen. Inde laudavit ipsum semen suum quod simile esset sinapi, modo dicit quod omnes ecclesiastici facere debeant de verbo Evangelii, per mulierem volens intelligi Ecclesiam, in qua unusquisque qui de ea est debet abscondere in fide sanctae Trinitatis, donec omnia quae facit omnia in nomine sanctae Trinitatis faciat. Vel alio modo: tres passiones sunt in nobis, ira, cupiditas, ratio; inter istas passiones mittamus verbum Evangelii, et omnes illas passiones ex verbo Evangelii condamus ut non irascamur, non concupiscamus, sicut in Evangelio praecepit, et rationem nostram de Evangelio componamus.
Haec omnia in parabolis locutus est Jesus ad turbas: 106.1375D| et sine parabolis non loquebatur eis. Qui non vult esse discipulus, audit verba in turba et in parabolis. Qui est discipulus dignus Christi meretur audire expositiones parabolarum, quia dat illi Deus sensum ut intelligat Scripturas. Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum. Per prophetam quippe David in septuagesimo psalmo: Eructabo abscondita a constitutione mundi. Non omnia, sed aliqua, et per speciem quae appellatur synecdoche, a toto pars intelligenda. Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro. Regnum coelorum quatuor modis dicitur in hoc Evangelio: Dominus Jesus Christus, vita aeterna, praesens Ecclesia, et latitudo Scripturarum divinarum; et pro diversis 106.1376A| locis diverse accipitur. Nunc in hac parabola praesens Ecclesia regnum coelorum intelligitur. Ager autem, latitudo divinarum Scripturarum. In quo agro invenitur thesaurus, id est Dominus noster Jesus Christus, quia per Scripturas nobis annuntiatus est, a prophetis et apostolis. Quem qui invenit, debet omnia postponere, et vilia in amore ejus computare, ut illum possit ante omnia et super omnia diligere. Quem qui invenit, abscondit in pectoris sui absconso, non in avaritiae studio, ibi amor servare volentis exprimitur. Et prae gaudio illius. Magnum gaudium esse potest invenire se et scire illum per quem de inferno liberari possit et vita beata perfrui. Vendit universa quae habet et emit agrum illum. Quia in universis suis actionibus et possessionibus Dei 106.1376B| voluntatem debet sequi. Talis negotiator fuit Zachaeus, qui cum esset in sycomoro ut videret thesaurum quem emere posset, suscepit eum in domum suam et dixit: Pro hoc thesauro, si cui aliquid abstuli, in quadrumplum reddo et reliquum do pauperibus. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. Et Ecclesia hoc in loco intelligitur regnum, in qua Ecclesia omnes Christiani negotiatores tales esse debent, ut quaerant margaritas bonas, optimas intelligentias in lege et prophetis. Cum autem invenerint optimam margaritam Dominum Christum, omnes voluptates hujus saeculi contemnant, ut Christum lucrifaciant. Talis negotiator fuit ille eunuchus, qui venerat adorare in Jerusalem, et revertebatur sedens super 106.1376C| currum suum, et quaerens in libro Isaiae margaritas. Venit Philippus et ostendit ei ipsam margaritam; et misit eam in pectore, et super omnia quae habebat dilexit. Talis Nicodemus et Joseph, qui petiit capsulam ubi ipsa margarita fuerat a Pilato, quia jam habebat et ipse eamdem margaritam, et omnes apostoli hujus negotiatores fuerunt. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare. Omnia hic per allegoriam dicuntur, et est species allegoriae parabola rerum genere dissimilium, quia et thesaurus et margarita comparatione Dei vilia sunt, et sagena spirituali sagenae inferior, regnum coelorum Ecclesia, ut supra. Per sagenam praedicationem Domini. Missa in mare, in isto saeculo, quia, ut in mari, piscis piscem persequitur, et aut occidit, 106.1376D| aut aufert ab eo quod potest. Est aliquando serenum, aliquando turbatum; et in saeculo aliquando pax, aliquando persecutiones. Ex omni genere piscium congregati. Quia ex omnibus gentibus convertuntur ad Deum. Dominus quando ista dicebat, sagenam in mare mittebat, et duodecim piscatores quomodo piscarent docebat. Cepit sagena Domini et discipulorum ejus multos, et adhuc hodie mittitur, capit bonos et malos. Et cum veniunt, id est terminum uniuscujusque, veniunt angeli, bonos pisces mittunt in piscinam in vitam aeternam, malos autem in ignem aeternum, ut amplius non devorent bonos pisces, neque faciant filios similes sibi, sed ardeant, quia comederint bonos pisces. Talis piscis fuit Julianus, 106.1377A| qui rupta sagena exiit foras, et quia multos Domini pisces comedit, et persecutus est, separatus a bonis adhuc coquitur, vindictas exsolvens pro eis. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum. Quamvis in fine mundi de pluribus fiat, quotidie tamen fit ista separatio, et mali Christiani et pagani separantur a bonis, et mittuntur in caminum ignis. Littus terminus saeculi, fornax ignis qui non exstinguetur. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Adverbium etiam est affirmantis, hoc est fecimus. Apostolos solos interrogat, et perfectus magister, quia et ipsos magistros Ecclesiae erudiebat, et sicut sagenam de multis maculis, sic de multis exemplis Scripturarum praedicatione ordinare docebat. Unde et sequitur: 106.1377B| Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias. Ideo: subauditur volo ut intelligatis quae dico; ut sitis similes mei qui sum paterfamilias, et vos mei scribae, ut sicut ego proferam nova ex meo, et vetera de veteribus libris, ita et vos cum coeperitis praedicare. Scriba a scribendo dicitur, is videlicet qui se in scripturis exercet. Et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas. Consummare sapientum est: stolidorum coepta imperfecta dimittere; et hoc quasi proprium ipsius, quia jam de ipso praemissum fuerat cum complevit Deus opus suum, et perfecti sunt coeli et terra. Transiit inde, et veniens in terram suam, et docebat eos in synagoga eorum. Juxta historiam auditis quod per diversa loca Dominus docuit, et si tales 106.1377C| erant qui nollent venire ad audiendam ejus doctrinam, ipse veniret, ut nullam excusationem haberent de ignorantia. Reversus est in Galiaeam, in civitatem Nazareth. Quae dicta est patria ejus et civitas ejus, non quod de ea esset, sed quia ibi nutritus fuerat. Nostis quid est synagoga. Ita ut mirarentur et dicerent. Propterea mirabantur quia viderant eum juxta se nutritum; nunquam tamen viderant eum litteras discentem. Audiebant vero eum testimonia legis proferentem, quae non posset proferre nisi legisset. Verumtamen non mirarentur si eum cognovissent, quia ipse erat qui Adam docuerat omnem physicam, Abraham astrologiam, Moysen grammaticam, Salomonem sapientiam. Si Salomonis sapientiam mirati sunt plurimi, quid mirum si magister 106.1377D| Salomonis miranda loquebatur? Nonne mater ejusdem dicitur Maria? Quamvis apud vos pauper, ipsa est de domo David, genuit eum qui ditavit vestrum ditissimum regem Salomonem, Octavianum regnare permisit. Si voluisset, et istam ut Libyam ditasset; sed qui voluit ut Petrus et Joannes primores discipuli ejus dicerent: Aurum et argentum non est nobiscum, ipse ante dixit: Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Fabri filius autem fuit, sed non istius. Pater ejus cameram coeli sic lucidam et curvam fabricatus est per hunc quem despicitis. Et fratres ejus Jacobus et Joseph, et Simon et Judas. Scitis etiam quod Jacobus et Judas apostolus et Joseph et Simon fratres ipsius sint dicti, quia nepotes 106.1378A| fuerunt sanctae Mariae de sororibus suis. Dixi vobis superius quare ad tempus placuerit Deo a quibusdam Joseph dici patrem suum, cum pro certo non fuerit. Maria illuminatrix dicitur, quia genuit lumen verum. Unde ergo huic omnia ista? Id est sapientia in doctrina, virtutes in sanitate hominum. Et scandalizabantur in eo. In scandalum et iram accipiebant Deum hominem, sicut Paulus dicit: Nos praedicamus Christum, Judaeis scandalum, et gentibus stultitiam.
Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et in domo sua. Sicut Dominus dixit, sic fuit et apud Judaeos, et apud alias gentes semper, sicut beatus Hieronymus dixit: « Invident cives civibus suis. » Nam et Eliam in Sarepta Sidoniae mulier gentilis pavit tempore famis, 106.1378B| Jonas in suis nec nomen habuit, apud Ninivitas valde tremendus fuit. Eliseum sui occidere voluerunt, ne Aman Syrus puero ipsius centum libras argenti, et duplicia vestimenta daret. Isaiam suus nepos Manasses rex occidit, Danielem alienigenae super centum viginti provincias principem fecerunt. Jeremiam sui in cisternam miserunt, Nabuchodonosor in magno honore eum habuit, et Nabuzardan commendavit. Ipse Dominus a suis multa mala perpessus et opprobria, Abgarus cum illo regnum partiri voluit. Et non fecit ibi multas virtutes, propter incredulitatem illorum. Potuit quidem quantum voluit ut Deus facere, sed non fecit, propter illorum condemnationem dimisit; quia quanto quisque plus videt de bono exemplo, si non sequitur, tanto plus 106.1378C| condemnatur. Si vero refugit ut non videat, tunc etiam iniquissimus et apostata judicatur, et est similis diabolo.
In illo tempore, audivit Herodes tetrarcha famam Jesu et ait pueris suis. Herodes iste filius fuit Herodis, frater Archelai, et ipse est qui in passione Dominum remisit ad Pilatum. Iste ergo Herodes frater fuit Philippi; postea duxit Philippus filiam regis Arathae, Herodiadem nomine. Postea vero socerum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse dicitur filiam suam a Philippo et Herodi dedisse, quia Herodes majoris potentiae erat. Erat autem ipsa mulier propinqua ambobus istis regibus, quia ex filia Herodis qui infantes occiderat nata erat. Sed tamen consuetudo erat apud Judaeos propinquas 106.1378D| suas uxores accipere, non tamen sorores, neque filias avunculi vel materterae. Sed quia isti ex avo erant gentiles et avia Judaei, avum Herodem, qui gloriosus rex fuerat apud Romanos, imitabantur et aliqua tenebant de lege veteri, aliqua respuebant; etenim Deum coeli adorabant, et circumcisi erant. Audivit Herodes tetrarcha famam Jesu. Tetrarcha Graecum nomen est compositum ex quatuor, quae dicuntur Graece tetra; archon principatus; et tetrarcha ex quatuor princeps. Famam. Id est opinionem de miraculis ejus quae faciebat. Et ait pueris suis. Id est obsequentibus sibi. Hic est Joannes Baptista, quem ego decollavi: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Quia Herodes non 106.1379A| cognoverat ante Dominum Christum, propterea talia dicebat. Usus enim fuerat apud Judaeos ut qui propheta futurus esset pro alio prophetam sequeretur priorem, et imitaretur eum suis actibus, ut fecit Josue Moysen, Eliseus Eliam, Baruch Jeremiam, Eliseum Giezi. Quia hoc non audierat Herodes de Domino quod fuisset discipulus Joannis, propterea aestimabat quod ipse esset Joannes. Bene autem de resurrectione senserunt quando dixerunt: Quia surrexit Joannes, propterea facit virtutes quas ante non fecit; quasi dixissent: Ideo modo Joannes facit virtutes, quia immortalis est, et majoris virtutis post resurrectionem; idcirco potest virtutes facere quas ante non fecit. Omnia enim corpora sanctorum majorem virtutem habent post resurrectionem quam 106.1379B| ante. Herodes enim tenuit Joannem; adduxit eum de deserto ubi fuerat, et religavit Macheronto in carcere, propter Herodiadem uxorem fratris sui. Jam fuerat fratris sui, sed tunc non erat. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Scilicet vivente fratre. Et noluit occidere eum, sed timuit populum. Legerat autem in Paralipomenon quod Joas rex Israel occiderat Zachariam filium Joiadae sacerdotis; et pro hoc postea ipse rex occisus fuerat, et timebat similiter de se, quia Joannes filius summi pontificis fuerat. Addit etiam. Quia sicut prophetam eum habebant. Id est venerabantur eum ut prophetam. Die autem natalis Herodis quando ipse natus fuerat. Merito illum celebrabat cum in hoc saeculo tantum bona habiturus esset. Sanctorum ideo finis eorum 106.1379C| natalis celebratur, quia tunc in illam vitam renascuntur ubi sine fine vivent in gaudio, sicut Marcus ait: Ipsa die caenam fecit principibus et primis Galilaeae. Legimus multos reges frequenter convivia fecisse sibi subditis, quia abundabant eis omnia bona, ut Assuerus, Baltassar et Herodes, et multi alii. Et Romanorum reges multi, de quibus Titus in dedicatione theatri quinque millia ferarum legitur occidisse. Soli vero mortalium Pharao et Herodes leguntur diem nativitatis suae celebrasse, et utrique homicidio polluisse. Sed iste Herodes tanto nequius quanto de propheta, et quanto post prohibitum lege homicidium. Saltavit filia ipsius Herodiadis. Quia et Herodes et mulier de progenie Herodis majoris descendebant, idcirco de ipso nomen habebant. Filia autem ipsius dicitur non Herodis, quae de alio marito erat 106.1379D| generata. Saltare in conviviis multae gentes pro honore habent, quasi appareat quis mobilior sit. Nam Vascones et Hispaniarum populi adhuc retinent, apud Francos autem improperium est. Saltatores autem nominati sunt abArchade Salio quem Aeneas in Italiam secum duxit, quique docuit Romanos adolescentes nobiles saltare. Legimus vero quod Sibylla decem eglogas Virgilii in senatu saltavit.
Placuit Herodi. Non solum saltatio illi placuit, sed etiam cantatio quam cantavit, Graece compositum metrum quod saltavit. Unde pollicitus est ei dare, cum juramento, quodcunque postularet ab eo. Ipse 106.1380A| Herodes cum uxore sua invenit tali modo occidere Joannem sine seditione. Nam propterea habebat eum reclusum, ut quando juraret, quasi pro veneratione nominis Domini, ne pejerare videretur nomen Domini, propterea occideret eum. At illa praemonita a matre sua. Timebat enim ne se reconciliaret Herodes cum fratre, ut audiret monita Joannis, et dimitteret eam. Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. Discus antea iscus a specie scuti dicebatur; unde et scutella postea discus vocatur, quod detescas. Et contristatus est rex. Consuetudo historiographorum est sic causam scribere sicut eo tempore a praesentibus putata est. Unde et Joseph dictus est ab evangelistis pater Domini, cum veraciter scirent non fuisse. Similiter hic dicitur rex contristatus, 106.1380B| cum simulaverit se tristem, et animo laetus fuerit. Propter juramentum autem et eos qui pariter recumbebant jussit dari. Quia ipse rex una parte Judaeus erat, non tamen in uno vasculo manducabant, sicut Joseph cum fratribus suis, et eum Aegyptiis. Misitque et decollavit Joannem in carcere. Habemus scriptum « quod oravit stans in medio carceris dicens: Domine Deus meus, ad te commendo spiritum meum. » Carcer est a quo prohibetur exire, et dicitur carcer a cohibendo sive coercendo. Et accedentes discipuli, tulerunt corpus et sepelierunt illud, et venientes nuntiaverunt Jesu. Non excusatur Herodes quod invitus fecerit, quia si matris vel sororis postulasset interitum, repudiaturus esset. Quod pro carnali repudiaturus erat, debuit conservare in propheta. Legimus 106.1380C| in Romana historia Flaminium ducem Romanorum, quod, ad petitionem meretricis apud quam cubabat, hominis decollati, rei capitalis criminis, in convivio caput deferri fecisset, ob hoc postea pulsum curia, quod homicidium convivio miscuerit; quanto magis sceleratior fuit Herodes et Herodias, atque puella, quae saltationis pretium caput prophetae petiit, ut haberet in potestate linguam, ne argueret nuptias illicite perpetratas! Spiritaliter decollatio Joannis minorationem famae illius, qua Christus credebatur, insinuat, sicut exaltatio Christi in cruce perfectionem fidei designavit, quia ipse qui prius propheta putabatur, Christus est agnitus, quia, sicut Joannes dixit, Christum oportebat crescere, se autem minui. Quod ipsa quoque distinctio temporis signavit, quia Joannes eo tempore natus est quo lux diurna incipit 106.1380D| minui, et Christus eo tempore quo lux ipsa incipit crescere. Narrat Josephus vinctum Joannem in castellum Macherontum adductum, ibique truncatum; et ecclesiastica dicit historia sepultum eum in Sebaste, id est Samaria. Tempore autem Juliani imperatoris, videntes pagani sepulcrum ejus frequentari a Christianis, effodisse eum, et per campos ossa ejus sparsisse. Contigit autem tunc id temporis fuisse ibi monachos de Hierosolymis. Cumque colligerent ossa ejus cum aliis Christianis, rursum ipsi pagani coeperunt recolligere, et igni concremare. Monachi vero quae collegerant Hierosolymam detulerunt 106.1381A| suo abbati Philippo. Ille vero misit ea Athanasio episcopo Alexandriae, et ibi fuerunt servata usque ad tempora Theodosii imperatoris; et tunc mundato templo Seraptis, ibi posita sunt, et dedicavit ipsum in nomine ejus. Caput vero non fuit tunc inventum, sed tempore Martiani imperatoris revelatum est duobus monachis; et invenerunt illud juxta palatium Herodis, ubi infelices feminae absconderant illud. Herodes vero qui eum occidit, et in Domini cum Pilato passione consensit, instigante uxore sua ut regnum quod frater ejus habebat Agrippa impetraret, Romam abiret, consecutus eum est Agrippa, accusavitque apud Caesarem quod rebellare contra eum disponeret, et arma fabricata haberet. Quod quia de armis negare non potuit, 106.1381B| Lugdunum, quae Burgundiae est civitas, perpetuo exsilio deportatus est, et regnum ejus Agrippae datum est. Uxor vero ejus venit ad imperatorem deprecatura pro marito; imperator autem pro fratre ejus Agrippa voluit eam secum retinere. Sed illa dixit ad imperatorem: Pro nihilo omnia bona tua duco: nec ea volo recipere, nisi maritum reddideris. Cui imperator dixit. Jam quia sic loqueris, neque maritum videbis, neque patriam tuam. Et ipsa perpetuo exsilio destinata est. Tali vindicta punitum est scelus quod in Domino et in praecursore commiserunt. Nunc etiam inenarrabilibus cruciantur tormentis.
Et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus ejus. Discipuli qui aliquando illius fuerant, tunc Domini. 106.1381C| Nuntiaverunt Domino. Id est ipsi quos Joannes ad Dominum miserat, quomodo Joannes cursum vitae suae consummatum haberet, et quia annuntiando legem mortuus esset. Nam et Dominus pro ipsa causa occisus est a Judaeis, quia legem Dei annuntiaret eis, et quicunque, zelando legem Domini, aut annuntiando mortuus fuerit, si odium contra aliquem non habuerit, sed charitatem, similis Joanni et martyribus in alia vita erit. Quaerunt aliqui quare Joannes virtutes non fecerit in vita sua, in cujus ortu tanta facta sunt. Quia Joannis pater tantae potentiae fuit, et tantos parentes habuit, ut Herodes timuerit ab ipsis se occidendum. Quanto magis si Joannes virtutes fecisset, nullo modo eum aliquis occidisset. Quod cum audisset Jesus, secessit inde. 106.1381D| Sive quia digni non erant audire praedicationem ejus illi qui consenserant Joannem occidi principes Galilaeae, qui fuerunt ad illud convivium; seu fecit sicut homo: noluit locum dare, ne vellent homicidium homicidio jungere. Quod dicit in desertum, ultra Jordanem significat. Et secutae sunt eum turbae pedestres de civitatibus. Amorem praedicationis demonstrant qui absque jumentis, et vehiculis, et sine cibo secuti sunt; et quia Dominus vidit eorum ardorem, idcirco fecit sicut hic sequitur. Exiens vidit turbam multam et misertus est ejus. Et obviam eis exiit et misertus est et in sanatione languidorum eorum, et in saturatione rerum corporalium. Recessus autem Domini a Judaeis significat, quod postquam 106.1382A| perdiderunt prophetas, et legem Dei male faciendo et intelligendo Judaei, Christus transit ad desertas gentes, ut ipsae susciperent verbum quod Judaei rejecerunt, et ipsis qui relinquunt proprias conversationes propter Deum, occurrit et miseretur Dominus.
Vespere autem facto, accesserunt discipuli ad Jesum. Vespertinum tempus finem saeculorum ostendit, in quod advenit Salvator salvare genus humanum; vel tempus quando in cruce verus sol occubuit, tunc misertus gentium per apostolos suos. Desertus est locus, et hora jam praeteriit. Siquidem non habebant mercatum, neque villas ubi potuissent invenire cibum. Jesus autem dixit eis. Non habent necesse ire: videlicet habent illum hic, qui pavit populum 106.1382B| manna per quadraginta annos et Moysen et Eliam verbo suo, habet panem verum qui de coelo descendit. Date illis vos manducare. Provocat Dominus discipulos suos ad largitatem, ut faciant omnibus; et ut velint ultra vires succurrere proximis. Et mavult ut indigentia panis a pluribus cognita, abundantia facta per ipsum, major gratiarum actio fiat. Responderunt ei: Non habemus nisi quinque panes et duos pisces. Juxta historicam fidem sic credimus factum in monte Thabor, juxta altiorem intellectum quinque panes quinque libros Moysi significant. Ille puer qui eos habebat secundum alium evangelistam Moyses, juxta istun significat Judaicam gentem, quae acceperat ipsam legem a Deo per Moysen. Duo pisces intelliguntur libri Prophetarum et Psalmorum, 106.1382C| quia et in his tribus ordinibus vetus Scriptura constabat ante adventum Domini, sicut ipse ait: Oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Illi quinque panes hordeacei secundum Joannem fuisse referuntur, quia tantummodo sola historia in his sequebatur: videlicet Dei cognitio, creatio mundi, cursusque saeculi labentis, antequam a Domino benedicerentur, et quasi bruta animalia de asperiori cibo pascebantur. Per duos pisces non inconvenienter prophetarum oracula, et psalmorum dicta figurantur, per quae pastum populum de lege addidit delicias: quia ibi jam spiritalis sensus et adventus Domini invenitur et sicut pisces in aquis latent, sic obscurus est sensus in prophetis. Afferte illos mihi huc. Quasi dixisset: De me intelligite in 106.1382D| lege et prophetis. Et paulatim crescendo, intellectum Dominus et scientiam populis monstravit. Primo naturalem legem, secundo legem litterae, tertio prophetarum, ad ultimum Evangelii gratiam, quod et in cibo terreno signavit. Primo de quinque panibus hordeaceis, post de septem qui non dicuntur fuisse hordeacei, per quos evangelica et sancti Spiritus doctrina signatur, ad ultimum de pane et vino sui corporis et sanguinis eis mysterium credens. Et jussit eos discumbere supra fenum. Abunde solet crescere fenum in his excelsis montibus in aestate, sicut viderunt qui in nostris Alpibus conversati sunt. Et quia longe erat a civitatibus et villis, propterea a nullo secabatur. Per fenum voluptas carnis, quam calcare debent 106.1383A| qui in cibis pascantur sicut in Evangelio alio refertur. Discubuerunt quinquageni seu centeni. Quia licet sint Christiani per omnem mundum, et per diversas regiones, uno tamen pane aluntur: quia unum omnes amplecti debent Evangelium et omnes fratres esse debent, et amare se invicem. Si hoc non faciunt non sunt catholici, et non sunt de Ecclesia: quia in nostra fide profitemur nos catholicam Ecclesiam credere, id est universalem. Per quinquagesimum et centesimum numerum requies vitae aeternae figuratur, quae his dabitur qui Christi in hoc saeculi deserto fuerint et ejus cibo spiritali pasci studuerint. Acceptis quinque panibus et duobus piscibus. Quia Dominus non de novis escis, sed de his quas apostoli habebant turbas satiat, ostendit quia ipse est qui legem 106.1383B| dedit et in prophetis locutus est, et propterea eadem et docet, et quam sint gravida mysteriis insinuat, et quae deerant adimplet. Aspiciens in coelum. In coelum aspicit, ut animo coelum intendere nos doceat, et scientiae lucem illic esse quaerendam. Benedixit. Quia omnis vetus Scriptura ab ipso benedicta et hominibus data. Fregit. Hoc est aperuit apostolis sensum ut intelligerent Scripturas. Seu exposuit quomodo intelligerent. Fregit. Quia de uno praecepto duo nobis fecit, cum dixit: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides. Ego autem dico vobis: Ne irascamini. Similiter de aliis. Dedit discipulis suis panes: discipuli autem turbis. Quia ipse per se eos erudivit et per apostolos gentes. At manducaverunt et saturati sunt. Ostendit assiduitatem apostolorum 106.1383C| et perfectionem in doctrina sua. Et sustulerunt reliquias, duodecim cophinos. Per reliquias fragmentorum, sacratiora mysteria quae turbae intelligere nequibant; quia sicut canones praecipiunt, profundae quaestiones non sunt movendae in turbis, nec a perfectis negligendae, sed inquirendae a perfectis. Per duodecim cophinos, corpora duodecim apostolorum quae vilia a foris fuerunt; sed intus magnis sacramentis repleta fuerunt. Cophinus vasculum rusticorum est de virgulis factum, ad terram deportandum. Unde in psalmo de Joseph: Manus ejus in cophino servierunt. Requiritur unde in tam vasto eremo, cum panes non fuerint inventi nisi quinque et duo pisces, unde tanti cophini? Sed sciendum quod cum infirmis venerunt et sanatis. Infirmis, sicut dixit superius, 106.1383D| curavit languidos eorum, cophini vacui remanserunt. Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis parvulis et mulieribus. Per quinque millia illi figurantur, qui quinque sensibus corporis bene uti noverunt, adhuc exterioribus operibus implicati. Qui recte quinque panibus aluntur, quia necesse est eos regalibus institui praeceptis. Nam non tenent adhuc illam perfectionem, quam tenent qui quatuor et de septem panibus satiati sunt. Mulieres autem et parvuli non sunt digni numero, quia instabilis sexus et mutabilis est. Infantes vero in imperfecta aetate sunt, propterea nec numero digni.
Et statim jussit discipulos suos ascendere in naviculam, 106.1384A| et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas. Quare discipulos jusserit ire trans fretum post saturationem panum, Joannes evangelista narrat, quia videlicet venturi erant populi, ut vellent eum regem facere; propterea tulit se de loco ne eum invenirent, quia ipse erat conditor mundi nolebat saecularem potentiam: quia hi qui habebant, ipso dante vel promittente habebant. Ipse namque erat de quo Salomon ait: Per me reges regnant. Fretum Genesar: a fervendo fretum nominatur. Vespere solus erat ibi. Ipse ascendit solus verticem montis orare: et discipuli laboraverunt in mari in remigando tota nocte. Non enim erant discipuli adhuc perfecti: idcirco permisit eis agnoscere quid possent sine ipso, ut amplius eum diligerent, et Deum elementorum 106.1384B| pro certo crederent. Quod oravit, formam nobis dedit quid debeamus facere, qui puri homines sumus cum peccatis; si ipse absque peccato frequenter vacabat orationi, etiam quando aliquid boni quis facit, aut excellens, Domino debet referre gratias a quo ea cepit ut faceret; et orare ne aliqua elatio illi pro hoc facto subripiat. Quod refugit habere terrenam potestatem, quid electi ejus facere debeant ostendit, quia nullus potest habere potestatem sine multis peccatis. Propterea qui vult sublimiter cum Christo regnare, non curet habere potestatem in hoc saeculo: quia, si esset appetenda, aut ipse habuisset, aut matri dedisset, aut apostolis suis. Neque reges de regno certare debent. Quia pro certo Dominus habet ordinatum quicunque reges esse debent in hoc 106.1384C| saeculo, sicut de illis erat quos ostendit Deus Danielli: Qui bene vult regnare, exspectet ut a Domino accipiat; sicut David fecit. Cum sciret quod rex inunctus esset, non quaesivit illud cum sanguine, ut occideret regem, cum locum haberet frequenter; neque filium ejus post mortem ejus; neque bellum intulit suae genti: sed fugit per alienas terras, et patrem et matrem coactus est educere in terram alienam; extraneam sibi haereditatem et parentum suorum praestolatus est quousque Deo placuit. Et idcirco non solum ipsum regnum adeptus est, sed et alia multa. Qui autem aliter introivit in regnum nisi per voluntatem Dei, permisit ei Deus vel propter ipsius peccatum vel propter subjectorum flagellum ut dominaretur perverse sicut Zambri qui 106.1384D| occidit Elam, et accepit regnum ejus et regnavit septem diebus: similiter Phaceae occidit Phaceiam, et accepit regnum; sed ipse occisus est ab Osea, et iste captus cum toto Israel ab Assyriis.
Similiter de episcopis credo quod Deus ordinatos habeat, qui esse debeant in hoc saeculo episcopi; sed non propter ipsos, verum propter subjectos, in quibus multi sancti habentur. Propterea non erit necesse cuiquam laborare inaniter pro episcopatu et cum peccato introire: quia si ordinatus est a Deo, erit; si autem sine voluntate Dei introierit, cito decidet; et si mors eum ibi invenerit, sine fine in inferno erit, quia in rapina vitam finivit. Unde 106.1385A| Joannes ait: Peccatum usque ad mortem, non dico ut quis roget pro eo.
Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus. Navicula quae jactabatur significat Ecclesiam concutiendam inter turbines persecutionum. Ventus, ipsae persecutiones ab infidelibus sunt. Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Romani custodias militum observandas cum imperatoribus et exercitibus, diviserunt noctem in quatuor partes, in unaquaque vigilia, deputantes tres horas. Et quod dicit quarta vigilia scilicet cum tres praecessissent et quarta esset. Et hoc spiritaliter demonstratur, quia cum verus Lucifer appropinquavit, Ecclesiae suae facta est tranquillitas, quia et ipsi imperatores crediderunt qui Ecclesiam quassabant. 106.1385B| Et viderunt eum supra mare ambulantem, et putaverunt esse phantasma. Et quod tunc putaverunt discipuli, postea putabant haeretici qui dixerunt quod habuerit Christus non corpus carneum, quod super aquis siccis plantis potuit ambulare. Sed tamen sicut isti cognoverunt errorem suum, sic nos agnovimus errorem illorum; quia non solum verum corpus super aquas ambulavit, sed etiam Petri corpus quousque dubitavit. Sed sicut non possumus enarrare qualiter incorporatus est in utero virginis, sic nec qualiter libravit corpus carneum super aquis liquidis, sed tamen utrumque credimus. Et videntes eum supra mare ambulantem putaverunt phantasma esse. Aestimaverunt quod eis aliqua ludificatio fieret a diabolo, quae solet fieri his qui non 106.1385C| recte credunt, maxime his qui credunt errorem paganorum, quod Neptunus aliquam potestatem habeat in aquis qui tenetur in inferno ut alii iniqui. Et prae timore clamaverunt. Solet enim daemon timere vocem justi viri: propterea clamaverunt. Statimque locutus est eis dicens: Habete fiduciam. Primo aufert timorem de se quam recognoscerent; secundo sedat minas tempestatum. Duas virtutes praecipuas ibi viderunt, et ambulare illum super aquas quod ante inauditum fuit, et tempestates verbo sedare.
Ventus est aer commotus, et pro diversis partibus nomen sortitur, ut subsolanus, quia sub sole est, et alii similiter. Sunt autem duodecim. Ventus dictus est, eo quod sit vehemens, ita ut saxa et arbores evellat, terram commoveat, turbet mare. 106.1385D| Respondens Petrus. Petrus adhuc non credebat, quod corpus carneum super aquas maris ambularet, nisi in suo hoc disceret; sed sicut fecit in fide sua, sic et in gressibus suis. Credidit aliquid quando de navi exiit, sed dubitavit quando ventum validum vidit, et ideo mergi coepit. Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Inter spem et dubitationem erat positus beatus Petrus, et recognoscebat vocem, et tamen dubitavit utrum ipse esset. Ait ergo Dominus: Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam. Mira beati Petri actio, et ambulabat super aquas, et timebat. Tamen ex eo quod ambulavit agnovit Dominum, et quaesivit potentiam illius contra valitudinem venti. Navis in 106.1386A| mari Ecclesia in hoc saeculo ventis agebatur, quia persecutionibus fatigabatur. Et hoc tunc factum est quando Dominus corporaliter ab ea recessit, in tantum ut ipse dixerit: Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus. Venit ad eam Dominus quarta vigilia noctis, videlicet cum verus Lucifer oriebatur per auxilium quo liberavit Ecclesiam, a persecutionibus potentum. Petrus venit ad eum in persona Ecclesiae, quia nec aliquis potest ad eum venire nisi ipso donante. Sed sicut Petrus cum diffidit mergitur, sic unusquisque fidelis cum diffidit a Domino mergitur, quia qui a Deo postulat bonum, non debet diffidere, sicut Jacobus inquit, postulet autem in fide nihil haesitans. Apprehendit eum. Quia prope est omnibus invocantibus in veritate, id est 106.1386B| occurrere adjutorio suo misericordiae. Increpatur quod modicae fidei fuerit, qui praesente Creatore dubitaverit, seu modica fides dicitur, quia modica in hoc saeculo putatur esse dum non videtur, sed magnam habet flagrantiam et remunerationem post triumphatum mundum. Cum autem descendisset Dominus in navim, cessavit ventus. Ut Domino placuit dedit pacem Ecclesiae suae. Qui autem in navicula erant et apostoli et nautae venerunt et adoraverunt eum dicentes: Vere Dei Filius es. Cognoverunt enim quod nullus alius creator esset maris et ventorum, nisi qui verbo dicit et fit quidquid imperat. Et cum transfretassent, hoc est transnavigassent, venerunt in terram Genesar. Ab ipso lacu Genesar illa in Cyrum regio, ex una parte Genesar regio nominatur; et 106.1386C| apparet quia bonae voluntatis homines fuerint, ut non solum ipsi venerint, sed et ad alia loca miserint, et venerunt ad Deum. Sic debet facere unusquisque homo, et ipse debet bona facere et proximum suum hortari ut similiter faciat. Cognoscebant autem Dominum de frequenti visione. Quia Dominus ibi frequenter conversatus est, vel ex signorum fama quae praecurrebat de illo. Et obtulerunt omnes male habentes; et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Quia audierant quod mulier ematosa sine verbo ipsius salutem ab ipsis fimbriis acceperat, propterea desiderabant fimbrias attingere. Prius autem dixi vobis quod ipsae fimbriae ob discretionem aliarum gentium Judaeis praeceptae sunt fieri. Et quotquot tangebant, salvi facti sunt. Quia dilectionem 106.1386D| Dei isti habuerunt et proximi, impetraverunt quod petierunt; dilectionem Dei quia avide susceperunt et gestierunt ut Dei laus longe lateque crebresceret; dilectionem proximi, quando voluerunt ut alii salvi fierent. Tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes. Alii veniebant ad audiendam praedicationem et salutem animarum suarum ab Hierosolymis, ubi religio major esse debebat et scientia. Ob reprehensionem scribae, et Pharisaei veniebant et hoc totum propter invidiam. Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas cum panem manducant. Legimus in evangelistis aliis quod diversa baptismata, id est lavationes diei habebant et illas ex traditione 106.1387A| carnali et suorum inventione magistrorum plus observabant, quam ea quae Deus omnipotens in lege praeceperat. Et inde Dominus frequenter arguebat quod dimitterent dilectionem Dei et proximi quae Deus magnopere commendaverat. Et reprehendebant eos qui hoc observabant, et super traditiones quae neque nocent, neque adjuvant si illas non observent. Quando namque in placito sedebant cum Romanis, qui ipsam terram tenebant, non manducabant nisi ante se balnearent; et non manducabant nisi crebro lavarent manus. Ipse autem respondens illis ait: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur. Honor hic et in verbo 106.1387B| et in omni dono accipiendus est: sicut et illo loco ubi Paulus dicit: Presbyteri duplici honore digni sunt; maxime qui laborant in verbo. Honor ibi pro dono accipitur. Et in alio loco: Honora viduas quae vere viduae sunt. Quando ergo Deus illa dixit, voluit ut in cibo, et in potu, et dono honorarent parentes.
Posteaquam patres senescebant, et filii potestatem accipiebant in domo, et onus erat filiis quod pater vel mater viverent, affligebant eos filii in cibo, et potu, et vestimentis, per traditionem Pharisaeorum, qui eis dicebant: Verior Pater est Deus, non inhonoras patrem vel matrem, si ista donas Deo. Et per talem occasionem faciebant patres et matres egentes omnibus bonis, cum Deus illa non manducaret, sed accipientes conderent sibi thesauros inutiles. Vel alio 106.1387C| modo: Cum dabant patri vel matri manducare et bibere, dicebant ad illos: Quod tu manducas, ego jam ad templum Domini habebam devotum. Et tunc illi expavescebant, et dicebant: Amabilius est mihi fame mori, quam ista comedere. Quod autem dicunt: Donum quodcunque est ex me, tibi proderit, quasi diceret: Quod ego do ad templum, similiter offero pro te sicuti pro me. Et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Non Deus tali modo dixit honorandos ut vos invenistis ob lucrum vestrum, et reprehenditis discipulos meos, qui nulli nocent si non lavant manus. Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Quod de vobis Isaias prophetavit facitis, labiis vos profitemini Dei praecepta adimplere, corde autem et opere iniqua monstratis. Sic dixerunt 106.1387D| patres vestri, Omnia quae praecepit Dominus faciemus. Sine causa autem colunt me, doctrinas hominum docentes. Sine causa Deum colit qui labiis profitetur se Christianum esse, et opere contradicit. Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Simplex praeceptum est, quia apud Deum nihil noceat quod manducemus, nisi juxta creaturam aliquid fiat. Omnis enim creatura bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. In alio Evangelio scriptum est communicant. Quod verbum proprie apud Hebraeos erat. Siquidem illi communes cibos dicebant quos gentes edebant, de quibus illi non gustabant, ut sunt lepores, 106.1388A| sues, ostreae, anguillae, et quae non ruminant nec findunt ungulam, aut squamas non habent, quicunque comedebant, communem illum appellabant. Et inde dicit communicant hominem, hoc est communem faciunt.
In totis libris nostris nec ad Deum, nec ad imperatorem invenietis plurali numero dici, quamvis in communi nostra lingua usus sit. Sed tamen est causa, pro qua in nostra terra hic usus inolevit ad unum hominem quasi ad duos loqui. Tunc accedentes discipuli dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt. Scandalum Graecum nomen est, et Latine potest dici offensio vel impeditio. Inde tractum est ad offensionem animi, quia sicut homo offendit in via sua ad aliquem lapidem sive laqueum, similiter offendit quando aliquod verbum contrarium in animo 106.1388B| ejus vel ratione opponitur. Et inde dicebant Domino discipuli quod in illa traditione quam Judaei pro lege tenebant contradictionem haberet immissam, et quam semper observabant. In quo eum reprehenderent aestimabant se habere inventum per quod potuissent convincere contra legem eum locutum fuisse. Sed tamen requisierunt et invenerunt quod patriarchae ante legem manducaverunt multa quae isti non comedebant, et intellexerunt quod Deus non propter se praeceperat observare Judaeos a talibus cibis, sed propterea si permitteret manducare, dicerent quod non esset bonum, quia ipsi habebant in consuetudine sic; vel etiam imitarentur easdem bestias vel aves in suis consuetudinibus, de quibusdam actis quae bestiis non nocent, hominibus autem nocerent, si fierent, sicut 106.1388C| Paulus astipulatur de eisdem: Propterea tradidit illos in passiones volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propterea quia Pharisaei sic habebant acceptum ipsum verbum, venerunt ad Dominum discipuli sicut fideles et devoti, et renuntiaverunt quae audierunt. Respondens Jesus ait illis: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Si omnis alterius plantatio eradicabitur, quid erit quod Paulus dicit: Ego plantavi? Sed ista Dei est, quia sequitur: Deus incrementum dedit. Nam et iterum dicit: Dei cultura estis, Dei aedificatio estis. Si homo cum bona voluntate fuerit, nemo potest illum de cultura Dei eradicare: ipse vero potest, quia Jeremias dicit: Ego te plantavi vineam meam electam; quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? 106.1388D| Nullus enim eam posset eradicare nisi ipsa tribuisset assensum. Sinite illos: caeci sunt duces caecorum. Sinite illos, dimittite in suis erroribus: et vos nolite adhaerere. Hoc de illis qui frequenter castigati a fratribus et ab Ecclesia: et nolunt reverti: sicut ipse alias: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et Paulus dicit: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita. Caeci sunt de spiritalibus oculis, et ipsi caeci qui ad eorum doctrinam attendunt Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Si caecus caecum ducere voluerit, ambo in foveam cadunt; similiter insipiens si insipientem voluerit docere, sicut ipse in errore versatur, similiter et ille in errore erit, quousque in infernum decidant. 106.1389A| Respondens Petrus dixit: Edissere nobis parabolam istam. Putabat Petrus parabolam esse quod Dominus per simplex verbum dixerat. Iterum dixit eis: Non intelligitis quia quod in os intrat in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Apostolus: Omnis creatura bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Reprehenderunt haeretici aliqui hoc dictum, quasi non sit naturaliter dictum, quia per poros vadit succus cibi per membra corporis. Sicut cibus digeritur in secessu, similiter etiam ipsi humores ibi deponuntur: propterea sic locutus est ipse sicut creator corporis. Ea quae procedunt de ore de corde exeunt, id est homicidia, adulteria, et caetera. Homicidium compositum est ex homine et caede. Qui enim in homine caedem fecerit, homicida 106.1389B| dicitur. Adulterium est illusio conjugis; et dictum quasi adulterum subauditur, quando aut mulier aut vir, deserto legitimo, alterius thorum quaerit, et est majus peccatum quam fornicatio: quia in tribus peccatur. Fornicatio vero multis modis committitur; et etiam in propria uxore potest homo fornicari, si non legitime ea utitur. Et omnis pollutio nisi cum uxore legitima, fornicatio et criminale vitium est. Furta. Furtum est rei alienae clandestina contractio, et dictum est a furto, id est nigro, quia in obscuro fit. Est autem sacrilegium furtum. Falsa testimonia sunt, cum quis aut per se aut cum aliis fratrem accusat ad aliquam condemnationem; quando autem plures sunt, tanto pejus peccatum. Sunt autem similes Judae, qui Dominum tradidit ad mortem. Blasphemiae. 106.1389C| Blasphemiae sunt detractiones et malae locutiones, cum quis Deum et proximum malis suis verbis infamare nititur. Omnia ista vitia et spiritaliter fiunt. Qui enim ad peccatum illicit aliquem, occidit se et illum. Adulterium animae committit, qui propter aurum aut pro alia re Deum aut justitiam Dei deserit. Fornicationem animae committit, quando concupiscit rem proximi sui. Furtum facit animae, qui veritatem tacendo reticet, detrahenti proximo aurem accommodat. Ista et similia maculant hominem ante Deum, et abominabilem Deo reddunt. In hoc Domini verbo quod dicit: de corde exeunt, apparet quia sedes animae in corde est, et non in cerebro. Cor a Graeco venit quod est cardia, et dicitur a cura. Hujus duae arteriae sunt, e quibus sinistra pars plus habet sanguinis, 106.1389D| et dextera plus spiritus. Unde cui paralysis in dexteram partem venit plus vivit, quam cui in sinistram. Ostenditur quoque quod diabolus adjutor et incentor cogitationum nostrarum potest esse, auctor esse non potest; nec cordis occulta scire, nisi quantum ex motibus nostris potest agnoscere.
Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. Reliquit Scribas et Pharisaeos qui semper reprehendere volebant, et pergit ad partes Tyri et Sidonis. Tyrus urbs Phoenicum condita a Phoenicibus fuit; Sidon ab ipsis similiter condita. Fuerunt vero in mari constructae, sed jugi obsidione et aggeris aggregatione, quando Dominus in mundum venit, contiguae terrae erant. Nam Nabuchodonosor obsedit eas, 106.1390A| et aggregavit multum aggerem cum navibus, ita ut a foris muro stare posset, quod ante non poterat. Et coepit Sidonem in primis post captam Judaeam, Tyrum autem per tres annos obsedit, et interim eduxerunt habitatores omnia praecipua de civitate, sicut Ezechiel dicit; describit et ipse gloriam ejus. Post Nabuchodonosor Alexander obsedit eas, et conjunxit terrae. Tyrus dicitur angustia, quia mari erat cincta; Sidon piscosa, eo quod pisces ibi abundarent. Fuerunt vero filiis Israel promissae a Domino et in sortem datae, sed non potuerunt eas capere filii Israel. Et ecce mulier a finibus illius egressa. Non intravit Dominus finem Tyriorum, sed ibi prope gradiebatur. Clamavit dicens ei. Mulier ista Chananaea dicitur, quia de Chananaeis erat eorum origo, et terra eorum 106.1390B| Judaeis promissa fuit, sed propter peccata non potuerunt illos ejicere. Tres virtutes mulier haec habuit: habuit fidem, quia credidit Dominum ista posse facere; habuit humilitatem, qua se non canibus confessa est esse parem, sed catulis; habuit patientiam, quoties repulsa perseveravit. Simplex historia auditorem aedificat, ut fidem rectam in Deum habeamus, credentes impetrare quaecunque poscimus, si ad salutem animae poscimus. Hoc quoque cum humilitate agamus, quia cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Patientiam nihilominus habeamus cum perseverantia. Juxta allegoriam mulier ista Ecclesiam significat ex gentibus ad Dominum convertendam, quae a finibus suis egressa est, videlicet a pristina conversatione et a pristinis vitiis separata, in Ecclesiam 106.1390C| Christi ingressa. Filia ejus anima est uniuscujusque ex ipsius populis; quae a daemonio vexabatur antequam in Deum crederent. Qui non respondit ei verbum. Non de superbia hoc fecit, sed ne occasionem Judaeis daret respuendi verbum et praedicationem suam, quia ipse dixerat: In viam gentium ne abieritis, e ut patientiam ipsius mulieris et perseverantiam ad instructionem videntium et audientium monstraret. Et accedentes discipuli, rogabant eum dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Importunitate ejus carere cupientes commonebant. Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel. Non quod ad gentes non sit missus, sed primo ad Israel propter electionem patrum et privilegium quod ille populus semper habuit apud Deum, et cum ille 106.1390D| repulisset, tunc ad gentes mitteret. At illa venit, et adoravit eum dicens: Domine, adjuva me. Sic debemus esse importuni in orationibus et perseverantes. Primo dixit filium David, et nunc Dominum dicit, et adorat ut Dominum. Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Nunc Dominus mystice ad eam loquitur, et ille panis divini verbi per Moysen et prophetas. Mensa namque est Scriptura sacra, quae Judaeis panem vitae ministrare debebat, sed micae cadebant, quia spiritalem intellectum Judaei negligebant. Micae enim puerorum interna mysteria sunt Scripturarum quibus humilium solent corda refici. Non ergo quaerebat ista mulier crustas, sed micas de pane puerorum spiritalium, medullam sensum 106.1391A| quam Judaei non curabant. Inde dicit Dominus: Non est justum tollere doctrinam filiis Judaeis, et dare vobis canibus, qui propter idololatriam et sanguinem ac cadavera mortuorum, quibus dediti estis, canes estis. At illa dixit: Etiam, Domine. Dixit Dominus, Non est bonum. Illa respondit, quia bonum est, et dat exemplum de hominibus, quod sicut illi quando manducant decidunt micae de mensa canibus, sic et justum sit ut sint Judaei domini propter patres, et propter te qui ex illis natus es, et nos simus non etiam canes magni cum primitivo, sed cum diminutivo catelli, et non quaerimus integram gratiam doctrinam et secretiora mysteria, quia non sumus digni, sed apertiora et simpliciora praecepta. Tunc respondens Jesus, dicit illi: O mulier! magna est fides tua, fiat 106.1391B| tibi sicut vis. O mulier laudanda! quae a Domino laudata es. Apostoli arguti sunt frequenter modicae esse fidei, et tu dicta es habere magnam fidem. Qui potest imitetur eam, et veniet ei sicut illi dictum est: Fiat tibi sicut vis. Utinam omnes digne peteremus, et sic impetremus. Et sanata filia ejus est ex illa hora. Ecclesia de gentibus orans pro suis exauditur, sananturque animae quotidie a morbis diabolicis, cum et pagani in baptismo renovantur, et peccatores per confessionem et eleemosynarum largitionem, ac precum assiduitatem, ad innocentiam revertuntur.
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae. Unde ante fugerat Dominus, ne rex fieret, iterum revertitur, intelligens immutata esse corda eorum, qui de panibus saturati fuerant; et sicut aquila 106.1391C| vel gallina provocat ad volandum pullos suos, non cessat praedicare hac et illac, et verbi pabulum subministrare. Et ascendens in montem erat ibi. Amabilis locus iste mons erat Domino, quia remotus erat a frequentia civitatum; et secretus, et ad docendum et ad orandum. Et accesserunt ad eum turbae multae. Non erat in toto mundo, neque qui sic doceret, neque qui talia faceret, propterea ita ardenter concurrebant ad eum, habentes secum mutos, caecos et claudos, debiles et alios multos. O syllaba communionem habet cum au diphthongo, ut est lotus pro lautus, similiter clo diphthongus pro clau ditur. Videndum est nobis quare debiles dicit, et postea dicit alios multos? Quia sicut beatus Hieronymus dicit, in Latina lingua non habet una infirmitas speciale nomen, 106.1391D| sicut apud Graecos, et in nostra rustica lingua idcirco posuit debiles. Qui enim nostra lingua luscus dicitur, Graece dicitur killos, ut cum interpres hoc invenit in Graeco, non habuit aliud in Latino, dixit debiles: et in replicatione sanitatum enumeravit mutos loquentes, caecos videntes, claudos ambulantes. De illo verbo siluit, quod in proprietate linguae Latinae, ut diceret non invenit. Jesus autem, convocatis discipulis, dixit: Misereor turbae, quia triduo sustinent me. Utraque natura Domini in hoc facto monstratur, et divina qua miraculum facit, et humana qua turbae miseretur. Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Quod de septem panibus quatuor millia satiavit, sua est clementia: Misericors et miserator 106.1392A| escam dedit timentibus se. Mystice ostendit quod viam istius saeculi aliter nequimus incolumes transire, nisi verbo Redemptoris nostri satiemur. Per illam quam superius audistis de quinque panibus satiatis, spiritalis refectio demonstratur quam suis fidelibus de veteribus exhibuit. Ista autem significat eam satietatem quam de Evangeliis suis in se credentibus facit, in illa littera Veteris Testamenti spiritalis gratia credentibus revelatur. Utraque refectio in uno monte celebratur, quia et unus est dator, et utraque refectio ad unam coenam invitat, quam idem nobis praeparavit, qui istam dedit. Quod dicit triduo sustinent me, sive propter praedicationem, sive propter suos infirmos sanandos. Spiritaliter verbo turba triduo sustinet, cum omnes credentes in sanctam Trinitatem, 106.1392B| remissionem peccatorum ab ipso spectant, vel triduo Dominum sustinent, cum in cogitatione, locutione, et opere observant ne Deum offendant. Dimittere eos non vult ne deficiant in via, quia licet credant in eum populi, inter tot adversa titubant in via, nisi frequenter consolentur et recreentur verbi divini admonitione. Quot panes habetis? Interrogat quod eum non latet, ut alii cognito miraculo aedificentur. Qui miracula fecit, ordinavit ut tunc essent quinque, nunc septem, propter septem dona Spiritus sancti, de quibus credentes replentur. Non dicuntur autem fuisse hordeacei, quia Evangelii revelatam gloriam Domini qua Vetus Testamentum texuerat annuntiavit. Et paucos pisciculos. Per quos alii libri Novi Testamenti figurantur, ut Epistolae Pauli, apostolorum 106.1392C| Actus, eorumdem Apocalypsis, et reliqui; vel sancti qui in illo tempore fuere, quorum ipsa Scriptura vitam et passionem continet. Qui quasi de profundo hujus saeculi electi et elevati, a coelesti benedictione consecrati reficiunt, cum exemplo nobis sunt ad bene agendum. Et praecepit turbae discumbere super terram. In alia refectione super fenum discubuerunt, quia illis antiquis populis solummodo voluptates carnales praeceptum est calcare, in Evangelio perfectis omnia terrena cum voluptatibus praeceptum est abdicare. Et accipiens septem panes gratias agens, fregit et dedit discipulis, et discipuli dederunt populis. Quia Dominus erudiens apostolos suos et per eos voluit erudiri turbas. Quod gratias agit, ostendit quantum congaudeat de salute 106.1392D| generis humani, et ut nos gratias agere de omnibus collatis vitae muneribus doceat. Et ex hoc loco sive ex aliis consuetudo servatur a fidelibus cibum benedicere, et versum psalmi decantare, licet et illa gens jam haberet in consuetudine. Quod dicitur fregisse, apertionem significat sacramentorum quibus ad perpetuam salutem instituendus erat populus. Et comederunt et saturati sunt. Comedunt et saturantur de panibus ac piscibus Domini qui audiunt eloquia Domini et intuentes praecedentes sanctos, seipsos ad superna excitant desideria. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas. Per haec framenta intelliguntur altiora perfectionis praecepta, quae multitudo populi nequit intelligere vel servare, 106.1393A| ut sunt multa de divinitate atque de virginitate servanda, seu derelinquendo omnia quae perfectis et volentibus non praecepta sed in exemplo monstrata sunt. Quod vero septem sunt sportae, propter Spiritus sancti gratiam, quae septenario numero a propheta praedicatur. Per septem sportas, electi praedicatores ostenduntur: quia sicut sportae de junco et palmis sunt, ita fortiter et indefesse memoriam sui conditoris in corde servant; et quasi florent cum de die in diem novo desiderio ad amorem conditoris anhelant: de quibus dicitur: Justus ut palma florebit. Fiunt autem et ipsae sportae et parvae, quas videmus in basilicis cum oblationibus ferri; etiam magnae, ut tria vel quatuor modia annonae capiant; etiam ut infirmi cum ipsis possint portari: sicut et ibi factum 106.1393B| est. Erant autem qui manducaverunt quasi quatuor millia. Ut ipso numero ostenderent de Evangelii se pastos esse cibariis. Similiter nec isto signo mulieres et parvuli mittuntur in numerum, propter mutabilitatem et imperfectionem.
Ascendit in naviculam, et venit in terram Magedan. Et Marcus dicit Dalmanutha. Dicunt autem doctores, aut unus locus est duo nomina habens, aut vitium scriptoris factum est in Marco. Et accesserunt Pharisaei, et tentantes rogaverunt eum ut signum de coelo ostenderet eis. Joannes narrat quale signum quaerebant, sicut jam superius dictum est quia et post saturationem quinque panum, similia postulaverunt ut pasceret de manna populum, vel faceret tonare. Sed neutrum de illis duobus signis de alio coelo venit, 106.1393C| nisi de isto ubi volucres volant, unde volucres coeli dicimus. Tonitruum autem ventus et aqua faciunt, quia cum ventus in nube se incluserit quaerit aditum ut erumpat, et cum rescidit in nubem, sonum facit, et ignem creat, et simul oriuntur, sed lux ante videtur quia clarius est lumen et acutior est sensus visus quam auditus, quia longius videmus quam audimus. Ideo autem ignis fulminis majorem vim habet ad penetrandum, quia subtilior est quam noster, id est qui nobis in usu est. Fit autem per eum aliquando castigatio in hominibus, sicut per alia elementa. De ipsis etiam elementis signa viderant, quando Dominus mare et ventos compescuerat. Sed qui Dominum tentando aliquid petunt, non merentur accipere, sicut nec illi fecerunt. Facto autem vespere 106.1393D| dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim coelum. Sicut solet evenire. Si sol in nube vespertina aquam circa non habuerit, sed rubicundam nubem, sequenti die pluvia non erit. Et mane (subauditur dicitis): Hodie tempestas (subauditur erit), rutilat enim triste coelum. Quando nubes orientales rubicundae sunt, pluvia ipsa die erit. In die dicit Dominus ad Judaeos: Faciem coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire, et consuetudinem habetis notatas pluvias vel serenitates, et signa adventus Filii Dei ex prophetarum oraculis non potestis scire. Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Jam de hoc superius dictum est; et hoc nunc dixisse sufficiat, 106.1394A| qui in signo mortis Domini, et de coelo signum datum cum sol coelum atra nube texit, et de terra signum datum est, corpus terrenum surrexit, et de inferno claustra ipsius fracta, et multa millia sanctorum exierunt. Et relictis illis abiit. Et tunc Dominus incredulos deserebat, et adhuc invisibiliter hodie eadem facit. Deserit incredulos et superbos, et requiescit in trementibus sermones suos. Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. Iterum post saturationem populorum aufert se de ipso loco, ne forte populus eamdem voluntatem haberet, quam superius habuerat. Quod vero dicit quia obliti sunt discipuli panes tollere, ostenditur quia nec Dominus nec discipuli magnopere de cibo terreno cogitabant. Sive ideo quia abundantia panis 106.1394B| erat in ipsa terra; et quod ad victum pertinebat, ministrabat populus Domino et discipulis ejus. Quomodo obliti sunt cum dictum sit, quod sustulerunt septem sportas? Sed ipsum ad pauperes dimiserunt; solummodo unum panem habebant, quando ipsum lacum transierunt, habebant unum, et alium spiritalem qui dixerat: Ego sum panis vivus qui de coelo descendit, propterea non erat eis necesse terrenum quaerere. Qui dixit eis: Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Saducaeorum. Dominus sicut semper docebat discipulos, ne aut ipsi otiosi, aut vacui a bono opere cessarent, praecipiebat ut custodirent se a doctrina Pharisaeorum, per fermentum doctrinam volens intelligi. Doctrina Pharisaeorum, decreta divinae legis traditionibus hominum postponere, vel 106.1394C| verbo Domini mandata praedicare: factis impugnare. In alio Evangelio etiam a fermento Herodis cavendum jubet. Fermentum Herodis, et adulterium, homicidium, simulatio religionis. Fermentum a fervore nuncupatur quod plus quam una hora non potest contineri; crescendo enim excedit.
At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus. Dominus spiritaliter loquebatur, discipuli carnaliter accipiebant. Cogitabant eum scire eos panes non habere ut cum farinam invenirent, non fermentarent de fermento Pharisaeorum. Sciens autem Jesus dixit eis: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quod panes non habetis? Non dico nec de illo fermento, nec de illo pane unde vos cogitatis. Nondum intelligitis, neque recordamini 106.1394D| quinque panum in quinque millia hominum. Quando dicit, nondum intelligitis, spiritaliter intelligentiam requirit, quia miraculum omnes qui viderunt intellexerunt. Vult ut illas saturationes, et panem, et pisces, et fermentum intelligant spiritaliter, quia si fermentum farinae mistum fuerit, quod parvum videbatur in majus crevit: ita et doctrina mala plus crescit, quam bona; sicut Apostolus dicit: Modicum fermentum totam massam corrumpit. Similiter et haeretica doctrina, si ad modicum in alicujus pectore serpserit, cito pervertit illum. Omnis enim homo ad malum citius informatur quam ad bonum. Venit Jesus in partes Caesareae Philippi. Iste est Philippus frater Herodis cujus uxorem Herodes habebat: in 106.1395A| partes sui regni venit Jesus in loco nuncupante Caesaraea. Siquidem ipse Philippus reaedificavit civitatem quamdam in honorem Tyberii Caesaris et vocavit eam Caesaream Philippi, in honorem Tyberii pariterque sui, sub quo regnabat; quia alia jam ibi erat ex proprio nomine ejus, Tyberiadis aedificata. Est autem provincia Phoenicis ad radices Libani, qui habet cedros magnos; ubi sunt duo fontes, Jor, et Dan; qui inde longe in simul veniunt, et Jordanem faciunt fluvium. Vocatur vero nunc ipsa civitas Paneas. Est autem alia Caesarea, quam Herodes reaedificavit in honorem Octaviani; et vocavit eam Caesaream, quoniam primus turris Stratonis dicebatur. Cum ergo ad hunc locum veniret et sicut Lucas dicit cum sine turbis esset, et duodecim cum eo in 106.1395B| via fuissent discipuli, interrogabat eos dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? Dixi superius quare filius hominis vocetur; quia videlicet consuetudo fuerit in ipsa gente prophetam aut praeclarum virum aut hominem Dei, aut prophetam aut filium Adam, id est hominis, appellari. Unde Ezechiel filius hominis appellatur frequenter. Idcirco dicit: Quem dicunt filium Adam esse? et non dicit, Quem me dicunt, ne jactanter de se quaerere videretur. Homines illos appellat qui mentiuntur de Filio Dei: quia omnis homo mendax. Qui autem veritatem de Filio Dei sentiunt, quasi super homines sunt. At illi dixerunt. In hoc loco primitus nomen Christi, Domino Christo impositum est a beato Petro, et caeteris apostolis per revelationem Spiritus sancti. 106.1395C| Et sicut Joseph praeceptum est ex persona Dei vocare eum Jesum, sic ex persona Spiritus sancti ordinatum est vocare eum Christum per beatum Petrum et caeteros apostolos. Notandum vero quod non eo more Dominum appellat quo saecularis doctrina apud nos docet; sed tu es, sicut in antiquis libris invenitur usos fuisse majores. Siquidem Romulus et Remus duo fratres tantae concordiae fuisse dicuntur ut nihil unus sine alio vellet habere, et omnia communia dicerent et haberent, sicuti modo monachi faciunt. Ex hac re increvit consuetudo in hac Gallia, ut Dominum plurali numero appellent. Alii Joannem Baptistam, Scilicet quasi ipse deberet resurgere, eo quod modico tempore praedicasset. Alii Eliam. Quia habetur in libro prophetiae ejus, 106.1395D| quia prophetam in gentibus dedi te. Et quia mors ejus in Scriptura non legitur, dicebant eum venturum gentibus praedicare. Falsa erit denique eorum opinio de Jeremia, quia in suo libro invenitur quomodo prophetaverit ad gentes, ad Moab, ad Idumeos et ad Babylonios: propterea completum est quod ad ipsum dictum fuerat: Prophetam in gentibus dedi te. Habemus quoque scriptum quod Judaei lapidaverunt eum in Aegypto, quia prophetabat Nabuchodonosor illuc esse venturum post Judaeos, quia pro illius timore illuc fugerant. Aut unum ex prophetis, quilibet de prioribus. Dixit autem illis: Vos autem, quem me esse dicitis. Ac si aperte dicat? Sequestrans eos ab hominibus filios Dei per adoptionem factos 106.1396A| insinuans dicit: Vos, qui dii estis, quem me esse dicitis? Recte dii vocabantur, in quibus Deus habitabat, et qui omni die verbum Dei audiebant. Illos enim ad quos sermo Dei factus est, deos psalmista appellat dicens: Ego dixi, Dii estis. Consideranda vero distinctio, quomodo Dominus de sua humilitate discipulis dicit, filium hominis, non dicit Filium Dei. Multo enim saepius in Evangelio se filium hominis, quam Filium Dei dicit. Et haec omnia ut nos ad humilitatem informet. Respondens Petrus dixit ei. Petrus respondet pro omnibus, quia ipse jam in caput apostolorum erat constitutus. Et quod ipse respondit, omnium apostolorum responsio est, quia et ipsos fuerat interrogatus. Vos quem me esse dicitis? Et quod Dominus Petro dixit, omnibus dicit apostolis. 106.1396B| Tu es Christus Filius Dei vivi. Tu es Christus. Si alii dicti sunt Christi nuncupative, quia ad tempus populum regere debuerunt, tu veracius es Christus, quia tu es rex omnis terrae. Tu es Filius Dei vivi qui essentialiter Deus es, et non ut isti alii qui dicuntur dii et non sunt, quia opera manuum sunt, non vident neque audient. Tu es autem illius Dei Filius qui a Judaeis adoratur et colitur. De quo dictum est. Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Quid ipsi homines errent de te, cum ipsis quid de te sentio, dico. Christus Dei es, et Filius Dei es, illius Dei, ante cujus arcam Dagon jacebat truncatis manibus et pedibus. Respondens Jesus dixit ei: Beatus es, Simon Bar-Jona. Bar Syriace filius, Jona columba. Et in hoc beatus, quia filius Spiritus sancti simplex 106.1396C| ut columba, astutus ut serpens. Et in hoc beatus: Quia tibi non revelavit caro et sanguis. Hoc est vivens homo qui de carne et sanguine constat, sed Pater meus, ille ipse quem tu confessus es. Pater vivens incomparabiliter, Pater meus qui in coelis est, et ego etiam cum ipso, et Spiritus sanctus, cujus filius spiritalis es. Noverat quidem Dominus Jesus quid apostoli de eo crederent, quidve sentirent, et quid responsuri essent. Sed ad insinuandam humilitatem nobis, placuit invisibiliter cum Patre Spiritu sancto revelari apostolis in corde, et per illorum confessionem in mundo audiri, et dignam confessionem digna mercede remunerari, ut omnes certi sint quicunque fuerint confessionis hujus usque in finem saeculi consonantes et confitentes, erunt et remunerationis 106.1396D| consortes. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus. Dixisti, tu es Christus; et ego dico tibi, quod tu es Petrus. Quia ego sum Christus inunctus oleo invisibili a Patre, rex Christianorum, et tu fundamentum eorum. Beatus es, Simon, id est obediens, quia filius columbae, et quia Petrus, id est firmus. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Super hanc firmitatem fidei quam confessus es, aedificabo Ecclesiam meam, et super me aedificabo te cum omni Ecclesia mea. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Quicunque de Ecclesia mea studuerit esse, et de his qui ita confessi fuerint, portae inferi non praevalebunt adversus eos, ut possint eos trahere ad se, ut ipse alias dixit: Nemo potest rapere oves meas 106.1397A| de manu mea. Vel portae inferi: peccata atque vitia seu doctrina haereticorum, per quam illecti homines ducuntur ad tartarum. Multae sunt portae inferi, sed nullae Ecclesiae praevalent, quia qui fidem Christi in corde tenuerit perfecte, omne quidquid exterius accidit tentationis facillime devincet Deo protectore. Quicunque ab Ecclesia recesserit fide vel opere, iste non super terram, sed super arenam fundamentum posuisse credendum est. Et tibi dabo claves regni coelorum. Claves regni coelorum scientia discernendi, potentiaque qua dignos recipere in regnum, indignos excludere debeat intelligitur. Et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis. Hoc tam Petro quam omnibus apostolis et successoribus 106.1397B| eorum qui in Ecclesia eumdem locum tenent recte credimus concessum, quia ipse post passionem apparens eis, dixit: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt, ut videlicet cum agnoverint causas peccantium quos cognoverint vere poenitentiam agere, et nolle ultra reverti ad vomitum peccati, illos absolvere dignos judicent, et a timore mortis perpetuae consolentur. Quos vero in peccatis criminalibus vitam finire viderint, illos perpetuis suppliciis tradendos insinuent, sicut ipse Dominus insinuat dicens: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Similitudo datur de leprosis in Levitico, quod sicut sacerdos jubebatur considerare leprosum, ut ad arbitrium ejus decerneretur 106.1397C| qui esset leprosus, et qui non esset, sic et episcopi et sacerdotes in Ecclesia illos debent ligare quos viderint leprosos in anima de peccatis criminalibus. Cum vero viderint aut audierint ablatam lepram, id est peccata per digna opera poenitentiae et confessionis, tunc debent illos absolvere. Quod jam sub exemplo Lazari diximus, ut illum studeat absolvere quem Dominus in anima resuscitavit, quia si discipuli ante solvissent Lazarum quam Dominus illum resuscitasset, fetorem potius ostenderent quam virtutem. Quod autem quasi soli Petro haec legatio dici videtur, ideo fit quia ipse locutus est pro omnibus, et in ipso omnibus responsum est, et ipse vera fide confessus est, et vero amore fuerat secutus, etiam et ob hoc ut omnes credentes pro certo 106.1397D| sciant, quod quicunque se ab unitate fidei segregaverint, nec veniam peccatorum consequentur, nec aditum regni coelorum intrare poterunt. Imitemur ergo beatum Petrum in confessione verae fidei, ut sic et corde credamus, et ore confiteamur. Imitemur illum de sua simplicitate, quia filius columbae appellatur. Constantia quoque ad vincendas voluptates saeculi par illi esse satagamus, ut ad illum cum quo ipse est pervenire mereamur.
Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. Legimus supra quia misit discipulos suos ad praedicandum, et jussit annuntiare, adventum suum ad eos; nunc praecepit ne eum dicant Christum, sed discretio est intelligi. 106.1398A| Supra jussit ut annuntiarent venisse, qui verbum salutis eis annuntiaret, et infirmos eorum curaret, ut venirent ad eum. Et post cum videret qui dignos se facerent ad noscenda secretiora sacramenta, panderentur eis cum apostolis, qui vero facerent se indignos recederent vacui cum Pharisaeis, sicut ipse dixit. Ne mittatis margaritas vestras. Simili modo in hoc loco praecipit ne passim eum Christum annuntiarent, ne differretur utilitas crucis, et mundus non redimeretur. Seu alia causa Christus magnum nomen erat in ipsa gente, sicut apud nos est Caesar et Augustus. Non vult ergo publice illud nomen de se praedicari ne scandalum Judaeis fieret, quod arrogaret sibi regiam potestatem. Unde postea Judaei eum accusaverunt apud Pilatum, et tamen Pilatus invitus 106.1398B| scribendo confirmavit quod rex esset Judaeorum. Quod intelligitur, quia sic reges vocabantur videlicet Christi, et exemplum dedit suis, ne quaerant magni dici in populis. Non est autem Salvatoris proprium nomen Christus, sed commune dignitatis nomen et potestatis. Jesus Christus proprium vocabulum Salvatoris est. Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis quod oporteret eum ire Hierosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum. Nunc quare praeceperit non se manifestaturum Christum in populis declarat. Ac si aperte dicat: Cum me videritis post passionem resurgentem a mortuis, quia nihil prodest praedicare nunc paululum videri, derisui haberi, et opprobrio crucifigi et flagellari. Praedicit etiam passionem suam, ut minus dubitent 106.1398C| in ejus resurrectione. Et notandum quod ille qui haec passurus Dei Filius, hominis sit, quia divinitas impassibilis exstitit in passione. Ille qui de sancta Maria natus est, ille passus est. Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens. Beatus Petrus pro nimia fide et amore quae habebat erga Deum nostrum, cum audisset opprobria et mortem quam Dominus praedicebat se passurum Hierosolymis, apprehendit Domiminum secreto, ne coram aliis videretur magistrum redarguere, et coepit ei de affectu felicitatis dicere: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Id est, hoc quod dicis longe sit a te. Vel sicut in Graeco habet, ἱλεώθητι σοὶ: Quod est, Propitius esto tibi. Nolebat enim destruere confessionem suam, et putabat perdere praemium Salvatoris quod audierat: Beatus es, 106.1398D| Simon Barjona, et reliqua quae audierat. Nec putabat posse fieri ut Filius Dei occideretur. Non erit tibi hoc. Non possunt aures meae ista percipere, nec cor meum credere. Qui conversus dixit Petro: Vade post me, Satanas. Satanas dicitur contrarius; vade post me, meam sequere voluntatem et noli esse de his contrarius quae a me ordinata sunt cum Patre. Discipulus es, propterea debes sequi, non docere. Non est similis ista sententia illi quam ad diabolum Dominus dixit, quia illi dictum est, Vade, Satanas, subauditur in abyssum. Isti autem vade retro post me, id est me imitare, ut eadem velis quae ego. Non est autem mirum si Dominus Petro talia dixit: post tantam beatitudinem quam supra dixerat, quia beatus Petrus 106.1399A| adhuc non erat perfectus, adhuc eum erat negaturus, et omnia illa a Deo non ad praesens concessa fuerant, sed in futuro promissa, id est tibi dabo, non do, et reliqua. Non enim sapis quae Dei sunt, ignoras Dei ordinationem, quia dispositum habeo per meam mortem redimere mundum: ea quae hominum sunt mihi suades, quando mortem refugere suades, quia ipsam solent puri homines timere. Tunc Jesus dixit discipulis suis. Nec ista nec superius comprehensa dixit turbis, sed discipulis suis, quia non erant ista in perfectionibus praedicanda, verum perfectis. Si quis vult post me venire. Si quis vult me imitari, sicut discipuli facere debent magistrum. Postquam praedixit de suis contumeliis et morte, armat suos, ut praeparent se ad eadem perferenda. Abneget semetipsum. 106.1399B| Desinat esse quod hactenus fuit per malam conversationem super Pharisaeorum traditionem, et incipiat esse novus per meam admonitionem. Deneget in suis actibus vetus homo esse qui corrumpitur secundum desideria sua, et incipiat novus Adam fore, qui renovatur de die in diem in agnitione Dei. Et tollat crucem suam, et sequatur me. Crux a cruciatu dicitur, et per crucem mortificatio vitiorum intelligitur. Et sicut is qui crucifigitur huic mundo moritur, sic is qui Christum sequi vult debet mortificare passiones membrorum suorum. Duobus autem modis crux tollitur: cum aut per abstinentiam corpus afficitur, aut per compassionem proximi animus affligitur. Quod Paulus aliis verbis id ipsum clamat inquiens: Mortificate membra vestra quae sunt super 106.1399C| terram, iram, fornicationem, avaritiam, et reliqua. In seipso nobis exemplum monstravit, qui ait: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Ecce audivimus de cruce corporis sui, requiramus de compassione proximi. Ait namque. Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror?
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. Qui sic voluerit animam salvam facere, ut nolit eam dare pro Christo, perdet quando melius habere debet. Qui autem perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam. Qui tradere non timuerit propter me animam suam in hoc saeculo, salvam faciet eam in futuro. Quasi agricolae dicatur: Si vis salvum facere frumentum, perde illud in terra, 106.1399D| quia si servaveris in horreo, peribit: si in terram jeceris, recipies duplo. Hoc illis tunc dictum est, qui inter persecutiones versati sunt paganorum. Nos similes esse martyribus si volumus, debemus mala proximorum et persecutiones malorum Christianorum aequanimiter ferre, quia non erimus consortes martyrum, si non erimus passionum vel in aliquo participes. Qui autem perdiderit animam suam propter me, vel (sicut in alio Evangelio habetur) propter Evangelium meum, inveniet eam, vel sensu quem superius diximus, vel per animam nostram voluptates hujus saeculi. Quicunque pro Dei amore delicias et voluptates hujus saeculi abnegaverit sibi, in aeterno saeculo recipiet quales nec oculus vidit, nec in 106.1400A| cor hominis ascendit, quae praeparavit Dominus diligentibus se.
Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum faciat? Quid profuit illis imperatoribus, qui istum mundum habuerunt per viginti annos, ut Octavianus per quinquaginta tres annos, cum jam per octingentos jaceat in inferno? Nunquid non fuerat ei melius esse socium Lazari pauperis, quam modo esse socium diaboli? Transierunt omnes honores illius tanquam umbrae, et tanquam somnium. Frequenter cum aureis curribus et aureis scutis suscepti sunt a consulibus; et postea nudi et rei excepti a nigerrimis daemonibus, et in aeterno igne religati. Quod pejus est, multi Christiani ibunt cum ipsis qui viam veritatis scire debent. Aut 106.1400B| quam dabit homo commutationem pro anima sua? Nullam commutationem deberet homo dare pro anima sua, sed, quod pejus est, multisunt qui praeponunt corpus animae, et temporalia aeternis, et non cogitant de anima nec de vita perpetua, sed honoribus terrenis, et de caducis, et venundant se ut faciant malum sicut de Achab dicitur: Qui venundatus est ut faceret malum. Quibus frequenter evenit ut Balaam, qui cum prohibitus esset a Deo ne iret ad maledicendum populum, ductus cupiditate muneris et iterum atque iterum interrogavit Deum, cum non esset ut homo qui mentiri posset. Sed quia sic importune petiit, et accepit quod Deus noluit, et illi non profuit. Sic multi cum intrant in ecclesiam lingua alterius verba cantant, et animo de honoribus cogitant, sic 106.1400C| per multos dies. Deus autem respicit ad cor, et videt quae cor precatur: verba quae lingua dicit alterius verba sunt, nisi verecundia illi esset, quod corde tegit lingua caneret. Cum videt igitur Deus saepius ea magis nos optare in corde et opere, iratus concedit quod contra voluntatem ipsius et contra salutem nostram est, atque tali modo dat quis commutationem pro anima sua, cum eligit terrena et negligit aeterna. Filius enim hominis venturus est in gloria Patris cum angelis suis. Quia praedixerat de se et de sequacibus suis oppido aspera, nunc temperat, et pro qua causa talia sustinere debeant ostendit, scilicet quia venturus sit, id est ipse hominis in gloria Patris ad judicandum vivos et mortuos, quia Pater omne judicium dedit Filio. Et tunc reddet unicuique 106.1400D| secundum opera sua. Et tunc vos si fortiter et patienter sustinueritis, aeternam remunerationem, et hi qui vos tribulant, aeterna recipient tormenta. Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant filium hominis venientem in regno suo. Poterat apostolorum esse tacita cogitatio ut dicerent, In fine mundi ista erunt quae nobis promittit, et tali modo deficerent a spe. Nunc proxima promittit videlicet quod aliqui non sint ex his mortem gustaturi, quam parvo tempore quasi praelibando gustabunt. Donec videant filium hominis venientem in regno suo, hoc est in regia claritate, qualis post judicium videndus est ab omnibus electis. Nam in judicio videbitur in forma servi sicut 106.1401A| dictum est quando ascendit, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem, ut videant eum et boni et mali quem contempserunt, sicut scriptum est: Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Videbunt autem eum injusti terribilem, justi mitem una eademque forma. Vel regnum ejus praesens Ecclesia intelligitur, quam multi viderunt fundatam in carne antequam mortem gustassent, sicut Joannes qui ad septem Ecclesias scribit, ut esset eis consolatio videre jam ex parte, in eum mundum crediturum. Rudes enim erant discipuli adhuc, et necessarium erat in praesenti aliqua promittere, unde in praesenti roborarentur, et in futuro robustius consolarentur. Vel de transfiguratione ejus potest intelligi, in qua eum illi tres viderunt quasi in regno suo, hoc est in 106.1401B| regia dignitate qua ad judicium videbitur.
CAPUT XXXVI. De transfiguratione Domini.
Et post dies sex assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus. Post dies sex, videlicet postquam ista quae superius audistis locutus est, quod essent qui non essent gustaturi mortem. Lucas dicit vere dies octo, sed Lucas primum et ultimum comprehendit diem, isti duo illos qui in medio fuerunt, Ut enim isti tres alios confortarent tempore passionis ejus, eliguntur a Domino. Non enim illi alii adhuc perfecti erant ut possent ea videre. Nam etiam isti ceciderunt et timuerunt valde. Secernuntur autem isti tres a caeteris, certis pro causis. Petrus, quia futurus erat pastor Ecclesiae et ad Romanos mittendus, 106.1401C| qui rectores orbis erant. Joannes, quia altius erat locuturus mundo divinitatem ejus, et apud Graecos sapientiores omnibus gentibus erat directurus. Jacobus, quia ipse primus de apostolis martyrium erat pro ipso subiturus, et ob hoc vocati sunt filii tonitrui: quia ipsi hanc vocem erant audituri de qua nunc dicit. Typice ostenditur quod multi vocati, pauci electi. Sequitur: Ducit illos in montem. Id est Thabor in Galilaea, qui interpretatur veniens lumen. Conveniens interpretatio, quia ibi frequenter de vero lumine illuminati sunt, ut etiam nunc. Excelsum. Pro valde celsum sicut nostri Alpes sunt in Burgundia, in quibus calor non multum potest nocere etiam in aestate, quando transfiguratio ista celebrata est. 106.1401D| Seorsum. Ab aliis discipulis. Est enim adverbium separandi. Et transfiguratus est ante eos. Transfiguratus in alia figura. Nam substantiam non amisit, neque spiritualem aut aerium corpus assumpsit, sed ipsam substantiam gloriosam reddidit, sicut hic sequitur. Et resplenduit facies ejus sicut sol. In ea forma apparuit apostolis quam soli oculi mundi sanctorum visuri sunt post judicium peractum. Quando dixit sicut sol non potuit altius ascendere comparando quod homo oculis corporalibus noscit. Vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. In hoc possumus scire quod corpus idem ipsum fuit, quia vestimenta eadem fuerunt. De quibus dicitur quia facta sunt alba sicut nix, vel sicut in alio loco scriptum est, qualia nullus fullo potest parare super terram. Apparet 106.1402A| quia non substantiam amiserunt, sed claritate desuper inductae sunt. Vestimenta Christi, typice sancti ejus sunt de quibus Paulus ait: Qui enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Qui fulgent nunc in praesenti, sed in futuro clarius, quia cum apparuerit similes ei erimus.
De quibus dicitur, qualia fullo non potest parare super terram. Fullo ille, de quo Psalmista: Lavabis me et super nivem dealbabor, quia non potest dare in sanctis, quod dandum promisit in coelis. Ecce apparuit Moyses et Elias. Per Moysen et Eliam legislatorem et eximium prophetarum ostendit, quia et lex ab ipso data est, et ipsum praefiguravit; et prophetae ipso inspirante prophetaverunt, et omnia quae de illo erant futura cecinerunt. Typice per Moysen sancti 106.1402B| qui jam gustata morte cum Domino regnabant. Per Eliam, qui adhuc vivere dicitur, illi electi qui in carne reperiendi sunt figurantur; quoniam sicut Paulus ait: Mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde qui vivi inventi fuerint simul rapiuntur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
Cum eo loquentes. Scilicet excessum ejus quem acturus erat in Hierusalem praenuntiantes. Origenes dicit quod Moyses cum tabulis quae scriptam legem habuerunt, apparuerit, et Elias cum curru igneo advenerit, et inde apostoli eos cognoverunt, et dignum erat ut in charitate cum Domino apparentes, terribiles et praeclari apparerent, quasi dicerent: Non videatur vobis durum pati pro Christo, quia ego per 106.1402C| legem, et iste per prophetiam ipso jubente sic praenuntiavimus futurum. Domine, bonum est nos hic esse; si vis, faciamus hic tria tabernacula. Quia viderat ad punctum delectabilia Petrus, volebat ibi semper immorari ne ad terram descenderet, ubi pro certo cognoverat eum crucifigendum. Nesciebat quid diceret, et fuerat oblitus sanctis promissum a Domino in coelis regnum, non in terra, neque posse quemquam mortali circumdatum carne immortalitate frui, nisi prius morte gustata. Faciamus hic tria tabernacula. Non sunt tria tabernacula facienda, sed unum, quia Trinitas licet credenda, unus tamen Deus in substantia, et unum habet ovile Christus quod est una Ecclesia catholica. Adhuc eo loquente, 106.1402D| ecce nubes lucida obumbravit eos. Quia Petrus tabernacula aedificare volebat, ostendit ei Dominus quod posset eumdem umbraculum habere, quem praebuit Moysi cum populo suo per quadraginta annos. Seu etiam usitatissimum genus locutionis Dei per nubem ad electos suos, ut ad Job et ad ipsum Moysen, quia per nubem designatur lene blandimentum. Et ecce vox de nube dicens. Quia Petrus nihil rationis dixerat, non meretur responsionem, sed Pater respondet pro Filio, et docet et ipsos apostolos et per illos reliquos, quia is sit Filius ejus non adoptivus, sed proprius. Et illi soli figendum est tabernaculum, illi obtemperandum et ab apostolis et a Moyse et ab Elia. Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; ipsum audite. Et hoc retinendum quod 106.1403A| sicut in baptismo Trinitas, sic etiam in monte ostensa est. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. Non est mirum si discipuli timent valde, quia viderunt Dominum glorificatum supra humanam formam et quia Dei Patris audierunt vocem per subjectam creaturam, et quia nubes tetigerant eos etiam tunc errasse se cognoverant. Et accessit Jesus, et tetigit eos. Usus humanae conditionis est, cum aliquid super se videri, timore affici, sed iterum per vocem et tactum recreari. Quod et in Daniele legimus, et in Ezechiele. Igitur, quia pro superna voce et actione dejecti jacebant, recreantur a consueta voce et tactu humano.
Nolite timere. Ad nostram instructionem ista omnia facta sunt, et non ad defectionem. Electorum est 106.1403B| in faciem cadere, et reproborum in dorsum, ut in passione de persecutoribus Domini. Levantes autem oculos suos neminem viderunt, nisi solum Jesum. Cum Patris vox coepit Filium commendare, servi discesserunt. Et cum surgunt non vident alium nisi Dominum, ne vox quae sonuerat ad alium putaretur facta, nisi ad ipsum. Typice, postquam Christus apparuit, non fuit necessitas legis umbra, vel vaticinatio prophetalis. Et descendentibus illis de monte praecepit Jesus dicens: Nemini dixeritis visionem. Non vult ut praedicentur quae in monte viderant in populis, ne pro rei magnitudine non crederetur; seu propter opprobrium crucis scandalum generaret, et vile haberetur, donec cum resurrectionis triumpho, gloria regnantis una annuntiaretur. Et interrogaverunt eum 106.1403C| discipuli dicentes: Quid ergo Scribae dicunt quod Eliam oportet primum venire? Requirendum nobis est, unde quaestio orta fuerit inter discipulos Domini, quia Dominus dixerat supra quod aliqui non essent gustaturi mortem donec viderint filium hominis venientem in regno suo. Aestimaverunt quod ipsa regni glorificatio statim fore deberet: inde dixerunt: Quid est quod Scribae dicunt et Pharisaei, quia Elias debeat praecedere tuum adventum? Habebant enim Pharisaei, secundum Malachiae scriptum, quod Elias praecedet Domini adventum, sed de secundo, non de primo hoc debet intelligi. Videbant enim Eliam recessisse, et ideo turbabantur. At ille respondens ait eis: Elias quidem veniens restituet omnia. Utique quae idem propheta praedixit Malachias. Sicut 106.1403D| audistis venit Elias in secundo Domini adventu juxta corporis fidem. Dico autem vobis quod Elias jam venit, videlicet in spiritu et actione Joannis, et non cognoverunt eum, scilicet sanctitatem ejus. Sed fecerunt in eo quaecunque voluerunt. Spreverunt atque decollaverunt eum. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. Quaeritur quare dicantur Pharisaei occidisse Joannem, cum Herodes eum occiderit. Sed ex hoc, quia non contradixerunt, dicuntur consensisse. Perituro enim qui potest subvenire et non facit, occidit. Similiter Herodes dicitur Dominum occidisse, quia cum potuit, noluit liberare, sed consensit cum Pilato, et remisit eum ad illum.
CAPUT XXXVII. De lunatico.
Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus. Notandae sunt semper Domini actiones quibus non cessat a salute hominum. In monte discipulis arcana suae majestatis reseravit, descendens de eo exceptus est a turba. In monte sanavit dubias mentes apostolorum, in plano sanavit corpora et mentes turbarum. Domine, miserere mei filii, quia lunaticus est. Sic illi homines putabant quod ex lunae defectione homo malum pateretur, sed non erat. Sed diabolus, ut posset homines laedere in anima, observabat tempus lunae, et corripiebat hominem, ut infamaretur creator per creaturam, et 106.1404B| blasphemaretur creator qui talem creaturam creasset, ex qua homo mala pateretur. Hunc autem hominem Marcus surdum et mutum fuisse narrat. Juxta fidem historiae ita factum est. Alio vero intellectu significat eos de quibus scriptum est. Stultus ut luna mutatur. Quod dicit, saepe cadit in ignem, subauditur avaritiae, quia quasi ardet avaritia, dum crescunt pecuniae, quia amor nummi crescit, quantum ipsa pecunia crescit, sive per ignem iracundia exprimitur. Et crebro in aquam. In fluxu luxuriae, quae dissolvere mentem solet per delicias. Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Frequenter precibus petentium resistunt opera pro quibus petunt, quando is pro quo petunt a malo non convertitur. Unde frequenter Dominus dicit: Secundum 106.1404C| fidem tuam fiat tibi. Quicunque autem daemonio traditur, aut pro suo aut pro parentum peccato traditur, sicut in omnibus locis Evangeliorum invenimus. Respondit Jesus, et ait: O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? quousque vos patiar? Non ideo haec loquitur, quasi taedio affectus, aut in iram conversus, de quo scriptum est quod sicut agnus non aperuit os suum. Sed quia per Salomonem dicitur: Verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Volebat quae diceret in mentibus fixa remanerent, veluti si medicus ad aegrotum diceret: Quousque accedam ad domum tuam, quousque perdam artis peritiam? Ego aliud jubeo, et aliud facis tu. Vel per illum arguit Judaeos in infidelitate. Nam quia irato animo hoc non dixerit, 106.1404D| sequentia demonstrant. Sequitur. Afferte illum ad me. Et increpavit illum Jesus. Non hominem, sed diabolum increpavit, qui ausus fuit illum elidere praesente creatore. Nam dicit evangelista quia in ipsa hora conturbavit eum et elisit in terram. Si autem et hominem intelligimus increpatum, ostenditur quod propter sua peccata a daemonio dominabatur. Quod autem in ipsa hora amplius eum cruciabat, ob hoc faciebat, ut expulsionis suae iram vindicaret, seu ut odium virtutis incuteret. Et exivit ab eo daemonium. Alius evangelista dicit quod praeceperit ei ut non amplius in eum introiret, quia solet diabolus voluntariae locum habitationis suae repetere, nisi is qui liberatus est se a peccatis custodiat, quod Dominus 106.1405A| ostendit de ano curato dicens: Cum immundus spiritus exierit ab homine, et reliqua.
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? Hic apparet quod apostoli frequenter virtutes faciebant, et daemones expellebant, cum de isto solummodo interrogant quare non potuerint ejicere. Dicit illis: Propter incredulitatem vestram. Hoc est quod alibi eis dixit. Quaecunque petieritis in nomine meo credentes accipietis, quoties non accipimus non praestantis est, sed petentis. Sive, ut Jacobus ait: Postulet quis in fide nihil haesitans, seu incredulitas fuit, quia crediderunt per lunae defectum affligi hominem. Amen, amen dico vobis, si habueritis fidem ut granum sinapis. Non ideo fides grano sinapis comparatur quod 106.1405B| parva sit, sed quia flagrans est et magna cum in opere parere coeperit. Dicetis monti huic. Transi inde, et transibit. Mons hic, ipse diabolus-intelligitur, quia ejectus fuit tunc de ipso homine, et inde dicit monti huic. Unde et in Apocalypsi dicitur: Diabolus tanquam mons magnus missus est in mare. Et in alio loco: Mons pestifer, qui corrumpit omnem terram. Requirunt aliqui qui ad litteram de monte terreno volunt intelligi, si aliquis sanctorum aliquem montem de loco ad locum transtulerit. Sed tamen sciendum quod Dominus omnipotens convenientibus locis montes omnes instituit; et non est necesse transferre a loco ad locum, licet legamus Gregorium Nazianzenum hoc fecisse, et de Alexandro rege legimus quod ad conclusionem gentium Gog et Magog, quae Gazara 106.1405C| nunc vocatur, gentes quondam Hunnorum cum non posset eos bello delere, ad Deum conversus petierit, et Deus ad conclusionem eorum montem adauxerit, et quod remansit ipse cum populo suo conclusit, et portas aereas subter ipsum montem posuerit. Hoc autem genus non ejicietur nisi per orationem et jejunium. Oratio est non solum verbis, sed etiam opera justa quae pro nobis orant sicut Apostolus praecepit: Sine intermissione orate. Quomodo sine intermissione orare possumus, cum sine somno et cibo vivere non possumus? Sed sine intermissione orare est ea opera facere, quae nobis dormientibus pro nobis exorent, quia nihil prodest ab escis ventrem abstrahere, et luxuriae vel aliis vitiis indulgere. Per tales orationes et jejunia noverimus vel 106.1405D| immundorum spirituum, vel hominum adversantium tentamenta esse superanda. Iram quoque Domini tali modo posse sedari, et veniam peccatorum promereri. Hoc munere filii Israel Samuele orante et jejunante cum eis liberati sunt a dominatione Philisthinorum. Ninivitae quoque de imminenti timore erecti sunt, Judaei cum Esther et Mardochaeo super Aman victoriam obtinuerunt. Machabaei etiam hostibus suis fortiores effecti sunt. Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum, et tertia die resurget. Frequenter Dominus ista praedicit, quia istud quasi naufragium debuit esse apostolorum, et quasi totam spem amittere debuerunt, et 106.1406A| quomodo non credebant ea nec intelligebant, praedicit, ut levius tolerarent si praesciantur. Miscet tamen super adversis prospera, id est mortui resurrectionem. Quod dicit in manus hominum, subauditur peccatorum vel militum, quia cum ipsis tradebatur, certum erat quia ad occidendum. Et contristati sunt vehementer. Pro dilectione magistri contristabantur, quem nolebant quidquam adversi pati, cum scirent illum juste vivere.
CAPUT XXXVIII. De statere dato.
Et cum venissent Capharnaum. Capharnaum constat villam magnam esse ibi in Galilaea, quae pro magnitudine sua civitas aliquando vocatur. Ubi sedebant Romani, qui magistri erant in ipsa terra. 106.1406B| Cum ergo illuc venisset Dominus, accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum. Nostis quia totus orbis factus est tributarius sub Octaviano, nisi aliqui qui excellenti amicitia hoc meruerunt, ut Romani dicerentur. Pro hac professione Joseph cum Maria venit in Bethlehem profiteri numisma, et censum de capitibus suis. Pro reverentia igitur quam ipse habebat cum omnibus hominibus, maxime apud Romanos ut centurio ostendit, non fuit ausus publicanus ille illum compellare de tributo. Sperabant vero quod ipse ex nativitate de Nazareth esset: propterea postulabant juniores Herodis censum ab eo. Nam ipse de potestate erat Pilati de Bethlehem. Didragma duo dragma sunt, id est denarii sex. Non negavit Petrus censum non esse solutum, quamvis ad 106.1406C| opus pagani essent. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus dicens. Praevenit dictum Petri, qui scit omnia antequam fiant, ne discipuli scandalizarentur audientes a magistro exigere tributum. Quid tibi videtur? Reges terrae a quibus accipiunt tributum, a filiis suis, an ab alienis? Et ille dixit: Ab alienis. Ostendit Dominus noster quia spontanea voluntate censum tribueret, quia si nollet non daret, quia ipse secundum carnem ex progenie David erat, et secundum divinitatem Filius summi Patris et conditor mundi. Attamen ad dandum exemplum ut subditi simus potestatibus sublimioribus, fecit quod a nobis fieri voluit. Vade ad mare et mitte hamum. Id est lacum Genesar. Per omnia miranda Domini virtus, quod et piscem noverat habere in ore staterem, et 106.1406D| etiam quia ipse primus esset capiendus. Sed qui praedixit ipse et creavit, et piscem, et aurum quod in ore habebat. Neque enim putandum est alicui decidisse in ipsum lacum, ut de alterius damno se liberaret Dominus. Sed et hoc creatum est ipsum aurum, et in ore adhuc piscis habebat, non in ventre. Simpliciter considerandum quod tantae paupertatis fuerit, ut non habuerit quod pro se daret.
Stater duo didragma sunt. Alii homines de aere solvebant censum, solummodo de capite suo quatuor denarios. Dominus autem, ut ostenderet quia pretiosius supra caeteros homines haberet in corpore suo, id est divinitatem latentem, aurum pro se dedit. Mystice piscis ipsum significabat Dominum, 106.1407A| corpus videlicet Dominicum quod de Maria sumpsit, qui aurum portabat in ore, scilicet sapientiam, de qua Salomon: Thesaurus desiderabilis in ore sapientis. Quod pro illo datum est, quia ut haberet fratres adoptivos, per verbum Evangelii sui factum est. Et non solum aurum, sed etiam piscis occisus, quia caro ejus pro nobis mortua est. Per Petrum, omnis ejus Ecclesia, quae eidem Petro commissa est, pro qua Dominus sanguinem dedit
CAPUT XXXIX. De exemplo pueri.
n illa hora accesserunt discipuli dicentes ad Jesum: Quis putas major est in regno coelorum? Quod dicit Evangelista: In illa hora, videlicet cum viderunt 106.1407B| redditum tributum a Petro, simul cum Domino, et quia viderant eum ante separatum a caeteris in monte, et audierant ei dictum retro: Tibi dabo claves regni coelorum, et nunc viderant eum Domino comparatum in datione tributi, orta est inter eos contentio, quis eorum videretur esse major, in tantum ut Deum interrogarent. Et Dominus sicut pius magister curavit animositatem eorum humilitate placare. Quasi dicerent quem aestimas meliorem in regno coelorum faciendum. Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum. Parvulum quemdam de turba infantem aetate, qui nesciret concupiscere neque locum, neque aurum, neque invidere, neque mentiri. Et dixit eis: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in 106.1407C| regnum coelorum. Nisi per meam doctrinam et ex voluntate vestra fiatis tales qualis iste est per aetatem, ut non concupiscamini rem alterius, non odiatis aliquem, non quaeratis honorem in isto saeculo, nec mentiamini, neque decipiatis proximos vestros, in vitam aeternam non intrabitis. Dicit Origenes quia quando infans est quis, tunc est verus Adam, et talis qualis Deus Adam esse voluit, usquequo inter homines initiatur, non curat nisi de victu et de frigore, non curat de deliciis, neque de pretiosis vestimentis, nescit quid est aurum, aequaliter diligit petras et gemmas, amabilius est ei ovum quam aurum, nescit aliquem fallere, omnia bono animo facit, nihil in occulto. Haec est simplicitas columbarum, quam nos imitari per innocentiam debemus. 106.1407D| Postquam vero coeperit crescere infans, videlicet illa quae diligit amplecti, aurum, delicias et reliqua mala, tunc efficitur nobis similis. Potest et de ipso Domino accipi quod de se dixerit, qui talis erat per innocentiam. Sed tamen multo retro habebat eis seipsum datum ad imitandum, et propterea eum sequebantur, ut imitarentur eum. Quicunque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic major est in regno coelorum. Ut quod iste per naturam, ille sit per doctrinam, hic major est in regno coelorum. Et qui susceperit unum parvulum talem. Subauditur qualem modo esse praecepi, in nomine meo. Me suscepit. Pro certo quicunque talis efficitur pro Dei praecepto, Deus habitat in eo; videant autem qui suscipiuntur, 106.1408A| ut tales sint quales Dominus praecepit. Nam qui eos susceperint, licet illi indigni sint, si in nomine Domini eos susceperint, talem mercedem a Deo accipient, qualem acciperent si ipsi sancti essent, si tamen ipsi publice mali non sint, quia in vestimentis ovium Christi veniunt ad eos, et pro Christo eis impenditur quidquid datur. Sic enim dicit ipse: Me suscipit, qui in nomine meo illum suscipit. Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Secundum morem provinciae loquitur, in qua hi qui majora crimina committebant tali modo puniebantur: videlicet religato saxo ingenti ad collum ejus demergebantur in aquam. Mola asinaria, id est quam 106.1408B| asinus apportabat. Quod dicit expedit, id est convenit. Sive: Melius est ei ut temporaliter pereat, quam augendo peccata sua deputetur poenis aeternis. Ex hoc loco colligere possumus quod omnes qui pro homicidiis et furtis puniuntur, si cognoverint peccatum suum, et easdem poenas digne super se cognoverint venire, et confiteantur peccata sua et deprecentur Deum ut pro istis poenis fiat eis remissio peccatorum, salvabuntur in alia vita. Dicant sicut dixit latro: Nos quidem digne ita punimur, quia peccavimus in Deo et in Christianos. Vae mundo a scandalis. Vae erat mundo, quia pacem habebant in malo, et nulla contradictio eis erat in adorandis idolis. Necesse est enim ut veniant scandala. Quia nolunt pagani cognoscere Deum qui eos creavit, venient 106.1408C| eis adversitates, et tunc requirent Deum, qui eos adjuvet in adversitatibus, quia hi quos colunt mortui, non possunt adjuvare eos. Sic fecit Constantinus cum habere debuit bellum cum Maxentio: requisivit quem Deum potuisset adjutorem, quia sui opera manuum erant. Verumtamen vae homini per quem scandalum venit. Quidquid mali est in hoc mundo, per diabolum est, et suos ipsos qui voluntatem ejus faciunt diabolus flagellat, quia omnis Dei castigatio et in hoc saeculo et in futuro per diabolos fit, quia Deus intentator malorum est, sed immissiones malae per angelos malos fiunt. Exemplum possumus capere de Nabuchodonosor, cui cum praeceptum esset et populo ejus ut castigaret populum Domini, quia crudeliter super eos egerunt ipse et populus 106.1408D| ejus, postea traditi sunt simili poenae. Propterea debent se custodire omnes homines ne sint aliquibus scandalum. Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et projice abs te. Per manum vel pedem amici intelliguntur, quorum ope atque consilio quotidie indigemus. Si tales nos in via Dei obsistere voluerint, relinquendi sunt, ut amor Dei firmus in corde custodiatur, ne si cum perditis in hac vita partem habere voluerimus, in futuro pariter cum ipsis pereamus. Et si oculus tuus scandalizat te. In oculo quoque amici carnales intelliguntur, qui si scandalum in via Dei nobis sunt, et ipsi relinquendi sunt. Ille enim scandalizat fratrem, qui ei causa ruinae est in dicto vel in facto. Scandalum 106.1409A| quippe Graecum nomen est, et potest Latine dici offensio sive ruina.
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Nunc superius omnes affectus carnales abstulit per quos oberrare possumus a via Dei, quia melius est in praesenti saeculo tribulationem sustinere quam aeternam vitam perdere; nunc quoque praecipit ut omni conatu unusquisque caveat scandalum inferre eis qui propter Deum pauperes et humiles esse in hoc saeculo delegerunt. Dico enim vobis quod angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei. Ex hoc loco et ex aliis invenimus quod unusquisque homo duos angelos habet sibi deputatos a die ortus usque ad diem mortis suae, bonum et malum. Legimus enim in Apocalypsi Angelo Ephesi, et reliquis, scribe 106.1409B| haec vel illa. Et Apostolus praecipit velari capita mulieribus in ecclesiis propter angelos. Idcirco studendum est unicuique ne injuste alicui malum inferat, quia et Deum adversum se irritat, et angelos bonos, suum et illius, contristet. Venit enim filius hominis salvare quod perierat. Verum est hoc, quia Deus omnipotens omnes homines vult salvos fieri, et ut pacem inter se haberent praedicavit.
CAPUT XL. De parabola ovium.
Quid vobis videtur, si fuerint alicui centum oves. Deus omnipotens centum habuit oves, qui perfectum decem ordinum angelorum numerum et hominem ad laudationem suam creavit. Per centenarium enim numerum perfectio designatur. Una ovis aberravit 106.1409C| cum homo in paradiso peccavit. Reliquit novem ordines angelorum non mutando locum, sed seipsum monstrando incarnatum. In montibus. Hoc est, in coelestibus. Venit quaerere hominem, qui peccando a Deo recesserat, non corpore sed actione. Contigit ut inveniret. Quia invenit gentilem populum, qui voluntarie emendavit quod deliquerat. Amen dico vobis quod gaudium est super eam magis quam supra nonaginta novem quae non erraverunt. Magis gaudium fit in coelo de conversis peccatoribus, quam de stantibus justis. Quia reparato homine et ascenso Domino in coelis, gaudium impletum est angelorum, et is qui reparavit, super angelos elevatus, est Deus archangelorum. Sive quia sunt justi, qui ista semetipsos in conspectu Dei quotidie 106.1409D| affligunt, quasi opera egerint impiorum, tales et peccatores possunt appellari. De talibus quotidie gaudium fit in coelo. Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, ut pereat unus de pusillis istis. Quod Deus omnipotens noluerit hominem perdere, redemptio et amara mors quam pro nobis sustinuit indicavit.
CAPUT XLI. De remittendo fratre.
Si autem peccaverit in te frater tuus. Superius docuit non contemnendos humiles qui Christiani nobiscum adhuc perseverant, ut si in nobis peccaverint, non propterea alienemus nos ab ipsis usquequo sciamus si possumus converti et emendare de 106.1410A| violatione charitatis. Nam in alio evangelista dicit; Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum, et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Attendere autem debemus quod dicit in te, quia aliud est peccare in nobis, aliud in Deum. Si in nobis peccaverit aliquis, habemus potestatem dimittere. Si autem in Deum peccaverit aliquis, secundum quod definitum est ab antiquis in canonibus emendandum est, sicut in libro Regum dicitur: Si peccaverit vir in virum, placare ei potest Deus; si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Solus cum solo debet corripi, ne si pudorem amiserit, pejor fiat. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam 106.1410B| ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum suorum. Si autem non te audierit, adhibe tecum adhuc unum aut duos. Adhibentur duo vel tres, vel corrigendi studio, vel conveniendi sub testibus. Si autem illos non audieris, dic Ecclesiae. Ut qui noluit converti cum pudore convertatur multorum improperationibus. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Ethnicus Graece, Latine gentilis dicitur. Publicanus quoque est qui exigit publica lucra per negotiationes ac per furta et perjuria, qui publicae rei deservit. Qui enim Christianus est et fraternam pacem impugnat, vel publice Christiano scandalum est, pejor est quam paganus, qui necdum suscepit Christianitatem. Amen dico vobis, quaecunquae alligaveritis super terram, 106.1410C| erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Quia dixerat, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, ne illi vile hoc ducerent qui scandalum inferioribus faciunt, ostendit quod is qui in malo perseverat sub Ecclesia anathematizatur. Eorum sententiam divina pietas sequitur, si regulariter et secundum proximi dilectionem hoc faciunt. Iterum dico vobis, quod si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint fiet vobis. Si ita petierint, ut alio loco dixit, hoc est in nomine Jesu, ad salutem animae pertinens. Habemus hoc ad exemplum de beatis Petro et Paulo, qui petierunt de Simone, qui aliis laqueus mortis erat, et acceperunt ut caderet et periret ne aliis scandalum esset. Ubi duo vel tres congregati 106.1410D| sunt in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Josephus dicit de secta Judaeorum, quos tamen Jessaeos nominat, quod quidquid centum insimul congregati instituissent, pro lege habebatur. Dominus autem de tribus, dicit fidelibus suis, quod quidquid faciant in nomine ipsius, ipse faciat. Pro qua re constitutum est ut episcopus non ordinetur minus quam a tribus. Tunc accedens ad eum dixit. Quia supra jusserat Petro et omnibus suis sequacibus ut peccantes in se dimitterent et castigarent, interrogat Petrus quotiens hoc facere debeat, si vel usque septies. Sacratus et usitatus numerus erat apud eos septimus numerus propter sabbatum. Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies. Sive computes septem per septuaginta, 106.1411A| sive septuaginta per septem, ad unum pervenit, id est quadringentos nonaginta. Quantis nullus erga alium potest peccare. Id est, quandiu petit, dimittamus illi. Et in omni numero ita est ratio fixa, ut sive minorem per majorem transeamus, sive per majorem minorem ducamus, ad unum sensum revertantur. Consuetudo erat in ista terra ad omnes sermones parabolas jungere et ideo Dominus semper cum parabolis loquebatur. Ideo assimilatum est regnum coelorum. Ideo, id est ut dimittamus in nobis peccantibus, et veniam nobis petentibus. Semper regnum coelorum hi qui sunt in regno coelorum in Ecclesia Christi, in qua ipse regnat, intelliguntur. Homini regi. Deo omnipotenti. Qui voluit rationem ponere cum servis. Qui sunt in Ecclesia Christiani. 106.1411B| Quotidie istae rationes ponuntur in Ecclesia quando petimus a Deo ut dimittat debita nostra, et ille habet nobiscum pactum factum, ut dimittamus debitoribus nostris, tunc nobis dimittet debita nostra. Nos autem sumus illi debitores decem millium talentorum, graviora peccata quae unusquisque in se recognoscit, quia nullus potest narrare in quantis omni die peccamus erga Deum in cogitationibus, in locutionibus otiosis, noxiis, mortiferis, scilicet detractionibus, operibus similiter otiosis, nocivis, mortiferis per omnia membra nostra: per aures audiendo otiosa, nociva, mortifera, per oculos, per nares, per pedes, per manus, et per omnes affectus corporis. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum Dominus venundari, et uxorem ejus 106.1411C| et filios, et omnia quae habebat et reddi. Jubebat lex ut qui ad solvenda multa esset inops, esset servus eorum quibus erat condemnatus, usquequo se redimere posset. Herodes autem addiderat ut venundaretur cui vellet, et tali modo agebatur in ipsa terra. Inde hoc Dominus dicit. Quia si Dominus juxta opera nostra condemnare nos voluerit, nullus potest esse mundus in conspectu ejus. Jubet nos Dominus venundari, et uxorem et filios, cum propter cogitationes, locutiones, operationes, jubet nos tradi aeternis cruciatibus; cum infirmamur et audimus per verba suorum: Qui bona fecerunt ibunt in vitam aeternam, et qui mala in ignem aeternum. Cum ista audimus, timemus, et oramus nobis dimitti, et Dominus dimittit nobis si a malo cessamus et iterum 106.1411D| convalescimus. Sequitur: Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis. Id est, aliquem similiter Christianum. Debitorem sibi centum denariis. Id est centum generibus offensionum et scandalorum. Nam censum quod aliquis alicui juste debet, non est peccatum repetere. Sed si videt quod non possit solvere propter paupertatem, debet erga illum agere ut ipse vellet agi circa se, aut exspectare usquequo melius possit solvere. Et tenens suffocabat eum dicens: Redde quod debes. Quia cum aliqui fortiores sunt aliquibus, si aliquid offenderint minores, absque misericordia grassantur super eos, quia vident se aliquid majus posse. Et non solum suffocant eos, sed etiam occidunt aut annihilant eos, 106.1412A| non recogitantes quod ex dono Dei possunt quod possunt. Et ideo irremediabiliter cruciabuntur in alia vita, quia ita agunt, nisi hic digne poenituerint et emendaverint quod egerunt. Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde. Vel angeli Domini qui opera nostra Deo nuntiant, vel sacerdotes quos habemus inter nos et Deum. Cum nolumus auscultare illos ut dimittamus qui in nobis peccaverunt non resolvunt peccata nostra nec orant pro nobis. Quia si quis in discordia moritur, nullus Christianus pro eo debet orare, neque commemorationem pro eo ad altare Domini facere. Tunc vocavit illum Dominus suus, et ait illi. Praecipit egredi illum e corpore et venit ante tribunal Christi: et quia noluit misereri conservis suis, traditur daemonibus 106.1412B| tortoribus, quousque solvat omnia peccata quae commisit coram Deo. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis. Confirmat sententiam suam, et omnem simulationem fictae pacis avertit dicens: Si non remiseritis de cordibus vestris. Quia nihil prodest ore dimittere, si in corde eum odio habeamus; idcirco dicit, de cordibus vestris.
CAPUT LXII. De uxore non dimittenda.
Et factum est cum consummasset Jesus sermones istos. Notandum quod verbum consummationis in perfectorum opere semper ponitur. Migrat Dominus de Galilaea in Judaeam. Quamvis illa omnis Palaestina provincia generaliter Judaea diceretur, ad differentiam aliarum regionum (eo quod Judaei eam incolerent), 106.1412C| specialiter tamen inter eos illa pars Judaea vocabatur, ubi Hierusalem constructa erat. Venit igitur de Capharnaum in Judaeam, et turbae quae pauperes erant sequebantur eum propter doctrinam et curationem. Potentes autem de Judaea et qui sapientiores seipsos putabant, sequebantur ob reprehensionem, quia in facto et in dictis quaerebant quomodo aut secundum legem eum adjudicarent morti, aut secundum terrenam potestatem praepararent inimicos populos, vel Romanos, ut per ipsos occideretur. Si licet homini dimittere uxorem suam quacunque ex causa. Audierunt eum praedicare castitatem et pudicitiam, et viderunt eum virginem vivere, et inde dixerunt intra se: Ecce aliter vivit quam nos, in hoc possumus eum comprehendere. Interrogemus 106.1412D| istam quaestionem si dixerit dimittendam mulierem, contraria suis dictis et factis loquitur, etiam et mulieres odient eum; si autem dixerit non dimittendam, nos comprehendimus eum, quia contraria Moysi locutus est. Sed Dominus sicut fons sapientiae semper transiebat eorum laqueos irreprehensibiliter. Respondens ait eis: Non legistis quod qui fecit hominem ab initio masculum et feminam fecit eos? De ipso Dominus de quo putabant intendere ei calumniam ostendit et affirmat suam doctrinam, quasi diceret: Ipse Deus qui per Moysen legem nobis dedit, ipse, narrante eodem Moyse, non fecit cum uno masculo nisi unam feminam, non duas, ut cum unam ejecisset aliam sortiretur. Et etiam Deus per Adam 106.1413A| prophetavit quod relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae. Et hic non dixit uxoribus, quasi de pluribus, sed de una. Et erunt duo. Non dicit tres. In carne una. Non est Deus ut homo, ut necessarium sit ei immutare sententiam suam, quia semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. Idcirco non potest aliter tunc constituisse et per Moysen aliter praecepisse. Quod Deus conjunxit, homo non separet. Si una caro est effecta per amorem vel etiam in filiis, quomodo potest separari? Quod Deus conjunxit per amorem, qui permisit dominare in cordibus hominum amorem, homo non debet separare. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? Ecce laqueus quem occultabant dicentes: Quid erit 106.1413B| hoc quod Moyses praecepit mulieribus dare chartam separationis? Foderunt foveam, sed ipsi incident in eam, sicut semper. « Ecce neque Deus mendax neque Moyses malus, sed vos duricordes et desides, et pro vestra duritia non jussit, sed concessit vobis Moyses. Qui si non concessisset, vos occideretis priores uxores, ut possetis juniores ac pulchriores, aut ditiores accipere. Ab initio autem non fuit sic. Legimus quod Noe et filii ejus singulas uxores in arca habuerunt, non amplius. Et quia cum Abraham sterilem uxorem Saram habuerit, non dimisit illam, et nullus de patriarchis suam uxorem dimisit, nisi in morte. Dico autem vobis quod quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, maechatur. Ex hoc loco Paulus accepit quod 106.1413C| dixit, quod mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Hoc est, non possunt se separare, nisi ambo communi consilio voluerint. Et qui dimissam duxerit, maechatur. In tribus est adulterium: in illo qui dimittit, qui causa est fornicationis uxoris; in uxore qui se non continet, et si non potest continere, ad priorem debet reverti; et in illo qui vivente alio ejus uxorem sortitur. Propterea qui saeculum gestiunt relinquere, debent exspectare ut et conjuges earum se queant continere, quia non debet unus in monasterium abire, et alius foris parem sortiri.
Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Discipuli praesentes 106.1413D| cum Domino intellexerunt quod postquam accepta fuerit, sive sit gulosa, sive sit rixosa, sive infirma, tenenda est usque ad diem mortis, nisi ex consensu amborum relinquant saeculum. Quapropter antequam accipiat uxorem homo debet eam cognoscere in moribus et in sanitate, et non debet subito facere quod diu habet dolere. Sed si omnia facienda sunt cum consilio, istud amplius, quia seipsum traditurus est ut fiant duo in carne una. Quamvis multi septem causas considerent in accipiendis uxoribus, id est, generositatem, divitias, formam, sanitatem, sapientiam, mores, tamen duo amplius quaerenda sunt, sapientia et mores, quia si ista duo defuerint, possunt alia deperire. Vidimus enim quasdam et 106.1414A| nobiliter natas, et ditatas, ad tantam inopiam pervenisse propter incontinentiam morum, ut mendicando vitam finirent. Multas vero audivimus ob fornicationis malum occisas. Et e contrario alias, ignobilius natas, de paupertate ad divitias pervenisse propter suam sapientiam et morum continentiam. Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud. Quia discipuli dixerunt, non expedit nubere, ad hoc respondit Dominus quod non omnes capiunt verbum istud, ut impleant abstinendo se a mulieribus. Sed quibus datum est. Hoc est a Deo, abstinere cum virginitate. Sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt. Sicut de omnibus membris nascuntur homines debiles, sic etiam de ipsis membris debiles nati sunt, quia vena de qua semen descendere debuit, 106.1414B| aperta non fuit, ut his solent clausae esse venae, per quas auditus in interioribus penetrat, qui surdi nascuntur. Et sunt eunuchi qui ab hominibus facti sunt. Ex antiquo usu gentilium adhuc permanet in multis gentibus atterere testiculos infantium in tenera aetate, sive macerare, vel etiam penitus auferre pro multis causis, sive ut assidui sint in servitio dominorum, seu ut creditam sibi substantiam non dispergant in mulieribus. Nam ante Christianitatem ad turpe ministerium a quibusdam fiebant. Nunc vero in Benevento quoscunque clericos facere disponunt, pater et mater in infantia atterunt testiculos, et videntur semper juvenes esse, usquequo canescere incipiunt. Nam in perfecta aetate si factum fuerit, debilitantur statim, et vires amittunt.
106.1414C| Et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Illi alii duo corporaliter sunt, isti vero qui propter regnum coelorum fieri debent, mente non corpore fiunt, quia nulli licet abscindere sibi membra sua, pro ulla incontinentia. Et si fecerit, gradus ecclesiasticos habere non poterit, et si habet, amittet ipsos. Si autem ab aliis injuste factum fuerit, non amittit suos honores. Qui potest capere, capiat. Capere, implere. Qui potest implere ut virgo permaneat, faciat. Ac si aperte dicat: Nulli invitus praecipio, sed qui voluerit me imitari, habebit condignam retributionem: Qui vero non potuerit non amittet pro hoc vitam aeternam. Quia tres sunt gradus de quibus fundata est Ecclesia, conjugatorum, 106.1414D| continentium, et virginum. Et ut utrosque Dominus sanctificaret, ad nuptias venire dignatus est, et miraculum ibidem facere. A prophetissa Anna benedici voluit, et a sene Simeone. Et ut ostenderet virgini matrem fore et reginam omnium virtutum sociamque angelorum, de virgine natus est et nasci dignatus, placuit virgo permanere. Unde et apostolos suos quosdam elegit conjugatos, quosdam continentes, quosdam virgines. Tamen B. Petrum conjugatum praeposuit omnibus ordinibus, ne virgines superbirent aut conjugati desperarent non posse pervenire ad illam perfectionem quam virgines assequebantur. Simile huic dicto beatus Paulus praecipit dicens: De virginibus autem praeceptum Domini non 106.1415A| habeo, consilium autem do. Videlicet ut aliquis virgo permaneat, non est praeceptum, sed exhortatum. Unde et subjungit: Volo omnes homines esse sicut meipsum, id est absque uxore. Si autem dicit aliquis: Quare presbyteri et diaconi non habeant uxores? respondebimus quod gratius Deo multi sequentes Dei exemplum, quod optimum est tenent. Et ideo non est necesse per conjugatos ministeria Domini administrare. Sed et hi qui transgrediuntur vota quae voverunt Domino, videlicet cum virginitate ministrare, tanquam apostatas praecipiunt canones damnare, et a ministerio separare. Tunc oblati sunt parvuli, ut manus eis imponeret. Quia imperfectior aetas erat infantum, solebat pati phantasmata daemonum. Et quanto minor, tanto magis infestius, ut 106.1415B| dicunt obstetrices. Quia quando ante novem dies solus inventus fuerit, a daemone occidebatur. Pro hac re erat consuetudo a prophetis benedici parvulos. Simili modo ergo adduxerunt et attulerunt qui adhuc nequibant venire, ut benedicerentur a Domino. Et oraret. Subauditur, super eos, sicut Jacob benedixit Ephraim et Manasse, impositis manibus super caput eorum. Discipuli autem increpabant eos. Non pro invidia, sed timebant, ne sicut caeteri homines taedio afficeretur ex multitudine eorum. Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire. Et tunc illos ita suscepit, ut audistis, et benedixit. Et semper quicunque vult accedere ad eum cum parvulo spiritu, id est humili, factus malitia parvulus, suscepit illum, ut psalmus inquit: Suscipiet mansuetos 106.1415C| Dominus. Talium est enim regnum coelorum. Hoc est, qui tales sunt per innocentiam, quales isti sunt per aetatem. Et non dixit: Istorum est regnum coelorum, sed talium, requirens innocentiam mentis, non aetatis. Sic et Apostolus praecipit dicens: Malitia parvuli estote, sensibus perfecti. De innocentia infantum superius diximus, ideo non est hic necessarium repetere. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Quia videbat quod Scribae potitus gestirent reprehendere quam credere, cito reliquit incredulos, quia quam non invenit humilem, fugit mentem. Et venit ad humiles et trementes sermones ejus.
CAPUT XLIII. De divite tentante.
Et ecce unus accedens, ait illi. Forte audierat iste 106.1415D| de imitanda innocentia parvulorum, et ideo per singula verba vult sibi exponi quae sit ipsa vera innocentia. Magister bone, quid boni faciam ut vitam aeternam habeam? Alius evangelista dicit: Quid me dicis bonum? Quia ipse solummodo hominem Dominum credebat, quia et magistrum vocabat, non Christum, neque Deum, propterea redarguitur, cur eum bonum dicat, cum Deum eum non esse credat. Non igitur Dominus bonum se esse denegat, sed Deum se esse demonstrat. Et voluit ut ille qui eum bonum dicebat, quomodo bonus esset disceret. Omnis enim homo, licet sanctus, et omnis creatura comparatione Dei non est bona. Per se autem bonus et homo et omnis creatura, si sic est sicut creata fuit. Nam quia hoc 106.1416A| voluerit Dominus istum intelligere, ipse se alio loco bonum dixit, ubi ait: Ego sum pastor bonus; et de Spiritu sancto: Pater vester dabit Spiritum bonum petentibus eum.
Quid me interrogas de bono? Unus est bonus Deus. Cum bonus absolute in Scriptura ponitur, Deus intelligitur, quia ipse est naturaliter, et non ex accidenti dono bonus, et non solum bonus, sed et bonitas et fons bonitatis. Et quicunque est bonus, ipso participante et dante bonus est. Omnis creatura in quantum bona est, ex Deo est, in quantum mala, ex se et vitio suo est mala. Ecce testimonium Domini non solum de Patre, sed de se quoque et Spiritu sancto, qui est unus Deus incomparabiliter et ineffabiliter summe bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, 106.1416B| serva mandata. Ex hoc loco intelligimus quod quicunque legem veterem custodierunt incontaminate, vitam habeant aeternam. Dicit ille, Quae? Jesus autem dixit illi: Non homicidium facias. Duobus modis fit homicidium. Homicidium est cum quis habitaculum animae ante tempus constitutum dissipat, et quasi sine Dei jussione de exsilio animam abire compellit, vel seipsum, vel alium. Sed malum est in quolibet homine pessimum esse in seipso; et non solum apud Deum ejusque Christianos exsecrabile malum est sibi injicere manus, verum et apud antiquos paganos ita exosum, ut manus quae hoc perpetrasset communi sepultura cum corpore careret. Sed quod dicit dolor est, adhuc hodie nomine tenus Christiani hoc faciunt: cujus periculi malum ad episcopos respicit, 106.1416C| qui eis non annuntiant quia non finiunt tristitias et tribulationes, sed multiplicant dum de istis tormentis ad atrociora transeunt. Aliud homicidium est spirituale, cum quis peccat ad mortem, aut fratrem facit peccare, aut videt et non revocat, et moriuntur ambo in anima. Ille quia Deum dereliquit peccando, iste quia vidit, et non revocavit cum potuit. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Apostolus: Et non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte. Reminiscamur factum Heli, quod non corripuit filios suos ut dignum fuit, et ipse pro eis periit, et illi de praesenti interitu ad aeternum transierunt. Sequitur: Non adulterabis. Adulterare est alterius thorum transire. Et quamvis omnis fornicatio criminale peccatum sit, tamen istud 106.1416D| est gravius fornicationis vitium, quia in tribus peccatum committitur. Et istud etiam spiritaliter committitur, cum alicujus anima quae debet Deum virum habere, cui adhaerere in baptismo spopondit, derelinquit illum pro auro, vel gemmis, aut pro aliqua voluptate carnali, et adhaeret diabolo suadenti. Quam fornicationem Ezechiel plenius exsequitur sub duarum mulierum persona, id est, Jerusalem et Samariae, et per ipsas habitatores eorum volens intelligi. Non facies furtum. Similiter et istud duobus modis admittitur: videlicet cum quis a proximo suo quocunque malo ingenio aliquid aufert. Furari est enim in furtivo, id est in absconso auferre. Est autem discretio inter furtum et sacrilegium, quia quamvis sacrilegium 106.1417A| et furtum sit, tamen tanto majus, quanto de sacris rebus, et sicut est furtum de re temporali, sic est furtum spiritale, verbum divinum nescienti subtrahere.
Non falsum testimonium dices. Falsum testimonium quis dicit, cum alio sensu dicit quam ille qui primus dixit; ille quoque qui alteri mendacium dicenti consensit et veritatem quam scit tacet. Haec est innocentia quam jubemur imitari in parvulis, per quam et Deo placere et ad aeternam vitam possumus pervenire.
Honora patrem et matrem. Honor hic non solum in verbis, sed et in omnibus donis et honoribus accipiendus est. Est quoque verus Pater creator noster Dominus, quem ante omnia et super omnia honorare 106.1417B| debemus. Matrem etiam Ecclesiam, quae genuit nos, amare et honorare jubemur.
Diliges proximum tuum sicut teipsum. Proximus noster est omnis homo, sicut ipse ostendit in parabola vulnerati, vel proximus qui eumdem Deum colit quem et nos: quem et fratrem jubemur vocare, ut Dominus in oratione Dominica ostendit.
Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi. Non tentantis studio iste Dominum interrogavit, sicut alius evangelista ostendit, qui dicit quod intuitus Dominus dilexerit eum, sed sollicitus de seipso confessus est simpliciter vitam suam. Si enim duplici corde ad eum venisset, qui cordis videbat arcana, nequaquam ab eo dilectus fuisset. Quia Dominus eos qui mandata ejus quamvis minima custodiunt diligit, et 106.1417C| ostendii quid perfectionis eis desit. Unde et huic dicitur:
Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Quicunque vult perfectus esse, debet vendere, non ex parte sicut Ananias et Saphira, et dare pauperibus, et sequi Salvatorem, id est relinquere mala et facere bo na. Non omnibus istud praecipitur, nec dicitur: Non potest intrare in regnum coelorum nisi ista fecerit, sed tantum his qui voluerint; sicut virginitas non praecipitur, sed his qui voluerint, et quibus placuerit. Etenim illa quae superius dixit, omnibus in vitam cupientibus aeternam intrare dicitur. Ista autem virginitas perfectioribus. Nam habuit ipse duodecim apostolos qui ista exemplo Domini fecerunt. Habuit 106.1417D| et alios discipulos qui ita nequaquam fecerunt, ut Nicodemus, Gamaliel et Joseph, de quibus scriptum est quod discipuli illius erant, occulti autem, propter metum Judaeorum, quia nolebant omnia dimittere, sed cum justitia et bonitate possidere. Cum audivisset autem adolescens verbum, abiit tristis. Haec est tristitia quae mortem operatur, quia tristitia secundum Deum poenitentiam in salutem operatur. Et tristitia hujus saeculi mortem operatur. Et redditur causa tristitiae: Erat enim, inquit, habens multas possessiones. Ecce ubi spinae suffocaverunt semen Dei, id est, divitiae obstiterunt ne germinaret in salutem illius. Non fuerat necesse tristari: tenuisset sua et vixisset cum justitia et sanctitate, potuisset habere 106.1418A| vitam aeternam. Et credimus quod sic fecerit, quia scriptum est de Domino: Lignum fumigans non exstinguet.
Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quod dives difficile intrabit in regnum. Quatuor genera divitum sunt. Est dives qui habet divitias, et tamen divitiae ejus non ei damnantur, sed ipse eis utitur ut dominus. Iste pauper deputatur, ut fuit David, qui dicebat: Egenus et pauper ego sum. Et tamen centum talenta auri et mille millia argenti ad templum Domini obtulit. Qui et alios hortabatur dicens: Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Est alius dives qui non habet divitias, sed tamen potuisset habere si vellet, et monstrantur ei et tamen nullo modo cor apponit, sed si affluxerint, distribuit eas, ut possit 106.1418B| semper esse pauper, ut fuit Julianus monachus, et multi alii quibus quamvis divitiae affluerent, semper pauperes elegerunt esse, et iste pauper in conspectu Dei reputatur. Est quoque tertius dives qui nihil habet, sed habere desiderat, et inde cogitat semper quomodo eas possit adipisci, et aliquando cogitat qualiter dispensaret aut multiplicaret, si adeptus esset, ut fuit Simon Magus, et de quibus plenus est mundus. Est quartus dives qui habet divitias, et patitur famem, ut plus habeat. Qui non cogitat aliud, nisi ut possit agere quae saeculi sunt, et in potentia saeculari exaltari de die in diem, quocunque ingenio opprimit vicinos, et subditos sibi quoscunque potest calumniatur, ut augeat divitias suas. Quos non potest opprimere invidet, et vult superior fieri, et 106.1418C| semper in angustiis est, quamvis dives sit. De isto scriptum est: Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. Multa millia de istis habentur in isto saeculo. De istis hic dicitur:
Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Camelus est bestia onerifera, ut asinus, major tamen, et dicitur Graece a curvitate. Graeci enim curvum, camon dicunt, unde et camus, sive quia curvum collum habet, sive quia curvatur quando oneratur. Habet gibbum in dorso. Mittit autem Arabia meliores, bina tubera habentes in dorso et nunquam pedes atterentes. Huic ergo assimilatur dives tumens opima fertilitate, qui non consolatur egentes, non visitat infirmos, 106.1418D| non suscipit hospites, nec exsequitur caetera religionis officia. Hos ergo posteriores studeant omnes Christiani vitare, quia de his dixit Dominus: Quandiu tales fuerint, et pauperes Christi esse contempserint, non possunt intrare in regnum coelorum. Auditis his, discipuli mirabantur valde dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? Cum audissent discipuli quod Dominus dixit difficile intrabit, et non dixit quod esset impossibile, sed difficile, mirabantur, quia simul intellexerunt illos non intraturos, qui cum non habebant, tamen habere volunt. Et intellexerunt quia pauci erant tunc in mundo, quia non erant alii, nisi soli discipuli Domini. Nunc vero multa millia sunt Christianorum qui nolunt habere, etiam si posent. 106.1419A| Verumtamen eos consolatur Dominus et dixit illis: Apud homines hoc impossible est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Dominus omnipotens qui creavit camelum, potest illum facere transire per foramen acus, ut sicut mundum creavit ex nihilo, et locum creavit, qui non erat, in quo mundus esset, quique fecit asinam loqui et petram ambulare cum exercitu ad ministrandum aquam, potest et ex animali corporeo, et de illo qui signatur pro animali, videlicet divite tortuoso in suis ingeniis vel voluptatibus, rectum hominem reddere et mundum, ut possit transire per arctam et angustam viam quae ducit ad vitam, per quam pauci divitum gradiuntur, sicut fecit de Zachaeo. Non autem putandum quod divites cum suis iniquitatibus intraturi sint in regnum coelorum, 106.1419B| sed commutandi in melius adhuc dum vivunt, ut possint cum pauperibus collocari. Ideo enim omnipotens dicitur, quia potest facere quae voluerit. Potest quoque cameli nomen Redemptor noster intelligi, qui humiliatus est ad suscipienda onera peccatorum nostrorum. Qui cum transivit per foramen acus, id est per angustias passionum, per quas quasi per acum resarcire scissa nostrae dignatus est vestimenta naturae, id est recuperare, quatenus melius reformati audiremus ab Apostolo: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Tunc respondens Petrus dixit: Ecce nos reliquimus omnia. Cum audisset Petrus perfectionem a Domino juveni propositam, et laudatam, voluit scire quae esset merces studentibus eam, dixitque ad Dominum: 106.1419C| Ecce nos reliquimus omnia. Quomodo dicit omnia, cum non habuit nisi rete et navim, et ipsa quando necessarium fuit repetiit? Nam invenimus eum piscatum fuisse post resurrectionem. Sed omnia intelligenda sunt quae concupisci poterant, quia etiam voluntatem habendi reliquerunt. Et si voluisset aliquis rex eis dare multa praedia et honores, non essent accepturi. Reliquimus omnia, et secuti sumus te. Hoc est, sic reliquimus ut tu habes derelicta, qui non vis quidquam in hoc saeculo possidere. Secuti sumus te non tantum gressibus corporis, sed et imitatione actionis. Simili modo debent relinquere omnes monachi et canonici, sicut et apostoli. A quo enim debent episcopi et presbyteri ac diaconi exemplum accipere, nisi a quo et gradus 106.1419D| accipiunt? Sicut enim in veteri lege sacerdotes exemplum Moysi et Aaron, qui primi sacerdotes fuerunt, tenuerunt, sic in novo omnes apostolici et episcopi ac presbyteri et reliqui ordines debent exemplum capere a Christo et ab apostolis. Unde et Paulus dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Nam et monachi quamvis aliquid plus videantur facere quam in Evangelio scriptum est, tamen eamdem normam et ipsi tenere debent. Et si aliquid eis plus praeceptum est, ad nihil aliud praeceptum est, nisi ut Domini regula possit custodiri. Etenim si praeceptum est nobis post completam non loqui, pro nulla alia re praeceptum est, ne refectis cibo colloquentibus simul aliqua lis exsurgeret et nimium vigilantibus 106.1420A| congrua hora ad Dei laudes surgere nequirent. Si praeceptum est nobis a carne absque necessitate carnis abstinere, ideo factum est, ut possit castitas custodiri. Nam in necessitate non est prohibitum. Credimus tamen pro certo quod in cibo et potu eamdem regulam tenuit Dominus, quam et in caeteris causis, tantummodo ad sustentandum corpus. Nee tamen nobis prohibetur pro necessitate corporea, sicut et Paulus dicit: Carnis curam ne feceritis in desideriis. Non dicit in necessitatibus, quia quod necessarium est corpori propter subsidium, nec Deus prohibet nec alius quilibet doctor. Non enim beatus Benedictus alterius imitator fuit, nec plusquam Dominus facere voluit, quia sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus, et erit tunc perfectus. Nam et 106.1420B| qui vocantur monachi, quia sub regula degunt regulares dicuntur, et hoc est canonici Graeco nomine. Omnes tamen habent Christum in exemplum, et apostolos ejus quos imitari debent. Laici autem habent Nicodemum, Gamaliel, Joseph, et si potentiores sunt possunt in Scripturis divinis invenire quem imitentur et in potentia saeculari, et in mansuetudine, et humilitate Christi. Ecce proponam vobis divitem et pauperem Dei: ab ipso capite exemplum et facite sicut ipse fecit. Videamus Job quomodo justus fuerit, qui legem litterae nunquam audierat, et tamen potentiam saeculi tenebat, et Evangelii documenta postea multo tempore prolata opere custodiebat. Audiamus verba ipsius quae invitus protulit, sed tamen non ex cenodoxia. Ait ergo: Videbant me 106.1420C| juvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. Ecce potestas et honor regalis; videamus juxta paupertatem, a Domino postea permulgatam. Auris audiens beatificabat me, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Oculus fui caeco, et pes claudo, pater eram pauperum. Conterebam molas iniqui, et debentibus illius auferebam praedam. Ecce quod Deus dixit: Esurivi et dedistis mihi manducare, et reliqua misericordiae opera. Adhuc videamus excellentiam et humilitatem. Sequitur: Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu. Ecce excellentia. 106.1420D| Eram tamen moerentium consolator. Item: Si contempsi judicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me, si negavi quod volebam pauperibus et oculos viduae exspectare feci. Si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea. Si animam agricolarum meorum afflixi, quia ab initio crevit mecum miseratio, et de ventre matris meae egressa est mecum. Ecce, quod Dominus dixit: Beati misericordes, et reliqua. Vultis scire qualis fuit erga subditos? Ait: Si levavi manum meam super pupillum, etiam cum viderem me in porta superiori. Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Vultis cognoscere quam castus? Ait: Pepigi foedus cum oculis meis ne cogitarem de virgine. Et item: Si deceptum 106.1421A| est cor meum super muliere, scortum sit alterius uxor mea. Ecce potentia et divitiae in uno homine. Qui nolunt per omnia potentias dimittere, teneant eas, sicut iste qui ditior fuit quolibet regi nostro, et tamen absque lege Moysi et Evangelii exstitit. Inveniat qui vult talem divitem in utroque adhibere. Si prolixitatem libri non vererer, ostenderem qualem custodiam erga filios, quem vigorem super mulierem habuit, et quam fortis in prosperis et in adversis, quem nec prospera extulerunt nec adversa dejecerunt, licet diabolus totis viribus, adjuncto familiari vasculo femina ipsius, bella adversus eum suscitaverit. Sequitur: Jesus autem dixit illis. Quia Petrus pro omnibus apostolis locutus fuerat, et Dominus omnibus respondet dicens: Amen dico vobis, quod vos qui 106.1421B| secuti estis me. Non dicit, qui reliquistis omnia, quia hoc multi pagani fecerunt et philosophi, et Socrates et Chrysodemus qui venditis patrimoniis gemmas pretiosissimas emerant et ipsas ob favorem vulgi confringebant. Etiam Diocletianus totum imperium mundi sponte dimisit. Sed de hoc dicit, quod perfectius erat, qui secuti estis me imitando. In regeneratione, id est in renovatione, quia sicut renovatur anima per fidem, sic renovabuntur corpora nostra in die judicii per incorruptionem. Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae. Sedere judicantis est, hoc est cum venerit ad judicium. In sede, in aere, ubi judicium fiet majestatis, id est terroris. Sedebitis super sedes duodecim. Per duodenarium numerum, omnis perfectus sanctorum numerus exprimitur, qui 106.1421C| judicabunt iniquos comparatione sui, quare illi cum similiter carnei fuerint et a Deo creati, non custodierunt mandata Dei sicut isti, et propterea condemnabunt eos dignos esse gehennae, qui noluerunt similia illis agere. Judicantes duodecim tribus Israel. Sicut per duodecim apostolos omnis electorum numerus exprimitur, ita per duodecim tribus omnes gentes et Judaei intelliguntur propter duodenarium numerum, qui perfectus et apud paganos et consecratus in divinis Scripturis invenitur. Et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Id est, qui propter Deum terrena reliquit, spiritualia bona recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, 106.1421D| tanquam si centenarius numerus parvo comparetur numero. Sive voluerimus de hoc dicere quod in alio loco scribitur centuplum accipiet in hoc saeculo. Possumus considerare quantam gloriam beatus Petrus accepit in hoc saeculo, qui poterat, postquam ad Dominum venit, vivos verbo occidere, vivificare mortuos, erigere claudos, etiam, ut canitur, coelum claudere et aperire. Quanti boni est ad comparationem, quod ante tenebat. Nunc quoque magnum regnum habet de villis et servis per omnem mundum, et ipsi et omnes sancti propter amorem Dei. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Et de Judaeis et gentibus potest intelligi, et de Juda et latrone, et de desidioso fratre et studioso accipi potest, quod 106.1422A| frequenter tardus frater, sed tamen studiosus assequatur, quod acris ingenii per desidiam perdit.
CAPUT XLIV. De operariis conductis in vineam.
Simile est regnum coelorum homini patrifamilias. Ista parabola de versu superiori dicitur: Multi erunt enim primi novissimi. Regnum coelorum praesens Ecclesia intelligitur. Paterfamilias, Deus omnipotens, qui habet universalem vineam, scilicet Ecclesiam quae ab Abel justo usque ad ultimum qui in fine mundi nasciturus est, quod sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Quia Deus omnipotens in initio mundi misit patriarchas, Adam, Abel, Enoch et reliquos.
106.1422B| Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno. Tunc Dominus conventionem fecit cum homine, quando pro custodia mandatorum perpetuitatem et immortalitatem dari promisit. Sive conventio aeterna vita intelligitur. Hora prima ab Adam fuit usque ad Noe, hora tertia a Noe usque ad Abraham. Sexta ab Abraham usque ad David. Nona a David usque ad Joannem. Undecima in qua apostoli missi sunt: qui tarde venientes mercedem plenam acceperunt. Quibus alio loco Dominus dicit: Alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis: In qua gentiles vocantur, quibus et dicitur: Quid hic statis tota die otiosi? Quasi enim tota die otiosi stabant, qui transacto tam longo tempore quatuor millia annorum Deum coeli non adorabant. Dicunt ei: Quia nemo 106.1422C| nos conduxit. Scilicet vias vitae nullus nobis praedicavit. Ite et vos in vineam meam. Ac si aperte dicat, Estote et vinea mea, quia usque modo Judaei soli dicti sunt vinea Domini. Possumus quoque eadem horarum spatia in unoquoque homine intelligere. Ille enim in vinea Domini ab hora prima usque ad vesperum laborat, qui ab infantia in Ecclesia Domini innocenter vivens, instruit alios bono exemplo vitae suae, aut et exemplo et verbo. Ille hora tertia, qui a pravitate post pueritiam mutatur. Sexta quoque quis convertitur, cum in juventute a pravis operibus per Dei visitationem revocatur. Hora nona, cum quis a juventute resipiscens per juveniles annos in Dei servitium mutatur. Hora undecima convertitur peccator, cum jam vicinum se morti senserit: tunc per Dei 106.1422D| misericordiam et visitationem incipit cogitare, quid fecit tam longo tempore, et quasi Deus in corde ejus loquitur, inquit: Tanto tempore in meis voluptatibus vixi, jam prope est ut ad infernum trahar, qui nihil pro animae meae salute unquam laboravi, et tunc moerore afficitur in servitio Dei; quanto tardius, tanto ferventius inardescit, et plerumque ante remuneratur quam is qui ab infantia in Dei servitio desudavit.
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo. Sero, dies retributionis, vel dies judicii. Procuratores vineae angeli Domini, vel unumquemque hominem. Voca operarios. Quotidie vocamur, quia quotidie morimur. Et reddidit unicuique 106.1423A| secundum quod in Ecclesia laboravit, sive bonum sive malum. Incipit autem a novissimis quia ante latronem intromisit in paradisum quam Petrum. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi. Acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Quia eamdem vitam aeternam accipiunt, qui de gentibus per apostolos crediderunt, quam acceperunt patriarchae et prophetae, qui de genere Abraham fuerunt. Dicuntur autem murmurasse, non quod vere qui ad vitam introducebantur murmuraverint, sed quod viventes Judaei quibus Dominus loquebatur indigne ferebant et etiam in cordibus murmurabant cum audiebant quod Deus facturus esset de gentibus filios 106.1423B| Abraham, et coaequaturus eos Judaeis. Et ipse sensus est in ista parabola, qui apud Lucam de duobus filiis, quando unus nolebat introire, quia pater prodigum filium receperat. Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus. Hoc est quod in passione sancti Petri legimus quod dicebant Judaei. Nos ex semine patriarcharum sumus, quibus locutus est Deus, ut ostendat mirabilia sua. Vos semper idola adorastis, non est justum ut nobis nunc coaequemini. Pondus diei et aestus portasse est ab initio saeculi pro Dei legibus tribulationes sustinuisse, ut fecere sub Antiocho et aliis regibus. At ille respondens uni eorum dixit, Amice, non facio tibi injuriam. Amicum vocat ipsum populum Judaeorum pro praerogativa patrum, qui 106.1423C| etiam frequenter filii vocati sunt Dei. Nonne ex denario convenisti mecum? Nihil inde minuitur Judaeis, si omnipotens Deus gentes colligit, et ad vitam introducit. Tolle quod tuum est, et vade. Hoc est accipiat de vobis qui vult per digna opera vitam aeternam quam illis praeparavi ab initio saeculi. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Sua immensa clementia, quia similiter dat dignis degentibus, qui aliquando cauda dicebamur, sicut Judaeis qui dicebantur caput et populus Dei. An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Per oculum invidia exprimitur, quam Judaei semper habuerunt adversus gentes, et maxime post praedicationem apostolorum. Unde et Petro dixerunt: Quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum eis? Quia Deus sua gratuita 106.1423D| pietate gentes collegit, Judaei invidiam assumpserunt. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Immensas gratias solius Dei clementiae referimus, quia cognoscimus eum quem ante ignorabamus. Et potest de nobis dici, quod de Judaeis dicebatur: Notus in gentibus Deus. Multi enim sunt vocati. Videlicet et de Judaeis et de gentibus. Pauci autem electi. Timenda sententia, quod pauci sunt qui Deo incontaminate serviant, et in multis offendimus Deum quae non perspicimus. Quandocunque enim aliquid boni facimus, si xenodoxia se immisceat, mercede apud Deum frustramur. Verbi gratia, si oramus, jejunamus, eleemosynam damus, etc., bonorum opera facimus et quaerimus aliquam laudem, aut ut aliquis 106.1424A| pro hoc nos videat, totum quod facimus perdimus. Ubicunque proximo si possumus in necessitatibus non adjuvamus, Dei praeterimus praeceptum, et charitatem amittimus. Potest quoque hoc quod dicit, multi vocati, de Christianis solummodo intelligi, qui vocati sunt per praedicationem, sed tamen per opera non sequuntur. De quibus major pars viam latam ambulat. Unde Joannes dicit: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est.
CAPUT XLV. De filiis Zebedaei
Et ascendens Jesus Hierosolymam. Quia praevidebat Dominus discipulorum animos de sua passione perturbandos, idcirco frequentius eis praedixit ut et memoriae retinerent, et tunc constantiores essent. 106.1424B| Assumpsit duodecim discipulos suos secreto, et ait illis. De turba segregavit eos, quia non erat in populis praedicandum mysterium crucis, donec perfectum esset. Ecce ascendimus Hierosolymam. Ecce adverbium est demonstrantis, quia in via erat cum ascendebat ad passionem. Ascendere autem dicitur de Jericho ad Hierusalem, de oriente ad meridiem, quia Hierusalem quasi altior caeteris civitatibus erat, quia caput regni illius erat in umbilico terrae illius, dives variarum opum, frugibus fertilis, aquis illustris. Quam Sem filius Noe, qui dictus est Melchisedech, aedificavit, et in ea regnavit. Sed eam postea Jebusaei tenuerunt, et Jebus vocaverunt quae usque tunc Salem vocata fuerat. Ex quibus duobus nominibus Hierusalem dicta est, quae a David postea comprehensa, a Salomone reparata, 106.1424C| Hierosolyma quasi Jebus Salomonis dicta est. Ab Aelio Adriano ultimo Aelia dicta est. Et filius hominis tradetur. Filius hominis, quia secundum quod filius sanctae Mariae fuit, ista sustinuit. Principibus sacerdotum. Ab Juda, qui cum illo tunc erat. Et condemnabunt eum morte. Id est adjudicabunt eum dignum morti, quamvis false. Et tradent eum gentibus, Pilato et militibus, qui Romani erant. Ad deludendum. Quod fecerunt quando velaverunt caput ejus, et percutiebant eum, et dicebant: Prophetiza. Et flagellandum. Quia flagellatus est ad columnam. Et crucifigendum, extra portam. Et tertia die resurget. Hoc ad consolationem discipulorum adjungit. Sed, sicut Lucas dicit, nihil intellexerunt apostoli, quia non potuerunt credere quod ipse qui sic erat 106.1424D| exaltatus in populis, potuisset ad tantum improperium pervenire.
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei. Sicut sequentia ostendunt, matrem istam filii hortati sunt ad haec petenda. Audierant Dominum dicentem quia resurgeret tertia die, et putabant statim regnum Domini futurum, quod erit post diem judicii, et ideo ista per matrem petebant Joannes et Jacobus. Qui dixit ei: Quid vis? Non ideo interrogat quod nesciat, sed ut ad dicta ejus congruentius respondeat, et dat etiam puris hominibus exemplum ne ante respondeant quam audiant, quomodo Salomon dicit: Qui ante respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
106.1425A| Ait illi: Dic ut seaeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram tuam in regno tuo. De sessione quoque superius audierant Dominum dicentem: Sedebitis super sedes duodecim judicantes tribus Israel. Et volebant ipsi esse primi de ipsa sessione, quia non erant adhuc perfecti. Respondit Dominus: Nescitis quid petatis. In hoc quod Dominus mulieri petenti filiis dicit, nescitis quid petatis, ostendit petitionem matris ex filiorum suggestione descendere. Et sicut alius evangelista dicit, antequam causam dicerent, petierunt ut concederet quodcunque postularent. Sed Dominus, ut daret exemplum hominibus, nec concessit, nec negavit, donec audiret. Quis enim debeat concedere, antequam sciat quid concedat? Nam si malum fuerit, aut erit reus mali si concesserit, 106.1425B| aut mendax. Qui enim sine vita et opere locum superiorem quaerebant, adhuc insipientes secundum Deum erant, et in vitam aeternam non per viam nec per ostium, sed aliunde volebant ascendere. Sed tales custodes non habet illa dignitas, ut possit aliquis malo ingenio adipisci, ut fit in isto saeculo. Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Per calicem passio intelligitur: unde et Dominus vicinus passioni orabat: Pater, si possibile est, transfer calicem istum a me. Et Psalmista dicit: Calicem salutaris.
Dicunt ei: Possumus. Et in responsione dicunt confidenter, sicut dixerat Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo.
Ait illis: Calicem quidem bibetis, hoc est passiones 106.1425C| meas sustinebitis. Quaeritur quomodo calicem Domini isti duo biberint. Nam de Jacobo certum est quomodo per martyrii palmam vitam finierit, ab Herode nepote decollatus. Joannes autem sub Trajano principe in pace vitam finivit. Sed si recolamus Scripturas, inveniemus multum passum illum pro Christo. In synagoga enim Judaeorum cum reliquis apostolis flagellatus est ac post voluntarie pro Domino in Graecia exsulavit, et deinde etiam longe in Pathmos relegatus, ad ultimum in ferventis olei dolium demissus, talia multa pro Christo sustinuit; in quibus retribuit Domino quod ab ipso primum acceperat, bibendo calicem ejus. Sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis. Hoc est: Non est personarum acceptio apud Deum; 106.1425D| non est dantis, sed accipientis, illius qui se talem praeparat, ut dignus sit acceptione. Nec qui dicit, sed qui facit, accipit ipsum locum. Non est meum dare superbis, quales vos estis, sed humilibus. Si vultis habere, mutate mentem. Estote humiliores omnibus et certate ut vincatis diabolum, et tunc dabitur vobis a Patre meo et a me, non solum ab isto homine quem putastis flectere injuste per mulieris supplicationem; sive non est meum dare vobis tali modo quo vos petitis, sed victoribus paratum est a Patre meo ab initio saeculi. Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. Non mulieri indignati sunt, sed filiis, quia intellexerunt quod illa praemonita a filiis haec petierit, qui ignorabant adhuc 106.1426A| mensuram suam, et ideo exarserant in modicam cupiditatem.
Jesus autem vocavit eos ad se et ait. Ad se vocavit, de turbis propinquare fecit, volens eos omnes secrete castigare, illos de ea petitione non sibi convenienti, istos de indignatione contra fratres. Fecit ut pius magister, mansuete retulit quomodo deberent se omnes humiliari, et servire fratribus, non principari in potestatibus, aut cum malo ingenio potestatem acquirere, sicut multi faciunt Christiani. Scitis quia principes gentium dominantur eis, et qui majores sunt potestatem exercent in eos. Dat exemplum per contrarium, scilicet cavendum, non imitandum, ut illud scientes, aliter studerent facere. Qui majores sunt in isto saeculo, per tyrannidem sunt; et per potestatem 106.1426B| sunt super eos majores, quia omnis dives aut iniquus, aut iniqui haeres. Haec figura apud saeculares a contrariis dicitur, veluti cum quis alicui viam vult monstrare rectam, dicit: Ad sinistram est fovea; non ut illam incidat, sed ut caveat dicit. Simili modo Dominus inquit: Non ita erit inter vos. Scilicet quia sapientia hujus saeculi stultitia est apud Deum. Sed quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister. Hoc est quod alibi dixit: Qui se humiliat in hoc saeculo, exaltabitur a Deo in alio. Nec illi appetant per vana verba, nec vos indignemini si alii volunt habere, sed et vos et illi qui voluerint inter vos primi esse, sint vestri servi. Unus est sensus, et in ministro et in servo. Et ut altius eorum in corde defigatur, suum adhibet exemplum dicens: Sicut 106.1426C| Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Omnia acta Domini quae in primo adventu egit, in exemplum nobis ostensa sunt humilitatis. Ipsi enim cum esset conditor terrarum non placuit principari in hoc saeculo, sed pauper fieri, pedibus ad praedicandum pergere, infirmos visitare, turbas satiare, discipulorum pedes lavare, et reliqua pietatis officia per semetipsum agere, et ad ultimum dare animam suam pro multis. Non dicit pro omnibus, sed multis his qui credere voluerint. Similiter et in canone missae canitur de sanguine Domini: Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
CAPUT XLVI. De duobus caecis illuminatis.
Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum 106.1426D| turba multa. Apparet quod Dominus de Galilaea veniens, transiens Jordanem non recto itinere Hierosolymam abiit, sed juxta Jordanem ab Jericho venit, et inde per viam publicam quae de trans Jordanem ad Jerusalem ascendit, viam tenuit in qua inter Jericho et Jerusalem multae depraedationes fiebant, usquequo Romani aedificaverunt ibi castellum et miserunt custodiam militum. In hac ergo quia publica via erat, ob petendam stipem manebant caeci, et unus ex illis ita notus erat, ut alius evangelista et nomen ejus, et nomen patris ejus posuerit. Verumtamen alii evangelistae solummodo unum nominant, qui gentium populum signat, quia ipsi gentibus scripserunt. Matthaeus vero, qui Hebraeis credentibus scribebat, 106.1427A| duos commemorabat, ut intelligantur Judaei et gentes per illos duos. Veritas historiae aperta est, et virtus Domini. Typice vero Jericho interpretatur luna, et per lunam defectus et mutabilitas nostrae carnis exprimitur. Et cum Dominus Jericho appropinquavit, caecum unum illuminavit. Cum vero coepit elongare et Jerusalem ascendere, duos, quia cum mortalitatem nostrae corruptionis induit, sanavit multos ex populo Judaeorum a caecitate spiritali. Cum vero factus immortalis post resurrectionem, illuminavit utrumque populum ex maxima parte per apostolos suos. Et bene dicuntur juxta viam sedisse, quia non erant in via qui dixit: Ego sum via, sed juxta, quia et Judaei aliquid per legem sciebant de creatore, et gentium philosophi per naturalem scientiam 106.1427B| creatorem coeli cognoverunt. Quod et Plato in suis reliquit scriptum libris. Audierunt quia Jesus transiret. Judaei audierunt per prophetas, gentes quoque non per omnia ignoraverunt, sed sophistae eorum similiter denuntiaverunt. Unde est illud Maronis: Jam nova progenies coelo dimittitur alto. Et Sibylla inquit: E coelo rex adveniet Christus per saecla futurus. Scilicet in carne praesens ut judicet orbem, unde Deum cernent incredulus atque fidelis. Alius quoque cum venisset ad mortem vocavit discipulos suos, et dixit eis: Ego modo moriar; scribite somnium meum quod vidi et habebam absconsum in mente mea, et 106.1427C| modo scio quod non videbo ipsum somnium rebus expleri, sed beati erunt qui videbunt. Vidi in somnis vinum de coelo pluere, et surgebat nebula de terra, et de aquis, et miscebatur cum ipso. Et scio quod Divinitas veniet de coelo, et miscebitur cum carne. Nonne quasi diceret: Veritas de terra orietur, et justitia de coelo procedet? Tali ergo modo juxta viam sedebant et Judaei et gentiles, et clamaverunt dicentes: Domine, miserere nostri, Fili David. Jam olim est quod gentium populus hoc clamabat: Osanna, fili David, miserere nostri. Turba autem increpabat eos ut tacerent. Vel Judaei, ut in Actibus apostolorum legimus, vel turba ista pars populi intelligitur quae non credit, quae obsistere populo fideli voluit, ne crederet in suum Deum. Unde et multos 106.1427D| per tormenta martyres reddidit. Seu turba tumultus vitiorum sunt, qui obsistunt ne ad Deum convertamur. At illi magis clamabant dicentes. Quia ex persecutionibus magis crevit Ecclesia. Et stetit Jesus, et vocavit eos. Translit nobis quando natus et passus est, et resurrexit. Stetit, quando post ascensum incommutabilis factus est in coelo, ad dexteram Patris; vel stetisse dicitur propter adjutorium quod ministrat fidelibus suis. Quid vultis ut faciam vobis? Peti vult quod nobis petentibus concedere praenoscit. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum.
Dicunt illi: Ut aperiantur oculi nostri. Hoc pro certo orat electorum populus, ut mereatur videre 106.1428A| oculis spiritalibus sine fine regem saeculorum in decore suo. Sive orat ut reliquo populo adaperiat aures praecordiorum ad intelligenda mysterii arcana. Et nos quaeramus lucem quam cum solis angelis videre possimus. Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Quia si qui credunt, ipso dante incrementum, credunt. Et confestim viderunt et secuti sunt eum. Quicunque enim oculis mentis videt Jesum, sequitur eum imitando ejus actiones. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur. Videt et non sequitur, qui bonum quidem intelligit, sed operari contemnit, Jesum enim sequitur, qui imitatur. Unde dicitur: Si quis mihi ministrat, me sequatur, id est, me imitetur. Possumus per istos caecos Judaeos sive Pharisaeos intelligere.
CAPUT XLVII. De susceptione Domini ab Hierosolymitanis.
Et cum appropinquassent Hierosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti. Dominus noster Jesus Christus cuncta ordinate et sapienter dispensavit, sicut sapientia Dei, quod ipse veraciter fecit quaedam miracula ad excitanda corda electorum et reproborum, et unde boni profecerunt, mali deterioraverunt, quousque de morte ejus invicem conspiraverunt, et quando eum ante placitum voluntatis ejus occidere gestierunt, tangere eum nequiverunt. Cum vero dies voluntatis ejus appropinquaverunt, licentiam acceperunt, et de mirificis gestis amplius insanierunt. Ut autem ostenderet se Dominus Filium illius esse qui quondam a Samuelis tempore allophylos cum 106.1428C| diis suis percusserat, et arcam suam per vaccas fetas referri ad locum debitum fecerat, adhibuit sibi aliud pecus ad hoc demonstrandum. Sicut enim illae vaccae quae necdum jugum traxerant, quamvis vitulos recentes haberent, tamen accepta arca Domini abierunt viam quam ignoraverunt, pergentes et muglentes, quasi dicerent: Et vitulos non obliviscimur, sed tamen creatorem cujus arcam ducimus plus timemus; similiter et hic asellus qui nunquam antea a matre separatus fuerat, et nunquam sessorem habuerat, accepto Domini corpore fecit. Cum venisset Bethphage, misit duos discipulos dicens. Bethphage est villa parva in monte Oliveti juxta Bethaniam, et erat sacerdotum viculus, et interpretatur domus buccae, sive maxillarum, propter capita arietum et 106.1428D| hircorum quae ibi jacebant. Cum ergo ibi venisset Dominus prima feria qui Dominicus apud nos vocatur, misit duos discipulos suos, et ipse pervenit ad Bethaniam, et mansit ibi ipsa nocte in domo Simonis leprosi. Et venit ibi Maria soror Lazari, et effudit unguentum super caput ejus. Et discipuli interim adduxerunt asinam et pullum, et audierunt in Jerusalem quia ibi esset ipse. Non enim viderant eum postquam Lazarum suscitaverat. Frequenter quidem Dominus Jerusalem venerat, sed nunquam cum tanta gloria in eam ingressus est sicut tunc, ut hi qui ante eum voluerant occidere, tunc haberent locum; quia tunc ei placuit mori, quasi in factis suis dixisset eis: Vos pro beneficiis a me vobis imoensis deterioramini, 106.1429A| et occidere me vultis; modo si vultis, do vobis locum. Facio tamen mirabiliora quam ante feci. Suscitavi vobis mortuos, ipso die modo resuscitavi quatriduanum. Et ut cognoscatis me illius Dei Filium, quem vos dicitis adorare, sicut legitis oblitas fuisse bucculas naturam suam, et amorem vitulorum suorum pro arca Domini quae super eos erat, sic videte asellum oblitum amorem matris suae, et sine freno et capistro ire viam meam. Quasi vobis dicat ipsum brutum animal: Amo matrem, sed plus timeo creatorem quem habeo sessorem.
Tunc Jesus misit duos discipulos suos dicens: Ite in castellum quod contra vos est. Castellum modo appellatur Jerusalem, quae quondam civitas regis magni, id est Dei dicta est, quia conspiratum habebant 106.1429B| cives ejus occidendi Salvatorem suum. Quod contra vos est. Quia videre jam poterant de ipso monte Oliveti. Tamen quindecim stadiis erat Bethania a Jerusalem, sed sic erat constructum templum, ut de ipso possent videri Oliveta in monte eodem, et de ipso monte ardens oleum in templo Domini. Et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea. Asina ista ad templum Domini data fuerat et in commune sacerdotum erat; et quisquis de eis volebat accipiebat. Pullus dicitur asellus, id est parvus, quia diminutivum est ejus. Et uniuscujusque bestiae, aut navis natus pullus potest dici dum tener est, ut pulli columbarum et passerum. Solvite. Id est absolvite a vinculo. Adducite mihi. Quia virtutem debeo cum eis facere, ut separentur ab invicem. Et si quis 106.1429C| vobis aliquid dixerit, dicite quod Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. Quia multos dominos habebant, propterea praecepit ut absolute Dominum dicerent et non designarent aliquem. Et placuit Domino hanc virtutem facere de asello sacerdotum, ut ipsi scirent quod nunquam sessorem super se habuerit, quia sacerdotes magis ejus operibus contradicebant. Hoc autem totum factum est. Quid totum factum est? ut adducerentur ut sederetur ab ipso. Quia sic praedictum fuerat a propheta Zacharia. Quaecunque Deus acturus fuit in hoc saeculo corporaliter, praedicta fuerunt omnia a prophetis, et istud etiam praenuntiatum est ipsum acturum. Placuitque Domino concordari dicta prophetarum cum factis suis, ut in prophetarum dictis et in factis suis verax 106.1429D| haberetur, quia veritas est, mentiri non potest, ut psalmus inquit: Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis; nam hoc quod legimus in libro Regum quod dixit spiritus: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus, non Spiritus sanctus, sed diabolus ibi intelligitur, qui ad tempus propter peccatum regis corda prophetarum ejus decepit. Dicite filiae Sion. Exsultando et gaudendo dicite. Erat consuetudo apud Romanos post triumphatos hostes cum triumpho ingredi Romam, ita ut venirent ei obviam omnis senatus, et omnis dignitas cum omni populo, et haberent metrice laudes et decantarent ei, et ille projiceret super eos una vice de aureis denariis, alia 106.1430A| vice de argenteis. Sed nullus sic gloriose ingressus est, sicut hic Dominus noster, quia illis mendacia cantabantur, isti autem supplicabant: Salvum fac in excelsis. Ecce. Admirantis est. Rex. Non tyrannus, quia regis ministerium est regere et gubernare populum, oppressos liberare, opprimentes debellare. Qui non facit hoc, non est rex, sed tyrannus, qui locum occupat, et forsitan et ipse eos vastat et alios depraedare sinit. Tuus. Ad Israel spiritalis sermo propheticus fit dicens: Tuus erit, ut salvet te, et regat si volueris. Si autem nolueris, non disperdet te, sed sinet disperdere, quia Deus intentator est malorum.
Venit tibi. Ad tuum profectum inquit. Mansuetus. Ut postea ipse dixit: Mitis sum et humilis corde.
Sedens super asinam. Potuit Dominus equum vel 106.1430B| elephantem habere ad sedendum, qui potuit habere leones et gryphes ad domandum Aegyptios; sed sicut illic per parva animalia domuit superbos, sic hic per vile animal et brutum voluit confundere sapientes saeculi. Ac si dicat propheta: Non scilicet super currum aureum, neque super fervidum equum litis et discordiae amatorem, qui habet pectus de superbia repletum, et cum audierit sonitum buccinae et viderit bellum, percutit ungula terram, et dicit in corde suo: Vah! Sedet super pullum, super quem nullus hominum sedit. Qui non solum non mandit ferrum, nec maculat aurum saliva, nec capistrum habet, et viam suam incedit, et est subjugalis, quia amicus pacis. Euntes discipuli fecerunt sicut constituit Jesus. Dixerunt sicut praecepit: Ducite (ut alii 106.1430C| evangelistae narrant). Et adduxerunt, et non sederunt, sed in manu adduxerunt. Et imposuerunt super eos vestimenta sua. Non sellam auro redimitam vel argento, quia solummodo ad mysterium ista requirebat. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Ne asellus in foveam decideret. Alii vestimenta sua, alii ramos de arboribus sternebant. Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant dicentes. Turbae praecedebant, quae de civitate venerunt obviam ei. Sequebantur, quae de Jericho et de aliis civitatibus eum secutae sunt venientes ad diem festum Paschae. Osanna filio David! benedictus qui venit in nomine Domini! Osanna verbum Hebraeum est, compositum ex integro corrupto. Salvum fac apud Hebraeos dicitur osanna, interjectio 106.1430D| deprecantis. Et cum junguntur insimul, aufertur i, per synaloepham, ita ut nec scribatur, et fit osanna. O separatum, et s conjunctum cum a et n. Denique et in psalmo centesimo septimo decimo, ubi scriptum est apud nos: O Domine, salvum fac, et in Hebraeo osanna habet. Benedictus qui venit in nomine Domini. Ideo benedictus quia in nomine Patris venit. Alius venit in nomine suo, et ideo erit maledictus. Quia ex parte aliquid diximus, nunc spiritaliter percurramus. Dominus venit ad montem oliveti, hoc est ad Ecclesiam suam, non quod tunc esset, sed quam quaerendo suam fecit, in qua est laborum et dolorum solamen. Et mansit in Bethania, videlicet in domo obedientiae, quia ante passionem suam et 106.1431A| fundamenta Ecclesiae suae jacta erant, et in ea erant de quibus dici poterat: Super quem requiescam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos?
Misit duos discipulos propter duos populos, seu propter duo mandata, dilectionem Dei et proximi; praecepit sibi exhiberi asinam et pullum, Judaeos et gentes, quia secundum Deum Judaea mater est gentium. Invenietis asinam alligatam et pullum cum ea. Quia quando Dominus advenit, omnis mundus sub peccatis originalibus astrictus tenebatur. Solvite per ministerium vestrum. Adduxerunt apostoli ad ipsum. Et imposuerunt vestimenta, doctrinas sacras. Et Christum desuper sedere fecerunt, ut qui habebant ante sessorem diabolum, haberent deinceps Deum. 106.1431B| Nam alii evangelistae qui de gentibus scripserunt, pullum solummodo commemorant adductum. Matthaeus vero, qui Judaeis credentibus scribebat, etiam asinae mentionem facit, ut Judaeos ostendat fidem Christi suscepturos. Quomodo vero ex toto colligenda gentilitas, Judaea in fine differenda, super pullum sedisse dicitur. Et bene dicitur: Super quem nullus hominum sedit, quia nullus doctorum ad eos missus fuerat, qui eos a locutione vel ab opere malo refrenare doceret. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Quia multi gentibus dederunt corpora sua pro Domino in martyrium, ut darent aliis exemplum qualiter Deum amare deberent. Alii caedebant ramos de arboribus: doctores exempla sanctorum eis proponebant, ad cohortandum eos. 106.1431C| Et qui praecedebant et qui sequebantur. Patriarchae et prophetae praecesserunt, et nos sequimur, unum Deum adorantes unumque supplicantes. Quamvis Judaei unum Dominum nostrum Jesum Christum recipiant, nos tamen in eumdem credimus; Deum Hebraeorum nos credimus adorare firmissima fide, cui dicimus quod dixit David: O Domine, salvum nos fac et in terra, et perduc ad coelestem Jerusalem possidendam et habitandam. Juxta anagogen, si mandata Domini custodimus, habitat et praesidet Christus in corpore nostro. Et vestimenta prosternimus, si corpora per abstinentiam castigamus, ut semper ei viam paremus, et aliis bonum exemplum actionis praebeamus. Frondes avellimus, si in doctrina veritatis sententias Patrum excerpimus. Et benedictum 106.1431D| in nomine Domini confitemur, quia una spes nostra et fides praecedentium et sequentium populorum.
Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas. Introitus in Jerusalem quinta die ante Pascha, feria secunda, qua die et agnus qui immolandus erat in Pascha jubebatur domum introduci et servari usque ad quartam decimam lunam; et ut ostenderet quod non invitus, sed sponte ad passionem veniret, locum passionis adiit, et exspectavit per ipsos dies quousque comprehenderetur. Commota est universa civitas. Alii pro voluntate bona, alii pro mala. Et illi qui dicebant: Quis est hic? principes erant. Qui quasi dedignabantur eum agnoscere 106.1432A| quem vulgus venerabatur. Populi autem dicebant. Pauperes praedicabant Dominum prophetam, quia ad ipsos principes non audebant dicere: Hic est Christus aut Deus, sed tantum propheta. Et tamen nec mentiebantur, quia et Deus seipsum dixit prophetam. Hic est Jesus Nazarenus Galilaeae. Est Nazareth villa in Galilaea, ubi angelus Gabriel locutus est ad sanctam Mariam de Domini incarnatione. Est Nazareth civitas ubi nutritus fuit, a qua Nazarenus dictus est. Et intravit Jesus in templum Dei. Exemplum dedit omnibus, quandocunque in civitatem aut in villam veniunt, statim ad templum Domini Deum quaerant, et postea faciant pro quibus venerunt. Et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo. Quia sacerdotes fenerare pecuniam non audebant, quia 106.1432B| prohibitum erat in lege, excogitaverunt quomodo possent illud damnum recompensare, quia veniebant multi de longinquis locis, qui non habebant quae offerrent. Accipiebant ipsas aves vel caetera quae jam data fuerant in templo, et dabant ad vendendum et tali modo habebant ipsas res et argentum pro eis; et qui non habebant pretium, accipiebant mutuo; et tali modo depraedabant pauperes, et non considerabant quod dixit Deus misericordiam se magis velle quam sacrificium. Istam depraedationem intelligens Dominus, fecit flagellum ex funiculis, et omnem multitudinem ejecit de templo, in duobus magnum principibus scandalum concitans, sive quia ipsorum venditores ejiceret, seu quia de templo curaret, quod ad illos pertinere videbatur. Et mensas nummu 106.1432C| lariorum. Monetarii habebant mensas et denarios desuper, ad commutandum si quis vellet. Et cathedras vendentium columbas evertit. Quia aves istae frequenter jubebantur offerri, et in multis purificationibus charae illic erant, sicut et de passeribus legimus. Idcirco honorati viri erant, qui ipsas columbas vendebant, qui et cathedras ad sedendum habebant. Spiritaliter vero nummularii sunt, qui verba divina annuntiare debent in populis, quia Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Qui ergo speculatores sunt facti in populis et non annuntiant eis iniquitates eorum quae faciunt, sed placentia et favorabilia, dicentes impio: Bonus es, isti sunt qui nummularii commutant argentum. Per columbas vero spiritus sive donum Spiritus sancti. Qui ergo 106.1432D| gratiam Spiritus sancti, quam dare debent gratis, venundant, ut baptisma, impositiones manus, gradus ecclesiasticos, columbarum venditores esse dicuntur. Si ergo Christus in Ecclesia sua tales invenerit, qui per praemia verbum divinum, mysteria sacra, id est episcopatus, presbyteratus, diaconatus, vendant vel emant, ejiciuntur de Ecclesia Dei, et cathedrae eorum, id est magisterium evertetur: Et dixit eis: Scriptum est, domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis illam speluncam latronum. Domum Domini convertit in speluncam latronum, qui lucra sectatur de religione, vel mysterium divinum, non pro vitae merito et sapientia, neque per electionem electi et populi, sed per lucrum 106.1433A| assequitur; et quandiu vixerit, apud Deum non pastor, sed mercenarius habebitur et negotiator, quia quod dedit, quaerit recipere, id est terrena quaesivit, non lucrum animarum. Et haec est simoniaca haeresis. Unusquisque nostrum templum Domini esse debet, ut Paulus dicit: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Videamus ne in templo nostro inveniat Dominus aliud nisi quod ei placeat, dilectionem Dei et proximi, et reliqua his convenientia.
Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. Psalmista: Excelsus et humilis Dominus humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Apparuit in hoc enim facto tam terribilis principibus, ut nullo modo ei resistere auderent, neque intueri eum. Bonis 106.1433B| vero mitis, ita ut cum mali ante eum fugerent de templo, caeci et claudi accederent et sanarentur. Dicit beatus Hieronymus: Inter omnia quae Dominus noster in hoc mundo fecit, nihil sic admirabile egit, ut istud quod unus homo, et illo tempore contemptibilis (ita ut postea crucifigeretur), Scribis et Pharisaeis contra saevientibus et videntibus lucra sua destrui, potuerit cum uno flagello tantam multitudinem ejicere, mensas subvertere, cathedras confringere, et alia facere quae infinitus non fecisset exercitus. Nam magnum bellum Titus habuit in templo post captam Jerusalem. Sed sicut idem Hieronymus ait: Igneum quiddam atque sidereum radiabat ex oculis ejus et divinitatis majestas lucebat in facie: pro quibus non erant ausi manum injicere, neque potestatem 106.1433C| suam evindicare, nec erant ausi dicere quae postea dixerunt: In qua potestate haec facis, sed tantummodo, Audis quid isti dicunt, quasi dixissent: ista de Deo dicta sunt quae de te dicuntur. Dominus autem sic temperavit suam responsionem, et ut ostenderet de se hoc dictum, et dictum ejus non pateret reprehensioni. Non dixit: Ego sum Deus de quo dicta sunt ista, cum hoc verum esset, sed dixit: Propheta hoc praenuntiavit ex ore infantium perfecturam Deo laudem, ut illi requirerent de quo esset intelligendum. Nam alii evangelistae dicunt: Ait illis: Si isti tacuerint, lapides clamabunt. Puerorum factum ex psalmo centesimo septimo decimo confirmatur. Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, mansitque ibi. Dicit Marcus quod usque ad vesperam steterit, 106.1433D| et circumspexerit in gyro, et exierit. Unde datur intelligi quod tantae paupertatis fuit, ut in civitate tam grandi nec hospitium invenerit. Tamen credimus quod principes qui maxime et operibus ejus invidebant in hac urbe manebant, et propter iram illorum metuebant eum recipere boni, qui adhuc diligebant gloriam Dei magis quam hominum.
CAPUT XLVIII. De ficu arefacta.
Mane autem revertens in civitatem esuriit. Sicut omnia quae loquebatur plena erant mysteriis, sic quaecunque faciebat non vacabant a sacramentis. Cum enim reverteretur ad perfidam civitatem Jerusalem de Bethania ubi ipsa nocte manserat, esuriit, 106.1434A| vel pro veritate humanae fragilitatis, quia non fuerat praeterita nocte crapulatus. Seu esuriit salutem perfidae civitatis, quia et ob hoc mane revertebatur ad eam, ut posset aliquem convertere: Et videns fici arborem unam. Ficus a fecunditate dicitur, quia fenerationem omnibus arboribus et in prole et in fructu exhibet. Ter enim in anno fructum fert. Sed duo primi meliores, tertius jam despectus. Caricae fructus ejus dicuntur, a copia nominatae. In libro Regum dicitur: Massas caricarum.
Venit ergo ad ficulneam. Non quod ignoraret quod fructum non haberet, quia non erat tempus; ante Pascha enim erat, sed ut ostenderet quid eventurum esset Synagogae vel civitati, quam praeterita die fleverat. Sicut enim venit ad ipsam arborem folia 106.1434B| habentem, fructum minime invenit, sic venit ad Synagogam habentem eloquia legis et prophetarum, et fructum operum non invenit. Unaquaeque enim arbor non de floribus et foliis, sed de fructu agnoscitur. Et unusquisque homo non de aestimatione vel pompa locutionis, sed de vera actione operum bonus judicatur. Prodest enim bona dicere, sed plus prodest cum dicto facta concordare. Et sicut ficus non habens fructum damnata est, sic Judaea habens verba Scripturarum sine perfectione operum damnata est et punita. Non autem omnis Judaea sine fructu fuit, quia de ipsa fuerunt apostoli, et primitiva Ecclesia, sed maxima ejus in incredulitate perduravit. Similiter sub persona ficulneae in alia loquitur Dominus de Synagoga, de ficulnea plantata in vinea. Ista autem 106.1434C| ficulnea juxta viam stabat, quia habebat legem et prophetas, sed eum qui dixit. Ego sum via, in eis non intelligebat; et videbat eum, et non agnoscebat. Venit ad eam per incarnationem suam et nihil in ea invenit nisi folia tantum. Et ait illi: Nunquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Nihil arbor peccavit, sed quia ad usus hominum creata fuerat, voluit per arborem terrere homines, ne quis habendo verba justitiae, absque operibus praetendendo mereretur excidi et in ignem projici. Quod dicit in sempiternum, non perpetualiter significat, sed aliquod tempus. Aion enim Graecum, et saeculum et sempiternum significat. Quando vero dicitur aionas ton aionon, infinitum significat, id est saecula saeculorum, quia de arbore potest intelligi, quod et folia 106.1434D| aruerint, truncus salvus remanserit, quia Judaea in fine per Enoch et Eliam conversa fructus placidos fructificatura est Deo. Si autem ex toto volumus intelligere de praesenti plebe, dicemus quod ipsa est quae clamavit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Denique si simpliciter volumus intelligere, Dominus quia proxime passurus est volebat firmare discipulorum animos, ut sicut fecit ficulneam arescere, potuisset si voluisset suis inimicis similia facere. Unde et dicitur quia mirabantur quod continuo aruit. Respondens autem Jesus, ait illis. Amen dico vobis, si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed si monti huic dixeritis: Tolle te, et jacta te in mare, fiet. Et secundum litteram fier; 106.1435A| potuit de monte terreno, sicut legimus de beato Gregorio Nazianzeno, quia cum vellet basilicam aedificare, et esset ex una parte rupis, ex alia mons qui angustaret locum, oravit ad Dominum ut montem recedere longius faceret. Reversus mane, invenit sicut precatus fuerat. Similiter de sancto Benedicto legimus, quod similia fecerit. Similiter potuissent alii imperare, si voluissent. Aliter quoque mons diabolus intelligitur aliquando in Scriptura. Hoc non solum tunc fecerunt apostoli, sed et quotidie faciunt sancti viri, cum repellunt de cordibus bonorum, et permittunt eum morari in cordibus perfidorum, et vesaniam suae mentis in amaris et in turbulentis exercere. De quo in Apocalypsi dicitur: Et secundus angelus tuba cecinit, et tanquam mons magnus missus 106.1435B| est in mare, igne ardens. Angelo canente mons in mare mittitur, cum praedicantibus doctoribus electorum corda deserit diabolus, et ad reprobos iratus convertitur. Montem Paulus de loco suo extulit, quando de pythonissa in Philippaeis spiritum malignum ejecit. Et omnia quaecunque petieritis in oratione, credentes accipietis. Ita pro certo, ut tamen suum nomen Dominus non amittat, id est Jesus. Quia Jesus Salvator dicitur. Si contra salutem concesserit, jam non erit nobis Salvator, quod minime potest fieri. Permittit nobis Salvator frequenter contra salutem nostram, sed non concedit.
CAPUT XLIX. Interrogatus a sacerdotibus Dominus.
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum 106.1435C| principes sacerdotum, et seniores populi dicentes. Sicut semper Dei acta in malam partem convertere soliti erant, sic etiam nunc. Quando enim dicunt: In qua potestate haec facis? de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod faciat. Et quod addunt: Quis tibi dedit hanc potestatem? Filium Dei illum negant, quem putant non suis viribus, sed alienis signa facere. Tamen ipsa die non fuerunt ausi ista interrogare. Jesus autem respondens ait: Interrogabo vos unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. Baptismum Joannis unde erat, de coelo, an ex hominibus? Potuit Dominus per simplicem doctrinam suos inimicos confutare, sed conveniens erat ut ad interrogationem sic responderet, ut aut suo 106.1435D| silentio, aut sua sententia condemnarentur, sicut et factum est. At illi cogitabant: Si dixerimus de coelo, dicet nobis, Quare non credidistis ei? Ille enim mihi testimonium perhibuit, quando misistis ad eum, et ab illo audistis, in qua potestate haec facio. Si dixerimus ex hominibus, hoc est humana adinventione compositum, timemus turbam. Omnes enim habebant Joannem sicut prophetam, quia in ortu ejus viderunt miracula facta. Et responderunt dicentes: Nescimus. Modo ob veritatem celandam ad humilitatis viam conversi sunt ut dicerent se nescire. Ait illis: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. Non vultis fateri quod scitis, nec ego dico quod scio. Vos mentiemini: ego veritas sum, 106.1436A| mentiri non possum; scio, sed non vobis dico. Ob duas autem causas veritas est reticenda, cum is qui audit non potest capere, ut Dominus ad discipulos dixit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Aut cum praevidemus quia is cui dicere debemus deterior ex nostra praedicatione futurus est. Et de hoc Dominus inquit: Videte ne mittatis margaritas vestras ante porcos.
CAPUT L. De duobus filiis in vineam missis.
Quid autem vobis videtur? Homo quidam habuit duos filios. Quia Pharisaei noluerunt Joanni dare bonum testimonium, Dominus ipse laudat Joannem et eos qui eum audierunt, et vituperat qui praesentem non audierunt, nec mortuo dare testimonium voluerunt. 106.1436B| Homo iste Deus intelligitur, qui habuit et bonos et malos filios per conditionem de Judaeis: quibus praecepit per Moysen ut operarentur in vinea sua seipsos, in via Dei custodiendo et alios instruendo. Fuerunt qui in initio vitae suae ad malam partem se converterunt, ut publicani et meretrices. Et alii fuerunt qui dixerunt quod deberent legem Dei custodire, ut isti Pharisaei. Sed tamen cum venit Joannes et annuntiavit eis peccatum eorum, conversi sunt de via sua mala, et coeperunt bona ardenter facere. Isti autem Pharisaei qui dicebant se justos noluerunt obedire ei; sed etiam consenserunt ut occideretur, et etiam Domino machinabantur. Et inde Dominus proponit ipsam parabolam dicens: Venit ad vos Joannes in via justitiae, in abstinentia, in castitate, 106.1436C| et reliquis bonis. Publicani, qui primo per malas artes dixerunt non se facturos, poenituerunt. Vos nec tunc fecistis, nec adhuc bona ejus praedicare vultis. Potest et de duobus populis intelligi, gentili Judaico: quia gentilis primitus in initio mundi recessit a cultura Dei, sed postea poenituit et mutavit vitam Judaeus qui dixit: Omnia quae praecepit Dominus faciemus, nec tunc fecit nec modo, sed pejor est quam gentilis fuit quando idola adoravit.
CAPUT LI. De vinitoribus parabola.
Aliam parabolam audite. Quia cito erat transiturus ab eis per mortem, verba vitae amplius eis ingerebat, et quae ipsi cogitabant et faciebant, in suis parabolis indicabat. Homo paterfamilias. Dixi superius 106.1436D| quod paterfamilias compositum nomen est ex nominativo et genitivo antiquo: quia usus fuit apud antiquos genitivum primae declinationis more Graecorum etiam in as finire. Et ille vocatur paterfamilias, qui omni familiae suae sic praeest ut pater. Deus autem omnem mundum sicut piissimus pater gubernat, omnibus bona tribuit, nulli malum. Si autem aliquis malum aliquid patitur, hoc facit diabolus, qui est paratus ad nocendum, et cum videt quod Deus aliquem deserit propter scelera sua, statim ille apprehendit; et nisi angelus esset bonus qui obsistat ne tantum noceat quantum vult statim disperdit illum. Paterfamilias iste Deus est, qui plantavit vineam de qua Isaias loquitur, et in fine dicit: 106.1437A| Vinea enim Domini Sabaoth domus Israel est. Et in Psalmo: Vineam de Aegypto transtulisti.
Et sepem circumdedit ei. Vel murum urbis, vel angelorum auxilia. Et fodit in ea torcular, Altare Domini. Et aedificavit turrim. Haud dubium templum, de quo per Micheam. Et tu, turris nebulosa filiae Sion.
Et locavit eam agricolis. Quos alibi vineae operarios appellat, qui conducti fuerunt pro denario diurno, hora prima, tertia, sexta, et nona. Peregre profectus est. Non loci mutatione, quia Deus totum mundum implet, sed agricolas dimittendo in proprio arbitrio. Cum autem tempus fructuum appropinquasset. Bene tempus fructuum dicit non profectum, quia nullum perfectum fructum synagoga protulit, 106.1437B| quamvis sollicite exculta fuerit. Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt. Ut Moysen et Aaron, quos irritaverunt in castris. Alium occiderunt. Ut Achimelech cum quinquaginta sacerdotibus. Alium lapidaverunt. Ut Naboth. Iterum misit alios plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Isaiam, Jeremiam, Zachariam. Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: Verebuntur filium meum. Quod ait quia verebuntur filium meum, non de ignorantia loquitur quia nihil est quod Deus Pater nesciat. Semper ambigere dicitur Deus ut libera voluntas homini reservetur. Agricolae autem videntes filium dixerunt. Hic est haeres, venite occidamus eum. Quae illi consiliabantur in suis latibulis, de quo Dominus palam loquebatur, ut ostenderet se omnia scire. Manifeste 106.1437C| enim modo dicit: quod principes per invidiam, non per ignorantiam, Dominum crucifixissent. Dicebant enim: Si dimittimus eum, sic omnes credent in eum. Haereditas filii, Ecclesia est, quam acquisivit sanguine suo. Hanc moliebantur Judaei haereditare cum crucifigentes eum, et fidem quam in eo Ecclesia sua habebat quaerebant exstinguere pariter cum Ecclesia ut potuissent suam justitiam ex lege firmare cum sua synagoga. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. Hoc erant tertia die facturi quo haec loquebatur. Et sic futura quasi praeterita loquitur, quia certissime noverat futura, et si voluisset potuisset declinare passionem. Ejecerunt extra vineam, quia extra portam Hierusalem duxerunt ad crucifigendum. Cum ergo venerit dominus 106.1437D| vineae, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Quamvis mali essent, de progenie tamen sacerdotum prophetarunt veritatem. Perdidit illos male, quia fame qua nihil durius: quae etiam obsessos compulit humanis carnibus vesci. Illos perdidit, et commendavit Christianis doctoribus Ecclesiam suam. Caveant ergo reges et episcopi istam damnationem agricolarum, ne forte et ipsi similia patiantur, si bene non excoluerint vineam Domini, omnem turbam Christianorum. Dicit illis Jesus: Nunquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes? Adhuc perseverat praedicendo passionem suam, et actionem Judaeorum per metaphoram, de 106.1438A| inanimali lapide ad animalem Christum factam comparationem, hyperbole. Hoc in psalmo centesimo septimodecimo scriptum est, qui totus de Domini adventu canitur, et non habemus juxta litteram quidquam, sed totum allegoria est. Judaei enim aedificantes erant; suas doctrinas praedicantes reprobaverunt Dominum in sua fide fundamentum ponere. Hic factus est in caput anguli. Quia sicut lapis in angulo duos parietes ex diverso venientes suscipit, sic suscipit Judaeos Christus, et gentes in se credere volentes, unaque domus construitur de lapidibus: sic Ecclesia Christi de dignis hominibus. Et sicut lapis lapidem portat, sic hi qui praecesserunt portaverunt nos; et nos aequo jure portare debemus post nos venientes. Et de vinea et de aedificatione sanctae 106.1438B| Ecclesiae dicit Paulus: Dei cultura, Dei aedificatio estis. Quae vinea, ipsi lapides, et unus pretiosus in fundamento fundatus Christus, velint nolint Judaei, et qui agricola mali, id est et caementarii, a Domino factum est istud. Nisi denique a Domino hoc factum esset, fides Christi et Ecclesia ejus non implesset totum mundum quam omnes principes exstinguere voluerunt. Et mirabile in oculis nostris: Omnis Domini incarnatio, mirabilis facta est. Sed et hoc satis mirabile quod omnes gentes super ipsum habent fundamentum collocatum, et fidem, spem firmam in ipso tenere gestiunt. Ideo dico vobis, auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Ambae istae parabolae, et de vinea et de lapide, in hoc versu aperiuntur: quia agricolae vineam Domini 106.1438C| ut dignum fuit non excoluerunt et lapidem angularem reprobaverunt. Ideo ablatum est ab eis regnum Dei, scientia scilicet Scripturarum, et datum est gentibus, qui volunt exercere quod legunt. Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum. Cadit super Dominum qui peccat; tamen habet spem per poenitentiam resurgendi, quia septies cadit justus et resurgit. Cadit vero Dominus super incredulos, qui nolunt cognoscere creatorem. Qui peccat cadit, sed potest resurgere. Qui non credit, jam judicatus est, et veniet super eum aeterna perditio, quae eum funditus opprimet. Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. Quia sciebant quod ipsi meditabantur, propterea 106.1438D| intelligebant similitudines de se dictas. Unde quidam sapiens: Conscius ipse sibi, de se putat omnia dici. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quia sicut prophetam eum habebant. Turba semper in motu est: et sicut ad convertendum facilis, sic ad desperandum proclivis. Quem enim una die dabitis laudibus ut Deum extulerunt, sexta die ut homicidam crucifigi petierunt.
CAPUT LII. De filii regis nuptiis.
Et responaens Jesus dixit iterum in parabolis eis loquens. Quod dicitur respondens, ad cogitationes 106.1439A| eorum dicitur respondisse, quia ipsi cogitabant non solum eum disperdere, sed et omnes qui in eum credebant, ideo retulit eis parabolam dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Christo Domino. Et Ecclesia quae tam ex Judaeis quam ex gentibus congregata est, congregatio justorum, regnum coelorum dicitur. Regnum vero coelorum, Ecclesia est justorum. In hoc Pater rex Filio nuptias fecit quo ei per incarnationis mysterium sanctam Ecclesiam sociavit. Misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Servi isti prophetae intelliguntur, David cum caeteris; licet enim et lex data fuerit et per prophetas Deus nuntiatus fuerit, tamen neglexit prope omnis mundus mandata Dei. Iterum misit alios servos dicens: 106.1439B| Dicite invitatis, Ecce prandium meum paravi. Isti alii servi apostoli intelliguntur qui nobis annuntiaverunt delicias praeparatas diligentibus Deum, quae nec oculus vidit, nec auris audivit. E quibus unus ex persona Domini dixit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Vel prandium Scriptura divina in Ecclesia Domini. Tauri mei et altilia occisa. Per metaphoram opes regiae describuntur, et est species metaphorae allegoria. Per tauros veteris testamenti martyres intelliguntur, ut Eleazar et Machabaei, quibus concessum fuit quasi cornu defendere et odire inimicos. Per altilia, aves pastae intelliguntur. Altilia enim, quasi altilia vocamus ab alendo, pastaeque vulgo vocantur: prophetae intelliguntur qui pasti 106.1439C| affluenter Spiritu sancto et verbo Dei aliqui elevati sunt a terra. Et omnia parata, venite ad nuptias. Et similiter quod Petrus dicebat: Cum videritis, exsultabitis laetitia inenarrabili et glorificata.
Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius ad negotiationem suam. In villam suam quis pergit, et ad convivium aeternum venire contemnit cum habens possessiones terrenas sufficienter, in promptu habet implere voluptates suas: facit quod eum delectat, et amplectitur quod in praesenti arridet et negligit intendere quo vocatus est. Alius ad negotiationem pergit, cum habens ministerium aliquod in quo potest aggregare argentum vel alias mundi divitias, vel per negotiationem divitias acquirere, de his magis cogitat quam de his quae spondet 106.1439D| in baptismo. Recogitet unusquisque in quo Deum offendit et pro quibus Dei praecepta negligit; et intelliget de quorum numero censebitur et cum quibus in alia vita computabitur. Reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumelia affectos occiderunt. Differentia est inter eos qui pro voluptatibus suis ad convivium aeternum venire noluerunt sive in Ecclesia Christiani perfecti, et eos qui servos ad se missos contumeliis affecerunt, quia isti duplo rei habentur, qui non solum non venerunt, sed et servos regis aut contumeliaverunt, aut occiderunt. Quae omnia Judaei ad quos haec loquebatur, perpetraverunt. Videant quoque omnes Christiani, ne similia illis faciant, ne si nolint venire ad prandium, vel volentibus ire non 106.1440A| sint offensio, quia dicitur eis: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Rex autem cum audisset iratus est. In initio et homo et rex vocatus est, quia clementia ejus ibi narratur, qua ad convivium suum omnes venire volentes invitavit. Hic vero nomen hominis siletur, et rex tantum nominatur, ubi vindictas facturus dicitur: Missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illam succendit. Ad litteram de Judaeis factum est. Nam quia occiderunt servos Dei ad se missos vel occidentibus suggesserunt, tunc prophetas et nunc apostolos, Joannem, Jacobum, alium Jacobum, Stephanum, et innumeros alios, missus est Dei exercitus. Et juste Dei, quia vindictam Dei exercuit Vespasianus et Titus, et delevit homicidas, 106.1440B| et templum quod augustius erat incendit, ac postea ab ipsis Romanis civitas destructa, et sal in eadem dispersum. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt. Nuptiae tunc fuissent si adjunxissent se ad illud convivium. Non fuerunt digni. Non praeparaverunt se dignos. Ite ergo ad exitus viarum. Euntes, docete omnes gentes. In exitibus autem viarum erant gentes, quia nec legem habebant, per quam potuissent pervenire ad eum qui dixit, Ego sum via. Et quoscunque inveneritis, vocate ad nuptias. Ita fit quotidie, divites et pauperes, humiles et superbi, Domini et servi, publicani et meretrices, vocantur in commune, et dicitur: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum.
Et egressi servi ejus in vias. In vias, non in via. 106.1440C| Quae in bonam partem accipitur numero singulari, plurali voluptates, vel sectae diversae sentiuntur. Congregaverunt bonos et malos. Requirendum quomodo boni inventi fuerint inter gentes. Sed scien dum bonos dici ad comparationem malorum; tamen multi boni inventi sunt inter gentes, ut fuit Job, Jethro, Achior, et etiam inter ipsos paganos erat multa discretio, quia multi erant qui vitia detestabantur, et divitias respuebant, et Deum coeli adorabant. Et impletae sunt nuptiae discumbentium. Nuptiae hic sunt in praesenti Ecclesia. Et scimus quia Ecclesia mixta est de bonis et malis. In coelo soli boni, in inferno soli mali. Boni et mali in praesenti Ecclesia. Intravit rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Vestis nuptialis charitas est, 106.1440D| quia per dilectionem Deus Ecclesiam sibi sociavit. Potest quoque vestis nuptialis, vestis innocentiae quam in baptismo accipimus intelligi. Intrabit et rex videre vestes, cum in die judicii merita exquiret singulorum. Sed et quotidie cum aliquis migrat de corpore hoc, judicium cum illo agitur. Ut videret discumbentes. Hoc est in sua fide cognoscentes. Unum non vestitum. Per istum omnes mali intelliguntur, quia sicut omnes boni de una generatione esse dicuntur, sic omnes mali unus populus appellatur, quia unus Dominus spiritalis Deus, aut diabolus, aut eris Dei, aut diaboli. Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Ecce et amicum vocat, et vitam ejus reprobat quasi dicat: 106.1441A| Amice per fidem, sed non per operationem. At ille obmutuit. In tempore illo non erit ulli excusatio verborum, quia judex qui foris increpabit, et interius et exterius videbit, et testis nostra conscientia aliud dicere non audebit. Sicut Paulus apostolus dicit: Cogitationibus inter se accusantibus in die cum judicabit Deus occulta hominum.
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus ejus et pedibus. Ligabuntur manus et pedes, quia tunc omnis nostra actio cessabit. Mittite eum in tenebras exteriores. Interiores tenebrae sunt caecitas mentis, exteriores tenebrae aeternales, ubi lux deerit. Qui ergo hic non curavit pati interiores tenebras, illic etiam patietur exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium. Per fletum oculorum et stridorem dentium 106.1441B| et resurrectio corporum et magnitudo tormentorum exprimitur, ut illic oculi defleant, quia hic per diversa oberrabant, dentes strideant, quia hic de edacitate gaudebant, quatenus singula membra quaeque supplicio subjaceant quae hic singulis quibusque vitiis subjecta serviebant. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. De Christianis dictum est, qui per fidem et baptismum vocati sunt, quia intra Ecclesiam habentur, sed operibus diaboli fidem servantes mentiri Christo per Christianitatem noscuntur. Ideo necesse ut unusquisque nostrum in humilitate se deprimat, quia si est electus ignorat.
CAPUT LIII. De reddendo quae Dei sunt.
Tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent 106.1441C| eum in sermone. Tunc, adverbium temporis est, et dicitur tunc, id est in ipso tempore, cum audierunt de seipsis graves causas per parabolas prophetare. Adeuntes in consilium, consiliaverunt ut caperent eum in sermone suo, ut quidquid diceret pateret calumniae, sicut audistis per Lucae Evangelium, cum in diverso orbe terrarum et Judaea descripta est ad dandum tributum Romanis et stipendia sub Octaviano. Proinde erat magna turbatio in populo, quia alii dicebant non esse aequum, ut populus qui dabat decimas, primitias et reliqua lege sancita, daret Romanis tributum et stipendia. Et alii dicebant quod nullo modo possent dimittere ut non darent Romanis tributum qui et totum mundum tenerent: etiam et milites eorum sicubi necessarium 106.1441D| erat pro eisdem Judaeis pugnabant. Mittunt igitur suos missos cum missis Herodis regis tetrarchae ut interrogarent eum. Et si quidem ipse diceret non debere Romanis tributa solvi, apprehenderent eum milites Herodis. Si autem diceret Romanis dandum et non Deo confestim, illi tenerent quasi contradictorem legis. Verumtamen fecit sicut solebat, transiit laqueum paratum. Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo. Non enim respicis personam hominum. Omnia ista vera sunt. Sed bona, mala voluntate prolata. Haec ideo ingerebantur ut non curaret de imperio Tiberii, et diceret non dandum tributum, quia haberet perspectum quod plus amaret Dei cultum quam 106.1442A| imperatorem, et statim apprehenderent eum milites Herodis, quasi contradictorem Caesaris. Licet censum dari Caesari an non? Cognita autem Jesus nequitia eorum ait: Quando consiliastis quamvis a vobis longe ibi fuit Jesus, etiam quando cogitastis. Quid me tentatis, hypocritae? Quem non decipiatis per astutiam vestram? Prima virtus est intentionem interrogantis cognoscere: tunc juxta consequentiam respondere: ut Salomon: Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Ostendite mihi numisma census. Nummus unus denarius argenteus vel aereus dicitur et a nomine vocatur, quia nomina regum in eo imprimuntur. Sive ut alii volunt a Numa principe Romano, qui hoc apud eos primus praecepit fieri. Aliquando invenitur nummus 106.1442B| pro solido poni. Numisma Graece, Latine dicitur inflexio. Et hoc ostenditur, quia cum Dominus praecepit sibi exhiberi numisma, illi intelligentes obtulerunt denarium. Denarius est genus nummi, quod pro decem nummis aereis imputabatur, et habebant de argento et de aere imaginem Caesaris. Valuit sine ostensione nummi dicere quod volebat; convenientius tamen per ipsum eos convinci. Cujus est imago haec et superscriptio? Similiter sicut nunc inscribuntur de nominibus imperatorum, et figura ejus exprimebatur ut nullus mixturam metalli auderet miscere, neque aliquis despicere ubi videret imaginem Caesaris: in nullo unquam loco expressam imaginem Caesaris audebant despicere. Dicunt ei: Caesaris. Tiberii scilicet, quia ab illo primo Julio ita vocatus est, 106.1442C| omnes postea imperatores Romanorum Caesares sunt appellati: Tunc ait illis: Reddite quae sunt Caesaris Caesari. Si imago ejus est in denario, constat quia suum erat qui suam imaginem ibi praecepit fieri. Quod vos jam per triginta annos solvitis, vultis ut ego praecipiam dimittere, cum ego, qui nihil telluris habeo, pro me et Petro solverim tributum, et Deo reddiderim quae Dei erant Patris faciens voluntatem? Magis praecepturus sum vobis ut sitis regi subditi, quasi praecellenti. Reddite quae sunt Caesaris Caesari. Tributum scilicet, nummum et reliqua quae spopondistis quando professi fuistis in diebus professionis. Et reddite Deo quae Dei sunt. Decimas, primitias, et quae in lege praecepta sunt. Sicut Caesar a vobis exigit imaginem suam, sic vult Deus habere suam incontaminatam, 106.1442D| quam in vobis condidit. Et audientes mirati sunt. Qui credere debuere mirati sunt, quia contra calliditatem eorum consilium reperit. Et relicto eo abierunt. Recesserunt increduli a pio, quia diversi mores nolunt unitatem; quia cum essent perversi nolebant ad illius rectitudinem converti, propterea sine fructu abierunt.
CAPUT LIV. De muliere quae septies nupta est.
In illo tempore accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem. Duae sectae erant in Judaea, Pharisaeorum et Saducaeorum, et tamen omnes erant Judaei. Diverso tamen more vivebant et credebant. Pharisaei vivebant communiter, sicut 106.1443A| apostoli postea vixerunt; et recipiebant septuaginta duos libros; et dicebantur Pharisaei, a Phares filio Judae, et interpretantur divisi. Saducaei vivebant sicut prophetae vixerant; non tamen recipiebant prophetas neque credebant, nec alios libros nisi Pentateuchum, et non credebant resurrectionem futuram, neque angelum, neque spiritum, nisi solum Deum; et sicut inter nos sunt monachi et canonici, et tamen de una gente Francorum sunt, similiter erant apud ipsos. Erant autem inter se discordantes. Sed tunc in Domini tentatione concordarunt, sicut Herodes et Pilatus in Domini passione amici facti sunt. Usque tunc interrogaverunt Pharisaei (quia ipsi fortiores erant et plures) Dominum, putaverunt se comprehendere eum, non potuerunt. Accesserunt Saducaei, 106.1443B| qui interpretantur justi, a quodam Judaeo qui Saducaeus dictus est, qui auctor hujus sectae fuerat, qui dicunt non esse resurrectionem. Dicebant enim: Quare debemus credere resurrectionem, cum Dominus per Moysen nihil indixerit, cum alia omnia bona per ipsum mandaverit? Magister Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Haec idcirco praecepit Deus, ut multiplicaretur populus ipse, quem ipse propter patriarchas amabat, ut impleret terram, quia tunc ex maxima parte sine hominibus erat. Erant apud nos septem fratres, et primus uxore ducta defunctus est. Potuit ita esse in gente eorum. Nam legimus aliquos in gente eorum duodecim mulieres habuisse, et quasdam decem viros habuisse, 106.1443C| qui resurrectionem corporum non credebant. Recte istiusmodi fabulam confingunt qua deliramenti arguant eos qui resurrectionem asserunt corporum. Similiter duo et tres usque ad septem: novissime omnium et mulier defuncta est. Turpitudinem fabulae opponunt ut resurrectionis denegent veritatem. Respondens autem Jesus ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Nunquam tam graviter respondit Pharisaeis, quia illi rationis aliquid habebant, isti autem nihil. Erratis in secta vestra, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei, quia respuistis prophetas et non intelligitis Pentateuchum neque virtutem Dei, id est me qui sum virtus Patris, et sapientia Patris. Ideo erratis, quia Scripturas ignoratis, ideoque etiam virtutem Dei, id est Christum, non 106.1443D| agnoscitis. Non solum enim de Deo non potest esse sapiens qui Scripturas nescit, sed nec de mundana sapiens esse potest perfecte absque notitia Scripturarum. In resurrectione etenim neque nubent neque nubentur; sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Interpres hujus Evangelii invenit in Graeco verbum activum et passivum cum neutrale verbum sit et ad solas feminas pertineat. Est autem rectus sermo locutionis neque nubent, neque ducent uxores. Feminarum est enim nubere, id est caput velare. Hic autem nubere dictum est, nubi de feminis. Apparet autem in hoc dicto, neque nubent, neque nubentur, quod resurgent corpora quae nubere possunt: sed est alia causa pro qua non faciant. Sed sunt sicut angeli in coelo. Videlicet 106.1444A| postquam resurrexerint non subjacebunt his passionibus corporeis, non manducabunt neque bibent, neque nubent, et tamen habebunt corpora sicut Dominus habuit corpus quod potuit manducare, sed non indiguit neque delectavit, sed propter veritatem resurrectionis demonstrandae manducavit. Erunt sicut angeli Dei in coelo cum gloria resurrectionis innovati, absque ulla labe corruptionis perpetua visione Dei fruentur. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac, et Deus Jacob? Legerant, Domine, sed non intellexissent, nisi exposuisses. Potuit namque Dominus satis manifestiora testimonia proferre de resurrectione, de prophetis: e quibus unum est: Suscitabuntur mortui, et resurgent 106.1444B| mortui de sepulcris. Et illud: Multi dormientium de terrae pulvere consurgent, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium et confusionem aeternam. Verumtamen, sicut dixi, non curabunt de dictis prophetarum nisi in Moysi dicto eis demonstretur. Proinde de illo libro quem ipsi recipiebant, inde dandum erat testimonium. Non est Deus mortuorum, sed viventium. Quando Deus ista loquebatur jam erant trecenti anni quod Abraham, Isaac et Jacob obierant. Et si anima interiisset cum carne, non diceret: Dominus ego sum, si non essent adhuc in anima viventes: sed diceret: Ego fui illorum Deus quando illi fuerunt. Nemo enim dicit de illo qui non est: Ego Dominus illius, quia illi animam esse post mortem corporis denegabant, ostendit eis Dominus vivere illos, de quibus 106.1444C| dicebat: Ego sum Deus illorum. Et quia animae eorum vivebant constat quod et corpora resurgent, et recipient bona sive mala quae gesserunt simul cum viverent. Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus. Mirabantur turbae, quia multi anni fluxerunt, quod ibi non intellexerant nec Pharisaei, nec Saducaei quidquam de resurrectione; nec poterant per multos annos illos convincere Pharisaei per illos quinque li bros, quod anima post mortem viveret. Sed ille sciebat qui locutus Moysi fuerat, quo sensu ipsum verbum dixisset.
CAPUT LV. Quomodo Pharisaei interrogant Deum de primo mandato.
Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset 106.1444D| Jesus Saducaeis convenerunt in unum. Et iterum convenerunt in unum, et elegerunt sapientissimum de suis. Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor tentans eum et dicens: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Quia discere volebat, ob hoc magistrum vocabat; quia sic est consuetudo discipulorum. Quod est mandatum magnum in lege? Dicam unde et iste hoc voluerit interrogare. Erat autem inter Judaeos quaestio, quia sacerdotes qui volebant holocausta recipere frequenter dicebant quod nulla actio tam grata esset Deo quam sacrificium ei offere. Illi vero qui sapientes erant, considerabant quod sine oblationibus hostiarum multi patriarchae placuerunt Deo; et a propheta edocti, malle Deum scientiam sui unumquemque habere, 106.1445A| quam holocausta. Nemo autem unquam absque fide et dilectione per holocausta sola Deo placuisse invenitur. In qua sententia se fuisse declaravit. Hac de re iste interrogat quod sit maximum et praecipuum mandatum, quod Deus plus delectetur. Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Primum ergo omnium et maximum mandatum est cognitio atque confessio divinae unitatis, cum exsecutione bonae operationis. Nec nobis ponitur modus aut mensura in Dei dilectione, sed ex toto corde quantum capere potest anima et quantum cogitare cor, atque mens suggerere, in cogitatione, in locutione, opere absque ullius comparatione Deum diligamus. Hoc est maximum et primum mandatum. Nunc apertius ostendit, 106.1445B| quid ille interrogaverit, hoc est ante omnia et super omnia mandata, istud collocandum fundamentum pietatis. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Adjungit Dominus ad hoc quod interrogatus fuerat, quia illud primum non potest fieri sine isto, quia ipse Deus praecepit diligere proximum sicut seipsum. Illud maximum et praecipuum est, istud tamen prius, quia qui non diligit proximum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Per dilectionem proximi pervenitur ad dilectionem Dei. Et qui ista duo praecepta adimplet, omnia quae lex et prophetae mandaverunt adimplet. Qui enim diligit Deum, non adorat deos, non assumit nomen Domini in vanum et reliqua quae 106.1445C| ad cultum Dei pertinent. Qui diligit proximum, non occidit nec moechatur, non furatur, non dicit falsum testimonium, non concupiscit rem proximi sui, quia omnia ista in proximis committuntur, et tali modo servatur charitas. Et de hoc dictum est per prophetam: Verbum breviatum faciet Dominus super terram.
CAPUT LVI. Dominus interrogat Pharisaeos.
Congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Jesus dicens: Quid vobis videtur de Christo? Cujus filius est? Quia Pharisaei semper parati erant ad commovendas quaestiones, cognoverunt aliquando quod et solvere omnia poterat, et etiam proponere quae ipsi solvere nequirent. Interrogat ipsos Dominus de illo quem 106.1445D| dicebant venturum (quia praesentem nolebant credere) cujus filius esse debeat. Si potuissent scire sequentia, dixissent sicut dixerunt de Joanne, quod nescirent. Dicunt ei: David. Quia habent scriptum dictum Domini ad eum: De fructu ventris tui ponam super sedem meam: idcirco noverant. Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum? In Spiritu sancto, non erroris incerto nec propria voluntate, sed in Spiritu sancto prophetando vocat eum Dominum suum dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis. Prophetavit David de ascensione Domini Christi quod is qui de sancta Maria natus est supra angelos et omnem creaturam elevatus, ad dexteram Patris collocatus est et deitatis honorem 106.1446A| quam ante habuit per divinitatem habere coepit per humanitatem. Et quia Judaei dedignabantur credere Christum Deum et hominem, propterea intelligere nequibant. Quod autem a Patre inimici subjiciuntur, non infirmitas Filii ostenditur, sed unitas naturae demonstratur. Nam et Filius subjicit Patri inimicos, qui Patrem clarificat super terram. Sede a dextris meis. Gloriam et stabilitatem debemus accipere in ista sessione. Quia enim Filius assumptus de sancta Maria Patris fecit voluntatem, recte in ascensione a Patre dicitur: Sede a dextris meis. Victor in gloria. A dextris non locum significat, sed aequalitatem. Donec, hic pro semper ponitur, ut illud: Donec senescatis, ego sum Deus. Quasi diceret: Sede quia subjiciuntur inimici sub pedibus tuis. Pedes enim Domini vel 106.1446B| incarnatio, vel apostoli intelliguntur. Et nemo poterat respondere ei verbum. Tunc nequiter confusi sunt, quia nec psalmi verbum dissolvere quiverunt. Post Domini vero ascensum cum similiter alii de ipso verbo confutarentur, invenerunt, quod Melchisedech dixisset hoc ad Abraham reverso de bello. Quod non potest ita intelligi, quia sequens versiculus contradicit. Tecum principium in die virtutis tuae, et reliqua.
Neque ausus fuit quisquam ex illa die amplius eum interrogare. Nunc pro certo agnoverunt Judaei, quod verbis nullus posset eum capere, quia sicut fons sapientiae loquebatur, et comprehendebat sapientes in astutia eorum. Jam in reliquo corruperunt discipulum illius pecunia, ut proderet eum sine turbis, et comprehendentes eum cum vi traderent Romanae potestati. 106.1446C| Ex quo intelligitur venena invidiae posse superari, sed difficile conquiescere. Reprehendit Dominus multa in Pharisaeis. Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Cathedram hic magisterium et doctrinam appellat. Hoc est, illum locum et illud magisterium sibi vindicant, quod Moyses quondam habuit super populum in deserto. Similiter possumus et ibi doctrinam accipere ubi dicit, et in cathedra pestilentiae. Et cathedras vendentium columbas evertit.
Omnia ergo quaecunque dixerint vobis, facite et servate. Mira patientia Dei, quia illi agebant erga eum ut nequius poterant, et tamen ille propter sacerdotii dignitatem hortabatur populum ut bona quae ab eis 106.1446D| audiebant tenerent, a malis vero eorum actibus se custodirent. Omnia, subauditur, bona, quia cum legebantur Scripturae, non audebant aliud dicere quam bona, propter populum, quia omnes litteris eruditi erant. Multis itaque prosunt dicendo quod non faciunt, sed multo melius prodessent si facerent quae dicunt. Alligant autem onera gravia et importabilia, imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Onera hic praecepta et consuetudines eorum quae et doctrina sua extrahebant dicuntur. Ob hoc debemus illam subauditionem superius dictam servare, omnia bona quae dicunt, sicut et illo verbo Apostoli. Omnia probate, si inveneritis bona esse, tenete. Ecce hic dicitur: Alligant onera gravia 106.1447A| et importabilia. Quia importabilia omnia facienda sunt si ipsi alligantur. Alligant dicitur; alligare unumquemque jubent. Per metaphoram et allegoriam, et onera, et alligatio, et humeri, et digiti dicuntur, more oneris; quod sicut illud alligatur et imponitur in humero ad portandum, et solet is qui onus imponit adjuvare imponenti, ita isti et credulis imponunt ex sua inventione praecepta, quae ipsi nec ore nec momento custodiunt, sed aliis praecipiunt observanda, de oblationibus et observationibus suis. Qui rector est in Ecclesia primum debet implere quae implenda praecipit. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Non quaerunt a Deo retributionem, sed ab hominibus laudationem. Quicunque ita aliquid boni facit ut isti, totum perdit. Dilatant 106.1447B| enim phylacteria sua. Cum Deus legem per Moysen dedit, dixit ad patres eorum. Erunt haec in manu tua et ante oculos tuos, videlicet in memoria et operatione. Et illi, hoc male intelligentes, fecerunt sibi in membranis decem verba legis et circumdabant capita sua de eis, et vocabant in Graeco nomine phylacteria, id est custodias, quia phylaxe in Graece, Latine custodire dicitur. Et tunc qui plus gestiebat laudari, majus faciebat ipsum phylacterium; unde dicit Dominus: Dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias. Similiter jusserat Dominus fieri fimbrias hyacinthinas in quatuor palliorum angulis, ut esset discretio inter populos Israel et alienigenas, et in corporibus circumcisio, et in vestimentis fimbriae, ut si quando in bellum venirent, 106.1447C| videntes fimbrias se cognoscerent et scirent quem debellare deberent; mortuos autem, ex circumcisione scirent quem spoliare deberent, quia in bello frequenter amittit caput mortuus, illud membrum nunquam. Fuerunt ergo illae fimbriae convenientes in bello, quia et leviter homo eas invenire poterat, et non decidebant sicut ramusculi quos solent portare in bello, quod ob signum de nostris faciunt. Ergo Judaei adinvenerunt sibi in illis fimbriis ut mitterent ibi spinas, quasi cum compungerentur rememorarent custodiam legis Dei. Verumtamen mulier quae tetigit fimbrias Domini, non invenit ibi spinas. Similiter faciebant illas majores, qui magis laudari cupiebant. Amant autem primos recubitus in coenis. Recubitus fiebat apud antiquos principes in coenis in 106.1447D| tribus partibus, dextera, et sinistra, et retro, ut cum saturatus esset, accumberet in qua parte ipse vellet; et triclinium vocabatur. Redarguuntur qui amant et quaerunt per hypocrisin ipsas cathedras. Et salutationes in foro. Id est, in publico. Non dixit qui habent istos honores juste, sed voluntas et hypocrisis condemnatur. Vos autem nolite vocari rabbi. Eo modo quo superiora prohibentur. Tamen debemus agnoscere et summum Magistrum omnis doctrinae, et patrem nostrae auctoritatis, per quem creati sumus, illum qui in coelis est, quia et ista tunc praecipiebat. Non enim prohibuit isto modo patrem vocare quo praecepit patrem et matrem honorare, sed volebat ut verum magistrum patrem, auctorem generis 106.1448A| humani, unusquisque agnosceret ad animum dirigeret. Nam si vocamus nos aliquem patrem, honorem aetati deferimus, non tamen auctorem vitae nostrae deputamus, sed Deum. Similiter de magistro vel de filio appellantur abusive, Deus autem naturaliter. Qui major est vestrum, erit minister vester. Vel ipse Dominus qui major erat, quia Deus non venerat ministrari, sed ministrare; seu ipsius praecepto, ut qui vult major fieri, serviat caeteris. Qui autem se exaltaverit in hoc saeculo, humiliabitur in futuro; et qui se humiliaverit propter Deum in hoc saeculo, exaltabitur in futuro. Quos Deus omnipotens amat, si viderit eos exaltari irrationabiliter per superbiam, humiliat eos per aliquam tribulationem, ut fecit David, quem de regno expelli permisit, et humiliato, 106.1448B| in regno residere fecit. Et Ezechiam quoque, cui elato regem Assyriorum dominari permisit, in tantum ut valvas templi Domini et laminas argenteas, quas ipse affixerat, regi Assyriorum daret, et clausis in civitate nuntiis ejus, dura respondere non auderet, et tamen ibi erat sanctus Isaias propheta. Iterum humiliato, centum octoginta quinque pro eo occidit de exercitu ejus, et cum decem hominibus fugit de terra ejus, et in sua terra occisus est a filiis suis. Sic multos alios dilectos Deus castigavit. Quosdam videt ex toto terrena diligere, et praeponere aeternis: permittit exaltari, ut post sine fine crucientur, ut fuerunt multi reges et tyranni Assyriorum, et Graecorum et Romanorum. Quosdam vero, nimia superbia incedentes, in hoc saeculo humiliat et 106.1448C| in futuro: ut Nabuchodonosor, Sennacherib, Valerianum imperatorem, quem Sapor rex Persarum ita humiliavit, ut quandocunque in equum suum ascendere vellet, ipse acclivis fieret, et de dorso ejus equum ascenderet. Herodes quoque quia permisit se dominum vocari a populis, comestus per quinque dies a vermibus exspiravit. Quam superbiam timentes antiqui imperatores Romani, licet pagani essent, constituerunt ut imperator, cum ornatus esset regalibus ornamentis, ad sinistram manum apprehenderet in folliculo pulverem mortui hominis, ut memoraret se cinerem post paululum futurum, et non super caeteros se extolleret.
Eligat qui voluerit unum ex istis tribus. Eligo ego humiliari cum mitibus modo, quam dividere spolia 106.1448D| cum superbis.
Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vae interjectio est dolentis, et significat ploratum aeternum in hoc loco, in quo ipsi sunt quibus ista prophetavit. In Scribis intelliguntur et Saducaei, et sacerdotes, et Pharisaei, et principes populi; quoniam a Phares filio Judae Pharisaei, dicebantur: qui propter tribum Judam vocabantur Pharisaei, quamvis omnes qui eamdem sectam tenebant Pharisaei vocabantur, ut Paulus dicit: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, cum esset de tribu Benjamin. Hypocritae vocantur, id est simulatores, pro causis superius exprobratis, male interpretando. Qui clauditis regnum 106.1449A| coelorum. Id est Scripturam divinam clauditis, vel celando quod eos debetis docere et pro invidia celatis, nolentes ut in me credant. Et omnis magister qui cum doctrina bona malum exemplum discipulo praebet, regnum coelorum ei claudit. Scriptura enim divina regnum coelorum dicitur, quia ibi invenitur unde rex coelorum regni cognoscitur, et vita aeterna. Unde superius Dominus dixit: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
Vos enim non intratis. Ecce de vobismetipsis rei, quia scitis bonum et non facitis, nec introeuntes sinitis introire. Ostendit Dominus quia multi volebant illum agnoscere per Scripturas, sed ipsi dicebant: A Galilaea non exsurget Christus; et tamen audiebant multos invocantes illum filium David, qui non 106.1449B| fuerat de Galilaea, sed de Bethlehem, unde et sancta Maria. Vae vobis. Subauditur, imminet. Qui circumitis mare et arida, ut faciatis unum proselytum. Proselytus dicebatur Graece advena, quia de alia gente ad legem ipsorum convertebatur, ut fuit Jethro et Achior et multa millia virorum fuerunt, qui de gentibus circumcisi fuerunt et Deum coeli crediderunt. Judaei quoque abibant per alienas terras praedicare nomen Domini, sicut multi Christianorum fecerunt post adventum Domini. Isti autem ideo culpantur, quia lucri causa hoc faciebant, non amore Domini, et quia post destruebant factum suum per malum exemplum. Quod dicit mare, insulasque dicit quae in mari sunt. Et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Quia qui ante semel errabat, 106.1449C| cum videbat malum exemplum eorum, revertebatur ad vomitum suum, et erat dignus tunc plagis vapulare multis: quia servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna, vapulabit plagis multis. Filii autem gehennae dicuntur, sicut et filii saeculi, quia cujus opera facit quis, ejus filius et vocabitur. Vae vobis. Subauditur, imminet. Duces caeci. Secundum terrenam et corpoream caecitatem nullus non habens lumen oculorum vult alium ducere. Multi autem caeci in animo, id est insipientes, volunt duces fieri, qui nesciunt ipsam viam ambulare nec aliis demonstrare. Et sunt qui sciunt, sed ipsi non ambulant, nec aliis ostendunt ut ambulent. Qui dicitis: Quicunque juraverit per templum, nihil est, qui autem juraverit in auro templi, debet. Etiam 106.1449D| in hoc loco habebant Judaei inventum, ut quicunque juraret contra proximum suum pro aliqua pacificatione per templum, etiam si mendacium juraret, nullius criminis tenebatur. Si autem in auro jurasset templi, mendacium cogebatur persolvere. Similiter, si in altari jurasset, nihil debebat. Si vero in dono quod, super altare erat perjurasset, tantum cogebatur exsolvere sacerdotibus quantum ipsum donum erat. Propterea quia istud ipsi recipiebant, dicebant quoniam peccatum perjurii esset. De templo autem et altaris perjurio, quod ad templi restaurationem pertinebat, dicebant non esse perjurium. Quod approbat Dominus, quia per templum et altare sanctificantur omnia quae intra sunt. Per coelum jurare 106.1450A| jam supra prohibuit. Vae vobis, Pharisaei et Scribae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae majora sunt legis. Apparet quia Deus hypocritas satis odit, quod toties Judaeis improperet. Quod dicit: qui decimatis mentham et anethum, et cyminum, ostendit per istas viliores herbas in hortis quod expresse decimas accipiebant de omnibus laborantibus, judicium, et misericordiam, et fidem negligebant. Non autem ideo eis vae minabatur quod decimabant et tam minora, sed ideo quia relinquebant quae Dei erant propter quae decimas accipiebant, id est judicium facere oppressis, aut exigere ab his qui facere debeant. Misericordiam similiter negligebant, sicut ipse in parabola vulnerati ostendit, quod transierit sacerdos et levita, et 106.1450B| viderunt vulneratum, et non solum non misericordia moti sunt, sed gravius illum reliquerunt, quia noti erant et non adjuverunt, et idcirco similes latronibus exstiterunt, quia qui perituro non subvenit si potest, occidit. De fide culpat illos, quod his quibus fidem debebant servare, non custodirent: primo Dominum ut Deum et creatorem, deinde patri et matri, postmodum omnibus Deum colentibus, quoniam ipsi appellantur proximi. Verumtamen non culpantur si accipiunt decimas, sicut in consequenti dicit, sed quia dimittunt ea quae Dei sunt et proximi judicium, et misericordiam, et fidem, et quae graviora sunt legis, hoc est praecipua. Sacerdotum est enim et legem Domini in populis annuntiare, et eos qui errant ad legem reducere. Hoc oportuit facere, id est judicium, 106.1450C| et misericordiam, et fidem, et ea quae ad hoc pertinent, et illa non omittere, decimas accipere. Videant magistri Ecclesiarum qui habent simile ministerium in populis, et tenent praedia Ecclesiarum ne similes illis fiant si tacuerint populis vitia sua. Duces caeci excolantes culicem, camelum autem glutientes. Per culicem, quae est musca aculeo munita (habent enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrant ut sanguinem bibant), minora mandata intelliguntur. Per camelum, animal tortuosum et deforme, majora mandata. Excolare, humano more, est ita ad liquidum deducere, ut per setas transire possit. Excolare culicem, de minoribus mandatis diligenter tractare, id est, de decimis vel de malis verbis. Camelum glutire, majus mandatum, judicium, et 106.1450D| misericordiam, et fidem in neglectum vel in oblivionem dimittere, seu, spiritaliter, culicem liquantes, camelum glutientes, Barrabam eligentes, Christum autem occidentes. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis. Calix vas poculi dictus eo quod in eo calida dabatur potio, vel ἀπὸ τοῦ πῶτος [πῶματος] calino [καλίνῳ], id est a ligno. Paropsis vas poculi quadrilaterum, hoc est, paribus absidis. Et per ista vascula ipsorum Pharisaeorum corpora intelliguntur, quod ipsa corpora a foris nitida reddebant, et intus pleni erant vitiis. Unde dicit: Intus autem pleni sunt rapina et immunditia. Rapina est quocunque malo ingenio a proximo rem suam auferre. Immunditia, 106.1451A| qua quisque vitio cor habet maculatum. Qui contrarii sunt his de quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et immunditia omnis fornicatio accipitur. O caece Pharisaee, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat quod deforis est mundum. Ipse ostendit superius quae maculent hominem, de corde procedentes cogitationes malae, homicidia, perjurium, et reliqua his similia. Nam si ista defuerint, mundus erit homo in conspectu Domini. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis. Sepulcrum a sepulto dictum. Prius enim unusquisque in domo sua sepeliebatur, postea vetitum est legibus, quia fetore ipso corpora viventium interficiebantur. Pro qua re in civitatibus similiter prohibitum est sepeliri. Diversis 106.1451B| verbis arguit Pharisaeos per hypocrisin. Quos ante per vascula, nunc per sepulcra redarguit, et dicit quod similes sint sepulcris quae erant a foris dealbata de calce, et marmoribus ornata, et picta coloribus, intus autem plena erant omni spurcitia, id est immunditia. Apud antiquos, aliarum gentium grande studium fuit monumenta patrum ornare, quod et in monumentis Romanorum adhuc apparet et in Machabaeorum libro legimus. Sed Occidentalis paupertas, Orientalibus divitiis comparata, nihil est. Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui aedificatis sepulcra prophetarum. Et istis vae futurum Dominus denuntiat, non quia sepulcra et monumenta aedificant justorum et prophetarum, sed quia sic certi sunt male fecisse patres suos occidisse bonos, in tantum sciant 106.1451C| illos bonos fuisse, ut ipsi monumenta eorum aedificent. Et cum hoc pro certo sciant, eadem voluntate tenentur, et filii sunt homicidarum, non solum carne, sed imitatione. Potest et alio modo intelligi, quod idcirco aedificabant monumenta justorum ut notum fieret aliis qui illos occidere potuerint et potentes fuerint, quia et ipsi quod dicebant, si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus consentientes operibus eorum, jactando et subsannando dicebant. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Ipsam mensuram quam illi non compleverunt, sed incoeperunt, vos implete. Illi occiderunt servos, vos occidetis Dominum; illi prophetas, vos Dominum prophetarum vel apostolos ejus. Serpentes genimina viperarum. Sicut vipera parentes suos occidit, similiter illi fecerunt 106.1451D| et vos facietis. Quomodo fugietis a judicio gehennae. Quomodo fugietis, id est quia talia operamini. A judicio gehennae? Hoc est quod Joannes dixit: Ab ira ventura, scilicet ab inferno, ubi omnes mittendi sunt qui talia operantur. Ideo ecce ego mitto ad vos sapientes et scribas, et ex illis occidetis. Ideo, subauditur, dico vobis quia vos ita estis facturi. Mittam ad vos sapientes et scribas. Doctos in lege veteri et in nova. Et ex illis occidetis. Ut Jacobum fratrem Domini et Stephanum. Et crucifigetis. Ut Simonem filium Cleophe, Hierosolymorum episcopum. Et ex eis flagellabitis in synagogis vestris. Ut omnes apostolos fecistis, quando ibant a conspectu concilii gaudentes. Et persequimini de civitate 106.1452A| in civitatem, ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram. Non omnes justos Judaei interfecerunt, quia nec erant quando Abel occisus est. Sed, sicut jam dixi, omnes mali de una generatione esse dicuntur, sicut et omnes justi de alia. Denique cum Psalmista multos de diversis gentibus describeret qui montem Domini ascensuri essent dicens: Innocens manibus et mundo corde, et reliqua, haec est generatio quaerentium Dominum. Similiter ergo Judaei quia occiderunt parentes suos prophetas, de Cain progenie esse dicuntur, et cum ipso poenas subibunt aeternas qui fratrem suum interfecit. A sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae. De Abel nota est historia omnibus. Zacharias fuit filius Joiadae sacerdotis. Qui Joiada accepit 106.1452B| Joas parvulum infantem, cum interficeret Athalia regina semen regium, ut regnaret ipsa. Quia mortuus erat vir ejus et filius ejus, et abscondit ipsum Joas per annos septem. In septimo anno elevavit eum regem, et jussit occidere reginam. Igitur quando Joiada vixit, fecit Joas quae Deo erant placita; cum autem Joiada defunctus esset, accepit rex malos consiliarios et dereliquit Deum, et misit ad eum Dominus prophetas et non audivit eos. Tunc venit ad eum filius Joiadae iste Zacharias, et dixit ad eum, sicut scriptum est in in libro Paralipomenon: Haec dicit Dominus: Quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum, ut derelinqueret vos? Qui congregati adversus eum, miserunt lapides, juxta regis imperium, 106.1452C| in atriis domus Domini. Et non est recordatus Joas rex misericordiae quam fecerat Joiada pater suus secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur ait: Videat Deus et requirat. Cumque revolutus esset annus, ascendit contra cum exercitus Syriae; venitque in Judaeam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi. Et cum pervenisset modicus numerus Syrorum, tradidit Dominus in manus eorum infinitam multitudinem, eo quod reliquissent Dominum. In Joas quoque ignominiosa exercuere judicia, et abeuntes dimiserunt eum in languoribus multis. Surrexerunt autem contra eum servi sui, in ultionem sanguinis filii Joiadae sacerdotis, et occiderunt eum in lecto suo. Tali modo occisus fuit iste Zacharias inter templum et altare, id est in una exedra 106.1452D| thesaurorum, sive juxta gazophylacium. Quod autem Dominus filium Barachiae eum nominat, pro laude ipsius sacerdotis facit, qui per omnia Barachias studuit esse, id est benedictus Domini, hoc enim interpretatur. Notandum autem quod iste Joiadas, cum esset summus pontifex, reginam jussit occidi.
Amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam. Ac si dicat. Venient haec omnia quae digna sunt venire super talibus qui talia fecerunt. Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Jerusalem, Jerusalem, vocativi casus sunt, quamvis indeclinabiles. Et non debet habere aspirationem in capite, quia non potest aspirari quod in loco consonantis est, nec apud Graecos 106.1453A| habet aspirationem. Quasi dicat: O Jerusalem, quae occidis prophetas ad te missos, et lapidas, quia ego volui frequenter congregare filios tuos sub alas meae defensionis, ut gallina congregat filios suos, et noluisti. Cessasti a malis operibus, etiam ipsi qui videbantur congregati dispergentur. Et relinquetur domus vestra, in qua vos habetis fiduciam, deserta. Per Jerusalem habitatores alloquitur, et est species metonymia, per haec quod continetur ostendens. Quoties. Multoties, frequenter ostendit quod prophetas ipse miserit. Quemadmodum gallina. Magnam pietatem ostendit se operatum erga populum Judaeorum qui gallinae infirmanti erga populos suos se assimilat, quia nulla avis sic infirmatur erga filios sicut gallina, ita ut si pullos non videas, matrem 106.1453B| tamen intelligas. Et nullus est qui possit Dei pietati comparari. Ipse enim in sola pietate sua seipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Ecce adverbium demonstrantis, quia jam instabat tempus quo erant ipsum occisuri, et Dei custodia ab eis recessura et illud templum in proximo contemnendum, et non post multum incendendum, et civitas delenda. Quod factum est quadragesimo secundo anno post ejus ascensionem in coelum. Et ante per Jeremiam ex persona Domini dictum fuerat: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam; facta est mihi haereditas mea quasi spelunca hyenae. Hyena bestia est quae semper in sepulcris mortuorum habitare 106.1453C| solet. Et huic bestiae comparantur recte Judaei, qui frequenter Dominum derelinquebant et ad idola convertebantur. De quibus scriptum est quia non est spes in ore eorum: Similes illis fiant qui faciunt ea.
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ad hoc quod dixerat: Quoties volui congregare filios tuos, ad hoc respicit: Non me videbitis erga vos in tali voluntate, ut velim congregare filios vestros, donec agatis poenitentiam, et cognoscatis quia ego sum de quo dictum est in psalmo: Benedictus qui venit. Adhuc sunt in tali tenore. Veniet Enoch et Elias, et cognoscent, et tunc congregabuntur sub alis, et sub protectione Domini. Nam aliter non potest bene 106.1453D| intelligi iste versiculus, quia corporali specie ad eos reversus est, quando Pascha celebravit, et iterum quando ligatus adductus est ad crucifigendum. Et egressus de templo ibat. Ibat iterum ad hospitium suum, sicut solitus erat, in Bethaniam. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. Quae causa fuit ut discipuli ostenderent aedificationes templi, quas ipse jam per triginta tres annos videbat? Ab eo loco acceperant occasionem quo ipse dixerat: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, et volebant scire quo sensu illud Dominus dixerit, si potuisset fore ut talis aedificatio deserta foret. Ait illis: Videtis haec omnia. Id est, miramini ista. Amen dico vobis, non relinquetur lapis 106.1454A| super lapidem, qui non destruatur. Non solum de templo ita factum est, sed et de civitate, quia in alium locum ab Aelio Adriano imperatore omnia reaedificata sunt, et in illum locum ubi illa fuerat sal seminatum est, ne quis deinceps manere vellet. Si spiritualiter etiam velis advertere, habitatio Dei recessit a Judaeis, et venit ad gentes. Et capite sublato, omnia membra inter se compugnant.
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli ejus secreto dicentes. Quia secretiora erant interrogaturi mysteria, recte accesserunt et corpore et mente, ne quis infidelium audiret et Judaeis nuntiaret, et esset occasio occidendi eum, qui pro minoribus dictis Isaiam et Jeremiam prophetas occiderunt. Primitus cum non 106.1454B| intellexerunt quod dixerat: Relinquetur domus vestra deserta, non fuerunt ausi interrogare quo animo dixerit, sed ostenderunt ei lapides et structuram, volentes ei praebere occasionem dicendi quod ante dixerat. Cum vero ipse manifestius eadem replicavit, jam audent interrogare secretiora adventus sui, et finis saeculi. Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi. In quibus et de adventu suo et de consummatione saeculi scire volunt. Et Dominus in subsequentibus de istis omnibus respondit, et dixit eis: Videte, ne quis vos seducat. Pius Dominus in principio ipsos castigat ut se custodiant, ne seducantur ab aliquo pseudopropheta. Multi veniunt in nomine meo dicentes, ego sum Christus, et multos seducent. E quibus 106.1454C| fuit unus Simon qui dixit quod ipse esset Christus, etiam in conspectu Neronis. Reliquit etiam scriptum in suis libris ita: Ego sum Dei sermo, ego sum speciosus, ego sum paracletus, ego omnipotens, ego omnia Dei. Audituri enim estis praelia et opiniones praeliorum, videte ne turbemini. Multa praelia audierunt et inter Romanos et inter alias gentes, et opiniones, id est famas praeliorum. Praecepit tamen ne turbentur, sed teneant fortitudinem animi, inter adversa et prospera, qui non haberent unde dolerent, seu quae perderent, qui omnia habebant relicta pro Deo juxta illius philosophi consilium, qui cum de Athenis e schola Romam venisset navigio, negotiatores cum quibus venerat naufragium passi in mari amiserunt substantias suas. 106.1454D| Ille vero qui nihil habebat praeter simplex indumentum non habuit quod perderet extra se. Cumque negotiatores Romam venissent, ille venit coram imperatore, et probato rex, quod sapiens esset, dedit multa praedia et honores. Cumque negotiatores, post multos dies, mutuatis pretiis unde redirent in patriam, dicebant ad eum quid vellet mandare parentibus et amicis, ait: Dicite eis, quando iter arripiunt portent thesaurum quod mare et fures non possint auferre, sicut ego feci qui nihil perdidi, et modo ditior sum quam illi cum quibus veni, qui divites exierunt et pauperes redeunt. Oportet enim haec primum fieri, sed nondum est finis. Qui legit verba quae Orosius de bellis collegit per historias 106.1455A| expavescere poterit pro tantis tribulationibus. Ob hoc muniebat Dominus suos, ne turbarentur et ne putarent instare finem mundi. Surget gens in gentem, et regnum adversus regnum. Et Judaei hoc fecerunt tempore Pilati, et Romani etiam ipso die quo beatus Petrus introivit Romam erant inter se parati in bello, sed ob reverentiam sancti Petri nullus potuit compari suo nocere, quia obriguerunt eorum brachia, et sani domum redierunt. Ignoraverunt tamen ob cujus meritum salvati essent. Et pestilentiae, et fames. Pestilentia est infirmitas in populo, quae cum unum apprehenderit celeriter ad plures transit, sicut factum legimus in tempore sancti Gregorii, et tempore David, quando dicitur angelus percussisse populum, qui diabolus intelligitur. 106.1455B| Fit vero ipsa pestis frequenter et in Palaestina et in Italia. Unde et bene sanctus Gregorius dicit: « Pestilentias sine cessatione patimur. » Fames multae tunc fuerunt, sed una fuit per totum orbem decimo anno Claudii imperatoris, de qua in Actibus apostolorum legitur. Terraemotus innumeri illic, et fiebant et fiunt. Aliquando autem et fiunt Dei jussu pro aliquo signo, sicut quando apostoli oraverunt, et terraemotus factus est, ut ostenderet Dominus quia terreret incredulos, et defenderet pios. Aliquando fiunt ex eventu, quod ventus inveniens aditum ingrediens sub terra, et quia violentus est quaerit aditum exeundi, et tali modo submovet terram. Haec autem omnia initia sunt dolorum. Haec omnia in Palaestina fuisse legimus, ante subversam 106.1455C| provinciam. Haec initia dolorum fuerunt, quia acerbiora post venere tormenta. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos. Et de apostolis, et de apostolorum successoribus intelligendum, quoniam quando provincia Palaestina deleta est, perpauci vivebant de apostolis. Nullus autem ex illis exierat in Judaeam, Christiani tamen erant in Judaea, etiam infra civitatem multi fuerunt, non tamen legimus quod ibi mortui fuerint, quia Romani non prohibuerunt ullum exire, nisi illi ipsi qui intra civitatem erant. Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Gaudendum odium quod pro Deo suscipitur. Ex qua autem re ipsae tribulationes venient, ostenditur, cum post occisionem Domini, etiam discipulorum praedicitur futura. Et tunc scandalizabuntur multi. Sive 106.1455D| sument scandalum contra proximos qui Christiani fiant, sive irascentur Judaei cum viderint omnes gentes in Christum credere, quia Judaeis scandalum est Deum incarnatum audire. Et invicem tradent, et odio habebunt invicem pagani Christianos. Et multi pseudoprophetae surgent. Pseudo Graecum est et Latine dicitur falsus, ut Theodas et Judas Galilaeus qui eduxerunt populum post se, dicentes se esse prophetas, sed et ipsi perierunt et quotquot eis consenserunt. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Ad Antichristi tempora iste versiculus pertinet, quando refrigescet dilectio Christianorum, et multi dimittent Christianitatem, et convertentur ad ipsius voluntatem. Qui autem 106.1456A| perseveraverit usque in finem. Subauditur in fide et dilectione Dei. Hic salvus erit. Hic pronomen est in isto loco. Ille enim salvus in alia vita erit, qui in fide permanserit. Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe. Unum est signum de fine saeculi, quod tunc esse debet finis saeculi, cum omnes gentes audierint Evangelium regni. In testimonium omnibus gentibus. Nulla gens est sub coelo quae non habeat auditum, et Domini facta, et quod ipse Deus a pluribus credatur, si non per praedicatores, tamen per vicinas gentes. Et tunc erit consummatio. Nescimus jam gentem sub coelo in qua Christiani non habeantur. Nam et in Gog et in Magog, quae sunt gentes Hunnorum, quae ab eis Gazari vocantur, jam una gens quae fortior erat ex his quas Alexander conduxerat, 106.1456B| circumcisa est, et omnem Judaismum observat. Bulgarii quoque, qui et ipsi ex ipsis gentibus sunt, quotidie baptizantur. Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta stante in loco sancto. Abominatio desolationis idolum vocatur in Danielis libro, de qua ipse prophetavit, sicut et nunc Deus, cum ipsam vidissent in templo, cognoscerent prope esse desolationem templi et provinciae. Quae et de imagine Caesaris potest intelligi, quam Pilatus posuit in templo ante viginti quinque annos subversionis urbis, sive de equestri statua Adriani, quam Romani ei fecerant, quia, ad bellum pergens, in via, reclamante quadam vidua, stetit cum equo, donec ei justitiam de oppressore faceret. Quam consules pro pio facto per 106.1456C| universas civitates poni jusserunt, et ipsa stetit in templo Hierosolymorum ante destructionem civitatis, quam ipse Adrianus fecit, qui secundo rebelles Judaeos ultima caede perdomuit, et in alio loco ipsam civitatem aedificari praecepit, et Eliam vocavit, et prohibuit ibi Judaeos ingredi. Et ad Antichristi tempora potest referri, quia jubebit se adorari pro Deo omnipotente, etiam mundo, sicut ait Apostolus. Sedebit in templo ostendens tanquam ipse sit Deus quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui.
Tunc qui in Judaea sunt fugiant ad montes. Tunc ad hoc respicit: Cum venerint ea quae praedico. Quia sic Lucas narrat: Cum videritis ab exercitu circumdari Hierosolymam, tunc qui in Judaea sunt fugiant 106.1456D| ad montes, videlicet ne includantur in illa obsidione. Nam si illi qui inclusi fuerint scire pro certo po tuissent exitum rei, nullo modo se inibi clausissent. Hoc vero Evangelio multi Christianorum edocti, cum viderunt appropinquare hostem Romanorum, decesserunt trans Jordanem in regnum Agrippae, et nihil laesionis habuerunt. Etiam apostoli jam prope adhuc vivebant. Si spiritaliter velis scire, potes omnia illa ad haereses referre et peccata. Quae cum videris regnare super eos qui magistri Ecclesiae esse debent, tunc qui in Judaea sunt, hoc est in confessione verae fidei, festinent ascendere ad montes virtutum. Et illi qui supra tectum. Id est qui transierunt animo carnalia, non descendant ad 106.1457A| pristinos actus mundanae conversationis. Et qui operatur in agro, qui intelligitur Ecclesia, non respiciat in retro, ad ea quae propter Deum reliquit, sed tendat semper ad propositam fidem. Vae autem praegnantibus et nutrientibus. Quia fugere non valebunt: sicut legimus de nutrice Miphiboseth. Quae cum audisset quod mortuus esset Saul et Jonathas, festinabat fugere cum infante, ceciditque cum ipso, et claudus effectus est. Legimus etiam quia in ipsa obsidione Maria nobilis et praedives quondam femina, quae ante vix valebat incedere super terram prae nimia teneritudine, in ipsa obsidione filium suum quinque dies habentem comederit. Orate autem ne fuga vestra in hieme vel in sabbato fiat. Quia in hieme fugere malum esset, ob frigus. In sabbato 106.1457B| si fugeret, transgrederetur legem. Si staret moreretur, ut Machabaei fecerunt. Tamen quando Vespasianus in provinciam venit, aestas inerat, quia ipso die Paschae Titus ad Jerusalem accessit. Sed obsidio Jerusalem per duos annos continua fuit. Erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio in mundo usque modo, neque fiet. Et de obsidione Judaeorum potest intelligi, quia nunquam apud illos tribulatio fuit, sicut apud ipsos qui in ipsa obsidione fuerunt. Non enim remansit canis, neque pars corii in ostio, aut in aliquo jacens loco. Vivi abibant homines in sepulcris et ibi exspectabant mortem. Troja decem annis obsessa est, sed non ibi tanta mala sustinuere. Et ad Antichristi tempus recte potest aptari, in quo tribulatio inenarrabilis 106.1457C| erit, quia non solum tormenta ingeret acerbiora sanctis, sed et signa multa faciet, et dona plurima dabit, ad seducendos Christianos. Et nisi abbreviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro. Abbreviatos, dicitur, non mensura, sed numero. Haec enim tribulatio quanto caeteris gravior, tanto temporis brevitate moderatior est futura; quantum namque ex propheta Danielis et Apocalypsi intelligi datur tribus annis et dimidio ipsa sic grassabitur. Nam dies aequali mensura semper erunt, ut Psalmista dicit: Ordinatione tua perseverant dies. Sed in numero pauci constituti sunt, in quibus electi probabuntur et mali manifestabuntur.
Tunc si quis dixerit: ecce illic Christus, aut illic nolite credere. Christus non solum Dominus noster 106.1457D| hic intelligendus, sed et rex Judaeorum, quia Judaei sic appellabant reges. Et fuerunt multi tunc qui se Christos dixerunt, qui voluerunt esse reges, si tunc potuissent victoriam capere. Et in ipsa civitate Jerusalem tres erant qui se reges dicebant. Surgent enim pseudoprophetae et pseudochristi, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. De utrisque temporibus possunt haec dicta accipi, sed melius ad Antichristi tempus referimus, in quo non solum ipse faciet multa signa, sed et ministri ejus. Cujus enim fides tunc non titubabit, quando videbit crudelem persecutorem signa facere? Ita ut in errorem inducantur. fieri potest, etiam electi. Dubitantis affectu 106.1458A| loquitur Dominus, ut et tribulationis magnitudinem designet, et liberum inesse homini monstret affectum. Nam fidelis et si ad horam seductus fuerit, tamen cito resurget, ut beatus Petrus. Ecce praedixi vobis. Tribus vicibus in ista maledictione replicatum habet, ut non auscultent malorum suasionem. Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire. Ibi abduxit Theodas populum, ille pseudopropheta. Ecce in penetralibus, id est in secretis aliquibus; nolite credere. Spiritaliter Ecclesia catholica, id est universalis, non solummodo in Africa, aut in alio speciali loco, vel in penetralibus haereticorum, sed per universum mundum, quia ideo catholica, id est universalis, dicitur. Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et apparet usque ad Occidentem, ita erit adventus 106.1458B| filii hominis. Non enim venit absconsus, qui in prima majestate celata nube carnis apparuit. Per figuram quae idea dicitur, describit suum adventum. Non erit necesse in secreto quaerere, qui manifestus omnibus et terribilis ut fulgur apparebit. Fulgur neutri generi nomen est, nec habet o in nominativo, sed correptum u. Est autem aliud nomen quod dicitur fulgor fulgoris, per o productum, et accipitur pro splendore. Ubicunque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Dat exemplum de re inferiori ad inferiorem per speciem parabolae: quod sicut aquilae trans mare dicuntur sentire cadavera, et illuc se congregare, similiter in illa die omnes electos cum Domino esse coadunandos, significans se casurum pro suis in mortem, quia cadaver a casu nomen accipit, 106.1458C| seipsum corpus, sive cadaver volens intelligi. Aquilam sanctos suos, quorum renovabitur ut aquilae juventus, et qui assument pennas ut advolent ad Dominum. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum. Vel in comparatione claritatis Dei videbuntur obscurari, vel veraciter obscurabuntur, sicut obscurata fuerunt tempore mortis ejus. Nam necdum impletum est quod Joel dicit: Sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. Cum vero pactum fuerit judicium, et fuerit coelum novum et terra nova, erit quod Isaias loquitur: Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum.
106.1458D| Et virtutes coelorum movebuntur. Quid nos miseri faciemus, si virtutes coelorum in illo tremendo die tremiscent? Virtutes coelorum, angelos, archangelos, et novem ordines angelorum. Et tunc apparebit signum filii hominis in coelo. Ipse videbitur et a justis, et ab impiis. Sic in Apocalypsi Joannes dicit: Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et sicut in Actibus apostolorum legimus dictum quando ascendit: Quemadmodum vidistis eum euntem, ita veniet. Vel signum filii hominis, crucis vexillum possumus intelligere, vexillum victoriae triumphantis. Et tunc plangent omnes tribus terrae. Omnes tribus terrae, omnes gentes dicit. Plangentes autem dicent; Beatae steriles quae non genuerunt, et 106.1459A| ubera quae non lactaverunt. Dicent montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos.
Et videbunt filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. Cum virtute et majestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt. Cum virtute et majestate, quia omnes angeli et sancti cum illo. Ignis in conspectu ejus, et in circuitu ejus tempestas valida. Si solummodo figuram visionis ejus populus Israel a monte Sinai qui audivit timore perterritus sustinere non potuit, quid putamus tunc erit? Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna. De hac tuba apostolus Paulus dicit: Canit enim tuba, et mortui qui in Christo sunt primi resurgent.
106.1459B| Et congregabunt electos ejus a quatuor ventis. A quatuor climatibus coeli dicit: Oriente, Occidente, Aquilone et Austro. Et ne putaret aliquis a quatuor plagis terrae, et non potius a cunctis finibus ejus simul, et mediterraneis regionibus electos esse congregandos, subjunxit: A summis coelorum usque ad terminos eorum. Quia nullus in die illa electus remanebit, qui non occurrat Domino. Venient in aere ad judicium sive vivi inventi, gustabunt tamen mortem, sive mortui resuscitandi. In momento, in ictu oculi. Momentum est quadragesima pars horae. Ictus oculi, cum clauditur et aperitur. Quicunque bestiis comesti sunt, vel incensi, nulla erit mora neque differentia. Venient autem et reprobi ad judicium, sive vivi inventi, moriendi et resuscitandi cum aliis mortuis. 106.1459C| Interposita tamen differentia, quod justi cum gaudio in Domino, impii ut videant quem beatum amittent Dominum, ut peracto judicio dispereant cum diabolo, et decidant in infernum cum corporibus et animabus, sicut descendit Dathan et Abiron in infernum. Ab arbore autem fici discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata, scitis quoniam prope est aestas. Quomodo, inquit, cum teneri fuerint erumpentes ramusculi, jam prope adest aestas, quia non potest erumpere antequam sol appropinquet. Ita et vos, cum videritis haec fieri, id est haec signa praecedere quae praedixi, cognoscite appropinquasse et meum adventum et consummationem saeculi, et futuri regni jucunditatem; quia talis erit comparatio ad delectationem delectationis hujus 106.1459D| saeculi, qualis est aestas ad comparationem hiemis, quia tunc moeroris nostri nubilae transibunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescent. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quia prope est in januis. Sicut isti saeculares sciunt cognoscere per erumpentes ramusculos arborum venientia desiderata tempora, ita et vos scitote per praedicta signa prope esse desiderata vestra gaudia. Et in januis, in terminis novissimis. Sicut enim janua finis est domus, et qui extra januam exit apparet multis, sic et ego diesque judicii in januis erit tunc, quia tunc exinde incipiam apparere multis. Potest etiam spiritaliter intelligi Synagoga, cum ipsa per Enoch credere in Deum coeperit et Eliam, quasi folia et fructus facere 106.1460A| per bona opera, prope erit finis, quia Cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus erit.
Amen dico vobis praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Amen, si dici fas est, quasi juramentum Domini est. Et multum commendat ubicunque hoc adjungit. Generationem hanc et Judaeorum genus et omnium genus hominum possumus sentire. Coelum et terra transibunt. Coelum hoc in loco aereum spatium appellat, ubi aves volant. Unde et volucres coeli dicuntur. Tantum enim spatium ignis assumet et ad delendum, quantum aqua tenuit in diluvio. Nam coelum in quo sidera sunt, innovabitur in meliorem figuram ut Joannes dicit: Erit coelum novum et terra nova. De terra quoque tantum ardebit, quantum maculatum fuit ab humanis laboribus, reliqua 106.1460B| mutabitur in meliorem figuram. Verba autem mea non praeteribunt. Subauditur, ut non sint sicut dixi. Vel alio modo in hac terra nihil coelo et terra durabilius, ac si diceret: Ante potest coelum et terra transire, ut non sint, quam non fiat quod dixi, quia veritas sum, et impossibile est veritatem posse mentiri. Sive coelum et terra transibunt, id est ab ea specie quam nunc habent in aliam. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi Pater solus. Filius per quem factus est omnis dies, et qui est sapientia Dei Patris, non potest ignorare; sed in ipso sunt omnes thesauri sapientiae absconditi. In hoc quod ipse unus Deus est cum Patre novit ipse omnia quae novit Pater. Sed ad hoc nescit, quia nescientes facit; sicut caeca fossa dicitur, non quod ipsa caeca 106.1460C| sit, sed quod nescientes se facit caecos. Nam interrogatus post resurrectionem de die judici ab apostolis ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Quando dicit: Non est vestrum scire, ostendit quod ipse sciat, sed non expediat apostolis scire, ut semper de adventu Domini suspecti sic vivant quasi die altero judicandi. Sicut in diebus Noe, ita erit adventus filii hominis. Sicut autem in diebus Noe nihil adversi suspicabantur, sed faciebat unusquisque quod sibi ei placitum erat, sic erit in adventu Domini, quia illa bella et illae perturbationes quae superius narravit ante erunt. Tunc autem erit pax. Sicut nos scimus modo praedictum de Antichristo, sic sciverunt Judaei de Christo praedictum per prophetas, et tamen praesentem 106.1460D| non cognoverunt. Sic timendum nobis est, ne nobis insciis veniat Dominus. Ideoque secundum Domini praeceptum convenit esse semper paratos. Quia cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus, sicut dolor parturientis et non effugient. Tunc duo erant in agro unus assumetur, et alter relinquetur. Isti duo populus Judaicus et gentilis. Seu duo populi boni et mali in agro, in Scriptura sancta, debent exercere bona opera, unde in aeternum vivant. Unus assumetur et alter relinquetur. Quia sunt multi infra sanctam Ecclesiam qui Scripturas legunt et non audiunt, et Christianos se esse profitentur, qui non assumentur. Duae molentes in mola. Duae istae synagoga est et Ecclesia, in lege 106.1461A| sive in Scriptura debent molere farinam Verbi Dei ad suorum aliorumque pabulum. Sed una assumetur, altera relinquetur, videlicet Ecclesia electorum assumitur, reproborum relinquitur. Vigilate ergo. Vigilare est bona opera exercere. Quae si fecerit, etiamsi corpore dormiat, ipsa pro eo vigilabunt et orabunt. Vigilat qui exercet operando quod credit. Unde Paulus: Evigilate, justi, nolite peccare.
Quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Notandum quod non dicit nescimus, sed nescitis. Pro hac enim causa noluit apostolis paterfacere, ut semper incerti credant eum omni die futurum, et tales se praeparent, ut digni sint ad suscipiendum eum. Idcirco enim Dominus ultimam nobis horam voluit esse incognitam, ut semper possit esse suspecta, 106.1461B| ut dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur. Habemus enim ex traditione majorum quod in Pascha paulo ante mediam noctem, sicut percussor per domos Aegyptiorum transiit percutiendo, sic debeat venire, sicut scriptum est: Dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, de coelis a regalibus sedibus venit. Sic denique nobis scriptum reliquere quod octava Kal. Aprilis fuit mundus factus. Dominus conceptus est et passus, et simili modo erit destructus. Et statuerunt ut in ipsa nocte nullus ante medium noctis dormiret, sed vigilarent in Dei laudibus secundum istam Domini admonitionem. Et tunc celebratur octava Kal. Aprilis Pascha. Postea 106.1461C| institutum est in Nicaena synodo ut exspectemus post aequinoxium vernalem diem Dominicum, et in decem et novem annis non evenit sic Pascha, nisi una vice; et tali modo occultus erit nobis ipsa die. Quanto ergo nobis incertus, tanto magis parati esse debemus omni tempore. Etenim unicuique nostrum venit Dominus, cum dies nostri finis appropinquat. Pulsat, cum per aegritudinis molestiam mortem vicinam esse denuntiat. Cui vigilantes confestim aperimus, si exercentes semper bona opera cum amore suscipimus. Aperire enim Judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum quem se contempsisse judicem formidat. Ad excutiendam autem mentis nostrae desidiam, etiam exteriora damna per similitudinem adducuntur, ut animus noster ad vigilandum 106.1461D| excitetur. Dicit enim: Illud autem scitote quia si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Fur enim domum perfodit, cum diabolus habitaculum animae infirmat, ut habitator discedat. Omnes enim infirmitates hominum et pecorum a diabolo infliguntur, ut fecerunt in Job et filiis ejus, Tobia, Paulo; Deo tamen permittente, et angelo bono praesidente, ne diabolus juxta malignam suam voluntatem peragat. Unde et Dominus ad ipsum de Job dixit, cum corpus ei dimisit. Verumtamen animam illius serva. Duobus enim modis intelligitur hoc ipsum Domini dictum, ut neque in animam ejus aliquam laesionem faceret et ad mentem, aut aliud mali; neque 106.1462A| habitaculum animae ita dissiparet, ut anima stare non posset. Nam mors quomodo potest fur intelligi, quae substantia caret? Nihil denique est aliud, nisi absentia vitae, sicut tenebrae non sunt aliud nisi absentia lucis. Paterfamilias homo vocatur, quia principari debet super membra sua, quemadmodum paterfamilias in domo. Non sinit perfodi domum suam. Cum sentiens et cum gaudens dies exitus, lae tus egreditur, et corpus obdormiscit, ut de Joanne e Stephano scriptum est, quod obdormierunt in Domino. Ideo et vos estote parati, quia nescitis qua hora filius hominis venturus est. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, dum a bonis operibus otiosus est. Quilibet missus Dei veniens habitaculum nostrae carnis dissipat, et habitatorem egredi compellit, 106.1462B| quia cum ventura damna spiritus non praevidet, hunc mors ad supplicium rapit. Furi vero resisteret, si per bona opera vigilaret, ne impoenitens periret. Quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Modo Dominus ipsos suos discipulos, et per eos magistros Ecclesiae admonet, ut et ipsi vigilent et caeteris verbum divinum annuntient per quod vigilare et observare illam horam sciant. Illi ipsi tamen tunc erunt prudentes et fideles, si in tempore sciant dare conservis dapes verbi. Hoc est ut tempore congruo non abscondant, neque profunda et alta ignaris turbis ingerant, sed exemplo Domini perfectioribus secretiora, vulgaribus hordei pabulum ministrent. Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, 106.1462C| invenerit sic facientem. Beatus dicitur bene auctus. Felix et beatus erit qui primo seipsum verbo divino repleverit, ut ipse primo faciat, postmodum aliis ore et opere verbi pabulum suggerat, quia sic de eodem Domino scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere. Ante fecit, postea docuit. Et ipse supra de doctoribus ait: Qui autem fecerit et docuerit, magnus vocabitur in regno coelorum.
Amen dico vobis quod super omnia bona sua constituet eum. Magna distantia est inter bonos factores et praedicatores. Bonos enim auditores si vigilantes invenerit, facit discumbere, hoc est quiescumbere in vita aeterna. Et transiens ministrabit quae praeparata sunt diligentibus Deum. Bonis autem praedicatoribus, si prudenter dispensaverint, ut ipsi satientur, 106.1462D| et aliis sufficienter ministraverint, supra omnia bona sua constituet, id est supra omnia coelestis regni gaudia, non ut ipsi soli habeant, sed ut abundantius caeteris cum sanctis et aeternaliter perfruantur. Si autem dixerit malus servus in corde suo, moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducat autem et bibit cum ebriosis. Hoc de unoquoque Christiano potest intelligi, maxime de magistris Ecclesiarum, regibus, episcopis, comitibus, qui proponunt sibi longa tempora vivendi, et percutiunt, vel alias injustitias faciunt Christianis, vacant comessationibus et ebrietatibus, et aliis vitiis. Veniet illis Dominus. Hoc est missus Domini, qui separabit animam de corpore eorum in tempore 106.1463A| quando non sperant, partemque eorum ponet cum hypocritis, quibus superius dixit: Vae vobis, hypocritae; vel cum illis de quibus dixit: una assumetur, et una relinquetur, hoc est cum his qui descendunt in infernum. Ibi erit fletus et stridor dentium, per quae in durissima tormenta perducantur.
Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus. Per superiorem parabolam de apostolis et doctoribus sub persona boni servi malique praemisit; ostendit quid ille habiturus qui bene ministraverit verbum divinum, et quid ille qui negligenter. Nunc generaliter de omni Ecclesia et auditoribus ejusdem Verbi divini parabolam ponit. More tamen prophetali, quo et apostoli omnesque illi auditores fuerunt eruditi. Habebant enim in usu illas animas dici virgines, 106.1463B| quae Deum alienum non adoraverunt, responsum uniuscujusque animae Deum, sponsam animam Deum colentium. Quia sicut mulier omnia quae facit, cum voluntate viri debet facere, et omnia ad opus ipsius et ad laudem ejus, sive ad profectum ejus dare quidquid dat: et non debet alium aestimare sapientiorem, speciosiorem, fortiorem quam virum suum. Sic anima uniuscujusque colentis Deum, quidquid facit cum Dei voluntate et in nomine Domini debet facere. Non debet amare, neque patrem neque matrem, gemmas, aurum, argentum, praedia vel aliquam creaturam sub coelo plus quam Deum. Tunc autem amat Deum, si facit quae ipse praecepit. Si autem justitiam deserit pro alia re, tunc amat plus illam rem quam Deum, et ibi fornicatur anima ejus. Hoc 106.1463C| modo debet esse virgo omnis Ecclesia Christi, videlicet omnes Christiani. De talibus virginibus dicit Dominus: Simile est regnum coelorum: hoc est praesens Ecclesia quae frequenter appellatur regnum coelorum. Recte per denarium numerum omne genus humanum exprimitur, quia denarius numerus perfectus et absolutus est, et ultra ipsum nullus numerus nisi de ipso multiplicatus. Et in hac parabola nullus est qui hic non designetur. In quinque autem sensibus corporis unusquisque subsistit homo. Geminatus autem quinarius, denarium perficit. Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur, sancta Ecclesia similis decem virginibus denuntiatur. Virgo enim nomen est communis generis, et eodem modo dicitur virgo sancta Maria, et virgo sanctus Joannes. 106.1463D| Quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Lampades autem corpora intelliguntur. Tunc exierunt obviam sponso et sponsae, quando per baptismum introierunt Ecclesiam ejus. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Illae sunt fatuae secundum Deum quae mundum aut ea quae in mundo sunt plus diligunt quam Deum. Et tunc fornicatur anima alicujus erga Deum, quando aliquod pretium ei plus placet quam Dei, id est retributio vitae aeternae pro factis suis. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. Quia non habuere opera quae Deo essent accepta, sive quia male fecerunt, seu qui si quid boni fecerunt pro humana laude fecerunt. Prudentes vero 106.1464A| acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Quia egerunt pro solo Dei amore et retributionis aeternae. Vasa, corda sunt electorum. Moram autem faciente sponso. Haec mora adhuc agitur, quia adhuc non venit judicium. Dormitaverunt omnes. Infirmati sunt. Et dormierunt. Mortui sunt. Hoc quotidie fit de fidelibus et infidelibus, sed generaliter in die judicii fit. Media autem nocte clamor factus est. Quia sicut diximus, media nocte finem mundi credimus fore, et insperate. Clamor factus est angelorum cum tubis hominum, fulgurum et tonitruorum. Ecce sponsus venit. Veniet manifestius et non silebit. Exite obviam ei. Advocavit coelum desursum, et terram deorsum hoc est et qui in coelo sunt et in terra. Tunc surrexerunt omnes virgines illae. Quia boni et mali resurgent 106.1464B| cum corporibus. Ornaverunt lampades suas. Habuerunt corpora resuscitata. Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Hoc est, adjuvate nos apud Deum. Responderunt prudentes dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Non dicunt hoc pro avaritia, sed pro timore, quia vix poterunt sua opera unumquemque liberare. Unusquisque enim pro operibus suis recipiet mercedem, neque poterunt in illa die aliorum virtutes aliorum vitia sublevare. Sicut enim tempore captivitatis Babyloniae Jeremias et Ezechiel et Habacuc, Daniel, Ananias, Misael non potuerunt alios liberare, sic et sancti in illa die non poterunt adjuvare alios, nisi quos bona sua opera adjuverint. Cum operibus bonis poterunt adjuvare preces sanctorum. 106.1464C| Ite potius ad vendentes, et emite vobis. Non consilium dederunt, sed crimen improbaverunt. Ac si dicant: Ite ad adulatores, pro quorum vanis laudationibus opera vestra exercuistis. Venditores namque olei adulatores intelliguntur. Qui enim alicujus opus pro aliquo dono laudat, quasi oleum vendit. De quo Psalmista: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Dum autem irent emere, venit sponsus. Quia cum non potuerunt esse cum Domino et electis, erunt cum diabolis quos auscultarunt. Venit sponsus. Peragetur judicium. Et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias. Illi qui habuerunt perfecta opera, recepti sunt, ut sint cum Deo et angelis suis, hoc est in illa coelesti beatitudine. Et clausa est janua. Aditus 106.1464D| misericordiae interclusus. Non enim post judicium patet precum aut meritorum locus. Tunc erit clausa janua omnibus malis exclusis, quae modo quotidie omnibus ex corde poenitentibus aperitur. Quod similiter beatus Beda in quodam rhythmi versiculo ingemiscit dicens: Nulla erit suspicio salutis vel remedii, janua clausa thalami completis sponsi nuptiis. Novissime veniunt et reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Frustra tunc clamabunt qui illum hinc clamantem per sua Evangelia et suos praedicatores audire noluerunt. Ingeminant, Domine, Domine, sed frustra, quia poenitentiae tempus erit, nunc quia poenitentia dicitur quasi punientia. Puniendi tempus erit, sed spes veniae jam ultra non erit, quia 106.1465A| nequaquam tunc veniam inveniet qui modo non vult poenitentiam agere, ut David dicit: Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Magna erit severitas post judicium, quia ante judicium ineffabilem misericordiam praerogavit. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Nescio vos, subauditur per operationem meos fuisse. Nescire enim Dei, reprobare est. Vae superbis quibus Deus ista dicturus est: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Quia multoties ipse per se clamavit in hoc saeculo vigilare, et audire dedignati sunt, clamabunt multipliciter, et non exaudientur. De quo vae praefatus Beda in jam dicto rhythmo prosequitur dicens: O quam infelix anima privata hoc convivio, quae ultra in memoriam non revertetur Domini. Semper enim debemus 106.1465B| ultimum diem metuere, quem nunquam possumus praevidere. Quem David metuens dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, ut sciam quid desit mihi. Quia si quis iter pergere debet, vult accipere viae sumptus sufficienter. Ut sciam quid desit mihi. Timebat ne exstingueretur lampas ejus, idcirco dicebat: Ut sciam quid desit mihi. Praeparemus incessanter sumptus in via, ne in illa die excludamur clausa janua.
Sicut homo qui peregre proficiscens. Quia Dominus cito erat transiturus de saeculo corporaliter, et discipuli de die judicii interrogaverunt, ipse autem noluerat certum tempus ostendere. Quantum timenda et praecavenda esset ipsa dies multis parabolis propositis ostendit. Dixit superius de vigilanti et prudenti 106.1465C| servo, atque de negligenti. Iterum generaliter de omni Ecclesia sua, quae Deum se adorare profitetur sub specie decem virginum. Nunc iterum principaliter de apostolis et doctoribus, et cum illis de omnibus hominibus. Homo iste, Dominus noster Jesus Christus, qui pro nobis sua gratuita pietate homo fieri dignatus est cum Deus esset. Peregre proficiscens. Peregre, id est longe, venit a nomine quod est pereger, inde et peregrinus, id est pergens longius. Proficiscens a verbo proficiscor deponens verbum venit participium. Ipse Dominus Christus peregre profectus est quando in coelum ascendit, quia licet in coelo divinitas fuerit, tamen homo ille quem de sancta Maria assumpsit in coelo antea non fuit. Vocavit servos suos. Apostolus ad quos haec loquebatur, 106.1465D| tradidit illis doctrinam evangelicam. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Nam omnes apostoli aequaliter docti recesserunt a Domino, sed alii plus, alii minus. Minus enim erat sapiens Thomas qui dixit: Domine, nescimus quo vadis, quam Petrus. Item minus Philippus cui dictum est: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me, Philippe, quam Joannes dixit: In principio erat Verbum. Ideo in quinque talentis diversas gratias intelligere debemus, vel in quinque talentis donum quinque sensuum id est exteriorum scientia exprimitur, videlicet visus, auditus, gustus, odoratus et tactus. Quia satis abundeque honoratur, qui in his quinque sensibus vigere permittitur. In duobus talentis intellectus et 106.1466A| operatio designatur. In uno talento intellectus tantummodo designatur. Credimus tamen quia apostoli electi et quinque et duo talenta habuerint et adhuc in Ecclesia Christi multi habent similiter. Unicuique secundum propriam virtutem. Non pro largitate aut parcitate, alteri plus et alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus. Quia et in eremo quamvis septuaginta duo seniores eodem spiritu fuerint repleti quo et Moyses, non tamen sic profuse ut Moyses. Et profectus est statim. Quia tandiu conversatus est cum discipulis quousque vidit eos non indigere praesentia corporalis instructionis, et post recessit ab eis corporaliter, quos tamen spiritaliter nunquam deseruit. Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. Similiter 106.1466B| et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. De apostolis non dubitandum, quod talenta quae a Deo acceperunt, juxta Dei voluntatem duplicaverint. Unde et sequax eorum Paulus habens et quinque et duo talenta, dicebat: Vae mihi est, si non evangelizavero, quia dispensatio mihi credita est. Item de exterioribus talentis. Ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Et item: Omnia ostendi vobis, quia sic oportet laborare, et suscipere infirmos. Ille exteriora talenta duplicat, qui de terrenis officiis vitam aeternam sibi comparat. De unoquoque homine ista intelligere possumus, maxime tamen de his qui locum apostolorum in Ecclesia tenent, praedicatoribus videlicet divini Verbi. Potest quoque in duobus talentis, intellectus et charitas intelligi, 106.1466C| quia operatio in hominis arbitrio est dimissa. Si enim operationem ibi intellexerimus, poterit surripi ut dicat quis, ideo non posse operari bonum, quia non acceperit talentum operationis. Scimus autem quia Deus hominem in libero arbitrio habet dimissum, utrum velit facere mandata Dei, an non. Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Pecuniam in terra abscondere est acceptum ingenium in terrenis actibus implicare. Lucrum spiritale non quaerere, cor a terrenis desideriis nunquam levare. Unum talentum Judas intelligentiae accepit, quia similiter eruditus fuit a Domino ut caeteri, sed in terreno avaritiae lucro cuncta convertit, qui loculos magistri habens quae potuit furatus est, quousque et Dominum vendidit. 106.1466D| Videat se unusquisque quia nullus est qui omnes sensus corporis sanos habeat, qui possit quaeri non accepisse aut accipere potuisse talentum. Potuit enim quia sanitate vigebat discere qua viveret; et sibi et aliis prodesse. Nam nullus se poterit excusare de ignorantia, quia non licet ignorare, quia repleta est terra Domini scientia, imo de pigritia condemnabitur, et dejectione talenti. Alius evangelista dicit: Quod talentum in sudario ligaverit. Ille doctrinam patrisfamiliae in sudario ligat, qui donum intelligentiae in luxuriis, aut comessationibus, aut ebrietatibus vel aliis hujus saeculi voluptatibus convertit. Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Generalis 106.1467A| examinatio omnium nominum operum in die judicii erit. Sed et quotidie agitur, dum electi et reprobi de hoc saeculo rapiuntur. Et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens. Non verbis dicent, sed opera perfecta monstrabuntur, quia in illa die uniuscujusque opus manifestum erit. Etiam in hoc saeculo hoc fit, cum quis quinque sensus corporis in bono opere implicat, et alios suo exemplo instruit et Deus eam intentionem rectam perspicit. Largitus ei scientiam etiam ampliorem, quam ei qui naturali ingenio pollebat: Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis. Euge, Graecum nomen est, et dicitur Latine bene, subauditur gaude, bone serve. Servus non semper conditione dicitur timoris, sed etiam dilectionis. De illo alio loco Dominus 106.1467B| dicit: Jam non dicam vos servos. De isto et hic, serve bone. Et in alio loco: Dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus. De isto ergo quod ad dilectionem pertinet dicitur servo, non timoris sed amoris Deo placendi. Fidelis. Quia Dei dona et custodovit in se, et in aliis ampliavit. Super pauca fuisti fidelis. Super pauca, super terrena, quia quamlibet in hoc saeculo terrenae res coelestibus comparatae, pauca et vilia sunt. Intra in gaudium Domini tui. Suscipe quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.
Accessit autem et qui duo talenta acceperat. Si hic operationem pro talentis accipimus; dicent multi: Non accepi a Domino talentum ut possim operari quae intelligo, et propterea non possum perficere 106.1467C| opera Dei. Sed scimus quia omnes homines liberum habemus arbitrium ut operemur aut opera Dei aut opera diaboli. Propterea melius est intelligere intellectum atque charitatem. Ait illi Dominus ejus: Euge, serve bone. Uterque servus simile gaudium recepit, et qui de quinque decem, et qui de duobus quatuor fecit, non considerans lucri magnitudinem, sed studii voluntatem, quia Deus intentionem in unoquoque homine considerat, ut dixit ipse de vidua quae duo minuta in gazophylacium misit; inquit: Dico vobis, quia vidua plus omnibus divitibus misit. Quid autem majus dari potest fideli servo, quam esse cum Deo, et videre gaudium Domini sui. Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es: metis ubi non seminasti, 106.1467D| et congregas ubi non sparsisti. Per servum istum omnes mali intelliguntur. Sive singulariter unusquisque malus, quia nullus prope potest inveniri qui non a Deo acceperit talentum, quoniam unicuique res de qua vivit, pro talenti acceptione deputabitur. Etiam et qui locum apud divitem obtinet, si non intercedit pro pauperibus, pro talenti retentione reputabitur. Homo durus es. Justitiam Dei multi saeculares duritiam putant. Sed sicut veritas naturaliter est, sic etiam justus et justitia naturaliter, et injuste non potest agere qui essentialiter bonus est. Metis ubi non seminasti. Quia etiam in gentilium populo quicunque bona studuit operari, Deo accepta fuerunt eorum opera, ut in magis, quibus non fuerat praedicatum, 106.1468A| ac reliquis quorum actus non habemus conscriptos. Et colligis ubi non sparsisti. Scilicet praedicationis verbum. Unde datur intelligi, quia qui bene operati sunt inter gentes, non habebunt in tartaro tam dira tormenta ut illi qui ut nequius potuerunt operati sunt? Seu alio sensu, quia non solum illos punis qui cognoverunt quid debuissent facere, sed et illos qui te ignoraverunt, et qui te non audierunt. Et timens alii, et abscondi talentum in terram. Ac si dicat: Cum consideravi quia et illos punis per ignorantiam, et illos qui per infirmitatem fragilitatis, et quos recipis sine macula recipis, desperavi me posse ad tuam gratiam vel ad tuum regnum pervenire, et idcirco totum meum studium in terrenis collocavi, ut si amitterem vitam beatam in futuro, vel 106.1468B| praesentem dilectionem non amitterem. Etiam in praesenti potest accipi, quia cum quilibet acumen ingenii quod a Deo accepit non sequitur, perdit per suam desidiam quod scire poterat, et assequitur plerumque is qui hebes acumen habere videbatur; per assiduitatem et per suam bonam voluntatem. Ecce habes quod tuum est. Ex quo primus parens noster in paradiso peccans, ipsas suas culpas in Dominum suum voluit reputare dicens: Mulier quam dedisti mihi dedit mihi, et comedi ex eo. Omnium hominum genus culpas suas in alios gestiunt retorquere. Unde et hic servus dicit: Ecce habes quod tuum est. Quasi diceret: Et si alios non instruxi, meipsum custodivi, et in me habes salvum talentum. Qui enim debuit simpliciter inertiam suam et peccatum 106.1468C| confiteri, dicit se prudenti consilio egisse ne pecuniam perderet, qui hoc solum timere debuit ne sine lucro ad Deum reportaret. Respondens autem Dominus ejus, dixitque ei. Serve male et piger. Servus malus appellatur, quia calumniam fecit Domino, et peccatum suum in eum voluit retorquere. Piger, quia noluit talentum dare ad erogationem. Sciebas quod meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi. Si et illud juxta tuam sententiam exquiro, quod ad erogandum non dedi, quare tu, sciens voluntatem meam, non dedisti pecuniam meam ad mensam? Nummularii a nummo dicuntur, quia ipsi eos percutiunt. Et solent monetarii accipere argentum ab aliquibus, et solent denarios formare et post annum integrum reddere quod acceperunt, et medietatem de ingenio suo 106.1468D| super acceptum. Quod divina lex de terrenis pecuniis prohibet fieri: quoniam initium est cupiditatis, exigere velle quae te nescias commodasse. Unde Psalmista dicit de justo viro: Pecuniam suam non dedit ad usuram. De spiritali vero, id est, praedicatione divina, quae non studuerit multiplicari, exsolvet debitas poenas. Tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Conveniens videbatur ut cum talentum ab illo tollebatur, ei daretur qui duo quam qui quinque. Sed si vim dicti perpendimus, plus ille habuit qui duo, id est, intelligentiam et charitatem, quam ille qui quinque sensus corporis accepit, quia scientia Dei et charitas omnes apud Deum praecellunt virtutes. Frequenter ergo videmus illum qui bene 106.1469A| exterioribus administrat (licet simplex frater) habeat majora dona a Deo quam ille qui de sua scientia se jactans alios dedignatur. Et iste unus malus servus, Judaeorum populus potest intelligi, qui doctrinam legis quam accepit noluit multiplicari in gentili populo. Cui talentum ablatum est, sicut ipse alio loco dicit. Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Omni habenti dabitur. Habenti fidem vel bonam voluntatem, dabuntur reliqua bona. Ei autem qui non habet fidem vel bonam voluntatem, et quod videtur habere per hypocrisin auferetur ab eo. Sive terrenae res, quas magis amavit quam vitam aeternam. Auferetur ab eo, et tunc neutrum habebit. Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores. Superius dixi quia tenebras interiores caecitas 106.1469B| mentis appellatur; exteriores tenebrae erunt in inferno, ubi neque Deus, neque sol ei lucebit. Deus lux est, qui ab illo elongatur, in tenebris constituitur. Ibi erit fletus et stridor dentium. Per fletum et stridorem dentium dira tormenta praedicuntur et vera resurrectio corporum demonstratur. Talentum genus ponderum est maximum. Sunt autem tria genera: minimum quinquaginta librarum, medium, septuaginta duarum, summum centum viginti.
Cum autem venerit Filius hominis in sede majestatis suae, et omnes angeli cum eo. Multa Dominus dixit quae ad diem judicii fienda sunt, sed quando ipse dies aut hora esse debeat, non dicit. Sed constat profecto quia qui alia scit secretiora mysteria hoc et ipsum sciat. Dixit superius admonitiones ad omnes, 106.1469C| nunc autem ostendit quid in novissima hora ipse facturus sit. Scimus quia judicium dedit Pater Filio, et qui in primo adventu venit judicandus, in secundo veniet judicaturus vivos et mortuos. Nulla autem lingua potest enarrare quanti terrores ibi erunt, cum coelum et terra ardebit, sonus tonitruorum et fulgurum audietur, angeli resonantes tubas mortalium turbam concutient. Cur enim non credamus quod illi angeli qui corpora de aere assumunt, ut frequenter visi a patribus leguntur, sono aereo debeant insonare, ut fecerunt quando Dominus per subjectam creaturam locutus est turbis. Ad hunc judicii diem omnes novem ordines angelorum venient, omnes homines boni et mali. Tunc sedebit in sede majestatis suae. Per sessionem auctoritas judicandi, 106.1469D| majestas pro potestate. Multi autem putaverunt in valle Josaphat, qui est locus in Judaea, futurum esse judicium, sed nequaquam verum est, quamvis sonet Josaphat judicium, sed in aere erit, ut Paulus dicit: Rapiemur in aere, et sic semper cum Domino erimus.
Et congregabuntur ante eum omnes gentes. Quicunque spiritum vitae habuerunt immortalem, sicut angeli et homines, ibi aderunt. Et separabit eos ab invicem sicut pastor separat oves ab haedis. Quia jam dixerat: Ego sum pastor bonus, perseverat in ipsa parabola, quod sicut pastor ad vesperam oves ab haedis segregat, ut hos mittat in unam mansionem, illos in alia. Similiter Deus tunc ad vesperam hujus mundi collecturus suas oves in ovile, haedos in Erebum 106.1470A| retrusurus. Et statuet quidem oves a dextris. Id est in bonam partem. Haedos autem a sinistris. Id est in malam partem. Videant nunc qui adhuc vivunt, ut festinent esse oves Christi: vestiant nudos, et alant indigentes; vivant simpliciter, non de rapina, neque noceant alicui, quia qui haedos in hac vita imitatus fuerit, socius tunc impiorum erit. Haedis comparantur quod lascivum est animal, et luxuriosum, quorum similes sunt dissoluti in voluptatibus suis, luxuriosi et avari erga proximos suos. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei. Hoc est, mecum venite, cum quo haeredes esse debetis vitae aeternae. Benedicit; quia ad imaginem Dei facti, ideo benedicti. Possidete. Hoc est, absque ulla contradictione, Paratum vobis regnum, 106.1470B| per praesentiam Dei. Regnum, latam mansionem, quae non angustabitur vobis, sed dilatabitur spatiose. A constitutione mundi. Quam unam beatam in principio a Deo credimus esse creatam, ubi fieret receptaculum justorum. Esurivi enim in membris meis. Quod est Ecclesia mea. Et dedistis mihi manducare. Sive cibo terreno, sive spirituali. Sitivi et dedistis mihi potum. Sicut cibus spiritalis, sic est et potus. Unde et beatus Paulus dicebat. Bibebant de spiritali. Hospes eram, et collegistis me. Hospes dicitur et qui suscipit et qui suscipitur. Hospes eram, hospitio indigebam et suscepistis me, quia hospes non solum suscipiendus, sed et trahendus et quaerendus. Unde et beatus Tobias cum sederet ad mensam misit filium quaerere qui cum eo ederet. Nudus, et cooperuistis 106.1470C| me. Est nuditas corporalis et spiritalis. Unde dictum est: Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet.
Infirmus, et visitastis me. Et in infirmitate corporis et in infirmitate animae visitandi sunt qui Deum Patrem invocant. Cum enim aliquis in tribulationibus hujus saeculi tristari incipit, tunc infirmatur. Quem si quis visitaverit, et verbo suo confortaverit, mercede non carebit. In carcere eram, et venistis ad me. Carcer a coercendo dicitur, eo quod rei ibi coerceantur. Hoc est constringantur. Carcer etiam angustia et pusillanimitas animi intelligi potest. Et haec omnia pietatis opera et carnaliter et spiritaliter exerceri possunt intelligi, et ad actualem vitam pertinent. Quae qui studiose adimpleverit in hoc saeculo, post ad 106.1470D| theoricam Dei contemplationem pervenit, in qua sine fine oculi ejus videbunt regem in decore suo. Amen dico vobis, quod uni de his fratribus meis minimis fecistis, mihi fecistis. Attendendum quod dixit, de his minimis fratribus suis, hoc est, qui Deum Pa trem credunt, et ipsum invocant, et non sunt elati, sed humiles spiritu. Tunc dicet his qui a sinistris erunt. Notandum quod non habet, ejus, sed tantum a sinistris, quia Deus sinistrum nihil habet. Unde scriptum est: Vias quae a dextris sunt, novit Dominus. Perversae vero sunt, quae a sinistris sunt. Discedite a me. Ecce terribilis et timenda vox, etiam si nihil addidisset, quia qui a Deo recedit, diabolo traditur. Et nihil aliud extra Deum, nisi malum inenarrabile. 106.1471A| Maledicti. Maledictus non potest esse, ubi est benedictus. A Deo creati benedicti, operibus vestris maledicti. In ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. In ignem aeternum discedere, id est inordinate cadere praecipiuntur, quia jam ab illa die crudeliter tractandi sunt. Aeternus erit eis ignis, quia licet ipsi finem peccandi habuissent, tamen voluntatem habuerunt, et semper vivere, et semper peccare, et ideo ex voluntate sine fine damnabuntur. Qui paratus est diabolo et angelis ejus. Hic apparet quod poenae inferorum non pro hominibus, sed pro angelis malis paratae sunt. Quicunque in consortium eorum per mala opera seipsum jungit, sustinebit quae ille habet sustinere. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare. Et caetera. De omnibus 106.1471B| quibus justi coronantur impii condemnantur, quia contraria ejus egerunt. Et ibunt hi in supplicium aeternum. Duabus vicibus in hoc loco Dominus affirmat quod supplicia aeterna erunt impiis. Sic dicuntur impii in aeternis suppliciis esse, sicut dicuntur justi in vita aeterna. Et si impii non essent semper cruciandi, nec justi semper glorificandi, sicut dicunt Graeci. Origenes eorum doctor eximius erravit, putans diem judicii spatium mille annorum obtinendum, ut hoc spatio venirent omnes impii acta poenitentia ad veniam, et ipse diabolus. Et per multos annos ita docuit. Cum autem audisset ista duo verba, ignem aeternum, et supplicium aeternum, recognovit errorem suum, et venit in synodum, et publice confessus est se recognovisse errasse, quod impii aeternaliter 106.1471C| debuissent cruciari, sicut et justi in vita aeterna aeternaliter laetari, et accepit poenitentiam, et abstinuit a missae officio usque ad diem mortis suae. Et hoc retinendum quod is qui judicaturus dicitur, filius hominis vocatur, ut sciamus quia qui judicatus est ipse idem erit judicaturus.
Et factum est cum consummasset Jesus sermones hos omnes. Consummatio ad perfectionem pertinet. Bonorum enim est consummare, id est ad perfectionem deducere. Consummavit, qui quantum voluit dixit et quod necessarium esse scivit.
Sequitur expositio Christiani Druthmari in Passionem Dominicam.
Dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum pascha fiet. Pascha Hebraeum est, non Graecum, nec dicitur a 106.1471D| passione, sed a transitu, eo quod percussor Aegyptiorum, qui diabolus intelligitur, percussis Aegyptiis, non fuerit ausus introire in domos Hebraeorum propter sanguinem agni, quem in postibus videbat. Vel alio modo a transitu dicitur pascha, quoniam Dominus per domos Hebraeorum transivit ipsa nocte, quando Aegyptii percutiebantur, ut salvaret populum suum. Hoc autem distat inter pascha et azyma, quia pascha ipsa prima dies erat quando agnum comedebant. Azyma autem septem dies qui sequebantur in quibus non audebant panem comedere de fecibus infectum, et ideo azymi dicebantur ipsi dies. Et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. Biduum compositum nomen est ex adverbio bis et Graeco dio, id est duo. 106.1472A| Post biduum, post duos, subauditur dies. Et ad hoc respicit quod dixit Filius hominis tradetur post biduum. Nam pascha et crastinum celebratum fuit, quia quarta feria haec loquebatur, in quinta feria pascha celebravit, hoc est, agnum comedit. Sexta feria, quod est biduum, traditus est. Et Filius hominis tradetur. Recte Filius hominis, quia divinitas im passibilis et sola caro passa est. Tradetur a Judaeis, quia quemcunque occidere volebant, adjudicabant eum morti, et tunc dabant potestati Romanae, quia ipsis non licebat nec arma portare, nec quemquam occidere. Tunc congregati sunt principes sacerdotum in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas. Quia jam conspiraverant ut eum occiderent, nunc iterum congregantur agentes concilium, quo illum comprehendant 106.1472B| sine turbis. Credebant namque eum invitum pati, et timebant si una vice de manibus eorum quocunque modo evaderet, quod ulterius eum non comprehenderent. Congregantes se ad summum sacerdotem, quia de sua gente majorem non habebant. Post transmigrationem denique semper sacerdotes eis praefuerant in honore regio usque ad Herodem. Congregantur ergo non timentes seditionem populi, sed caventes ne auxilio populi de manibus eorum tolleretur. Caiphas interpretatur inventor malorum. Consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. Dolus est mentis calliditas, ab eo quod deludat, seu dolus cum quis aliud dicit et aliud cogitat. Sciebant enim quia ipse non erat dignus morte, licet lingua hoc dicerent.
106.1472C| Cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi. Hoc antequam Dominus Jerusalem sedens super asinam veniret factum est. Sed Matthaeus propterea repetit, quia ad mortem ejus praefigurandam factum est. Et significat Maria Ecclesiam Christi, quae spiritaliter, cum bonum odorem notitiae Domino dedit, et quotidie facit annuntiando de die in diem salutare ejus. Maria autem est soror Lazari, quae jam laverat pedes ejus et exterserat capillis capitis sui, sicut Joannes Evangelista affirmat, et bonis operibus inhaerendo et amando et serviendo Salvatori, hoc promeruit, ut digna fieret manus super caput Salvatoris mittere, cunctis poenitentibus spem veniae praetendens, si ex corde poenituerint, remissionem perfectam consecuturos. Simonis leprosi. Non quod tunc 106.1472D| leprosus fuerit, quia nullus leprosus in civitate vel in villa cum aliis hominibus manebat, sed quia ante leprosus fuerat, et a Domino curatus, ut virtus Domini memoretur, nomine pristino inscribitur. Simon interpretatur obediens, Bethania domus obedientiae. Alabastrum genus est marmoris candidi, variis coloribus intertincti, de quo solent vascula cavare medici et in eo ponere, quia ibi melius conservatur, et ab ipso marmore ipsum unguentum vocatur, eo quod frequentius ibi conservetur, et per speciem metonymiam, per coutinentem id quod continetur ostendeus. Pretiosum dicitur, quia sicut medici Graecorum dicunt, omnia alia unguenta antecellit. Marcus ipsam herbam aromaticam ponit, unde ipsum unguentum 106.1473A| conficitur. Nardus enim aromatica frutex est habens nigram et crassam radicem et fragilem, sed pinguem. Odor ejus cum cypresso proximus, sapore aspero, folia parva et densa, cujus cacumina in aristas excrescunt, quae et spicae nominantur. Et inde dicit Marcus, Nardi spicati, id est de nardo spicas habentem, quia autem pretiosus esset, et de radicibus et de spicis et de foliis, factum fuerat. Joannes autem nardi pistici posuit. Pistis fides Graece dicitur, et a pisti pisticus derivatur. Et dicitur nardus fidelis, eo quod cum veritate factus, nullam imposituram aut misturam malae rei habuerit. Quaeritur autem quare ista mulier tunc hoc voluerit facere Domino quod ante non fecerat, vel quare permiserit sibi fieri hoc pretiosum opus. Postquam Dominus 106.1473B| Lazarum suscitaverat in Bethaniam non venerat nisi tunc primum, et illa non potuit amplius obsequium facere pro suscitato fratre. Emit hoc unguentum, et unxit caput ejus. Quia erat consuetudo Judaeorum caput ungere de confectis unguentis, quoniam inerat eis copia de balsamo, quod in eorum terra nascebatur, et pro hac consuetudine divites et pauperes post lavationem faciei ungebant caput. Unde et Dominus dicit: Tu autem cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava. Ex hac ergo consuetudine Dominus caput ungebat, et ideo sibi permisit fieri. Typice autem Ecclesia Christi caput ungit, cum mysteria assumptae humanitatis digna reverentia suscipit. Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes. Per speciem synecdoche multi pro uno indignati fuisse 106.1473C| dicuntur, cum Joannes solum Judam dicat fuisse indignatum. Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. De ista causa Judas scandalum sumpsit contra Dominum, cum ante semper incredulus fuerat. Et iratus est quoniam non licuit ei vendere ipsum unguentum, et putavit non esse Deum, quoniam qui semper despecte vixerat, et gloriam hujus saeculi pro nihilo duxerat, tunc permittebat se ungi tam pretioso unguento. Erat namque consuetudo in ipsa terra, et in multis terris, in quibus non possunt vivere pro abundantia serpentium, nisi habeant medicinas, ut medici facerent et unguenta et theriacas, quia abundant eis herbae et pigmenta, et vendant his qui hoc non habent. Unde et vestrates scamoniam 106.1473D| comparant, quod illi qui vendunt de vili herba conficiunt. Dixit autem Judas: Ut quid perditio haec? potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. Venundari multo, quia trecentis denariis, id est viginti quinque solidis venundari potuisset. Tamen Joannes dicit, quia libra unguenti fuit. Hoc est quod cum una libra poterat comparari. Non dare volebat pauperibus, sed avaritiam suam aggregare. Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Molestus dicitur durus, iratus. Opus bonum operata est in me. Alii evangelistae dicunt quare Deo placuerit opus hoc pretiosum fieri. Praevenit, inquit, ungere caput meum, in sepulturam meam. Quoniam ipse non erat in monumento tam diu ut necessarium foret condire corpus ejus de aromatibus. Permisit 106.1474A| isti mulieri hoc sibi facere, ut et mortem suam per hoc factum ostenderet, et devotione mulieris adimpleret quae ob hoc ipsum unguentum emerat. Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis. De praesentia corporis loquebatur, quia recessurus erat ab eis. Nam praesentia divinitatis semper adest omnibus electis suis, sicut ipse post resurrectionem suis discipulis dixit: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
Mittens enim haec subauditur mulier, unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Hoc est officium quod post mortem meam mihi faciendum erit, praevenit facere, me inspirante, quod prae celeri resurrectione facere non poterit. Amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto 106.1474B| mundo. Ac si dicat: Cum praedicabitur Evangelium meum, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Per omnem mundum et ipsa laudabitur et exemplum ab ipsa capietur Domino serviendi; et spiritaliter de Ecclesia potest accipi. Et contristati, coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine? Quamvis conscii sibi essent nihil tale erga magistrum cogitasse, tamen plus credunt magistro quam sibi. Et contristantur eo quod talis sit inter eos qui hoc cogitavit. At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Paulatim et per indicia, sicut pius dominus et magister, eum volebat castigare, sed ipse irreverens factus, non solum contristatus non erat ut caeteri, sed etiam manum cum magistro in vasculum mittebat. Peccatum enim avaritiae 106.1474C| quod in mente habebat, etiam a caetero inverecundum reddebat. Paropsis autem est vas quadrangulum et quadrilaterum, id est paribus absidibus.
Tunc abiit unus de duodecim. Quod evangelistae dicunt Judas post unctionem capitis Domini ad Pharisaeos ierit, et iterum referunt quod post buccellam abierit, sciendum quod ex illa hora animo deliberaverit se iturum. Auditum enim habebat quia principes sacerdotum decretum habebant ut si quis eum nosset proderet. Qui dicitur Judas Iscariotes. Iscariotes, a vico in quo ortus est sic vocatur. Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Inde etiam pessimus Judas, quia ipse prior abiit ad Pharisaeos, et pretium Domini in potestate illorum dimisit. Et 106.1474D| quicunque Christianus veritatem celat pro munere, vel membrum Christi propter munera injuste opprimit, similis Judae est, quia ipse dixit: Ego sum veritas. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Similis et ille qui concordiam fraternae pacis dissipat, quia Deus charitas est. At illi constituerunt ei triginta argenteos. Non est inconveniens eodem pretio credere Joseph venditum, quamvis auctores de hoc varient, quoniam Joseph in figuram Domini praecessit, et Joseph venditus est in servitio perpetuo, Dominus autem solummodo manifestatus est sine turbis esse. Constituerunt ei se daturos, non tamen dederunt, nisi post perditionem. Exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet. Subauditur Sine turbis traderet et aliis, et ipse non haberet. 106.1475A| Prima autem azymorum. Hoc est prima die quo fermentatos panes abjiciebant, ipsa dies paschae quoniam tunc etiam azymos comedebant. Mane quinta feria interrogaverunt, et vespere venit ipse post eos in civitatem comedere agnum. Accesserunt discipuli ejus, Petrus et Andreas qui seniores, et aetate et sapientia erant. Nam Joannes Junior illic erat: inter eos fuit Judas, qui pecuniam Domini custodiebat. Ubi vis paremus tibi comedere pascha? Praeceptum et usus erat in illa terra, ad festa praeclara ad templum Domini venire, agnum tamen comedere cum quo voluisset, tantum si minor esset familia in domo, assumeret vicinum domus suae. Idcirco interrogabant ubi velit agnum manducare, quia Judae ministerium erat ipsum agnum et alia necessaria 106.1475B| comparare. At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam et dicite ei. Quid necesse erat nomen dicere cum ipse ducem suum eis ostenderet dicens: Introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo amphoram aquae portans, sequimini eum in domum in quam intrat, et dicetis patrifamilias domus? Quod Matthaeus intendens ad alia, alteri dicendum reliquit Marcus similiter de lagena dicit. Sed amphora et lagena pro uno ponuntur et a Graeco utraque nomina oriuntur. Significant autem vasculum fictile ansas duas habens, quae rustici ad conservandam aquam solent habere. Mystice per aquam lavacrum pro ablutione mundi ostenditur, pascha spiritale volentibus celebrare. Per amphoram et lagenam fragilitas nostra, quae erat abluenda per baptismum. 106.1475C| Magister dicit tempus meum prope est, apud te facio pascha. Quod dicit tempus meum prope est, subauditur, ad celebrandum pascha. Neque enim ille sic fidelis erat, ut ei de sua vicina morte indicare debuisset, quia si fidelis fuisset, discipuli domum nossent, et frequentius Dominum suscepisset. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt pascha. Videlicet paraverunt quae necessaria erant, et ornaverunt domum. Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis suis. Agnus ad vesperam jussus est immolari, ipsa nocte quando percussor debebat transire, sive quia nocte luna mutatur, quando fit in quarta decima, quia potestas lunae in nocte est, sive quia populus Israel in ipsa 106.1475D| nocte fugit de terra Aegyptiorum. Et edentibus illis dixit: Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est. Qui de passione praedixerat, praedixit de traditione, ut agat conscius poenitentiam; et non designat cum specialiter, ne imprudens factus, pejor fieret. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Vadit id est ad mortem. Sicut scriptum est. In multis Scripturae locis hoc dictum est, ut in Isaia: Propter scelus populi mei percussi eum.
Vae autem homini illi per quem tradetur. Hoc est perpetuum. Vae autem homini illi imminet in inferno, 106.1476A| quia pro avaritia sua illum tradet. Nam et Pater tradidit illum, et Filius tradidit seipsum. Sed Pater et Filius pro charitate. Judas pro avaritia. Bonum erat ei si natus non fuisset. Non quod aliquod bonum habiturus quis sit nisi nascatur, sed simpliciter loquitur quod melius fuerit ei non esse quam male esse. Respondens autem Judas dixit: Numquid ego sum Rabbi? Superbia apparet in voce ipsius et incredulitas, cum alii majores illo dixerint Domine, et iste, quasi non esset Deus, dicit, Magister. Exspectavit enim et non cum aliis se excusavit, quia volebat ut Deus illum proderet manifeste, ut haberet occasionem ut diceret: Jam quia tu ista improperas quae non feci, debeo te derelinquere, et alium magistrum quaerere. Sed Deus praescius cogitationum; 106.1476B| non inveniet in illo occasionem. Ait illi: Tu dixisti. Ac si dicat: Non ego dico, sed tu. Non invenies in me occasionem ut me derelinquas. Caenantibus autem eis accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit. Postquam veteris paschae quod praeceptum fuerat consummavit, et finem fecit umbrarum veterum, incoepit initiare initium novae gratiae novique sacrificii. Accepit panem qui confortat cor hominis, et quod corpora humana plus continet, et ponit in eo sacramentum sui amoris. Sed multo magis ille panis spiritalis plene confortat omnem hominem et creaturam, quia in ipso movemur et sumus. Benedixit primum, quia in ipso homine hominum genus benedixit, et post, quem de sancta Maria assumpsit benedictionem divinae immortalitatis, et potentiam 106.1476C| veraciter inesse monstravit. Fregit, seipsum panem, quia ipse se voluntarius obtulit ad passionem, ubi pro satietate nostra fregit habitaculum animae suae, sicut ipse dixit. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum assumendi eam. Deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Dedit discipulis suis sacramentum corporis sui in remissionem peccatorum, et conservationem charitatis, ut memores illius facti, semper hoc in figura facerent, quod pro eis acturus erat, non obliviscerentur. Hoc est corpus meum. Id est, in sacramento. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Quia inter omnes vitae alimonias cibus panis et vinum valent ad confirmandam et recreandam nostram 106.1476D| infirmitatem, recte per haec duo ministerium sui sacramenti confirmare placuit. Vinum namque et laetificat et sanguinem auget. Et idcirco non inconvenienter sanguis Christi per hoc figuratur, quoniam quidquid nobis ab ipso venit, laetificat laetitia vera, et auget omne bonum nostrum. Sicut denique si aliquis peregre proficiscens dilectoribus suis quoddam vinculum dilectionis relinquit, eo tenore, ut omni die haec agant, ut illius non obliviscantur, ita Deus praecepit agi a nobis transferens spiritaliter corpus in panem, vinum in sanguinem, ut per haec duo memoremus quae fecit pro nobis de corpore et 106.1477A| sanguine suo, et non simus ingrati tam amantissimae charitati. Quia autem aqua miscetur in sacramento sanguinis ejus, per aquam populus suus ostenditur pro quo mori voluit. Et neque vinum sine aqua, neque aqua sine vino, quia ipse pro nobis mortuus est, ita nos pro ipso vel pro fratribus nostris quod est Ecclesia, mori debemus. Unde et de corpore suo sanguis et aqua exiit. Quod autem dicit: Hic est sanguis meus novi testamenti ad distinctionem veteris testamenti dicit, quod sanguine hircorum peccatum non potuit emundare servientibus peccatis. Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Vitis Judaea, vinum patriarcharum et prophetarum ac reliquorum electorum. Usque tunc 106.1477B| fecit Judaea racemos unde vinum flueret, id est opera per fidem. Ab occisione Domini labruscas, usquequo Enoch et Elias educant in regnum, in Ecclesiam Christi in fine saeculi. Sive simpliciter ab illa hora coenae non bibit vinum, quousque immortalis factus et incorruptibilis post resurrectionem. Quod vero sacramentum corporis et sanguinis sui post coenam dare voluit discipulis suis, et nos jejuni capere illud jubemur, haec ratio est: Dominus ostendit figurale testamentum a se praeceptum donec veniret verum, imposuit illi terminum et dedit initium novi testamenti. Hac de causa novum ante vetus celebravit. Fecerunt autem multo apostoli tempore similiter post alium cibum Dominicum sumentes. Post vero cum venerunt Hebraei ad communicandum, tunc 106.1477C| praeceptum est in synodo ut unusquisque homo (si etiam de aliis peccatis purificatus fuerit) prius reficiatur de cibo spiritali, et postmodum de temporali.
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Vel ex consuetudine Judaeorum ipsa die ante coenam cantavit centesimum duodecimum psalmum, id est, Laudate pueri Dominum, usque medium centesimum tertium decimum, Non nobis, Domine, non nobis, et post cibum, reliquum quod restat, usque centesimum octavum decimum psalmum. Seu orationem illam quam Joannes refert eum orasse ante comprehensionem. Exiit vero iterum de civitate, et pergit in montem Oliveti, ut daret locum traditori et 106.1477D| comprehensoribus. Tunc dicit eis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, praedicit quod passuri sint, ut cum venerit hora patiendi levius ferant. Et notandum quod dixit: in ista nocte, quia sicut qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt, sic qui scandalum patiuntur in nocte adhuc sunt, hoc est in ignorantia. Si enim perfecti essent in scientia, non posset terrena tentatio eis scandalum efficere, quia perfectorum est aequo animo inter adversa et prospera stare. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Deus omnipotens ex persona sua hoc locutus est per Zachariam, quod ipse daturus esset unicum pro nobis morti, et apostoli prae timore relicturi. Sed Dominus fecit sicut bonus pastor cum vidit leones et lupos venientes, ivit obviam 106.1478A| et opposuit seipsum morti pro ovibus suis. Et interim fugere oves cum viderunt mori pastorem. Dixit enim: Si me quaeritis, sinite hos abire.
Postquam autem surrexero, praecedam vos in Galilaeam. Cum duris miscet laeta, ut recreet animos eorum. Postquam dixit quia ipsi dispergendi erant pro illius morte, subjungit quia resurget, et videbunt eum in Galilaea. Viderunt enim eum post resurrectionem aliqui discipulorum, sed pleniter in Galilea. De qua apparitione beatus Paulus: Deinde visus est apostolis omnibus.
Respondens autem Petrus dixit: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Non de levitate Petrus hoc loquitur, sed de ardentissima 106.1478B| voluntate. Verum is qui sciebat omnia, noverat quid homo faceret, non adhuc repletus Spiritu sancto. Ait illi Jesus. Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam Gallus cantet, ter me negabis. Ecce et Petrus in nocte negat Dominum tertio, quia omne peccatum facilius in nocte subripit quam in die. Et omnis qui peccat in nocte est. Tunc venit Jesus in vallem quae dicitur Gethsemani. Descendit de monte Oliveti in vallem Gethsemani, ubi est nunc Ecclesia, in loco quo ipse oravit. Gethsemani vallis pinguium dicitur, exemplo nos intruens, ut qui adorare desiderat, in montem luminis ascendat. Habeat quoque vallem pinguim, id est humilitatem. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. Quia enim carnem assumpserat etiam passiones 106.1478C| carnis habere necesse erat, praeter illam solam quae cum carne creata non fuerat, id est peccatum, quoniam constristari coeperat, ne tristitia noxia cum bona se misceret, accepit quos solitus erat in secretis, ut cum eis semper divina colloqueretur. Sic nos omnes facere debemus tempore tristitiae, cum bonis et amicis loqui, ut non habeat in nobis locum tristitia, quae mortem operatur, et tali modo vitabitur a nobis. Tunc ait illis, Tristis est anima mea usque ad mortem. Secundum quod caro erat illud dicebat, non secundum impassibilem divinitatem. Tristabatur autem, sive pro Judaico populo, qui fuerat pars et populus Dei, sive pro apostolorum tribulatione, seu etiam pro perfido Juda, non autem pro morte 106.1478D| sua, quam voluntarie subibat, ordinatam cum Patre ante multa curricula annorum. Nam et si dicamus secundum hominem contristatum, nihil obstat intelligi, quia caro erat et tristitia carnis passio est, nisi Dei virtute tolleretur. Et progressus pussilum. Lucas dicit: Avulsus est ab eis, quantum jactus est lapidis. Et qui veraciter se vult exaudiri, orationes secretas debet quaerere, quae remotae sunt ab omni strepitu et tumultu vitiorum. Praemonens etiam in omni tribulatione nostra refugium et murum nostrum Dominum assidue flagitemus, ut ab imminenti periculo juxta illius placitum liberemur. Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Mi vocativus possessivi est, a meo veniens. Dicit ergo pro Judaeis: Si possibile est salvari gentes sine abjectione Judaeorum, 106.1479A| ut non ipsi mihi inferant mortem, fiat. Verumtamen, non quod humano affectu loquor, sed magis quod tecum in divinitate disposui, fiat. Et hic exemplum capere debemus orandi, ut quandocunque pro temporali nostra aliqua re Deo supplicamus, semper in fine illius placitam voluntatem amplius postulemus, ut si forsitan nos contra salutem nostram petimus, ille qui Salvator est noster, secundum suum consilium nos gubernet et exaudiat. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes. Et tristitia pro Domino eos deprimebat, etiam et tempus erat quo soliti erant dormire. Solet enim post lacrymas et tristitiam somnus accedere, maxime cibo indultis. Et dicit Petro sic: Non potuisti una hora vigilare mecum. Ut Petrus praeparet se ad 106.1479B| sustinendam tentationem, pro tristitia redarguitur: Ac si dicat: Si tristitia futura jam te oppressum habet, quid facies cum jam venerit? Apparet quia negabis, qui jam vigilare mecum non potes. Vigilate et orate. Et corpore vigilate et animo. Et orate, ut non intretis in tentationem. Non dixit, non tentemini, quod non potest esse, quia nullus fuit qui non fuerit tentatus. Et qui non est tentatus, non est probatus. Non debemus orare ut non tentemur, sed ne inducamur in tentationem. Ideo dicit ut non intretis in tentationem, quam ferre non potestis. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Spiritus, id est anima, parata est ad danda membra pro salute hominum, sed caro expavescit, sicut terrena res, terrena tormenta. Quid dicent qui puri homines 106.1479C| sunt, si sic plenus divinitate Dominus noster loquebatur. Iterum secundo abiit et oravit, dicens: Pater mi, si non potest transire hic calix, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Non quod humano affectu loquor, fiat, sed propter quod ad terras tua voluntate descendi. Si potest fieri ut sine interitu Judaeorum gentium multitudo credat, passionem recuso. Si autem illi excaecandi sunt ut omnes gentes videant, non mea, Pater, sed tua voluntas fiat. Iterum tertio abiit et oravit. Sicut tentatio tribus modis perficitur, ita arma contra tentationem ter expetenda sunt. Tunc venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes. Causae superius comprehensae opprimebant oculos eorum. Dormite jam et requiescite. Per contrarium intelligitur. Ac si dicat: Non est tempus dormiendi, 106.1479D| quia appropinquabit qui me tradet. Et est ironiae species. Si autem secundum Marcum qui dicit Dormite, et postea infert, sufficit, intelligimus eos aliquid spatii dormisse, et tunc dixisse Dominum satis habetis soporatum. Surgite, eamus. Ac si diceret: Non nos inveniant quasi timentes et retractantes, ultro pergamus ad mortem, ut sciant quia non devitamus, neque fugimus.
Adhuc ipso loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus exierunt, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi. Sacerdotes petierunt Pilatum, et Pilatus dedit unam cohortem, id est, quingentos milites, et cum his sacerdotes miserunt suos servos cum contis 106.1480A| et sudibus, de quibus et Malchus fuit. Qui autem tradidit cum, dedit eis signum dicens: Quemcunque osculatus fuero ipse est, tenete cum. Timuit Judas, ne ipse seipsum absconderet, sicut fecit quando volebant eum praecipitare et lapidare. Et ideo tale eis signum dedit ut postquam eum osculatum habuisset, si ipse evanesceret, Judas non perderet pretium. Apparet autem quia pius Dominus hanc consuetudinem habuit, ut quando a foris suus reverteretur discipulus, oscularetur eum. Quod nunc apud nos non fit, nisi post plures dies. Hoc signum et Cain habuit ut omnes oscularetur prae timore similis in facto, similis in scelere, licet iste pejor. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Ave Latine dicitur, Graece Kere: Hebraice sicut 106.1480B| ipse Judas dixit, Salamelech: verbum salutatorium, per quod totus mundus ex praecepto Romanorum se salutabat.
Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Per antiphrasim intelligitur, id est per contrarietatem, quasi non amicus qui tales hostes adducit. Vel amicus per cognitionem non amicus per operationem. Ad quid venisti subauditur perfice. Sive ut alius evangelista dicit: Osculo filium hominis tradis. Quod signum pacis apud cunctas gentes est in discordiam convertis. Constituerunt autem antiqui hoc signum pacis esse, ut jungerentur illi quos homines solent facere concordare, aut discordare. Et esset hoc signum sicut nos duo membra jungimus, sic omnia membra erunt unum. Tunc accesserunt, et manu injecerunt 106.1480C| in Jesum. Ante factum est quod Joannes refert, quia cum dixit eis: Ego sum, abierunt retro sicut inviti solent ruere, et ceciderunt in terram. Et cum habuerunt divisos discipulos, tunc ligaverunt eum. O miseri, qui debueratis osculari pedes ejus, manus ligastis. Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum eximit gladium. Petrus hoc fecit eodem ardore fidei quo et caetera. Placuit autem Domino ita fieri, ut omnes cognoscerent quod ipse nollet se defendere et ut facta virtute, dimitterentur discipuli.
Et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. Quid cogitasti, princeps sacerdotum, quando vidisti servum tuum sanum, et illum qui hoc fecit morti adjudicasti. Typice, Malchus in 106.1480D| terpretatur rex; et populus Judaeorum qui rex debuit esse se regendo, servus peccati factus est. Et perdidit auriculam ejus dextram. Per quam Dei audire praecepta debuit, sed eis Dominus restituit, qui credere voluerunt ex eis. Ait illis Jesus: Omnes enim qui acceperint gladium (subauditur ad malefaciendum) gladio peribunt. Si non materiali gladio, gladio invisibili, sive verbi Dei gladio. Sed et frequenter videmus, quod is qui injuste aliquem occidit nisi poenitentiam agat frequenter et ipse in praesenti moritur. Ipsa videtur esse sententia, quam ipse ad Noe locutus est dicens: Quicunque effuderit huma num sanguinem, fundetur sanguis illius.
An putas quia non possum rogare Patrem meum, et 106.1481A| exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum. Non est mihi necessarium auxilium duodecim apostolorum, qui possum habere si volo duodecim legiones angelorum. Nec debet habere duodecim, sed duodecim legiones. Una legio apud antiquos sex millibus complebatur, quod sunt septuaginta duo angelorum, in quot gentes linguae divisae sunt. Contra unamquamque gentem possum habere unam legionem angelorum. Frustra prophetae prophetaverunt, nisi sicut ipsi prophetaverunt, ego faciam. In illa hora dixit Jesus turbis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus. Venerant ad resistendum, si aliquis eum vellet liberare de turbis. Nam discipuli non habebant gladios, nisi illos duos quos emerant, quia nullus Judae arma ad bellandum 106.1481B| portabat. Apparet et istos Romanos ad praedicationem Domini retro venisse, quibus ista loquebatur. Nam de principibus Judaeorum nullus ibi erat nisi servi eorum, qui venerant ut renuntiarent dominis suis, si Romani voluntatem habuissent comprehendere illum. Non enim certi erant, si comprehenderetur. Haec est hora vestra. Omnis qui male agit, odit lucem, et omnes malefactores, plus amant noctem quam diem. Hoc autem totum factum est. Traditio, hoc est comprehensio. De traditione dicit Psalmista: Qui edebat panes meos, magnificavit adversum me supplantationem. De comprehensione: Sicut ovis ad occisionem ducetur.
Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt. Impleta sunt verba Domini dicentis: Scandalum patiemini in 106.1481C| me in ista nocte. Permisit eos fugere sicut pius magister, et dedit se ad discrimina. At illi tenentes Jesum, duxerunt eum ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et pharisaei convenerant. Matthaeus summatim narrat, sed Joannes dicit, quia adductus est primum ad Annam, quia in via erat venientibus et fuerat praeterito anno summus sacerdos. Deinde adductus est ad domum Caiphae, qui erat ipso anno summus sacerdos. Dominus enim praeceperat, ut summus sacerdos quandiu viveret, locum summi sacerdotii obtineret. Sed Herodes ut munera caperet adinvenit, ut nihil amplius haberet potestatem nisi uno anno, nisi iterum redimeret. Et Romani postea ita fecerunt, quandiu ipse locus stetit. Ad istum ergo quia princeps sacerdotum erat per redemptionem 106.1481D| convenerunt alii primores, et ibi falso judicatus est morti, et de isto ductus est in praetorium. Ob hoc non debet haberi in Evangelio Joannis, adducunt Jesum ad Caipham, per d, sed a Caipha, ut sit ablativa praepositio, et ablativus casus Caipha, quia si ministri noluerunt introire in praetorium, quanto magis Caiphas qui princeps sacerdotum erat? Qui putabant se contaminari inter paganos qui habebant jam ipsos septem dies azymos. In Graeco quoque ἀπὸ τοῦ Caipha, ablativo casu. Petrus autem sequebatur a longe. A longe sequebatur, quia erat cito negaturus. Adhuc tamen non videbat tormenta praeparari: propterea sequebatur. Sed in atrium principis Joannes illum introduxit, sicut ille refert, quia notus 106.1482A| erat pontifici. Sicut dicunt quia Caiphas habebat sororem Joannis in matrimonio, et Anna sororem Caiphae. Ut videret finem. Videlicet quid judicarent de eo sacerdotes.
Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent. Sciebant quod Romani non illum occiderent nisi causam dicerent. Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Dicunt alia Evangelia, quod imputaverunt quod commoverit populum, et sequi se fecerit per suam praedicationem, et prohibuerit tributa dare Caesari, et dixerit se Christum regem esse. Quae omnia falsa erant. Novissime venerunt duo falsi testes. Quia Dominus praeceperat, ut ad unius testimonium nullus condemnaretur, 106.1482B| propterea duos ordinabant ipsi principes. Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Nec verba, nec sensum ita dixit Dominus. Vos solvite templum hoc, hoc est templum habitationis animae meae, et ego resuscitabo. Solvite, id est dissolvite, et resuscitabo. Plus pertinent ad corpus, quam destruere et reaedificare quae ad petrinam domum pertinent. Hic apparet quod omnis homo qui alio sensu dicit quam ille qui primus dixit, falsus testis est, quia non eo sensu dicit quo ille dixit. Et quid eis nocebant, si ille etiam sic dixisset; vel quod pertinebat ad ejus damnationem. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi. Quia sacerdos non audiebat, neque Christum, neque falsos testes dicentes, unde inveniret locum condemnandi 106.1482C| illum, surgit de solio suo et adjurat ut inveniat aliquam occasionem calumniandi. Jesus autem tacebat. Ipse enim sciebat quia magis ad calumniam vellent retorquere quam credere: propterea tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Intellexit iste iniquissimus pontifex quia adjuratus per nomen Dei, non duceret in vanum, sed responderet veritatem. Sed Dominus ita responsum suum temperavit, ut nomen suum videretur contemnere, neque etiam pateretur ullam calumniam. Tu dixisti: Verum tamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Dei. Id est, illum qui filius hominis appellatur, videbunt boni oculis cordis habere eamdem virtutem quam Deus, cum 106.1482D| ascenderit in coelum, et data fuerit ei omnis potestas in coelo et in terra, et venientem in nubibus ad judicandum totum mundum, qui a vobis judicatus est. Quid facerent sui martyres si ipsi sic tacuissent. Jam quia dispositum habebat quia mori pro populo annuntiavit veritatem, ut daret exemplum martyribus suis, quod constanter debeant annuntiare usque ad mortem. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua. Consuetudo Judaeorum erat quando aliquid quasi blasphemiae audirent, scinderent vestimenta sua. Quod Paulum et Barnabam in Lycaonia quando deorum cultu honorabantur fecisse legimus. Herodes autem quia non dedit honorem Deo, ut nomen Dei quod sibi imponebatur falso respueret, ab 106.1483A| angelo percussus est. Intellexit ille sacerdos quod Dominus dixit, quod ipse ad dexteram Patris sessurus et mundum esset judicaturus, quod nulli alii convenit nisi Deo. Sed quod ille putavit blasphemiam, nostra firma fides est. Respondentes dixerunt: Reus est mortis. Proprium hoc Romanorum est verbum eis assiduum, et dicitur reus culpabilis. Tunc exspuere in faciem ejus. Usus etiam erat Judaeis, ut quos pro nihilo ducebant, in faciem spuerent. Unde et Dominus de Maria sorore Aaron: Si pater illius spuisset in faciem ejus, debuisset septem diebus rubore perfundi.
Et colaphis eum ceciderunt. Colaphus Graece pugnus dicitur. Alii autem palmis in faciem ei dedere. Sicut alii evangelistae referunt cooperuerunt faciem ejus, ut quia prophetam se dixerat, et irridendo dicebant: 106.1483B| Si propheta es, dic per prophetiam quis est qui te percussit. De illa prophetia debueratis plorare, quod jam vobis habuit prophetatum, quod circumdaretur ab exercitu Hierusalem. Petrus vero sedebat foris atrio. Erat domus excellentior ubi sedebant illi sacerdotes, et stabat ante eos Dominus. Excepta illa, erat alia juxta ipsam. Quod hic atrium dicitur, ubi servi principis sacerdotum focum habebant, et poterant de ipsa videre sedentes in concilio. Ibi erat Petrus introducente Joanne: unde Dominus videre potuit Petrum, et Petrus ipsum: Non autem audebat appropinquare illi, ne agnosceretur. Nam illi qui adduxerunt, in domum Pilati intraverunt, et Dominum sacerdotibus dimiserunt. Atrium autem dicitur quasi atrum, videlicet ex fumo. Nam in templo 106.1483C| Domini atria domus quae ante principale tectum templi erant dicuntur. In illa ergo alia domo exspectabat Petrus, volens scire utrum dimitterent eum sacerdotes, an adjudicarent morti. Et accessit ad eum una ancilla dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. Curiosum animal est femina, et ardens novitate. Audierat ista femina a servis pontificis qui illic fuerant, quod ille fuerat ibi quando comprehensus est Dominus, et nolebant dicere: sive ne audiretur virtus per hoc quod ibi fecerat, sive quia non audebant manum levare super eum: quia lex Romanorum est, ut qui in conventu alium percussisset manum amitteret. Et ista vel illa alia femina non potuerunt tacere, sed statim coeperunt ei improperare quia cum Domino in comprehensione fuerit. Et quod pejus 106.1483D| est, et iste sexus non defuit a persecutione Domini, sed tamen redimitur, et prima viris nuntiat resurrectionem. Et pusillum, accesserunt qui stabant servi sacerdotis, et cognatus Malchi, ipse dixit: Et te vidi cum illo. Alii dixerunt: Loquela tua manifestum te facit. Non quod alterius linguae esset Petrus, quam illi arguebant, sed unaquaeque provincia proprietates et sonos habet, quod habent aliae in quibus cognoscuntur homines. Unde in Actibus apostolorum dicunt. Nonne omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus linguam nostram in qua nati sumus. Et Petrus praedicans dicit ita, ut appellaretur lingua eorum aceldema. Apparet in hoc dicto, quod aliter Hierosolymitae, aliter Galilaei ipsum 106.1484A| locum appellabant. Tunc coepit detestari et jurare, quia non novisset hominem. Melius fuerat beato Petro fugere cum reliquis quam stare et detestari, et negare Dominum, quia cum Dominum negavit, discipulum se illius esse negavit. Et hoc est quod modo faciunt qui tormentis cedunt, et negant se esse Christianos. Et continuo gallus cantavit. Ante respexit Dominus Petrum, et tunc Petrus recordatus verbi Domini. Et egressus foras, flevit amare. Fragilis erat adhuc beatus Petrus, qui nec plorare ausus est in atrio sacerdotis. Spiritaliter designat quia non possumus inter malos perfecte agere poenitentiam, et multum nocent consortia malorum. Inter discipulos positus Christum Filium Dei confessus est, in atrio sacerdotis, eumdem se negavit nosse.
106.1484B| Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. Vide instantiam mali. Tota nocte vigilaverunt, ut homicidium perpetrarent. Invidia et odium non permittebat cogitare ipsos quid faciebant, quinimo innocentem et facientem etiam virtutes mortificabant. Et vinctum adduxerunt, et tradiderunt eum Pontio Pilato praesidi. Habebant denique in consuetudine, ut quem adjudicabant morti, ligatum traderent potestati Romanae, quia ipsi potestatem occidendi non habebant. Pontius dicebatur Pilatus in praenomine suo, a provincia quae est prope Constantinopolim, quia ibi natus fuerat, de qua Ponticum mare dicitur. Unde dictum est mare Ponticum dulcius quam caetera maria. Pilatus 106.1484C| proprium est illi. Pontius, interpretatur declinans consilium, quia dixit se declinaturum consilium Judaeorum. Sed si perfecte fecisset, hodie illi placuisset. Pilatus os malleatoris dicitur, pro principatu in quo inique gessit super Dominum. Tunc videns Judas qui eum tradidit quod damnatus esset, poenitentia ductus retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens. Judas cupiditatis magnitudine non cogitavit exitum rei, et propterea tam immani praecipitio se tradidit. Sic multi faciunt, quando persuadet amor peccati, tum obliviscuntur poenas inferni, et omnia Dei magnalia. Et cum perpetratum fuerit, tum sciunt quia concupiscentia vulneravit, et transiit, occidit et abiit. Unde 106.1484D| et de senibus in Susannae fabula dicitur. Et averterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos, ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum. O detestande Juda, pro triginta denariis Dominum et magistrum tradidisti, oblitus doctrinae et beneficiorum ejus, etiam si Deus non esset. Cum ergo vidit quod potestati Romanae traditus esset, tunc credidit quod ab ipso audierat, quod crucifigendus esset. Nam ante semper credidit, quod propitius sibi esse deberet et elapsurus de manibus Judaeorum, et veniam a Domino impetrasset nisi se praeoccupasset occidere. Peccavi tradens sanguinem justum. Ecce miser Judas testis Domini est, quod juste semper vixerit, et nihil mali in illo viderit. Dicit beatus Hieronymus, quia cum quis ita 106.1485A| peccat ut possit opus malum destruere, tunc potest agere poenitentiam. Si autem non destruit opus malum, non potest agere poenitentiam. Ait enim: Si quando sic peccat frater in fratrem, ut valeat emendare quod peccavit, potest ei dimitti. Si autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Ista non cogitant qui aliis contra justitiam libertatem auferunt aut alodem. Ecce unum inseruit, aut aufert alodem, et nascuntur filii illi, et in fine saeculi mille erunt qui contra ipsum clamabunt, quia sicut crescunt progenies, sic crescit peccatum illius et cum venit ad malum confessorem, jubet abstinere ei a vino, aut a carne quadraginta dies. O perditio animarum, oblitus es quod Deus dixit: Si offers munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris, quia 106.1485B| frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum et vade reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Nunc etiam dicitur quia in vanum agit poenitentiam, quandiu peccatum vegetavit et crescit. At illi dixerunt: Quid ad nos? Multum ad vos pertinet, quia si ille peccavit qui magistrum tradidit, vos qui principes populi eratis, non solum non prohibuistis mala facere, sed offerendo pecuniam discipulum ad hoc provocastis, et per mendacia ad judicandum morti tradidistis. Tu videris. Videris, in hoc loco non est praesentis temporis indicativi modi, sed conjunctivi praeteriti temporis. Quasi dicant: Praevidere antequam pretium acciperes debuisti, ne tale opus ageres, unde poeniteres. Judas autem jam tunc non potuit destruere, sed 106.1485C| principes potuissent si maluissent, quia Pilatus invitus faciebat, etiam optionem dedit si voluissent dimittere. Et projectis argenteis in templo recessit. Noluerunt principes recipere argentum, timentes si ipsi argentum reciperent, et non redderent Dominum, abiret ad praesidem, et cognosceret praeses eorum malitiam. Ille vero sciens quod de templo ei data fuerant, in templum projecit. Et abiens laqueo se suspendit. Sicut enim Achitophel cum vidit non factum suum consilium, statim intellexit quia David reverteretur in regnum et non potuit portare improperium quod futurum super eum erat, et ob hoc suspendio interiit. Sic et iste cum vidit impleri quae Dominus dixerat de seipso, videlicet tradetur gentibus, certus factus est reliqua secutura, id est, occident 106.1485D| eum, et die tertia resurget, et non ferens verecundiam suam laqueo vitam sibi extorsit. Verumtamen coeli terraeque perosus, in aere periit. Per triginta denarios quos accepit Judas, triginta maledictiones sunt super eum in psalterio inter quas dicitur, et episcopatum ejus accipiat alter. Unde pro certo cognoscitur, et ipsum cum aliis apostolum ordinatum.
Principes autem sacerdotum acceptis argenteis aixerunt: Non licet mittere eos in corbanan. Corbanan Hebraice nominatur, Graece gazophylacium, Latine divitiarum custodia. Quia pretium sanguinis est. O miseri, pretium non licet mittere cum denariis, et vos immundos fecistis de homicidio! Quomodo audetis 106.1486A| in templo Domini aut sacrificium Dei, aut vasa ejus attingere? Ideo dixit vobis Dominus, quia similes estis sepulcris dealbatis. Argentum nihil fecit, et vos commaculastis vos ipsos, discipulum et argentum, et modo de immunditia argenti cogitastis de vobis nihil. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Tunc fuit in sepulturam peregrinorum, et modo idem ipse locus hospitale dicitur Francorum, ubi tempore Caroli villas habuit, concedente illo rege pro amore Caroli. Modo solummodo de eleemosyna Christianorum vivunt, et ipsi monachi et advenientes. Propter hoc vocatus est ager ille Haceldema, hoc est ager sanguinis. Non solum Christianorum scripta, verum paganorum ac locorum nomina sacrilegium 106.1486B| Judaeorum testantur usque hodie quamvis basilica ibi in una parte habeatur. Et videtur quasi a Latino quod est ager, et Graeco quod est emath, id est sanguis compositum nomen. Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem. Quia omnia acta Domini praedicta sunt a prophetis, minus possumus ambigere. Et dignum erat ut omnes boni qui veniebant de illo annuntiarent, et hoc etiam quia triginta denariis venundandus, et quia ager de ipsis comparandus erat.
Jesus autem stetit ante praesidem. Praeses dictus est eo quod praesideat ad tutelam loci. Ut enim minueret imperator vel Romani potentiam Judaeorum, primo misit alienigenam Herodem. Post mortem ejus divisit in triarchas; inde in tetrarchas ad 106.1486C| ultimum in praesides et praefectos. Et si ita non egissent, non delevissent eos quando voluissent. Paulatim et per partes hoc egerunt, ut sapientes. Idcirco totum domuerunt, et in potestatem suam redegerunt. Et interrogavit eum praeses dicens: Tu es rex Judaeorum? Pilatus nihil aliud interrogat, nisi de rege Judaeorum, quia timebat ne aliquis sibi tyrannidem assumeret, sicut Theodas: quoniam ob hoc praesidebat ipse provinciae, ut hoc custodiret. Dicit illi Jesus: Tu dicis. Quando eis locutus est, semper ut Veritas veritatem locutus et moderate, ut nullus posset reprehendere nec loquacitatem, nec taciturnitatem ejus. Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus populi, nihil respondit. Si enim voluisset per omnia respondere ut posset, dimitteretur, et non 106.1486D| fieret necessaria redemptio. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quantu adversum te dicunt testimonia. Suadebat ei Pilatus se defendere, quia volebat eum liberare. Et non respondit ei verbum: ita ut miraretur praeses vehementer. Mirabatur, quia nolebat se excusare sicut reliqui homines, qui ad mortem imputantur. Quis enim nisi pro Deo moreretur, non quanta instantia posset ageret ne moreretur? Per diem autem festum consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent. Ob reverentiam scilicet festi concedebatur vita uni reo. Habebat autem insignem vinctum, hoc est nominatum pro malitiis suis, qui dicebatur Barrabas. Bar, filius dicitur, Rabbi magistri: subauditur eorum, id est 106.1487A| Judaeorum. Ab illo enim die a diabolo qui tanquam latro insidiatur caulis Domini tecti sunt et regentur, usquequo convertantur. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barraban, an Jesum qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Quanta agit invidia inter homines! Ecce Dominus nihil habebat in hoc saeculo nisi victum et vestitum, et serviebat omnibus praedicando, infirmos sanando, et tamen factione primorum oderunt illum, et occiderunt et elegerunt qui nunquam aliud nisi male fecerat. Tales sunt populi. Qui habet potentiam facile convertit inferiores ad voluntatem suam, licet multum sit. Non recogitant quis justior sit, sed quod principem suum intelligunt velle, ad hoc convertuntur. Et haec propter 106.1487B| dona fiunt, quia scriptum est: Divitiae addunt amicos plurimos, a paupere autem, et hi quos habuit separantur.
Sedente autem eo pro tribunali. Pro conditione, pro his quae ad tribus pertinebant. Misit ad eum uxor ejus. Antequam in palatium veniret, laboravit multum Pilatus, ut Dominus dimitteretur. Sed cum uxor mandavit quia in somnis postquam dies factus fuerat multa de illo vidisset, tunc amplius satagebat. Nihil tibi et justo illi. Hoc est nihil tibi nocuit, nihil illi noceas. Multa enim (subauditur somnia ) passa sum hodie per visum propter eum. Ab angelis videlicet. Diabolus enim cum suis satagebat ut Dominus crucifigeretur, aestimans verum hominem esse. Nec mirum si ad istam feminam angeli venerint, 106.1487C| cum et Balaam Deus locutus sit, et Cornelio angelus apparuerit. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barrabam, Jesum vero perderent. Non est peccatum pejus quam invidia. Ecce uxor Pilati et Pilatus justum pronuntiant Dominum, et ipse traditor et principes seducunt populum ut eligant Barrabam qui multa mala eis fecerat et de homicidio et de latrocinio, et tradant Dominum morti, qui multa bona opera operatus est eis. Sed adhuc talis est consuetudo apud plures, ut quidquid viderint vel audierint principes suos laudare, laudent absque examinatione, ut vituperent omne quod viderint eos vituperare. Sed unusquisque cum audit aliquem vituperare aut laudare, debet se custodire ne aut bonum dicat malum, aut malum 106.1487D| dicat bonum, quia vae veniet ei qui hoc facit. Respondens autem praeses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? Quia principibus persuadere non potuit, ut Dominum dimitterent, retulit hoc ad generalitatem, ut si principes propter invidiam volebant illum perdere, populus qui expertus fuerat ejus multiplicia beneficia, peteret eum vivere, quia si vulgaris populus eum petiisset, contra principum voluntatem servaret eum vitae Pilatus. Vel quia hoc sacerdotes cognoverunt ante persuaserunt turbis, ut Barrabam eligerent. At illi dixerunt Barrabam. Sic est consuetudo hodie ut pro uno verbo principis, veritatem deserant. Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus? Haec omnia dicebat Pilatus 106.1488A| ut liberaret eum. Dicunt omnes: Crucifigatur. Ante sex dies clamaverant; Benedictus qui venit in nomine Domini: et modo clamant: Crucifigatur. In istis sex diebus nihil aliud fecit nisi vobis praedicavit usque ad vesperam, et quomodo commisit illa peccata pro quibus clamatis, Crucifige. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? Plures anni erant, quo Pilatus ipsum habebat ministerium: malum ipsius non audierat, neque viderat, neque vos. At illi magis ac magis clamabant: Crucifigatur. Crimen non dicebant, quia nesciebant, sed ut seducti clamabant: Crucifigatur. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret in liberatione ejus, sed magis tumultus fieret. Cum perspexerunt sacerdotes quia Pilatus volebat eum liberare, intulerunt dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus 106.1488B| Caesaris. Timens et ista verba, et ne seditio in plebe fieret, quia satis prona erat gens ad excitandam seditionem, monstravit omnibus quam inique illi agerent, lavans manus suas coram populo. Ac si verbis dixisset: Ecce isti qui legem Dei habent, et praecepta ejus se dicunt custodire, faciunt de quo ego volo esse immunis, qui alienus a lege eorum sum. Innocens ego sum a sanguine justi hujus. Quia ego scio quod ipse justus est, et vos innocentem vultis occidere, vos sitis rei, non ego, vos videritis. Et respondens universus populus dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Quia Pilatus innocentem se pronuntiavit, ad hoc responderunt isti dicentes: Nos simus rei, ut requiratur sanguis hujus a nobis et a filiis nostris. Exauditi fuerunt Judaei. Requisivit Dominus 106.1488C| sanguinem ejus cum ipsa die Paschae quo ipsi piaculum in Salvatore commiserint, a Vespasiano et Tito in Hierusalem quasi in carcere et illic ipsi homicidae pessima morte perierunt.
Tunc dimisit illis Barrabam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Quod Pilatus eum flagellavit invitus, hoc fecit quia Romana lex praecipiebat, ut qui crucifigendus erat, ante flagellaretur. Traditus est itaque Dominus militibus verberandus, et illud sacratissimum corpus pectusque Dei capax flagella secuerunt. Est adhuc columna in Hierusalem, ad quam ligatus fuit interim. O quis tunc posset credere, quod Creator omnium in illo tempore haberetur, et multum miseri qui ibi interfuerunt. Jam frequenter habent dictum beati ventres, 106.1488D| qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt, et adhuc habent dicere. Attendendum autem quod dicit tradidit eis, id est ad eorum voluntatem. Quamvis milites illum suscepissent, tamen illis traditus est, et ipsi eum susceperunt. Milites manus praebuerunt et ligna; sed Judaei occiderunt, quia et Pilatus et milites inviti egerunt quod egerunt. Nec tamen Pilatus immunis fuit, quia potuit eum liberare si vellet. Perituro enim si non subvenit qui potest occidit. Tunc milites suscipientes Jesum in praetorio. De loco ubi Pilatus sedebat, qui Lithostratos dicebatur. Duxerunt in domum Pilati. Lithos Graece, Latine lapis dicitur. Lithostratos lapide stratos. A Praetore, praetorium derivatur. Congregaverunt universam cohor 106.1489A| tem. Ipsa cohors quae illum comprehenderat exspectabat ibi ne forte aliquis tumultus oriretur. Congregaverunt ergo populum quia nullus sine populo rex potest esse. Et exuerunt eum suis vestimentis, et circumdederunt ei chlamydem coccineam. Chlamys illa coccinea, pro purpura qua reges soliti erant indui, circumdata est ei. Est quoque purpura quaedam rubea cocco simillima. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus. Pro diademate aureo, spineam coronam, et pro sceptro quod reges solent ferre imposuerunt ei arundinem. Omnia ista ad illusionem fecerunt eo quod accusatus fuerit quia regem se dixerit. Corona spinea, ramus praecisus de spinis fuit, et plicatus sicut circulus, et impositus super caput ejus. Calamus autem ei datus, qui abundat 106.1489B| in ipsa terra, et levitate ejus omnes propter hoc ferunt in manu. Typice per spinas peccata nostra significantur, quae accepit ipse in corpore suo ut moreretur in cruce pro peccatis nostris, qui peccatum non fecerat ullum. Calamum habebat in manu, ut omnia venenata se deleturum ostenderet. Sive calamum tenebat ut sacrilegium scriberet Judaeorum, quia cum calamo Graeci et aliae gentes scribunt. Et genu flexo ante eum. Sic erat consuetudo adorare regem, vel principes ejus. Quod quia Mardochaeus noluit agere obviam Aman, deleri eum voluit cum progenie sua. Ave, rex Judaeorum. Ave, Latinum verbum est, et non habet amplius nisi ave et avete, et est verbum salutatorium, sicut apud Graecos χαῖρε, χαῖρετε. Nam Hebraice Salamelech dicitur. 106.1489C| Et exspuentes in eum acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Qui pro bono non fecerant quod faciebant, ostenderunt in spuitione et percussione capitis ejus. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem. Joannes dicit, quia primus ipse portaverit crucem, et post obviam habuerint Simonem quemdam. Spiritaliter innuit quia Dominus crucem suam portavit, videlicet mortificationem in corpore suo, quia omnia peccata mortua fuerunt in illo. Et post portavit et portat gentilis populus, sequens vestigia ejus. Cyrenen Libyae civitas est et interpretatur haeres; et Simon obediens. Quia enim obediens fuit gentilis populus praedicatoribus, factus est haeres de illa haereditate. Unde Judaeus populus glorificabatur de adoptione filiorum. 106.1489D| Et recte de villa veniebat. Villa, Graece pagos et inde pagani dicuntur. Et hoc congruit gentili populo quia de paganitate veniens, coepit sequi Christum, et eum imitari. Hunc angariaverunt, id est imposuerunt portare crucem post Jesum. Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha. Evangelista exposuit, quod est Golgotha, id est Calvariae, subauditur locus. Syrum est, non Hebraeum, tamen Hebraei sic appellabant ipsum locum. Quia ibi calvariae auferebantur reis hominibus: locus extra civitatem. Placuit Deo ibi mori ubi rei puniebantur, ut erigeretur vexillum virtutum, ut quomodo crucem et reliqua improperia, sic etiam hoc pro nobis subiret. Qualiter autem in cruce fuerit, Sedulius pulchre comprehendit dicens:
106.1490A| Neve quis ignoret speciem crucis esse colendam
Quae Dominum portavit ovans ratione potenti,
Quattuor inde plagas quadrati colligit orbis.
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous
Occiduo: sacrae lambuntur sidera plantae.
Arcton dextra tenet: medium laeva erigit axem,
Cunctaque de membris vivit natura creantis;
Et cruce complexum Christus regit undique mundum. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. De ipso malo vino unde postea dederunt, inde et modo dederunt, sive aestimantes eum sitire pro bajulatione crucis, sive quia latrones hoc petierunt. Et cum dedissent illis, dederunt etiam Domino, sive ut Lucas dicit: Illudebant illum milites, acetum offerentes. Typice vinea Domini Judaea, conversa erat in amaritudinem ut faceret vinum amarum. Quod autem dicit, Et cum gustasset, noluit bibere, ostendit 106.1490B| quia gustavit paululum, et ab ore removit.
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes. Joannes apertius hoc exponit, quod alia vestimenta quatuor milites inter se partiti sunt. Tunicam autem, quia inconsutilis erat, sortem miserunt cujus esse deberet. Hoc significabatur quia Evangelium disseminandum per quatuor angulos terrae. Ecclesia autem ejus una esset futura per totum mundum. Quia licet terrarum spatia separentur, electi tamen unum corpus Christi sunt, et una est Ecclesia catholica, id est, universalis. Et sedentes servabant eum. Exspectantes ut morerentur, et ne aliquis deponeret, usquequo praeses juberet. Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judaeorum. Consuetudo 106.1490C| erat apud Romanos, ut quando aliquis morti adjudicabatur, post omnium judicium scribebatur causa pro qua occidebatur, et in loco ubi plectendus erat legebatur. Ex hac consuetudine Pilatus jussit scribi, et quia iratus est Judaeis, quia crucifigebant eum, sic dictavit ipsum titulum. Et cum Judaei petierunt aliter scribi, dixit: Quod scripsi, scripsi. Deo autem placuit ut sic scriberetur, ut cognoscant licet inviti Judaei quia ipse est rex universae terrae et ipsorum. Spiritalibus quoque Judaeis, hoc est confessoribus benignus rex. Fuit autem in tribus linguis scriptum, in Hebraeo, propter Judaeos, in Graeco quia nobiles Romanorum Graece loquebantur: in Latino, propter Romanos. Et istae tres linguae excellentiores in toto mundo sunt, et propter perfectionem 106.1490D| sui, et propter eas quae eas loquebantur. Hebraica quia ipsa erat mater linguarum. Graeca propter sapientiam. Quia sapientiores sunt omnibus gentibus et ipsa sonorior aliis linguis. Latina propter Romanos qui tunc orbi terrae dominabantur. Tunc crucifixerunt cum eo duos latrones, unum a dextris, et unum a sinistris. Velint nolint Judaei, omnia mystice aguntur. Licet ipsi putent turpe supplicium. Ecce Dominus medicus crucifigitur ut ostendatur quia ipse est judex populi boni et mali. Et sicut in judicio boni ponentur ad dexteram, mali ad sinistram, ita et modo bonus ad dexteram, mali ad sinistram. Praetereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua. Qui ante non poterant eum videre prae invidia, quando 106.1491A| virtutes faciebat, tunc ambulabant coram ipso, quia tunc eum videbant sicut ipsi semper optaverant. Movebant capita, sicut solent facere hi qui superiores se arbitrantur, contra eos quos despiciunt. Vah! qui destruis templum Dei. Vah interjectio est laetantis, quia laetabantur videntes quod semper cupierant. Fuit autem apud antiquos integra interjectio, vah, sed tamen multis gentibus est illa communis. Ob gratiam captandam de principibus vulgares populi ista loquebantur, et principes ut illi amplius hoc iterarent, postea eadem loquebantur, demonstrantes se sibi placere quae dixerant. Similiter et principes sacerdotum dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Nolentes Pharisaei et inviti testimonium perhibent Christo, quod alios salvos 106.1491B| fecerit, et in hoc apparet, quia si vellet, posset seipsum de praesenti periculo liberare. Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei. Scandalum Judaeorum in hoc maximum erat, quia Dominus Filium Dei sese dixerit, et regem Judaeorum, et hoc semper replicant et improperant. Quod autem dicunt, descendat nunc de cruce, vel pro impossibilitate dicunt quasi non posset hoc facere, vel daemones suadebant eis dicere hoc, quia jam sentiebant virtutem Christi, videntes omnia elementa conturbari, et intelligentes creatorem mundi esse, poenitentes quod crucifixissent eum, sicut Paulus apostolus dicit: Si enim intellexissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
Idipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. Per tropum qui appellatur sylepsis, 106.1491C| utrique latrones introducuntur blasphemasse eum, cum juxta Lucam uno blasphemante, alter confessus sit eum. Et potest fieri ut primo ambo blasphemassent, postea vero unus, cum vidit elementa turbari, conversus est, et credidit eum Dominum. Habuit vero idem latro tres virtutes in ipsa cruce, pro quibus Domini gratiam assecutus est, id est, fidem, spem et charitatem. Fidem habuit, quia Dominum credidit regnaturum, quem secum videbat mori. Habuit spem, quia illa praemia quae nos sperabamus, et ipse postulavit dicens: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Habuit charitatem, qui socium suum inter tormenta castigare studuit dicens: Neque tu times Deum, quia in eadem damnatione es. Propterea meruit audire: Hodie mecum eris in paradiso. 106.1491D| Hoc est in illo loco ubi dives Lazarum vidit cum Abraham. Qui paradisus recte vocatur ad comparationem aliorum locorum infernalium. Ubi etiam depositos credimus illos quos de poenis inferni Dominus liberavit, usque quo in coelum ascendens secum illos omnes in aeternam Jerusalem duxit. Nam sicut Dominus primogenitus fuit ex mortuis, sic etiam primum suum corpus et animam in paradisum coelestem introduxit, et post alios, quod non fuit antequam in coelum ascenderet post quadraginta dies. A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram, usque ad horam nonam. Quia Dominus sexta hora crucem ascendit, sol abscondit radios suos tribus horis in quibus Dominus in cruce fuit, 106.1492A| et sicut ipse tribus horis in patibulo pependit, sic tribus diebus in sepulcro jacuit. Et sicut non omnes tres horae completae sunt in passione ejus, sic nec per omnes dies jacuit in sepulcro, sed a toto pars intelligitur. Judaei suspicati sunt quod eclipsis solis vel lunae fuerit ipso tempore; sed non fuit, quia eclipsis solis non potest esse nisi in ortu lunae, neque eclipsis lunae nisi in veteri luna. Ea hora Dominus pependit in cruce qua Adam peccavit in paradiso. Nam scriptum est quod audierit Adam vocem Dei ambulantis in paradiso post meridiem. Eadem hora qua Adam mortem induxit, eadem hora secundus et verus Adam mortem vicit. Et sicut Dominus tribus horis pependit in cruce, sic Adam tribus horis fuit in paradiso. Et circa horam nonam clamavit Jesus 106.1492B| voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani. Hebraica lingua ponitur idem versiculus, propter reverentiam Domini, quia oratio ejus est, ideo non est interpretatum. Non autem habet in Hebraeo respice in me, sicut in nostris Psalteriis, neque meus, nisi una vice, nec etiam in Graeco. Nam Graece dicitur, Ὀ Θεὸς, ὀ Θεὸς μοῦ, ἵνα τί ἐγκατέλιπές με. Ex persona hominis qui patiebatur haec loquitur, quia quasi omnia habebant Judaei secundum suam voluntatem impleta, cum illum viderent mori in cruce. Non autem debet conjungi l cum i, sed separatim, nec debet habere in capite aspirationem. El enim primum nomen est de decem nominibus quibus Deus appellatur apud Judaeos, et invenitur in nominibus Hebraeorum in fine, ut Michael, Gabriel, Raphael. Dicitur autem 106.1492C| Graece ἴσχυρος, id est fortis. Quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Heliam vocat iste. Milites hoc dicebant, quia ignari erant Hebraeae linguae. Sed et Judaei hoc dicebant irridendo, et commutando in malam partem, ut reliqua. Nam et Eli prophetae nomen Deus meus interpretatur. Et continuo currens unus ex eis, accepit spongiam, implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Sicut Lucas refert; milites illudentes hoc fecerunt, quia et hoc prophetatum fuerat, et Dominus dixerat, quia sciebat prophetatum de se, et nec dum completum dixit: Sitio. Hoc est scio de me prophetatum, et nec completum impleatur. Et tunc erunt omnia impleta quae de mea passione fuerunt prophetata. Bene hunc potum fuit conveniens dari Christo, quia sicut acetum de bono 106.1492D| vino sit, ita Judaei de bona progenie mali erant facti. Jesus autem iterum clamans voce magna. Id est circumstantibus et audientibus. Quid clamaverit Joannes scribens inquit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Ipse homo qui quaerebatur se derelictum a patre, ipse animam suam illi tradidit, et illi commendat a quo creatum corpus et anima ejus fuerat, id est a divinitate. Quod Graece dicitur eis cheiras sou parathesomai to pneuma mou: εἰς χεῖράς σου παραθήσομαι τὸ πνεῦμά μου. Quod bonum est homini Christiniano dicere quando de corpore exire debuerit, exemplo Domini qui hoc ita dixit. Emisit spiritum, id est animam. Quia unde supra dixerat, Potestatem habeo ponendi animam meam, inde dicunt modo Emisit 106.1493A| spiritum. Quid enim emittere spiritum, nisi et animam ponere? Sed anima dicta propter quod vivit, spiritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo quod spiret in corpore. Similiter animus pars animae est, id est, voluntas animae; mens autem et ipsa pars animae; hoc est memoria. Ita autem haec omnia adjuncta sunt animae, ut una res sit, et pro efficientiis diversis diversa nomina sortiatur anima. Et ecce velum templi scissum est in duas partes. Ante sancta sanctorum pendebat cortina satis pretiosa ultra quam nullus introibat nisi summus sacerdos, et hoc semel in anno et hoc quod intra erat dicebatur sancta sanctorum, quia non habebant Judaei sanctius aliquid. Ibi fuerat arca, antequam Jeremias illam absconderet, et ibi erat propitiatorium; tamen ex uno fronte apparebant, 106.1493B| ex altera parte reliquum erat absconsum, et illud appellatur velum quia in illa velabat, hoc est, celabat. Aliud velum pendebat exterius, inter primum altare et populum. De isto dicunt Judaei quod scissum fuerit, et non primum scinditur velum templi, ut ostendat omnia sacra transeunda ad populum gentilium. Ante enim dicebatur: Notus in Judaea Deus; modo dicitur: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Et terra mota est, et petrae scissae sunt. Refert Josephus, superliminare, quod infinitae magnitudinis erat, fractum esse atque divisum, etiam angelicas virtutes tunc in ipso tempore clamasse: « Transeamus ex his sedibus. » In omnibus his signis elementorum creator debet agnosci, pro cujus morte elementa 106.1493C| commoventur. Typice commovenda corda gentilium, et aperienda in Dei confessione. Aperta quidem tunc fuerunt, sed mortui ex eis non resurrexerunt, nisi post Dominum resurgentem, ut sit primogenitus ex mortuis, quia nulli ante ipsum immortales resurrexerunt, sed omnes iterum mortui sunt, ut Lazarus. Isti autem immortales resurrexerunt, et cum Domino ascendente ascenderunt. Dormientes dicuntur mortui in omnibus Scripturis divinis, et locus ubi quiescunt κοιμητήριον, hoc est dormitorium, dicitur Graeca lingua, ut veraciter ostentantur omnes resurgendi in fine mundi. Et exeuntes de monumentis, post resurrectionem ejus. Quod dicit resurrectionem ejus, et ad hoc respicit quod dicit, surrexerunt, et ad hoc, exeuntes de monumentis. Venerunt 106.1493D| in sanctam civitatem. Adhuc vocatur Jerusalem sancta propter templum Domini, et vasa quae ibi fuerant sanctificata, et multos sanctos qui ibi erant viventes, licet nos non per omnia habeamus de eis. Nam po t invenimus apostolos ibi orasse, et omnem cultum religionis observasse, usque ad subversionem ejus, anno quadragesimo secundo ascensionis ejus. Quod tempus datum est eis ad poenitentiam agendam. Et quia noluerunt agere poenitentiam egressi duo ursi sunt, Vespasianus et Titus, de saltu gentilium, et occiderunt ex eis undecies centena millia, et eduxerunt centum millia. Quod dicit apparuerunt multis, ostenditur non fuisse generalis resurrectio, sed specialis, ut et hi resurgerent, quos Deus chariores habuit, et 106.1494A| illis apparerent qui electi erant ad cognoscendum arcanum Dei. Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terraemotu et his quae fiebant, valde timuerunt. Centurio iste, sicut habemus scriptum, ipse fuit Longinus, qui jussu Pilati aperuit latus Domini. Noluit enim Pilatus ut ejus crura cum latronibus frangerentur, quod crudele satis erat et inhonestum, et ne Judaei dicerent non eum fuisse mortuum, sed quasi spasmum fuisse passum. Nulla autem causa sic miratus est centurio, quomodo quando voluit et quando dixit: In manus tuas commendo spiritum meum, tunc mortuus est. Alii enim homines nec quando volunt nascuntur, nec qua volunt hora moriuntur. Et in hoc maxime cognovit Deum esse, et propterea credidit, et baptizatus est: 106.1494B| etiam pro Christo postea occisus est ab Octavio praefecto. Non solum autem ipse, sed milites glorificaverunt Deum. Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei. Fuit consuetudo inter Judaeos quod prophetis et praedicatoribus legis mulieres ministrabant de substantiis suis victum atque vestitum, et non erat inter eos ulla reprehensio in gentibus. Quia scandalum potuit generare, noluit agere beatus Paulus. Unde dicit: Nunquid non habemus potestatem mulierem circumducendi, sicut Cephas et reliqui. Ministrantes autem de substantiis suis Domino ut meterent ejus spiritalia verba: non quod Dominus indigeret eorum carnalia, sed ut ostenderet praedicatoribus haec sibi jure deberi. Sed et Dominus, quamvis Deus esset, 106.1494C| tales comites et ministros elegit, de quibus nec querela esse potuisset. Inter quas erat Maria Magdalena, et Maria Jacobi et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Maria a qua septem daemonia ejecerat, et Maria Jacobi, et Joseph mater quae erat matertera Domini, quia soror erat sanctae Mariae. Matertera dicitur quasi mater altera, et mater filiorum Zebedaei quae filiis suis ibi serviebat cum Domino. Cum autem sero factum esset. Praecipiebat lex ut qui suspensus fuisset in patibulo ad vesperam deponeretur, ut quod ei de quinque regibus Josuae praecepit fieri, et idcirco crura fracta sunt, ut morerentur et deponerentur. Venit quidam homo dives. Non propter aliquam jactantiam dicit evangelista quod iste dives fuerit, sed ut ostendatur idcirco potuisse impetrare 106.1494D| corpus Domini quod dives fuerit et decuriae ordine, unus videlicet de consiliariis. Pauperes enim non erant ausi accedere ad tam potentem praefectum, quia non curabat de hoc quod Salomon dixit: Qui despicit pauperem, peccat. Nostri enim de quibus praeceptum est pauperes colligere, ipsi despiciunt eos; quanto magis ille paganus. Venit quidam homo ab Arimathaea. Ab Arimathaea. Ipsa est Ramatha, civitas Samuelis prophetae in regione Samnitica juxta Diospolim. Nomine Joseph. Non fuit iste nutritius Domini, quia ille pauper erat; non in alio loco Evangelii de hoc dicitur, nisi hic. Unde ostenditur multos discipulos Dominum habuisse, de quibus non habemus scriptum, et qui non sequebantur, sed in 106.1495A| domo sua faciebant quae Dei erant. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Potentia ipsius monstratur, quod ipse per se accessit, et non per alium mandavit, sed etiam ipse, quod illum quasi damnatum ausus est sepelire.
Et tradunt de eo quod Judaei pro hac causa miserunt illum in custodiam, et ipsa nocte Resurrectionis Domini elevata sit in aere domus in qua clausus habebatur, et venerit, et eduxerit eum Dominus. Et post cum Judaei requirebant corpus Domini a militibus, dicebant milites: Reddite vos Joseph et nos reddemus corpus. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. Magnae dignitatis fuit iste Joseph secundum saeculum, et secundum Deum, qui et potens fuit impetrare, et dignus ministerium sepulturae peragere. De isto Joseph 106.1495B| primus accipitur psalmus cantatus. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et reliqua. Et accepto corpore Joseph, involvit illud in sindone munda. Sindon linteum dicitur, quod mercatum est novum, de quo nihil nullius operis factum fuit. Et involvit ibi cum aromatibus corpus Domini.
Erat jam proximum observatio sabbati, et idcirco non potuit aliud facere, nisi in gyro corporis posuit aromata, et involvit in sindone; et posuit in monumento sine cooperculo, ut post sabbatum reverteretur cum aliis aromatibus et tunc diligenter aromatizaret Dominum. Sed quia Joseph conclusus fuit in custodia a Judaeis, et mulieres pauperes non potuerunt in crastino praeparari, tertia die volebant hoc perficere, si corpus invenissent. Et hac consuetudine 106.1495C| mos obtinuit in Ecclesia, ut corpus Domini in altari quando consecratur non in serico, neque in panno tincto, sed in linteo consecratur. Juxta quod a beato Silvestro constitutum in gestis pontificum legimus. Et ex ista sepultura Domini simplici ambitio divitum condemnatur, qui nec in sepulcro volunt carere divitiis. Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. In novo monumento ponitur, ne si alius antea positus fuisset, dubium esset quis resurrexisset. Et sicut in utero S. Mariae, nec alius ante eum, nec post eum jacuit. Et in excisa petra positus est, ne si ex minutis lapidibus fuisset aedificatum, suffossis tumuli fundamentis furto ablatus crederetur. Omnia ista propter nostram credulitatem facta sunt. Ante homines in domibus sepeliebantur. 106.1495D| Sed cum fetor inhabitantes necaret, praeceperunt Romani publico edicto, ne in domo sepelirentur homines neque in civitate. Tunc quia grave videbatur sub dio puro sepelire cognatos et amicos, reversi sunt ad antiquam sepulturam, ut exciderent in petris, sive sub terra cryptas, et ibi sepelirent. Unde pleraque adhuc inveniuntur et juxta Romam, et in aliis terris, ut est coemeterium Calixti, ubi jacuit sancta Cecilia, et sanctus Urbanus cum multis militibus. Referunt de ipso monumento quia mons est super naturalem petram, ubi stare terra perhibetur, et in ipsa petra excisa crypta, et in ipsa crypta excisum sarcophagum in latere Aquilonari: habet pedes septem in longitudine, tres palmos in altitudine; caetero 106.1496A| pavimento ipsa crypta tantae altitudinis est, ut intro stans homo extensa manu vix possit attingere culmen, et rotunda in gyro. Quam similitudinem et ex nostris quae in hac terra excisa inveniuntur possumus colligere. Habet autem colorem album cum rubicundo ipsa petra, et patens erat a Meridie, unde corpus Dominicum est illatum, et super petram erat hortus. Nunc vero est conclusus locus, et in ipsa crypta basilica consecrata. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. Idcirco advolvit Joseph lapidem ne bestia aliqua intraret, et corpus Dominicum tangeret. Licet in gyro clausuram habuerit pro horti cura. Erat autem ibi Maria Magdalena, et altera Maria. Istae sunt Mariae de quibus supra dictum est: soror Lazari, et mater Jacobi et Joseph. 106.1496B| Nam Maria pro nimio dolore, quod viderat in cruce, non potuit ad monumentum abire. Sed ista Lazari soror optime recognovit liberationem suam, quae viros et mulieres de obsequendo Domino vicit. Aliis remeantibus ad sua, istae aspiciebant quomodo poneretur corpus, ut ei tempore congruo possent munus devotionis impendere.
Altera autem die quae est post parasceven. Parasceven Graeco nomine, praeparatio Latine dicitur, quam nos sextam feriam vocamus, in qua Dominus crucifixus est. Quae ideo praeparatio dicitur, eo quod tunc Judaei sibi parabant quod edere in sabbato solebant. In sexto die Domino placuit crucifigi, quia Adam in sexto peccavit, et in ipsa ejectus est de paradiso. Similes sunt illae animae quae parant Domino de bonis 106.1496C| operibus requietionis locum in cordibus suis.
Dicunt in sabbato ad Pilatum: Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens, post tres dies resurgam. Ecce Judaei nostrae saluti et profectui in hoc loco servierunt, quia non solum evangelistas, sed et custodes habuimus resurrectionis Domini. Sic faciunt qui contra Deum pugnant. Unde ipsi satagunt ne fiat quod ipsi nolunt, unde ipsi praeparant quod Deus habet dispositum. Optime fecerunt quando lapidem signaverunt et custodes adhibuerunt, certiores nos reddiderunt de Domini resurrectione. Sed tamen perspiciendum quod adhuc vigeat in Judaea in mentibus eorum, quem nec nominare queunt prae invidia, sed seductorem eum appellant. Si sciretis qualia custodes nuntiaturi essent, nunquam eos ad 106.1496D| custodiendum deputassetis.
Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. Non quod ipsi Judaei milites habuissent, in potestate, sed quasi dixisset: Ecce custodiam do vobis: ordinate quomodo custodiatur, ut non habeatis quid dicatis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum. Id est de custodia et sigillatione. Nam sabbatum erat, propterea nihil aliud optati sunt, nisi per verbum. Apparet autem quia prope erat monumentum quod in sabbato ausi sunt ambulare. Et hoc videndum quia Joseph, cum esset de Ramathaim, prope Hierusalem volebat se sepeliri, ut illic resurgeret cum multis sanctis qui ibi jacebant. Persecutores vero Domini talem leguntur exitum habuisse. 106.1497A| Primus, Herodes, qui illum voluit occidere, et pro ipso innocentes occidit jussitque omnes Scripturas divinas aduri, ut putaretur progenies ejus de regali semine David esse, et accepit Mariamnam Aristoboli filiam, ut in perpetuum haberet ejus progenies regnum. Sed quia injuste et contra Dei voluit voluntatem, cito decidit. Ipse enim non plus quam tribus annis regnavit post innocentes jugulatos; urebatur autem a foris igne sacro seu lento, corpus ejus totum putridum erat de intus. Anhelitus ejus tetrum odorem reddebat, pedum inflatio, et verendorum, et pro his omnibus maxima febris. Jam habebat occisam uxorem suam Mariamnam et tres filios suos de ea: Aristobolum, Hircanum et Antipatrem, et alios tres. Et tamen in his doloribus praecepit omnium 106.1497B| nobilium filios recludi in uno loco, et vocavit ad se socerum suum, et ait illi: Ego novi quod Judaei laetabuntur de morte mea, sed si tu voluisses, ego habuissem lugentes exsequias, ut cum mortuus fuissem, interfecisses nobilium filios, et tunc haberem lugentes exsequias. Ille promisit se ita facturum, sed nihil fecit; sed cum mortuus fuit, praecepit ille omnes dimitti. Postquam vero mala convaluerunt in eum, accepit ille cultellum quasi ad purgandum pomum, et occidit seipsum, et sic obiit. Archelaus vero filius ejus, in Vienna exsilio relegatus obiit. Herodes quoque tetrarcha, Herodis filius, qui Joannem decollavit et Pilato in passione consensit, Lugduno exsiliatus est; Herodes alius, nepos Herodis, Aristoboli filius, qui Jacobum fratrem sancti 106.1497C| Joannis decollavit, per quinque dies a vermibus in ventre comestus obiit. Pilatus vero propria se manu interfecit.
Vespera autem sabbati quae lucescit in prima sabbati. Vespera a stella dicitur, quae solet oriri prima advesperascente die. Vespere autem sabbati, hoc est in sabbati vespere quae incipit lucescere, pertinet tamen ad primam sabbati. Nam [ante] adventum Domini dies praecedebat vesperam, et quicunque integram diem volebat celebrare, ante celebrabat diem, et post vesperam et noctem, ut significaretur quia Adam de paradiso venit in mundum, quasi de luce ad tenebras, de innocentia ad peccatum. Post resurrectionem vero, vespera et nox praecesserunt, ut ostenderetur quia de peccato iterum venimus ad 106.1497D| innocentiam per Christum. Quod diversa mulierum tempora describuntur in Evangeliis, non mendacii est, sed frequentia mulierum. Venerunt ad vesperam sabbati. Post ipsius diei vesperam venerunt, cum adhuc tenebrae essent, id est, venerunt primo mane. Hoc ergo dicit vespere sabbati, ac si diceret, nocte quae sequitur sabbatum. Ipso die quando passus est revertentes, paraverunt aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum legis, ut a vespera usque ad aliam vesperam observarent sabbatum. Ideoque, sepulto Domino, quandiu licuit operari, id est, usque ad solis occasum, in unguentis praeparandis fuerunt occupatae, et quod tunc non valuerunt, transacto sabbato emerunt aromata; ut 106.1498A| venientes ungerent Jesum. Vespere et masculini et feminini generis invenitur, tam apud Graecos quam apud Latinos, sed tamen illi dicunt hespera per aspirationem, nos per v, vespere, quod in multis nominibus agimus, cum in nostram linguam transeunt, aut s aut v ponentes pro aspiratione illorum, ut illi hex, nos sex. Quadraginta horas jacuit Dominus in sepulcro, et propterea per quadraginta dies apparuit eis. Et ecce terraemotus factus est magnus. Terraemotus factus est propter custodes ut terrerentur, ut non auderent prohibere venientes, et tamen videntes veritatemque annuntiarent. Nihil enim sic terret mortalium pectora quam tonitruum et terraemotus. Spiritaliter, istae duae feminae duae plebes sunt, Judaica et gentilis. Terraemotus, concussio Dei ex praedicatione 106.1498B| Spiritus sancti. Angelus Domini. Obsequia angelorum, per quos illud ministerium perfectum est. Revolvit lapidem. Non ut Domino viam panderet, sed ut mulieribus monstraret jam abiisse Dominum, et ut claustra inferni dejecta et superata doceret. Sedebat super eum. Idcirco sedebat ut ostenderet omnia Christum habuisse devicta, et mortem et corruptionem. Nam quando natus est stantes apparuerunt angeli, ut monstraretur quia haberet pugnare cum diabolo: Erat autem aspectus ejus sicut fulgur. Et hoc ad terrorem custodum (debet autem habere v in nominativo). Quia propter timorem custodum in fulgure apparuit. Et vestimentum ejus sicut nix. Ad blanditiem mulierum factum est, ut in unius specie appareret. Prae timore autem ejus exterriti 106.1498C| sunt custodes. Et propter custodes talis apparuit, et ut signaret quia is quem nuntiabat et terribilis reprobis et blandus futurus esset justis. In fulgure enim terror timoris, in nive blandimentum amoris. Respondens autem angelus, dixit mulieribus. Ad hoc alius evangelista dicit quia dicebant mulieres, Quis revolvet nobis lapidem? Ad hoc dicitur respondisse. Primo pellit timorem, quia sic est consuetudo et ratio ut primo pellatur timor, cum quo non potest homo bene intelligere. Post vero audiunt de quo loquebantur ipsae mulieres: Nolite timere vos. Ac si aperte dicat: Illi timeant qui Jesum non amant, quia propter illos haec terribilia facta sunt. Vos autem quae Jesum quaeritis, nolite timere, quia ad illius obsequium veni ad cujus et vos venitis, et unum 106.1498D| Deum habemus et unam voluntatem. Scio enim quod Jesum qui crucifixus est quaeritis. Quoniam ego scio quod propter obsequium Crucifixi venitis, nolo ut vos timeatis, vel me vel terraemotum. Non est hic. Corpus ipsius quaeritis, non est hic. Nam per divinitatem ubique est. Surrexit enim. Per se resurrexit, nullius indigens auxilio, quia quantum voluit jacuit, et quando voluit surrexit. Sicut dixit. Quando de morte praedixit. Venite et videte locum. Ut si verbis meis non creditis, vel oculis vestris credatis, cum vacuum sepulcrum videritis. Sicut Dominus ejus bonus, sic etiam missus ejus. Si aliquis superbus alicui aliquid dixisset, nollet ut post ejus dicta fidem cum oculis quaereret: sanctus autem angelus etiam 106.1499A| nihil requirentibus feminis post sua verba explorare oculis jubet. Ubi posuerunt eum. Joseph scilicet et Gamaliel et Nicodemus. Et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit. Quia discipuli fugerunt et vos semper stetistis, et hic eum frequenter requisistis, vos estote nuntii illorum, ut per vos discant, quae fragilis sexus estis, illi qui viri fuerunt et amplius vobis timuerunt. Dicite etiam Petro. Ut quia eum femina fecit negare, femina faciat confiteri, et qui per feminam elongatus est de discipulis, iterum per feminam aggregetur. Et ecce praecedet vos in Galilaeam. Id est, antecedet vos in Galilaeam. Et quamvis alio loco videatis, tamen generali visione discipulorum ibi eum videbitis, ubi non sunt homicidae qui eum occiderunt. Typice, Galilaea transmigratio 106.1499B| facta, vel revelatio interpretatur. Et recte Dominus in Galilaea videtur, ut ipso situ corporis mysterium suae resurrectionis discipulis loqueretur. In Galilaea videtur, qui jam de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena transmigraverat ad gloriam. Et nos exemplo discipulorum transmigremus de peccatis ad virtutes. Tunc videbimus Dominum in hoc saeculo mente, in futuro facie ad faciem. Exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno. Duplex mulierum mentes metus invaserat, timoris et gaudii, et unus ex miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis. Et tamen uterque femineo more, concite actus nuntiantes discipulis: quia mulier viro mortem annuntiaverat et ad malum incitaverat, nunc mulier viris vitam denuntiat. Et 106.1499C| ecce Jesus occurrens illis, dixit: Avete. Quia magnam curam habebant veniendi ad monumentum, et nunc iterum concitato gradu de Domino pergunt annuntiare, recte merentur obvium habere Dominum, ut maledictum Evae mulieris in mulieribus solveretur. Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes ejus. Istae accedunt et tenuerunt pedes ejus, et osculantur, et adorant, quia credebant eum Deum. Illi vero quae eum Deum esse dubitabat, dicitur: Noli me tangere. Dicunt autem multi quia ipsa una eademque fuerit Maria Magdalena, et primo dubitaverit, post vero, ad vocem Domini correcta, meruerit osculari pedes Domini et adorare eum. Tunc ait illis: Nolite timere. Naturale est hominum, cum aliquid supra naturam suam viderint, timere, maxime feminarum. Quia 106.1499D| ergo videbant corpus incorruptibile et glorificatum ultra humanam naturam, pavebant. Quibus primo timor pellitur, ut aequa mente possint intelligere quae dicuntur. Ite, nuntiate fratribus meis. Propterea apostoli fratres Domini dicuntur, quia eis sua clementia concesserat ut invocarent Patrem Dominum, dicentes: Pater noster, et reliqua. Et praeceperat ne alium patrem auctoritatis nostrae invocaremus, nisi Patrem ipsius, etiam primogenitus ipse frater ex resurrectione factus est. Ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Visus est Dominus ab aliquibus discipulis antequam in Galilaeam pergerent, sed tamen generalis visio discipulorum ibi fuit ubi non erant homicidae qui illum occiderant. Et verbis et rebus Dominus 106.1500A| discipulis se suaque facta commendat. Quia enim ipse de corruptione ad incorruptionem, de mortali ad immortalitatem transierat, quasi in Galilaea videbatur. Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, sive revelatio. Legi in quodam libro quod Galilaea illa pars civitatis vocaretur Hierusalem, pars quam Galilaei aedificaverant. Ibi me videbunt. Hoc est, me videbunt qui occisus fui, non solum spiritum. Sedulius scribit quia Dominus resurgens primo Mariae matri visus fuerit. Sic enim dicit:
. . . . Hoc luminis ortu
Virgo parens aliaeque simul cum munere matres,
Messis aromaticae notum venere gementes
Ad tumulum. Quae cum abissent, ecce quidam de custodibus venerunt 106.1500B| in civitatem. Permissum est militibus videre ex parte resurrectionem Domini, sed sub terrore, ut non auderent prohibere. Attamen non est praeceptum annuntiare, quia pro mala voluntate venerant: ideo non merentur fieri nuntii Domini, sed tormentorum suorum. Nuntiaverunt omnia quae facta fuerant. Quia non erant Judaei, non celabant veritatem, nec in malam partem convertebant donec Judaei eos corrumpebant. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus. Pecunia argentum dicitur. Unde et in Graeco argyron dicitur. Ecce Judaei qui dixerunt Domino, Descende de cruce, et credimus tibi: surrexit de sepulcro, quod majus est, et non solum non crediderunt, sed et argentum de templo Domini tulerunt, 106.1500C| et pro mendacio dederunt, dicentes: Dicite quia discipuli ejus venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Sapiens cito deprehendit veritatem et mendacium quod apparet in ambobus. Nunc suadent Judaei apertum mendacium. Si dormierunt, quomodo scierunt qui furarentur. Si vero vigilaverunt, quare non prohibuerunt. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos. Videlicet, quod milites dixerant. Nam et Pilatus audivit de ipsa pecunia sic in epistola ad Tiberium in passione sancti Petri invenimus. Undecim discipuli abierunt in Galilaeam. Undecim abierunt, quia duodecimus occisus est. Et de apostolis propter dignitatem solummodo evangelista dicit, nam et alii discipuli et feminae abierunt in montem ubi constituerat eis Jesus. In montem, id est Thabor, quem 106.1500D| et ad secreta loquenda elegerat et ad adorandum. Constituerat autem ante resurrectionem, quando praedixerat de sua passione, et post resurrectionem, per feminas. Et videntes eum adoraverunt, quidam autem dubitaverunt. Unde dubitaverunt Lucas ostendit dicens: Existimantes se spiritum videre. Putabant enim quod solummodo sipiritum ejus viderint, quia corpus quod viderant subtilius aliis corporibus erat, quod jam immortale et impassibile erat. Existimabant se spiritum videre. Quidam autem dubitaverunt. Dubitatio eorum nostram auxit fidem, dum manifestius latus ostensum est Thomae et loca clavorum in manibus ac pedibus. Et accedens Jesus, locutus est eis, dicens. Et accedendo propius et loquendo dubitationem 106.1501A| aufert quod et corpus esset qui videretur et qui loqueretur. Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ei data est potestas qui paulo [ante] crucifixus et mortuus erat, et qui resurrexerat. Nam secundum divinitatem semper habuit, quia hoc est ei habere quod esse, qui ante minoratus paulo minus ab angelis fuerat, supra angelos elevatus est. Per coelum et terram universa creatura intelligitur. Typice, ut ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris. Euntes ergo docete omnes gentes. Ordo pulcherrimus, ut primo doceantur qui sit Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, per quem fit remissio peccatorum, et quia nisi quis corde crediderit et ore confessus fuerit, non habet remissionem peccatorum. Cum haec homo intellexerit, tunc debet 106.1501B| baptizari. Nam si aetatem ( sic ) et haec non crediderit, in vanum baptizatur, sicut pecus aut metallum. Infantibus vero parvis, pro eorum fide qui pro eis respondent, fit remissio, sicut de paralytico dicitur. Videns Jesus fidem illorum qui offerebant, dixit paralytico: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua.
Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sicut est aequalitas in Trinitate, sic in vocatione et immersione aequalitas, cum unoquoque nomine et mersio celebrari debet. Baptizantes, id est lavantes, quia sicut a foris, ita interius mentem lavat. Et ideo cum tali elemento res agitur, ut quod videt fieri a foris, credat similiter intus fieri, quia peccata quasi quaedam sordes animarum. Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Superius 106.1501C| praecepit docere de credulitate Dei et de remissione peccatorum quae fit in baptismo his qui credunt et confitentur, et credulitatem etiam habent, nunc praecepit ut doceantur baptizari quid servare debeant ut vestem quam acceperunt in baptismo immaculatam perferant ante tribunal Christi, et quia baptismum unum est et non potest iterari. Omnia, inquit, quaecunque mandavi vobis. Omnia, subauditur, praecepta quae mandavi, id est commendavi custodienda vobis, ut qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Quod est quod dicit: Ecce ego vobiscum sum, cum alibi dicat, Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem mortalis sicut et vos? Quod autem promittit: Ecce 106.1501D| ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, de praesentia Divinitatis et adjutorio quo prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Quandiu viventes fuerunt, fuit cum eis omnibus invocationibus eorum, et modo vident faciem ejus in contemplatione claritatis; quia corpore recedebat, divinitatis praesentiam pollicebatur, ne diffiderent, licet corpus non viderent. Est Deus ubique, et est etiam cum reprobis praesentia divinitatis, quia cuncta videt et penetrat. Sed aliter est cum electis, ut faciat eorum voluntatem et secundum suum placitum eos dirigat, ut Psalmista ait: Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Qui autem dicit, usque in finem saeculi debeat 106.1502A| esse cum discipulis, ostendit se scire diem judicii, et demonstrat quod post mortem discipuli esse debeant. Ecce ostendit duas sibi inesse naturas, unam quae recedebat corporis, alteram quam pollicebatur divinitatis. Unde conticescat Eutyches abba et monachus, qui Christum post humanam assumptionem negavit assistere de duabus naturis, sed solam in eo divinam asseruit esse naturam. Cum enim haec praedicaret, et non posset convinci ab aliquo, Martianus imperator congregavit synodum sexcentorum triginta episcoporum in Chalcidonia urbe adversus eum, et per quadraginta dies disputatum est ab episcopis contra eum et sex monachos ejus, et non potuerunt eos convincere. Tunc in angustia imperator constitutus dixit ad omnem coetum: Ecce nos reliquimus idola et voluptates 106.1502B| nostras quibus pagani delectabamur, et modo abdicatis delectationibus pro fide nostra patiemur infernum. Sed scitote quia nisi cognovero verissime quid debeam credere, convertam me ad saeculi voluptates cum omni orbe terrarum, ut si vitam aeternam perdidero fruar delectatione saeculi, et non doleam in illa vita utrumque perdidisse. Ecce vos omnes episcopi, non potestis convincere istos septem, qui dicunt Verbi Dei et carnis naturam unam esse; et dicunt quia vos haeretici estis et vos haereticos e contra eos putastis; sed in disputationibus contraire non potestis, et ideo ignoro quibus potissimum credere debeam. Vos qui columnae et rectores Ecclesiarum esse debetis, invenite consilium quo non pereat mundus, qui vobis a Domino est commendatus. Tunc respondentes 106.1502C| episcopi dixerunt: Oremus omnes Dominum ut ostendat populis suis, qui verum quive falsum dicat. Tunc exstitit quidam qui diceret quemdam esse reclusum in petra, in similitudinem sancti Simeonis, Achatium nomine per triginta annos, qui virtutes faceret; et alium eremitam super Jordanem ejusdem famae virum. Tunc consilio episcoporum praecepit illuc ire, et adducere illos. Cumque venissent ad specum Achatii duo episcopi, dixerunt ei mandatum imperatoris et episcoporum. At ille respondit: Ego non egrediar de hoc specu vivus, quia nec ambulare possum, nec disputare. Erat namque ad mensuram corpusculi ejus excisa petra; ita ut neque hac neque illac se posset convertere, sed quasi orans jacebat inclusus in petra. Panis autem dabatur ei per fenestram et potus. Quod 106.1502D| de corpore ejus juxta purgationem humanam exibat, per foramen ad terram decidebat. Igitur cum episcopi quod nollet exire, praeceperunt destrui specum, et expelli eum. Tunc coepit ille adjurare, ne viventem eum expellerent; sed episcopi pro salute populi non eum audierunt. Cumque eductus esset, fuit sic rigidus sicut in specu steterat; et non valuit se erigere aut ambulare, cum equo tamen deportaverunt eum ad imperatorem, simul cum illo alio eremita. Dixitque ad eos imperator: Quod vobis impedimentum fecimus, pro salute totius mundi fecimus. Quia ecce sunt septem monachi, qui dicunt quod una natura Filii fuerit in Filio Dei post assumptionem carnis. Quod omnes episcopi aliique cum eis denegant; sed 106.1503A| in disputando non possunt convincere illos, et nisi subveneritis, omnes iterum ad paganitatem revertemur, quia nescimus quid credere debeamus. Respondens Achatius dixit: Ego non possum verbis contendere: quia diu est, ex quo disputare, vel syllogismos legere desivi. Isti autem ab infantia usque nunc hoc studuerunt. Et magister gentium praecepit discipulo, dicens: Noli verbis contendere: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Propterea necesse est converti ad Deum, ut ipse ostendat quis rectius credat, et si vult salvam fieri Ecclesiam suam. Tunc interrogavit si esset in vicino aliquis locus, ubi Deus virtutem ac signa per aliquem demonstraret. Dixeruntque ei, quod sancta Euphemia virgo miracula demonstraret frequenter in his qui 106.1503B| per ejus suffragium Deum peterent, quasi milliaria duo a civitate. Abiit imperator cum omni synodo. Cumque pervenissent illuc, praecepit ille Achatius aperire sepulcrum ejus. Quod cum aperuissent visa est jacere quasi dormiens in lecto. Venitque rex, et osculatus est eam in pectore et episcopi, atque omnis populus. Hoc facto, praecepit praefatus vir episcopis et monachis, ut scriberet unusquisque fidem suam et sugillaret. Quod cum fecissent, posuit eas praedictus vir supra pectus ejus vidente rege et episcopis ac haereticis. Quo facto, exierunt omnes de basilica, et clausae sunt omnes in gyro, et sigillatae de annulo regis, et episcoporum, atque haereticorum. Dixitque Achatius ad omnem coetum: Jejunate et orate per tres dies in circuitu basilicae, ut ostendat nobis Dominus 106.1503C| quorum fides beneplacita habeatur. Fecerunt ita ut praeceperat. Die autem tertia, dixit Achatius episcopis et haereticis: Videte diligenter sigilla vestra 106.1504A| si salva sunt, ne postea aliqua dubitatio habeatur. Responderunt episcopi et haeretici: Salva sunt signacula nostra, quia per vices tam nostri quam illorum in die ac nocte vigilaverunt. Quodcunque nobis Deus ostenderit, absque dubitatione, credemus nec contradicemus. Tunc aperuerunt januas, et pervenerunt ad sepulcrum virginis, et viderunt quod unam chartam haberet de pectore suo elevatam, et super os suum missam, ac compressis manibus deoscularetur; aliam autem quasi corrosam a soricibus minutam sub pedibus calcabat. Non tamen cognoverunt quae una esset et quae altera. Dixitque Achatius ad coetum: Videtis quia unam fidem osculatur per quam ipsa salva facta est, aliam calcat sub pedibus? Quid vobis videtur? Responderunt omnes: Illi fidei omnes 106.1504B| nos subjeciemus, quam ipsa osculatur. Elevatisque manibus ejus desuper charta apparuit esse charta episcoporum, et illa haereticorum corrosa. Quod videntes omnes glorificaverunt Deum, et corroborati sunt in fide sua. Haeretici quoque haec videntes, projecerunt se ad pedes Achatii, et crediderunt sicut in charta integra invenerunt; et egerunt poenitentiam ab errore suo. Postea vero reduxerunt illos bonos homines ad loca sua, et illum primum recluserunt in ergastulo suo, sicut fuerat; et illum alterum dimiserunt in solitudine sua et salvavit Dominus Ecclesiam suam ab errore perfidorum. Quod et nos filii Ecclesiarum orare debemus ut Deus omnipotens eam custodiat usque in finem saeculi inconcussam et incontaminatam ut absque macula et ruga occurrat in die 106.1504C| judicii. Quod annuere dignetur, qui pro ea effudit sanguinem suum Dominus noster Jesus Christus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
(no apparatus)