Prologus

1. Scripturi in Evangelii Librum, quem Lucas sanctus pleniore quodam modo rerum Dominicarum (1528) distinctione digessit, stylum ipsum prius exponendum putamus; est enim historicus. Nam (1529A) licet Scriptura divina mundanae evacuet sapientiae disciplinam, quod maiore fucata verborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit: tamen si quis in Scripturis divinis etiam illa quae miranda illi putant, quaerit, inveniet. 2. Tria sunt enim quae philosophi mundi istius praecellentissima putaverunt, triplicem scilicet esse sapientiam, quod aut naturalis sit, aut moralis, aut rationabilis. Haec tria iam et in veteri Testamento potuimus advertere. Quid enim aliud significant tres illi putei, quorum unus est Visionis, alius Abundantiae, tertius Iuramenti: nisi triplicem istam in Patriarchis fuisse virtutem? Rationabilis puteus Visionis; eo quod ratio visum mentis acuat, et animi purget obtutum. Ethicus puteus Abundantiae; eo (1529B) quod cedentibus allophylis, quorum specie vitia corporis figurantur, vivae Isaac liquorem mentis invenit. Purum enim profluunt boni mores, et bonitas ipsa popularis abundat aliis, sibi restrictior. Tertius puteus Iuramenti, hoc est, sapientiae naturalis, quae ea quae supra naturam, vel naturae sunt, comprehendat. Quod enim affirmatur, et quasi Deo teste iuratur, etiam divina complectitur, cum Dominus naturae, fidei testis adhibetur. Quid etiam tres libri Salomonis, unus de Proverbiis, alius Ecclesiastes, tertius de Canticis Canticorum; nisi trinae huius ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse solertem? Qui de rationabilibus, et ethicis in Proverbiis scripsit, de naturalibus in Ecclesiaste; quia Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (1529C) (Eccles. I, 2), quae in hoc mundo sunt constituta, Vanitati enim creatura subiecta est (Rom. VIII, 20): de moralibus autem, et rationabilibus in Canticis Canticorum; eo quod cum animae nostrae amor Verbi coelestis infunditur, et rationabili mens sancta quadam societate connectitur; admiranda mysteria revelantur. 3. Evangelistis quoque quam putas defuisse sapientiam; (1530A) quorum alii cum variis generibus sint referti, singuli tamen diverso genere praestant? Est enim vere sapientia naturalis in libro evangelistae Ioannis. Nemo enim, audeo dicere, tanta sublimitate sapientiae maiestatem Dei vidit, et nobis proprio sermone reseravit. Transcendit nubes, transcendit Virtutes coelorum, transendit Angelos, et Verbum in principio reperit et Verbum apud Deum vidit. Quis autem moralius secundum hominem singula persecutus, quam sanctus Matthaeus, qui edidit nobis praecepta vivendi? Quid rationabilius illo admirabili copulato, quam quod sanctus Marcus in principio statim locandum putavit? Ecce, inquit, mitto angelum meum (Marc. I, 2 et 3): et, Vox clamantis in deserto; ut et admirationem moveret, (1530B) et doceret hominem humilitate atque abstinentia et fide placere debere, sicut ille sanctus Ioannes Baptista his ad immortalitatem gradibus ascendit, vestimento, cibo, nuntio? . 4. At vero sanctus Lucas velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum Domini miracula revelavit: ita tamen ut omnis sapientiae virtutes Evangelii istius complecteretur historia. Quid enim praecellentius ad sapientiam naturalem, quam quod Spiritum sanctum creatorem etiam Dominicae incarnationis exstitisse reseravit (Luc. I, 35)? Docet ergo naturalia, si creat spiritus. Unde et David docens sapientiam naturalem: Emitte, inquit, Spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII, 20). Docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus (1530C) docet mores: quemadmodum amare inimicum debeam (Luc. VI; 27 et seq.): quemadmodum non referire, et non repercutere verberantem: quemadmodum benefacere, mutuum dare cum desperatione recuperationis, aut remunerationis et mercedis. Merces enim facilius sequitur non exspectantem. Docuit etiam rationabilia, cum lego, quoniam Qui fidelis est in minimo, etiam in maiore fidelis est (Luc. (1531A) XVI, 10). Quid adhuc de naturalibus dicam, quod docuit virtutes coelorum moveri (Luc. XXI, 26), Dominum solum esse unigenitum Dei Filium, in cuius passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit (Luc. XXIII, 44)? . 5. Ergo omnem quem mundana sibi prudentia falso vindicat principatum, sapientia vere possidet spiritalis: praesertim cum, audacius ut aliquid usurpemus, ipsa fides nostra, ipsum mysterium Trinitatis sine hac triplici sapientia esse non possit; nisi credamus et illum naturaliter Patrem, qui nobis genuit Redemptorem: et illum ethicum Filium, qui Patri usque ad mortem secundum hominem obediens, nos redemit: et illum rationabilem Spiritum, qui rationem colendae divinitatis, et vitae regendae, (1531B) humanis pectoribus infudit. Nec quisquam putet nos potestatis aut virtutis fecisse distantiam, cum haec calumnia etiam Paulum possit incessere. Neque enim distantiam fecit ille, cum dixit, Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4-6). Operatur enim omnia, et in omnibus Filius, sicut habes alibi, quia Omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11). Operatur et Spiritus sanctus, quia Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Nulla ergo operationum distantia, nulla discretio est, ubi vel in Patre, vel in Filio, vel in Spiritu sancto, nulli secunda plenitudo (1531C) virtutis est. 6. Haec igitur cum legimus, diligenter consideremus, ut in ipsis locis nobis possint melius elucere. Qui enim quaerit, inveniet: et qui pulsai aperietur ei (Matth. VII, 8). Aperit sibi diligentia ianuam veritatis, et ideo praeceptis coelestibus pareamus. Neque enim otiose dictum est homini, quod nulli aliorum animantium: In sudore vultus tui manducabis panem tuum (Gen. III, 19). His enim animalibus quae natura irrationabilia sunt, iussu Dei terra pabulum ministrare praecepta est: soli autem homini, ut rationabile quod accepit, exerceat, vitae cursus in labore praescribitur. Qui enim non est contentus animalium pabulo caeterorum, cui non satis est lignum fructiferum in commune omnibus ad escam (1531D) datum: sed delicias sibi variarum exquirit epularum, delicias sibi transmarinis arcessit e terris, delicias verrit e fluctibus, recusare non debet, qui labore victum requirit, brevem si laborem pro vita subeat aeterna. Itaque si quis in haec sacratarum disputationum certamina veniens, exuat se vitae huius exposita ad errorem sollicitudine, et nudus malitiae, athleta pietatis oleo spiritali velut quaedam animae (1532A) membra perfusus, suscipiat certamina veritatis, haud dubie perpetua promerebitur sacratarum praemia coronarum. Bonorum enim laborum nobilis fructus est: et quanto plura certamina, tanto praecellentior corona virtutum. 7. Sed ad propositum revertamur. Historico enim stylo diximus hunc Evangelii librum esse digestum. Denique describendis magis rebus, quam exprimendis praeceptis, studium uberius comparatione aliorum videmus impensum. Et ipse Evangelista historico more a narratione sumpsit exordium: Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias (Luc. I, 5), eamque historiam plena digestione persequitur. Unde etiam ii qui quatuor animalium formas quae in Apocalypsi revelantur (Apoc. (1532B) IV, 7), quatuor Evangelii libros intelligendos arbitrati sunt, hunc librum volunt vituli specie figurari; vitulus enim sacerdotalis est victima. Et bene congruit vitulo hic Evangelii liber, quia a sacerdotibus inchoavit, et consummavit in vitulo, qui omnium peccata suscipiens, pro totius mundi vita est immolatus; sacerdotalis enim est ille vitulus. Idem quippe et vitulus et sacerdos: sacerdos, quia propitiator est noster; advocatum enim ipsum habemus apud Patrem: vitulus, quia suo sanguine nos diluit, et redemit. Et bene accidit, ut quoniam Evangelii librum secundum Matthaeum diximus esse moralem, opinio huiuscemodi non praetermitteretur; mores enim proprie dicuntur humani. 8. Plerique tamen putant ipsum Dominum nostrum (1532C) in quatuor Evangelii libris, quatuor formis animalium figurari, quod idem homo, idem leo, idem vitulus, idem aquila esse comprobatur. Homo quia natus ex Maria est: leo, quia fortis est: vitulus, quia hostia est: aquila, quia resurrectio est. Atque ita in libris singulis forma animalium figuratur, ut uniuscuiusque libri series popositorum videatur animalium aut naturae, aut virtuti, aut gratiae, aut miraculo convenire. Quae licet omnia in omnibus sint; tamen plenitudo quaedam in singulis virtutum est singularum. Ortum hominis alius (Matth.) descripsit uberius, mores quoque hominis praeceptis uberioribus erudivit. Alius (Marcus) a potentiae coepit expressione divinae, quod ex Rege Rex, fortis ex forti, verus ex vero, vivida mortem virtute contempserit. (1532D) Tertius (Lucas) sacrificium sacerdotale praemisit et ipsam vituli immolationem stylo quodam pleniore diffudit. Quartus copiosius caeteris divinae miracula resurrectionis expressit. Unus igitur omnia, et unus in omnibus, sicut lectum est (Coloss. III, 11): non dissimilis in singulis, sed verus in cunctis. Sed iam ipsum sermonem adoriamur Evangelii. .