Auctor incertus
Migne Patrologia Latina Tomus 35
AuInAuH.ExInApJ 35 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
HOMILIA I.
[APOC. cap. I.] In lectione revelationis beati Joannis apostoli, fratres charissimi, animadvertimus, et secundum anagogen hoc Domino largiente explanare curabimus, quia revelatio Jesu Christi nostris auribus panditur, ut arcana coelestia nostris cordibus manifestentur. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, id est manifestare. Quae oportet fieri cito significans: hoc est ostendens. Servo suo Johanni: Joannes, Dei gratia interpretatur. Scribens septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Asia Elatio interpretatur, per quam genus humanum figuratur. Istae septem Ecclesiae et septem candelabra, hoc solerter intuendum est, quia septiformis gratia est, quae data est a Deo per Jesum Christum Dominum nostrum, nobis generi humano, qui credidimus: quia et ipse pollicitus est nobis mittere Spiritum paracletum de coelis, quem et Apostolis misit, qui in Asia esse videbantur, hoc est in elato mundo, ubi et septiformem gratiam septem Ecclesiis nobis per servum suum Joannem donavit. Gratia vobis et pax multiplicetur a Deo Patre et a Filio hominis: id est, Christo. Sive autem Filius hominis, sive septem candelabra, sive septem stellae, Ecclesia intelligitur cum capite suo Christo. Quod autem ait, Cinctum inter mamillas zona aurea: ille qui erat cinctus, Christum Dominum figurabat. Duas mamillas, duo Testamenta intellige, quae de pectore Domini Salvatoris tanquam de perenni fonte accipiunt, unde christianum populum nutriant ad vitam aeternam. Zona vero aurea, chorus est, sive multitudo Sanctorum. Sicut enim de cingulo pectus stringitur, ita sanctorum multitudo Christo adhaeret, et velut duas mamillas duo Testamenta complectitur, ut ex ipsis velut de sanctis uberibus nutriantur. Caput, inquit, ejus et capilli sicut lana alba et nix: capillos albos multitudinem albatorum, id est neophytorum ex Baptismo prodeuntium dicit. Lanam dixit, quia oves Christi sunt. Nivem dixit, quia sicut nix de coelo ultro descendit, ita et gratia Baptismi nullis praecedentibus meritis venit. Ipsi enim qui baptizantur, Jerusalem sunt, quae quotidie ad instar nivis de coelo descendit. Jerusalem, id est Ecclesia ideo de coelo descendere dicitur, quia de coelo est gratia, per quam et a peccatis liberatur, et Christo, id est aeterno capiti sponso coelesti conjungitur. Sicut e contrario bestia de abysso ascendere dicitur, id est, populus malus qui ex populo malo nascitur. Nam sicut Jerusalem humiliter descendendo exaltatur, ita bestia, id est populus superbus arroganter ascendendo praecipitatur. Oculi ejus velut flamma ignis: in oculis praecepta Dei dicit; sicut scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine; et, Ignitum eloquium tuum (Psal. CXVIII, 105, 140). Et pedes ejus similes aurichalco Libani, igniti velut in fornace ignis: in pedibus ignitis Ecclesia intelligitur; quae imminente die judicii, nimietate pressurarum probanda, et igne examinanda est. Et quia pes novissima pars est corporis et pedes ignitos dixit esse, ideo in pedibus Ecclesia novissimi temporis intelligitur multis tribulationibus velut aurum in fornace probanda. Quam rem qui bene considerat, jam nunc ex multitudine iniquitatum fieri videt. Ideo aurichalco signavit, quod ex aere et igne multo ac medicamine perducitur ad auri colorem: sicut Ecclesia per tribulationes et passiones purior redditur. In zona aurea accincta pectori, potest etiam scientia spiritualis ac purus sensus datus Ecclesiae intelligi. Gladium vero bis acutum de ore ipsius procedentem, ipsum Christum esse significat, qui et nunc Evangelii bona, et prius per Moysen Legis notitiam universo orbi protulit: et de quo David similiter ait, Semel locutus est Deus, duo haec audivi (Psal. LXI, 12). Haec ergo sunt duo Testamenta, quae pro captu temporis aut nova, aut vetera, gladius bis acutus dicuntur. Vox ejus tanquam vox aquarum multarum: aquae multae, populi intelliguntur esse; in voce, praedicatio Apostolorum. Quod autem supra dixit, Pedes ejus similes aurichalco, tanquam in fornace conflati; possunt etiam Apostoli intelligi, qui post passionem praedicaverunt verbum ejus. Per quos enim ambulat praedicatio, merito pedes nominantur: sicut et propheta dixit, Quam pulchri pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LII, 7)! et illud, Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal. CXXXI, 7). Quod autem dixit, Habebat in dextera sua stellas septem; Ecclesiam intelligi voluit. In dextera enim Christi est spiritualis Ecclesia cui ad dexteram positae dicit: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34). Septem ergo stellae, Ecclesia est. Diximus enim quia Spiritus septiformis virtutis ei datus a Patre, sicut Petrus ad Judaeos de Christo ait, Dextera igitur Dei exaltatus, acceptum a Patre Spiritum effudit (Act. II, 33). Septem autem Ecclesias, quas vocat vocabulis suis, non ideo dicit, quia illae solae sint Ecclesiae; sed quod dicit uni, omnibus hoc dicit. Denique sive in Asia, sive in toto orbe, septem Ecclesias omnes esse, et unam esse Catholicam: sicut ad Timotheum ait, Quomodo oportet te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi (I Tim. III, 15); et in Isaia, septem mulieres quae apprehenderunt virum unum (Isai. IV, 1), septem Ecclesias significari intelligit, quae et una est: virum, Christum intelligimus; panem mulierum, Spiritum sanctum, qui nutrit in vitam aeternam. Et ut vobis ea quae dicta sunt tenacius inculcentur, brevem ex ipsis recapitulationem fieri volumus. Septem ergo Ecclesiae, quibus sanctus Joannes scribit, intelligitur una Ecclesia catholica, propter septiformem gratiam. Quod autem dicit, Testis fidelis, Christus est. Septem candelabra, Ecclesia catholica est. In medio candelabrorum similis Filio hominis, Christus est in medio Ecclesiae. Quod autem ait cinctum super mamillas: mamillae duo Testamenta intelliguntur, quae de pectore Christi lac spirituale accipiunt, ut populum christianum in vitam aeternam nutriant. Zona vero aurea, chorus est sive multitudo sanctorum, qui jugiter dum lectioni et orationi insistunt, Christo adhaerere probantur. Jam ista charitati vestrae sufficiant. Quod audistis, sancta inter vos collocutione meditamini, donec quod reliquum est, donante Domino audire possitis. Quod ipse praestare dignetur, etc.
HOMILIA II.
[Ib. II et IV.] Fratres charissimi, in candelabro, de quo cum Apocalypsis legeretur audistis, populus intelligitur. Quod autem ait, Movebo candelabrum tuum; hoc est, dispergam populum pro peccatis. Et pugnabo cum eis in gladio oris mei: id est, proferam praecepta mea, per quae arguantur peccata vel crimina sua. Quod vero dixit, Facies ejus sicut sol lucet in virtute sua (Apoc. I, 16): et de adventu vel praesentia Christi, quia per faciem quisque manifestatur atque cognoscitur; et de Ecclesia potest hoc accipi, cui istam claritatem Christus promisit, de qua dicit, Tunc fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII, 43). Stellam matutinam; primam resurrectionem dicit, quae per gratiam Baptismi fit. Stella matutina noctem fugat, et lucem annuntiat, id est, peccatum tollit et gratiam tribuit: si tamen accepta gratia bona opera sequantur. Sicut enim magnam arborem virere et fructum non reddere nihil prodest; sic nihil prodest christianum dici, et christiana opera non habere. Et ideo dicit, Consulo tibi a me emere aurum conflatum (Apoc. III, 18): id est, contende ut pro nomine Christi aliquid patiaris. Et collyrio inunge oculos tuos: ut quod libenter per Scripturas cognoscis, opere impleas. Ostium apertum esse in coelo, Novi Testamenti praedicator vidit Joannes. [Quibus oculis vidit? Quantum ad figuratam ostensionem, non carnis, sed mentis. Quantum vero ad ipsius rei veritatem quae jam in carne Domino apparente manifestata fuerat, non solum oculis carnis vidit, verum etiam manibus contrectavit. Quid vero per ostium designatur in hoc loco, nisi mediator Dei et hominum Christus Jesus, ipso Domino dicente, Ego sum ostium (Joan. X, 9), et reliqua. Jure igitur non clausum, sed apertum intuetur, quia nimirum idem mediator noster nascendo, moriendo cunctis fidelibus innotuit, quia ipse erat redemptor mundi. Quid per coelum, nisi Ecclesia designatur? sicut ipse dicit, Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI, 1); vel, Anima justi, sicut Salomon testatur, sedes est sapientiae. Paulus quoque occurrit dicens Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24). Constat procul dubio quod coelum est electorum Ecclesia, in qua ostium apertum cernitur; quia Redemptor noster natus et passus ac resuscitatus ad coelos ascendisse in ea praedicatur et creditur. Quid autem in hac visione positus audierit Joannes, manifestat dicens, Et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicens,] Ascende huc: Quando apertum ostenditur, clausum antea fuisse hominibus manifestatum est. Solium positum, est sedes judicantis, super quem vidit similitudinem jaspidis et sardii. Jaspis aquae colorem habet, et sardius ignis: in his duobus lapidibus duo judicia intelliguntur; unum quod jam per aquam factum est in diluvio, aliud quod erit per ignem in consummatione saeculi. Potest hoc loco et vita servorum Dei intelligi; quia ad similitudinem aquae et ignis interdum in hac vita omnes sancti habent prospera, interdum patiuntur adversa. [ Et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdini. Iris itaque graeca latinaque lingua arcus vocatur, qui in die pluviae apparere videtur. Et quid per hanc nisi reconciliatio mundi designatur, quae per incarnati Verbi dispensationem facta cognoscitur? Hoc certe si solerter inspicitur, effectus ipsius iris indicare videtur. Arcus itaque tunc apparet, cum radiis solis imbrifera fuerit nubes illustrata. Sole igitur nubem illustrante, iris, id est arcus apparuit: quia videlicet Patris Verbum, quod candor est lucis aeternae ac sol justitiae, humanam suscipiendo illustravit naturam, ipsa humanitatis ejus susceptio, quae profecto nubes a propheta vocatur (Isai. XIX, 1), reconciliatio facta est mundi. Bene autem imbrifera, quia nimirum praedicationum eloquiis plena. Congruenter siquidem ad reconciliationem humani generis in novo Testamento arcus figuratim apparuisse describitur: qui in Veteri quoque ideo in nubibus a Domino positus intelligitur, ut post inundationem diluvii per eum terris pax reddita cognosceretur; ut scilicet ejus visione pacti sui memor omnipotens Deus, nequaquam ultra aquarum immensitate deleri terram pateretur. Cui videlicet nomini si una in fine additur littera et irini dicatur, utique hoc ipsum interpretatio sonare videtur: nam graeco vocabulo εἰρήνη pax appellatur. Et in Veteri quidem Testamento Dominus ad Noe ait, Ecce, ego statuam pactum meum vobiscum (Gen. IX, 9). Et notandum quam apta sit figurarum contextio. Quia enim fulgura, voces et tonitrua de throno tanquam de nube procedere in subsequentibus narrantur, convenienter hic irradiante sole arcus similitudinem, idem thronus reddidisse narratur: qui videlicet arcus, cum sit diversi coloris, resplendeatque principaliter duobus, id est, aquae et ignis, ac designetur per diluvium, ac subsequens per ignem; hic tamen non immerito visioni smaragdinae comparatur, ut per eum, sicut diximus, repropitiato mundo divinitas ostendatur. Lapis enim smaragdus viridissimi coloris est: qui videlicet color, sicut praecedenti versiculo jam fatus sum, non inconvenienter naturae divinitatis aptatur.] Mare vitreum, donum Baptismi est: quod ideo ante solium esse dicitur, quia ante adventum judicii datur. Quod vero post haec ait, Habeo claves mortis et inferni; hoc ideo dicit, quia qui credit et baptizatur, a morte et ab inferis liberatur; et quia ipsa Ecclesia, sicut habet claves vitae, ita et inferorum: ipsi enim dictum est, Cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei; et cujus retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 23). Ubicumque ponit in Apocalypsi angelum hominis, ipsum hominem significat: sicut et Ecclesiae et Angeli eorum ibidem non debent intelligi, nisi aut episcopi aut praepositi Ecclesiarum. In tantum angelorum nomine Ecclesias catholicas voluit intelligi, ut jubeat angelos poenitentiam agere. Non enim Angeli, qui in coelo sunt, indigent poenitentia; sed homines qui sine peccato esse non possunt. Nam quia etiam Angelus Nuntius interpretatur, quicumque aut episcopus aut presbyter aut etiam laicus frequenter de Deo loquitur, et quomodo ad vitam aeternam perveniatur annuntiat, merito angelus Dei dicitur. Et tamen quia sine peccato nemo esse potest, dicitur ei, id est homini, ut poenitentiam agat: quia et revera qui bene considerat, agnoscit quod non tantum laici, sed etiam sacerdotes una die esse non debent sine poenitentia. Quia quomodo nullus dies est in quo homo possit esse sine peccato, sic nullus dies debet esse sine satisfactionis remedio. Septem autem candelabra, et unum candelabrum, septiformem Ecclesiam possumus intelligere: et ideo quaecumque ad septem Ecclesias loqui videtur, ad unam Ecclesiam loquitur toto orbe diffusam; quia in septenario numero omnis plenitudo consistit. Angelos ergo Ecclesiam dicit: in quibus duas partes, id est bonorum et malorum ostendit. Et propterea non solum laudat, sed etiam increpat, ut laus ad bonos, increpatio ad malos dirigatur: sicut Dominus in Evangelio, omne praepositorum corpus unum servum dixit beatum et nequam, quem veniens Dominus ipse dividet. Quomodo fieri potest ut unus servus dividatur, cum divisus vivere non possit? Sed unum servum dicit totum populum christianum: qui populus si totus bonus esset, non divideretur. Sed quia non solum habet bonos, sed etiam habet malos, dividendus est: et boni audituri sunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; raptores vero et adulteri, qui misericordiam non fecerunt, audituri sunt, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Quod autem in Apocalypsi singulis dicitur Ecclesiis, fratres charissimi, singulis hominibus convenit in una Ecclesia constitutis. Haec dicit qui tenet septem stellas in manu sua: hoc est, qui vos in manu, id est in potestate habet, et gubernat. Qui ambulat in medio candelabrorum aureorum: id est, in medio vestri; quia candelabra illa populum significant christianum. Quod autem dicit, Movebo candelabrum tuum de loco suo, si non egeris poenitentiam: videte quia non dixit, aufert, sed movet; quia candelabrum significat unum populum christianum. Et ipsum candelabrum moveri dicit, non auferri: et per hoc intelligitur quod in una eademque Ecclesia moventur mali, confirmantur boni; et quod occulto, sed tamen justo Dei judicio, id quod tollitur malis, bonis augetur; ut adimpleatur illud quod scriptum est, Qui habet, dabitur ei; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 14-41). Quod autem dicit, Vincenti dabo manducare de ligno vitae; id est, de fructu crucis. Quod est, inquit, in paradiso Dei mei: paradisum Ecclesiam dicit; omnia enim in ejus figuram facta sunt. Nam quod dicit, Scio opera tua, et tribulationem, et paupertatem; sed dives es; omni Ecclesiae dicit, quae spiritu pauper est, et omnia possidet. Quod autem dicit, Habebitis pressuram dies decem; dies decem, totum tempus posuit, quia denarius numerus perfectus est: in quo populus christianus, sicut dicit Apostolus, per multas tribulationes intrat in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Nam quod dicit angelo Pergami Ecclesiae, Scio ubi habitas, ubi est introitus satanae (Apoc. II, 13); omni Ecclesiae dicit in unius vocabulo, quia ubique habitat satanas per corpus suum. Corpus autem satanae homines sunt superbi et mali; sicut et corpus Christi humiles et boni. Vincenti dabo manducare de manna abscondito: id est, de pane qui de coelo descendit. Cujus figura fuit manna in eremo quod, sicut ipse Dominus dixit, multi manducantes mortui sunt (Joan. VI, 41). Sed et nunc quicumque manducat indigne, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29). Idem panis est etiam lignum vitae. Possumus et per manna immortalitatem accipere. Et dabo ei calculum candidum; id est, corpus Baptismate candidum. Et super calculum nomen novum scriptum: id est, notitiam Filii hominis. Quod nemo scit, nisi qui accipit: scilicet per revelationem; et ideo de Judaeis dicitur, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (Id. II, 8). Quod autem dicit angelo Thyatirae Ecclesiae, Habeo adversum te, quia permisisti mulieri Jezabel; dicit praepositis Ecclesiarum, qui luxuriosis et fornicantibus, et aliud quodlibet malum agentibus, severitatem disciplinae ecclesiasticae non imponunt. Potest hoc et de haereticis intelligi, Quae dicit se propheten: id est, christianam. Modo enim multae haereses sibi hoc nomine blandiuntur. Nec cognovistis altitudinem satanae: id est, non respuistis doctrinam ejus, sicut haereses. Non mitto super vos aliud pondus: id est, super id quod potestis sustinere. Verum quod habetis tenete donec veniam. Qui vincit, et qui servat opera mea usque in finem, dabo ei gentes; et pascet eas in virga ferrea, et ut vas figuli comminuentur, sicut et ego accepi a Patre meo. In Christo habet Ecclesia hanc potestatem; sicut dicit Apostolus, Cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32). Virgam ferream dicit propter justitiae rigorem: et de ipsa virga corriguntur boni, confringuntur mali.
HOMILIA III.
[Ib. III et IV.] Modo, fratres charissimi, audivimus beatum Joannem, peccatorem hominem terribiliter increpantem; et ideo cum ingenti timore confideremus, et cum tremore timeamus quod dictum est, Novi opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Non moritur, nisi qui mortale crimen commiserit, secundum illud quod dictum est, Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20). Quod pejus est, multi in corporibus vivis animas mortuas portare noscuntur. Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Haec dicit sanctus et verus qui habet claves David: id est, regiam potestatem. Qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit: manifestum est quod Christus pulsantibus aperiat, et hypocritis, id est fictis vitae januam claudat. Ecce dedi ante te ostium apertum: hoc ideo dictum est, ut nullus dicat, quia ostium quod Deus aperit Ecclesiae in toto mundo, aliquis possit vel in parte claudere. Quia modicam habes virtutem: laus est Dei, quod modicae fidei Ecclesiae aperiat ostium. Et scribam super illud nomen Dei mei: utiquequo Christiani signamur. Et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae descendit de coelo: novam Jerusalem coelestem, Ecclesiam dicit, quae a Domino nascitur. Novam autem dixit, propter novitatem nominis christiani, et quia ex veteribus novi efficimur. Neque frigidus es neque fervens: id est, inutilis es. Potest enim et super divitum sterilium persona accipi, qui habent facultates, et non inde faciunt misericordias. Pauperes non sunt, qui habent facultates: divites non sunt, qui ex divitiis non operantur. Consilium tibi do, ut emas tibi aurum: id est, ut eleemosynas faciendo, et actibus bonis insistendo, ipse efficiaris aurum; id est, a Deo accipias intellectum, et per bonam conversationem merearis martyrium pati. Et ecce, inquit, ostium apertum est in coelo. Ostium apertum Christum dicit, quia janua est. Coelum Ecclesiam dicit ubi coelestia geruntur; sicut dicit Apostolus, Instaurare omnia quae in coelis et quae in terra sunt (Ephes. I, 10): coelum intelligitur primitiva Ecclesia de Judaeis, terra vero ex Gentibus. Ascende huc, et ostendam tibi: hoc non in solum Joannem convenit, sed in Ecclesiam vel in omnes credentes. Qui enim viderit ostium apertum in coelo, id est natum, et passum, et resurrexisse Christum crediderit; ascendit in altitudinem, et videt futura. [Quibus gressibus nisi fidei et credulitatis? Ac si aperte cuilibet electorum diceretur, Ad cognoscenda Christi et Ecclesiae sacramenta, fide conscende, credulitate pertinge. Recte enim a voce prima Joannes invitatur, ut ad ostium coeli coelumque conscendat: quia videlicet unusquisque electorum, ut inoffenso credulitatis pede per Evangelium ad verae fidei sacramenta pertingat, veteris instrumenti doctrina, quae novam praecedit, roboratur. ] Et ecce thronus positus erat in coelo: id est, in Ecclesia. Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis vel sardii: istae comparationes in Ecclesiam conveniunt. Jaspis aquae colorem habet, et sardius ignis: per haec, sicut jam dictum est, duo judicia vult intelligi; unum per aquam, quod jam factum est per diluvium; aliud quod futurum est per ignem. [Quid per jaspidem nisi divinitas Mediatoris nostri figuratur?] In circuitu throni vidi sedes viginti quatuor, et supra sedes viginti quatuor seniores sedentes. Seniores totam Ecclesiam dicit, sicut Isaias dicit, Cum in medio seniorum suorum fuerit glorificatus (Isai. XXIV, 23). Viginti quatuor autem seniores, praepositi et populi sunt. In duodecim, Apostolos et praepositos; et in aliis duodecim, reliquam Ecclesiam intellige. Et de sede procedebant fulgura et voces: de Ecclesia enim procedunt haeretici, quia ex nobis exierunt. Est et alius sensus, ut fulgura et voces praedicatio Ecclesiae intelligatur. In vocibus verba, in fulgure miracula cognoscuntur. In conspectu throni mare vitreum: mare vitreum, fontem Baptismi; ante thronum dixit, id est, ante judicium. Sed et aliquando animam sanctam intellige thronum: sicut scriptum est, Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII); aliquando Ecclesiam in qua sedem habet Deus. Et in medio throni quatuor animalia: id est, in medio Ecclesiae Evangelistae. Plena oculis in priora et retro: id est, intus et foris. Oculi, praecepta sunt Dei. In priora et retro: id est, in praeterita et futura conspicientia. In animali primo simili leoni, fortitudo Ecclesiae ostenditur. In vitulo, passio Christi. In tertio animali, quod est velut homo, humilitas Ecclesiae significatur: quia nihil sibi blanditur ut superbum sapiat, quamvis adoptionem filiorum teneat. Quartum animal, Ecclesiam dixit, Similem aquilae: id est, volantem et liberam, atque a terra suspensam duabus alis, quasi duorum Testamentorum, sive duorum praeceptorum gubernaculis elevatam. Nam et Joannes evangelista cum de istis animalibus introspexisset in Christo completum esse quadriforme mysterium, et vidisset hominem nascentem, vitulum patientem, et leonem regnantem, tunc vidit et aquilam ad coelestia remeantem. Et singula eorum habebant alas senas per circuitum. In animalibus ostenduntur viginti quatuor seniores: nam senae alae in quatuor animalibus, viginti et quatuor alae sunt. Etenim per circuitum throni vidit animalia, ubi se dixerat seniores vidisse. Nam quomodo animal cum sex alis potest simile esse aquilae, quae habet duas alas, nisi quia quatuor animalia unum sunt, quae habent viginti et quatuor alas, in quibus viginti et quatuor seniores intelligimus, qui sunt in Ecclesia quam assimilavit aquilae? Et aliter senae alae testimonia sunt Veteris Testamenti. Sicut enim animal volare non potest, nisi habeat pennas; sic nec praedicatio Novi Testamenti fidem habet, nisi habeat Veteris Testamenti praenuntiata testimonia, per quae tollitur a terra, et volat. Semper enim quod ante dictum est futurum, et postea factum invenitur, fidem facit indubitabilem. Nisi enim quae praedixerant Prophetae, in Christo essent consummata, inanis esset praedicatio illorum. Hoc tenet Ecclesia catholica, et ante praedicta, et postea consummata. Merito volat, et tollitur a terra unum animal in coelum. Et requiem non habebant animalia illa: Ecclesia est, quae non habet requiem, sed semper laudat Deum. Viginti et quatuor seniores possumus etiam intelligere libros Veteris Testamenti, et Patriarchas et Apostolos: fulgura et tonitrua, quae de solio exire dicuntur, praedicationes et promissiones Novi Testamenti. Mittentes coronas suas ante thronum: hoc ideo, quia quidquid dignitatis habent sancti, totum Deo tribuunt; sicut et illi in Evangelio palmas et flores sternebant sub pedibus ejus (Matth. XXI, 8), id est, ipsi tribuentes omne quod vicerant. Quia tu creasti omnia, et ex voluntate tua erant, et creata sunt: erant secundum Deum, a quo cuncta antequam fierent possessa sunt; creata sunt autem, ut et a nobis viderentur, sicut dicit Moyses ad Ecclesiam, Nonne hic ipse est Pater tuus, qui fecit te, et possedit te, et creavit te (Deut. XXXII, 6)? Possedit in praescientia, fecit in Adam, creavit ex Adam.
HOMILIA IV.
[Ib. V.] Et vidi supra dexteram sedentis in throno librum scriptum intus et foris: utrumque Testamentum intellige; a foris Vetus, ab intus Novum quod intra Vetus latebat. Signatum, inquit, sigillis septem: id est, omnium mysteriorum plenitudine obscuratum, quod usque ad passionem et resurrectionem Christi mansit signatum. Nam quomodo testamentum non dicitur, nisi quod faciunt morituri, et signatur usque ad mortem testatoris, et post mortem ipsius aperitur: ita et post Christi mortem omnia mysteria revelantur. Et vidi angelum fortem clamantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? Cur primo signa solvantur, deinde liber aperiatur, certa ratio est, quia Christus tunc aperuit librum, cum opus paternae voluntatis aggressus, conceptus et natus est; tunc ejus signacula solvit, quando pro genere humano occisus est. Et nemo poterat neque in coelo, neque in terra, neque sub terra: id est, neque angelus, neque in terris vivens, neque mortuus. Aperire librum, neque videre illum: id est, contemplari splendorem gratiae novi Testamenti. Et ego flebam multum, quia nemo inventus est dignus aperire librum et videre eum: Ecclesia flebat, cujus figuram habuit Joannes, onerata et gravata peccatis, implorans sui redemptionem. Et ecce unus ex senioribus: unum ex senioribus totum corpus Prophetarum intellige. Prophetae enim consolabantur Ecclesiam, annuntiantes Christum de tribu Juda radicem David. Quia ipse in nobis vincit omne peccatum, et si quid boni aliquis habet, ab ipso habet. Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum: throni, animalia, seniores, et agnus quasi occisus, Ecclesia est cum capite suo, quae pro Christo moritur, ut cum Christo vivat. Possunt et martyres in Ecclesia agnus quasi occisus accipi. Habentem, inquit, cornua septem et oculos septem, qui sunt spiritus Dei, missi in omnem terram: quod nemo possit habere Spiritum Dei praeter Ecclesiam, hinc manifeste cognoscitur. Et venit, et accepit de dextra sedentis in throno librum: sedentem in throno, et Patrem accipimus et Filium et Spiritum sanctum. Accepit ergo Agnus de dextra Dei, id est a Filio accepit opus libri perficiendum, ipso dicente, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. XX, 21): eo quod ipse in illis perficiat quod donat. Habentes singuli citharas: id est, chordas laudum. Et phialas aureas: haec sunt vasa in domo Domini, in quibus quia thymiama offerri consueverat, ideo orationes sanctorum bene in eis intelligimus. Et cantabant canticum novum: id est Testamentum Novum; cantantes canticum novum, id est professionem suam publice proferentes. Et vere novum est, Filium Dei hominem fieri, et mori, et resurgere, et in coelum ascendere, remissionem peccatorum hominibus dare. Cithara enim, id est, chorda in ligno extensa, significat carnem Christi passioni conjunctam: phiala autem confessionem, et novi sacerdotii propaginem. Resignatio sigillorum adapertio est Veteris Testamenti. Et vidi et audivi vocem multorum angelorum: angelos homines dicit, qui et filii Dei dicuntur. Dignus est Agnus qui occisus est, accipere potestatem et divitias et sapientiam, etc. Non de Deo dicit, in quo sunt omnes thesauri sapientiae (Coloss. II, 3), ut ipse accipiat: sed de homine assumpto, et ejus corpore, quod est Ecclesia, vel de martyribus ejus, qui pro nomine ejus occisi sunt; quia in capite suo totum accipit Ecclesia, sicut scriptum est, Cum illo nobis omnia donavit (Rom. VIII, 32). Ipse enim Agnus accipit, qui in Evangelio dicit, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Secundum humanitatem autem, non secundum divinitatem accepit. Omnes, inquit, audivi dicentes sedenti in throno, id est, Patri et Filio: et Agno, id est, Ecclesiae cum capite suo. Benedictio et honor et claritas in saecula: cui est honor et gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA V.
[Ib. VI.] Sicut modo, dum lectio divina legeretur, audistis, ita ait beatus Joannes, Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, habebat arcum; et data est ei corona, et exiit vincens: equus albus Ecclesia est, sessor Christus. Iste equus Domini cum arcu bellico per Zachariam hoc modo ante promissus est, Visitabit Dominus Deus gregem suum domum Israel, et disponet eum sicut equum speciosum in bello: et ex eo inspiciet, et ex eo disponet, et ex eo arcus in ira, et ex eo exiet omnis insequens (Zach. X, 3, 4). Equum ergo album intelligimus Prophetas et Apostolos. Equitem coronatum habentem arcum, agnoscimus non solum Christum, sed etiam Spiritum sanctum. Posteaquam enim Dominus ascendit in coelum, et aperuit universa mysteria; misit Spiritum sanctum: cujus verba per praedicatores tanquam sagittae ad cor hominum pertingerent, et vincerent incredulitatem. Corona autem super caput, promissa per Spiritum sanctum intelligenda sunt. Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni et vide. Et exiit equus rufus: et sedenti super eum datum est tollere pacem de terra, et ut invicem occiderent, et datus est ei gladius magnus. Contra victricem vincentemque Ecclesiam exiit equus rufus, id est populus sinister et malus, ex sessore suo diabolo sanguinolentus: quamvis legamus secundum Zachariam equum Domini rufum; sed ille suo sanguine erat, hic alieno. Cui datus est gladius magnus, ut tolleret pacem de terra; scilicet suam pacem, hoc est mundanam: nam Ecclesia aeternam pacem, quam sibi Christus reliquit, habet. Sicut ergo supra dictum est, equum album Ecclesiam dicit; sessorem ejus, Christum vel Spiritum sanctum. Arcus quem tenebat in manu, praecepta ejus sunt: quae per totum mundum velut sagittae acutae potentis ad interficienda peccata, et excitanda fidelium corda directae sunt. Corona in capite ejus, promissio vitae aeternae est. Equum rufum, malum populum; sessorem ejus, diabolum: quem ideo dixit rufum, eo quod multorum esset sanguine rubicundus. Quod autem datus est ei gladius acutus, et tollere pacem de terra, hoc est, quod diabolo suadente, homines mali jugiter inter se lites et discordias usque ad mortem excitare non cessant. Et in equo nigro, intelligitur populus sinister, diabolo consentiens. Quod autem, Stateram habebat in manu, hoc ideo, quia dum se fingunt mali justitiae libram tenere, sic plerumque decipiunt. Quod dixit, Vinum et oleum ne laeseris; in vino sanguis Christi, in oleo unctio chrismatis intelligitur. In tritico vel hordeo, tota Ecclesia sive in magnis sive in minimis, aut certe in praepositis et in populis: et in equo pallido, homines intelliguntur mali, qui persecutiones excitare non desinunt. Isti tres equi unum sunt, qui exierunt post album et contra album: et sessorem habent diabolum, qui est mors. Tres ergo equi, fames et bella et pestis intelliguntur: quod etiam Dominus in Evangelio suo praedixit, quae et jam fiunt, et imminente die judicii amplius futura sunt. Quod autem dixit se vidisse sub ara Dei animas interfectorum, martyres intelliguntur. Quod autem dicit, Terrae motus magnus, persecutio novissima est. Quod dicit, solem factum nigrum, et lunam sanguineam, et stellas cecidisse de coelo; sol et luna et stellae, Ecclesia est in toto orbe diffusa. Quod autem dicit cecidisse; non tota cecidit, sed a parte totum intelligitur. In omni enim persecutione boni perseverant, et mali quasi de coelo, id est de Ecclesia cadunt. Denique sequitur, Sicut ficus mittit grossos suos cum a vento agitatur: sic de Ecclesia cadunt mali, quando per aliquam tribulationem fuerint conturbati. Quod autem coelum recessit ut liber; Ecclesia est quae separatur a malis, et velut liber involutus, continet in se sibi nota divina mysteria. Quod autem dicit, Reges terrae fugerunt, et absconderunt se in speluncis terrae; hoc significat quod totus mundus in bonis et sanctis refugium habiturus est ad Ecclesiam, ut sub ejus protectione constitutus, pervenire possit ad vitam aeternam, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA VI.
[Ib. VI-VIII.] Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis. Alterum angelum eamdem Ecclesiam catholicam intelligit: ab ortu solis, a passione et resurrectione Domini clamantem quatuor angelis terrae. Et clamavit voce magna dicens quatuor angelis, quibus data est potestas laedere terram et mare: Ne laeseritis terram, neque mare. Accipit autem gladium generaliter, sive contra quos in vita interficit, sive quos inter se pro rebus temporalibus usque ad mortem litigare persuadet. De tertio sigillo dicit equum nigrum exisse, et qui sedebat super eum habebat in manu sua stateram: Libram, inquit, habebat in manu sua, id est, examen aequitatis; quia dum fingit se justitiam tenere, per simulationem laedit. Dum autem in medio animalium, id est in medio Ecclesiae dicitur, Ne laeseris; ostenditur quod spirituales nequitiae potentiam in servos Dei non habent, nisi a Deo acceperint. Vinum et oleum ne laeseris: in vino et oleo, unctionem chrismatis et sanguinem Domini; in tritico autem et hordeo Ecclesiam dixit, sive in magnis sive in parvis Christianis, sive in praepositis et populis. De quarto sigillo, Equus pallidus. Et qui sedebat super eum nomen erat ei Mors, et infernus sequebatur eum: et data est ei potestas super quartam partem terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae. Isti tres equi, unum sunt, qui exierunt post album et contra album: et unum sessorem habent diabolum, qui est mors. Nam equitem diabolum esse et socios ejus, sexto signo manifestat; cum praelio ultimo equos dicit congredi. Tres ergo equi, fames et bella et pestes intelliguntur, sicut a Domino in Evangelio praenuntiatur. Equus albus, verbum est praedicationis in orbe terrarum. In equo rufo et sessore ejus bella sunt significata quae futura sunt, imo fiunt, cum jam gens surgat contra gentem. Per equum pallidum et sessorem ejus, pestis magna et mortalitas signatur. Et infernus sequitur illum: id est, exspectat devorationem multorum. Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi sub ara Dei animas interfectorum. Aram Dei Ecclesiam dicit, sub cujus oculis martyres effecti sunt. Et licet animae sanctorum in paradiso sint, tamen quia sanguis sanctorum super terram funditur, sub ara clamare dicuntur: sicut illud est, Sanguis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Et cum aperuisset sigillum sextum, terrae motus factus est magnus: id est, persecutio novissima. Et sol factus est niger sicut saccus cilicinus, et luna facta est tota sicut sanguis, et stellae ceciderunt in terram. Quod est sol et luna, hoc et stellae, id est Ecclesia: sed a toto pars intelligitur. Non enim tota Ecclesia, sed qui mali sunt in Ecclesia, ipsi cadunt de coelo. Totam autem dixit, quia in toto orbe terrarum erit novissima persecutio. Et tunc qui justi fuerint, permanebunt in Ecclesia tanquam in coelo: cupidi vero, injusti et adulteri acquiescere habent sacrificare diabolo. Et tunc qui se christianos esse verbis tantummodo dicebant, tanquam stellae cadent de coelo, quod est Ecclesia. Sicut ficus magno vento agitata mittit grossos suos. Agitatam arborem, Ecclesiae comparavit; ventum magnum, persecutioni; grossos, hominibus malis, qui excutiendi sunt et recessuri ab Ecclesia. Et coelum recessit ut involutus liber. Et hoc loco coelum Ecclesiam dicit, quae a malis recedit, et intra se sibi soli nota mysteria continet, sicut liber involutus, quem iniqui intelligere nec volunt omnino, nec possunt. Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt. Quod coelum, hoc montes, hoc insulae significant; id est Ecclesiam facta novissima persecutione omnem de loco suo recessisse, sive in bonis fugiendo persecutionem, sive in malis fidei cedendo. Sed potest in utramque partem convenire; quia et bona pars movetur de loco suo, fugiens, id est, amittens illud quod habet: sicut illud, Movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc. II, 5). Et reges terrae et magistratus: reges, potentes homines accipimus. Ex omni enim gradu et conditione convertentur ad Christum. Caeterum qui tunc reges erunt, praeter unum persecutorem, absconderunt se in speluncis et petris montium. Confugiunt omnes in praesenti saeculo ad fidem Ecclesiae, et in abscondito mysterio Scripturarum conteguntur. Et dicunt, Cadite: id est, tegite nos. Et abscondite nos: id est, ut homo vetus a Dei oculis abscondatur. Et aliter: Qui cogitat futurum judicium, convertitur ad montes, id est ad Ecclesiam, ut abscondantur peccata sua per poenitentiam in praesenti tempore, ne in futuro puniantur. Donec signemus servos Dei nostri in frontibus eorum: Ecclesiam denuntiat; et dicit malis hominibus, id est sinistrae parti laedenti, Ne laeseris. Haec est vox, quae in medio quatuor animalium dicit laedenti, Vinum et oleum ne laeseris: in vino et oleo, omnes qui sunt justi intelliguntur, quos nec diabolus nec mali homines laedere poterunt, nisi quoties ad eorum probationem permiserit Deus. Vinum, inquit, et oleum ne laeseris: praecipit Dominus omnem terram suam spiritualem non laedi, quousque omnes signentur. Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Centum quadraginta quatuor millia, omnis omnino Ecclesia est. Postea vidi, et ecce populus multus, quem dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et populis et linguis: non dixit, Post haec vidi alium populum; sed, vidi populum, id est eumdem quem viderat in mysterio centum quadraginta quatuor millium, hunc vidit innumerabilem ex omni tribu et lingua et gente, quia omnes gentes insertae sunt radici credendo. Dominus in Evangelio totam Ecclesiam tam de Judaeis quam de Gentibus, in tribubus Israel duodecim demonstrat, dicens: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Amicti stolis albis: stolas albas, donum Spiritus sancti intelligit. Et omnes angeli stabant a circuitu throni: angelos, Ecclesiam dicit; quia praeter ipsam nihil aliud describebat. Et respondit mihi unus de senioribus dicens: Isti qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? Unus de senioribus qui respondit, officium indicat sacerdotum; quia Ecclesiam, id est populum in Ecclesia docent, quae sit remuneratio laboris sanctorum: dicens, Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine agni. Non enim, ut aliqui putant, martyres soli sunt, sed omnis populus in Ecclesia: quia non in sanguine suo dixit lavisse stolas suas, sed in sanguine agni, id est in gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, sicut scriptum est, Et sanguis Filii ejus mundavit nos (I Joan. I, 72). Et qui sedet in throno, habitat super eos: ipsi enim thronus sunt, super quos habitat Deus in saecula, id est in Ecclesia. Neque cadet super eos sol, neque aestus: sicut dicit Isaias de Ecclesia, Erit in umbra ab aestu (Isai. XXV, 4). Et deducet ad vitae fontes aquarum: omnia haec etiam in praesenti vita spiritualiter Ecclesiae eveniunt; cum dimissis peccatis resurgimus, et vitae prioris lugubris ac veteris hominis exspoliati, in Baptismo Christum induimur, et gaudio sancti Spiritus implemur. Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in coelo: id est, in Ecclesia. Quasi media hora: in semihora, ostendit initium quietis aeternae. Et vidi septem angelos, qui stant in conspectu Dei. Septem angelos, Ecclesiam dixit, Qui acceperunt septem tubas, id est perfectam praedicationem: sicut scriptum est, Exalta, sicut tuba, vocem tuam (Id. LVIII, 1). Et alius angelus venit, et stetit ante altare: alium angelum quem dicit, non post illos septem venit, quia ipse est Dominus Jesus Christus. Habens thuribulum aureum: quod est corpus sanctum. Ipse enim Dominus factus est thuribulum, ex quo Deus odorem suavitatis accepit; et propitius factus est mundo, quia obtulit seipsum in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud ex igne altaris: accepit Jesus corpus, id est Ecclesiam, et ad perficiendam Patris voluntatem, implevit illam igne Spiritus sancti. Et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et terrae motus: omnia haec spirituales sunt Ecclesiae praedicationes et virtutes. Et septem angeli qui habebant septem tubas, praepararunt se ut tuba canerent: id est, Ecclesia praeparavit se ad praedicandum. Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando et ignis mixtus sanguine: facta est ira Dei, quae haberet in se multorum necem. Et missa est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum, et omne fenum viride combustum est: quod est terra, hoc et arbores, hoc fenum, id est homines. Fenum autem viride, carnem intellige sanguineam et luxuriosam, secundum illud, Omnis caro fenum (Isai. XL, 6). Et secundus angelus tuba cecinit, et velut mons magnus ardens igni missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis: ardens mons, diabolus est. Et quod tertia pars terrae vel arborum, haec tertia pars maris. Et homines habentes animas, impios dixit: ut ostenderet in carne vivos, sed spiritualiter mortuos. Et tertiam partem navium corruperunt: doctrina sua haeretici corruperunt eos qui illis acquieverunt. Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella magna ardens velut facula: de Ecclesia dicit cecidisse homines superbos et impios. Magnam vero stellam dixit; quia personae majorum, et potestatem vel divitias habentium. Et nomen hujus stellae dicitur absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium: tertia pars hominum facta est similis stellae quae super illam cecidit. Et multi hominum mortui sunt ab aquis, quoniam amaricaverunt aquae. Homines mortui sunt ab aquis. Hoc in his qui rebaptizantur, manifeste intelligi potest. Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae et tertia pars stellarum: sol, luna et stellae, Ecclesia est, cujus tertia pars percussa est; in tertia parte, intelliguntur omnes mali. Percussa est autem, id est suis malis tradita et voluptatibus: ut redundantibus et inolescentibus peccatis, suo tempore revelaretur. Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis in medio coeli, et dicentem, Vae! vae! vae habitantibus terram! Aquilam Ecclesiam intelligit volantem in medio coeli, id est in medio sui discurrentem, et plagas novissimi temporis magna voce praedicantem. Quando enim sacerdos diem judicii annuntiat, aquila in medio coeli volat. Sicut ergo supra dictum est, alius angelus quem dixit ascendisse ab ortu solis, Ecclesia est, ascendens ab ortu solis, id est a passione vel resurrectione Domini. Quod autem dicit, Ne laeseris terram, neque mare; Ecclesia hoc quotidie praedicando malis hominibus clamat. Quod dicit, Vinum et oleum ne laeseris; in vino et oleo, omnes qui sunt justi in Ecclesia intelliguntur; quos nemo laedere poterit, nisi ad probationem illorum permiserit Deus. Quod autem ait, centum quadraginta quatuor millia fuisse signatos: tota Ecclesia intelligitur. Unde et in illis de quibus dixit se vidisse populum multum quem dinumerare nemo poterat, Ecclesia eadem significata est. Quod autem dixit, amictos esse stolis albis; in stolis donum Spiritus sancti intelligitur: angelos stantes circa thronum, Ecclesiam dixit, quia praeter illam nihil aliud describebat. Senior qui respondens dixit, Qui sunt isti, et unde venerunt, officium indicat sacerdotum, qui populum in Ecclesia docent. Quod autem dixit, Laverunt stolas, de tota Ecclesia dixit, non de martyribus tantum. Denique non dicit in sanguine suo, sed in sanguine agni, quod utique per Baptismi sacramentum impletur. Et qui sedet super thronum, habitat super illos: ipsi enim thronus sunt, super quos habitat Deus. Neque cadet super eos sol, neque ullus aestus: et deducet eos ad vitae fontes aquarum: omnia haec etiam in praesenti saeculo, et his diebus spiritualiter Ecclesiae eveniunt; dum ita per gratiam Dei defenditur, ut persecutionibus mundi hujus exerceatur potius quam vincatur. Quod dicit in semihora silentium factum in coelo; in Ecclesia dicit, et significat initium quietis aeternae. Et septem angelis tubis canentibus: in angelis Ecclesia, in tubis praedicatio Ecclesiae intelligitur. Alius angelus, quem dixit stetisse ante altare, Christus Dominus est. Habens thuribulum aureum: corpus scilicet sanctum, per quod Deus Pater passionis incensum, odorem suavitatis accepit. Quod autem dicit, Factae sunt voces, fulgura et tonitrua; praedicationes sunt Ecclesiae spirituales. Septem angeli qui se praeparaverunt ut canerent, Ecclesia est: in qua per totum mundum contra omnia peccata vel crimina fit praedicatio spiritualis. Quod autem canente primo angelo tertia pars terrae combusta est, significat homines superbos et voluptatibus deditos, quos Deus justo judicio permittit incendio luxuriae vel cupiditatis exuri. Quod autem, canente secundo angelo, mons ardens cecidit in mare; mons ille diabolus, mare mundus iste intelligitur. Tertia pars maris, sicuti jam supra dictum est, homines iniqui et impii. Quod autem, tertio angelo canente, stella magna cecidit de coelo, homines magni intelliguntur, qui malis moribus et iniquis actibus de Ecclesia tanquam de coelo cadunt. Quod dicit, Multi hominum mortui sunt ab aquis, quoniam amaricaverunt aquae; hoc in his qui rebaptizantur intelligi potest. Quod autem, canente quarto angelo, solis, et lunae et stellarum tertia pars percussa est; in his Ecclesia intelligitur, in qua quotidie qui mali vel ficti sunt, persuadente diabolo peccatorum vulneribus percutiuntur in anima. Quod autem dicit Aquilam volantem in medio coeli, et clamantem, Vae! vae! vae! Ecclesiam intelligi voluit volantem in medio coeli, id est, in medio sui, et per assiduitatem praedicationis plagas novissimi temporis annuntiantem. Quando enim sacerdos in Ecclesia Dei diem judicii annuntiat, aquila in medio coeli volat. Concedat divina pietas, ut dum et sacerdotes student jugiter praedicare, et populi ea quae praedicantur fideliter adimplere, simul mereantur ad aeterna pervenire, praestante Domino Jesu Christo, qui vivit, etc.
HOMILIA VII.
[Ib. IX et X.] Modo, fratres charissimi, cum Apocalypsis legeretur, audivimus quia quinto angelo tuba canente, stella de coelo ceciderit super terram. Una stella corpus est multorum cadentium per peccata. Et data est ei clavis putei abyssi: stella, abyssus, puteus homines sunt. Ergo stella cecidit de coelo: id est, populus peccator de Ecclesia. Et accepit putei abyssi clavem: id est, potestatem cordis sui, ut aperiat cor suum, in quo diabolus deligatus non compescatur ut faciat voluntatem suam. Et aperuit puteum abyssi: id est, manifestavit cor suum sine ullo timore vel pudore peccandi. Et ascendit fumus de puteo: id est de populo ascendit quod cooperit et obscurat Ecclesiam, ita ut dicatur, Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Obscuratum dixit solem, non cecidisse. Peccata enim malorum et superborum hominum, quae passim committuntur per orbem, obscurant solem, id est Ecclesiam, et sanctis ac justis interdum faciunt obscuritatem: quia tantus est malorum numerus, ut aliquoties vix inter eos appareant boni. Sicut, inquit, fumus fornacis magnae. Et ex fumo putei exierunt locustae in terram, et data est eis potestas, sicut habent potestatem scorpii terrae; id est, veneno laedere. Et praeceptum est illis, ne laederent fenum terrae neque omnem arborem, nisi homines. Et datum est eis ne occiderent eos. Et quia duae partes sunt in Ecclesia, bonorum scilicet et malorum; una pars sic percutitur ut corrigatur, alia voluptatibus suis relinquitur. Pars bonorum humiliationi traditur ad cognitionem justititiae Dei, et commemorationem poenitentiae, sicut scriptum est, Bonum mihi quod humiliasti me, ut discerem justificationes tuas (Psal. CXVIII, 17). Datum est eis ne occiderent, sed ut cruciarent: et cruciatus eorum sicut cruciatus scorpii, cum percutit hominem: hoc tunc fit, quando diabolus per vitia vel peccata venena propinat. Et quaerent homines mortem: mortem vero requiem dixit. Quaerent itaque mortem, sed malis, id est tribulationibus, ut ipsi requiescant, dum mala moriuntur. Super capita, inquit, earum tanquam coronae similes auro. Ecclesia superius descripta est in viginti quatuor senioribus, qui habent coronas aureas; isti autem similes auro, haereses sunt, quae imitantur Ecclesiam. Et habebant capillos, sicut capillos mulierum: in capillis mulierum non solum sexum effeminatum, sed etiam utrumque sexum voluit ostendere. Et habebant caudas similes scorpiis, et aculei in caudis earum: caudas haereticorum praepositos dicit, sicut scriptum est, Propheta docens mendacium, hic est cauda (Isai. IX, 15); qui sunt pseudoprophetae, et hi crudelia regum jussa implent. Habentes super se regem angelum abyssi: id est, diabolum vel regem saeculi. Abyssus populus est. Cui nomen hebraice Abaddon, graece ἀπολλύων, latine Perdens. Vae unum abiit, et ecce duo vae veniunt, post haec. Et sextus angelus tuba cecinit: hinc incipit novissima praedicatio. Et audivi unum ex quatuor cornibus angelum altaris aurei, quod est in conspectu Dei, dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Altare quod est in conspectu Dei, Ecclesiam vult intelligi, quae in tempore novissimae persecutionis audeat crudelissimi regis verba aut jussa contemnere, et ab obtemperantibus discedere. Solve quatuor angelos in flumine Euphrate. Flumen Euphratem peccatorem populum dixit, in quo satanas et propria voluntas ligata est. Euphrates autem fluvius est Babylonis, sicut Jeremias in medio Babylonis submittit librum in Euphratem (Jerem. LI, 63). Et soluti sunt quatuor angeli, id est inchoata persecutio est. Parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum: haec sunt quatuor tempora triennii, et pars temporis. Et numerus, inquit, exercituum bis myriades myriadum, audivi numerum eorum: sed non dixit, quot myriadum. Ut occiderent tertiam partem hominum: haec est superborum pars tertia, de qua descendit Ecclesia. Et vidi equos in visione, et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas ac sulfureas. Equos homines dicit, sessores vero spiritus nequam, armatos igne, fumo et sulfure. Et capita equorum erant sicut leonum: ad saeviendum in persecutione. Ex ore eorum exit fumus, ignis et sulfur: id est, blasphemiae de ore eorum contra Deum egrediuntur. Caudae eorum similes serpentibus. Caudas praepositos diximus, capita principes mundi. Et in his nocet diabolus, et sine his nocere non potest: aut enim sacrilegi reges male jubendo, aut sacrilegi sacerdotes male docendo nocent. Et vidi, inquit, alium angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et iris, id est arcus, in capite ejus, et facies ejus erat ut sol: amictus nube, Dominus intelligitur amictus Ecclesia. Legimus enim sanctos, nubes; sicut Isaias dicit, Qui sunt hi, qui ut nubes volant (Isai. LX, 8)? Indutum itaque nube spirituali, id est, sancto corpore Christum intellige. Et iris super caput ejus: id est, vel judicium quod fit et quod futurum est, vel promissio perserverans. Ecclesiam enim describit in Domino, dicens, Et facies ejus sicut sol; id est, de resurrectione. Sicut sol enim apparuit, quando a mortuis resurrexit. Et pedes ejus sicut columnae ignis. Pedes Apostolos dicit, per quos in universo mundo doctrina ejus discurrit: aut certe, quia pes novissima pars corporis est, Ecclesiam dicit post ignem novissimae persecutionis futuram sanctorum claritatem. Et posuit pedem suum dexterum super mare, sinistrum autem super terram: id est, ad praedieandum trans mare, et in universo orbe terrarum. Et clamavit voce magna, quemadmodum leo rugit: id est, fortiter praedicavit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas, quae sunt et septem tubae. Et audivi vocem dicentem de coelo, Signa quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere: propter obtundendos, ut non passim omnibus impiis pateant verba Dei. Alio denique loco propter servos suos: Ne signaveris, inquit, verba prophetiae hujus. Et ostendit quibus signari jusserat, et quibus non: Qui perseveraverit, inquit, nocere, noceat; et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 10, 11). Hoc est, Propterea in similitudinibus loquor illis, ut qui justus est, justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora; hoc est, Vestri felices oculi, quoniam vident, et aures, quoniam audiunt: istis enim non sunt signata verba libri, malis autem signata sunt. Et juravit angelus ille, quoniam tempus jam non erit: sed in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere: septima tuba finis est persecutionis et adventus Domini. Propterea dixit Apostolus in novissima tuba fieri resurrectionem (I Cor. XV, 52). Quod autem sicut supra dictum est, quinto angelo tuba canente iterum stellam dixit cecidisse de coelo; etiam et haec stella corpus est multa rum stellarum de coelo, id est de Ecclesia cadentium et significat populum superbum et impium. Quod autem data est ei clavis abyssi; dimissus est in potestate cordis sui, ut aperiat cor suum diabolo, et absque ulla reverentia exerceat omne malum. Quod autem ascendit fumus de puteo; id est, de populo malo: et obscuravit solem et lunam; obscuratum solem dixit, non occidisse. Hoc ideo, quia peccata malorum et superborum hominum obscurare videntur solem, dum sanctis et justis interdum per multas tribulationes faciunt obscuritatem. Sed lumen eorum exstinguere non possunt, quia illis ad malum consentire non acquiescunt. Quod autem dicit, Ex fumo putei exisse locustas, et accepisse potestatem laedendi: et datum est eis ne occiderent eos; hoc ideo, quia duae partes sunt in Ecclesia, bonorum scilicet et malorum. Una pars sic percutitur ut corrigatur, alia voluptatibus suis relinquitur. Quod autem dixit, Cruciatus earum sicut cruciatus scorpii, cum percutit hominem: hoc tunc fit, quando diabolus luxuriosis hominibus per vitia et peccata, in modum scorpii venena propinat. Et super capita earum tanquam coronae similes auro. Viginti et quatuor seniores, in quibus Ecclesia descripta est, coronas-aureas habebant: isti autem similes auro, haereses scilicet quae imitantur Ecclesiam. Quod autem capillos habebant mulierum; in capillis non solum sexum effeminatum, sed etiam utrumque sexum voluit ostendere. In caudis earum, quae erant tanquam scorpii, duces vel principes haereticorum intelliguntur: sicut scriptum est, Propheta docens mendacium hic est cauda. Habebant super se regem abyssi: id est, diabolum. In abysso populus malus intelligitur, cui diabolus dominatur. Altare quod dixit esse in conspectu Dei, Ecclesiam vult intelligi, quae velut aurum purgatum, tempore novissimae persecutionis audeat crudelissimi regis jussa contemnere, et ab obtemperantibus discedere. Quod autem dicit quatuor angelos ligatos in flumine Euphrate; flumen Euphrates populum peccatorem significat, in quo satanas et propria voluntas ligata est. Euphrates autem est fluvius Babylonis, quae interpretatur Confusio. Unde ad ipsum fluvium pertinent, quicumque res confusione dignas exercent. Quod autem dicit se vidisse equos, et qui sedebant super ipsos, habebant loricas igneas et hyacinthinas et sulfureas; equos, superbos homines dicit, et sessorem eorum diabolum et angelos ejus. Quod autem dicit capita equorum sicut leonum, propter violentam persecutionem malorum hominum dictum est. Et ex ore eorum exiit ignis, fumus et sulfur: id est, blasphemiae de ore eorum contra Deum egrediuntur. In caudis, quae erant similes serpentibus, sicut jam supra dictum est, principes et praepositi sunt haereticorum, per quos laedere consuevit diabolus. Aut enim sacrilegi reges male jubendo, aut sacrilegi sacerdotes male docendo nocent. Angelum quem dixit amictum nube, Dominus et Salvator noster est, amictus nube, id est Ecclesia: quia de sanctis scriptum est, Qui sunt isti, qui ut nubes volant? Quod autem dixit, Facies ejus ut sol, propter resurrectionem Domini dixit: sicut sol enim apparuit, quando a mortuis resurrexit. In pedibus ejus, qui erant sicut columnae ignis, Apostoli figurati sunt, per quos in universo mundo doctrina ejus discurrit. Quod autem, posuit pedem suum dexterum super mare, hoc significavit, quod praedicatio ejus usque trans mare, et in universum mundum itura esset. Quod autem, velut leo rugiens clamavit, hoc ideo quia ex potestate fortiter praedicavit. Quod autem dixit, Signa quae locuta sunt septem tonitrua, propter obtundendos dictum est, de quibus in Evangelio, Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII, 6): id est, ut non passim omnibus impiis pateat verbum Dei. Alio denique loco propter servos suos dixit: Ne signaveris, inquit, verba prophetiae hujus. Et ostendit quibus signari jusserit, et quibus non: Qui perseveraverit, inquit, nocere, noceat: et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Ecce quibus signatum est verbum Dei. Propterea in similitudinibus loquor illis, ut qui justus est, justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora. Ecce quibus signatum non est. Quam rem oremus ut etiam in nobis implere Dominus pro sua pietate dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat. Amen.
HOMILIA VIII.
[Ib. X et XI.] Vox de coelo, imperium est Dei, qui Ecclesiae cor tangit, et jubet percipere eam, quia Ecclesia aperto libro futuram pacem praedicavit. Et abii ad angelum, ut daret mihi librum: hoc ex persona Joannis Ecclesia dicit, desiderans perdoceri. Et tunc dixit mihi, Accipe et comede illum: id est, tuis visceribus pande, et describe in latitudine cordis. Et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce ut mel: id est, cum perceperis, oblectaberis eloquii divini dulcedine, sed amaritudinem senties cum praedicare et operari coeperis quod intellexeris; sicut scriptum est, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Et aliter, Erit, inquit, in ore tuo dulce ut mel, et in ventre tuo amaritudo. In ore intelliguntur boni et spirituales Christiani, in ventre carnales et luxuriosi. Inde est quod cum verbum Dei praedicatur, spiritualibus dulce est: carnalibus vero, quorum secundum Apostolum Deus venter est (Philipp. III, 19), amarum videtur et asperum. Et data est mihi arundo virgae similis, dicens: Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in eo. Surge, excitatio est Ecclesiae. Non enim hic Joannes sedibundus audiebat. Metire templum, et altare, et adorantes in eo: Ecclesiam jubet recenseri, et praeparari ad ultimum, et adorantes in ea. Sed quia non omnes qui videntur, adorant, ideo dixit, Atrium quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud. Ipsi atrium sunt qui videntur in Ecclesia esse, et foris sunt, sive haeretici, sive male viventes catholici. Quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Qui excludentur, et quibus dabitur, utrique calcabunt eam. Et dabo duobus testibus meis: id est, duobus Testamentis. Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta: numerum novissimae persecutionis dixit, et futurae pacis, et totius temporis a Domini passione; quoniam utrumque tempus totidem dies habet, quod suo in loco dicetur. Saccis, id est ciliciis, amicti. Quod in ἐξομολογήσει, id est, in confessione sint constituti, quia ex sensu humilitatis dixit saccis amictos. Dehinc ostendit qui sunt hi duo testes, dicens, Hi sunt duae olivae et duo candelabra, in conspectu Domini terrae stantes: hi sunt qui stant, non qui stabunt. Duo candelabra Ecclesia est, sed pro numero Testamentorum dixit duo. Sicut quatuor angelos dixit Ecclesiam, cum sint septem pro numero angelorum terrae: ita ex septem candelabris, si unum vel amplius pro locis nominet, tota Ecclesia est. Nam Zacharias unum candelabrum vidit septiforme, et has duas olivas (Zach. IV, 2, 3), id est, Testamenta infundere oleum candelabro, id est Ecclesiae. Sicut sunt ibidem septem oculi, septiformis gratia Spiritus sancti, qui sunt in Ecclesia, inspicientes totam terram. Et si quis vult eos laedere vel occidere, ignis exiet ex ore eorum, et devorabit inimicos eorum: id est, si quis Ecclesiam vel laedit vel laedere voluerit, precibus oris ejus divino igne aut in praesenti ad correctionem, aut in futuro saeculo ad damnationem consumetur. Hi habent potestatem claudere coelum nubibus, ne pluat in diebus prophetiae ipsorum. Habent, ait; non, Habebunt: hoc ideo dicit, quia tempus quod nunc agitur significavit. Sed et spiritualiter coelum clauditur, ne imbrem pluat, id est ne occulto, sed tamen justo judicio Dei super sterilem terram de Ecclesia benedictio descendat. Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet cum eis praelium. Aperte haec omnia ostendit ante novissimam persecutionem fieri, cum dicit, cum finierint testimonium suum: utique illud quod praebent usque ad revelationem Christi. Et vincet eos, et occidet: vincet, in eis qui succubuerint; occidet, in eis qui confessi Deum fuerint. Et corpus eorum projicietur in plateis civitatis magnae: duorum dicit unum corpus, aliquando corpora, ut et numerum Testamentorum servaret, et Ecclesiae unum corpus ostenderet. In plateis civitatis magnae: id est, in medio Ecclesiae. Et vident de populis et tribubus et linguis corpus eorum, per dies tres et dimidium: id est, annos tres et menses sex. Miscet enim tempus, nunc praesens, nunc futurum: sicut et Dominus dicit, Veniet hora, in qua omnis qui occiderit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI, 2). Et nunc est, et veniet. Et corpora eorum non sinunt poni in monumento. Votum eorum ad impugnationem dixit: non quo valeant facere ne sit Ecclesia in memoria, sicut et illud, Nec vos intratis, nec alios sinitis intrare (Matth. XXIII, 13); cum multi introierint etiam illis impugnantibus. Sic ergo non sinunt poni in monumento. Et inhabitantes terram gaudent super eos, et epulantur, et munera invicem mittunt. Hoc semper factum est, et nunc invicem mittunt, et novissime gaudebunt et epulabuntur; quoties enim justi affliguntur, exsultant injusti, et epulantur. Quoniam hi duo Prophetae cruciaverunt eos: per plagas, quae pro contemptu Testamentorum Dei humanum genus affligunt. Denique etiam ipse visus justorum gravat injustos, sicut ipsi dicunt, Gravis est nobis etiam ad videndum (Sap. II, 15). Gaudebunt autem ubicumque, veluti jam nihil habuerint quod impatienter ferant, disturbatis et occisis justis, et eorum haereditate possessa. Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos. Jam dictum est de diebus. Huc usque angelus futurum narravit, et inducit factum quod futurum audit. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super videntes eos. Et audivi vocem magnam de coelo dicentem, Ascendite huc: et ascenderunt in coelum in nube. Hoc est quod Apostolus dixit, Rapiemur in nubibus obviam Christo (I Thess. IV, 16). Ante adventum autem Domini nulli hoc posse contingere scriptum est: Initium Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus (I Cor. XV, 23). Unde excluditur omnis suspicio quorumdam, qui putant hos duos testes duos viros esse, et ante adventum Christi coelum in nubibus ascendisse. Quomodo autem potuerunt habitantes terram de duorum nece gaudere, cum in una civitate morerentur, et munera invicem mittere, si tres dies sint, qui antequam gaudeant de nece, contristabuntur de resurrectione? Aut quales epulae aut voluptas esse potest in plateis epulantium, cadaveribus humanis epulis morbum triduano fetore reddentibus? Unde nos Dominus liberare dignetur. Amen.
HOMILIA IX. [Ib. XI et XII.] Quod audivimus, fratres, in lectione quae recitata est, quia in illa hora factus est terrae motus magnus; in illo terrae motu persecutio intelligitur, quam diabolus per malos homines exercere consuevit. Et decima, inquit, pars civitatis cecidit, et occisa sunt in terrae motu nomina virorum septem millia. Et denarius et septenarius perfectus est numerus: quod si non esset, a parte totum intelligendum erat. Duo sunt enim aedificia in Ecclesia; unum supra petram, aliud supra arenam: quod supra arenam est, dicitur corruisse. Et caeteri timuerunt et dederunt claritatem Deo. Illi dederunt claritatem, qui supra petram aedificati sunt, et cum illis qui supra arenam erant, cadere non potuerunt. Ideo autem dixit, timuerunt, quia videns justus peccatoris interitum, plus accenditur in observatione praeceptorum, sicut dicitur, Et lavabit manus in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11). Et apertum est, inquit, templum Dei in coelo; id est, in Ecclesia incarnationis Christi mysteria patefacta sunt: unde ostenditur Ecclesia coelum esse. Et visa est arca testamenti ejus in templo ejus: id est, intellectum est Ecclesiam esse arcam testamenti. Et facta sunt fulgura et tonitrua et terrae motus: haec omnia sunt virtutes praedicationis et coruscationis et bellorum Ecclesiae. Et signum magnum est in coelo visum, mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus: Ecclesiam dicit, partem suam, id est, homines fictos et malos Christianos sub pedibus habere. Et in capite ejus corona stellarum duodecim. Istae duodecim stellae, duodecim Apostoli intelligi possunt. Sole autem amicta spem resurrectionis significat, propter illud quod scriptum est, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Draco magnus rufus: diabolus est quaerens Ecclesiae natum devorare. Habens, inquit, cornua decem et capita septem: capita reges sunt, cornua vero regna. In septem enim capitibus omnes reges, in decem cornibus omnia regna mundi dicit. Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram: cauda prophetae iniqui sunt, id est haeretici, qui stellas coeli per iteratum baptisma adhaerentes sibi dejiciunt in terram; ipsi sunt sub pedibus mulieris. Multi, homines illos esse aestimant, quos sibi consentientes diabolus fecit sodales: multi, angelos, qui cum illo quando cecidit praecipitati sunt. Parturiens cruciatur ut pariat: per omne tempus quotidie parit Ecclesia in prosperis et in adversis. Et draco stetit ante mulierem quae erat paritura, ut cum peperisset filium ejus devoraret: semper enim in cruciatibus parit Ecclesia, Christum per membra, semper et draco quaerit devorare nascentem. Et genuit mulier filium masculum: id est, Christum. Deinde corpus ejus, id est Ecclesia, semper generat Christi membra. Masculum autem dixit, victorem adversus diabolum. Et mulier fugit in eremum: mundum istum non incongrue eremum accipimus, ubi usque in finem Christus Ecclesiam gubernat et pascit, in quo ipsa Ecclesia superbos et impios homines tanquam scorpiones et viperas, et omnem virtutem satanae per Christi adjutorium calcat, et conterit. Et factum est bellum in coelo: id est, in Ecclesia. Michael et Angeli ejus pugnabant cum dracone: Michaelem, Christum intellige; et Angelos ejus, sanctos homines. Et draco pugnavit et angeli ejus: id est, diabolus et homines voluntati ejus obtemperantes. Nam absit ut credamus diabolum cum angelis suis in coelo ausum esse pugnare, qui in terra unum Job ausus non est tentare, nisi eum a Domino postularet ut laederet. Et non valuerunt, neque locus eorum inventus est amplius in coelo: id est, in hominibus sanctis, qui credentes, semel expulsum diabolum ejusque satellites amplius non recipiunt; sicut Zacharias dixit, ut semel exterminata idola amplius non recipiant locum. Et expulsus est draco magnus, anguis antiquus qui dicitur diabolus et satanas, et angeli ejus cum eo: diabolus et spiritus immundi omnes cum suo principe de sanctorum cordibus expulsi sunt in terram, id est, in homines qui terrena sapiunt, et totam spem suam in terra constituunt. Et audivi vocem magnam de coelo dicentem, Modo facta est salus et virtus et regnum Dei nostri: id est, Ecclesiae. Ostendit in quo coelo ista fiant. Apud Deum enim semper fuit et virtus et regnum et potestas Filii ejus: sed in Ecclesia dixit per victoriam factam Christi salutem, quam videntes illi de quibus Dominus dixit, Multi justi et Prophetae cupierunt videre quae videtis (Matth. XIII, 17); dixerunt, Modo facta est salus Domini nostri. Quoniam exclusus est accusator fratrum nostrorum, etc. Si autem, ut quidam putant, Angelorum vox est in coelo superiore, et non sanctorum in Ecclesia, non dicerent, accusator fratrum nostrorum, sed, accusator noster; nec, accusat, sed, accusabat. Quod si justos in terra positos appellaverunt Angeli fratres suos, non erat gaudium missum esse diabolum in terram, quem molestiorem possint experiri sancti secum in terris positum, quam si, ut dicitur, adhuc esset in coelo. Sic enim terrae maledicunt dicentes, Vae tibi, terra et mare! id est, qui coelum non estis. Quia descendit ad vos diabolus, habens iram magnam, sciens quia breve tempus habet. Descendit, inquit, ut allegoriam servaret. Caeterum omnes in coelo sunt, id est in Ecclesia, quae juste coelum dicitur: unde dejectus a sanctis diabolus descendit in suos, qui pro amore terreno terra sunt. Dejici autem de coelo non sic dixit, quod in hominibus fieret jam coelum factis, sed quod sint, non quod fierent. Non enim possunt sancti coelum fieri, nisi diabolo excluso. Non ergo primo nomine, sed secundo appellavit eos coelum, in quibus ultra diaboli locus inventus non est. De quo periculo nos Dominus sub sua protectione liberare dignetur, qui vivit, etc.
- HOMILIA X.
[Ib. XII et XIII.] Modo, fratres charissimi, audivimus quia cum vidisset draco quod de sanctis exclusus esset in terram, id est de coelo in peccatores, persecutus est mulierem quae peperit masculum. Quanto enim diabolus de sanctis dejicitur, tanto magis eos persequitur. Et datae sunt mulieri, id est Ecclesiae, duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis: tempus, et annus intelligitur et centum anni. Duae alae magnae, duo sunt Testamenta Ecclesiae quae accepit, quo serpentem evaderet in eremum. In locum suum dixit, id est, in hoc mundo, ubi serpentes et scorpiones habitant: quia illi dictum est, sicut Dominus dicit, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16); et Ezechiel dicit, Fili hominis, inter scorpiones tu habitas (Ezech. II, 6). Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam velut flumen: id est, violentiam persecutorum. Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum, et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo. Terram sanctam dicit, id est sanctos. Quoties enim persecutiones Ecclesiae irrogantur, sanctae terrae precibus, id est omnium sanctorum orationibus aut amoventur, aut temperantur. Nam et Dominus noster Jesus Christus qui interpellat pro nobis, et has persecutiones removet, cum ipsa terra sedet a dextris virtutis. Item aliter, mulierem volasse in desertum ipsam Ecclesiam catholicam intelligit, in qua novissimo tempore sub Elia creditura est Synagoga. Alas duas aquilae magnae, duos vult intelligi prophetas, scilicet Eliam, et qui cum eo venturus est. Aqua emissa de ore draconis, exercitum persequentium eam significat: absorpta aqua, de persecutoribus factam vindictam. Et iratus est draco in mulierem, et abiit bellum facere cum reliquis de semine ejus: id est, cum vidisset non posse continuari persecutiones, quas per Paganos solebat immittere, eo quod ore sanctae terrae, id est orationibus sanctis removerentur, haereses concitavit. Et stetit super arenam maris: id est, super multitudinem haereticorum. Et vidi ascendentem bestiam de mari: id est, de populo malo. Ascendentem dixit, hoc est nascentem. Sicut flos in bonam partem de radice Jesse ascendit. Bestiam ascendentem de mari, impios dicit, qui sunt corpus diaboli. Et bestia quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut ursi, et os ejus sicut os leonis: pardo propter varietatem gentium similavit, urso propter malitiam et vesaniam, leoni propter virtutem corporis et linguae superbiam. Et quia temporibus Antichristi cum varietate gentium et populorum regnum illius erit commixtum, pedes tanquam ursi, duces ejus; os ejus, jussio ejus. Et dedit ei draco virtutem suam: sicut videmus modo haereticos esse in hoc saeculo potentes, qui habent virtutem diaboli. Sicut quondam Pagani, ita nunc illi vastant Ecclesiam. Et vidi unum ex capitibus ejus quasi occisum in mortem; et plaga mortis ejus curata est: quod dicit quasi occisum, haeretici sunt, qui simulant se confiteri Christum: et dum non sic credunt ut fides catholica habet, blasphemant; cum eum et occisum praedicent, et resurrexisse: quia et ipse satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). Et aliter: occiduntur haereses per Catholicos, cum Scripturarum testimoniis opprimuntur, sed illi nihilominus quasi satanae plaga redivivi peragunt opera satanae, et non cessant blasphemare, et ad dogma suum quos possunt attrahere. Et mirata est omnis terra secuta bestiam, et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae: utique habent potestatem haeretici, sed praecipue Ariani. Et adoraverunt bestiam dicentes, Quis similis bestiae? aut quis poterit pugnare cum ea? Hoc ideo quia sibi blandiuntur haeretici, quod nullus melius credat illis, et quod nullus vincat populum ipsorum qui bestiae nomine censetur: cui datum est ab ipso diabolo, et a Deo permissum est, ut loquatur magna et blasphemias; sicut dicit Apostolus: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti sint in vobis (I Cor. XI, 19). Et data est ei potestas facere menses quadraginta duos: tempus novissimae persecutionis in istis quadraginta duobus mensibus intelligimus. Deinde aperuit os suum in blasphemiam ad Deum: hic manifestum est illos significari qui de Ecclesia recesserunt catholica; ut qui ante occulte intra Ecclesiam quasi fidem rectam tenere videbantur, in persecutione aperto ore in Deum proferant blasphemiam. Et in tabernaculum ejus, et in eos qui in coelo habitant: id est, in sanctos qui intra Ecclesiam continentur, quae coelum est nuncupata, quia et ipsi tabernaculum Dei sunt. Et datum est ei bellum facere cum sanctis, et vincere eos: a toto partem intelligimus, quae vinci potest; non enim boni Christiani, sed illi qui mali sunt vincuntur. Et data est ei potestas super omnem tribum et linguam, et adorabunt eam omnes habitantes terram: omnes dixit, sed in terra habitantes, non in coelo. Quorum non est scriptum nomen in libro vitae Agni: de diabolo dixit vel ejus populo, non est scriptum nomen ejus in libro vitae. Signati ab origine mundi: quia in praesentia Dei Ecclesia ante praeordinata est atque signata. Quod ipse praestare, etc.
- HOMILIA XI.
[Ib. XIII et XIV.] In lectione quae modo recitata est, fratres charissimi, audivimus beatum Joannem dicentem, Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra: quod est mare, hoc terra. Et habebat cornua duo similia Agni: id est, duo Testamenta ad similitudinem Agni, quod est Ecclesia. Et loquebatur ut draco: haec est illa quae sub nomine christiano agnum praefert, ut draconis venena latenter infundat; haec est haeretica Ecclesia. Agni enim similitudinem non imitaretur, si aperte loqueretur: nunc Christianitatem fingit, quo securius incautos decipiat. Propterea Dominus dicit, Cavete a pseudoprophetis, etc. (Matth. VII, 15). Et facit terram et eos qui in ea sunt ut adorent bestiam priorem, cujus curata est plaga mortis ejus: et faciet signa magna, ita ut ignem faciat descendere de coelo in terram: et quia coelum Ecclesia est, quid est ignem de coelo descendere, nisi haereses de Ecclesia cadere? sicut scriptum est, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19). Ignis enim de coelo descendit quando haeretici qui de Ecclesia velut ignis recedunt, ipsam Ecclesiam persequuntur. Bestia ergo cum duobus cornibus, facit ut populus simulacrum bestiae, id est diaboli adinventionem adoret. Ut det eis notam super manum eorum dextram, aut super frontem eorum: mysterium enim disputat facinoris. Sancti enim qui sunt in Ecclesia, Christum accipiunt in manu et in fronte; hypocritae autem bestiam sub Christi nomine. Si qui non adoraverunt bestiam, nec imaginem ejus, nec acceperunt inscriptionem in fronte, aut in manu sua, occidentur: non abhorret a fide, ut bestia ipsa impia civitas intelligatur, id est congregatio vel conspiratio omnium impiorum vel superborum, quae Babylonia dicitur, et interpretatur Confusio; et ad ipsam pertinent quicumque res confusione dignas exercere voluerint. Ipse est populus infidelium, contrarius populo fideli et civitati Dei. Imago vero ejus simulatio est, in eis videlicet hominibus, qui velut fidem catholicam profitentur, et infideliter vivunt; fingunt enim se esse quod non sunt, vocanturque non veraci effigie, sed fallaci imagine christiani: de quibus Apostolus dicit, Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5); quorum non parva portio in Ecclesia catholica continetur. Justi autem non adorant bestiam, id est, non consentiunt, non subjiciuntur: neque accipiunt inscriptionem, notam scilicet criminis, in fronte propter professionem, in manu propter operationem. Sic ergo facient, Ut nemo possit mercari, nisi qui habet nomen aut notam bestiae, aut numerum nominis ejus. Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae: numerus enim hominis est: id est, Filii hominis Christi, cujus nomen in haereticis sibi fecit bestia. Faciamus ergo numerum quem dixit, ut accepto numero inveniamus nomen et notam. Numerus, inquit, ejus est sexcenti sexdecim. Quem faciamus secundum Graecos maxime quia ad Asiam scribit, Et ego, inquit, α et ω. Sexcenti et sexdecim graecis litteris sic fiant χιστ'. Quae notae solutae, numerus est: redactae autem in monogrammum, et notam faciunt, et numerum, et nomen. Hoc signum Christi intelligitur, et ipsius ostenditur similitudo, quam in veritate colit Ecclesia. Cui se similem facit haereticorum adversitas, qui cum Christum spiritualiter persequantur, tamen de signo crucis Christi gloriari videntur. Hoc ideo, quia dictum est, Numerus bestiae numerus hominis est. Et vidi, et ecce Agnus stans in monte Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentia nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus eorum. Aperuit quae sit imitatio notae in frontibus, dum et Deum et Christum dicit scriptos in frontibus Ecclesiae. Et audivi vocem de coelo sicut aquarum multarum: id est, centum quadraginta quatuor millium. Et sicut tonitrui magni: et vocem quam audivi sicut citharaedorum citharizantium in citharis suis. Quod autem dixit, Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, etc., virgines hoc loco non solum corpore castos intelligamus, sed maxime omnem Ecclesiam, quae fidem puram tenet, sicut dicit Apostolus, Sponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2): nulla adulterina haereticorum commixtione pollutam, nec in male blandis et mortiferis hujus mundi voluptatibus usque ad exitum vitae suae absque remedio poenitentiae infelici perseverantia colligatam. Addit post hoc dicens: Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Non dixit, non fuit; sed, non est inventum. Qualem enim invenit Dominus cum hinc evocat, talem et judicat: nam aut per Baptismum, aut per poenitentiam possumus in interiori homine et virgines effici et sine mendacio. Nunc iterum recapitulatio. Et vidi, inquit, alium angelum volantem in medio coeli: id est, praedicationem in medio Ecclesiae discurrentem. Habentem Evangelium aeternum; ut evangelizaret habitantibus in terra, dicens: Timete Dominum, etc. Volunt aliqui intelligi angelum volantem in medio coeli Eliam; et alium angelum qui eum sequitur, comitem Eliae, qui eo tempore praedicabit. Et alius angelus secutus est: id est, pacis futurae praedicatio. Dicens, Cecidit, cecidit Babylon illa magna: Babylonem civitatem impiam, sicut jam supra dictum est, diaboli congregationem dicit, id est, populum ipsi consentientem: et omnem concupiscentiam et corruptelam, quam in perniciem sui et humani generis exquirit. Nam sicut Ecclesia civitas Dei est et omnis conversatio coelestis: ita e contrario civitas est diaboli Babylon in omni mundo, sicut dicit Dominus, Ecce ponam Jerusalem lapidem conculcabilem in omnibus gentibus (Zach. XII, 3). Ecclesia ergo dicit, Cecidit, cecidit Babylon illa magna. Jam quasi perfectum dicit, quod adhuc futurum erat: sicut illud, Diviserunt sibi vestimenta mea (Psal. XXI, 19). Quae a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes: omnes gentes, civitas est mundi, id est omnes superbi et impii, sive extra Ecclesiam, sive in Ecclesia constituti. Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem Filium hominis, id est, Christum. Ecclesiam enim describit in claritate sua praecipue post persecutionum flammas albentem. Habentem in capite suo coronam auream: ipsi sunt seniores cum coronis aureis. Et in manu sua falcem acutam: ista falx separat Catholicos ab haereticis, sanctos a peccatoribus, sicut dicit Dominus de messoribus. Si autem putandum est quod ipse specialiter Christus visus est in nube alba messor; quis est vindemiator, nisi idem, sed in suo corpore quod est Ecclesia? Forte non male sentitur, si istos tres angelos qui exierunt, triformem intellectum Scripturarum intelligamus, juxta historialem, moralem, et spiritualem: falcem vero discrepationem. Et misit in torcular irae Dei magnum: non in torcular magnum; sed ipsum misit in torcular, id est superbum quemque. Et calcatum est torcular extra civitatem: id est, extra Ecclesiam. Facta enim dissensione, foris exit omnis homo peccati. Calcatio autem torcularis, retributio est peccatorum. Et exiit sanguis de torculari usque ad frenos equorum: exiet ultio usque ad rectores populorum. Usque enim diabolum et angelos ejus novissimo certamine exiet ultio sanguinis effusi. Per stadia mille sexcenta: id est, per omnes quatuor partes mundi. Quaternitas enim est conquaternata, sicut est in quatuor faciebus quadriformibus et totis. Quater enim quadringenti sunt mille sexcenti.
- HOMILIA XII.
[Ib. XV et XVI.] In lectione quae recitata est, fratres charissimi, dixit se sanctus Joannes vidisse aliud signum in coelo magnum et mirabile: angelos septem: id est, Ecclesiam. Habentes plagas septem novissimas, quoniam in his finita est ira Dei: novissimas dixit, quia semper ira Dei percutit populum contumacem septem plagis, id est, perfecte; sicut ipse Deus in Levitico frequenter repetit, Et percutiam vos septies, propter peccata vestra (Levit. XXVI, 24). Et vidi sicut mare vitreum: id est, fontem Baptismi pellucidum. Mixtum, igne: id est, spiritu vel tentatione. Et victores bestiae super mare vitreum: id est, in Baptismo. Habentes citharas Dei: id est, corda laudantium Deo dedicata. Et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni: id est, utrumque Testamentum. Magna et mirabilia opera tua sunt: haec enim in utroque Testamento sunt, quod cantant supradicti. Repetit quod proposuerat dicens: Post haec vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo. Templum Ecclesiam jam diximus sentiendam; angelum qui exiit de templo et jussit sedenti super nubem, imperium Domini esse, dictum est. Jussionis enim exitus est, sicut evangelista dicit, Exiit edictum a Caesare Augusto (Luc. II, 1). Induti lino mundo et splendido, et cincti super pectora sua zonas aureas: manifeste ostendit in septem angelis Ecclesiam. Sic enim initium descripsit de Christo: Habentem, inquit, zonam auream super ubera. Et unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas de ira Dei (Apoc. I, 13): istae sunt phialae quas cum odore ferunt seniores et animalia, quae sunt Ecclesia; qui et septem angeli. Et quod sunt odoramenta, hoc ira Dei, hoc et verbum Dei. Sed et haec omnia dant bonis vitam, malis inferunt mortem: ut est illud, Aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Orationes enim sanctorum, qui est ignis exiens de ore testium, ira sunt mundo et impiis. Hoc ideo, quia superbis et impiis non sufficit, quod eos qui sancti sunt, nec diligunt, nec imitantur, verum etiam ubicumque potuerint persequuntur. Omnes istae plagae spirituales sunt, et in anima fiunt. Nam ipso tempore illaesus erit omnis populus impius ab omni plaga corporis; quia non meretur in praesenti saeculo flagellari, quasi qui acceperit totam saeviendi potestatem: sed spiritualiter, id est, voluntaria et mortalia peccata, quae sunt ulcera in animabus suis, patiuntur omnes impii et superbi. Secundus fudit phialam suam in mare, et reliqua. Mare, flumina, fontes aquarum, sol, thronus bestiae, fluvius Euphrates, aer, super quae angeli fuderunt phialas, terra est et homines: quia omnibus angelis in terram fundere mandatum est. Omnes autem plagae istae a contrario intelligendae sunt: plaga est enim insanabilis, et ira magna, accipere potestatem peccandi, maxime in sanctos, nec corripi; adhuc major ira Dei, et errorum fomenta subministrari injustitiae. Haec plaga irae Dei, haec vulnera, transpungi et gaudere et placere sibi unumquemque in peccatis. Sic prosperitas malorum, ulcera sunt animarum: et adversitas justorum, aeternorum sunt pretia gaudiorum. In tertio vero angelo et aquarum conversione in sanguinem, omnes angelos populorum intellige, id est, infirmiores homines in animo cruentos. Quartus angelus effudit phialam suam super solem, et usti sunt homines ustione magna: hoc futurum est adhuc in igne gehennae. Nam diabolus in praesenti cum in anima occidat amatores suos, non solum non urit in corpore, sed quantum permittitur clarificat: quam claritatem et laetitiam Spiritus sanctus plagas definivit et dolores. Et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem in his plagis, nec egerunt poenitentiam. Quia non in corpore, sed in animo percutiuntur plagis istis a Deo: ideo nec Domini recordantur, sed in pejus proficiunt; et propterea blasphemant, persequentes sanctos ejus. Quintus effudit phialam suam super sedem bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum: thronus bestiae, Ecclesia ipsius est, id est congregatio superborum, quae hujusmodi plagis obcaecatur. Comedebant linguas suas a doloribus suis: id est, sibi nocebant blasphemantes ex ira Dei, quia transpuncti gaudia existimabant. Et poenitentiam non egerunt: utique obdurati laetitia. Et sextus angelus effudit phialam suam super flumen magnum illud Euphratem: id est super populum. Et siccata est aqua ejus: sicut supra dixit, aruit messis terrae, id est, ad combustionem parata est. Ut praeparetur via eorum qui sunt ab ortu solis: id est, Christo: his enim perfectis justi, proficiscuntur obviam Christo.
- HOMILIA XIII.
[Ib. XVI et XVII.] Sanctus Joannes, fratres charissimi, dum de septem angelorum phialis vel plagis loqueretur, solito more praetermisso septimo angelo recapitulat ab origine breviter dicens: Et vidi ex ore draconis, et ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum. Unum spiritum vidit, sed pro numero et portione unius corporis. Draco, id est diabolus: nam et bestia, id est corpus diaboli, et pseudopropheta, id est praepositi corporis diaboli, unus spiritus est, quasi ranae. Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa. Ranae namque praeter horrorem proprium, etiam in loco immundo sunt. Quae cum aquarum incolae et indigenae videantur, non solum aquarum refugae et siccitatis impatientes sunt, sed etiam in ipsis aquis, in aquae sordibus et coeno volutantur. Sic hypocritae non in aqua, ut putantur, degunt; sed in sordibus, quas credentes in aqua deponunt. Ranis sunt similes etiam homines, qui in peccatis vel criminibus, quae alii per poenitentiam vel Baptismum deponunt, volutari non erubescunt. Quando enim aliquis se convertit ad Deum, et poenitet fuisse superbum, adulterum, ebriosum vel cupidum, qui ista peccata quae alius confitendo relinquit, imitatur, cogitans apud se et dicens, Facio quod volo, et postea quomodo iste agit poenitentiam, et ego ago; et subito dum ei supervenit ultimus dies, perit confessio, et restat damnatio: iste qui talis est, dum alios non ad bonum, sed ad malum vult imitari, in luto, unde alius liberatus est, velut rana involvitur, et volutatur. Ranae ergo significant spiritus daemoniorum facientes signa. Qui exeunt aa reges totius orbis congregare eos ad bellum diei magni Domini. Diem magnum totum tempus dicit a passione Domini. Sed pro locis accipiendus est dies: aliquando diem judicii dicit, aliquando novissimam persecutionem, quae sub Antichristo futura est, aliquando totum tempus, sicut per Amos prophetam: Vae, inquit, eis qui concupiscunt diem Domini! Et utquid vobis dies Domini (Amos. V, 18)? et reliqua quae ibi sequuntur. Omnia haec in hac sunt vita his dies quibus Domini tenebrae sunt: qui concupiscunt diem Domini, id est qui in hoc saeculo delectantur, quibus suave est, qui in eo voluptati et luxuriae servientes lucra percipiunt, qui existimant quaestum esse religionis, quibus dicitur, Vae vobis qui saturati estis (Luc. VI, 25)! non illi quibus dicitur, Beati qui lugent (Matth. V, 5). Recapitulat iterum ab eadem persecutione dicens: Et facta sunt fulgura et tonitrua, et terrae motus factus est magnus, qualis non est factus ex quo homines facti sunt; et facta est illa civitas magna in tres partes. Haec civitas magna, omnis omnino populus intelligitur qui est sub coelo, qui fiet in tres partes cum Ecclesia divisa fuerit, ut sint Gentiles una pars, haeretici et ficti Catholici altera, Ecclesia catholica tertia. Sequitur enim, et ostendit quae sint tres partes, dicens: Civitates geniium ceciderunt, et Babylon illa magna in mentem venit Deo dare ei poculum vini irae suae, et omnis insula fugit, et montes inventi non sunt. Civitates gentium gentes sunt, Babylon abominatio vastationis, montes et insulae Ecclesia est; in civitatibus gentium omne munimen et spem dicit gentium cecidisse. Non enim diversas habent a Christianis, sed civitates bonae atque malae in hominibus describuntur. Tunc ergo Babylon cecidit aut iram Dei bibit, cum potestatem accepit adversus Jerusalem, quae est Ecclesia. Insulae inventae non sunt: id est, non sunt superatae. Et grando magna quasi talentum descendit de coelo super homines: grandinem iram Dei dicit. Omnes plagas istas figuras esse dicit plagarum spiritualium. Et blasphemaverunt homines Deum ex plaga grandinis, quoniam magna est plaga ejus nimis. Recapitulat iterum dicens: Et venit unus ex septem angelis, et dixit mihi, Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae, id est, omnes terrigenae. Et tulit me in eremo in spiritu, et vidi mulierem sedentem super bestiam. In bestia omnis populus malus intelligitur; in muliere corruptela monstratur: in eremo mulierem sedere dicit, eo quod in impiis, in anima mortuis et a Deo desertis sedeat: in spiritu, dixit; quia nonnisi in spiritu videri potest hujusmodi desertio. Pretiose ornatam dixit, propter ornamenta luxuriae. Nam bestiam super quam sedit, sicut jam dictum est, populum esse dicit, quae sunt aquae multae, sicut ipse exponit: Aquam quam vides, ubi mulier sedet, populi et turbae sunt, et gentes et linguae. Corruptelam dicit sedere super populos in eremo. Meretrix, bestia, eremus unum sunt. Bestia, ut jam dictum est, corpus est adversus Agnum, in quo corpore nunc diabolus, nunc caput velut occisum, quod significat haereticos, qui velut de morte Christi gloriari videntur, non solus superborum populus accipiendus est: quod totum Babylon est. In tribus spiritibus, qui ex ore draconis velut ranae procedebant: in uno intelligitur diabolus; in alio, pseudoprophetae vel praepositi haereticorum; in tertio, corpus diaboli, id est omnes ficti, superbi, vel impii Christiani, quorum maximus numerus in Ecclesia continetur. Denique qui tales sunt, ad similitudinem ranarum, in omni immunditia et luxuriae sordibus volutantur. Ranis etiam similes sunt homines, qui in peccatis vel criminibus, quae alii per poenitentiam vel Baptismum deponunt, volutari non erubescunt, dicentes sibi, Ad praesens impleo voluntates meas; postea, quomodo isti conversi sunt, et ego convertar ad Deum. Et subito superveniente morte perit confessio, restat damnatio. Quod dicit, congregandos homines ad diem magnum; diem magnum dicit totum tempus a Domini passione usque ad finem mundi. Iste enim dies quibus suavis est, et qui in eo voluptati et luxuriae servientes lucra requirunt, in magnam miseriam convertuntur, quia implendum est in eis illud propheticum, Vae desiderantibus diem Domini! Per falsam enim et transitoriam dulcedinem praeparant sibi aeternam amaritudinem. Potest hoc loco dies magnus intelligi illa desolatio, quando a Tito et Vespasiano obsessa est Jerosolyma, ubi exceptis his qui in captivitatem ducti sunt, quindecies centena millia mortua referuntur. Quod autem dicit, Congregavit illos in loco Hermagedon, omnes inimicos Ecclesiae intelligi voluit. Denique sequitur, et dicit, Circumdederunt castra sanctorum et civitatem sanctam dilectam (Apoc. XX, 8): id est, Ecclesiam. Quod autem facta sunt tonitrua, et terrae motus factus est magnus, et facta est civitas magna in tres partes; civitas magna, omnis omnino populus intelligitur, ubi una pars Paganorum, alia haereticorum, tertia Christianorum, in qua sunt etiam hypocritae. Cum ex ista tertia parte separati fuerint boni, tunc illi qui sunt in Ecclesia ficti, illis duabus partibus juncti accipiunt judicium Dei: quod etiam in hoc tempore jam ex aliqua parte completur. Tunc enim Babylon cadit, quando potestatem accipiunt mali, ut persequantur bonos qui sunt Ecclesiae. Quod autem grando magna sicut talentum descendit de coelo, in grandine ira Dei intelligitur: quae etiam antequam dies judicii veniat, super impios et superbos spiritualiter intus in anima mittitur. Mulierem meretricem, quam vidit in spiritu super bestiam sedentem in eremo; ideo dicit in eremo, quia in impiis, id est, in anima mortuis sedeat et a Deo desertis. In Spiritu dicit, quia non nisi spiritualiter videri potest hujusmodi desertio, quae intus in anima fit. Meretrix, bestia, eremus unum sunt, quod totum Babylonia intelligitur. Bestia, ut jam dictum est, corpus est impiorum adversus Agnum: in quo corpore nunc diabolus, nunc caput velut occisum, quod significat perfidiam haereticorum, qui velut de morte Christi gloriari videntur, cum tamen Christi Ecclesiam jugiter persequantur. Et quia non solum haeretici vel Pagani, sed etiam Catholici mali, id est superbi et impii eos quos in Ecclesia mansuetos et humiles viderint, persequuntur; quantum possumus, Dei misericordiam deprecemur, ut et illos de tam malis actibus ad bonum corrigat, et nobis in bonis operibus felicem perseverantiam pro sua pietate concedat, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, etc.
- HOMILIA XIV.
[Ib. XVII.] Modo cum divina lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus beatum Joannem dixisse quia viderit mulierem sedentem super bestiam coccineam: id est, peccatricem, cruentam. Plenam nominibus blasphemiae: ostendit multa nomina esse in bestia, id est in populo impio, uti jam diximus. Habentem capita septem, et cornua decem: id est, mundi reges et regnum, cum quibus diabolus visus est in coelo. Et mulier, id est, omnis multitudo superborum, erat circumdata purpura, et cocco, et ornata auro et lapide pretioso: id est, omnibus illecebris simulatae veritatis. Quid sit denique intra hanc pulchritudinem, sic exponit, dicens: Et habens poculum aureum in manu sua, plenum abominationum et immunditiarum fornicationis ejus. Aurum immunditiarum hypocrisis est; qui a foris quidem parent hominibus quasi justi, intus autem sunt pleni omni immunditia (Matth. XXIII, 28). Et in fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae: nulla est superstitio, quae fronti det signum, nisi hypocrisis. Spiritus autem retulit quid sit scriptum in fronte. Nam quis talem titulum aperte imponat? Mysterium enim dixit esse, quod interpretatus est dicens, Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et martyrum Jesu. Unum est enim corpus, quod adversatur Ecclesiae intus ac foris; id est, in Ecclesia ficti Christiani, et extra Ecclesiam haeretici vel Pagani. Quod licet corpus videatur loco separatum, in persecutione tamen Ecclesiae unitatem spiritus operatur. Impossibile est enim Prophetam perire praeter Jerusalem interficientem Prophetas (Luc. XIII, 33, 34); id est, non potest fieri ut Christiani boni sine Christianis malis persecutionem aliquam patiantur. Sic nepotes proavorum consensu, Zachariam lapidasse accusantur (Matth. XXIII, 35), cum ipsi non fecerint. Et bestia fuit et non est, et futura est, et ascensura de abysso, et in perditionem irae Dei ibit: id est, ex populo nascetur, ut possit dicere, Bestia ex bestia, abyssus ex abysso. Quid est bestia ex bestia, et abyssus ex abysso, nisi populus malus nascens ex populo malo? Hoc fit dum filii mali parentes pessimos imitantur. Et ascendit superstes, et in perditionem vadit, sicut et patres sui, ex quibus ascendit. Et jam nunc sunt, quia aliis morientibus alii succedunt eis. Et sic nunquam desunt, seu in paucis seu in multis, seu occulte sive quasi aperte, qui non ab initio semper insidientur Ecclesiae. Quod autem dicit, mulierem sedentem super bestiam coccineam; peccatricem et cruentam plebem intelligi voluit. Quod autem dicit, circumdatam purpura et cocco, et ornatam auro et lapide pretioso; ostendit superborum et impiorum hominum plebem omnibus illecebris simulatae veritatis repletam. Quod autem poculum aureum habebat in manu sua plenum abominationum et immunditiarum fornicationis ejus; hypocritae et ficti Christiani intelliguntur, qui a foris quidem parent quasi justi, intus autem pleni sunt omni immunditia. Quod autem, in fronte habebat scriptum, Babylon mater fornicationum; nulla est superstitio quae fronti det signum, nisi hypocrisis, id est, fingunt se bonos cum sint mali. Quod autem dixit, ebriam esse mulierem sanguine sanctorum et martyrum Jesu; unum corpus malorum intelligi voluit, quod semper adversatur Ecclesiae intus et foris: quia et in Ecclesia sunt ficti Christiani, et extra Ecclesiam haeretici vel Pagani. Et licet interdum corpore separentur, uno tamen animo in Ecclesiae persecutione junguntur. Quod autem dicit, Bestia fuit, et non est, et futura est, et ascensura de abysso; hoc intelligitur, quod ex populo malo nascatur populus malus, ut possit dici, Bestia ex bestia, abyssus ex abysso. Quid est bestia ex bestia, nisi populus malus nascens ex populo malo? Hoc fit dum filii mali parentes pessimos imitantur: ac sic dum aliis morientibus alii succedunt, nunquam desunt sive in paucis, sive in multis, seu occulte, seu aperte, qui non ab initio semper insidientur Ecclesiae. De quorum consortio quia corpore non possumus separari in hoc saeculo, oremus Dei misericordiam, ut sic moribus separemur, ne cum illis aeterno supplicio pereamus: sed magis cum illi audierint, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; nos audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Id. XXV, 41, 34); praestante Domino nostro Jesu Christo. Amen.
- HOMILIA XV.
[Ib. XVII et XVIII.] In lectione quae recitata est, fratres charissimi, reges illos quos dixit quod persequuntur Jesusalem, populi mali sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dei: qui quasi reges appellantur, quia velut in somnis regnant. Omnis enim malus qui persequitur bonum, velut in somnis hoc facit: quia malorum omnium persecutio non permanebit, sed velut somnium evanescet, sicut Isaias ait, Erunt velut somnians in somno divitiae omnium gentium (Isai. XXIX, 7). Hi unam sententiam habent: id est, uno animo persequuntur bonos. Ideo dicit, habent; et non habebunt: quia persecutio malorum non solum adveniente die judicii erit, sed etiam in praesenti non desinit. Et virtutem et majestatem suam diabolo dabunt: hoc ideo dicit, quia homines impii, ipsi videntur dare virtutem, quo instigante faciunt mala. Hi cum Agno pugnant: id est, usque in finem, donec sancti regnum omne percipiant, Ecclesiae adversantur. Et Agnus vincet eos: id est, utique, quia non permittit illos Deus tentari supra id quod possunt. Ideo dicit, Et Agnus vincet eos, quoniam Dominus dominorum est, et rex regum; et qui cum eo, vocati et electi et fideles: id est, Ecclesia. Propterea autem dixit, vocati et electi, quia non omnes vocati sunt et electi: sicut Dominus ait, Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XX, 16). Et dixit mihi angelus: Vides aquas ubi mulier sedet, haec et populus et turbae sunt, et gentes et linguae: et decem cornua quae vidisti, hi odio habent meretricem: id est, mulierem illam. Meretrix est enim vita luxuriosa, quae rapinis et voluptatibus agitur. Ideo dixit quod odio habeant meretricem, quia homines luxuriosi, superbi, cupidi et elati, non solum sanctos persequuntur; sed etiam seipsos odio habent. Et alio modo seipsos odio habent, in quibus impletur quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Et desertam eam facient et nudam. Ipsi enim per iram Dei et justum judicium quo deseruntur ab eo, desertum faciunt mundum; dum ei dediti sunt et injuste utuntur. Et carnes ejus edent. Hoc ideo, quia se invicem secundum Apostolum mordent et comedunt (Galat. V, 15). Et propterea adjecit causam dicens, Deus enim dedit in corda eorum facere sententiam ejus: id est, excitavit plagas, quas mundo jure meritoque irrogare decrevit. Et dabunt regnum suum bestiae, usque dum finiantur dicta Dei: id est, homines mali diabolo obtemperant, donec impleantur Scripturae, et veniat dies judicii. Post haec sequitur, Mulier quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae: id est, omnes mali et impii. Sic et de Ecclesia dictum est, Veni, ostendam tibi mulierem Agni: et ostendit mihi civitatem descendentem de coelo (Apoc. XXI, 9, 10). Postea vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est ad claritatem ejus. Et clamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna, et facta est habitaculum daemoniorum, et custodia omnis avis immundae et inquinatae. Numquid unius civitatis ruina potest omnes spiritus immundos capere, aut omnem avem immundam; aut eo tempore quo civitas ipsa ceciderit, totus mundus deseretur spiritibus et avibus immundis, et in unius civitatis ruina habitabunt? Nulla est civitas quae omnem animam capiat immundam, nisi civitas diaboli, in qua omnis immunditia in hominibus malis, per totum orbem commoratur. Reges quos dixit quod persequantur Jerusalem, homines mali sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dei: qui vivit et regnat, etc.
- HOMILIA XVI.
[Ib. XVIII-XX.] Quoties Babyloniam nominari auditis, nolite civitatem de lapidibus factam intelligere; quia Babylonia Confusio interpretatur: sed homines superbos, raptores, luxuriosos et impios in malis suis perseverantes ipsius nomen significare cognoscite: sicut e contrario quoties nomen Jerusalem audieritis, quae Visio pacis dicitur, homines sanctos ad Deum pertinentes intelligite. Nam quia Babylonia malorum hominum imaginem gerit, ideo de eis in sequentibus dicit, Quoniam ex vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae qui cum ea fornicati sunt: id est, cum invicem. Non enim cum una meretrice omnes reges fornicari possunt; sed dum se luxuriosi, qui sunt meretricis membra, invicem corrumpunt, cum meretrice, id est luxuriosa conversatione fornicari dicuntur. Post haec sequitur, dicens: Et omnes mercatores terrae ex virtute luxuriae ejus divites facti sunt. Hoc loco divites peccatis dicit; nam nimietas luxuriae pauperes potius quam divites facit. Et audivi, inquit, aliam vocem de coelo dicentem: Exite de ea, populus meus, ne communicetis peccatis ejus; et plagis ejus ne laedamini. Hoc loco demonstrat Babyloniam in duas partes esse divisam: quia dum aspirante Deo convertuntur mali ad bonum, Babylonia dividitur; et pars illa quae ab illa discesserit efficitur Jerusalem. Quotidie enim de Babylonia transferuntur ad Jerusalem, et de Jerusalem seducuntur ad Babyloniam; dum et mali convertuntur ad bonum, et qui videbantur in hypocrisi boni, manifestantur publice mali. Denique bonis ita etiam per Isaiam Scriptura dicit, Exite de medio eorum, et immundum nolite tangere: exite de medio eorum, et separamini, qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11). Hujus separationis Apostolus meminit, dicens: Firmum enim fundamentum Dei manet; et cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 19). Ne communicetis, inquit, peccatis ejus, et plagis ejus ne laedamini. Cum scriptum sit, Quicumque morte occupatus fuerit justus, in refrigerio erit (Sap. IV, 7); quomodo particeps delicti esse potest justus, quem cum impio civitatis casus abstulerit? Nisi forte quando de civitate diaboli, id est, de conversatione luxuriosa et impia exeunt boni, si aliquis ex illis remanere et delectari voluptatibus Babyloniae voluerit; hoc si fecerit, sine dubio plagae ejus particeps erit. Quod autem toties dixit, Exite, nolite hoc corporaliter, sed spiritualiter intelligere. De medio Babyloniae exitur, quando conversatio mala deseritur. Nam et in una domo et in una Ecclesia et in una civitate simul sunt Babylonii cum Jerosolymitanis: et tamen quamdiu nec boni consentiunt malis, nec mali convertuntur ad bonos, et in bonis Jerusalem, et in malis Babylonia esse cognoscitur. Simul habitant corpore, sed longe divisi sunt corde: quia malorum conversatio semper in terris est, quia terram diligunt, et omnem spem suam et totam intentionem animi sui in terra constituunt; bonorum vero mens secundum Apostolum semper in coelis est, quia quae sursum sunt sapiunt (Coloss. III, 2). Exite, inquit, de ea, populus meus, id est, de Babylonia: ne communicetis peccatis ejus, et plagis ejus ne laedamini. Quoniam ascenderunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus iniquitatum ejus. Reddite ei sicut et ipsa reddidit vobis, et duplicate dupla secundum opera ejus: in quo poculo miscuit, miscete illi duplum: quantum se clarificavit et indeliciavit, tantum date ei cruciatum, et luctum poculum suum. Haec omnia Christianis bonis, id est, Ecclesiae dicit Deus: de Ecclesia enim exeunt in mundum plagae visibiles et invisibiles. Quoniam in corde suo dicit Babylonia, id est, plebs omnium malorum vel superborum, Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Propterea in una die venient plagae ejus mors et luctus et fames; et igne concremabitur. Si una die morietur, et concremabitur, quis super istis lugebit mortuum, aut fames quanta esse potest unius diei? Sed diem dixit breve tempus vitae praesentis, quo et spiritualiter et carnaliter affliguntur: nam super omnes superbos et voluptatibus deditos, majores plagae in anima veniunt, quam in corpore. Tunc enim majori plaga percutiuntur, quando de suis se iniquitatibus extollentes, ita justo Dei judicio malum agere permittuntur, ut inter filios Dei flagellari non mereantur, sed impleatur in eis illud quod scriptum est: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo tenuit eos superbia eorum (Psal. LXXII, 5, 6). Quoniam fortis Dominus Deus, qui judicabit eam. Et flebunt et plangent se super eam reges terrae, qui cum ea fornicati sunt. Qui reges plangent eversam, si eam reges evertent? Sed quod est civitas, hoc et reges, qui eam plangent. Non luxuriae malum quia cum ea peccant, agendo poenitentiam plangunt; sed quia prosperitatem saeculi, per quam suis voluptatibus serviebant, perire cognoscunt: vel quia cessare incipiunt in eis ea, quae per luxuriam ante placebant, luxuriosi invicem consumentur, tanquam fumus instantis gehennae, a longe stantes propter metum poenae ejus: a longe stantes non corpore, sed animo; dum unusquisque sibi timet, quod alterum per calumnias et per superborum potentiam pati videt. Dicentes, Vae, vae, civitas magna Babylon, civitas fortis, quoniam una hora venit damnatio tua! Spiritus dicit nomen civitatis: verum illi mundum plangunt, exiguo admodum tempore poenae interceptum, omnemque industriam labefactam cessisse. Et equorum et rhedarum et porcorum mercatores qui ditati sunt ab ea, longe stabunt flentes et dicentes, Vae, vae, civitas magna! Ubicumque spiritus ditatos dicit ab ea, peccatorum divitias significat. Induta byssino, et purpura, et cocco, et ornata auro et lapide pretioso ac margaritis. Numquid civitas induitur bysso aut purpura, et non homines? Ipsi itaque se plangunt, dum supra dictis spoliantur. Et omnis gubernator, et omnis qui navibus navigat, et nautae, et quotquot mare operantur, a longe steterunt, et clamaverunt videntes fumum ignis. Numquid omnis gubernator et nautae quotquot operantur mare, adesse potuerunt ut viderent incendium unius civitatis? Sed omnes saeculi amatores et operarios iniquitatis dicit timere sibi, videntes spei suae ruinam. Post haec ait, Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum: in bestia diabolum significat; in regibus terrae et in exercitu, omnem populum ejus. Congregatum facere bellum cum sedente super equum, et cum exercitu ejus, id est cum Christo et Ecclesia. Et vidi alium angelum descendentem de coelo: Dominum Christum dicit in primo adventu. Habentem clavem abyssi: id est, potestatem populi; abyssum enim populum malum vult intelligi. Et catenam magnam in manu sua: hoc est, potestatem dedit Deus in manu ejus. Et tenuit draconem, anguem antiquum, qui est diabolus et satanas, et ligavit eum annos mille: primo utique adventu, sicut ipse dicit, Quis potest introire in domum fortis et vasa ejus diripere (Matth. XII, 29), nisi prius alligaverit fortem? Cum enim excludit diabolum de populo credentium, mittit eum in abyssum, id est, in populum malum: quod et invisibiliter ostendit, cum eos de hominibus ejiciens in porcos, qui in abyssum mergendi erant, ire permittit; quae res maxime in haereticis adimpletur.
- HOMILIA XVII.
[Ib. XVIII-XX.] Ea quae de lectione Apocalypsis nunc audivit Charitas vestra, secundum vestram consuetudinem animo attento suscipite. Dixit enim beatus Joannes evangelista se vidisse coelum apertum, Et ecce equus albus, et sessor ejus vocatur Fidelis et Verus, et oculi ejus ut flamma ignis, et super caput ejus erant diademata multa: in illo enim est multitudo coronatorum. Habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse: ipse utique et quae in illo est omnis Ecclesia. Et circumdatus est veste sparsa sanguine: vestimentum Christi Ecclesia est quam induit; haec est passionum sanguine variata. Et dicitur nomen ejus Sermo Dei. Exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis: id est, Ecclesia in corporibus candidis imitatur eum, sicut supra dictum est, Hi sunt qui sequuntur Agnum, quocumque ierit (Apoc. XIV, 4). Induti albo byssino mundo, quo definivit justa sanctorum facta. Et ex ore ejus procedit gladius bis acutus: ipse est de quo defenduntur justi, puniuntur injusti. Ut in eo percutiat gentes: et ipse reget eas in virga ferrea. Ipse calcat torcular vini indignationis irae Dei omnipotentis: calcat etiam nunc, quando malos permittit facere malum, et dimittit eos in voluptatibus suis; et postea extra civitatem, id est, extra Ecclesiam calcabit, cum eos qui non egerint poenitentiam, gehennae ignibus tradet. Hic habet in vestimento, et super femur suum scriptum nomen, Rex regum et Dominus dominorum: hoc est nomen quod nemo superborum cognoscit; quia Ecclesia serviendo, in Christo regnat, et dominatur dominantium; id est, vincit vitia et peccata. Femur autem posteritas est, sicut illud, Non deficiet princeps de femoribus Juda: et Abraham, ne posteritas ejus alienigenis misceretur, inter se servumque suum, certum testimonium femur adhibet (Gen. XLIX, 10, et XXIV, 2-4). Et vidi, inquit, angelum stantem in sole: id est, praedicatorem in Ecclesia. Et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volant in medio coeli: aves vel bestias pro loco accipimus bonas et malas, sicut est illud, Benedicent me bestiae agri (Isai. XLIII, 20); et, Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5): hoc ergo in loco aves volantes in medio coeli, Ecclesias dicit, quas in unum corpus redigens dixerat aquilam volantem in medio coeli. Venite, congregamini ad coenam magnam Dei, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum et fortium, et carnes equorum et sedentium super eos, et carnes omnium liberorum et servorum et pusillorum et magnorum: omnes enim gentes, quando in Christo credentes Ecclesiae incorporantur, spiritualiter ab Ecclesia comeduntur. Et post haec de diabolo ait: Et clausit et signavit super eum, ne seducat nationes: usque dum finiantur mille anni. Isti intelliguntur mille anni, qui ab adventu Domini nostri aguntur. In istis ergo Dominus diabolo interdixit ne seducat nationes; sed quae in vitam destinatae sunt, quas antea seducebat, ne Deo reconciliarentur. Post haec oportet eum solvi modico tempore: id est, tempore Antichristi, cum revelatus fuerit homo peccati, cum acceperit totam persequendi potestatem, qualem non accepit ab initio. Mille annos dixit, partem pro toto. Hic reliliquias mille annorum sexti dici, in quo natus est Dominus et passus, intelligi voluit. Post haec ait: Vae, vae, civitas illa magna, in qua ditati sunt omnes illi qui habebant naves in mari; quoniam una hora deserta est! Exsulta, coelum, super eam, et sancti, et Apostoli, et Prophetae. Numquid sola Babylonia civitas in omni mundo persequitur aut persecuta est Dei servos, ut ipsa exstincta universi vindicentur? In toto enim mundo est Babylonia in malis hominibus, et in toto mundo persequitur bonos. Et tulit unus angelus lapidem, ut molam magnam, et misit in mare, dicens: Sic impetu dejicietur illa Babylon civitas magna: ideo Babyloniam velut molam magnam dicit projectam, quia omnes amatores mundi revolutio temporum sicut mola conterit, et in gyro mittit, de quibus scriptum est, In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9). Quorum infelix occupatio semper quasi incipit. Et non invenietur amplius: et vox citharaedorum, et musicorum, et tibicinum, et fistulatorum non audietur in ea amplius: jucunditatem dicit transire impiorum, et jam non inveniri. Et adjecit causam, dicens, Quoniam mercatores tui erant maximi terrae: id est, quoniam in vita tua percepisti bona. Quoniam in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, et sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est omnium a te occisorum super terram. Numquid eadem civitas occidit Apostolos, quae et Prophetas et omnes reliquos martyres? Sed haec est civitas omnium superborum, quam Cain fratris sui sanguine fundadavit, et vocavit nomen ejus nomine filii sui Enoch (Gen. IV, 17), id est, posteritatis: quia omnes mali, in quibus est Babylonia, succedentes sibi, usque ad finem mundi persequuntur Ecclesiam Dei. In civitate ergo Cain funditur omnis sanguis justus a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae, id est, populi et sacerdotis; inter templum et altare (Matth. XXIII, 35), id est, inter populum et sacerdotes. Hoc ideo dictum est, quia non solum populi, sed etiam sacerdotes conspiraverunt in mortem Zachariae. Inter templum, inquit, et altare: in altari intelliguntur sacerdotes; in templo, populi significati sunt alia enim causa loci nominandi non fuit. Haec est civitas quae interficit Prophetas, et lapidat missos ad se. Haec est civitas quae sanguine struitur, sicut scriptum est: Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus, et parat civitatem in injustitiis (Habac. II, 12)! In equo albo, de quo supra dictum est, Ecclesiam intellige: in sessore ejus, Christum Dominum recognosce. Quod autem dixit, Habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; ipse utique, et quae in illo est, omnis Ecclesia. In veste sanguine sparsa, martyres qui sunt in Ecclesia, intelligendi sunt. Quod autem, exercitus qui est in coelo, sequebatur eum in equis albis; Ecclesia est in corporibus candidis. In gladio bis acuto, potestas Christi intelligitur, de qua defenduntur justi, puniuntur injusti. In virga ferrea, justitia ejus cognoscitur, de qua erudiuntur humiles, superbi tanquam vasa figuli confringuntur. Quod autem dixit, Ipse calcat torcular vini irae Dei omnipotentis: calcat enim etiam nunc, quando malos permittit ut persequantur bonos, et dimittit eos in voluptatibus suis; sed postea retribuet, quando eos qui non egerint poenitentiam, mittet in gehennam. Angelum stantem in sole, praedicationem in Ecclesia intellige. Ideo enim Ecclesia soli comparatur, quia de ea scriptum est, Tunc justi fulgebunt sicut sol, in regno patris eorum (Matth. XIII, 43). Quod autem, clamavit omnibus avibus, quae volant in medio coeli; aves illae Ecclesia intelligitur. Quod autem dictum est, Congregamini ad coenam magnam, ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum; hoc in Ecclesia fieri in veritate cognoscimus. Nam quando omnes gentes Ecclesiae incorporantur, spiritualiter comeduntur: et qui devorati a diabolo erant corpus diaboli, suscepti ab Ecclesia membra efficiuntur Christi. Quod autem de diabolo dixit, Et clausit et signavit super eum, ne seducat nationes, usque dum finiantur mille anni: sicut dictum est, isti mille anni a passione Domini aguntur, in quibus non permittitur diabolo facere quantum vult; quia non permittit Deus tentari servos suos supra id quod possunt sustinere (I Cor. X, 13). Quod autem postea modico tempore solvendus est, tempus Antichristi designatur, in quo majorem potestatem saeviendi diabolus accepturus est. Quod autem dicitur, Vae, vae, civitas magna! Babylonia intelligitur. Sciendum tamen est, quod non sola civitas Babylonia persequitur sanctos, ut ipsa exstincta universi vindicentur. In toto enim mundo est Babylonia in malis hominibus, et in toto mundo persequitur bonos. Quod autem lapidem grandem velut molam misit angelus in mare, dicens, Sic mittetur Babylonia; ideo velut molam dicit Babylonem, quia amatores mundi revolutio temporum sicut mola conterit et in gyro mittit. Quod autem dixit, In veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, et sanguis Prophetarum inventus est omnium a te occisorum super terram: non enim in una civitate occisi sunt Apostoli et Prophetae aut reliqui Martyres; sed haec est civitas superborum, quae in toto mundo persequitur sanctos. Ipsa est civitas quam Cain fratris sui sanguine fundavit, et vocavit nomine filii sui Enoch, id est, posteritatem: quia omnes mali in quibus Babylonia est, succedentes sibi usque ad finem mundi persequuntur Ecclesiam Dei. De quorum persecutione nos Dominus per suam misericordiam liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto, etc.
- HOMILIA XVIII.
[Ib. XIX-XXII.] In lectione quae recitata est, fratres charissimi, beatus evangelista Joannes sic ait: Audivi vocem magnam populi multi, in coelo dicentium: Alleluia, Salus, et claritas, et virtus Deo nostro: quoniam vera et justa judicia ejus, quoniam judicavit meretricem illam magnam, quae corrupit terram fornicatione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu ejus. Et iterum dixerunt, Alleluia. Haec vox est Ecclesiae, cum discessio facta fuerit, et cum ab ea exierint omnes mali aeterno incendio concremandi. Et fumus eorum ascendit in saecula saeculorum. Audite, fratres, et expavescite, et pro certo cognoscite quia Babylonia et meretrix, quorum fumus ascendit in saecula saeculorum, non intelliguntur nisi homines cupidi, adulteri et superbi. Et ideo si vultis haec mala evadere, nolite tam gravia peccata committere. Et fumus, inquit, eorum ascendit: numquid enim visibilis civitatis exustae fumus in saecula saeculorum ascendit, et non hominum in superbia perdurantium? Ascendit autem; et non, ascendet: semper enim etiam in praesenti saeculo in perditionem vadit. Babylon autem crematur ex parte, sicut Jerusalem in illis sanctis qui de saeculo migrant, transit in paradisum, Domino manifestante in paupere et divite (Luc. XVI, 19-22). Et audivi ut vocem populi multi, et ut vocem aquarum multarum, et ut vocem tonitruorum fortium, dicentes: Alleluia; quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens: gaudeamus, et exsultemus, et glorificemus nomen ejus; quoniam venerunt nuptiae Agni, et mulier ejus paravit se: mulier Agni Ecclesia est. Et datum est ei ut operiatur byssino splendido mundo, Byssinum enim justa facta sanctorum sunt: id est, datum est ei factis suis indui, sicut scriptum est, Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). Hi, inquit, omnes vixerunt et, regnaverunt cum Christo mille annis: id est, in praesenti saeculo. Et recte dixit, Omnes et superstites et animae justorum: id est, et qui adhuc in hoc mundo vivunt, et qui jam de hac vita migraverunt, regnant cum Christo. Regnaverunt profecto dixit, sicut, Diviserunt vestimenta mea sibi (Psal. XXI, 19). Nam dicturus erat, Regnabunt. Ut ostenderet autem quod in hac vita isti mille anni sunt, ait, Haec est resurrectio prima. Ipsa est enim qua resurgimus per Baptismum, sicut Apostolus dicit, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III, 2): et iterum, Tanquam ex mortuis viventes (Rom. VI, 13). Peccatum enim mors est, sicut dixit Apostolus, Cum essetis mortui delictis et peccatis vestris (Ephes. II, 1). Et sicut prima mors in hac est vita per peccatum, ita et prima resurrectio in hac est vita per remissionem peccatorum. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: id est, qui servaverit quod in Baptismo renatus accepit. In hoc secunda mors potestatem non habet: id est, aeterna tormenta non sentiet. Sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annos. Retulit spiritus cum haec scriberet, regnaturam Ecclesiam mille annos in hoc saeculo usque ad finem mundi. Manifestum est quod dubitari non debeat de perpetuo regno, cum etiam in praesenti saeculo sancti regnent. Bene enim regnare dicuntur, qui cum Dei adjutorio etiam inter ipsas pressuras mundi et se et alios bene regunt. Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur satanas de custodia sua. Finitos dixit, a toto partem. Nam sic solvetur, ut supersint anni tres et menses sex novissimi certaminis temporibus Antichristi. Et exiet seducere nationes quae sunt in quatuor angulis terrae. A parte totum dicit: nam non omnes seduci possunt. Superbi tantummodo seducuntur et impii: quia veri et humiles christiani non seducuntur. Multi namque vocati, pauci electi (Matth. XX, 16). Et ascenderunt diabolus et populus ejus in altitudinem terrae: id est, in elationem superbiae. Et circumdederunt castra sanctorum et dilectorum civitatem: id est, Ecclesiam. Hoc est quod supra dixit, collectos in Armagedon (Apoc. XVI, 16). Non enim ex quatuor angulis terrae potuerunt in unam civitatem congregari; sed in ipsis quatuor angulis unaquaeque gens congregabitur in obsidionem sanctae civitatis, id est, in persecutionem Ecclesiae. Et descendit ignis de coelo a Deo: id est, de Ecclesia. Et comedit eos: dupliciter hoc loco intelligitur ignis: aut enim per ignem sancti Spiritus credunt in Christum, et spiritualiter comeduntur ab Ecclesia, id est, incorporantur Ecclesiae; aut peccatorum suorum igne comeduntur, et pereunt. Et diabolus seducens ipsos, missus est in stagnum ignis et sulfuris, ubi et bestia et pseudoprophetae: pseudoprophetae intelliguntur aut haeretici aut ficti Christiani. Ex quo enim passus est Dominus, moritur bestia et pseudoprophetae, et in ignem mittuntur, usque dum finiantur mille anni ab adventu Domini. Et punientur die ac nocte in saecula saeculorum. Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni: et libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitae uniuscujusque. Libros apertos Testamenta Dei dicit: secundum enim utrumque Testamentum judicabitur Ecclesia. Librum uniuscujusque vitae, memoriam dicit gestorum nostrorum; non quod librum habeat commemoratorium occultorum cognitor. Et judicati sunt mortui ex his ad quae scripta sunt in libris secundum opera sua: id est, ex Testamentis judicati sunt, secundum quod Dei praecepta aut fecerunt, aut non fecerunt. Et dedit mare mortuos suos: eos quos hic judicii dies inveniet vivos, ipsi sunt mortui maris; quia hoc saeculum mare est. Mors et infernus dederunt mortuos suos: id est, eos qui in sepulcris inveniendi sunt in die judicii. Mors et infernus missi sunt in stagnum: mortem et infernum diabolum dicit et populum ejus. Et si qui non est inventus scriptus in libro vitae: et qui voluptatibus suis dimissus, per temporaneam examinationem in hoc saeculo non meruit judicari a Deo dum viveret, missus est in stagnum ignis. Et vidi coelum novum et terram novam. Primum enim coelum et prima terra abierunt, et mare jam non est. Et civitatem sanctam Jerusalem novam vidi, descendentem de coelo a Deo, compositam sicut sponsam, et ornatam viro suo. Et audivi vocem magnam de coelo dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum ipsis; et ipsi erunt populus ejus, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors non erit amplius, et luctus non erit. Hoc totum de gloria Ecclesiae dixit, qualem habebit post resurrectionem. Et dixit, Scribe; quoniam sermones isti fideles et veri sunt. Et dixit mihi; Ego sum α et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis; id est, cupienti remissionem peccatorum per fontem Baptismi. Qui vincit, possidebit haec; et ero ejus Deus, et ipse erit meus filius. Timidis autem et incredulis, et exsecrabilibus, et homicidis, et veneficis, et idolorum cultoribus, et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardente igne et sulfure, quod est mors secunda. Quod supra dictum est, Judicavit meretricem illam magnam quae corrupit terram in fornicatione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu ejus; haec vox est Ecclesiae, cum ab ea in die judicii exierint omnes mali, aeterno incendio concremandi. Et fumus eorum ascendit in saecula saeculorum. Non enim visibilis civitatis fumus ascendit in saecula saeculorum, sed hominum in superbia perdurantium. Quod autem dicit, Quia venerunt nuptiae Agni; de Christo intelligitur, et de Ecclesia. Quod vero eam dicit opertam bysso; in bysso opera justa sanctorum intelliguntur, quibus justi vestiuntur, secundum quod dictum est, Sacerdotes tui induantur justitia. Quod autem dicit, eos regnasse mille annos; praesens tempus intelligitur, in quo sancti juste regnare dicuntur, quia se ita cum Dei adjutorio regunt, ut a peccatis vinci non possint. Et ut hoc evidenter ostenderet, secutus ait: Haec est prima resurrectio. Prima enim resurrectio, qua a morte peccati ad vitam justitiae animae resurgunt, toto nunc tempore agitur: secunda vero, qua de terrae pulvere ad vitam corpoream redeunt, in futurum exspectatur. Ipsa est enim qua resurgimus per Baptismum. Quia sicut prima mors in hac vita est per peccatum, ita et prima resurrectio per remissionem peccatorum. Beatus et sanctus qui habet in resurrectione prima partem: id est, qui servaverit quod in Baptismo renatus accepit. Quod autem dicit, regnaturam Ecclesiam mille annos; in hoc saeculo intelligitur usque in finem mundi. Unde manifestum est quod dubitari non debeat de perpetuo regno, cum etiam in praesenti saeculo sancti regnent. Recte enim regnare dicuntur, qui cum Dei adjutorio, etiam inter ipsas pressuras mundi, et se et alios bene regunt. Quod autem de diabolo dicit, Quia seducit nationes quae sunt in quatuor angulis terrae, a parte totum intelligitur. Nam soli mali seducuntur, secundum illud, Multi vocati, pauci electi. Quod autem dicit, quia diabolus et angeli circumdederunt castra sanctorum, et civitatem dilectorum: non enim potuerunt ex quatuor angulis terrae in unam civitatem congregari, sed in ipsis quatuor angulis unaquaeque gens congregatur in persecutionem Ecclesiae. Quod autem dicit, Cecidit ignis de coelo et comedit eos, dupliciter intelligitur: aut enim per ignem sancti Spiritus spiritualiter comeduntur, dum Ecclesiae incorporantur; aut si ad Deum converti noluerint, peccatorum suorum igne comeduntur, et pereunt. Quod autem dicit, libros apertos esse, Testamenta Dei intelligi voluit. Secundum enim utrumque Testamentum judicabitur Ecclesia. Librum vero vitae uniuscujusque, memoriam dicit gestorum nostrorum, quia in die judicii nihil latebit, nec ullus poterit abscondere peccata vel crimina sua. Quod dicit, quia mare dedit mortuos suos; eos dicit quos in hoc mundo vivos invenerit adventus Christi. Ipsi sunt mortui maris, quia hoc saeculum mare est. Quod dicit, Mors et infernus dederunt mortuos suos; illi intelliguntur, qui in sepulcris inveniendi sunt in die judicii. Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Hoc loco mortem et infernum, diabolum et populum ejus intelligi voluit, qui voluptatibus suis dimissus, per temporaneam examinationem non meruit judicari. Post haec exposita Ecclesiae gloria adjungit et dicit, Ego sitienti dabo ex fonte vitae aquae gratis: id est, cupienti remissionem peccatorum per fontem Baptismi. Qui vincit, possidebit haec, et ero ejus Deus, et erit meus filius: quod ipse praestare dignetur, qui cum Deo Patre, etc.
- HOMILIA XIX.
[Ib. XXI et XXII.] Sicut modo audivimus, fratres charissimi, locutus est Angelus Domini ad beatum Joannem dicens: Veni, ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. Et abstulit me in spiritu supra montem magnum et altum: montem Christum dicit: Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem, descendentem de coelo a Deo. Haec est Ecclesia, civitas in monte constituta, sponsa Agni. Ipsa enim civitas tunc in monte est constituta, quando in humeris pastoris, tanquam ovis ad ovile proprium revocata est (Luc. XV, 5). Si enim alia est Ecclesia, alia civitas descendens de coelo, erunt duae sponsae, quod omnino fieri non potest. Et hanc enim civitatem sponsam dixit Agni. Unde manifestum est ipsam esse Ecclesiam, quam sic describit, dicens: Habentem claritatem Dei. Luminare ejus simile lapidi pretiosissimo. Lapis pretiosissimus Christus est. Habentem murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portas angelos duodecim. Ostendit duodecim portas et duodecim angelos, Apostolos esse et Prophetas: quoniam, sicut scriptum est, coaedificati sumus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20); sicut et Dominus dixit Petro, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Ab oriente portae tres, ab aquilone portae tres, ab austro portae tres, ab occidente portae tres: et quia civitas ista quae describitur, Ecclesia est toto orbe diffusa, ideo per quatuor partes civitatis ternae portae esse dicuntur, quia per totas quatuor partes mundi, Trinitatis mysterium in Ecclesia praedicatur. Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ea duodecim nomina Apostolorum Agni: quod sunt portae, hoc fundamenta; quod civitas, hoc murus, hoc supellex. Et qui loquebatur mecum habebat mensuram arundineam auream: in arundine aurea, homines Ecclesiae ostendit, fragili quidem carne, sed aurea fide fundatos; sicut dicit Apostolus, Habentes thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Et supellex muri et civitas aurum mundum, simile vitro mundo: Ecclesia enim aurea est, quia fides ejus velut aurum splendet; sicut septem candelabra, et ara aurea et phialae aureae; hoc totum Ecclesiam figuravit. Vitrum autem ad puritatem fidei retulit, quia quod foris videtur, hoc est et intus, et nihil est simulatum, sed totum perspicuum in sanctis Ecclesiae. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretiosi. Fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonix, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum berillus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus: ideo diversitatem gemmarum in fundamentis nominare voluit, ut dona diversarum gratiarum, quae Apostolis data sunt, demonstraret; sicut de Spiritu sancto dictum est, Dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Et duodecim margaritae singillatim: et unaquaeque porta erat ex una margarita: et in istis margaritis, sicut dictum est, Apostolos designavit; qui ideo portae dicuntur, quia per doctrinam suam aeternae vitae januam pandunt. Et platea civitatis aurum mundum, ut vitrum perspicuum: et templum non vidi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum ejus est et Agnus: hoc ideo, quia in Deo est Ecclesia, et in Ecclesia Deus. Civitas non indiget sole neque luna, ut luceant in ea: quia non lumine aut elementis mundi regitur Ecclesia, sed Christo aeterno sole deducitur per mundi tenebras. Claritas enim Dei illuminavit eam: et lucerna ejus Agnus est: ipso dicente, Ego sum lumen mundi (Joan. VIII, 12); et iterum, Ego sum lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Ambulabunt gentes in lumine ejus, usque in finem. Et reges terrae afferent gloriam: reges terrae, filios Dei dicit. Et portae ejus non claudentur die. Nox enim ibi non est: usque in aeternum. Et inferent gloriam et honorem gentium: in Christo utique credentium. Et non introibit in eam omne immundum, aut faciens abominationem et mendacium, nisi scripti in libro vitae Agni. Et ostendit mihi flumen aquae, sicut crystallum, exiens a throno Dei et Agni, in medio plateae ejus: fontem Baptismi ostendit in medio Ecclesiae, venientem a Deo et Christo. Nam quale decus civitatis esse potest, si flumen per medium plateae ejus ad impedimentum habitantium descendat? Et ex utraque parte fluminis lignum vitae faciens fructus duodecim per singulos menses, et reddens fructum suum. Hoc de cruce Domini dixit. Nullum est lignum quod omni tempore fructificet, nisi crux quam gestant fideles, qui rigantur aqua ecclesiastici fluminis, et reddunt fructum perpetuum omni tempore. Et thronus Dei et agni in ea erit: utique a nunc in saecula. Et servi ejus servient ei, et videbunt faciem ejus: sicut dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9); et, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Et nomen ejus in frontibus eorum. Et nox non erit amplius, et non egebunt lumine lucernae, et lumine solis; quoniam Dominus Deus illuminabit super eos, et regnabunt in saecula saeculorum. Omnia ista a Domini passione coeperunt. Et dixit mihi angelus: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus: tempus enim prope est. Qui injustus est injusta faciat adhuc, et sordidus sordescat adhuc: isti sunt propter quos dixerat, Signa quae locuta sunt septem tonitrua (Apoc. X, 4). Et justus justitiam faciat adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc: isti sunt propter quos dixit, Ne signaveris verba prophetiae libri hujus. Ac sic Scripturae divinae omnibus superbis, et plus mundum quam Deum amantibus signatae sunt: humilibus autem et timentibus Deum apertae sunt. Ecce venio cito, et merces mea mecum, reddere unicuique secundum opera ejus. Ego sum α et ω, primus et novissimus, initium et finis. Beati qui servant mandata haec, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem: qui enim non servant mandata, non per portas intrant, sed alia parte. In istis signatus est liber, de quibus sequitur et dicit, Foris canes, et venefici, et fornicarii, et homicidae, et idolorum cultores, et omnis amans et faciens mendacium. Ego Jesus misi angelum meum testari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina. Spiritus et sponsa dicunt, Veni: utique sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia. Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis: id est, Baptisma. Testor ergo omnem audientem sermones prophetiae libri hujus: Si quis apposuerit ad ea, apponat super eum Deus plagas scriptas in hoc libro: et si quis dempserit de sermonibus prophetiae hujus, demet Deus partem ejus a ligno vitae et ex civitate sancta; scripta in libro. Hoc dicit qui testificatur haec propter falsatores sanctarum Scripturarum; non propter eos qui simpliciter quod sentiunt, dicunt. Etiam venio cito: mons altus, in quo sanctus Joannes ascendisse se dixit, spiritus intelligitur. In civitate Jerusalem, quam se ibi vidisse dixit, Ecclesia significata est. Quod in Evangelio ipse Dominus ostendit, quando dixit, Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14). Quod autem dicit, habere eam lumen simile lapidi pretiosissimo; in illo lapide Christi claritas demonstratur. In duodecim portis et in duodecim angelis, Apostoli intelliguntur et Patriarchae, secundum illud, Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum: et quia civitas quae describitur, Ecclesia est toto orbe diffusa, ideo per quatuor partes ejus propter Trinitatis mysterium ternae portae esse dicuntur. In arundine aurea, homines Ecclesiae ostendit, fragili quidem carne, sed aurea fide fundatos, propter illud Apostoli: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus. Quod dicit civitatem auream, aram auream, et phialas aureas; Ecclesia est propter fidem rectam. In vitro autem puritas fidei ipsius significata est. Quod autem nomina diversarum gemmarum in fundamentis nominare voluit; dona diversarum gratiarum, quae Apostolis data sunt, demonstravit. In illis autem margaritis Apostolos designavit, qui ideo portae dicuntur, quia per doctrinam suam aeternae vitae januam pandunt. Quod autem dicit, Quia templum non vidi in ea, quia Dominus omnipotens templum ejus est, et Agnus; hoc ideo, quia Deus est in Ecclesia, et Ecclesia in Deo. Quod vero dicit, Quia civitas non indiget sole neque luna; hoc ideo, quia non visibili sole Ecclesia, sed Christi aeterno lumine inter tenebras mundi istius spiritualiter illuminatur, sicut ipse dicit, Ego sum lumen mundi. Reges terrae, filios Dei, id est, Christianos intelligi voluit. In flumine aquae, sicut crystallum, fontem Baptismi in medio Ecclesiae venientem a Deo et Christo. Quod autem dixit, Lignum juxta fluvium duodecies per singulos menses dare fructum; crux intelligitur, quae per totum mundum non solum omnibus mensibus, sed etiam omnibus diebus, in his qui baptizantur, exhibet fructum Deo. Quod autem dicit, Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum; omnia ista a Domini passione coeperunt. Quod vero in superiori parte libri dixit, Signa quae locuta sunt septem tonitrua; propter eos dixit, de quibus ait: Ut sordidus sordescat adhuc, et qui injustus est injusta faciat adhuc. Illud autem quod ait, Ne signaveris verba prophetiae; propter sanctos et justos intelligi voluit. Ac sic Scripturae divinae omnibus superbis, et plus mundum quam Deum amantibus signatae sunt, humilibus autem et Deum timentibus apertae. Et quia sic concludit Apocalypsis Joannis evangelistae, ut dicat, Ecce venio cito; oremus ut secundum suam promissionem Dominus Jesus Christus ad nos venire, et per suam misericordiam de carcere nos mundi istius liberare, et ad suam beatitudinem pro sua pietate perducere dignetur: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.