Migne Patrologia Latina Tomus 134
Expositio epistolarum S. Pauli
Expositio epistolarum S. Pauli (Atto Vercellensis), J. P. Migne 134.0832C
EPISTOLA AD ROMANOS.
ARGUMENTUM. 134.0125A|
Primo discutiendum est quare Epistola ad Romanos in principio ponatur, cum Apostolus non eam primam, sed post quasdam alias scripserit. Aiunt enim quod primam scripserit ad Hebraeos. Hanc quaestionem nonnulli hoc modo solvunt: Roma pene totius caput erat imperii; quoniam Romani tunc pene omnibus gentibus imperabant; ideoque dignum fuit, ut, ob eorum reverentiam Epistola ad eos scripta prima poneretur. Alii vero, ut Origenes asserit, pertractantes fidem, et merita singularum gentium, quae crediderunt, et ad quas Apostolus direxit epistolas, secundum earumdem fidem, et merita eas ordinare decreverunt.
Romani autem minoris erant fidei et meriti: 134.0125B| nonnulli enim eorum adeo rudes erant, ut se crederent non Dei gratia, sed suis meritis esse salvatos; ideoque Epistolam, quae ad eos scripta est, primam posuerunt. Deinde gradatim ascendentes secundum fidem, et merita gentilium, ut dictum est, ordinaverunt Epistolas.
Hinc est, quod Epistolam ad Hebraeos scriptam ultimam posuerunt, quoniam illi majoris erant fidei, meriti et scientiae, unde et ab Apostolo omni laude praeferuntur. Sed, quia cum Epistola legitur, ita pronuntiari solet: Epistola beati Pauli apostoli: ipsa quoque pronuntiatio sollicite, et solerter discutienda est. Epistola Graece, Latine dicitur supermissa. Nam Epi Graece Latine dicitur super, stola autem missa: 134.0125C| sic enim epistola dicitur, sicut epitaphium, et epithalamium: epitaphium namque carmen, quod super tumulos mortuorum scribitur; epithalamium vero, quod super nuptias ad thalamum canitur; quod primus cecinit Salomon rex Israel in laudem 134.0126A| sponsi et sponsae, id est, Christi et Ecclesiae.
Sed quaerendum est quare tam hujus, quam caeterorum apostolorum scripta speciali quodam nomine epistolae vocantur. Et apte quidem: quoniam super legem, et prophetas, nec non super gratiam ejus addita, et missa sunt ad resecanda vitia, quae ex transgressione Evangelii noviter oriebantur. Nam qua intentione post acceptam legem prophetae directi sunt; scilicet ut eorum vaticiniis resecarentur vitia ex legis transgressione orta: eadem, post acceptam Evangelii gratiam directae sunt epistolae, ut earum sententiis, atque praeceptis expiarentur vitia, quae ex legis transgressione nascebantur. Notandum autem, quia pulchre Apostolus decem tantum Ecclesiis direxit epistolas. Nam quatuor discipulis 134.0126B| misit: ut sicut filii Israel liberati ab Aegyptiaca servitute transeuntes mare Rubrum, et suscepti ab eremo decem verba legis acceperunt, quibus ad salutem instruerentur; ita veri Israelitae, id est, fideles liberati ab Aegyptiaca, id est daemonum servitute, et transeuntes mare baptismi, quod ideo Rubrum dicitur, quia sanguine Domini est rubricatum, susceptique ab eremo praesentis Ecclesiae, decem Epistolarum sententiis informarentur ad vitam aeternam, et salutem perpetuam. Apte etiam quatuordecim scripsit: nam sicut denario Decalogus, ita quaternario doctrina Evangelii designatur. Quatuordecim ergo Epistolas scripsit Apostolus, ut ipso numero concordiam legis, et gratiae demonstraret, seque nihilominus ejusdem legis, et gratiae impletorem, doctorem, 134.0126C| et expositorem. Beatus dicitur, quasi bene aptus, vel bene auctus; et revera ille beatus est, qui caret omnibus malis, et abundat omnibus bonis. Apostolus itaque vere beatus erat, quoniam et si temporalibus afficiebatur adversis, tamen spiritualibus 134.0127A| replebatur bonis. Paulus Hebraeo sermone, Latine dicitur admirabilis, sive electus. Et apte quodam praesagio admirabilis dictus est, quoniam incipiens ab Jerosolymis per singulas circumquaque regiones usque ad Illyricum mirabiliter praedicavit Evangelium: sive quia multa miranda, id est signa, et prodigia fecit. Electus autem ideo dictus est, quoniam electus est a Domino ad praedicationis officium. Unde ipse alibi dicit: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Hinc et in Actibus apostolorum Spiritus sanctus loquitur, dicens: Segregate mihi Barnabam et Paulum, in opus ad quod elegi eos (Act. XIII, 2). Paulus vero in Latino sermone a modico dictus est: est enim sermo humilitatis; unde beatus Augustinus dicit: Usum Latinae locutionis 134.0127B| advertite; nam Paulus modicus dicitur: sic enim solemus dicere: Paulo post videbo te, et paulum hic exspecta, id est, post modicum videbo te, et modicum hic exspecta. Pulchre itaque a modico dictus est, quoniam magnae fuit humilitatis. Unde et ipse alibi dicit: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus (I Cor. XV, 9). Apostolus Graece, Latine dicitur missus. Et pulchre missus dictus est, quia non suae carnis instinctu venit, ut pseudoapostoli, nec a diabolo, vel ab homine, sed a Deo missus est, ut eum gentibus praedicaret. Unde Dominus in Actibus apostolorum dicit: Ecce ego ad gentes longe positas mittam te. Quod nomen per se positum semper in bono accipitur. Romanos Italos esse constat, 134.0127C| quoniam Roma in quadam Italiae parte sita est, quorum imperium, ut dicit beatus Augustinus, quanto in primordio brevius fuit, et angustius, tanto postmodum majus et latius. Adeo enim excreverunt, ut pene totum sibi subderent orbem, partim gladiis interimendo, partim sub tributum redigendo. Unde et apte Romani dicti sunt, quod interpretantur sublimes, sive tonantes, quoniam sicut tonitru homines terret, ita eorum timor totum invaserat orbem. Praeterea sciendum, quia Romanis non primum Apostolus Evangelium annuntiavit, aut fidei fundamentum posuit, sed, ut quidam dicunt, Petrus, alii vero Barnabas, aut aliquis septuaginta discipulorum. Et fieri quidem potuit, ut, praedicante Barnaba, 134.0127D| aut aliquo discipulorum Domini, fidem Christi susceperint, et a Petro in eadem fide sint confirmati, sed magis a Paulo corroborati. Attamen quoquo modo verbum Evangelii ad eos pervenit, et ipsi quidem susceperunt; sed postea corrupti sunt a pseudoapostolis, et inducti, ut legem et prophetas carnaliter intelligerent. Plurimi namque Judaeorum, qui crediderunt, gentibus aeque credulis asserebant nihil prodesse fidem Christi suscipere, atque ad Evangelii gratiam transire absque carnali circumcisione. Unde et instanter Apostolo detrahebant, quod gentes ad fidem Christi susceperit, absque carnalis legis observatione.
134.0128A| Et quia praefatam Urbem uterque populus habitabat, Judaei atque gentiles plurimum inter se dissidentes, et quasi pugnanter dimicantes, haec sibi insultando, et altercando objicere solebant. Dicebant enim Judaei: Nos genus electum, populus acquisitionis, plebs sancta ex stirpe patriarcharum orta, quos Dominus multis signis et prodigiis ab Aegyptiaca servitute liberavit; nos siccis pedibus mare transivimus, cum inimicos nostros gravissimi fluctus involverent; nobis in deserto legem dedit, et manna de coelo pluit; aquam de petra emanare fecit; nobis terram lacte, et melle manantem promisit, et in eamdem, sicut promiserat, introduxit. Ex nobis prophetae, ex nobis se ipsum in carne venturum promisit, et veniens ex nobis carnem sumpsit, atque 134.0128B| inter nos commoratus multa signa et mirabilia fecit, nosque in Evangelio filios, vos potius canes appellavit, et ideo consortio nostro digni non estis, quia semper idola vana et muta coluistis. Ad haec gentiles respondebant: Vera esse credimus quae dicitis; attamen quanto majora erga vos Dei beneficia narraveritis, tanto vos deteriores ostendetis: ipsis enim pedibus, quibus mare per siccum transistis, ante idola saltando lusistis; ipso ore, quo manna comedistis, laudentes deos aureos dicebatis: Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti; et, ut caetera praetermittamus, ipso per mysterium incarnationis apparente, non solum suscipere eum noluistis, sed, quod est deterius, morte turpissima condemnastis. Nos vero nulla ejus signa cernentes, 134.0128C| sola fama nominis ejus audita, statim credidimus: unde nostro consortio digni non estis, nec nobis aequiparari potestis. Audiens igitur Apostolus inter eos hanc dissensionem, quasi pro lapide angulari Domino videlicet Jesu Christo legatione fungens, sicut ipse dicit: Pro Christo enim legatione fungimur (II Cor. V, 20; Ephes. VI, 20): se medium posuit, atque, ut eos ad pacis concordiam et fidei unitatem revocaret, hanc eis direxit epistolam, in qua ostendit eos omnes esse peccatores, et egere gratia Dei. Unde paulo inferius dicit: Non est distinctio Judaei et Graeci (Rom. X, 12). Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei. Ostendit nihilominus eos non suis meritis, sed Dei gratia salvatos; ideoque nullam debere esse dissensionem. Unde circa finem hujus 134.0128D| Epistolae in civitatibus exhortando dicit: Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei (Rom. XV, 7).
INCIPIT TEXTUS.
(CAP. I.) Paulus servus Christi Jesu vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei. In fronte hujus Epistolae oritur quaestio, quare qui prius Saulus, post conversionem dictus sit Paulus. Legitur quidem in Veteri Testamento quorumdam nominum facta mutatio, ut Abram postea dictus est Abraham, et Sarai Sara, Jacob quoque Israel. In Novo etiam Testamento hoc invenitur, nam qui prius Simon, postea dictus est Petrus; filii Zebedaei, Joannes et Jacobus Boanerges, 134.0129A| id est filii tonitrui (Marc. III, 17). Sed haec divino facta sunt praecepto, verumtamen nihil tale de Paulo legitur. Unde quidam aiunt, quod hoc nomen sortitus sit a victoria. quia vicit Paulum proconsulem Cypri; quia eum praedicatione superavit, et fidei jugo subjecit (Act. XIII, 12), more regum, qui victis Parthis Parthici, et victis Gothis appellantur Gothici, et hic sensus non per omnia evacuandus est. Attamen quia non in divinis, sed in humanis litteris inveniuntur, profundius et convenientius discutienda est hujus quaestionis solutio. Quapropter sciendum, quia mos fuit in Veteri Testamento, ut unus idemque homo duobus aut tribus nominibus vocaretur. Nam Salomon vocatus est Jedidiab, et Ecclesiastes. Ozias ipse est, et Azarias; Joachim ipse est Jechonias.
134.0129B| Hunc morem, Novum etiam Testamentum servat. Matthaeus quippe ipse est et Levi, Judas idem est et Taddaeus, sive ut quaedam exemplaria habent, Lebeus. Sic ergo fieri potuit, ut Apostolus duobus nominibus nuncupatus sit, Saulus et Paulus. Sed quandiu suae gentis administrator exstitit, dictus est Saulus; postquam vero gentibus gratiam Evangelii ministrare coepit, Paulus. Quod autem ita sit, manifestat liber Actuum apostolorum, ubi legitur: Paulus, qui et Saulus (Act. XIII, 9). Saulus autem, ut quidam volunt, dictus est a Saule rege, a cujus stirpe descendit. Rursus quaerendum, quare se vocaverit servum, cum Dominus in Evangelio dilectoribus suis dicat: Jam non dicam vos servos, sed amicos 134.0129C| (Joan. XV, 15). Ne ergo contrarium videatur, sciendum quia est servitus servilis timoris est et casti. Aliter namque servit filius, aliter servus: iste per timorem, ille per amorem. Ipse nimirum Dominus, qui dilectores suos amicos vocat, alibi eis dicit: Cum perfeceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Servos ergo Dominus discipulos suos vocavit, non servilis, sed casti timoris, de quo Propheta dicit: Timor Domini sanctus (Psal. XVIII, 10). Ita et Apostolus servum se dixit, non servilis, sed casti timoris, ut nobis humilitatis exemplum relinqueret. Sic enim sancti, servi vocantur, sicut angeli, qui semper Domino serviunt non per timorem, sed per amorem. Cujus autem servus fuerit, evidenter ostendit, subjungens: 134.0129D| Christi Jesu; ac si diceret: Licet servus, non tamen peccati, non iniquitatis, sed Christi Jesu. Christus Graece, Hebraice Messias, Latine dicitur unctus. Est autem generale nomen, quod convenit omnibus unctis: nam quicunque in Veteri Testamento oleo ungebantur. Christi vocabantur. Sed iste specialiter unctus est a Deo Patre prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8; Hebr. I, 9), plenitudine Spiritus sancti. Jesus Hebraice, Graece Sotir, Latine Salvator dicitur. Et licet tunc multi in eadem regione hoc nomine vocarentur, huic tamen esse constat principale et 134.0130A| essentiale. Christus ergo nomen est regiae dignitatis, Jesus autem Salvatoris. Cujus nominis etymologiam in Evangelio angelus exponens, ait: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21).
Item quaerendum est quare se Apostolus nominaverit vocatum; cum Dominus in Evangelio dicat: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16). Et sciendum, quia Dominus illam voluit intelligi vocationem generalem, qua omnes vocantur; Apostolus vero vocationem divinam, appellat praedestinationem, secundum quam soli vocantur electi: unde ipse alibi ait: Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28); et item: Quos 134.0130B| praescivit, hos et praedestinavit; quos autem praedestinavit, hos et vocavit (Ibid., 29). Discutiendum quoque quare segregatum se appellaverit, cum noverit unum se esse de illis servatis, pro quibus Filius Patri supplicat, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi (Joan. XVII, 11); et super quorum unitate rogat, volo, inquiens, Pater, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: praesertim maxime cum segregatus dicatur a grege separatus: an iste a grege sanctae Ecclesiae fuerat separatus? Absit. Sed segregatum se dicit, quoniam ex multis electus est a Domino, ut dirigeretur ad praedicationis officium. Hinc in Actibus apostolorum legitur: Segregate mihi Barnabam et Paulum (Act. XIII, 2). Et Dominus Ananiae: Vade, inquit, quia vas electionis est 134.0130C| iste mihi, ut portet nomen meum coram gentibus (Act. IX, 15). Quo autem sit segregatus aperitur, cum subditur: In Evangelium Dei. In Evangelium Dei dicit, id est ad praedicandum Evangelium: Dei autem ad distinctionem sui: unde ipsis Corinthiis ait: Per Evangelium meum ego vos genui (I Cor. IV, 15). Et ut ostenderet quod esset illud Evangelium, adjecit: Quod ante promiserat per prophetas suos. His verbis ostendit Apostolus concordiam Novi et Veteris Testamenti. Ostendit plane; quia quod prophetae praeviderunt, et praedixerunt, hoc apostoli praedicaverunt et viderunt. Non enim per apostolos exhiberetur Evangelium, nisi per prophetas promitteretur. Ac per hoc prophetae in nullo contrarii sunt, sed consentiunt Evangelio. Hoc etiam dicto destruitur error 134.0130D| Manichaeorum, qui non recipiunt prophetas, nihilominus et eorum, qui asserunt alterum esse Deum Novi, et alterum Veteris Testamenti. Suos autem dicit ad distinctionem pseudoprophetarum. Plurimi namque fuerunt non solum in Judaico, sed etiam in gentili populo, qui falsa de eo prophetaverunt, ut Sibylla et Virgilius, qui ait: Jam nova progenies coelo dimittitur alto. Quomodo autem falsa de illo prophetaverint, beatus Augustinus in libro de Civitate Dei manifeste demonstrat. Et ne poetae gentilium, prophetae putarentur, 134.0131A| quia quaedam de Deo prophetaverunt, mox confestim subdidit: In Scripturis sanctis. Scripturas sanctas illas dicit, quae a sanctis viris Spiritu sancto influente redundante et dictante sunt editae. Rursus ne figmenta gentilium Scripturae sanctae putarentur, adjecit, dicens: De Filio suo. Et quoniam omnes fideles filii Dei sunt, ut insinuaret de quo filio diceret, subjunxit: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Secundum carnem ex semine David eum factum dicit, quia beata virgo Maria ex David stirpe descendit, in cujus virgineo utero Dei Filius veritatem humanae substantiae suscepit. Et sciendum quia David, rex fuit illius populi, de quo Dominus carnem sumpsit; ideoque dignum fuit, ut de ejus stirpe prophetae nascerentur, qui eum 134.0131B| venturum praedicarent. Et idcirco Apostolus, David fecit mentionem. Et notandum quia Apostolus tam divinitate, quam humanitate Salvatoris instructi peritus, idcirco eum secundum carnem ex semine David factum dicit, ut locum daret divinitati. Non enim divinitas facta est, sed humanitas. Verbum namque Dei, id est unigenitus Filius non est factus, sed omnium factor. In eo enim, quod Dominus Jesus Christus Deus est, omnia per ipsum facta sunt; unde Joannes: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), etc. Nisi enim esset Deus, nequaquam omnia per ipsum fierent, quin potius ipse inter ea, quae facta sunt, computaretur. Ille ergo, qui erat, et factus est, quid erat, aut quid factus est? Verbum erat: caro factus est. Dei erat Filius: factus est Filius hominis. 134.0131C| Sequitur: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis. Notandum, quia quem superius dixerat factum ex semine David secundum carnem, eumdem dicit praedestinatum Filium Dei in virtute, ut ostenderet, quoniam qui futurus erat filius David secundum carnem, idem et non alter Dei erat Filius in virtute. Secundum spiritum sanctificationis praedestinatus. Secundum spiritum sanctificationis dicit, quia de Spiritu sancto, et virgine conceptus est, et natus. Haec est illa singularis inenarrabilis, et ineffabiliter facta assumptio, qua Dei Filius verum hominem sibi in unitatem personae copulavit, ut idem esset Deus, et homo, Deus propter assumentem Deum, et homo propter assumptum hominem; ut non quaternitas, sed Trinitas 134.0131D| esset Deus. Sed cur eum Apostolus praedestinatum vocat, cum omnes fideles praedestinati sint? Si enim nos praedestinati, et ille praedestinatus; ergo non proprius, sed adoptivus est filius. Absit. Attamen sciendum, quia qua gratia fit unusquisque ab initio suae fidei Christianus, ea et ipse ab initio suae incarnationis factus est Christus, et quo Spiritu hic quisque renascitur, eo ipse natus est de virgine. Nam quo Spiritu hic fit remissio peccatorum, eodem factum est ut ipse nullum haberet omnino peccatum.
134.0132A| Haec omnia Dominus se facturum et praescivit, et praedestinavit. Sed quod ei qualecunque meritum praecessit, ut ad tantam excellentiam perveniret? Nullis utique praecedentibus meritis, sed sola gratia Dei homo assumptus est in unitatem personae Verbi Dei: unde recte dicitur praedestinatus. Praedestinavit ergo illum, praedestinavit et nos; quia nec in illo, ut caput esset nostrum, nec in nobis, ut membra ei essemus, ulla praecesserunt merita, sed sola opera Dei. Et nota, quia apte Spiritus sanctus, spiritus sanctificationis dicitur; quia omnis sanctificatio in ipso consistit, et ab ipso procedit, et ipse omnibus sanctificationem largitur. Sequitur: Ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Quia dixerat Apostolus superius Dominum Jesum praedestinatum 134.0132B| in virtute secundum spiritum sanctificationis, ut ostenderet, quia ex resurrectione etiam mortuorum praedestinatus esset, adjecit: Ex resurrectione mortuorum, etc. Quod dicit mortuorum, non illorum debemus intelligere, quos in judicio Dominus condemnabit; sed quibus post judicium transiens ministrabit. Voluit igitur hoc dicto ostendere Dominum Jesum omnium mortuorum praecessisse resurrectionem. Unde et Primogenitus mortuorum dicitur (Apoc. I, 5), post, tantum electorum (Rom. VIII, 29), quia solus sua virtute a mortuis resurrexit. Pulchre ergo Apostolus non ait Jesus Christus, sed Jesu Christi, tanquam diceret, suorum. Nam si interrogaretur ex quorum resurrectione eum diceret praedestinatum, responderet utique, suorum. Et hoc est, quod dicit 134.0132C| Jesu Christi. Potest et alter esse ordo verborum, ut quod dicit, ex resurrectione mortuorum, non ad hoc referatur quod ait, Filius Dei in virtute, sed ad hoc quod praemisit, qui praedestinatus est, et haec verba sint in medio, Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis; quibus abstractis, iste erit ordo verborum: Qui praedestinatus est ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri Filius Dei in virtute; et iste sit sensus: Praedestinatus est filius David in carnis infirmitate; praedestinatus filius Dei in virtute: ut, qui carnem suscepit, referatur ad David, propter quod et mortuus est, quod vero resurrexit, ad Filium Dei; quia divinitatis virtute resurrexit.
Deinde ut ostenderet Apostolus quia non a se ipso 134.0132D| venit, sed a Christo missus est, adjecit: Per quem accepimus gratiam et apostolatum. Ubi notandum, quia non ait tantum gratiam, ne acceptae gratiae videretur ingratus, dum eamdem acceptam non praedicaret: ideoque subdit: Et apostolatum. Nam gratiam generaliter cum omnibus accepit; apostolatum vero quodam speciali modo quasi solus promeruit. Gratia autem est, qua peccata laxantur. Et ut aperitet cur haec acceperit, illico adjunxit: Ad obediendum fidei, id est, ut ab omnibus obediatur 134.0133A| fidei. Sed pro quo? Pro nomine, inquit, ejus, tanquam diceret: Idcirco gratiam et apostolatum accepi, ut omnes obediant fidei, et credant in eum: et quicunque praedestinati et salvandi sunt, signo nominis ejus signentur. Et ne forte haec gratia solis Judaeis concessa videretur, in omnibus gentibus: rursus ne Romani viderentur excepti, subjunxit: In quibus estis et vos vocati Jesu Christi, quod est aperte dicere: Qui omnium gentium Salvator, ejus et vos estis vocati, quamvis non in Judaeorum, sed in gentium numero inventi. Igitur, quia dixerat quis scriberet: Paulus, inquiens, servus Christi Jesu, etc., ut ostenderet quibus scriberet, addidit: Omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis; et reliqua. His verbis divinam commendat misericordiam, 134.0133B| et meritum humanum evacuat. Nam notandum, quia non ait, diligentibus Deum, sed dilectis Dei: non enim ideo dilecti sunt, quia dilexerunt, sed quia dilecti sunt, idcirco dilexerunt; unde Joannes: Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 10). Sed quid est, quod ait vocatis sanctis? Nunquid sancti vocati sunt? Non utique; sed vocati sunt sancti. Similis enim est haec locutio illi Zachariae, qui ait: Visitavit et fecit redemptionem plebis suae (Luc. I, 48), non quae sua fuerat, sed quam visitando fecerat suam. Joannes etiam dicit: Ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. XI, 52): neque enim dispersi adhuc filii Dei erant, sed congregando in unum fecerat eos filios Dei. Et Salomon: Mulierem fortem quis inveniet? 134.0133C| (Prov. XXXI, 10.) Non enim mulier haec, id est sancta Ecclesia, fortis a Domino inventa est, sed ipse inveniendo fecit eam fortem.
Ostensis denique quibus scriberet, nihil supererat, nisi ut salutem poneret, cujus loco posuit pacem et gratiam, subdens, gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Quod dicit a Deo ad gratiam et pacem respondet. Et apte quidem gratiam a Deo dicit, quoniam noverat esse ab hominibus; quemadmodum Judices personas considerantes, vel cupiditate astricti, illecti, vel timore perterriti gratias hominibus praestare solent. Similiter et pacem a Deo optat, quoniam noverat esse pacem ab hominibus, de qua Dominus in Evangelio: Non qualem pacem mundus dat, ego do vobis (Joan. IV, 10). 134.0133D| Et notandum, quia principali egregio ordine gratiam paci praeposuit: gratia enim est, qua peccata laxantur; pax autem, qua reconciliamur Deo. Peccata enim nostra diviserunt nos a Deo, et aversi eramus ab eo. Quia ergo dum per gratiam fit remissio peccatorum, reconciliamur Deo, ipsa reconciliatio pax dicitur: ideoque pulchre gratia paci 134.0134A| praefertur. Sed dicit fortasse aliquis: Cur Apostolus Patris tantum, et Filii mentionem fecit, et non Spiritus sancti? Cui respondendum: Quia gratia et pax dona Dei sunt; donum autem Dei est Spiritus sanctus, quod Dominus manifestat, cum dicit ad mulierem Samaritanam: Si scires donum Dei (Joan. IV, 10), etc. Si, ergo gratia et pax dona sunt Dei, constat procul dubio quia Apostolus totius Trinitatis fecit mentionem.
Igitur finita salutatione pulchre Apostolus narrationis suae exordium a gratiarum coepit actione, dicens: Primum quidem gratias ago Deo meo, etc. Gratiae sunt laudes, quas Deo offerimus. In eo itaque, quod Apostolus gratias agit Deo pro fide Romanorum, nos monemur ut de omnibus nostris 134.0134B| tam prosperis quam adversis, et de aliorum, sed tantum prosperis, Deo gratias referre studeamus. Sed quare Apostolus non absolute, sed cum adjectione ait Deo meo? Scilicet, ut ostenderet, quia Deus natura omnium est, voluntate vero et merito, paucorum, id est solummodo electorum. Haec ergo vox illorum tantum est, de quibus Dominus dicit: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob: nam in his tribus omnes comprehenduntur electi. Per quem gratias agat, ostendit: Per Jesum Christum: laudis namque suae sacrificium Deo offerebat; ideoque, ut gratum fieret, per manum summi pontificis offerre cupiens, aiebat: Per Jesum Christum. Unde nos monemur ut quoties orationis nostrae, vel 134.0134C| actionis alicujus sacrificium Deo offerre volumus, per ejus manum offeramus.
Hinc Ecclesiae consuetudo descendit, ut sacerdotes singulis precibus adjungant: Per Dominum nostrum Jesum Christum. Pro quibus autem gratias agat, manifestat: Pro omnibus vobis. Ubi notandum, quia non ait, pro sapientibus, pro divitibus; ne videretur personarum acceptor sed generaliter, pro vobis; ac si diceret, in unitate fidei constitutis. Cur autem gratias agat, aperitur cum subditur; Quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Fides est Trinitatis confessio, et totius pietatis ac bonitatis fundamentum, atque religio. Fides illarum rerum est, quae non videntur. Unde Apostolus: Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non 134.0134D| apparentium (Hebr. XI, 1). Fides dicitur, eo quod fit id quod dicitur aut promittitur. Quod autem dicit: In universo mundo, si simpliciter quidem intelligamus, universas mundi voluit intelligi partes. Et certe potuit fieri, quoniam Romani tunc pene omnibus gentibus imperabant, ut fama fidei eorum ad universas mundi pervolaverit partes. Possumus et 134.0135A| per synecdochen dictum intelligere, ut a toto partem accipiamus.
Sequitur: Testis mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, etc. Hic quaerendum est, quare juravit Apostolus, cum Dominus in Evangelio praecipiat: Nolite jurare omnino (Joan. XIV, 17). Nunquid contra Domini praeceptum egit Apostolus? Minime, Sed in eo quod Dominus praecepit non esse jurandum, et Apostolus juravit, datur intelligi quia Dominus non praecepit ne quis juramento utatur in necessariis, sed ut nemo juramentum appetat, quasi summum bonum. Sunt enim quaedam res, quae et in se et per se bonae sunt, et ideo appetendae, ut virtutes; sunt aliae, nec in se, nec per se bonae, sed pro aliis necessariae, sicut cibus, potus, 134.0135B| et vestimentum. Haec enim necessaria sunt ad sustentationem vitae praesentis, sed non, ut summum bonum, appetenda. Similiter et juramentum, nec in se, nec per se bonum est; sed quis potest eo uti in necessariis? verbi gratia, vis aliquem trahere ad fidem, et ille tibi credere non vult, nisi jures; tu ergo, si ea intentione, qua Apostolus, juraveris, non erras. Hinc Dominus in Evangelio dicit: Quod his amplius est, a malo est (Matth. V, 37). Ubi notandum, quia non ait, malum est, sed, a malo est; ac si diceret: Quod tu juras, ab illius malo descendit, qui te jurare coegit. Dominus igitur idcirco praecepit non esse jurandum, ne quis per assiduitatem jurandi in perjurium incidat. Nam, sicut qui non loquitur, non mentitur, ita qui non jurat, non perjurat. Sed 134.0135C| quid est, quod se Apostolus in spiritu servire Deo asserit, cum servitus, corporis sit officium, oratio vero, mentis? Attamen sciendum quia majus aliquid voluit demonstrare, scilicet vim suae devotionis et affectionis. Potest enim aliquis sine devotione vel affectione orare: verumtamen sine his in spiritu Deo servire nemo potest. Ut ergo Apostolus suae mentis devotionem, affectionemque ostenderet, adjecit: In Evangelio filii ejus. Sine Evangelio namque Deo servire nullus potest. Cur autem Deum testem vocaverit, ostendit, subjungens: Quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis, et reliqua. Quid est, quod se dicit semper, et sine intermissione, memoriam facere Romanorum in orationibus suis? Nunquid non manducabat, aut 134.0135D| bibebat? Ne ergo contrarium videatur, intelligendum est, quia sine intermissione dicit, id est, sine ullius diei intervallo: nullus quippe dies praeteribat, quo Apostolus pro Romanis Deo speciales preces non 134.0136A| funderet. Hoc itaque dicto se ostendit impletorem illius praecepti, quod alibi docuit, dicens: Sine intermissione orate (I Thess. V, 17). Sed quare Romanis indicare voluit, quod semper pro eis oraret? Quid enim necesse est amicis nostris indicare, si pro eis oramus? Hoc ideo Apostolus egit, ut Romani magis eum diligerent, et ejus praeceptis obedirent. Magis quippe nos audiunt, qui diligunt, quam qui odio habent. Attamen Apostolus intentionem et finem sui placiti, non in se, sed in Domino constituit, ut per dilectionem suam perduceret eos ad dilectionem Dei.
Sequitur: Obsecrans, ut si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Proficiscens Apostolus ad praedicationis 134.0136B| officium, optabat precibus et obsecrationibus obtinere, ut prosperum iter haberet veniendi ad Romanos. Sed quare addidit, in voluntate Dei? Videlicet, quia noverat esse prosperitatem sine voluntate Dei: ecce enim mali temporalibus bonis prosperantur; sed haec prosperitas non est ex voluntate Dei. Sequitur: Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar, etc. Cur desiderabat eos videre? Numquid levitatis studio, sicut homines parentes suos, studio epulandi? Non. Sed ipse reddit causam, dicens, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritalis: id est, ut doctrinam et miraculum vobis tribuam patrationum. Ad quid autem haec impertiri velit, aperitur, cum subditur: Ad confirmandos vos, quibus verbis ostendit eos adhuc egere 134.0136C| fidei confirmatione, quamvis eos superius laudibus praetulerit, ea scilicet intentione, ut ea, quae in illis corrigenda erant, facilius corrigi possent. In quo facto nos monemur, ut quoties in personis nobilium aliqua reprehensibilia corrigere volumus, prius, si qua sunt in illis bona, laudibus praeferamus. Sequitur: Id est, simul consolari in vobis. Desiderabat utique Apostolus se consolari in Romanis, et Romanos in se, et non ex una tantum parte, sed per communem fidem, et sancti Spiritus illuminationem: unde mox subditur: Per eam, quae invicem est, fides vestra, atque mea. Tunc enim Apostolus in Romanis consolaretur, si praedicationis suae officium in eis cerneret solidatum, et ipsi in Apostolo, si se ejusdem apostolatus, et dignitatis intelligerent 134.0136D| fore participes. Sequitur: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Ac si diceret: Nolo vos esse ignaros, quoniam intentionem, 134.0137A| et votum habui veniendi ad vos, sed prohibitus sum usque adhuc praedicatione caeterarum gentium, quae cum crediderint, et mea praedicatio in eis confirmata fuerit, veniam ad vos. Ut autem ostenderet, quia non studio levitatis veniret, adjecit: Ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in caeteris gentibus; tanquam diceret: Eum fructum, quem me de caeteris gentibus accepturum credo, quas ab Hierosolymis usque ad Illyricum, quod est caput Europae, mea praedicatione ad fidem Christi vocavi, eum et in vobis habebo, largiente divina misericordia.
Sequitur: Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Graecos appellat sapientes, eos scilicet, qui philosophicae studebant doctrinae, 134.0137B| sive qui legibus utebantur, barbaros vero, idiotas. Et ut aperiret, quos dixerit Graecos, ac barbaros, ideo addidit: Sapientibus, et insipientibus debitor sum. His quippe debitor erat per patientiae virtutem: et revera nulla major est patientia, quam stultorum impetus sustinere. Ita, quod in me, promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare. Ac si diceret: Sicut debitor sum sapientibus et insipientibus; ita debitor sum evangelizare et vobis, qui Romae estis, quod in me promptum est. Et quia poterat aliquis dicere: Quem vis evangelizare? Nunquid Christum crucifixum? Quare non erubescis eum crucifixum evangelizare? Ad haec ipse respondet: Non enim erubesco Evangelium, quod utique ad confusionem gentium dictum est, quae Jovem, 134.0137C| Saturnum et caeteros deos colebant, sed eorum flagitia confiteri verebantur: quasi diceret Apostolus: Non erubesco praedicare Christum crucifixum, et a mortuis resurrexisse; quoniam, etsi in altero dedecus est, in altero tamen insigne virtutis. Fuerunt enim nonnulli, qui ejus nativitatem, passionem et mortem verebantur, contra quos Apostolus dicit: Non erubesco Evangelium. Cur non erubescebat, ostendit: Virtus enim Dei est, etc. Virtutem Dei appellat divinitatis potentiam, qua Christus surrexit a mortuis. Et revera nulla major virtus esse potest, quam mortuo reddere vitam, et Deo quidem nihil dignius, quam mori pro suae imaginis reparatione. Ad quid sit haec virtus, demonstrat: In salutem omni credenti. Omni dicit, ut nullus exceptus videretur. Et 134.0137D| ne putaretur differentia esse inter Judaeos et Graecos, ait: Judaeo primum, et Graeco. Graeci duas faciebant divisiones, in se et barbaris; Apostolus vero tres fecit, in Judaeo, Graeco, et barbaro. Nam si Graeci propterea barbaris praeferebantur quia philosophicae studebant doctrinae, et legibus utebantur, jure et Judaei Graecis praeferuntur, qui legibus utebantur, et a Deo promulgatis. Ideoque ait Apostolus: Judaeo primum.
Sequitur: Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem. Justitia dicitur, quasi juris status. Justitia 134.0138A| ergo est, cum unicuique proprium jus tribuitur: unde et justus dicitur, eo quod jus custodiat. Justitia autem Dei Christus est, quae revelatur in eo, id est per illud, scilicet per Evangelium. Quod vero dicit, ex fide in fidem, tale est, quale et illud, quod alibi ait: Nos autem revelata facie speculantes gloriam Dei, transformamur in eamdem imaginem a gloria in gloriam, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18). A gloria dicit Evangelii ad gloriam aeternae remunerationis. Similiter et hic, ex fide legis in fidem Evangelii, vel ex fide verborum et operum, in fidem aeternae retributionis, sive ex fide hominis in fidem Dei. Et ut suam narrationem prophetico testimonio comprobaret, adjecit: Sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit. Quod dicit, ex fide, 134.0138B| non illa est intelligenda, quae verbo tenus tenetur, sed quae operibus adimpletur, quia fides sine operibus mortua est in semetipsa (Jac. II, 17, 20, 26). Sequitur: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum. Dixerat superius revelari justo per Evangelium justitiam Dei: consequens erat, ut ostenderet impio revelari iram Dei, sed de coelo, ideoque addidit: Revelatur, etc. Ubi solerter est animadvertendum, quare dixerit; revelatur aut ira Dei, aut de coelo. Revelatur ideo dicit, quia quod prius fuerat occultum, per Evangelium factum est apertum, sive, quod fuerat minus notum, per Evangelium est manifestatum. Ira autem in Deo, non proprie, sed translative dicitur: in divinitatis quippe naturam nulla passio 134.0138C| cadit. Quoties ergo ira in Deo dicitur, pro vindicta accipienda est. Et pulchre dicit de coelo accipi: quoniam tam beneficia, quam plagas, et quaeque adversa de coelo accipimus. Mystice, per coelum designatur doctrina evangelica, sive Ecclesiae fides. Apte itaque iram Dei super impium de coelo dicit revelari; quia per tubam evangelicae praedicationis, et fidem Ecclesiae manifestatur, quantum condemnandi sint idolorum cultores. Aliter: De coelo ira Dei super impium revelatur, quia ab ipso mundi exordio, per visibiles creaturas, invisibilis potuit agnosci Creator. Nam, cum tam clara Deus condidit sidera, facile ex ipsis cognosci potuit, quod ipse solus Deus, et solus esset adorandus. Super quae autem reveletur ira Dei aperitur, cum subditur, super 134.0138D| omnem impietatem et injustitiam. Ubi notandum, quia duo dixit, impietatem et injustitiam. Nam, licet omnis impietas injustitia, non tamen omnis injustitia est impietas. Impietatem ergo vocat incredulitatem; injustitiam vero, iniquitatem et nequitiam. Super quorum hominum impietatem et injustitiam ira Dei reveletur, ostendit, eorum, inquiens, qui veritatem Dei in injustitia detinent. Injustum quippe est, ut honor, qui Creatori debetur, creaturae tribuatur. Illi ergo veritatem, id est divinitatem Dei in injustitia detinent, qui, Creatore relicto 134.0139A| serviunt creaturae. Quia, quod notum est Dei, manifestum est in illis. Hic subaudiendum est, esse, ut sit sensus: Essentia et notitia Dei manifesta est illis. Cur autem sit manifesta ostendit: Deus enim illis manifestavit. Sed, quomodo manifestaverit, non evidenter ostendit. Subaudiendum ergo est: faciendo opus, per quod ipse possit agnosci Creator. Omnis quippe creatura praedicat se non esse Creatorem; praesertim cum nihil creaturarum omnia in omnibus superet. Verbi gratia, coelum praecellit magnitudine, sol, luna, et stellae claritate, terra fertilitate: ac per hoc evidenter ostenditur, quod omnia habent Creatorem, qui ea condidit, regit et gubernat, et omnia praecedit. Sequitur: Invisibilia enim ipsius per ea, quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur. 134.0139B| Sempiterna quoque virtus ejus, et divinitas intellecta conspiciuntur a creatura mundi, per ea quae facta sunt: a creatura quippe mundi, id est, ab ipso mundi exordio, per visibiles creaturas, invisibilis agnosci potuit Creator. Nam, cum Dominus tam pulchra condiderit elementa, ut ea homines, quasi deos adorarent, facile cognosci poterat, quia incomparabiliter pulchrior erat ille, qui ea condidit. Virtutem itaque vocat divinitatis potentiam, quae omnia regit; divinitatem vero, ipsam Dei majestatem, quae replet universa. Haec enim, id est virtus, et divinitas, per visibiles creaturas potuerunt agnosci: sed quia non sunt agnita, idcirco sunt inexcusabiles: unde et subditur: Ita ut sint inexcusabiles. Cur autem sint inexcusabiles, manifestat: 134.0139C| Quia dum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, etc. Virtutem quippe invisibilis essentiae per visibiles, ut dictum est, potuerunt agnoscere creaturas. Nam, quamvis nomen Dei adhuc esset ignotum, virtus tamen erat manifesta: unde non ignorantia, sed de glorificatione reprehenduntur, cum dicitur: Non sicut Deum glorificaverunt, id est, debitum illi honorem non impenderunt. Cum enim Deus illis non solum utilissimarum disciplinarum peritiam tribuerit, sed etiam, ut de summo bono tractarent; ipsi, bonum, quod habebant, non Deo, sed sibi tribuentes, nequaquam Dei gratuita bonitate, sed suis se meritis accepisse credebant, ideoque evanuerunt; unde mox sequitur: Sed evanuerunt in cogitationibus suis, etc. 134.0139D| Nullum quippe majus evanescere est, quam a Deo acceptum bonum sibi tribuere. Et obscuratum est insipiens cor eorum. Ecce, dicit Apostolus, cor eorum obscuratum. Sed unde obscuratum sit non ostendit. Intelligendum ergo est, quia obscuratum nube humanae laudis: pro acceptis quippe bonis humanam laudem quaerebant, et ideo factum est insipiens cor eorum. Insipiens enim cor illud recte dicitur, quod acceptum bonum sibi tribuit, et pro eo, non Dei, sed suam gloriam quaerit.
134.0140A| Sequitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, etc. Pro peritia namque diversarum artium se sapientes esse jactabant, ideoque stulti facti sunt. Quomodo autem stulti facti sint, aperitur, cum subditur: Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. His verbis denotat Apostolus philosophos, et redarguit poetas gentium, Socratem, Platonem, Aristotelem, Zenonem, Virgilium, Catonem, Ovidium Nasonem, et caeteros, qui divinitatis honorem mortuis hominibus impendebant, putantes eos magis sibi prodesse posse post mortem, quam dum adhuc viverent: nam cum viverent, nullum eis divinitatis impendebant honorem. Et nota, quia non ait, in similitudinem hominis, 134.0140B| sed, in similitudinem imaginis hominum: speciem quippe humani corporis formare non poterant, sed similitudinem imaginis, cui divinitatis honorem impendebant. Quod autem gentes similitudinem humanae imaginis pro Deo colerent, ostendit Daniel, qui dicit Babylonios adorasse similitudinem Belis (Dan. XIV, 2): Bel namque pater fuit Nini regis Assyriorum. Rursus, quod serpentes colerent idem Daniel demonstrat, qui praefatos Babylonios dicit adorasse draconem, quem ipse interfecit. Colebant nihilominus similitudines quadrupedum, sicut Aegyptii Apem. Apis etenim rex fuit Argivorum, qui navibus de Graecia vectus in Aegyptum, ibi mortuus est et sepultus: et quia prius ei sacrificare coeperunt quam templum ipsius aedificaretur, dictus 134.0140C| est Serapis: Seros enim Graece sepulcrum dicitur. Huic taurum sacrificare solebant: unde et ipse taurus, Apis dictus est, quem Aegyptii pro Deo colebant. Hinc est, quod filii Israel in deserto similitudinem vituli fecerunt. Adorabant et volucres, sicut Aegyptii coracem, qui Latine dicitur nycticorax, quasi noctis corvus, et Romani anserem. Non solum haec, sed et alia multa colebant; unde dicit Salomon: Mortuus mortuum fingit manibus iniquis (Sap. XV, 17): et Psalmista: Simulacra gentium argentum et aurum (Psal. CXIII, 1). Praeterea sciendum, quia nunc etiam homines idola colunt, diligendo magis creaturam quam Creatorem: verbi gratia, glutones magis diligunt ventrem quam Deum: glutonis ergo Deus venter est; unde Apostolus: 134.0140D| Quorum Deus venter est et gloria in confusione ipsorum. Si ergo glutonis Deus venter, et avari aurum, ac per hoc impuri, et adulteri Deus est scortum.
Sequitur: Propter quod tradidit eos Deus in desideria cordis eorum, etc. Quod dicit, tradidit, intelligendum est, tradi permisit: sicut dicitur Deus indurasse cor Pharaonis, eo quod durum non mollificavit. Sed in hoc dicto animadvertendum est quanta sit divinae pietatis miseratio: non enim tradidit eos 134.0141A| Deus in contraria, sed in suavia et delectabilia: et hoc est quod dicit, in desideria cordis eorum. Cur autem eos tradi permiserit, ostendit: Ut contumeliis corpora sua afficiant in semetipsis. Contumeliae sunt opprobria. Contumeliis ergo corpora sua afficiunt, qui peccata peccatis, et vitia vitiis accumulant. Omne enim peccatum, quod homo primo committit, nisi cito per poenitentiam corrigatur, fit causa peccati; quoniam ex eo nascitur alterum; quod nisi rursus corrigatur, fit poena peccati et causa peccati, poena praecedentis et causa sequentis.
Sequitur: Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium. Veritatem vocat divinitatis potentiam. Veritatem ergo Dei in mendacium commutat, qui debitum Creatori honorem tribuit creaturae. Et hoc 134.0141B| est, quod sequitur: Et coluerunt, et servierunt creaturae, potius quam Creatori. His verbis Apostolus non condemnat creaturam; qui enim creaturam condemnat, Creatori injuriam facit, quia bonis illius male utitur: attamen ipse novit juste disponere, et ordinare militiam eorum, quos videt bonis suis injuste uti.
Sequitur: Qui est Deus benedictus in saecula. Amen. Iisdem verbis, quibus nunc de Patre, alibi etiam de Filio utitur, dicens: Quorum patres, et ex quibus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. (Rom. IX, 5). Ac per hoc Pater et Filius unus est Deus.
Sequitur: Propterea tradidit eos Deus in passiones ignominiae. Dixerat superius: commutaverunt 134.0141C| veritatem Dei in mendacium: quibus verbis ostendit eos ideo derelictos, quia Dominum dereliquerunt; ideoque dicit: Propterea, etc. Tradidit vero ita accipi debet, ut dictum est. Passiones ignominiae vocat peccata, quae inferius descripta sunt. Ignominia dicta est, eo quod sit sine nomine, sicut infamis sine fama, et ignobilis sine nobilitate: quicunque enim in stupro, fornicatione, et adulterio deprehenditur, recte dicitur ignobilis et ignominiosus; quia caret nobilitate. Praeterea omne peccatum ignominia dicitur, quia caret nomine naturae: quoniam non est a Deo creatum, sed a diabolo inventum. Quomodo autem traditi sunt in passiones ignominiae, aperitur, cum subditur: Nam feminae eorum immutaverunt 134.0141D| naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Hic Apostolus per periphrasim vitavit rem turpem. Sed sciendum, quia hic locus varie a doctoribus expositus est. Attamen, quomodo intelligendus sit Apostolus manifestat, cum subjungit: Similiter autem et masculi relicto naturali usu, etc. Dum enim dicit, similiter, evidenter ostendit, quia sicut masculi 134.0142A| in masculos turpitudinem operabantur, ita et feminae turpi desiderio feminas appetebant. Notandum igitur, quia non ait, mutaverunt conjugalem usum, sed naturalem; quicunque enim membra sua illis membris miscet, quae Deus creavit ad procreandas soboles, etsi sint membra meretricis, naturalis est usus, quamvis illicitus concubitus; qui vero illis conjungit, quae Deus non creavit ad procreandas soboles, etsi membra sint uxoris, non tamen est naturalis usus. Et ideo dicit Apostolus: Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis, invicem masculi in masculos turpitudinem operantes. Exarserunt, inquit, id est incredibili ardore libidinis accensi sunt, juxta illud prophetae: Ambulate in lumine ignis vestri, et in 134.0142B| flammis, quas succendistis. Et item: Omnes adulterantes (Isa. L, 11), quasi clibanus corda eorum.
Sequitur: Et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Mercedem, quam oportuit, in semetipsis receperunt; quia derelinquentes Deum, derelicti sunt ab eo; ad hoc enim dereliquerunt, ut derelinquerentur, et his, quae sequuntur, criminibus irretiti, agnoscerent quem dereliquerunt. Nam quia peccatum, quod primo commiserunt, noluerunt digna satisfactione corrigere, ideo justo Dei judicio traditi sunt his vitiis, pro quibus atrocius punirentur.
Sequitur: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit eos Deus in reprobum 134.0142C| sensum. Notandum hoc loco quia non ait, non cognoverunt Deum, sed, non probaverunt Deum habere in notitiam. Deum namque cognoscere, est per creaturas intelligere Creatorem; Deum vero probare habere in notitia, oculis eum mentis semper praesentem habere, et timendo, vitia declinare. Reprobum autem sensum, dicit perversum, de quo mox subditur: Ut faciant ea, quae non conveniunt: id est, quae leges divinae exsecrantur. Nam quamvis omnia peccata Deo exsecrabilia sunt, illa tamen prae omnibus exsecrabiliora sunt, quae fiunt contra naturam. Propter haec enim factus est cataclysmus, id est, diluvium. Propter haec, quatuor civitates, Sodoma scilicet, et Gomorrha, Adama et Seboim, subversae, 134.0142D| igne et sulphure crematae sunt. Propter haec quotidie hominibus multae pestilentiae et clades eveniunt.
Sequitur: Repletos omni iniquitate, etc. Iniquitas est malitiosae mentis votum, atque voluptas. Dicta autem est iniquitas, quasi non aequitas: et quia caput et radix est omnium malorum, jure prima ponitur. Inter iniquitatem autem et peccatum differentia 134.0143A| est. Est enim iniquitas quod dictum est, peccatum vero corporis prolapsio.
Sequitur: Malitia. Malitia est perversae mentis cogitatio: unde distat a malignitate, quae est ejusdem perversae cogitationis opus, Fornicatione. Fornicarius, sive fornicaria dicitur, cujus corpus publicum est. Dicti autem sunt a fornicibus arcuatis, id est, curvatis, in quibus apud antiquos lupanaria construebantur ad prostituendas meretrices. Est autem specialis fornicatio, est et generalis. Specialis, corruptio est animi et corporis; generalis vero, est omnis corruptio mentis, et omne peccatum, quod separat hominem a Deo. Unde Psalmista: Perdes omnes fornicantes abs te. Avaritia. Avaritia proprie est aliena rapere, et sua non largiri. 134.0143B| Dicitur autem avaritia quasi auri cupiditas, et apte post fornicationem ponitur; quia haec duo ad idolorum pertinent culturam: unde idem Apostolus: Neque fornicator, neque immundus, neque avarus, quod est idolorum servitus, habent haereditatem in regno Christi, et Dei (Ephes. V, 5). Nequitia est mentis calliditas, vel astutia. Astutia autem in nequitia non illa intelligenda est, de qua Salomon dicit: Astutus omnia agit cum consilio (Prov. XIII, 16), sed astutia deceptionis. Et dicitur nequitia, quasi non aequitas.
Sequitur: Plenos invidia. Invidia dicta est a contuendo alterius felicitatem. Habet autem sub se duas species, doloris et timoris. Omnis enim invidus videns alterius felicitatem, aut dolet, aut timet: 134.0143C| dolet aliquem majorem se; timet vero minorem sibi fieri aequalem. Omnis autem invidus parvulus est, et sui invidia moritur. Omnis etiam invidus rosor est sui: unde quidam poeta ait: Justius invidia nihil est, quae protinus ipsum auctorem rodit. atque animam cruciat. Homicidio. Homicidium a caede hominis dicitur. Est autem tam spirituale, quam corporale: sed incomparabiliter majus est spirituale: nam corporali occiditur corpus quandoque moriturum; spirituali vero anima in aeternum victura. Hinc est quod Dominus in Evangelio de diabolo dicit: Ille homicida erat ab initio (Joan. VIII, 44). Diabolus quippe tantummodo verba protulit, et protoplastos interfecit. Ac per hoc datur intelligi, quia quicunque malo suo verbo vel exemplo aliquem 134.0143D| perdit, recte dicitur homicida. Et apte post invidiam ponitur; quia per invidiam pervenitur ad homicidium. Diabolus quippe per invidiam protoplastos interfecit: nihilominus et Cain fratrem suum. Contentione. Contentio est, cum non veritas quaeritur, sed animositas fatigatur. Dolo. Dolus est simulatio, sive fraus animi. Hoc autem distat a dolore, quod dolor est incommoditas corporis. 134.0144A| Distat etiam inter insidias, fraudem et dolum. Insidiae namque loci sunt, fraus vero, violatio fidei, dolus est simulatio animi. Malignitate. Quid sit malignitas, jam superius dictum est. Sequitur: Susurrones. Susurro est, qui non in facie, sed in aure detrahit: unde et a sono aurium nomen accepit. eo quod sub aure sonet. Hinc est, quod Dominus praecepit: Ne sis criminator, aut susurro in populis (Levit. XIX, 16). Detractores. Detractor est, qui bonum alterius malum dicit, aut qui magnum alterius bonum dicit esse parvum. Quicunque autem de malo alterius falso malum loquitur, similis est detractori; si vero de alterius malo veritatem dicat, non est detractor, sed veritatis assertor. Quicunque enim simplici intentione bonum laudat, et malum vituperat, 134.0144B| voluntatem suam divinae veritati conjungit. Deo odibiles. Hic notandum, quia non ait absolute, odibiles, sed praemisit, Deo, ad distinctionem hominum. Plurimi namque sunt odibiles Deo, qui dilecti sunt mundo, et econtrario multi Deo dilecti sunt, et mundo odibiles. Qui autem haec omnia vitia habent, recte Deo odibiles dicuntur. Contumeliosos. Contumeliosi sunt verborum injuriis proclivi: nam contumeliae sunt opprobria et convicia. Superbos. Superbia est omnis illicitus et inordinatus appetitus. Hoc autem vitium tam grave est, ut, cum omnia vitia a contrariis virtutibus superentur, id solum contra omnia dimicet. Unde recte genitrix, et nutrix dicitur omnium vitiorum, et consumptrix bonorum. Itaque hoc vitium tunc nascitur, cum homines 134.0144C| se plus quam Deum diligunt: quia ipsi sui volunt videri principium. Sequitur: Elatos. Elatus dicitur quasi extra se delatus. Elatio enim est mentis erectio. Quod vitium tunc nascitur, cum mens per superbiam tumida credit se esse quod non est. Unde apte post superbiam ponitur, de qua nascitur. Inventores malorum. Hoc dicto ostendit Apostolus, quia non omnia peccata diaboli instinctu peraguntur. Quaedam enim homines sibi inveniunt: unde monstrantur pejores esse diabolo, qui se confitetur a Deo accepisse potestatem, dicens secundum Evangelium Lucae: Haec omnia mihi tradita sunt, et do ei, cui volo. Haec ego tibi dabo, si procidens adoraveris me (Luc. IV, 6). Hinc est quod, ut Job tentaret, a Deo petiit potestatem; et a Domino expulsus ab 134.0144D| hominibus, non nisi ejus jussu, ausus est se mittere in porcos. Parentibus non obedientes. Nam qui superioribus vitiis irretiti sunt, justo Dei judicio, ad hoc usque perveniunt, ut etiam parentibus sint inobedientes. Unde deteriores sunt bestiis, quae suos diligunt progenitores. Insipientes. Insipiens dicitur, eo quod sit sine sapore. Quicunque ergo a sapore spiritalis doctrinae recedit, jure vocatur insipiens 134.0145A| . Incompositos, id est, inordinatos. Quicunque enim his vitiis dediti sunt, recte vocantur inordinati et incompositi, quia carent compositione. Sine affectione, id est, sine affabilitate. Inter . . . . . quod pietas proprie erga propinquos dicitur, affabilitas vero etiam circa extraneos. Absque foedere, id est, absque pacto. Inter foedus autem et pactum, hoc distat, quod foedus dicitur praecedens pactum, id est, reconciliatio de inimicitiis: pactum vero, societas, quae sequitur post reconciliationem. Sine misericordia. Misericordia a cordis miseria dicta est. Ille autem vere misericors est, qui alterius miseriam velut suam deflet. Misericordia itaque in Deo, non proprie, sed translative dicitur; quia in divinitatis naturam nulla passio 134.0145B| eadit. Et pulchre hac clausula cuncta vitia concludit; quoniam qui illis corrumpuntur, ad hoc usque perveniunt ut et sibi, et aliis sint immisericordes: nam quicunque ordinate miserentur. Unde Salomon: Fili, miserere tibi placens Deo.
Sequitur: Qui, cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, etc. Cognoverunt quippe justitiam Dei per legem naturae. Justitiam autem Dei illam dicit, qua juste punit malos, et remunerat bonos. Non intellexerunt; scilicet suis peccatis caecati. Quid autem non intellexerunt ostendit, subjungens: Quoniam qui talia agunt, digni sunt morte. Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. His verbis ostendit Apostolus, quoniam et ille qui sponte, et illi qui coacte peccant, nihilominus 134.0145C| patientur, et hi, qui agentibus favent, aeterna sunt morte plectendi. Sunt autem nonnulli, qui nec agentibus favent, et in aperto malum persequuntur, cum hoc peragunt in occulto. Ne ergo isti non condemnandi viderentur, idcirco subditur: (CAP. II.) Propter quod inexcusabilis es, o homo, omnis qui judicas. Ac si diceret: Tu, quicunque es, qui malum in aperto persequeris, sed in occulto agis, ne te credas non esse condemnandum; quia tanto atrocius punieris, quanto, cum sis malus, per hypocrisin bonus videri cupis. Hinc in libro Job legitur: Callidi et simulatores provocant iram Dei (Job XXXVI, 13). Cur autem sit inexcusabilis, ostendit: In quo enim judicas alium, te ipsum condemnas; 134.0145D| eadem enim agis quae judicas. Et ne forte aliquis sibi blandiretur de impunitate, dicens: Misericors 134.0146A| est Deus, et non patietur creaturam suam perire in aeternum; ideo adjecit: Scimus autem, quia judicium Dei est secundum veritatem, in eos, qui talia agunt; tanquam diceret: Si tu injustus injuste judicas justum, multo magis Deus justus te juste judicabit injustum. Judicium, condemnationem dicit; secundum veritatem autem addidit, ad distinctionem humanorum judiciorum, quae saepe falluntur, aut miseratione, aut cupiditate, aut timore. Dei vero judicia omnino vera et justa sunt; quia sine personarum acceptione exhibentur. Sequitur: Existimas autem, o homo, qui judicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? Ac si diceret: Non te ideo putes non esse puniendum, quia Deus differt judicium; quoniam 134.0146B| ipse quandoque quod promisit implebit. Exspectat per patientiam ut tu convertaris ad eum per poenitentiam: ideo namque differt, quia non vult invenire quos damnet, sed quos coronet.
Sequitur: An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Divitias bonitatis Dei, et patientiae, et longanimitatis, vocat bona temporalia, quae Deus tam bonis, quam malis largitur. Haec malus contemnit, quia non vult ad Deum converti per poenitentiam. Bonus autem dicitur Deus, quia bona tribuit; patiens et longanimis, quia mala suffert. Et sciendum, quia quaedam exemplaria habent, bonitatis et sustentationis. Distat tamen inter patientiam et sustentationem: nam sustentatio Dei in illis est, qui infirmitate potius peccant, quam voluntate, 134.0146C| patientia autem in illis qui potius voluntate .
Sequitur: Ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Et est sensus: Deus tibi tempus poenitentiae concedit, sed tu eo male uteris. Hinc in libro Job legitur de impio: Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbia (Job XXIV, 23). Hinc et Salomon dicit: Fili, ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem: subito enim veniet ira Dei, et tollet te.
Secundum duritiam autem tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram Dei in die irae et revelationis justi judicii Dei. Dura mens dicitur, quae, frigore suae militiae durata, imaginem sui conditoris 134.0146D| in se recipere non potest: sicuti et cera dura, quae alicujus sigilli non suscipit formam. Cor 134.0147A| autem impoenitens vocatur, quod emolliri ad poenitentiam non potest, de quo per prophetam dicitur: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI, 26). Thesaurizare, in bona et in mala significatione ponitur, hic vero in mala. Iram ergo thesaurizat, qui peccata peccatis accumulat. Ira autem, ut jam dictum est, pro vindicta accipitur. Dies irae appellatur dies judicii, juxta illud prophetae: Dies illa, dies irae, dies tribulationis et angustiae (Soph. I, 15). Ipse etiam dicitur dies revelationis; quia quae nunc latent, tunc manifesta erunt. Unde Dominus in Evangelio dicit: Nihil opertum, quod non reveletur (Matth. X, 26; Luc. XII, 2). Et ut aperiret cur dixerit, justi judicii Dei, continuo subdidit: Qui reddet unicuique secundum opera sua 134.0147B| . Ut autem ejusdem judicii ostenderet aequitatem, continuo subjunxit: His quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem, hic subaudiendum est, vivunt. Et apte quidem dicit: His, qui secundum patientiam boni operis vivunt; quoniam boni operis merces secundum patientiam exspectatur, quae in futuro tribuetur. Unde idem Apostolus alibi dicit: Per fidem ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 7). Gloriam vocat decorem aeternae beatitudinis, de quo Dominus in Evangelio dicit: Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Honorem, vero dignitatem, qua filii efficientur similes Patri: unde Joannes: Cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). Incorruptionem, dicit immortalitatem: unde 134.0147C| idem Apostolus: Oportet mortale hoc induere immortalitatem, et corruptibile, incorruptionem (I Cor. XV, 53). Quibus autem haec reddet demonstrat, subjungens: Quaerentibus vitam aeternam, id est, quaerentibus eum, qui est vita aeterna. Quia dixerat quae bona retribuenda sint his, qui secundum patientiam boni operis vivunt, ut ostenderet quae mala malis retribuantur, continuo subdit: Suis autem, qui ex contentione, subauditur, sunt, et qui non acquiescunt veritati (subauditur, quam per Evangelii gratiam perceperunt) Domino scilicet Jesu Christo, vel ejus doctrinae, credunt autem iniquitati (subauditur, quam semper dilexerunt) ira et indignatio. Ira, ut dictum est, pro vindicta accipi debet, de qua dicit Psalmista: Quis novit potestatem irae tuae (Psal. 134.0147D| LXXXIX, 11), etc. Et quia saepe ira sine indignatione exhiberi solet: ut ostenderet atrociorem iram, adjecit: Et indignatio. Indignatio est vigor futurae animadversionis et justae poenae.
Tribulatio et angustia. Retribuetur tribulatio de conscientiae reatu: angustia vero de sera poenitentia; juxta illud prophetae: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI, 24). 134.0148A| Vermem namque appellat corrosionem propriae conscientiae. Super quem autem haec tribuantur, aperitur, cum subditur: In omnem animam hominis operantis malum. Sed quid est, quod dicit, in omnem animam hominis? Nunquid sola anima patietur poenam? Non: sed anima simul et corpus. Fuerunt enim nonnulli, qui ob hoc, quod Apostolus dicit, in omnem animam, intelligere voluerunt, quod, sicut anima spiritalis est, ita et poena futura, non corporea sit, sed spiritalis, quod omnino falsum est. Apostolus autem ideo dicit, omnem animam; quia anima rationalis est creatura; et ipsa primo peccat: ideoque prima punietur. Sive, tropice loquens, a parte, id est anima, totum intelligi voluit hominem; ut est illud: Descendit Jacob in Aegyptum in animabus 134.0148B| septuaginta (Gen. XLVI, 27). Quod vero dicit, operantes malum opus, hic non ad aliquam actionem referendum est, sed ad perversam cogitationem, quia de infidelitate loquitur. Et ut ostenderet quia nulla est distinctio Judaei, et Graeci, subjunxit: Judaei primum, et Graeci. Primum vero dicit, ut ostenderet, quia Judaei Graecis praeferuntur: ipsi enim primi legem acceperunt, et eamdem primi transgressi sunt; ideoque Graecis praeferuntur, tam in bono, quam in malo, tam in poena, quam in praemio. Igitur, quia tria ludibria malis retribuenda dixerat, volens ostendere quia tria clara et honesta munera justis retribuenda sunt, confestim subdidit, dicens: Gloria autem, honor, et pax omni operanti bonum, quae tria tam ad praesentem, quam 134.0148C| ad futuram vitam possunt referri. Si autem ad praesentem referantur, ita debent intelligi: retribuitur gloria resurrectionis et renovationis animae, quae fit per fidem: tribuitur et gloria, et honor, id est, dignitas, qua quisque, concessa venia peccatorum, transit in adoptionem filiorum Dei: tribuitur etiam pax, id est reconciliatio, qua de inimicis efficiuntur amici Dei. Si vero ad futuram, ita accipienda sunt: tribuetur justis gloria, id est, splendor aeternae beatitudinis: tribuetur honor, id est, dignitas, qua filii efficientur similes Patri: nihilominus et pax, id est, perfecta securitas: ibi enim nullum cum vitiis certamen erit, sed erunt homines Deo et angelis sociati. Judaeo primum, et Graeco. Si diligentius attendamus, Judaei Graecis, non solum dignitate, 134.0148D| sed etiam tempore praeferuntur; ipsi enim prius exstiterunt. Et quia poterant Judaei dicere, o Apostole, cur nobis aequiparas gentes, qui legem accepimus, et Christi notitiam habemus? Ad haec ipse respondet: Non est enim personarum acceptio apud Deum. Cujus loci sensum coapostolus ejus Petrus in Epistola sua evidenter exponit, dicens: Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente 134.0149A| qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Ut autem Apostolus hoc apertius demonstraret, subjunxit: Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, et quicunque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. His verbis ostendit Apostolus, quia, nec Judaei excusabiles pro ignorantia, quia legem acceperunt, nec gentiles, quia per creaturam potuerunt agnoscere Creatorem. Hujus autem loci sensum Dominus in Evangelio manifestat, dicens: Servus, qui cognoscit voluntatem Domini, et facit digna, plagis vapulabit multis; qui autem non cognoscit voluntatem Domini sui, et facit digna, plagis vapulabit paucis (Luc. XII, 48). Sed ecce, sic videntur haec Apostoli verba sonare, ac si atrocius puniendi sint gentiles, quam Judaei: de illis enim dicit, peribunt, 134.0149B| de Judaeis vero, judicabuntur; unde Origenes dicit: Non mihi videtur Apostolus ita sensisse; sed in eo quod dicit, judicabuntur, subaudiendum est, ut pereant; quoniam ipsa lex docet quomodo judicandi sunt. De gentibus vero ideo dicit, peribunt, quia non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum.
Sequitur: Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Quid est, quod factores legis justificandos dicit, cum procul dubio justi sint? Itaque hoc loco justificabuntur ita intelligendum est, sicut in Evangelio, ubi de quodam Pharisaeo legitur: Ille autem volens justificare seipsum, id est, volens justus videri, vel putari (Luc. X, 29). Similiter hoc loco Apostolus dicit, justificabuntur, 134.0149C| id est creabuntur, factores legis, ut justi sint, vel justi habebuntur et putabuntur.
Sequitur: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt faciunt, etc. His verbis ostendit, quia gentes, naturaliter praecepta legis faciendo, non privabuntur illa promissione, qua per prophetam Dominus loquitur, dicens: Hoc est testamentum, quod statuam domui Jacob: post dies illos, dabo leges meas in corda eorum, et in visceribus eorum superscribam illas (Jer. XXXI, 33; Hebr. VIII, 10). Hinc et idem Apostolus alibi dicit: Tu autem, cum esses oleaster, insertus es in bonam olivam (Rom. XI, 17). Multum quippe conveniunt verba prophetae dictis apostolicis. Illic enim dicitur: In visceribus eorum superscribam eas: et hic Apostolus: 134.0149D| Qui ostendunt, inquit, opus legis scriptum in cordibus suis. Hic namque Apostolus de lege naturali loquitur, quam Deus unicuique digito suo scribit in corde. Haec est lex, quae scriptae legis praecepta in se continet, scilicet, non occides, etc. Haec est lex, quae unius Dei habet notitiam, et quae propinqua est 134.0150A| gratiae Evangelii. Scilicet, quod tibi non vis, alii non facias. Et Dominus in Evangelio dicit: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12). Ait ergo: Cum gentes, quae legem non habent, videlicet scriptam, naturaliter ea quae legis sunt faciunt, id est praecepta naturalis legis custodiunt: ejusmodi legem non habentes, id est, qualem Deus dedit per Moysen, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum. Hic quaerendum est, de quibus cogitationibus dicat Apostolus: utrum de illis, quae nunc sunt, aut de his, quae futurae sunt. Et revera de his, quae nunc sunt, loquitur: quoniam non solum quae agimus, sed etiam quae cogitamus, sicut notae et characteres in 134.0150B| ceris, ita in tabulis cordis nostri scribuntur, et manent occulta usque ad diem judicii: tunc enim omnia manifesta erunt, et judicabuntur, unde mox subditur: In die, cum judicabit Deus occulta hominum. Quomodo autem judicaturus sit, manifestat, secundum Evangelium meum, id est, secundum doctrinam et praedicationem meam. Per quem vero judicaturus sit, demonstrat: Per Jesum Christum Dominum nostrum. Sed cur per eum dicit celebrari judicium? Scilicet quia Dominus in Evangelio dicit: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Solerter igitur discutiendum est quomodo cogitationes accusabunt, aut defendent in die judicii. Et sciendum, quia quicunque divina inspiratione, aut sua cogitatione, sive alicujus 134.0150C| praedicatione sollicitatus non crediderit, cogitationes suae accusabunt eum, et condemnabunt, non velut ignarum, sed ut rebellem: si quis autem his sollicitatus non fuerit, et non crediderit, cogitationes suae non eum defendent, sed condemnabunt, quia per creaturam debuit agnoscere Creatorem. Alioquin qui crediderit et fidem suam operibus impleverit, salvus erit, quia cogitationes ejus defendent eum.
Igitur, quia multa dixerat de flagitiis gentium, nunc Judaeos increpat de infidelitate, subjungens: Si autem tu Judaeus cognominaris, etc. In eo quod dicit, cognominaris, ostendit quia Judaeus non est nomen, sed cognomen, id est, commune nomen. Et nota, quia, sicut partes allocutus est gentium, 134.0150D| ita nunc partes alloquitur Judaeorum. Ostendit autem Apostolus his verbis, non esse magnum bonum, si Judaeus credat, qui per legem instructus est, et voluntatis Dei habet notitiam. Et vult subintelligi magnum esse malum, si non credat. Sequitur: Et requiescis in lege. In lege Dei requiescebant, qui, legem 134.0151A| meditando, a curis terrenis vacabant. Et gloriaris in Deo. Judaei in Deo gloriabantur, quia suis se meritis salvatos, et legem accepisse putabant, et eamdem se suis viribus implere posse credebant, juxta illud: Non fecit taliter omni genti, et judicia sua non demonstravit eis. Et nosti voluntatem Dei. Voluntatem Dei agnoscebant per legis praecepta, in quibus ostenditur quid velit Deus. Sequitur: Et probas utiliora, instructus per legem. Hic notandum, quia non ait, utilia, sed, utiliora; ut ostenderet, quia et in lege naturae multa utilia continentur, quamvis infirma, quia sine gratia Evangelii impleri non possunt; in lege vero scripta utiliora sunt, sed perfectiora in gratia Evangelii.
Confidis te ipsum ducem esse caecorum, etc. Haec 134.0151B| officia etiam veri legis cultoris sunt: sed quia falso haec se habere jactabant, ideo Apostolus increpabat eos, dicens: Confidis te ipsum ducem caecorum esse, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, etc. Ac si diceret: Si dux es caecorum, ut falso jactas, cur non tu ipse rectum iter ambulas? Si lumen es eorum qui in tenebris sunt, cur tenebras infidelitatis sequeris? Si eruditor es insipientium, cur a timore Domini recedis, qui, juxta prophetam, initium est sapientiae? Si magister es infantium, cur tu parvulus es intellectu? Et quia haec sibi falso adesse jactabant, videbantur habere formam scientiae et veritatis in lege; unde mox subditur: Habentem formam scientiae et veritatis in lege.
134.0151C| Sequitur: Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Ac si diceret: Cur doctrinam et praedicationem tuam operibus destruis? Et, ut hoc evidentius aperiret, subjunxit: Qui praedicas non furandum, furaris. Furabantur Judaei; quia in lege et prophetis, Christi notitiam occultabant. Et hoc furto nullum majus esse potest. Qui dicis non moechandum, moecharis. Moechabantur Judaei, qui, male interpretando legem, verbum Dei corrumpebant; quia non sincere, sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquebantur. Praeterea quicunque hoc, quod specialiter Deo debetur, hominibus impendit, utique moechatur. Qui abominaris idola, subaudis gentium, sacrilegium facis. Sacrilegium dicitur sacrae legis transgressio, sive, sacrae legis, vel rei furtum. Nam, ut 134.0151D| beatus Augustinus dicit: Legere, sive sublegere furari est. Unde et sacrilegus dicitur sacrae legis fur, sive transgressor. Judaei igitur sacrilegi erant, quia, et legem corrumpebant, et furtum in ea, ut dictum est, faciebant.
Sequitur: Qui in lege gloriaris, per praevaricationem 134.0152A| legis Deum inhonoras. Gloriabantur Judaei in lege, quia se eam suis meritis accepisse credebant, et suis viribus implere posse putabant: sed per ejusdem legis praevaricationem Deum inhonorabant, quia illum Deum esse credere nolebant, cui Pater perhibet testimonium, dicens: Hic est Filius meus dilectus (Matth. XVII, 5), et cui propheta dicit: Tu eras Deus, et nesciebamus. Quod utique non de Patre, sed de Filio intelligendum est; nomen enim Patris semper illis fuit cognitum; Filii vero, ignotum. Unde et illi, qui ante passionem credere noluerunt, agnita gloria resurrectionis ejus, credentes et gratias agentes, dicebant: Tu eras Deus, et nesciebamus.
Sequitur: Nomen enim Dei per vos blasphematur 134.0152B| inter gentes, sicut scriptum est. Ecce dicit Apostolus scriptum esse; sed ubi non ostendit. Sed intelligendum tamen reliquit, in Isaia propheta (Isai LII, 5). Cum enim Dominus per prophetam Judaeos increparet, ait inter caetera: Et nomen sanctum meum polluistis inter gentes (Ezech. XXXVI, 22). Sed quaerendum est, quomodo tunc per Judaeos pollutum, et blasphematum est nomen Dei inter gentes, aut quomodo tempore Apostoli. Sciendum est autem, quia Judaei multis vitiis irretiti, et variis plagis attriti, traditi sunt in captivitatem, in qua detenti dabant gentibus occasionem dicendi: Ecce gens sancta. Populus olim Deo peculiaris; multis signis ab Aegyptiaca servitute liberatus, in captivitate tenetur, et in servitutem redactus est. 134.0152C| Vere dii nostri superaverunt Deum eorum; et ideo traditi sunt in manus nostras. Ignorabant enim, quia, si Deo semper servissent, et ejus praecepta servassent, eum ubique haberent protectorem. Blasphemabatur nomen Dei per eos, etiam Apostoli tempore, quia pleni zelo et invidia, semper apostolicae doctrinae resistebant. Quod manifestatur in libro Actuum apostolorum, ubi legitur: Et repleti Judaei zelo in Synagoga, contradicebant his quae a Paulo dicebantur (Act. XIII, 45). Sive, quia minus credentibus dabant occasionem dicendi: Evacuata et annullata est promissio, quae facta est Abrahae; fallax Deus: quod promisit, implere non potuit.
Circumcisio quidem prodest, si legem custodias. Ac si diceret: Si legis praecepta custodias, circumcisio 134.0152D| prodest; quia facit te manere sub lege. Tu autem, dum sub lege manes, consideras, quia cessare debet circumcisio carnalis, et succedere spiritalis, quae fit per fidem Christi. Alioquin nihil tibi prodest. Sed quaerendum est quomodo dicat Apostolus: Circumcisio prodest, cum alibi dicat: Circumcisio 134.0153A| nihil prodest; videtur quippe sibi contrarius. Sed ne contrarius videretur, fuerunt nonnulli, qui, allegorizando, dixerunt per circumcisionem debere intelligi semen Abrahae, id est aliquem Judaeum, et per praeputium, gentilem; ut sit sensus: Si praecepta legis spiritaliter intelligas, et Christi notitiam in eis agnoscas, teque per ejus fidem salvari posse confidas: prodest tibi, quod semen es Abrahae, id est, quod Judaeus es. Alioquin nihil tibi prodest; quia degenerasti a nobilitate seminis Abrahae, et transisti ad infidelitatem gentilis. Et hoc est, quod sequitur: Si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Sequitur: Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisione 134.0153B| reputabitur? Praeputium, sicut et superius, aliquis gentilis vocatur. Justum autem est, ut illa carnalia praecepta, spiritaliter intelligerentur implenda. Et est sensus: Si praeputium, id est, aliquis gentilis, spiritaliter legis praecepta intelligat, et in eis Christi notitiam agnoscat, seque per ejus fidem salvari posse confidat, praeputium illius in circumcisione reputabitur; quia transiet ad nobilitatem generis Abrahae; et ejus filius efficietur, juxta quod ipse Apostolus alibi dicit: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem, haeredes (Gal. III, 29). Sequitur: Et judicabit, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per circumcisionem et litteram praevaricator legis es. Sensus 134.0153C| est hic: Praeputium, quod ex natura est, id est, aliquis gentilis, qui per naturam habet praeputium, te, qui per litteram, et circumcisionem praevaricator legis es, judicabit, id est, condemnabit, non potestate, sed comparatione melioris facti; juxta quod Dominus in Evangelio dicit: Ideo ipsi judices vestri erunt (Matth. XII, 27; Luc. XI, 19). Et item: Regina Austri surget in judicium cum generatione ista (Matth. XLII; Luc. XXXI), etc. Non enim, qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto, in carne, circumcisio, etc. In manifesto Judaeus est, qui de carnali circumcisione gloriatur, de qualibus dicit Apostolus: Quorum Deus venter, et gloria in confusionem ipsorum (Philipp. III, 19). Gloria namque eorum in confusione 134.0153D| est, quia in pudendis membris gloriantur. Et ut ostenderet verum Judaeum, et spiritalem circumcisionem, continuo subdidit: Sed qui in abscondito, Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu. Hic quaerendum est quid sit circumcisio. Circumcisio est carnis exspoliatio, quae figuram gerebat verae circumcisionis. Vera autem circumcisio 134.0154A| est, omnium carnalium delectationum et voluptatum abolitio et expiatio. Et quicunque mentem suam ab his reddit alienam, ille se veraciter circumcidit. De hac circumcisione etiam Moyses locutus est, dicens: Circumcidite duritiam cordis vestri. Et item: Circumcidimini Domino Deo vestro (Deut. X, 16). Et Jeremias: Circumcidite praeputia cordium vestrorum (Jer. IV, 4). Circumcisionis autem signum ideo datum est Judaeis, ut illo secernerentur ab omnibus gentibus: quod pene in ipso mundi exordio praefiguratum est in Cain, cui Dominus dedit signum timoris. Et sicut ille in eo signo perseveravit usque ad mortem, ita isti in signo circumcisionis perseverabunt usque ad diem judicii, ut impleatur quod idem Apostolus dicit: 134.0154B| Donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat (Rom. XI, 25). Quod ex eo maxime comprobatur, quia nullus principum, sive regum, sub quo deguerunt, conati sunt auferre ab eis signum circumcisionis. Cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo: ejus scilicet, qui de carnali circumcisione non gloriatur, et non suis meritis, sed Dei gratia se salvatum agnoscit. Superius allocutus est Judaeos incredulos. Deinde dixerat illum esse verum Judaeum, cujus bona opera non in manifesto sunt, sed in abscondito; et veram circumcisionem cordis, quae est spiritu, non littera. Et quia dixerat non esse personarum acceptionem apud Deum, ne forte credentes Judaei, contemnendi putarentur, ideo subdidit, quaestionem sibi proponens: (CAP. III.) 134.0154C| Quid ergo amplius est Judaeo? Aut quae utilitas est circumcisionis? Et vel ex sua, vel ex aliorum persona, sibi respondit: Multum per omnem modum. Et ut ostenderet quomodo, subdidit: Primum, quia credita sunt illis eloquia Dei. Ubi notandum, quia primum dicit, sed secundum non ostendit, quod subintelligendum reliquit. His autem verbis ostendit Apostolus, quia, prae omnibus, quae coelitus Judaeis collata sunt, illud fuit praecipuum et dignitate praecellens, quod non solum patriarchae, sed et omnis Israeliticus populus Dei allocutione perfrui, et legem a Deo promulgatam suscipere meruerunt. Secundum vero est quod multis signis et prodigiis ab Aegyptiaca servitute liberati, mare Rubrum siccis pedibus transierunt. Deinde attendenda 134.0154D| sunt caetera, quae eis divinitus collata sunt, donec terram repromissionis intrarent.
Sed, quia poterant aliqui dicere: Quid illis profuerunt credita eloquia Dei, qui murmurando in deserto perierunt? ad haec Apostolus respondet: Quid enim, si quidam eorum non crediderunt, subauditur, obest? Nunquid incredulitas illorum fidem Dei 134.0155A| evacuavit? Fidem appellat promissionem, qua credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Et est sensus: Non ita est, ut vos asseritis: quoniam promissio, quae facta est Abrahae, etsi evacuata est in incredulis, impleta tamen est in credentibus. Et hoc est, quod dicit: Absit. Unde mox subditur: Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Deus verax est, quia nec nascendo, nec vivendo, ullum contraxit peccatum: omnis autem homo mendax, quia homo. Deus verax est, quia promissa illius, etsi impleta non sunt in his qui murmurando in deserto perierunt, impleta sunt in his, qui Deo et fide cooperante, terram repromissionis intrarunt. Deus verax est, quia promissio ejus, licet evacuata sit in incredulis, impleta tamen 134.0155B| manet in credentibus; quia quicunque credunt in Christum, et per ejus fidem se salvari posse confidunt, in hac promissione computantur, et filii Abrahae efficiuntur. Sic nimirum haec promissio evacuata in infidelibus, impleta est in fidelibus: quemadmodum dignitas apostolatus, licet annullata sit in Juda proditore, impleta est in Petro credente et in fide permanente. Et ut suam narrationem prophetico testimonio comprobaret, adjecit: Sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Sed quid hoc testimonium attinet superioribus? Si diligentius perpendamus, utique congruere probatur. Cui enim propheta dicebat? Deo utique, non tamen Patri, sed Filio; quia ille ab iniquis, velut iniquus judicatus est. Illi enim orans 134.0155C| dicebat: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. LVI, 6): ac si diceret: Quia tu solus justus, solus sine peccato; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Cum judicaretur a peccatoribus, vicit, quia justus est comprobatus. Quaerendum est igitur, qua intentione propheta hoc articulo suo tempore usus est, vel qua Apostolus hunc sumpsit ad comprobationem suae narrationis. Sciendum itaque, quia promiserat Deus se sine personarum acceptione vindicaturum in peccatores; David autem, quia peccavit, cum esset rex, aiebat: Tibi soli peccavi, etc. Ac si diceret: Tu, Domine, promisisti te sine personarum acceptione vindicaturum in peccatores. Dum ergo mihi peccatum dimittis, homines tuam patientiam judicant esse mendacium. 134.0155D| Me tamen confitente et satisfaciente, ideo peccatum dimittis, ut justificeris et vincas eos qui te judicant esse mentitum, qui non judicas bis in idipsum. Tuae quippe pietatis miseratio te ostendit non esse ementitum. 134.0156A| Aliter: Erant nonnulli, sicut Epicurei, qui dicebant, Deum non habere curam hominum, quemadmodum et bestiarum; ideoque propheta dicebat: Tibi soli peccavi, etc. Ac si diceret: O Domine, ideo peccatum meum per prophetam tuum redarguis, ut justificeris, et vincas eos, qui te judicant non habere curam hominum. Honestius vero ita potest intelligi: promiserat Deus, quod de semine David nasciturus esset Salvator mundi, et quia ipse adulterium pariter, et homicidium commiserat, idcirco poenitens dicebat: Tibi soli peccavi, etc. Tanquam diceret: Tu, Domine, promisisti, quod de semine meo nasciturus esset Salvator mundi; sed quia populus tuus duplici me videt crimine foedatum, blasphemare facis filios Israel. Dum 134.0156B| enim in me adulterium simul et homicidium considerant, te judicant esse mentitum. Tu ergo preces satisfactionis suscipe, et quod ego condemno, tua pietate dimitte, ut, dum, percepta remissione peccatorum, me tua promissione dignum facis, et justificeris, et vincas eos qui te judicant esse mentitum. Hanc lineam, et hunc ordinem, et hanc intentionem secutus est Apostolus. Erant enim plurimi ipsius tempore, qui dicebant: Ecce gens sancta, populus acquisitionis, multis signis, et prodigiis ab Aegyptiaca servitute liberatus! Quomodo in infidelitate permanet, et diversis sceleribus implicatur! Evacuata promissio, quae facta est Abrahae. Hos refutat Apostolus, dicens: Est Deus verax, etc. Ac si diceret. Non est ita, ut dicitis; quia, si evacuata est incredulis, impleta est 134.0156C| in credentibus. Et quia dixit: Est Deus verax, et omnis homo mendax: sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus tuis, poterant perversi dicere: Si Deus justus, quia homo iniquus; et, si Deus verax, quia homo mendax; ergo nostra injustitia Dei justitium, et nostrum mendacium ejus approbat veritatem. Quod si est, iniquus Deus, qui infert iram, id est, vindictam; id est, si in eos vindicat, qui propterea peccant, ut ipse justus et verax probetur. Unde coangustatur Apostolus, et cogitur duas in se suscipere personas: unam sub imperitia male interpretantis; et alteram sub apostolica doctrina refellentis. Sub voce enim adversae partis dicit. Si autem iniquitas nostra justitiam Dei condemnat, quid dicemus? Nunquid 134.0156D| iniquus Deus, qui infert iram? Ac si pars adversa dicat: O Apostole, magnam tuis verbis nostris peccatis dedisti consolationem; quia, si nostra iniquitate et mendacio Dei veritas, et justitia comprobatur 134.0157A| non sicut peccatores condemnandi sumus; sed quanto amplius peccamus, tanto majora beneficia suscipere debemus. Et tanquam dicat aliquis: Si ergo mentior, non tanquam peccator judicandus sum; quia veritas Dei in meo mendacio abundat in gloria ipsius: unde paulo inferius dicit: Si autem veritas Dei in meo mendacio abundat in gloria ipsius: quid adhuc et ego, tanquam peccator judicor? Contra ergo hos dicit Apostolus: secundum hominem dico: Absit. Secundum hominem, id est, secundum rationem, intellectum. Quod ideo ait, ut ostenderet eos qui talia loquuntur, non esse homines. Ac si diceret: Non est ita, ut vos dicitis; non enim vestro mendacio et iniquitate Dei veritas, et justitia approbatur; quia Deum nostrum non mala 134.0157B| opera, sed bona delectent; nec in malis, sed in bonis operibus gloriatur. Ipse quippe malos puniendo se justum probat. Unde mox subditur: Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Ac si dicat: Nisi malos puniat, ut se justum probet, quomodo celebrabitur judicium, quod ipse venturum promisit? Erant praeterea qui falso dicebant Apostolum praedicare: Faciamus mala, ut veniant bona: quod nihil aliud est quam dicere: Si iniquitas nostra justitiam Dei commendat, iniquus Deus, qui infert iram. Contra quos mox subdidit: Et non sicut blasphemamur, subauditur, ita est, et sicut aiunt nos quidam dicere: faciamus mala, ut veniant bona, quorum damnatio justa est. Et est sensus: Non praedicamus, ut dicitis; sed, quia vobis de impunitate blandimini, et Dei patientia 134.0157C| abutimini, ille, qui venturus est judicare mundum, ut reddat unicuique secundum opera sua, juste vos condemnabit. Non ergo dicamus: Faciamus mala, ut veniant bona; sed: Quia fecimus mala, Dei gratuita bonitate nobis venerunt bona. Igitur, quia dixerat: Quid amplius est Judaeo; et mox subdidit: Multum per omnem modum, ne forte Judaei inani superbia inflati se gentibus credentibus praeferrent, adjecit: Quid igitur? Praecellimus eos? Et sibi ipse respondet: Nequaquam. Tanquam diceret: Non invenio causam, qua nos qui natura Judaei sumus, credentibus gentibus praeferamus: omnes enim peccatores sumus, et sola gratia Dei redempti. Unde mox subditur: Causati enim sumus Judaeos, atque Graecos omnes esse sub peccato. Causati sumus, 134.0157D| dicit, id est, manifestis causis ostendimus, et Judaeos, et gentes, et sapientes, et insipientes, omnes sub peccato esse. Et ut id prophetae testimonio probaret, adjunxit: Sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam; non est intelligens; non est requirens Deum, etc. Ut quidam sapiens dicit: Corpus, quod rumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Quicunque ergo se negotiis saecularibus et terrenis implicat curis, 134.0158A| Deum sincere intelligere, sincere non potest inquirere. Hinc et Dominus in Evangelio dicit: Nemo potest duobus dominis servire: Omnes declinaverunt (Psal. XIII, 3), id est, a Deo recesserunt. Quo dicto vult ostendere, quia veniens Dominus per Incarnationis mysterium, Judaeos similes gentibus invenit: unde alibi dicit: Conclusit Scriptura omnia sub peccato (Gal. III, 22). Simul inutiles facti sunt, id est, Judaei gentibus similes facti sunt. Inutilis, ut quidam volunt, ab idolo dicitur. Idolum vanitas est: ergo et inutilis vanus. Non est, qui faciat bonum; non est usque ad unum. Quod dicitur, usque ad unum, potest intelligi simul, et cum ipso uno, id est nullus: potest et, praeter unum, ut referatur ad Christum. Eo genere locutionis, quo nos dicere solemus: Iste 134.0158B| ager usque ad mare protenditur; ubi et mare non comprehendimus. Et revera praeter Christum, et sine Christo nullus potest aliquod bonum operari. Sepulcrum patens guttur eorum. Notandum, quia non ait tantum, sepulcrum, sed addidit, patens: volens ostendere aliud esse sepulcrum clausum, et aliud patens: guttur namque malorum, id est, voracitas inhiantis gulae, et desiderium mentis, tunc quasi clausum sepulcrum est, cum malum irreverenter operantur; patens vero, cum malum agere non timent. Et notandum, quia sepulcrum patens mortuorum ossa ad suscipiendum exspectat; similiter et mali non suam tantum, sed et aliorum exspectant ruinam; quia alios sibi fieri similes desiderant. Linguis suis dolose agebant. Suis, id est, malis. Mali 134.0158C| enim suis, id est, malis linguis dolose agunt; quia aliud corde machinantur, et aliud ore proferunt. Venenum aspidum sub labiis eorum. Venenum appellat dolum, fraudem, versutiam. Aspis autem a spargendo venenum dicitur. Et apte malorum fraus veneno aspidum comparatur, quia, sicut aspis, venenum aspergendo, corpus interficit, ita et illi, mala verba proferendo, et exempla praebendo, animas interimunt. Et sicut aspis, ne voces incantantium audiat, unam aurem ad terram, vel ad lapidem premit, et ad alteram caudam mittit, ita et mali obturant aures cordium suorum, ne legis praecepta audiant. Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est, hoc est, venenum aspidum sub labiis eorum. Illorum quippe os maledictione et amaritudine plenum est, 134.0158D| qui faciles et proclivi sunt verborum injuriis et blasphemiis. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Hoc loco notandum quia, non ait, ad currendum; non enim pedes corporis, sed cordis vult intelligi, id est, iniqua malorum desideria. Hi pedes veloces sunt ad effundendum sanguinem, qui tam monendo, quam suggerendo, alios ad peccatum trahunt. Sanguinem enim pro peccato vult accipi. Contritio et infelicitas in viis eorum. Vias appellat 134.0159A| doctrinam, et exempla vivendi, in quibus viis quicunque ambulant, contriti et infelices redduntur. Et viam pacis non cognoverunt. Viam similiter vocat doctrinam; pacem vero, Christum, de quo Apostolus: Christus est pax nostra (Ephes. II, 14). Et est sensus: Praedicationem Christi suscipere despexerunt. Non est timor Dei ante oculos eorum. Apte tali clausula sumptum conclusit testimonium: idcirco enim omnibus praedictis vitiis irretiti sunt, quia timorem Dei non habuerunt. Nam, quando servus peccat praesente domino? Quicunque igitur Dei timorem prae oculis habet, non peccat: imo peccare non potest, ejus gratia praeveniente et subsequente, cujus habet timorem, sicut ille qui dicebat: Quasi tumentes fluctus, sic semper Deum timui (Job XXXI, 23).
134.0159B| Poterant igitur Judaei dicere: Apostole, nihil ad nos attinet prolatum testimonium: non enim hoc propheta de Judaeis, sed de gentibus dixit, quoniam nusquam legitur Judaeus dixisse: Non est Deus. Idcirco mox subdidit: Scimus autem, quia quae lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur. Ac si diceret: Si propheta hoc de gentibus dixit, multo magis de vobis, qui in lege gloriamini. Vos etenim, etsi non dixistis hoc verbis, dixistis factis. Unde alibi dicit: Confitentur se nosse Deum; factis autem negant (Tit. I, 16). Cur autem hoc dixerit, ostendit, subjungens: Ut omne os obstruatur, etc. Omne dicit, id est, tam Judaeorum, quam gentilium, etiam justorum, obstruatur, in laude sui, et non aperiatur, nisi in laude Dei; quod tunc fit, cum nullus suis meritis, 134.0159C| aut viribus, sed omnes Dei gratia se salvatos agnoscunt. Et subditus fiat omnis mundus Deo. Omnis mundus, id est, omnis homo habitans in mundo. Omnis autem mundus Deo subditus fit, cum omnes se peccatores confitentur, et sola gratia Dei salvatos. Quia non justificabitur ex operibus legis omnis caro coram illo. Omnis caro, id est, omnis homo. A parte totum, sive, omnis homo carnaliter vivens et sentiens. Bene autem dicitur: non justificabitur ex operibus legis omnis caro coram illo; quia lex neminem ad perfectum adduxit. Dum enim, quid vitandum sit, aliquis per legem agnoscit, nisi divina gratia adjuvetur, ut caveat, lex iram, id est, vindictam operatur: unde paulo inferius dicitur: Lex iram operatur. Ille itaque ex operibus legis non justificabitur, 134.0159D| qui, opus legis implendo, non gratiae miserantis Dei, sed sibi ascribit. Et quia potest aliquis videri justus apud homines, cum sit reprobus apud Deum, ideo ait: Coram illo. Hinc de Zacharia et Elisabeth dicitur: Erant justi ambo ante Dominum (Luc. I, 6). Sed quia poterat ad haec aliquis dicere: Quomodo dicis, Apostole, non justificari hominem ex operibus legis, cum praecepta legis eadem sint, et Evangelii? Idcirco subjunxit: Per legem enim cognitio peccati, subauditur, fit. Ubi notandum, quia 134.0160A| non ait, consumptio, sed, cognitio. Non enim lex peccata consumit, id est, dimittit; sed tantum ostendit. Jubere quidem potest, juvare non valet. Unde alibi dicit: Peccatum non cognovi, nisi per legem: nesciebam enim concupiscentiae subesse peccatum, nisi lex diceret: Non concupisces. Poterat autem aliquis Judaeorum respondere: Bene dicit Apostolus, quoniam per legem cognitio tantum peccati, et quia non justificatur homo ex operibus legis. Quoniam lex peccata ostendit, sed non dimittit. Verumtamen, dum propria voluntas opus legis implet, homo justificatur coram Deo. Ideo subjunxit: Nunc autem justitia Dei sine lege manifestata est. Justitiam Dei vocat gratiam, non qua ipse justificatur, sed qua hominem induit, ut justificaretur. Lex enim jubet, cui succumbit 134.0160B| infirmitas; gratia adjuvat, per quam diffunditur charitas. Fides impetrat quod lex imperat. Testificata a lege et prophetis. Lex siquidem, et prophetae gratiae perhibent testimonium. Lex enim, percipiendo, minando, et non justificando, ostendit non posse hominem justificari, nisi dono Dei per adjutorium Spiritus sancti. Perhibent et prophetae, quoniam, quae illi praedixerunt, ejus adventus implevit. Et quia lex et prophetae gratiae Evangelii perhibent testimonium: ideo Dominus in monte clarificatus dicitur sedisse inter Moysen et Eliam. Sed quid est, quod dicit, testificata a lege, cum praemiserit: Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est? Non ergo ita intelligendum est, sicut verba sonare videntur: neque enim sine lege justitia 134.0160C| Dei manifestata est, cum a lege testificata sit; sed manifestata est justitia, quae erat sine lege, id est, quam Deus per suae gratiae auxilium hominibus contulit, sine ullo legis adjutorio. Notandum est igitur, quia Apostolus multarum legum facit mentionem, scilicet legis naturae, scriptae, gratiae, mentis, membrorum, atque peccati. Ideoque solerter in unoquoque loco inspiciendum sollicite est, de qua lege loquatur. De lege quippe dicit naturae: Ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo; et item: Per legem cognitio peccati; et rursum: Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est. Praeterea notandum, quia multa videtur Apostolus hoc loco dicere ad injuriam legis. Videtur etiam evacuare liberum arbitrium; et idcirco hic locus 134.0160D| caute legendus est. Nam sciendum, quia quatuor sunt gradus. Primus ante datam legem, in lege scilicet naturae. Secundus post legem datam, in lege Moysi. Tertius sub gratia, videlicet in Evangelio. Quartus sub pace, quod erit in futuro. In primo trahimur carnali concupiscentia, et sequimur; quia non modo peccamus, sed etiam peccatum approbamus: quoniam ignorantiae tenebris caecati, tantum carnaliter vivimus. In secundo autem trahimur quidem, et sequimur; sed cognoscimus, quod tamen 134.0161A| vitare non possumus: quoniam, cum secundum legem vivere volumus, infirmitate succumbimus. Et tanto magis dolemus, quanto, quod vitandum est, agnoscimus, quod vitare non possumus. In tertio vero, id est, in gratia Evangelii, nec trahimur, nec sequimur; sed pugnantes concupiscentiis carnis resistimus: et, nisi sponte succumbamus, divina gratia adjuti superamus. In quarto vero nullum cum vitiis erit certamen, sed erunt homines Deo et angelis similes. Sub his gradibus populus Dei per intervalla temporum fuit. Notandum quoque, quia Apostolus non destruit liberum arbitrium, quod primo homini concessum est, ut. si vellet, non peccaret. Sed, quia semel infirmatum est, ad hoc usque pervenit, ut etiam 134.0161B| nolens peccaret. Nunc autem Dei gratia ita redditum et solidatum est, ut non modo non peccemus, sed etiam ejus gratia praeveniente et subsequente, bonum, quod volumus, implere possimus.
Sequitur: Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt. Justitia, ut dictum est, gratiam vocat; quia, non ipse, sed nos justificamur. Similiter et fidem Christi, non qua Christus credit, sed qua homines credunt in Christum. Utrumque igitur nostrum est, id est, et justitia, et fides; sed Dei esse dicuntur; quia ejus largitate nobis donantur. Super omnes vero dicit, tam Judaeos, quam Graecos, tam sapientes, quam insipientes. Unde mox subditur: Non enim est distinctio, subintelligitur, Judaei et Graeci. Cur non sit distinctio, 134.0161C| demonstrat. Omnes enim peccaverunt. Gratia quippe Salvatoris adveniens omnes praevaricantes invenit. Unde idem Apostolus alibi: Conclusit Deus omnia sub peccato (Gal. III, 12). Et egent gloria Dei. Gloria, id est gratia, per quam glorificatur Deus. Justificati gratis per gratiam ipsius. Gratis, id est, nullis praecedentibus meritis. Per redemptionem, quae est in Christo Jesu Domino nostro. In eo quod dicit, redemptionem, ostendit nos captivos fuisse: et revera sub captivitate diaboli tenebamur. Unde ipse dicit per prophetam: In sceleribus vestris venundati estis: et in peccatis dimisi matrem vestram (Isa. L, 1); et item: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. In quibusdam exemplaribus invenitur sine pretio, ubi subaudiendum est non vestro, quia meo. 134.0161D| De hoc pretio idem Apostolus alibi dicit: Empti estis pretio magno (I Cor. VI, 10). Quod sit hoc pretium, coapostolus ejus Petrus ostendit, dicens: Empti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, non corruptibili auro, vel argento, sed pretioso sanguine 134.0162A| Agni incontaminati et immaculati Jesu Christi Domini nostri.
Sequitur: Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius. Deus pater Filium propitiationem proposuit, cum eum ante saecula pro redemptione humani generis in mundum mittere praedestinavit: quem propitiationem fecit, cum sibi pro redemptione hominum in ara crucis obtulit. Et apte dicit: In sanguine ipsius. Pro sanguinis quippe ejus effusione facta est remissio peccatorum: unde idem Apostolus, sine sanguine, inquit, non sit remissio (Hebr. XI, 22). Hinc est, quod omnium animalium sanguis, quae immolabantur in templo, pro expiatione animae offerri praecipitur. Ad ostensionem justitiae suae. Justitiae, id est, gratiae. Propter remissionem 134.0162B| praecedentium delictorum, id est, originalium peccatorum, quae nobis per justitiam Dei simul cum amissis laxantur. In sustentatione Dei ostensa est justitia ejus; quia, quanto amplius sustentat infirmos, ut convertantur, tanto magis justus esse ostenditur. Inter sustentationem enim, et patientiam hoc distat, quod sustentatio in his proprie est, qui infirmitate peccant, patientia autem in his qui potius voluntate. Et apte subdit: In hoc tempore: quoniam hoc praesens tempus Deus poenitudini concessit, futurum vero judicio deputavit. Alioquin injuste impios punire videretur, si eis nullum poenitentiae tempus concederet. Ut sit ipse justus, et justificans. Justus in se; justificans alios per se: nisi enim esset justus, alios justificare non posset. Et, 134.0162C| ut ostenderet, quia non omnes justificaret, adjunxit: Eum, qui ex fide est Jesu Christi. In quo dicto evidenter ostendit, quia nullus potest, nisi per Christi fidem, justificari.
Igitur, quia Judaei de legis operibus gloriabantur, quaestionem proposuit eis, dicens: Ubi est gloriatio tua? Ac si diceret: Si gratia Dei omnes peccatores invenit, et gratis justificavit, non est unde gloriemini. Gloriationem autem, non veram, et laudabilem dicit, sed detestabilem, et falsam, quae descendit ex superbia. Et quia quaestionem Judaeis proposuit, ex sua persona respondit, dicens: exclusa est, id est, abjecta et ejecta. Et ne putarent exclusam per legem Moysi, ideo subdidit: Per quam legem? factorum? Non. Sed per 134.0162D| legem fidei. Legem factorum dicit legem operum, id est, Moysi, in qua multa carnalia opera continentur, scilicet, circumcisionis, neomeniarum et sabbatorum caeterorumque carnalium rituum, quae omnia sub figura agebantur. Lex operum illa est de qua 134.0163A| superius ait: Per legem peccati, et alibi: Lex enim subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Lex operum illa est quae praecipit: Non concupisces. Sed nunquid non in lege fidei multa opera continentur? Continentur plane, sed non carnalia, sicut in lege Moysi. An non lex fidei dicit: Non concupisces? Dicit utique, sicut multa Evangelii praecepta contestari et clamare non cessant. Quae ergo est distantia? Magna utique, quoniam, quae lex operum minando praecipit, lex fidei credendo impetrat. In lege enim operum Deus dicit: Fac quod jubeo. In lege fidei Deo dicitur: Dona quod jubes; nam lex fidei est, et oramus nobis a Deo donari ut faciamus quae per nos implere non possumus. In lege namque operum, justitia est praecipientis Dei; in lege 134.0163B| fidei, subvenientis misericordia. Et quia poterant Judaei dicere, quoniam justificatur homo sine operibus legis, ad haec ipse respondet: Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis. Arbitramur hoc loco non dubitative dictum intelligendum est, sed affirmative. Ac si diceret: Firmissime credimus quia ex fide justificatur homo sine operibus legis. Magnum igitur est meritum fidei, nam praeterita peccata relaxat, et praesentia absolvit, et futura praecavere facit possessoremque suum ad futura bona peragenda fortiorem reddit. Sed quid est quod ait, justificari hominem sola fide, cum alibi dicat: Fides est quae per dilectionem operatur? (Gal. V, 6.) Et coapostolus ejus Jacobus: Fides sine operibus mortua est (Jac. II, 20). Non igitur 134.0163C| sibi hae apostolicae sententiae contrariae sunt. Quia Apostolus, non ideo ait hominem sola fide justificari, ut, si post acceptam fidem male vixerit, justus sit, sed, quia, si contigerit ut accepta fide statim moriatur, sola fide justificabitur, etiamsi non sit ei operandi tempus concessum. Non enim apostolus Paulus de illis loquitur operibus quae fidem sequuntur, sed, ut Jacobus, quae fidem praecedunt, per quae nemo justificari potest, quia sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. X, 6). An Judaeorum Deus tantum? Ac si diceret: Si Deus Judaeorum tantum esset creator, recte diceretis eum pro vestra tantum salute Filium suum misisse, sed qui omnium creator est. pro omnium salute misit. Et hoc est quod sequitur: Nonne et gentium? Imo et gentium. Imo, 134.0163D| cum soleat pro etiam accipi hoc loco magis significat. Sed quare magis gentium quam Judaeorum Deum esse dicit? Scilicet, quia plures ex gentibus credituros praevidit, sive quia Deus pater fuit gentibus per fidem, Judaeis autem per circumcisionem: liquet autem fidem majorem esse circumcisione. Et, ne alter putaretur Deus Veteris Testamenti et alter Novi, adjecit: Quoniam quidem unus Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et per fidem praeputium. 134.0164A| Ac si diceret: Unus est Deus, qui justificat circumcisos Judaeos et praeputatos gentiles. Quod autem dicit: circumcisionem ex fide et praeputium per fidem, non propter aliquam differentiam dicit, quia alibi de gentibus dicit: Providens Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus (Gal. III, 8): et loquens de Judaeis, unde ipse erat, ait: Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores, scimus autem quoniam non justificatur homo ex operibus legis, sed per fidem Jesu Christi, et nos in Christum Jesum credimus ut justificemur (Gal. II, 15, 16). Sed ex fide et per fidem ait, propter varietatem locutionis.
Hactenus multa videtur Apostolus ad injuriam legis locutus: Et quia poterat aliquis Judaeorum dicere: O Paule, destruis legem, et evacuas circumcisionem: 134.0164B| ideo subjunxit: Legem enim destruimus per fidem? Ac si diceret: Quia hominem dicimus justificari posse ex fide sine operibus legis, dicitis, quod legem destruamus. Non ita est. Juste quidem calumniaremur legis esse destructo res, si alia praedicaremus quam quae lex docet. Ipsa quippe lex eamdem spiritalem docet circumcisionem, quam nos praedicamus fieri per fidem et gratiam Christi. Sic enim dicit: Circumcidite duritiam cordis vestri: Et propheta: Circumcidite praeputia cordium vestrorum. Quia ergo non alia praedicamus quam ea quae lex docet, non legis sumus destructores, sed potius affirmatores. Et hoc est quod sequitur: Absit! Sed legem statuimus. Non enim per fidem lex destruitur, sed statuitur, quia fides impetrat 134.0164C| gratiam, per quam lex possit impleri: gratia vero sanat voluntatem, ut libera justitia dirigatur. Lex enim dicit: Non concupisces: fides autem clamat: Sana animam meam, Domine, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Gratia vero dicit: Ecce sanus factus es: jam noti peccare, ne aliquid tibi deterius contingat (Joan. V, 14).
(CAP. IV.). Et tanquam diceret Judaeus: Ergo nihil Abraham per carnalem circumcisionem consecutus est, continuo addidit: Quid enim dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? Nihil quippe invenire potuit quod Abraham, secundum carnem, id est, secundum carnalem circumcisionem diceret consecutum, quia nec tunc terrae Chanaan promissionem, nec seminis sui augmentationem, 134.0164D| aut benedictionem accepit, quando circumcisus est. Sequitur: Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Tanquam diceret: Si Abraham ex operibus justificatus est, habet quidem gloriam apud homines, sed non apud Deum, quia non habet eam gloriam qua glorificatur Deus, quia non Dei gratia, sed suis meritis est justificatus. Potest enim aliquis per bona opera sine fide, vel per fidem sine bonis operibus 134.0165A| apud homines videri bonus, sed non apud Deum. Quia, sicut bona opera sine fide, ita fides in processu temporis nihil valet, nisi bona opera sequantur. Et, ut suam narrationem Genesis testimonio comprobaret, adjecit: Quid enim Scriptura dicit? Hoc est: unde Scriptura dicit justificatum Abraham? Operibus, an fide? Fide utique: nam, credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gal. III, 6). Ubi notandum, quia non ait, circumcisus est; sed, credidit, quia fide justificatus est. Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Et est sensus: Ei qui operatur, id est, qui de operibus praesumit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, quia suis meritis justificatur. 134.0165B| Nam more humano Apostolus loquitur; dum enim aliquis alteri tribuit, unde vicissitudinem accipiat, merces ei non imputatur secundum gratiam, quia nihil gratis tribuit. In Deo vero non ita est, quia nihil ab homine accepit, pro quo ei vicissitudinem reddat. Unde ad Job loquitur, dicens: Quis ante dedit mihi, ut ego reddam ei? (Job. XLI, 2.) Hinc alibi idem Apostolus: Gratia salvi facti estis per fidem, et non ex vobis; Dei donum est, ne quis glorietur (Eph. II, 8). Unde et continuo subditur: Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam. Ei qui non operatur, id est, qui de operibus non praesumit, nec suis meritis se gratiam consecutum credit, reputatur fides ejus ad justitiam, sicut et Abrahae. Sed, ne hoc videretur Apostolus 134.0165C| sensisse, quod omnibus fides ad justitiam reputaretur, praemisit: credenti in eum, qui justificat impium. Ubi notandum, quia non ait: credenti ei: Deo namque credere est promissis illius fidem accommodare: in Deum vero credere est omnem spem in ipso collocare. Et, ut suam narrationem Psalmistae testimonio confirmaret, adjunxit: Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus, id est, cui Deus gratis et sponte tribuit justificationem: Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2). Ubi notandum, quia tria videtur Psalmista dicere: remissas iniquitates, peccata tecta, et non imputatum peccatum. Unde quidam dicunt 134.0165D| iniquitates remitti per poenitentiam, non imputari in martyrio. Sed notandum, quia non ait: in quibus non inveniuntur peccata, sed, quorum tecta sunt. Unde beatus Gregorius: Nos rei, quam tegere volumus, aliquid superimponimus, ne videatur; sic et peccatis nostris, non solum confessionem, sed etiam bona opera superponentes, tegimus, ut Deus non animadvertat, id est, puniat. Unde idem Psalmista: Averte faciem tuam a peccatis meis (Psal. L, 11). Nos igitur incunctanter credere debemus haec 134.0166A| omnia fieri in baptismate. Nec ulla beatitudo major esse potest, quam sine ullo poenitudinis labore, remissionem omnium consequi peccatorum. Sed ecce Judaeo quaestionem proponit, subjungens: beatitudo ergo haec in circumcisione manet, an etiam in praeputio? Quo manente suspenso, intulit: Dicimus enim, quia reputata est Abrahae fides ad justitiam. Quasi diceret: certi sumus de justificatione: sed de tempore quaerimus. Et hoc est, quod sequitur: Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, cum esset, an in praeputio? Et Judaeo manente suspenso nec audente respondere, ne suis verbis caperetur, ipse sibi respondit, dicens: Non in circumcisione, sed in praeputio. In quibus verbis, si diligenter animadvertamus, videtur Apostolus dicere 134.0166B| eo tempore nominatum Abraham, quo, non Abraham, sed Abram vocabatur: quod ideo egit, quia noverat omnia a Deo praedestinata, fixa et immobilia permanere. Et, tanquam diceret aliquis Judaeus: cur Abraham circumcisionem accepit, si nullam beatitudinem consecutus est? Illico subdidit: Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio. Ac si diceret: Non pro beatitudine, aut justificatione circumcisionem accepit, sed pro signo. Ubi notandum, quia duo dicit: signum et signaculum, et fortassis unum sunt; sed, si diligenter attendamus, magna est distantia. Signum enim est quod aliud, quam est, significat: quemadmodum Dominus Judaeis signa petentibus dicit: Generatio haec adultera est; signum quaerit, et 134.0166C| signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae (Matth. XII, 39). Ubi ostendit pene omnia, quae circa Jonam gesta sunt, ad se pertinere. Hinc et Simeon de Domino dicit: Ecce positus est hic in ruinam et in signum (Luc. II, 34). Filius namque Dei recte signum dictus est; quia aliud videbatur, id est, homo, et aliud credebatur, id est Deus. Carnalis itaque circumcisio recte signum dicta est, quia spiritalem significabat circumcisionem quae fit per gratiam et fidem Christi. Ipsum quippe regenerationis auctorem, Dominum videlicet Jesum Christum significabat, per cujus gratiam corda mundantur, expiantur conscientiae. Signaculum vero est, quod alicui servandae rei pro tempore ponitur, ut non ab alio solvatur quam ab eo qui posuit. Illa 134.0166D| ergo circumcisio recte signaculum dicta est, quia pro signaculo data est Judaeis, ut non ab altero solveretur vel auferretur quam ab eo qui posuit. Unde idem Apostolus dicit: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Gal. IV, 4): quia non prius fiet quam illud impleatur quod alibi ait: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. II, 25). Recte signaculum dicitur. Cur autem signaculum 134.0167A| circumcisionis acceperit aperitur, cum subditur: Ut sit pater omnium credentium propter praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam; et sit pater circumcisionis. Apte quidem dicit omnium credentium, quia praeputiatus Abraham, credendo factus est pater praeputiatorum, circumcisus autem factus est pater Judaeorum. Omnes enim qui in praeputio credunt transeunt ad dignitatem seminis Abrahae, et reputatur eis fides ad justitiam, sicut et Abrahae. Et hoc est quod dicitur, ut reputetur et eis fides ad justitiam. Sed, si diligentius attendamus, videtur Apostolus his verbis ostendere unum esse praeputium et circumcisionem, quoniam quicunque vestigia fidei Abrahae imitantur ejus filii efficiuntur, et corde, non corpore, circumciduntur, et reputatur 134.0167B| praeputium eorum in circumcisionem. Ac per hoc Abraham pater est circumcisionis, id est, omnium credentium. Unde continuo subditur: Non his, qui ex circumcisione sunt tantum, sed his qui sectantur vestigia fidei, quod est in praeputio patris nostri Abrahae. Quaerendum tamen est, quare Apostolus praeputium praetulit circumcisioni. Scilicet, quia praevidebat prius et plures credituros ex gentibus quam ex Judaeis. Unde Psalmigraphus: Notum fecit Dominus Salutare suum ante conspectum gentium (Psal. XCVII, 2). Et paulo post: Memor fuit misericordiae suae Jacob (Ibid., 3). Hinc et Simeon dicit: Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel (Luc. II, 32).
Nam dudum Apostolus loqui coepit de lege adversus 134.0167C| eos qui promissionem Abrahae factam per legem putabant impletam. Et, coepta intentione perseverans, ait: Non enim per legem promissio Abrahae aut semini ejus, ut haeres esset mundi, sed per justitiam fidei, ac si diceret: non est ita, ut vos dicitis, quia lex, quae post multa annorum curricula data est, non potuit implere promissionem sub jurejurando Abrahae factam, quia promissio illa, nec per legem facta est nec per legem impleta. Unde ipse, loquens ad Galatas, ait inter caetera: Quadringentos et triginta annos facta est lex, non facit irritum ad evacuandam promissionem (Gal. III, 17).
Ut autem ostenderet per quem impleta sit, adjecit: Sed per justitiam fidei, id est, quia fide justificatus est Abraham, sicut et gentes. Sequitur: Si 134.0167D| enim qui ex lege, haeredes sunt, exinanita est fides, abolita est promissio. Et est sensus: si vos soli estis haeredes, qui ex lege circumcisionem accepistis; ergo fides Christi annullata est. Sed non ita est. Unde mox causam reddit, subjungens: Lex enim iram operatur. Iram, ut saepe diximus, vindictam vocat. Lex ergo iram operatur, quia non praedicat poenitentiam, dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit 134.0168A| enim regnum coelorum (Matth. III, 2): sed si quis hoc, vel illud fecerit, morte moriatur. Et, quia poterant Judaei dicere: nunquid nobis tantum lex iram operatur? Ideo subdidit: Ubi non est lex, ibi nec praevaricatio. Sed nunquid apud gentiles nulla est praevaricatio, qui legem Moysi non acceperunt? Quis hoc dicere audeat, cum idem Apostolus alibi dicat: Quicunque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt? Quomodo ergo intelligendum est? Ita ac si diceret aliis verbis: ubi non est praeceptum, minor est transgressio. Unde apte subauditur tanta; ut sit ordo verborum: Ubi non est lex, nec tanta praevaricatio. Et apte: quoniam quo quisque gnarus peccat, eo amplius punietur. Unde, beatus Augustinus dicit: Omnis legem praeteriens 134.0168B| iniquus est: non tamen omnis iniquus legem praeterit. Illi ergo, qui non accepta lege peccant, iniqui dici possunt; transgressores non possunt. Sed attendendum est de qua lege hic loquatur Apostolus. Nunquid de lege scripta? Potest quidem ita intelligi; sed convenientius de lege naturae. Homines enim, cum adhuc in parva aetate consistunt, quid agendum quidve non sit, minime agnoscunt; ideoque, quamvis sit aliqua parva, tamen est culpa. Cum autem perveniunt ad rationabilis aetatis annos, quanto amplius quid agere debeant intelligunt, tanto atrocius, si deliquerint, punientur. Unde Psalmista: Praevaricatores reputavi omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII, 119): omnes namque peccatores praevaricatores legis Mosaicae non 134.0168C| fuerunt, quia non omnes eam acceperunt, sed legis naturae.
Ideo ex fide, subauditur, impleta est promissio, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, id est, tam Judaeo quam et gentili. Et notandum, quia non ait secundum meritum, aut legis observantiam, sed secundum gratiam. Quia sola gratia Dei justificatae sunt gentes. Non ei, qui ex lege est solum, id est, qui ex Veteri Testamento transit ad gratiam Novi: Sed et ei, qui ex fide est Abrahae, id est, qui imitator est fidei Abrahae, qui est pater omnium nostrum, id est, tam Judaeorum, quam gentilium. Et, ut hoc Genesis testimonio comprobaret, adjecit: Sicut scriptum est: quia patrem multarum gentium posui te ante Deum. Quod dicit multarum, 134.0168D| non quarumdam, sed omnium debemus intelligere. Juxta quod in eodem libro scriptum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Gen. XXII, 18). Quod autem subditur: ante Deum, cui credidisti, in libro Genesis non habetur; sed Apostolus, exponendo, de suo adjecit, volens ostendere Abraham fide justificatum. Et est sensus: ante Deum, cui credidisti, positum est ut sis pater 134.0169A| multarum gentium. Qui vivificat mortuos. Mortuos hoc loco, non corpore, sed anima debemus intelligere, juxta illud: Anima quae peccaverit morte morietur. Sicut enim corpus mortuum est, quod habet oculos, et caeteros sensus sine suis officiis, ideo mortua est anima, quae his omnibus sensibus cum suis officiis caret, id est quae non habet oculos, quibus possit videre Deum, aures audiendi, quibus possit audire praecepta Dei, nares, ut proferat bonae opinionis odorem, juxta illud Apostoli: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15); os, ut valeat degustando quam suavis sit Dominus; manus, ut juxta vocem Joannis possit tractare de verbo vitae; pedes, quibus sit verbum Dei lucernae, quibus ambulet in lege Domini. Hos tales Dominus 134.0169B| vivificat inspirando, ut mortui vitiis vivant virtutibus, et credendo in eum transeant ad dignitatem seminis Abrahae, et reputetur illis fides ad justitiam.
Sequitur: Et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. Soli Deo proprium est esse, cui non est aliter, aut dissimiliter esse. Sed hoc est ei esse quod est: creaturae vero non est proprium esse, quia potest et aliter, et dissimiliter esse. Quod idem Apostolus manifestat, cum Ephesiis loquens, ait inter caetera: Filius Dei Dominus Jesus Christus, qui per nos in vobis praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum, non fuit Est, et Non, sed Est in illo fuit. Hinc Dominus ad Moysen dicit: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est 134.0169C| misit me ad vos (Exod. III, 14). Quicunque igitur Deo per fidem conjungi merentur, et ipsi quidem sunt quemadmodum illi de quibus Dominus testimonium perhibet, dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Vocat ergo ea quae non sunt ut sint, tanquam ea quae sunt: quia eos, qui sibi per fidem conjuncti non sunt, praedestinando et inspirando vocat, ut in eum credant, et sint tanquam illi qui jam sibi per fidem juncti sunt.
Qui contra spem (scilicet humanae naturae) in spe credidit, divinae gratiae; contra spem enim in spe credidit, quia firmissime tenuit ut, quod sacra adolescens et juvencula explere non potuit, jam annus adjuta divina gratia posset explere, hoc 134.0169D| est ut filium pareret in quo benedicerentur omnes gentes. Et hoc est quod sequitur: Ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum (Gen. XV, 5). Ubi notandum quia compendiose Apostolus posuit quod in libro Genesis latissime scriptum est. Illic enim legitur quia eduxit Dominus Abraham foras, dicens: Suspice coelum, et numera stellas, si potes: sic erit semen tuum. Multiplicans multiplicabo semen tuum 134.0170A| sicut stellas coeli et sicut arenam quae est in littere maris. Quod hyperbolice dictum est; nam a primo homine usque ad ultimum non erunt tot homines, ut stellis coeli aut arenae maris possint comparari, praesertim cum nec tot fuerint ut caeteris gentibus numero possent aequari. Sed, quia innumerabiles fuerunt homines ut stellae coeli et arena maris, idcirco eis comparati sunt. Deo tamen, quem nec herbarum nec arenae numerus latet, utique numerabiles fuerunt.
Et non infirmatus est in fide, videlicet, ut Zacharias, qui promissis angelicis credere dubitavit: Nec consideravit corpus suum emortuum, cum fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae: id est, ut filium procreare non posset. In 134.0170B| repromissione etiam non haesitavit diffidentia. Hoc loco notandum quia non ait in promissione, sed in repromissione. Primo enim haesitavit, cum dixit: Domine, quid dabis mihi? ecce enim filius procuratoris domus meae Damascus iste, hic erit haeres meus (Gen. XV, 3). Postquam vero ei Dominus dixit: Non erit iste haeres tuus, sed filius tuus qui egredietur de utero tuo, hic erit haeres tuus, non haesitavit, sed firmissime tenuit ut, quod ei natura subtraxerat, divino beneficio posset expleri. Et hoc est quod sequitur: Sed confortatus est fide dans gloriam Deo, plenissime sciens quia quaecunque promisit potens est et facere. Ubi notandum quia non ait: quaecunque prescivit, potens promittere, aut quaecunque promisit, potens est 134.0170C| praescire, sed, quae promisit, potens est facere, ut ostenderet quia ipse facit perseverare in bono qui facit esse bonos. Et, quia firmissime credit in eo, reputatum est illi ad justitiam; id est, fide justificatus est. Non est autem scriptum propter ipsum tantum, quia reputatum est illi. Pulchre hoc dicit, quia multa fuerunt annorum curricula ab eo tempore, quo Abrahae haec promissio facta est, usque ad id quo scripta est lex; ideoque Abraham hoc legere non potuit. Et, ut ostenderet propter quos scripta sit, adjecit: Sed propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, quo dicto omnes credentes comprehendit, propter quos scriptum est, ut legendo credant, et reputetur eis fides ad justitiam. In eo vero quod subditur, 134.0170D| qui suscitavit Dominum nostrum Jesum Christum a mortuis, personam Patris vult intelligi. Nec tamen solus Pater eum suscitavit, sed et Filius et Spiritus sanctus, quia in una persona totius Trinitatis fit mentio. Similiter in eo quod sequitur: Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram, a Patre eum traditum dicit. Verumtamen et Filius se ipsum tradidit. Unde idem Apostolus: Tradidit semetipsum 134.0171A| pro nobis oblationem, nihilominus et Spiritus sanctus, quia inseparabilis est totius Trinitatis operatio. In eo igitur quod se sponte tradidit, misericors; in eo vero quod propria virtute surrexit, omnipotens demonstratur. In quo facto nobis reliquit exemplum moriendi vitiis, et resurgendi virtutibus, sive ut in baptismo commoriamur et consepeliamur ei, et in novitate vitae resurgamus. Unde idem Apostolus: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut, sicut Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Sequitur: (CAP. V.) Justificati igitur ex fide pacem habeamus. Quia Judaei gloriabantur de Dei sive legis notitia; gentiles autem de nova et recenti 134.0171B| vocatione; propter quod et plurimum inter se dissidentes erant. Apostolus, ut ostenderet eos omnes esse peccatores, superius ait: Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei. Ostendit enim eos omnes declinasse et inutiles factos, nec esse qui faceret bonum, usque ad unum. Hac igitur intentione finita, nunc admonet eos quid agere debeant, hortaturque secum pacem habere, dicens: Justificati igitur ex fide pacem habeamus, ac si diceret, quia nullus meritis, aut legis observantia salvatur, sed omnes Dei gratia salvati sumus et fide justificati, non jam dissidentes esse debemus, sed pacem habeamus. Et, quia est pax malorum, ideo adjecit: ad Deum, hoc est, secundum Deum. Unde ipse in Evangelio dicit: Non, qualem mundus dat, ego do 134.0171C| vobis (Joan. XIV, 27). Per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et accessum habemus fidei. Pulchre dicit accessum, quoniam, sicut aliquis per ostium intrat in domum vel in ecclesiam, ita et per Christum, unigenitum Dei Filium, aditum habemus veniendi ad Patrem. Unde ipse in Evangelio dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Et item: Ego sum ostium (Joan. X, 9), et reliqua. Quo autem habeamus accessum aperitur, cum subditur: In gratiam istam. Gratiam vocat adoptionem filiorum, qua fideles, laxatis peccatis, adoptivi filii Dei efficiuntur. In qua stamus dicit, ut ostenderet quia prius in coeno peccatorum jacueramus. Ille enim in arce fidei et virtutum stabat, qui dicebat: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (IV Reg. 134.0171D| V, 16).
Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Notandum, quia non ait, in gloria, sed, in spe gloriae. Gloriam quippe filiorum Dei nunc quidem habemus, sed in spe, quam tamen quandoque habebimus in re. Unde idem Apostolus alibi: Per fidem ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 7). Et Joannes: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus (I Joan. III, 2).
Non solum autem (subintelligitur, gloriamur in spe gloriae filiorum Dei) sed et gloriamur in tribulationibus. Cur sancti in tribulationibus gloriantur? Videlicet, 134.0172A| quia per leves et momentaneas tribulationes intelligunt se pervenire ad gaudia sine fine mansura. Unde Jacobus dicit: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis (Jac. I, 2). Et item: Beatus vir qui suffert tentationem (Ibid., 12), et reliqua. Gloriantur et sancti in interioribus tribulationibus, quia luxuriam refrenant, moderantur gulam et reprimunt carnis illecebras. Cur autem sancti glorientur in tribulationibus, aperitur, cum subditur: Scientes quod tribulatio patientiam operatur (Ibid., 3). Patientia a patiendo dicta est, vel, ut quidam volunt, a pavendo; utraque autem sibi arridet etymologia. Sancti enim, cum patiuntur, pavent quidem; sed patienter tolerant. Patientia autem probationem. Probatio est perfectus et nobilis mentis 134.0172B| status. Unde probus recte dicitur qui coeptam boni operis actionem probe perducit ad calcem. Probatio vero spem. Spes est desiderium futurorum bonorum. Unde et spes dicitur, quasi est pes; sicut enim aliquis ad certum locum pedibus tendit, ita et sancti spei virtute ad gaudia sempiterna festinant. Unde contrario in malis dicitur desperatio; qui enim desperat, eundi voluntatem non habet: Spes autem non confundit, quia non timet; non enim timorem incutit, sed potius repellit. Unde Joannes: Perfecta charitas foras mittit timorem (Joan. IV, 18). Cur autem non confundat, aperitur, cum subditur; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Diffusam charitatem ideo dicit, ut ejus latitudinem insinuaret. Unde Psalmista: Latum mandatum 134.0172C| tuum nimis (Psal. CXVIII, 96). Diffusa namque est charitas, quia non solum Deum, sed etiam proximum diligere jubemur; nec modo amicos in Deo, sed etiam inimicos propter Deum. Sed, ne quis putaret suis meritis aut legis observantia diffusam in se Dei charitatem, adjecit: per Spiritum sanctum. Rursum, ne eumdem Spiritum sanctum a se habere putaretur, subjunxit: qui datus est nobis. Ille namque Spiritum sanctum hominibus dedit, qui captivitatem nostram sua virtute captivavit, et dedit dona hominibus. Igitur, ut nimiam vim dilectionis ostenderet, adjecit: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? (subintelligitur, nisi ut ostenderet quantum diligeret genus humanum?) Nimiam namque 134.0172D| charitatem, et abundantissimam pietatem Deus Pater erga genus humanum ostendit, cum pro eo Filium suum tradidit, et ipse Filius, cum pro impiis mori voluit. Cum enim subdit Apostolus: Vix pro justo quis moritur; nam pro bono forsitan quis audeat mori; et Christus pro impiis mortuus est, incredibilem et inauditam charitatem ostendit. Sed sciendum quia quod dicit justum et bonum, non ac aliquam personam referendum est, sicut quidam haeretici voluerunt, qui bonum Filium et justum Patrem intellexerunt, sed, ut dicit beatus Hieronymus, ad aliquam rem justam vel bonam. Fuerunt 134.0173A| enim nonnulli, qui per justum intellexerunt Veteris Testamenti justitiam; per bonum vero gratiam Novi, ut sit sensus: vix pro justo quis moritur, quia perrarus inventus est qui pro justitia Veteris Testamenti mori voluerit; pro bono autem forsitan quis audeat mori dicit, quia facilius inveniri potuit qui pro gratia Evangelii se morti tradiderit. Et notandum quia, cum vix aliquis pro justo moriatur, pro bono autem quis audeat mori, Dominus autem non solum pro impiis, sed etiam congruo tempore mori voluit. Et hoc est quod Apostolus dicit: secundum tempus, id est, secundum temporis congruentiam. Unde ipse propheta dicit: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isa. XLIX, 8). Quod exponens Apostolus ait: Ecce nunc 134.0173B| tempus acceptabile; ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Eo namque tempore mori voluit quo omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, nec erat qui faceret bonum usque ad unum. Denique sciendum quia dicendo Apostolus, pro bono forsitan quis audeat mori, quamvis pudenter suam voluit intelligi personam, ostendit se omnesque fideles paratos esse mori pro Christo.
Sequitur: Commendat autem suam charitatem Deus in nobis. Suam charitatem Deus in nobis commendat, quia indebite nobis remissionem tribuit peccatorum, et quia Filium suum pro impiis tradit. Cum enim ille, qui non debebat, debitum mortis diabolo solvit, ut nos, qui debitae mortis merito tenebamur, erueret, suam utique charitatem in nobis commendavit. Unde per Prophetam dicit: Injuste, 134.0173C| quae non rapui, tunc exsolvebam (Psal. LXVIII, 5). Quoniam, si, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo igitur magis justificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ita per ipsum. Justificatos dicit a peccatorum nexibus liberatos. Et pulchre dicit, in sanguine ipsius; quoniam sine ejus sanguine nulla fieri potest justificatio. Hinc est quod in Veteri Testamento nulla expiatio fiebat sine sanguinis aspersione. Ab ira autem dicit a vindicta aeternae damnationis.
Si enim, cum inimici essemus. Inimici eramus Deo propter originale peccatum; illud quippe separaverat nos a Deo. Sed reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Dicendo reconciliatos, ostendit quia captivi a diabolo tenebamur. Sed non ita intelligendum est ut, 134.0173D| sicut homines prius inter se dissident et postea reconciliantur: ita et nos prius dissidentes fuerimus a Deo, et postea reconciliati; quoniam, et priusquam reconciliaremur, diligebamur a Domino. Unde idem Apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4); et alibi: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris (Apoc. I, 5); et Joannes: Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Sed orietur quaestio, quomodo nos dicat Apostolus ante reconciliationem electos et dilectos, cum Propheta dicat; Odisti omnes, qui 134.0174A| operantur iniquitatem (Psal. V, 7): si enim peccatores eramus, iniquitatem operabamur; quomodo ergo diligebamur, si Deus operantes iniquitatem odit? Sed nulla est contrarietas, si diligenter animadvertamus. Deus enim amando odit, et odiendo amat. In unaquaque namque persona habet Deus quod amet, et quod odio habeat; amat enim quod ipse fecit; odit quae, diabolo suggerente, ipse homo fecit: in singulis enim peccatoribus amat miseratione beneficium, et damnatione judicium. Praeterea notandum quia sic videntur haec verba sonare, ac si Deum Patrem haberemus iratum, et Filium pacatum. Sed non ita Apostolus sentit, qui alibi dicit: Proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Non ergo Deus Pater nolentem Filium 134.0174B| tradidit, nec ipse Filius, nolente Patre, se tradidit, sed tradidit eum Pater, et Filius, et amborum Spiritus sanctus.
Illud autem notandum quia eosdem dicit peccatores, quos inimicos Dei, et ipsos justificatos in sanguine Christi, quos reconciliatos per mortem Filii ejus, et eos salvatos ab ira per ipsum, quos salvandos in vita ipsius. Et sciendum quia duo praemisit, impios et infirmos, et duobus nominibus nos vocavit, quorum alterum mitissimum, alterum atrocissimum est. Leve enim quiddam est infirmitas, sed infirmitatis genus est, quod impietatis nomine designatur, quoniam nisi esset necesse, medicum non haberet. Et, quia duo praemisit, idcirco duo reddidit, id est peccatores et inimicos Dei; eosdem 134.0174C| enim vocat impios, quos inimicos Dei, et revera talibus peccatis dediti eramus ut inimici Dei merito diceremur. Sed reconciliati Deo salvi erimus in vita ipsius. Pulchre dicit, in vita ipsius, quoniam, si pro impiis et inimicis mortuus est, multo magis vitam suis dabit amicis. Non solum autem (subintelligitur, salvi erimus), sed et gloriamur in Deo. Pulchre dicit, in Deo, quia scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Et quia nemo potest gloriari in Deo, nisi per Dominum Jesum Christum, adjecit: Per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. Reconciliationem dicit justificationem, quae facta est in sanguine ipsius. Nam sciendum quia quadam Dei justitia traditum est diabolo genus humanum; non tamen 134.0174D| ipse tradidit, sed tradi permisit. Mox enim ut Adam peccavit, deserente se Creatore, auctor peccati hominem invasit. Sed non eum Deus funditus deseruit, quia semper suis beneficiis sustentavit. Et quia justitia quadam traditus est, dignum erat ut diabolus non virtute, sed justitia vinceretur. Quod a Domino Redemptore nostro factum est. Venit enim in similitudine carnis peccati, nullum omnino habens peccatum. Unde diabolus purum hominem credens, innocentem occidit. Quia ergo innocentem occidit, dignum erat, ut credentes in Christum amitteret, quos 134.0175A| prius debito mortis et peccati tenebat obnoxios. Hanc igitur justificationem Apostolus vocat reconciliationem. Propterea, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, subauditur, ita et per unum hominem vita rediit. Mundum a primo homine vocat genus humanum, nam revera ita se res habebat, ut dicit Apostolus. Jacebat quippe genus humanum, et praecipitabatur de malo ad malum; quia enim peccantibus angelis erat junctum, idcirco suae desertionis et damnationis poenas luebat. Ac per hoc cogitur Apostolus duas in se suscipere personas: unam primi Adae, per quem peccatum intravit in mundum, et alteram secundi Adae, per quem vita rediit, et de 134.0175B| his prolixe loquitur. Sciendum autem quia his verbis destruit Apostolus errorem Pelagianorum, qui dicere solent, homines, non nascendo, sed imitando, trahere ab Adamo originale peccatum, ideoque parvulis non oportere baptismatis sacramentum, quia non esset originale peccatum, quod deleretur. Sic enim dicunt: Homines, cum peccare volunt, exemplum a primo homine sumunt, eumque imitando ad multa perveniunt. Hos tales Apostolus redarguit, dicens: propterea, etc.. Si enim homines, non nascendo, sed imitando, originale peccatum traherent, non diceret, per unum hominem, sed per diabolum, de quo scriptum est: Ab initio diabotus peccat (I Joan. III, 8), et de quo in libro Sapientiae legitur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). 134.0175C| Et, ut ostenderet Scriptura quia non sic a diabolo mors in homines venit, quasi ab eo propagati sint, sed quia eum imitantur, adjecit: Imitantur autem eum qui sunt ex parte illius (Ibid., 25). Apostolus igitur, ut ostenderet Adam auctorem originalis peccati, ait: Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum (scilicet originale) et per peccatum mors, quia mors poena exstitit originalis peccati, et ita in omnes homines pertransiit, quia nullus vivit, qui non moriatur, in quo omnes peccaverunt. Quod dicit, in quo, si ad peccatum referatur, manifeste Pelagianorum haeresim destruit, quoniam in illo uno peccato omnia commissa sunt. Nam, si ad personam Adae referatur, adhuc enucleatius destruit. In illo enim uno peccante omnes peccaverunt, quia, ut dicit beatus 134.0175D| Augustinus, omnes homines ille unus homo fuerunt: cumque ille de paradiso pulsus est, et nos omnes, quia in lumbis ejus eramus. Sicut legitur de Levi, qui in lumbis Abrahae erat, quando ipse obtulit decimas Melchisedech (Hebr. VII, 9, 10). Usque ad legem enim peccatum erat in mundo. Quid vult hoc dicto Apostolus ostendere? An post legem in 134.0176A| mundo peccatum non fuit? Vult ergo ostendere hujuscemodi fuisse legem quae peccatum abolere non posset. Hoc enim sensu dictum est: usque ad legem peccatum erat in mundo, ac si diceretur: Erat quidem, sed non agnoscebatur. Ostendit igitur quia per legem facta est peccati cognitio. Peccatum enim originale dicit, legem vero scriptam. Potest tamen referri et ad legem naturae, homines enim, quandiu in parva aetate sunt, minime agnoscunt quid agendum, vel quid non sit, ideoque, quamvis sit eis peccatum, tamen quasi non est, quia nesciunt esse peccatum.
Sequitur: Peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. Non imputabatur, quia non putabatur esse peccatum. Notandum enim qui non ait, non erat, sed non imputabatur, erat quippe apud homines, 134.0176B| sed [non] agnoscebatur. Unde superius Apostolus: Quicunque sine lege peccaverunt sine lege peribunt.
Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. Moyses hoc loco tropice legem significat; nam per datorem legis ipsa lex designatur. Regnavit ergo mors ab Adam usque ad Moysen, id est, a primo homine usque ad legem. Quod vero dicit, usque ad legem, non debemus intelligere usque ad legis initium, sed usque ad ejus finem. Sic enim dictum est, ac si dicat aliquis: Regnaverunt Judaei usque ad Jechoniam; ubi, non initium regni Jechoniae, sed ejus finem debet intelligere, quando translati sunt in Babylonem. Et pulchre ait, regnavit, quia mors cunctas mundi partes invaserat. Sed quid 134.0176C| est quod usque ad Moysen mortem dicit regnasse? Nunquid non postea regnavit? Quotidie quippe homines moriuntur. Sciendum ergo quia Apostolus hoc loco regnum mortis vult intelligi, prius enim generaliter mors regnavit, quia omnibus regni coelestis aditum interclusit. Regnavit igitur, sed usque ad legis finem, id est usque ad Christum. Nam, ut Apostolus dicit, finis legis Christus est ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Est autem finis, non consumptionis, sed consummationis et impletionis. Postquam vero divina misericordia se de coelis diffudit ad terras et pro nobis mori dignata est, morte sua mortis destruxit imperium, et resurgens nobis vitam reparavit; deinde, coelos conscendens, januam nobis regni coelestis aperuit, ac per hoc mors jam 134.0176D| in omnibus regnare non potest, quia electis aditum regni coelestis intercludere non valet. Aliud namque est, pestem late et generaliter in omnibus, aliter in paucis regnare. Regnat ergo, sed usque ad baptismum; ibi enim cum Christo morimur, et sepelimur, et cum ipso resurgimus, ut in novitate vitae ambulemus. Sed, ne crederet aliquis se suis meritis 134.0177A| a morte liberatum, subjunxit: Etiam in eis qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est, qui non propria voluntate peccaverunt, ut Adam, sed carnis infirmitate, sicut patriarchae, et prophetae et quidam gentiles, in quibus adeo viguit ingenium sapientiae, ut originali peccato nulla superadderent criminalia. Qui est forma futuris. Quaedam exemplaria futuri habent, ut ad Christum referatur. Adam enim forma fuit futuri, quoniam, sicut per illum mors intravit, ita et per Christum vita rediit; unde paulo inferius Apostolus dicit: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi. Si autem legatur futuris, intelligendum est posteris. Adam ergo forma 134.0177B| fuit futuris, quia exemplum fuit peccati et damnationis. Sed non sicut delictum, ita et donum. Haec verba clausa videntur; potest tamen subaudiri: non sicut delictum nos corrupit, ita et donum Dei nos reparavit. Horum autem verborum sensum sequentia manifestant, cum subditur: Si enim in unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei, et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. Ac si diceret: illud originale peccatum adeo magnum fuit, ut omnes perdere sufficeret; donum vero Dei non solum ab illo, sed etiam a cunctis absolvit, et donat. Sed quid est quod dicit: multo magis gratia Dei in plures abundavit, cum plures perdantur quam salventur? Ne ergo contrarium videatur, quod dicit, multo magis, non 134.0177C| ad personas referendum est, id est, plures, sed ad verbum abundavit. Multo magis enim abundavit gratia Dei, quia, non solum originale, sed etiam propriae voluntatis admissa relaxat. Sive: multo magis in plures dicit, quia mali, etsi multi videantur, pauci sunt, quia nihil sunt. Boni vero, etsi pauci videantur, multi tamen sunt, quia magna est in eis gratia Dei. Et non sicut per unum peccantem, ita et donum. Et haec quidem verba clausa videntur; potest tamen subaudiri: non sicut per unum peccantem perditi sumus, ita et donum Dei nos redimit. Quorum sensum Apostolus exponit, subjungens: nam judicium quidem ex uno in condemnationem. Quod dicit ex uno, subaudiendum est delicto; quod ipse exponit, subjungens: Gratia autem 134.0177D| ex multis delictis in justificationem. Quibus verbis destruit errorem Pelagianorum. Ostendit enim quia non imitando, sed nascendo trahunt homines originale peccatum. Sed dicit Pelagius: quod dicit ex uno, ad Adam referendum est; homines enim ex Adam sumunt exemplum peccandi, et eum imitando ad multa perveniunt. At, si hoc sentiret 134.0178A| Apostolus, non diceret, gratia ex multis delictis in justificationem; sed ex uno. Sciendum etiam quia solent Pelagiani dicere fidelibus: Unde trahunt homines originale peccatum, a nuptiis, an a parentibus, aut a voluntate? In quibus nihil eis respondendum. Audi Apostolum dicentem: Judicium ex uno in condemnationem. Sed quid est quod dicit, judicium ex uno in condemnationem? Nunquid judicium ex uno solo in originali peccato, et non ex reliquis ducit in condemnationem? Si enim gratia Dei non solum originale peccatum, sed etiam propriae voluntatis peccata relaxat, sic et judicium, non ex originali tantum, sed etiam ex caeteris quae superadduntur, ducit in condemnationem. Quid ergo vult ostendere his verbis? Scilicet, tam magnum 134.0178B| fuisse illud originale peccatum ut sufficeret in condemnationem, etsi nulla superadderentur, quamvis gravior sit eorum poena, qui propria superaddunt, et tanto gravior, quanto gravius quisque peccavit. Ab uno ergo, id est ab Adam non omnia nostra peccata, sed solum originale trahimus; ab uno vero Christo non tantum originalis, sed et omnium remissionem consequimur peccatorum. Coeperat Apostolus facere differentiam originalis peccati et gratiae Dei, et coepta intentione perseverans, ait: Si enim in unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes in vita, regnabunt per unum Jesum Christum. Unius delictum, peccatum dicit originale, quod Adam in paradiso commisit. Sed quomodo in 134.0178C| unius delicto mors regnavit per unum? Scilicet, quia omnes vinculo mortis erant ligati in illo solo, etiamsi nulla, propria voluntate, superadderent. Fideles igitur abundantiam gratiae et donationis accipiunt, quia non illud originale solum, sed et caetera quae superaddiderunt, eis peccata remittuntur. Accipiunt et abundantiam justitiae, quia tanta illis justitia a Deo retribuitur, qua justificentur, ut, cum Adam in paradiso diabolo ad peccatum persuadenti consenserit, illi, non solum suadenti, sed nec cogenti cedant, aut consentiant. Sed quid est quod dicit, multo magis regnabunt, cum plures mortis regnum trahat ad poenam, quam gratia ad vitam aeternam? Non ergo ad personas vel pluralitatem referendum est, sed ad augmentum gratiae Dei. 134.0178D| Multo magis enim regnabunt, quia quicunque ab Adam ad Christum, id est, a morte ad vitam transeunt, cum ipso sine fine regnabunt in vitam aeternam. Sive, multo magis dicit; quia quos mors temporaliter perdidit, hos Dei gratia aeternaliter vivificavit. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius justitiam 134.0179A| in omnes homines in justificationem vitae. In his verbis, si imitationem attendamus, ut Pelagiani asserunt, unius delictum nullius alterius erit, quam diaboli. Sed, quia apte Apostolus de Adam loquitur, nulla hic imitatio intelligenda est; sed propagatio peccati. Ait ergo: sicut per unius delictum (subintelligitur, mors regnavit) in condemnationem, ita et per unius justitiam (subintelligitur, gratia regnavit) in justificationem vitae. Justitiam unius hominis, justitiam dicit Jesu Christi, qua justificat impios, quam nulli imitandam proposuit, sed ipse solus hanc potest, qui est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6). Hanc non Petrus, non Paulus habuit; quia impium justificare non potuit. Si ergo sola imitatio facit peccatores per Adam, cur non sola imitatio facit justos 134.0179B| per Christum? Sed, absit. Christus enim idcirco recte unus dicitur; quia non sola ejus imitatio justos facit; sed gratia regenerans per Spiritum sanctum. Similiter et Adam unus dicitur; quia non sola ejus imitatio peccatores facit, sed et poena peccati generans per mortem. Ideoque recte illic ait: In omnes homines in condemnationem; hic autem in omnes in justificationem, neque enim omnes, qui generantur per Adam, iidem ipsi regenerantur per Christum. Sed idcirco, et illic omnes dicit, quia, sicut nullius carnalis generatio est, nisi per Adam, ita nullius spiritalis, nisi per Christum. Omnes itaque in condemnationem dicit eos, qui nascuntur per Adam pertinentes ad carnalem generationem; omnes autem in justificationem, eos, qui nascuntur per Christum pertinentes 134.0179C| ad spiritalem generationem. Et nota quia quos hic omnes dicit, eosdem paulo inferius multos. Nec mirum: nam multi dici possunt in aliqua re, etiam cum pauci sint. Verbi gratia, si dicamus: una est obstetrix in civitate, quae omnes excipit, et unus litterarum magister, qui omnes docet. Non enim intelligere possumus quod omnes habitatores civitatis, vel illa excipiat, vel iste doceat. Sed ideo illa omnes dicitur excipere, quia nullus praeter ejus manus nascitur; et iste omnes docere, quia praeter ejus magisterium nemo discit. Habet itaque multos illa carnalis generatio, habet et spiritalis; sed plures habet carnalis quam spiritalis. Verum, sicut illa habet omnes homines, ita et haec omnes justos homines, et sicut praeter illam nullus homo. Unde mox 134.0179D| subditur: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi. Multos autem non exceptis quibusdam dicit, sed omnes. Obedientia est, tam in hominibus quam in omni rationali creatura, totius justitiae origo atque perfectio. Unde Apostolus, volens ostendere duorum hominum differentiam, id est, primi Adae, qui est caput nostrae mortis, et secundi, qui est caput nostrae salutis, ait: sicut 134.0180A| per inobedientiam, et reliqua. Quibus verbis gratiam, qua salvati sumus, cum magna devotione ostendere voluit.
Sed quid est quod de peccatoribus loquens, ait: constituti sunt: de justis vero: constituentur? Si enim nondum justi constituti sunt, quid de Patribus Veteris Testamenti dicendum est? Si enim Deo placuerunt, justi utique fuerunt, eadem quippe ipsi fide salvati sunt qua et nos. Nam, quod nos jam factum credimus, illi credebant futurum. Unde Apostolus alibi: Habentes eumdem spiritum fidei (II Cor. IV, 13). Quod enucleatius ostendit beatus Petrus apostolus dicens: Sed per gratiam Dei credimus salvari, quemadmodum et ipsi (Act. XV, 12). Si ergo justi fuerunt, quare Apostolus verbo futuri temporis usus est, dicens, 134.0180B| constituentur? Scilicet, quia praevidit plures credituros in Novo Testamento quam in Veteri, sive, quia, licet sit in praesenti vita constitutio justorum, perfectior tamen erit in futura. Propter perfectam ergo justorum constitutionem futuri temporis, usus est verbo [futuri temporis].
Et, ne Judaei pro lege gloriarentur, adjecit: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum. Subintrare est alterius loco succedere, sive alterius locum praeoccupare. Subintravit ergo lex scripta, quia loco legis naturae successit; ostendit enim Apostolus suis verbis annullatam jam esse legem naturae, sed data lege scripta coepisse vigere. Delictum vero, non originale dicit, sed quod homines post originale superaddiderunt. Quomodo ergo, subintrante lege, abundavit delictum? 134.0180C| Quia, data lege scripta, facta est originalis peccati cognitio, et augmentata poena delicti. Lex ergo subintravit, ut abundaret delictum, id est cognitio et poena delicti, propter hoc enim solum lex scripta data est, ut originalis peccati cognitio fieret.
Ubi autem abundavit peccatum (id est cognitio et poena peccati) superabundavit gratia. Quia, quos lex transgressores tantum ostendebat et condemnabat, hos divina gratia justificavit et vivificavit, ideoque dicitur superabundasse. Lex enim minabatur, sed non opitulabatur; jubebat, sed non sanabat; ostendebat languorem, sed non auferebat. Lex ergo data est, ut gratia quaereretur; gratia data est, ut lex impleretur.
Ut, sicut regnavit peccatum in mortem. Illud sciendum 134.0180D| quia sunt quaedam peccata praeter Adam. Unde Apostolus hoc loco non addidit, per unum aut per hominem quia, ut dictum est paulo superius, non de originali loquitur; regnavit enim peccatum in mortem, quia illud peccatum, quod homines originali superaddiderunt, auxit mortem. Sed, quia nulla potest esse justificatio, nisi per Christum; ideo cum dixisset: Ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, adjecit: per Jesum Christum Dominum nostrum. 134.0181A| Carne quippe generante, solum originale trahimus; sed, Spiritu sancto regenerante, non illius tantum, sed et omnium peccatorum remissionem consequimur.
Igitur, quia dixerat Apostolus (CAP. VI): Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia, praevidit quia perversis perverse intelligenda erat haec sententia, ac si diceret, propter abundantiam gratiae prodest peccare, idcirco quaestionem sibi opposuit, dicens: Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Et, ut hoc dilueret et expurgaret, adjecit: absit! Ac si diceret: Non ita est ut vos putastis, neque enim, quia majora peccata committitis, majora beneficia consequemini. Nam, si remissionem vestrorum peccatorum consequimini, 134.0181B| non hoc vestra merentur peccata, sed Dei gratia in vobis operatur. Rursumque quaestionem sibi objiciens, subjungit: Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? Tanquam diceret: cum gratia Dei tantum nobis beneficium praestiterit, ut peccato moreremur, quomodo peccato mortui, in illo, id est in peccato vivemus? Quod si peccato vivimus, nihil aliud facimus quam ut gratiae Dei ingrati simus. Qui enim laudat medicinae beneficium, non docet vulnera et morbos, a quibus illa sanat, sed, quanto majoribus medicina laudibus praefertur, tanto magis morbi et vulnera horrentur. Sic laus et praedicatio gratiae Dei, vituperatio, et damnatio est delictorum. Gratia namque Dei vulneribus nostris adhibuit medicinam, qua sanaremur, et idcirco ubi abundavit peccatum, 134.0181C| superabundavit gratia, non peccantis merito, sed subvenientis Dei auxilio.
Et, ut ostenderet quia medicina gratiae Dei mystice in passione et resurrectione Domini consistit, adjecit: An ignoratis, fratres, quia quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Quibus verbis evidenter ostendit in passione et resurrectione Domini praefiguratum interitum, et occasum nostrae veteris vitae et exordium novae, abolitionem iniquitatis et justitiae renovationem. Sed unde homini hoc beneficium collatum est? Scilicet, per fidem Jesu Christi, quia apud ipsum est fons vitae, et in lumine ejus videbimus lumen. In morte ergo ipsius baptizati sumus, quoniam sicut 134.0181D| ille mortuus est, ita et nos, cum abrenuntiamus diabolo et operibus ejus, saeculo et pompis ejus, quodammodo morimur, dum aquis immergimur. Et, quia dixerat mortem ejus nostram significasse mortem, ut ostenderet quia sepultura illius nostram significabat sepulturam, adjecit: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. Quasi enim Christo consepelimur, dum sub aquis latemus: et velut cum ipso resurgimus, cum ex aquis renascimur, 134.0182A| ut mortui vitiis, Deo virtutibus vivere incipiamus. Et sciendum quia sacramenta quamdam similitudinem habent earum rerum, quarum sunt sacramenta; quod si non haberent, sacramenta non essent. Ex quadam ergo similitudine earum rerum, quarum sacramenta sunt, vocabula sumunt. Semel enim Christus in se ipso pro salute hominum oblatus est; sed in mysterio, non solum per omnes Paschae solemnitates, sed etiam omni die fidelibus immolatur. Secundum quemdam ergo modum sacramentum corporis illius ipsum corpus ejus est; sacramentum sanguinis est ipse sanguis, sic et sacramentum mortis ejus mors ipsa est, et sacramentum sepulturae ipsa est sepultura, et sacramentum resurrectionis ipsa est resurrectio. Unde Apostolus non ait: Quicunque 134.0182B| baptizati sumus in Christo Jesu, mortem illius significavimus, aut sepulturam, sed: In morte ipsius baptizati sumus, et consepulti sumus cum illo. Ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Per gloriam Patris dicit propter gloriam, vel ad gloriam Patris. Resurrectio namque Filii glorificatio fuit Patris: quia, dum propria virtute surrexit, Deum Patrem glorificavit, cujus se Filium ostendit. Ita et nos in novitate vitae ambulemus, id est, quia vitiis mortui sumus nunc et innovati, nequaquam veteris vitae sordibus coinquinari debemus, sed in novitate vitae perseverare; sicut enim resurrectio Filii glorificatio Patris est, ita et nostrae vitae novitas. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et 134.0182C| resurrectionis erimus. Illud sciendum quia Christus Dei virtus, et Dei sapientia, miro quodam et ineffabili modo, nobis factus est arbor vitae, cui complantaremur in morte, complantaremur et in vita, ideoque ait Apostolus: Si complantati facti sumus, et reliqua. Notandum autem quia non ait: Complantati sumus morti, sed, similitudini mortis; quoniam, non de morte corporis, sed de morte spiritus loquitur. Quod autem dicit, similitudini, et ad mortem pertinet, et ad resurrectionem. Complantati enim sumus similitudini mortis ejus, quoniam, sicut ille mortuus est, ita et nos secundum quamdam similitudinem morimur, dum aquis immergimur; sumus et resurrectionis, quoniam, sicut ille surrexit, ita et nos quodammodo resurgimus, cum ex aquis 134.0182D| renascimur.
Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est. Veterem hominem dicit veteris hominis conversationem, sive, quod magis sentiendum est, mortalitatem nostrae carnis, quae est ex poena maledicti et peccati primi hominis, quam Dominus suscepit, et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Mors igitur maledictum est, quia ex male 134.0183A| dicto descendit. In cruce ergo mors Domini pependit, ut mortem moriendo superaret. Simili modo et peccatum maledictum est. Peccatum igitur veteris hominis in ligno pependit, quod Dominus in ipsa carnis mortalitate suscepit. Unde Apostolus nec erubuit, nec timuit illum peccatum vocare, cum, de Deo Patre loquens, ait: Eum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit (II Cor. V, 21), id est Filium suum similitudinem carnis peccati sumere fecit, et eum pro salute hominum sibi hostiam intulit. Unde mox causam reddit, subjungens: Ut de peccato damnaret peccatum. Hinc Moyses de eo multa ante prophetavit, dicens: Maledictus omnis qui pependit in ligno (Deut. XXI, 23). Filium namque Dei maledictum vocavit, quia maledictum, id est, mortalitatem 134.0183B| nostrae carnis suscepit. Vetus ergo homo noster crucifixus est, quia mortalitas nostrae carnis quam Christus suscepit, in ipsa ejus morte, sub figura nostri peccati, pependit in ligno.
Cur autem crucifixus sit vetus homo noster aperitur cum subditur: Ut destruatur corpus peccati. Corpus namque peccati destruitur per baptismum illius, qui venit in similitudine carnis peccati; sed non ita destruitur, ut adhuc in ipsa carne vivente funditus assumatur concupiscentia, aut desit; sed ne obsit mortuo, quae prius inerat vivo. Quandiu enim quisque vivit, semper habet concupiscentiam, cum qua pugnet, et tandem, Deo adjuvante, superabit, nisi forte in vacuum gratiam Dei suscepit. Et nota quia non ait, ut destruatur membrum peccati, 134.0183C| sed, corpus. Membrum enim peccati est unumquodque vitium, corpus autem peccati massam dicit vitiorum. Ostendit igitur hoc dicto, quia Dominus, non originale tantum, sed omnia peccata relaxat.
Ut ultra non serviamus peccato. Id est quia, peccatis mortui, sumus innovati, non jam peccato, sed Deo serviamus.
Sed quid est, quod sequitur? Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si enim omnes qui mortui sunt justificati sunt, ergo omnes salvantur; quomodo ergo verum est quod ipse alibi dicit: Non est omnium fides? (II Thess. III, 2.) Si enim non est omnium fides, nec omnes salvantur; quia, ut idem dicit: Sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. II, 134.0183D| 6). Constat igitur quia non de corporali, sed de spiritali morte Apostolus loquitur, quae celebratur in baptismi sacramento, qua quisquis moritur, a peccatis justificatur, quoniam per Spiritum sanctum omnia ei peccata relaxantur. Et nota quod peccatum singulari numero pro plurali posuit. In baptismo enim non solum originale, sed etiam admissa laxantur.
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo. Cum Christo mortui sumus in baptismate, quoniam ad mortis ejus similitudinem, aquis immersi, mortificati sumus peccatis; et ideo credimus, quia simul etiam vivemus 134.0184A| cum eo, quoniam, juxta ejusdem Apostoli vocem, Si compatimur, et conregnabimus (II Tim. II, 12), et, si socii passionis ejus fuerimus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 5).
Scientes quod Christus resurgens a mortuis, jam non moritur. Christus resurgens jam non moritur, quia propriae divinitatis virtute resurgens, mortis destruxit imperium et nobis vitam reparavit. Ad cujus mortis similitudinem, semel peccatis mortui, in eis amplius vivere non debemus. Aliter. Sicut Christus surgens a mortuis, jam non moritur, ita et nos semel baptizati, rebaptizari non debemus; qui enim rebaptizantur, Christum sibimet ipsi crucifigunt, et ostentui habent. Unde ipse in epistola ad Hebraeos: Impossibile est qui semel illuminati 134.0184B| sunt, gustaverunt nihilominus donum coeleste, participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt etiam bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt; rursus innovari ad poenitentiam, rursus crucifigentes sibi Christum, et ostentui habentes (Hebr. II, 6). Ubi notandum quia, cum interdicit renovari, poenitentiam non denegat, sed secundum baptismum prohibet.
Mors illi ultra non dominabitur. Hoc dicto illorum error destruitur, qui Dominum dicunt, non verum, sed phantasticum corpus habuisse; neque enim illi vel semel mors dominaretur, nisi verum corpus sumpsisset.
Quid autem est, quod subditur? Quod mortuus est peccato, mortuus est semel: cum Petrus apostolus 134.0184C| de eo dicat, Peccatum non fecit? (I Petr. II, 22.) Ne ergo contrarium videatur, intelligendum est quia peccatum dicit carnis fragilitatem, quae accidit propter peccatum. Quaecunque igitur Dominus gessit, non tam mystice exponenda, quam imitando sectanda sunt. Nam, quia crucifixus est, Apostolus docet: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Gal. V, 24), quia mortuus est, idem alibi monet: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, id est, fornicationem, avaritiam, etc. (Col. III, 5). Quia sepultus nobis exemplum reliquit, ut consepeliamur ei in baptismo, unde supra ipse: Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, quia surrexit. Apostolus 134.0184D| alibi dicit: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Ibid., 3), quia coelos conscendit. Alibi docet: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Ibid., 1).
Quod autem vivit, vivit Deo. Filius Dei, in aequalitate Patris manens, exinanivit semetipsum formam servi suscipiens, in qua mortuus est et resurrexit, coelosque ascendens sedet ad dexteram Patris. Et hoc est quod dicit Apostolus: vivit Deo: Deo enim vivit (quia in aequalitate Patris manet).
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu. His verbis 134.0185A| admonet Apostolus ut, cum alicujus rei species, id est, mulieris, auri, vel argenti et caeterarum, aut inimici persuasio nobis irrepserit pestiferamque cogitationem genuerit, statim existimemus nos peccatis mortuos; sic enim, favente Deo, venenosam cogitationem superare poterimus: fieri quippe nullatenus potest ut Deo et peccato vivamus. Ut ergo Deo vivere possimus, oportet peccatis moriamur. Et hoc est quod dicit, viventes autem Deo in Christo Jesu. In Christo Jesu, id est per Christum Jesum, quia, sicut ipse dicit: Nemo novit Patrem nisi per me. Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Notandum quia non ait, non sit, sed non regnet. Quandiu enim in hac vita sumus, sine peccato esse non possumus. At in illis solummodo 134.0185B| regnat, qui, dum concupiscunt, concupiscentiis praebent assensum; unde mox subditur: ut obediatis concupiscentiis ejus. Mortale corpus, ut quibusdam placet, Apostolus, non propter hanc communem mortem appellavit, sed propter aeternam damnationem; sed de hac et de illa nihil obstat intelligi.
Igitur, ut ostenderet quid esset regnare peccatum, addidit: Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Sciendum quia singula membra sua habent officia; quicunque ergo his perverse utitur, membra sua exhibet arma iniquitatis peccato, quia vires praebet diabolo, quo facilius occidatur.
Sed exhibete vos Deo (subauditur, vivos) tanquam 134.0185C| ex mortuis viventes, id est, tanquam a mortuis resurgentes. Et est sensus: qui semel peccato mortui estis, ultra in eis velle vivere non debetis, instar eorum, qui resurrecturi sunt, quibus nec velle nec posse erit peccare.
Et membra vestra arma justitiae Deo. Qui membrorum suorum officiis ordinate utitur, membra sua arma justitiae Deo exhibet. Verbi gratia, si ad hoc versantur oculi nostri in capite ut concupiscant rapiantque aliena, arma sunt diabolo; e contrario, si ad hoc versantur ut non concupiscant, nec rapiant aliena, sed sua aliis distribuant, membra nostra gladium exhibemus Deo, quo et peccatum occidatur, et nos justificemur. Quod agentes peccati dominium vitamus. Unde mox subditur: Peccatum 134.0185D| enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis, sed sub gratia, id est, non estis parvuli, sed perfecti. Sub lege sunt qui legem carnaliter et implent et intelligunt; sub gratia vero, qui eamdem spiritaliter et intelligunt et implent. Ac per hoc datur intelligi quia multi sunt in lege qui sub gratia vivunt, et in gratia, qui sub lege vivunt. Sed poterant simplices et minus intelligentes ad haec respondere: Si non sumus sub lege, sed sub gratia, quia 134.0186A| non est lex quae nos terreat et peccatum puniat, libere et secure peccare poterimus: ideoque Apostolus, quaestionem sibi proponens, ait: Quid ergo? (subauditur dicemus) peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Ac si diceret: Non ideo gratiae subjecti estis, ut libere peccetis: gratia enim, quae vos liberavit, qua ratione vos sinet libere peccare? Et hoc est quod sequitur: Absit. Et, quoniam minus adhuc intelligentibus loquebatur, adjecit: Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ei cui obedistis? Et est sensus: Vere scitis quia non alterius, sed ejus, cui servitis, servi eritis. Unde Dominus in Evangelio: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Quicunque ergo peccato serviunt peccati servi 134.0186B| efficiuntur; et qui justitiae obediendo, servi obeditionis efficiuntur. Unde mox sequitur: Sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam. Et apte dicit: sive peccati in mortem, quoniam peccatum consummatum mergit in mortem. Pulchre etiam subdit: Sive obeditionis ad justitiam, quia quicunque divinis praeceptis obediunt justitiam acquirunt, quoniam justificari merentur.
Sequitur: Gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde, etc. Nota Apostolum non ideo gratias agere quod servi peccati fuerint, sed quia postea obedierint. Ex corde autem dicit, propter filiorum dignitatem; aliter enim servus; aliter mercenarius; aliter filius; servus timore, mercenarius studio mercedis, filius vero solo amore. 134.0186C| Hi ergo ex corde obedierunt, quoniam filii Dei facti sunt. Saepe etenim Deus, propter interioris hominis affectum, suscipit munus exterioris; quod manifestatur in libro Genesis, ubi legitur: Respexit Deus Abel, et ad munera ejus (Gen. IV, 4). Ad Abel dicit, id est, ad intentionem Abel.
Ad quid autem obedierint aperitur, cum subditur: In eam formam doctrinae, in qua traditi estis [subintelligitur, Deo]. Formam doctrinae dicit exemplum Evangelii; quo dicto ostendit Romanos juxta ejus exemplum Domino obedisse in qua forma Deo traditi sunt, quia ejus filii effecti.
Liberati autem a peccato. Singularem pro plurali posuit; unde subaudiendum est, omni. Servi facti estis justitiae. Justitiae dicit, id est, Domini Jesu 134.0186D| Christi qui est justitia Patris, omniumque virtutum quae in ipso interpretantur.
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Hoc loco magnum suis auditoribus incussit pudorem. Quid vero sit hoc manifesta, subjungens: Sicut exhibuistis membra vestra, etc. Ac si diceret: Quid humanius, quid levius, quam ut, sicut fuistis prompti ad malum, ita sitis ad bonum? Ego quidem multo majora a vobis exigere debui, et vos promptiores 134.0187A| ad bonum esse deberetis, quam ad malum fueritis; sed propter infirmitatem vestrae carnis aequa requiro: id est, Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem. Verbi gratia, sicut prompti fuerunt oculi vestri ad concupiscendum, ita sint ad miserandum. Sic et per caetera membra.
Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae. Liberos justitiae dicit alienos a justitia. Unde datur intelligi quia sicut illa est laudabilis servitus, sic et detestanda libertas; liberum namque justitiae esse, detestanda libertas est, servum vero justitiae, laudabilis est servitus quae praecellit omnem libertatem. Et notandum, quia liberum arbitrium, 134.0187B| etiam in malis viget: unde mox ut suis voluptatibus satisfaciunt, liberi justitiae fiunt. Alioquim non eos diceret Apostolus liberos justitiae. Nam sciendum quia ita Deus primum hominem rectum condidit, ut in ejus voluntate et suae rectitudinis statu sine ejus adjutorio permanere non posset; suo tamen cadere posset conatu. Unde mox, ut suis desideriis satisfecit, corruit. Voluntas ergo Dei, etsi non fit ab illo, quotidie tamen fit de illo. Ille enim qui eum condidit, de illo, id est, de massa iniquitatis illius quotidie format alia vasa in honorem, alia vero in contumeliam; vasa autem in honorem facit gratuita sua bonitate; vasa in contumeliam, justo suo judicio et nobis occulto.
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus 134.0187C| nunc erubescitis? Haec illis dicebat Apostolus, qui in praeteritorum suorum malorum actuum recordatione confundebantur. Ac si diceret: Si nullum fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis, quare jactantiae vitae vestrae fluctus in altum erigitis, cum in vobismetipsis frangantur? Quanto enim vos eadem superbos et elatos erigit, tanto humiles dejectosque reddit. Et notandum quia fructus in bono et malo ponitur. Unde Dominus in Evangelio: Non potest arbor bona fructus malos facere, etc. (Matth. VII, 18).
Nam finis illorum mors est. Finem dicit mercedem et retributionem; finis itaque malorum operum mors est, quia peccata consummata generant mortem. Aliter: finis malorum operum, id est, terminus 134.0187D| mors est sed, in baptismate; quicunque enim in baptismate aquis immersi moriuntur et ex aquis renascuntur, peccatorum suorum remissionem consequuntur. Et, quamvis hic sensus congruus sit, praecedens tamen congruentior est; nam mox subditur: Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem; finem vero vitam aeternam. Paulo supe peccato. 134.0188A| Scilicet, ut cautelam servaret in verbis suis. Illic enim liberos alienos: hic autem liberatos ereptos dicit. Et apte dicit, servi facti Deo, quia qui peccatis moriuntur, servi utique Dei efficiuntur. Habetis fructum vestrum in sanctificationem; id est, in castimoniam quam Apostolus aliquando specialiter, aliquando cum caeteris virtutibus generaliter commendat. Habetis fructum vestrum in sanctificationem. Et apte dicit: habetis fructum vestrum in sanctificationem, quoniam, qui Dei servi efficiuntur, sanctificari merentur. Finem vero vitam aeternam. Paulo superius ait finem, id est, mercedem malorum operum esse mortem; hic vero retributionem bonorum dicit esse vitam: et, ne quis crederet temporalem, adjecit aeternam. Quae sit vita aeterna, Dominus in 134.0188B| Evangelio manifestat, dicens: Haec est vita aeterna ut cognoscant te verum Deum, etc. (Joan. XVII, 3).
Stipendium enim peccati mors. Stipendium a stipite dicitur. Apud antiquos enim pecunia non enumerabatur, sed in stipite appendebatur; milites ergo erant, qui stipendium accipiebant; quibus non tam dabatur pecunia, quam merces reddebatur. Quicunque igitur peccato militant, quasi stipendium illis mors datur.
Gratia autem Dei vita aeterna. Quia dixerat, stipendium peccati, mors; consequens erat ut diceret, stipendium justitiae, vita aeterna. Noluit tamen, ne occasionem daret reprehendendi. Cur ergo ait, gratia Dei, vita aeterna? scilicet ut ostenderet quia bona sanctorum, non ipsorum sunt, sed Dei a quo 134.0188C| dantur. Quotiescunque enim Deus electos remunerat, sua in eis dona remunerat, quia ipse eis dedit bona, pro quibus remunerentur. In Christo Jesu Domino nostro. Notandum quia frequenter Apostolus hanc clausulam suae narrationi, et maxime in hac Epistola subjungit, volens ostendere, quia per Christum et Patris cognitio datur, et humano generi salus administratur.
(CAP. VII.) Igitur, quia dixerat se suosque adjutores non esse sub lege propter quod et plurimum disputavit, ut hoc apertius ostenderet, subjunxit: An ignoratis, fratres? Tanquam diceret: non ignoratis. Cur autem non ignorarent ostendit, cum subdit: scientibus enim legem loquor. Ubi quaerendum est,quomodo se scientibus legem loqui dixerit, cum 134.0188D| Romanis loqueretur; non enim Romani, sed Judaei a Deo legem acceperunt. Non tamen contrarium est, quia Romani jam Graeci erant et ab Atheniensibus legem acceperant. Quid autem eis loqueretur ostendit, subjungens: Quia lex in homine dominatur, quanto tempore vivit. In quo notandum quia, cum dixit, vivit, subintelligi voluit, peccato. Lex enim in homine rius ait: liberi fuistis justitiae, nunc vero liberati a 134.0189A| dominatur, quanto tempore peccato vivit, quia tandiu ei dominatur, quo usque invenit quid in eo puniat aut plectatur.
Nam, quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi; si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege-viri. Apostolus suae narrationi similitudinem adjecit, ut facilius intelligatur. Sicut enim per creaturam Creator agnoscitur, sic aliqua res occulta per similitudinem manifestatur. Ait ergo, nam, quae sub viro est mulier, etc. Quantum ad historiam manifestus est sensus, allegorice, virum dicit legis mandatum; mulierem vero uniuscujusque animam, vel plebem. Sicut ergo, vivente viro suo, mulier subjecta est legi viri, sic et cuique lex vivit, id est, qui eam carnaliter intelligit et implet, vel qui sub peccato 134.0189B| degit, astrictus est vinculo legis. Alioquin, solutus est a jugo legis, sicut mulier, mortuo viro, a lege ipsius. Igitur, vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Sicut mulier, vivente viro, adultera vocatur, si fuerit cum alio viro, ita et cuicunque lex vivit, si transeat ad gratiam Evangelii, adulter est, non solum legis, sed etiam gratiae; legis, quia transivit ad gratiam; gratiae, quia, in ea manendo, legem carnaliter intelligit et implet.
Itaque, fratres mei, et vos mortificati estis legi. Notandum, quia multum distare videtur haec expositio ab illa similitudine quam praemisit; illic enim virum dixit mori debere mulieri, ut soluta sit; hic vero 134.0189C| mulierem dicit mortuam viro, id est, Romanos mortificatos legi. Sciendum autem quia Romanis occulta, imo intractabilis erat haec similitudo, sed, ut aperiretur, idcirco noluit dicere legem exstinctam Romanis, sed Romanos legi. Quod tamen, etsi non dixerit, subintelligendum reliquit, quemadmodum superius, ubi ait: Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei; secundum non dixit, sed subaudiendum reliquit. Quomodo mortificati sunt legi, manifestat: per corpus Christi, sed quomodo per corpus Christi? Scilicet, quia in passione crucis ejus, omnes qui in eum credunt, simul cum eo crucifixi sunt. Unde superius: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Nam sciendum quia multum se offendit diabolus et fefellit, dum Christum 134.0189D| innocentem occidit; dum enim eum qui nihil morti debebat indebitae morti tradidit, omnes quos debito mortis tenebat amisit.
Ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit. Sicut mulier, mortuo viro, absque fornicationis crimine transit ad alterum, ita, cui lex exstinguitur, liber transit ad gratiam Evangelii, ut sit alterius, Domini scilicet Jesu Christi, qui ex mortuis resurrexit.
Ut fructificemus Deo. Deo fructificat qui non solum fructus boni operis, exempla praebendo alios aedificat. Cum enim essemus in carne, etc. Quaerendum est quare Apostolus se suosque successores dicit 134.0190A| fuisse in carne, nunc autem non esse. An in carne non erat, cum haec Romanis loqueretur? Erat utique, et non erat. In carne erat, quoniam in carnis adhuc fragilitate manebat; in carne non erat, quia in ipse carnalium rerum non confidebat. Unde beatus Augustinus dixit: Cum essemus in carne, id est, cum carnalibus desideriis teneremur astricti, passiones peccatorum, quae per legem erant, etc. Passiones peccatorum desideria carnis vocantur, quia continue nos, quandiu in hac vita sumus, affligunt et incitant ad peccandum. Sed quare per legem esse dicuntur, cum in lege prohibeantur? Scilicet, quia quo in lege prohibentur, eo ardentiores et delectabiliores redduntur.
Operabantur in membris nostris, id est, ad peccatum 134.0190B| pertrahebant, ut fructificarent morti. Morti fructificant, quia malae locutionis vel operis exemplo alios destruunt.
Non autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur. Quid sibi vult quod lex mortis dicitur, cum mortem non gignat? Si enim mortem gignit, mala est. Sed idem Apostolus alibi dicit (Rom. VII, 12): Lex sancta et mandatum, etc. Non ergo lex mortis ideo dicitur, quia gignit mortem, sed quia mortem ostendit. Non enim omnis res ipsum est quod demonstrat; sicut medicina mortifera dicitur, non quia mortem ferat, sed quia venena mortifera demonstrat. Hinc beatus Augustinus dicit: « Lex peccati et mortis dicitur, quia peccantibus et morientibus proposita est. » Unde idem Apostolus alibi (I Tim. 134.0190C| I, 9): Lex non est proposita justo, sed injusto.
Ita ut serviamus in novitate Spiritus, et non in vetustate litterae. In vetustate litterae serviunt, qui legem carnaliter intelligunt et implent; in novitate spiritus ambulant, qui praecepta divina spiritaliter tractant. Vel: illi, non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus ambulant qui exuunt veterem hominem cum actibus suis, et induunt novum qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.
Igitur, quia dixerat, legem mortis, et multa videbatur loqui ad injuriam legis, imo ad destructionem, poterat aliquis dicere: ergo lex peccatum est. Ideoque sibi quaestionem proposuit, dicens: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Ac si diceret: Non est 134.0190D| ita, ut dicitis. Non enim propterea lex mala, quia malum, id est peccatum demonstrat, quia non omnis res id ipsum est quod ostendit. Et hoc est quod dicit, absit. Ut autem ostenderet legis vigorem et quare data sit, adjecit: sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Hic quaerendum est utrum de lege scripta loquatur, an de lege naturae. Quod autem de lege naturae loquatur, nullus dubitat. Potest etiam de lege scripta intelligi, nam unum sunt; quod enim prohibet haec et illa, id est, quod tibi non vis alii ne feceris. Si autem idem sunt, quare lex scripta data est? Scilicet, quia lex naturae jam defecerat, et 134.0191A| liberum arbitrium pene fuerat annullatum. Homines ergo, quandiu in parva aetate sunt, et quid agendum quidve non sit, ignorant, quasi deest illis lex; et ideo peccatum quasi deest illis. Hanc igitur legem nescit infantia, ignorat pueritia. Hinc est quod puer maledicit patri et matri; percutit parentes, nec tamen ei imputatur, quia deest lex. Sed quis hoc invenit? Sapientia. Nunquid ergo mala est sapientia, quae hoc invenit? Absit. Verum ipsa sapientia saepe per cognitionem vitiorum atque virtutum sibi invenit malum, dum sequitur malum.
Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Nota quia non ait, concupiscebam, sed concupiscentiam nesciebam, tanquam diceret: Erat quidem concupiscentia, et ego concupiscebam, 134.0191B| sed naturale bonum esse putabam; mox autem ut lex mihi coepit dicere: Non concupisces, intellexi non esse naturale bonum, sed accidens malum. Magnum ergo bonum lex, quae praecepit non esse concupiscendum; sed hoc ejus viribus implere non possum.
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. De qua occasione dicit? Scilicet rationalis aetatis. Homines enim quandiu in parva aetate sunt, et quid agendum quidve non sit nesciunt; deest illis peccatum, cumque veniunt ad rationabilis aetatis annos, quo scientes peccant eo atrocius punientur. Ideoque ait Apostolus; occasione accepta, rationabilis scilicet aetatis, quasi diceret: cumque veni ad rationabilis aetatis annos 134.0191C| coepi concupiscere, sed non omnia; ut autem lex mihi dixit: Non concupisces, peccatum concupiscentiae quod prius in me erat, quamvis nescirem, per mandatum legis quod concupiscentiam prohibebat, operatum est in me omnem concupiscentiam, quia fecit me praevaricatorem legis: unde inventus fui in omnium rerum concupiscentia. Hinc beatus Augustinus dixit: « Minor erat concupiscentia, quando ante legem securus peccabas; nunc autem, oppositis tibi obicibus legis, fluvius concupiscentiae frenatus est, non siccatus: quae te ducebat obicibus nullis, obruit te obicibus ruptis. Concupiscentia tua minor erat quando tuam movebat libidinem; omnis est, quando transcendit legem. Vis nosse quam magna sit? Vide quid rupit. Non concupisces; non homo dixit, Deus dixit, etc. »
134.0191D| Sine lege enim peccatum mortuum erat. Quid est, mortuum erat? Latebat, non apparebat; quasi ignorantiae tenebris sepultum jacebat.
Ego autem vivebam sine lege aliquando. Quid est quod se aliquando sine lege vixisse dicit? cum alibi dicat: Quasi Israelita eram, Hebraeus ex Hebraeis, ex semine Abrahae et tribu Benjamin, octava die circumcisus, non est contrarium; quandiu enim 134.0192A| in parva aetate fuit, et quid agendum quidve non esset ignoravit, quasi deerat ei lex naturae; ideoque peccatum nesciebat. Potest intelligi et de lege scripta. Nam, quamvis octava die circumcisus sit, et quaedam alia legis sacramenta susceperit, quid tamen illa significarent ignorabat. Unde quasi sine lege vivebat. Congruentius tamen ita intelligitur: Ego autem vivebam sine lege aliquando, id est, in variis concupiscentiis constitutus; sive me vivere putabam.
Sed cum venit mandatum, peccatum revixit. Quid est, revixit? Apparere, sentiri, rebellare coepit. Et, quia non ait, vixit, sed revixit; in primo enim homine per transgressionem legis naturae vixit peccatum, et eumdem primum captivavit, deinde in 134.0192B| cunctis praevaricatoribus revixit.
Ego autem mortuus sum. Quare se mortuum dicit? An non in carne erat? Erat utique, quoniam in carnis fragilitate manebat; sed mortuum se dicit, quia manifestus praevaricator factus est. Mortuus sum, dicit, id est, mortuum me esse cognovi, quia sciens peccavi. Quanto enim quisque sciens peccat, tanto atrocius punietur.
Et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Notandum quia non ait, datum est, quia secundum mandatum, non ad mortem, sed ad vitam datum est. Ait itaque, inventum, ac si dicat: Mandatum quod custoditum poterat esse ad vitam, non custoditum inventum est mihi ad mortem: ejus quippe transgressio gignit mortem. Unde consequenter 134.0192C| adjecit: Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. Qua occasione? Rationabilis utique aetatis. Et apte ait, seduxit tanquam diceret: peccatum, accepta occasione rationabilis aetatis, suscipiens pretium carnalis delectationis fefellit me, et per illud occidit, dum mandatum legis me transgredi fecit. Et, quia poterat aliquis dicere: Ergo mala est lex quae suo mandato hominem occidit, extemplo in laudem ejus exsilivit, dicens: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Lex sancta est, quia observatores suos sanctos efficit. Similiter et mandatum, quod sua sanctitate, justitia et bonitate suos observatores sanctos, justos et bonos reddit, et praecipit non esse concupiscendum. Rursus aliquis dicere poterat: 134.0192D| bonum ergo legis mandatum tibi factum est malum? Hunc praeveniens, subjungit: Quod ergo bonum, mihi factum est mors? Quasi diceret: Non ita est, ut asseris; non enim boni mandati, sed meo vitio morior, dum mandatum legis transgredior. Lex quippe non est mors, sed legis transgressio gignit mortem, et hoc est quod infert: absit.
Sequitur: Sed peccatum, ut appareat peccatum, 134.0193A| per bonum mihi operatum est mortem. Hic animadvertendum, quia non ait, ut sit, sed ut appareat tanquam, diceret. Erat peccatum, sed non apparebat, ut autem appareat peccatum, per bonum legis mandatum operatum est mihi mortem: dum enim mandatum transgredior, mortem incurro, et peccatum magis manifestatur. Ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum. Quomodo fit peccatum supra modum peccans per mandatum? Quia, quo aliquid in lege prohibetur, eo ardentius amatur et mandatum minus custoditur. Beatus vero Augustinus dicit, peccatum fieri supra modum peccans per mandatum, quia non solum peccatum est, sed praevaricatio; minus enim est peccatum, dum sine mandato quis peccat; cum vero secundum 134.0193B| mandatum, modo excedit. Scimus enim quia lex spiritalis est. Lex spiritalis est spiritalibus, carnalibus vero carnalis. Illis enim spiritalis est qui eam, spiritaliter tractant et custodiunt; carnalis vero illis qui eam carnaliter intelligunt et implent. Quod autem eis carnalis est, non ejus, sed illorum est culpa qui ea carnaliter utuntur.
Ego autem carnalis sum. Quid est, quod se carnalem dicit, cum superius se suosque adjutores non esse in carne, sed in spiritu dixerit? Quapropter sciendum quia in carne non erat, quoniam in spe carnalium rerum non confidebat, sed, carnalis sum, dicit, id est, mortalis. Quod utique si diceret, recte omnino diceret. Sive, carnalem se dicit, quia in spe futurae resurrectionis carnalis absque ambiguitate 134.0193C| confidebat. Venundatus sub peccato. Quid est, quod dicit se venundatum sub peccato cum jam redemptus esset? Venundatum se sub peccato dicit quia in carnis fragilitate manebat, quam primus homo incurrit Dei transgrediendo praeceptum. Accepto enim pretio carnalium voluptatum, se diabolo subdidit; et venundatus sub peccato, omnes venundatos genuit: in qua venundatione omnes manent etiam post Christi baptisma. In baptismate enim, licet peccata laxentur, carnis tamen fragilitas manet usque ad diem resurrectionis. Christus igitur ab utraque venundatione redemit, animae scilicet et corporis. Unde pulchre Redemptor dicitur; a venundatione namque animae liberat, cum in baptismate peccata relaxat; a corporis vero redimet, 134.0193D| cum nos a mortuis resurgere faciet. De hac redemptione alibi dicit: Adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). 134.0194A| Beatus vero Augustinus ita exponit: Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato, id est, peccans pretio carnalium voluptatum.
Quod enim operor, non intelligo. Quomodo non intelligit, si operatur? Aut, quis operari potest quod non intelligat? Ita ergo accipiendum est: quod enim operor, non intelligo, id est, non approbo, non desidero, non laudo, non mihi placet; sic enim dictum est, sicut Dominus in Evangelio dicit: Nescio vos (Matth. XXV, 12), id est, non approbo. Aliter. Quod operor, non intelligo: id est, legis praecepto parere cupio, sed meis viribus implere non possum.
Non enim quod volo, hoc ago. Id est, nolo concupiscere, sed concupisco. Et hoc est quod sequitur: Sed quod odi, illud facio. Id est, nolens 134.0194B| concupisco. Aliter. Non quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio; id est, in malo, quod abesse cupio, vocatus invenior. Poterant itaque aliqui suspicari et dicere Apostolum usque ad peccatum venisse et peccasse. Ideoque subjungit: Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona. Sed, quomodo legi consentiebat, si quod nolebat agebat? Videlicet, quia lex bona, et voluntas ejus bona. Et est sensus: cum lex praecipit: Non concupisces, et ego nolo concupiscere; dum hoc volo quod lex vult, mea, et legis una monstratur esse voluntas. Aliter: Lex praecipit non concupiscere, ego autem concupisco; sed quia rursum lex dicit: post concupiscentias tuas non eas, et a voluptatibus tuis avertere; dum concupiscentiis resisto, et voluptates meas non 134.0194C| sequor, mea et legis una probatur esse voluntas.
Nunc autem jam non ego operor illud. Notandum quia non ait: Ego autem non operor illud, sed, nunc autem jam non ego operor illud, quo dicto ostendit quia, quandiu sub lege erat, libenter concupiscebat; postquam vero redemptus est, divina gratia adjutus, etsi concupiscebat, tamen fortiter resistebat. Ait ergo; nunc autem, id est, divina gratia liberatus, non ego operor illud; id est, nolens pecco. Poterat ad haec aliquis dicere: quis ergo operatur? Unde confestim adjecit: sed, quod habitat in me, peccatum. Peccatum dicit carnis fragilitatem, in quam primus homo incidit propter peccatum. Rursus objici poterat: unde scis quod non tu opereris, sed peccatum quod in te habitat? Unde confestim subjunxit: Scio 134.0194D| enim, quia non habitat bonum in me; et, ne dubium esset quod ait, in me, exposuit: hoc est, in carne mea. Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum 134.0195A| non invenio. Notandum quia non ait, facere, sed perficere quasi diceret: adjacet velle, id est, nolle concupiscere; adjacet facere, id est, concupiscentiis resistere, sed non adjacet perficere, id est, sine concupiscentiis esse. Cur ergo hoc mandatum est datum, si perfici non potest? Quia, etsi in hac vita sine concupiscentia vivere non possumus: Quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15), perficietur tamen in futuro, cum erimus Deo et angelis sociati. Ut autem ostenderet quomodo perficere non inveniret, adjecit: Non enim quod volo bonum, hoc ago, sed quod nolo malum, hoc facio. Sed, quod est malum quod nolens agebat? Concupiscere. Sicut et bonum, quod volens agere 134.0195B| non poterat, est sine concupiscentia esse. Unde beatus Augustinus: Quod nolo malum, hoc ago, id est, concupisco; sed non vincor, quia malae concupiscentiae non assentio. Idem vero B. Augustinus dicit, quia malum, quod agere nolebat et agebat, libido erat. Do quo malo alibi dicit: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet (II Cor. XII, 7). Libidinem quippe suis viribus vincere volebat; sed quia non potuit, idcirco exclamavit: non enim quod volo bonum, etc.
Si autem quod nolo, illud facio, id est, coactus concupisco; jam non ego operor illud. Quod dicit jam, superius accipiendum est. Et quia poterat dici: quis ergo operatur? subjunxit: sed, quod habitat in me, peccatum, id est, carnis fragilitas; hanc enim 134.0195C| voluit peccati nomine designari.
Quid vero est quod Apostolus nunc se non operari, nunc se operari dicit, nisi quia operabatur concupiscentiis resistendo? Operabatur fragilitate, non operabatur voluntate; operabatur carne, non operabatur mente.
Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam malum mihi adjacet. Et est sensus: mihi volenti facere bonum, invenio legem bonum. Lex enim bonum est, quia bona praedicat. Sed hoc bonum meis viribus implere non possum, quoniam malum mihi adjacet, id est, carnis fragilitas ad malam concupiscentiam cogit. Et quia obscura erant quae dixerat, quasi exponens, subjunxit: Condelector enim legi Dei, etc. In quibus verbis notandum 134.0195D| quia quatuor legum facit Apostolus mentionem: Dei, mentis, peccati et membrorum. Hae autem quatuor duae sunt; nam lex Dei et mentis una est; membrorum et peccati similiter una.
Sed quando ortae sunt hae leges? Scilicet, cum primus homo in paradiso legem Dei transgressus est: Ut de omni ligno paradisi comederet; de ligno 134.0196A| autem scientiae boni et mali non comederet (Gen. II, 16, 17); tunc enim coepit esse iste conflictus. Cur autem illa mala, id est, membrorum et peccati lex dicitur? Quia legitime factum est ut, homini qui noluit obedire Deo suo, non obediret caro ipsius. Ex poena quippe peccati descendit. Et est sensus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Condelector legi Dei secundum hominem, id est, nolo concupiscere. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis, id est, coactus concupisco. Captivantem dicit, captivare volentem, vel certe ad exteriorem hominem refertur, qui quotidie corrumpitur. In eo sane quod homo secundum interiorem hominem 134.0196B| legi Dei condelectatur, magna Dei miseratio ostenditur; exterior enim homo quotidie corrumpitur; interior vero divina miseratione inspiratus proficit et innovatur de die in diem.
Infelix ego homo! Quia viderat Apostolus hoc bellum sibi inesse, quaerens refugium, nullum in se reperire potuit; ideoque exclamavit: infelix ego homo! Infelicem se dicit, propter carnis fragilitatem, in qua manens, etiam nolens concupiscebat. Sed, cum omnes moriantur, tam boni quam et mali, pii et impii, quod manifestat extremus dies illorum; quid sibi vult quod Apostolus subdit: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et hoc pro magno gratiae Dei tribunt. Sed notandum quia non ait tantum, de corpore mortis, verum addidit, 134.0196C| hujus. Mali enim, etsi liberentur de corpore mortis hujus, tamen revertentur ad corpus mortis hujus, quoniam mortui ad supplicium deducentur; cumque resurrexerint, etsi immortalia corpora recipient, tamen corruptibilia, cum quibus sine fine crucientur. Soli ergo electi de corpore mortis hujus liberantur, quoniam, dum moriuntur, ab hoc conflictu liberati, ad gaudium transeunt, et resurgentes, corpora incorruptibilia et immortalia recipient, cum quibus sine fine laetentur. Igitur unum solum gratiae Dei refugium invenit, ideoque subjunxit: gratia Dei, ac si diceret: Non meis viribus, non meo conatu, sed Dei miseratione liberabor. Et pulchre subjungit: per Jesum Christum Dominum nostrum, quoniam, sicut per unum mors, ita et per unum 134.0196D| resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur. Igitur, quasi diceret aliquis: quae est haec mors, (pro qua tantum a corpore liberari desideras? Continuo addidit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem, legi peccati, haec est mors). Quod dicit, ego ipse, intelligendum est, ego et non alius; praevidit 134.0197A| enim per Spiritum sanctum, futuros haereticos, qui dicerent naturam animae esse a Deo, carnis vero a principe tenebrarum; ideoque ait, ego ipse, tanquam diceret: non est ut asseritis; non enim duae et contrariae in me sunt naturae, una a Deo, altera a tenebrarum principe, sed ego ipse, unus idemque homo carne servio legi peccati, scilicet concupiscendo; mente vero, legi Dei, id est, concupiscentiis resistendo.
Poterat ad haec aliquis dicere: quia carne legi peccati servis, propter hanc servitutem aliquid damnationis acquiris, an non? Ideoque subjunxit: (CAP. VIII.) Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu, etc. Ac si diceret: nihil mihi damnationis est: nec solum 134.0197B| mihi, sed et omnibus qui sunt in Christo Jesu, qui non secundum carnem ambulant. Illi secundum carnem non ambulant, qui, etsi concupiscunt, concupiscentiis tamen fortiter resistunt, et idcirco in Christo Jesu sunt; quique, etsi ante baptismum, concupiscentiae praebuerunt consensum, aut aliquod flagitium commiserunt, per sacramentum tamen baptismi et lavacrum regenerationis totum in eis deletum est, ideoque nihil est eis damnationis Et tanquam quaereret aliquis quomodo a damnatione liberatus sit, addidit: Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Ecce Apostolus tertiae legis mentionem facit. Sed quae est haec lex spiritus et vitae? Haec est lex fidei et misericordiae; lex haec est gratiae Evangelii, quae 134.0197C| ideo lex vitae dicitur, quia a morte liberat; lex spiritus, quia vivificat. Quomodo autem haec lex a lege peccati et mortis liberat? Scilicet per baptismum remissionem omnium tribuendo peccatorum; liberat etiam a lege corporeae mortis, quoniam sancti, etsi in corpore maneant, per spem a morte carnis jam liberati sunt, quia quandoque resurrecturi sunt. Et, quia lex Evangelicae gratiae neminem liberat, nisi per Christum Jesum, ideo ait: Spiritus vitae in Christo Jesu.
Ut autem ostenderet quomodo id factum sit, adjecit: nam quod impossibile erat legi, etc. Ecce Apostolus jam quartae legis mentionem facit. Sed quae est haec? Nunquid lex mentis aut membrorum atque peccati? Non utique, sed lex factorum et 134.0197D| operum; lex haec est quae populo Dei per Moysen data est in monte Sina, de qua superius: lex quidem sancta. Quid ergo erat huic legi impossibile? ut suum auditorem obedientem et perfectum faceret, quoniam lex haec neminem ad perfectum adducit. Hinc beatus Augustinus dicit, quia huic legi impossibile erat liberare a lege peccati et mortis.
134.0198A| Quare autem impossibile esset, ostendit cum subditur: in quo infirmabatur per carnem. Jubebat enim, sed non adjuvabat; infirma praecepta dabat, sed non sanabat. Per carnem vero dicit, per carnis intelligentiam; nam lex spiritaliter intellecta eadem est et gratia Evangelii.
Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati. Dicendo suum, ostendit quia et priusquam mitteretur Filius erat. Et nota quia non ait: In carne peccati, sed in similitudine carnis peccati: Filius enim Dei veniens, non carnem peccati de Virgine, sed similitudinem carnis peccati suscepit. In carne quippe peccati, mors simul est et peccatum; in similitudine vero carnis peccati, sola mors quam Dominus pro nobis pertulit, nullum 134.0198B| omnino habens peccatum; unde Petrus apostolus: Peccatum non fecit (I Petr. II, 22), etc.
Et de peccato damnavit peccatum in carne. Quid sibi vult quod ait, de peccato, cum Petrus dicat, quia peccatum non fecit? Sed sciendum quia mos fuit in Veteri Testamento ut omne sacrificium pro peccato peccatum diceretur. Tale sacrificium factus est Dominus, cum seipsum pro nobis in ara crucis obtulit. Unde idem Apostolus alibi dicit: Eum, qui [non ] noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit (II Cor. V, 22), id est hostiam pro peccato. De carne ergo, quam de Virgine sine peccato sumpsit, nunquam peccando, omne in nobis peccatum damnavit, cum eam pro peccato Patri sacrificium fecit.
Ad quid peccatum damnaverit, aperitur cum subditur: 134.0198C| Ut justificatio legis impleretur in nobis. Justificationem legis dicit spiritalem in lege intelligentiam. Justificatio ergo legis in nobis impleta est, cum legem spiritaliter intelligentes, per lavacrum baptismi et gratiam sancti Spiritus justificati sumus. Et ne dicendo, in nobis omnes comprehendisse videretur, addidit: Qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum, de quibus paulo superius dictum est.
Qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt. Secundum carnem sunt qui inimico vicem reddunt, aliena rapiunt, et sua non largiuntur et alia his similia agunt; ideoque quae carnis sunt sentiunt; e contrario, illi secundum spiritum sunt qui ista non agunt, sed, Spiritu sancto adjuvante, 134.0198D| terrena despiciunt, et coelestia appetunt, de quibus subditur: Qui vero secundum spiritum quae sunt spiritus sentiunt. Caro enim de terra facta est; spiritus de coelo datus est, et idcirco singula sua loca requirunt. Unde si contingat ut caro a spiritu superetur, totus homo dicitur spiritalis; at si spiritus a carne, totus vocatur carnalis. Nam prudentia 134.0199A| carnis, mors est. Prudentia carnis propria est terrena diligere et coelestia despicere; et ideo mors esse dicitur, quoniam mortem ingerit. Prudentia vero spiritus, vita et pax. Prudentia spiritus est temporalia contemnere et aeterna appetere. Haec prudentia vita dicitur, quia vitam confert; pax vero, quia in pace quiescere facit. Nam, quamvis multa temporalia damna sanctis ingerantur, tamen, dum temporalia cuncta despiciunt, in pace quiescunt. Vel, pax dicitur, quia ad cognitionem verae pacis, quae Christus est, perducit.
Quoniam sapientia carnis inimica est Deo. Sapientia carnis eadem est et prudentia ejus quae, quia Dei praeceptis non obedit, sed ejus mandatis contradicit, inimica Deo dicitur, quoniam, sicut ipse in 134.0199B| Evangelio dicit, si quis diligit me, mandata mea servabit (Joan. XIV, 23); ideoque legi Dei non subjicitur. Charitas quidem legi Dei subjicitur, quia lex Dei esse probatur; cupiditas vero, quae est sapientia carnis, non subjicitur, quoniam, si ex altera parte videat justitiam et aequitatem, ex altera commodum terrenum; magis hoc adipisci desiderat quam justitiam et aequitatem servare.
Sed quid est quod subditur: nec enim potest? Nunquid non potest homo subjici legi Dei? Potest utique; sed prudentia carnis, non potest: est enim mentis corruptio et vitium, non a Deo creatum, sed a diabolo inventum; homo vero sanari vitio potest. Verum quid est quod subditur: qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt? Annon et Apostolus 134.0199C| et Romani in carne erant? An non omnes sancti martyres in carne positi Deo placuerunt? Sed sciendum quia illi carnem portabant; non portabantur a carne. In carne vero illi sunt, qui opera carnis faciunt, qui carnalibus voluptatibus oblectantur, et idcirco Deo placere non possunt. Ne ergo scandalizarentur Romani, putantes Apostolum dixisse illos solum Deo placere, qui jam occubuerant, idcirco subjecit, volens eos ad meliora incitare: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu. In spiritu sunt qui opera bona, non suo, sed sancti Spiritus adjutorio implere posse confidunt. Ideoque subjunxit: Si tamen Spiritus Dei habitat in vobis; id est, si Spiritu Dei agitamini, si Spiritu Dei docemini.
Igitur, ne Romani pro parvo ducerent Spiritum 134.0199D| Dei habere, subjunxit: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus; ac si diceret: 134.0200A| non contemnatis, neque pro parvo ducatis Spiritum Christi habere, quoniam aliter ejus esse non potestis. Spiritus Christi idem est et Spiritus Dei, quoniam Patris, et Filii unus est Spiritus. Illi ergo Spiritum Christi habent, qui Christum diligunt, et ejus praecepta custodiunt; ideoque Christi sunt, quoniam Christus in eis manet. Ipse enim dicit: Qui diligit me, mandata mea servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus (Ibid.). Ubi autem manet Pater, et Filius, ibi et amborum Spiritus sanctus. Qui vero male resistunt, maledicenti maledicunt et cuncta hujusmodi agunt, Spiritum Dei non habent, ideoque non sunt ejus. Unde restat ut sint alterius, id est diaboli, quia cujus opera quis facit eius filius appellatur.
134.0200B| Et ut ostenderet Apostolus quantum munus sit Christum habere, subjecit: Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, etc. Ubi notandum quia non ait, propter terrenam fragilitatem; primus enim homo non ideo mortuus est, quia de terrae pulvere factus est, sed quia peccavit. Talis namque a Deo plasmatus est ut, si non peccaret, ad angelorum dignitatem, etiam sine morte, transiret. Liberum quippe arbitrium illi concessum est ut, si vellet, non peccaret, imo peccare non posset. Quoniam, cum praedestinatorum numerus esset impletus, ipse cum omnibus qui ex eo crearentur, ad angelorum soliditatem transiret: sed, quia magis elegit peccare, 134.0200C| mortuus est, et omnes, quos genuit, mortuos genuit; ideoque ait Apostolus: Corpus mortuum est propter peccatum. Notandum est etiam quia non ait moriturum, sed mortuum, quoniam, etsi corpus uniuscujusque vivere videatur, jam tamen mortuum est, quoniam in eo necdum innovato per resurrectionem, peccati meritum, id est mortis necessitas manet.
Spiritus vero vita propter justificationem. Justificationem illam dicit quae in baptismo celebratur. Anima enim alicujus fidelis in baptismo, relaxatis peccatis, per gratiam sancti Spiritus vivificatur, ideoque vita est. Sed poterant Romani ad haec dicere: Ecce Spiritum Christi habemus, quod manifestatur ex integra et catholica fide quae in nobis 134.0200D| est, et ex dilectione justitiae, quid erit de illa carne mortali, et de lege quae est in membris nostris 134.0201A| repugnans legi mentis nostrae? Ut ergo ostendat Apostolus magnum donum redempto homini esse collatum, respondit ad haec: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Tanquam diceret: magnum utique munus redempto homini collatum est, quoniam non solum anima relaxatis peccatis in praesenti vivit, sed etiam corpus vivificabitur et ad immortalitatis gloriam transibit. In eo sane quod dicit qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, Deum Patrem vult intelligi; non tamen ipse solus eum suscitavit, sed et Filius, et Spiritus sanctus, quia totius Trinitatis una est operatio. Et nota quia non 134.0201B| ait mortua corpora, sed mortalia. Adam enim in paradiso mortalis erat ante peccatum, quia mori poterat, si peccaret; sicut et mortuus est, cum peccavit. Sic enim mortalis dicebatur priusquam peccaverat, sicut corpus infirmitate carens aegrotabile dicitur, non aegrotum. Quod si contigerit ut absque infirmitate occumbat, aegrotabile recte dici potest, et non aegrotum. Sic itaque sancti, etsi mortalia agerent corpora, propter mortis necessitatem, in spe tamen immortalia habent, quale habuit Adam ante peccatum, quia spem acceperunt a Deo, et firmissime credunt quia resurrecturi quandoque ad angelorum dignitatem transibunt, ad quam primus homo, nisi peccaret, sine morte veniret. Tunc jam, nec mortua, nec mortalia corpora habebunt, quia, 134.0201C| nec mortis necessitas illis inerit, nec posse peccare; quod tunc fiet, cum impletum fuerit illud quod propheta dicit: Absorpta est mors in victoria (Ose. XIII, 14); id est, cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile incorruptionem (II Cor. XV, 53, 54). Igitur, quia magnum munus homini collatum ostendit: idcirco subdidit: Ergo, fratres, debitores sumus, etc., quia absolute ait debitores, ne quis putaret carni, addidit non carni, ut secundum carnem vivamus. Carni debitores sunt qui ejus concupiscentias sequuntur; quod quantum sit malum ipse ostendit, subjungens: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; id est, si secundum vos ipsos vixeritis. Primus enim angelus, quia secundum se vixit, ideo corruit. Quod dicit moriemini, non de 134.0201D| morte corporis, sed potius animae, vel aeternae damnationis est accipiendum.
Poterat ad haec aliquis dicere: si non carni, cui ergo rei debitores sumus? Ad haec quasi respondet Apostolus: Spiritui, quoniam non illi rei debitores sumus, secundum quam morimur, sed secundum quam vivimus. Hoc enim vult quod subjungit: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Facta carnis, dicit opera carnis, de quibus alibi: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, id 134.0202A| est fornicationem, etc. (Col. III, 5). Illi spiritu facta carnis mortificant, qui, Spiritu sancto operante, vitia et peccata in semetipsis exstinguunt, et corpora sua castigant, et in servitutem redigunt (I Cor. IX, 27), ideoque vivent, non tam vita corporis quam vita animae et aeternae beatitudinis. Et quasi dicerent: unde probabimus Spiritum Dei in nobis esse? Subjungit: Quicunque enim Spiritu Dei aguntur, ii filii sunt Dei. Et est sensus: haec est vera probatio filiorum Dei, si Spiritu Dei aguntur. Spiritu Dei illi aguntur, id est, ducuntur, qui Spiritus sancti gratia ad suae mentis compunctionem, ad lacrymas et caetera his similia excitantur, et ideo filii sunt Dei.
Magna autem dignitas hominibus collata est, 134.0202B| quoniam qui non erant digni ut vocarentur servi Dei, tantam potestatem acceperunt ut sint et vocentur filii Dei (I Joan. III, 1). Itaque qui Spiritu Dei aguntur, charitate aguntur: quoniam idem Apostolus ait: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum (supra, V, 3). Unde mox subjungit: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem. Nam, ut Joannes dicit: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18).
Sed quid est quod ait iterum? id est, sicut in monte Sina, quo dicto ostendit eos fuisse sub lege. Dicit aliquis: alter fuit spiritus in Veteri Testamento datus populo Dei, et alter in Novo: quod si esset, nequaquam Apostolus iterum diceret. Idem ergo est spiritus servitutis et libertatis; sed spiritus timoris 134.0202C| et servitutis in tabulis lapideis; spiritus amoris et libertatis in tabulis cordis.
Sed accepistis spiritum adoptionis filiorum; id est, Spiritum sanctum, per cujus gratiam fideles, dimissis in baptismate peccatis, adoptivi filii Dei efficiuntur. In quo clamamus: Abba (Pater ). Quaedam exemplaria clamantem habent, quod est, clamare facientem. Expositio est ergo quod in nostris exemplaribus invenitur. Clamor autem iste, non oris aut faucium est, sed cordis. Abba Syrum est et Hebraeum; pater, Graecum et Latinum. Clamamus ergo in spiritu: Abba, Pater, cum orantes dicimus: Pater noster, etc. Sed quare utrumque posuit, cum unum sint? Scilicet, quia praevidit multos ex utroque populo ad unam Christi fidem venturos. Propter 134.0202D| lapidem ergo angularem utrumque posuit, ut unaquaeque gens haberet quomodo in sua lingua Deum glorificaret.
Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Nota, quia non ait tantum Spiritus, sed praemisit ipse, id est, in quo clamamus: Abba, Pater. Spiritus quippe sanctus arrha nostra est, quia pignus nobis suae gratiae contulit pro re quam sumus accepturi. Ideo dicit: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro; in eo enim testimonium 134.0203A| reddit spiritui nostro quod filii Dei simus, quia pignus nobis suae gratiae contulit; quod utique non conferret, nisi filii Dei essemus.
Igitur, quia filiis debetur haereditas patris, addidit: Si autem filii, et haeredes. Filiis quippe patris haereditas debetur. Sed non sicut filiis hominum, ita filiis Dei. Homo namque filiis suis haereditatem relinquit, quam cum illis possidere non potest; Deus autem filiis suis haereditatem donat, quam cum illis in aeternum possidebit; imo ipse est eorum haereditas, sicut Psalmista dicit: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5).
Sed, ne putaret quis parvum esse haeredes Christi, subjunxit, quod magis gaudeamus: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Cohaeredes Christi sumus, 134.0203B| quoniam corpora nostra configurabuntur corpori claritatis ipsius (Philip. III, 21). Nam, cum resurrexerint, ad immortalitatis gloriam deducentur, ad quam Christi corpus pervenit post resurrectionem. Haeredes Dei sumus. Cohaeredes autem Christi erimus, cum apparuerit quod sumus. Unde Joannes: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Cum autem apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). Unde vero similes ei simus, ipse ostendit, subdens: videbimus eum sicuti est (Ibid.). Igitur, ut ostenderet qualiter ad hanc dignitatem perveniendum sit, addidit: Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Compatimur dicit, sicut commorimur: unde alibi: Si compatimur, et conregnabimus; si commorimur, et convivemus. 134.0203C| Oportet enim ut qualia Christus pertulit pro nostra salute, talia nos perferamus pro ejus amore; quod facientes, ad hoc usque perveniemus ut et simul glorificemur, quoniam ad illam immortalitatis gloriam deducemur, ad quam Christus pervenit post resurrectionem.
Sed dicit aliquis: quomodo talia pro Christo pati possumus, qualia Christus pro nobis passus est cum desint corporales persecutores, et tormenta exterius? Attamen, licet corporales desint, adsunt spiritales et persecutores et persecutiones, adversus quae nos semper dimicare oportet, quandiu in carne sumus. Nemo enim incontinentiam continentia, et caetera vitia virtutibus oppositis, nisi cum magno labore, poterit superare.
134.0203D| Et, ne cui durum et asperum videretur pati pro Christo, ideo levigare curavit, subjungens: Existimo enim, quod non sunt condignae passiones hujus temporis, etc. Quod dicit existimo, non dubitative, 134.0204A| sed affirmative prolatum est. Sic alibi: Puto autem, quod et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 40). Et item: puto quod novissimos apostolos nos Deus elegerit, tanquam morti destinatos (I Cor. IV, 9). Dicendo autem hujus temporis, ostendit leves et momentaneas praesentis vitae persecutiones, unde et praemisit, non sunt condignae; nullo enim pacto terrena coelestibus, temporalia aeternis aequiparari possunt. Hinc Origenes: Si omni, inquit, tempore vitae meae talia passus fuero, qualia passus est Job, non me dignum aeternae vitae beatitudine arbitror.
Ad futuram gloriam. Dicendo futuram, perpetuam ostendit; quae quia verbis explicari non potest, ideo ipse alibi dicit: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit 134.0204B| quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9).
In eo vero quod subdit: quae revelabitur in nobis, ostendit nunc esse occultam. Unde Joannes: nondum apparuit quod sumus. Cum autem dicit in nobis, ostendit quia multum distabit apostolorum dignitas a reliquorum filiorum dignitate; quippe multo major in illis haec gloria revelabitur. Sed, quid est quod subditur: Exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat? Quae est enim haec creatura? Aut qui filii Dei? Creatura sunt angeli, sublimes potestates et virtutes coelestes, coelum, terra et omnia quae Deus Pater per Filium condidit. Unde constat quia ipse solus, non creatura, sed Creator est, a quo et perfecta sunt omnia. Non igitur aliud 134.0204C| creaturam, et aliud filios Dei intelligere debemus, quoniam unum sunt. Exspectatio vero exspectat sic dictum est, sicut in Joanne: Amicus sponsi gaudio gaudet (Joan. III, 29). Exspectat itaque exspectatio creaturae, non alterius naturae quae non sit creatura, sed suam ipsius revelationem. Sic enim dixit: exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; quasi diceret: exspectatio nostra exspectat revelationem, quae erit in nobis qui sumus filii Dei; exspectat ut appareat quod promissum est, quoniam, juxta Joannis vocem, adhuc latet: exspectat, ut in nobis qui jam sumus, manifestetur quod erimus (I Joan. III, 2); exspectat qualis nunc est creatura, quando sit talis qualis futura est. Sic nimirum hoc dictum est, ac si pictori praeparato, et multos 134.0204D| colores habenti dicatur: exspectatio colorum tuorum manifestationem imaginis exspectat: non quod non erunt colores, vel alii erunt, sed quia majorem habebunt dignitatem; id 134.0205A| est pulchritudinem imaginis. Sequitur: Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum qui subjecit in spe. Haec sententia varie a doctoribus exposita est: unde solerter investigandum est, quae sit haec vanitas; aut quae creatura vanitati subjecta. Ut quidam volunt, per vanitatem homo intelligitur; unde Salomon: Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: omnia vanitas (Eccles I, 2). Item: Universa sub sole, vanitas (Ibid., 14). Item Psalmista: Universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6); si ergo universa vanitas omnis homo, et universa sub sole vanitas, nihilominus vanitas vanitatum est homo. Et revera nihil plus homine vanum, in receptione ciborum, in digestionis foetore, in rubore et sordibus procreandae sobolis, et reliquis 134.0205B| hujusmodi. Creaturam vero intellexerunt solem, lunam et caetera, quae in eo vanitati subjecta dicuntur quoniam propter homines facta sunt. Propter homines quippe sol oritur et occidit, similiter et caetera astra. Cur ergo sequitur non volens, cum haec omnia inanimata sint? Nisi forte secundum philosophorum opinionem accipiamus, qui haec omnia animata asserunt, et idcirco dictum intelligamus, propter eum qui subjecit in spe, quod spem habeant ut ab hac servitute liberentur. Sed iste sensus, quia errori vicinus est, funditus est repudiandus. Alii autem, ut Origenes, creatura Angelos accipiunt, quos bellis legimus praefuisse. Et revera nihil vanius bello, in quo homo ad hoc laborat, ut non sit. Si autem Angeli bellis praefuisse leguntur 134.0205C| ut Origenes multis Prophetarum et maxime Danielis testimoniis nititur approbare; hominibus subjecti sunt; unde et subdi non volunt: Non volens sed propter eum qui subjecit in spe; quoniam coacti, a sui Creatoris contemplatione discedunt, ut hominibus famulentur et spem habeant, ut ab hominum servitute liberentur. Restat ergo, ut homines beatiores Angelis intelligamus; praesertim eos, qui jam requiescunt, ut Lazarus in sinu Abrahae, ut ille venerabilis latro, qui, eo die, quo credidit, cum Deo constitutus est in Paradiso. Sed, et hic refutandus est sensus. Longe ergo aliter haec sententia intelligenda est. Unusquisque enim doctorum, quod habuit, hoc in donaria Dei contulit: Alius aurum, alius argentum, alius ferrum, etc. Non solum 134.0205D| autem hoc, sed etiam in omni sacrae Scripturae loco, ille sensus est requirendus, qui catholicae fidei non obsit, et unitatem Ecclesiae non scindat. Quapropter sciendum quia beatus Augustinus hanc quaestionem profundissime investigavit et enodavit. Dicit enim per creaturam hominem significari; nec solum per creaturam, sed etiam per omnem creaturam; unde Dominus in Evangelio: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). Et idem Apostolus: Cum, cui credidistis in universa creatura, quae sub coelo est 134.0206A| (Coloss. I, 23); id est in homine, qui omnis creatura dicitur, non quod omnem creaturam in se contineat, sed quia partim est corporalis, partim animalis, partim spiritalis corporalis quippe per loca tenditur, animalis corporalem vivificat; spiritalis animalem regit, et tunc bene, cum se Deo regendum subjicit. Homo igitur spiritu sentit, anima vivificatur, localiter corpore movetur. Beatus vero Gregorius dicit quod ideo homo omnis creatura dicitur, quia habet aliquid omnis creaturae; habet enim essentiam cum lapidibus, vivere cum arboribus, et herbis, sentire cum brutis animalibus, discernere cum Angelis. Haec igitur creatura vanitati subjecta est, id est morti, et infirmitati vel alicui miseriae, cui homo propter peccatum subditus est; unde 134.0206B| pulchre subjungit, non volens. Homo etenim, quia sponte peccavit, non sponte vanitati subditus est. Vel ideo nolens dicit, quia sancti viri cupiunt dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23), sed coacti et nolentes his miseriis subditi sunt. Sed propter eum qui subjecit in spe. Propter eum dicit, id est, propter justitiam et clementiam illius qui, nec peccatum impunitum reliquit, nec insanabile fore permisit. Vel propter eum qui subjecit in spe dixit, quia in spe habent electi ut a servitute corruptionis liberentur.
Igitur quia spem dixerat, ut quae esset ostenderet, subjunxit: Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis. Ubi notandum quia non ait tantum ipsa, sed et ipsa, propter eos qui credituri erant, et 134.0206C| liberandi. Ipsa creatura dicit, id est ipse homo. Ipsa creatura, quae necdum est perfecta forma filiorum Dei, sed vocatur tantum creatura. Nam, cum ait et ipsa, subaudiri voluit, quemadmodum nos, ut sit sensus: nec de his desperandum qui necdum crediderunt, necdum filii Dei vocantur, quoniam et ipsi credent, et ab hac servitute liberabuntur, sicut nos, qui jam filii Dei sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus.
Quo autem liberati transibunt? In libertatem, inquit, gloriae filiorum Dei. Et est sensus: ipsi etiam ex servis liberi, ex mortuis erunt gloriosi in vita aeterna, quam habebunt filii Dei.
Scimus enim quod omnis creatura, etc. Superius ait aestimo; nunc autem scimus. Sicut ergo hoc et illud 134.0206D| confirmative dictum intelligi debet. Omnis autem creatura, ut dictum est, in homine numeratur. Ingemiscit, et parturit usque adhuc; quaedam exemplaria habent ingemiscit, et dolet. Sic ergo dictum est, quasi diceretur: ingemiscit, et quasi parturiens dolet. Ingemiscit autem creatura in illis qui nondum sunt liberati. Ingemiscunt autem pro variis difficultatibus, et aerumnis, quas patiuntur in vita praesenti. Et recte ait usque adhuc, quoniam etsi sunt qui jam requiescunt, multi tamen adhuc sunt qui has miserias patiuntur.
134.0207A| Non solum autem illa, id est omnis creatura, sed nos ipsi, ac si aperte diceret: illi corpore ingemiscunt, quoniam spiritus in eis, anima simul et corpus dolet. Nos autem, qui corporis molestias superavimus, carnis concupiscentias vicimus, solo spiritu dolemus, exceptis molestiis corporum. Et, ut ostenderet qui sint, adjecit: primitias spiritus habentes, id est, qui sacrificium spiritus nostros Deo obtulimus, et in quibus spiritus igne charitatis accensi et comprehensi sunt, nos animae, quae mentes nostras primitias Deo obtulimus: jam enim sacrificium sui spiritus Deo obtulerat, qui dicebat: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati (Rom. I, 9); item: Cui servio in spiritu meo (Rom. VII, 25). Sive ideo dicit: Primitias spiritus habentes; 134.0207B| quia ipsis primo manifeste datus est Spiritus sanctus.
Et ipsi intra nos ingemiscimus; id est, illi quidem exterius in corpore, nos autem exterius praeter corpus. Unde autem sit iste gemitus, ostendit, subjungens: Adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. Sed nunquid non jam erat redemptus? Nunquid non Dei filius? Erat plane: quoniam jam Christus pro eo sanguinem suum fuderat, jam laxatis in baptismate peccatis, per gratiam sancti Spiritus in adoptionem filiorum transierat. Quomodo ergo exspectabat? Scilicet, quia redemptio haec, et adoptio necdum perfecta est; perficietur autem, cum mortale hoc absorbebitur in vitam. Ait itaque: Adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem 134.0207C| corporis nostri; ac si patenter diceret: Exspectantes, ut corpus beneficium adoptionis accipiat, qua vocati sumus filii Dei, ut nos totos liberatos ostendat, et ex omni parte Dei filios manifestet.
Verumtamen poterat aliquis dicere: O Apostole, quid gemis? Quid doles? Quid tibi profuit Christus? Quomodo te salvavit Salvator tuus, si adhuc gemis? Qui enim gemit, infirmatur. Ad haec quasi respondet: Spe enim salvi facti sumus. Ubi notandum, quia non ait, spe salvi sumus, sed salvi facti. Salvos namque nos fecit Christus per lavacrum regenerationis, et renovationis; sed nondum perfecta est haec salus, quoniam nondum habemus in re: quippe nondum apparuit quid erimus. Nunc ergo tempus est fidei, quoniam per fidem credentes in 134.0207D| Christum salvamur. Nam, sicut idem Apostolus dicit: Per fidem ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 7). Fidei autem merces est salus animarum nostrarum, sed haec animarum salus, et corporum redemptio necdum perfecta est; quia in spe tantum habemus, et non in re. Corpus enim quod corrumpitur (Sap. IX, 15), aggravat animam. Praecessit autem haec salus et redemptio in capite nostro, Domino scilicet Jesu Christo, quoniam caro, quam ex 134.0208A| nobis sumpsit, resurrexit, et coelos conscendit; unde et salva facta est. Hinc ergo et nos in spe salvi facti sumus, quoniam spe certissime tenemus, ut quandoque ad ipsam immortalitatis gloriam perveniamus.
Volens denique Apostolus ostendere spem in illis rebus esse, quae non videntur, adjecit: Spes autem, quae videtur, non est spes. Rursus, ut ostenderet differentiam inter spem et rem, subjunxit: Quid enim videt quis, quid sperat? Nemo, quod videt, sperat; quia, aut oculis, aut manibus tenet. Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Et est sensus: Si, quod non videmus, speramus ergo, desideramus; si autem desideramus, patienter exspectamus, ut quandoque obtinere possimus. 134.0208B| Evidenter itaque Apostolus hoc dicto ostendere voluit, quia virtus spei in nobis patientiam generat. Patientia autem non est in prosperis rebus, quibus fruimur, sed in adversis, quibus afficimur.
Igitur, quia dixerat superius: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro; idcirco nunc subjunxit: Similiter autem, et spiritus adjuvat infirmitatem nostram, id est, sicut testimonium reddit, ita et infirmitatem nostram adjuvat. Ac per hoc Spiritus, non noster, sed Spiritus sanctus intelligendus est. Infirmitatem, non corporum, sed mentium dicit. Infirmitatem plane vocat insipientiam: mens etenim nostra gravatur insipientia, sed Spiritus sanctus adjuvat infirmitatem nostram; quia, dum charitatem 134.0208C| et pium spiritalis gratiae affectum infundit, ea, quae ignoramus, revelat. Unde Apostolus, ut ostenderet quam infirmitatem dixerit, adjecit: Nam quid oremus, sicut oportet nescimus. Oratio, quae impetrat quod petit, donum Dei se esse evidenter ostendit. Apostolus itaque ut ostenderet etiam orationem inter munera Dei computari, ait: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: quia enim non videmus quae promittuntur, nescimus orare, sicut oportet; id est, ea petere quae nobis prosunt, et respuere quae obsunt. Nemo quippe recte sapit; nemo recte intelligit; nemo recto consilio et fortitudine aliquid operatur; nemo scienter est pius, neque pie sciens; nemo casto timore Deum diligit, nisi accipiat spiritum sapientiae, et intellectus, spiritum 134.0208D| consilii et fortitudinis, spiritum scientiae, et pietatis, et timoris Domini. Similiter nemo habet virtutem veram, charitatem sinceram, continentiam religiosam, nisi acceperit spiritum virtutis, et charitatis, et continentiae. Simili modo nemo recte credit, nisi habeat spiritum fidei. Sic etiam nemo recte orat, nisi accipiat spiritum orationis: non quod tot sint spiritus, Spiritus enim sanctus unus est, sed quia haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens 134.0209A| singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Ideoque Apostolus ait: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, nisi Spiritus sancti gratia hoc tribuat. In temporalibus ergo rebus, ut dicit beatus Augustinus, nihil fixum petendum est: quoniam quid expediat, vel quid non, ignoramus: unde frequenter ea petimus, quae nobis prodesse putamus, et tamen obsunt; econtrario ea petere nolumus, quae nobis obesse credimus, et tamen prosunt. Et quid mirum: cum ipse Apostolus ter Dominum rogaverit, ut discederet ab eo angelus Satanae, qui eum colaphizabat? Nec tamen exauditus est, sed responsum est illi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 8, 9). Nihil itaque, ut jam dictum est, in temporalibus rebus fixum petere debemus, 134.0209B| sed Deo dicere: Domine, jube quod vis, et tu ipse, quod jubes, da, quia sine te nihil possumus.
Sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus. Quod dicit, interpellat, non ita intelligendum est, quasi Spiritus sanctus aliquo indigeat, aut aliquas molestias, vel augustias patiatur; nam aequalis Patri et Filio, quippe cum una sit in Trinitate persona. Sed sic accipiendum est, sicut illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligitis eum (Deut. XIII, 3); id est, ut scire vos faciat; et sicut de eodem Spiritu alibi idem Apostolus loquitur, dicens: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba, Pater (Gal. IV, 6). Similiter hoc loco, interpellat, dicit, interpellare facit sanctos: dum enim nos movet, dum ad cordis compunctionem, 134.0209C| ad lacrymas, ad orationem excitat, ut cum gemitibus petamus; quod, ipso movente, agimus, ipse agere dicitur: eo videlicet tropo, quo solemus dicere laetum diem, qui nos laetos facit. Et quia Spiritus sanctus idem invisibiliter ait, nec verbis explicari potest: ideo Apostolus subjunxit, inenarrabilibus. Poterat autem aliquis dicere: Unde hoc nostri? Quis hoc comprehendere potest? Ad haec Apostolus: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus; ac si diceret: Qui omnium secreta intuetur, ille scit quid desideret Spiritus ejus; id est, salutem et redemptionem humani generis. Dum enim charitas spiritalis gratiae pium infundit affectum, postulat pro sanctis; id est, postulare eos facit suam salutem et redemptionem. Et hoc est, 134.0209D| quod sequitur: Quia secundum Deum postulat pro sanctis; id est, secundum id, quod Deo placet, postulare eos facit. Poterat ad haec aliquis fidelium dicere: Si Spiritus sanctus postulat pro sanctis, 134.0210A| cur ergo tot adversa patiuntur? Aut quid de illis dicendum, qui ad tempus deviant? His respondet Apostolus: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Ubi notandum quia non ait, diligentibus mundum, sed Deum. Omnia autem dicit, tam adversa, quam prospera. Et est sensus: His, qui Deum diligunt, omnia in bonum cooperantur, quoniam, etsi ad tempus devient, omnia tamen Deus in illorum bonum convertit.
Et, quia sunt aliqui, qui ad tempus Deum diligunt nec in bono, quod coeperunt, perseverant, ut ostenderet de quibus diceret subdit: His qui secundum propositum vocati sunt sancti: ubi propositum, non hominis dicit, sed Dei; id est, divinam praedestinationem. His ergo, qui secundum propositum vocati 134.0210B| sunt sancti, omnia cooperantur in bonum; quia, etsi ad tempus exorbitent, humiles revertuntur, et doctiores: discunt namque in ipsis suis ruinis cum timore et tremore suam potius operari salutem.
Quod dicit, vocati sunt sancti, non intelligendum est, quod sancti essent, cum vocati sunt: sed vocati facti sunt sancti.
Et quia dixit, secundum propositum: ut hoc apertius ostenderet, adjecit: Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes, etc. Sicut Fulgentius dicit: Praescientia hoc distat a praedestinatione: quod praescientia tam in bonis est quam in malis; praedestinatio autem tantum in bonis. Praesciuntur enim, tam boni, quam mali; praedestinantur autem tantummodo boni, quoniam Deus neminem praedestinat 134.0210C| ad malum. Praedestinatio itaque sine praescientia esse non potest quoniam Deus ea tantum praedestinatione praescivit, quae ipse erat facturus; praescientia vero potest esse sine praedestinatione, quoniam ea etiam Deus praescivit quae facturus non erat, ut peccata.
Est autem praedestinatio, praeparatio gratiae Dei. Gratia vero, praedestinationis effectus. Quos ergo praescivit se facturum bonos, et in bono perseveraturos, illos praedestinavit, id est, praeparavit conformes fieri imaginis Filii sui. Conformes dicit, uniformes: sic enim dicuntur conformes imaginis Filii Dei, sicut conformes saeculi: unde Apostolus alibi: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri (Rom. XII, 2). 134.0210D| Quod ergo nos dicit conformes fieri imaginis Filii ejus, secundum interiorem hominem intelligendum est: dum enim in novitate mentis nostrae reformamur, exuentes nos veterem hominem, cum actibus 134.0211A| suis, et induentes novum (Coloss. III, 9, 10), tunc conformamur imagini Filii Dei. Potest et sic intelligi: Quoniam, sicut ipse nobis factus est particeps mortalitate, ita nos conformes imagini ejus efficimur immortalitate, dum ad illam immortalitatis gloriam transimus, ad quam ipse post resurrectionem transivit. Fideles itaque conformes illi efficiuntur actione simul et imitatione, quia praecepta ejus servant, et vestigia imitantur. Unde ipse in Evangelio: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus (Joan. XII, 26).
Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. In quibus verbis notandum, quia caute Apostolus de Filio Dei locutus est: nam de humanitate ejus loquens, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Voluit 134.0211B| quippe ostendere, quia natura unigenitus erat Dei Filius; humanitate autem factus est primogenitus. Nam, cum unicus esset, noluit solus manere, sed descendit, et factus est primogenitus, ut multos sibi acquireret fratres, quibus Patris sui divideret regnum. Primogenitus ergo in multis fratribus dicitur, quia ipse primus vulvam matris Ecclesiae aperuit, ad procreandos Deo filios. Primogenitus dicitur; quoniam, sicut Joannes dicit: Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Et notandum, quia, sicut secundum carnem primogenitus dicitur in multis fratribus; ita et primogenitus mortuorum (Apoc. I, 5; Coloss. I, 18), quoniam ipse primus sua virtute surrexit a mortuis.
134.0211C| Igitur, quia praemisit quos praescivit, et praedestinavit, ideo subjungit: quos autem praedestinavit, hos et vocavit: ubi subaudiendum est, secundum propositum; quoniam est et altera vocatio, de quo Dominus in Evangelio: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14).
Quos autem vocavit (scilicet secundum propositum) hos et justificavit, per lavacrum baptismi et gratiam sancti Spiritus.
Quos autem justificavit, illos et glorificabit. Sciendum itaque quia praedestinatio non in nobis facta est, sed in occulto apud Deum in ejus praescientia; quae vero sequuntur: id est, vocatio, et justificatio, et glorificatio in nobis fiunt. Vocamur enim praedicatione poenitentiae, juxta illud: 134.0211D| Poenitentiam agite, etc. (Matth. III, 2). Justificamur in novitate misericordiae, et timore judicii: unde Psalmista orat: Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me: non enim timet 134.0212A| judicium, qui prius impetraverit, ut liberetur. Glorificabimur, cum ad vitam aeternam transibimus. Haec igitur apostolica verba summo studio distinguenda sunt, et solerter animadvertendum est quid accepimus, aut quid accepturi simus; ut, dum intelligimus quid acceperimus, ipsi, a quo accepimus, gratias referamus. Rursum, dum quid accepturi simus agnoscimus, Deum nobis debitorem intelligamus; non autem sicut hominem: homo enim illi debitor est, a quo beneficium accepit; at Deus gratuita bonitate sua nobis dona contulit, et collaturus est: unde ipse ad Job: Quis mihi ante dedit, ut et ego ei reddam (Job XLI, 2)?
Quapropter sciendum, quia quatuor, quae praemisit Apostolus, jam impleta sunt; omnes enim sancti 134.0212B| jam praesciti, et praedestinati sunt: et multi eorum jam vocati, et justificati sunt; unum autem adhuc non est impletum, quod in fine posuit, dicens: Illos, glorificabit; ubi gloria nulla, nisi ea, intelligenda est, de qua idem Apostolus alibi ait: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 4). Attamen illa duo, id est, vocatio, et justificatio, nondum in omnibus impleta sunt, de quibus dicta sunt: Quoniam usque ad finem saeculi non deerunt, qui vocandi et justificandi sint. Apostolus ergo verba praeteriti temporis posuit de rebus etiam futuris; ut ostenderet, quia apud Deum omnia facta sunt, quae ipse ab aeterno se facturum disposuit: unde Isaias de eo: Fecit quae futura sunt. Quicunque igitur in 134.0212C| illa providentissima Dei dispositione praesciti, et praedestinati sunt, vocati et justificati, hi sunt filii Dei; non solum illi, qui nondum sunt renati, et perire omnino non possunt.
Denique praescivit, et praedestinavit nos Deus non natos, vocavit adversos, et inimicos; justificavit peccatores; glorificabit resuscitatos: per quae omnipotentissimus esse demonstratur. Unde continuo subjunxit: Quid ergo dicemus ad haec (subintelligitur, nisi quia potentissimus est Deus, qui dum nos sua potentia tuetur, nullus laedere potest)? Unde statim addidit: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Id est, si sua nos omnipotentia tuetur, quis laedere poterit? Quicunque enim nos laedere nititur, contra eum rebellare conatur; sed quis Omnipotentem vincere 134.0212D| potest? Quicunque enim contra stimulum calces mittit, in semetipsum saevit. Haec ergo vox omnium bonorum est, maxime martyrum. Quomodo verum est gloriosi martyres, quod dicitis: Si Deus pro nobis, 134.0213A| quis contra nos? Ecce mundus totus contra vos fremit; excogitantur poenae; diversis cruciatibus corpore vestra afficiuntur. Ut ergo vera esse, quae dixerat, evidentissimo documento probaret, adjecit in ipsorum martyrum voce: Qui etiam proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Ac si dicant: Hinc vera esse probamus, quae dicimus, quoniam Deus adeo nos dilexit, ut proprio Filio non parceret, sed pro nobis illum traderet: unde, licet corpora nostra in praesenti crucientur, Dominus liberator et susceptor noster, et animas ad requiem introducit, et quandoque corpora resuscitata glorificabit.
Igitur, quia omnes fideles adoptivi sunt filii Dei, praemisit, ad eorum differentiam, proprio: quo 134.0213B| dicto ostendit, quoniam aliter est ille Filius, aliter illi. Ecce autem dicit Apostolus, quia Deus Pater Filium tradidit; non autem ipse solus, sed et Filius et Spiritus sanctus; quoniam totius Trinitatis una est operatio. Tradidit eum etiam Judas: quid ergo peccavit, si hoc egit, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus? Peccavit: quoniam bonum, quod nobis per ejus passionem collatum est, non hoc Judas voluit, non desideravit; imo avaritiae causa tradidit. Ac per hoc Pater, et Filius, et Spiritus sanctus suae gratiae laudem merentur; Judas vero suae avaritiae mercedem recepit.
Sequitur: Quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit? Et est sensus: Si, quod majus est, fecit, quomodo non etiam quod minus est? Majus 134.0213C| quippe fuit, quod pro nobis Filium suum tradidit; omnia autem donavit, quod minus est, cum ipsum nobis dedit, in quo sunt omnia. Sed quae sunt haec omnia? Nunquid donavit nobis angelos, ut eis dominemur? Non, quoniam sicut ipse in Evangelio dicit: Erunt homines angelis aequales (Luc. XX, 36; Matth. XXII, 30); sed omnia donavit jam, et donabit quoniam remissionem peccatorum tribuit, et vires resistendi adversis; et beatitudinem dabit regni coelestis; quam cum perceperimus, omnia in ipso possidebimus. Siquidem nostra erunt superiora, ad intuendum; aequalia, ad convivendum; inferiora, ad dominandum: haec autem singula erunt omnium, et omnia singulorum.
134.0213D| Sequitur: Quis accusabit electos Dei? Ac si diceret: Cum Deus electos praedestinaverit, vocaverit, et justificaverit, quis eos poterit accusare? 134.0214A| Et, quia poterat responderi: Homo, angelus, Deus, adjecit: Deus, qui justificat; tanquam diceret: Liquet, quia angelus, aut homo non potest. Sed nunquid Deus, qui justificat? Non: nam, qui venit justificare, nullo modo accusabit. Unde et subdit: Quis est qui condemnet? Rursus, quia responderi potuit: Angelus, homo, Christus, addidit: Christus Jesus, etc. Ac si diceret: Homo et angelus, non; sed nec Christus: nam quos adeo dilexit, ut pro eis talia pateretur, non condemnat, nec accusat. Quippe non condemnat qui venit salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Sane veteres inter percontationem et interrogationem hoc esse voluerunt, quod ad percontationem multa possunt responderi, ad interrogationem vero, unum: aut est, aut non. Sub 134.0214B| percontatione ergo dictum est: Accusabit electos: Quis accusabit adversus electos Dei; sub interrogatione vero, Deus qui justificat, (subintelligitur, non ). Item percontando: Quis est qui condemnet? Interrogando autem: Christus Jesus, qui mortuus est? Imo qui et resurrexit? Qui est ad dexteram Dei Patris? Qui etiam interpellat pro nobis? Ubi per omnia subaudiendum est non. Christus igitur sedens ad dexteram Patris, id est in aequalitate ejus manens, duobus modis pro electis interpellat: vel quia fragilitatem nostrae carnis assumpsit in suae personae unitatem, vel quia genus suae passionis Patri ostendit. Dum enim cicatrices vulnerum, quae in cruce suscepit, Deo Patri ostendit, quantum nos dilexerit, pro quibus haec pertulit, manifestat. Beatus 134.0214C| vero Augustinus dicit, quoniam caput nostrum pro nobis interpellat, dum alia membra sua recipit, alia flagellat, alia mundat, alia vocat, alia revocat, alia creat, alia corrigit, alia redintegrat.
Quis ergo nos separabit a charitate Dei? id est, cum Deus adeo nos dilexerit, ut etiam proprio Filio non parceret, sed pro nobis omnibus traderet illum, et in ipso nobis omnia donaret; in tantum, ut nec accusari, aut condemnari possimus: quare nos ab ejus charitate poterit separare? Quod utique percontando dictum est. Quod vero sequitur: Tribulatio? An angustia, etc.? Interrogantis sono legenda sunt. Tribulatio itaque electos a charitate Christi separare non potest; quia sapientiae in 134.0214D| eis virtutem operantur. Unde superius: Tribulatio patientiam operatur: quanto magis enim tribulantur, tanto magis dilatantur: unde Psalmista: In 134.0215A| tribulatione dilatasti me (Psal. IV, 2); item: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine (Psal. CXVII, 5). Angustia non potest; quia, quanto magis angustiantur, tanto amplius gaudent. Unde in Actibus apostolorum legitur, quia: Ibant a conspectu concilii gaudentes, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumelias pati (Act. V, 41). Hinc Jacobus: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis (Jac. I, 2). Persecutio non potest; quia dum persecutiones patiuntur, beatiores efficiuntur. Unde ipse Dominus in Evangelio: Beati eritis, cum persecuti vos fuerint homines, et maledixerint vobis (Matth. V, 11; Luc. VI, 22), etc. Fames corporea non potest; quia, etsi corpus inediam sentiat exterius, intus tamen illo 134.0215B| coelesti pane reficitur, qui de se ipso ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. LI, 52). Nuditas non valet; quia, licet frigoris torporem sentiant, igne charitatis incalescunt, de quo Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49), et spe jam stola immortalitatis vestiti sunt. Periculum non potest; quia firmati super solidissimam fidei petram, quidquid periculi patiuntur, contemplatione illius boni, quod accepturi sunt. Unde Psalmista: Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3). Gladius materialis non potest; quoniam habent gladium verbi Dei, quo superant omnia tela nequissimi ignea. Unde Apostolus alibi: Gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17) (subintelligitur, suscipite ).
134.0215C| Ut autem hoc prophetae testimonio comprobaret, subjunxit: Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis. Cum Apostolus in gentium persecutione laboraret, martyrum omnium vocem sumens, ait: Quia propter te, etc. Ubi notandum, quia non ait tantum, mortificamur, sed addidit, tota die: quoniam, sicut Origenes dicit, non sufficit, ut momento, hora, mense, vel anno mortificemur, nisi etiam tota die, id est, omni tempore vitae praesentis.
Ut oves occisionis aestimati sunt sancti, quoniam velut oves mactabantur. Et pulchre ovi assimilantur, propter innocentiam, et simplicitatem, sive, quia illi conjuncti sunt, de quo Isaias ait: Sicut ovis ad occisionem ducetur (Isa. LVII, 7).
134.0215D| Quid autem in his agant, non dejicimur, non perimus, sed superamus in omnibus. Ubi notandum, quia non ait tantum, in his, sed addidit, omnibus. Potest enim aliquis tribulationem et angustiam superare: verum, nisi etiam famem, nuditatem et caetera vincat, non sufficit ad perfectionem.
Et pulchre dicit, superamus: qui enim vincit, superior 134.0216A| est. Superaverunt ergo sancti, quoniam, non vivendo victi sunt, sed moriendo gloriose vicerunt. Quod, non eorum meritis, non viribus, sed Dei gratiae tribuendum est. Unde Apostolus addidit: Propter eum qui dilexit nos. Igitur, quia superius dixit: Quis nos separabit a charitate Dei? Ut hoc potius affirmaret, adjecit: Certus sum enim quod neque mors, neque vita, etc. Ac si diceret: In nullo dubito, quia nec mors, nec vita, nec aliud aliquid nos separare poterit a charitate Dei. Mors enim ab hac sanctos separare non potest, quoniam nullus mortem minando; quippe cum mori non possit, quem diligunt, nullus etiam vitam promittendo, quoniam ipse est vera vita, quem diligunt, qui de se ipso ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 134.0216B| 6). Angeli hoc loco, boni intelligendi sunt. Similiter hic enim dictum est, quod alibi ait: Quod si angelus de coelo evangelizaverit vobis, praeter quam evangelizatum est, anathema sit (Gal. I, 8). Angelus itaque separare non potest; quia nec mente nostra potentior est, dum Deo inhaeremus. Principatus malos angelos vocat, de quibus alibi: Exspolians principatus et potestates, transduxit vehementer, palam triumphans eos in semetipso. Hi separare non valent, quoniam nihil tale promittere vel dare possunt, quale promittit et dat Deus.
Neque instantia, neque futura; hoc est, praesentium donatio, nec futurorum promissio; quoniam, et caduca sunt quae sub certitudine dantur, et incerta, quae promittuntur. Nihil autem magis aeternum, et 134.0216C| certius eo, quod dat Deus.
Neque fortitudo: hoc loco malorum spirituum accipiendum est, de qua Dominus in Evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum (Luc. XI, 21), etc. Horum fortitudo separare non potest, quoniam incomparabiliter illis fortior est Deus.
Altitudinem coeli, et profundum terrae dicit: unde Isaias loquitur ad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo, sive in excelso supra, sive in terra deorsum. Et est sensus: Pete tibi coeli reserationem, et terrae apertionem, ut, dum videris quae nunc vidisti, credas Domino Deo Israel.
Haec itaque separare non possunt, quoniam, etsi coeli occultum, et terrae secretum appareat, nihil tamen in iis melius ipso Deo, qui se nobis daturum 134.0216D| promisit.
Sequitur: Neque creatura alia nos poterit separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu. Hoc per exaggerationem adjecit; ac si diceret: etsi est aliqua alia creatura, non nos poterit separare a charitate Dei. Quae est in Christo Jesu dicit, quoniam in ipso ex natura est; quia ipse est charitas, et operatio est, quoniam exinanivit semetipsum, et pro nostra 134.0217A| salute tradidit, in sanctis vero sola operatione per gratiam Dei.
Quam ut sibi etiam inesse ostenderet, intulit: Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, etc. Ut autem sibi arctius crederetur, praemisit jusjurandum, dicens: Veritatem dico (CAP. IX): et, ut magis etiam sibi fides accommodaretur, addidit: In Christo non mentior. Et pulchre ait, in Christo: quicunque enim veritatem loquuntur, in Christo loquuntur, quoniam ipse est veritas.
Cur autem haec praemiserit, ostendit: Quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. Ubi quaerendum est, quare sibi inesse tristitiam asserit, cum Salomon dicat: Quidquid acciderit justo, non contristabit eum (Prov. XII, 21). An is justus non 134.0217B| erat? Quia ergo de ejus justitia nullus dubitat, ipse hanc quaestionem solvat. Dicit autem alibi: Tristitia saeculi ejus mortem operatur; tristitia vero, quae secundum Deum est, poenitentiam in salutem stabilem (II Cor. VII, 10). Tristabatur ergo, sed illa tristitia, quae secundum Deum est, quippe pro suorum fratrum salute. Unde sibi dolorem etiam inesse dicit, et non quemcunque, sed continuum: Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Incredibilis est haec charitas. Sed notandum, quia ait, optabam, non, opto: potest enim subaudiri: Optabam tunc, cum essem paternarum mearum traditionum aemulator, supra multos coaetaneos in genere meo (Gal. I, 14). Et est sensus: Optabam tunc separari a Christo pro fratrum meorum salute: 134.0217C| Aliter: Qua intentione Moyses orabat, dicens: Domine, aut dimitte hanc noxam populo, aut dele me de libro, quem scripsit manus tua (Exod. XXXII, 31); et Michaeas: Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer (Mich. II, 11); et Apostolus optabat a Christo fieri anathema, ut fratres sui ad fidem confluerent: Moyses enim, charitatis igne accensus, ut facilius veniam pro populo obtinere posset, hoc orabat; similiter et Michaeas, ut excidia, et plagae, quas praeviderat venturas, populo Dei non evenirent. Sed sciendum quia anathema Graece, Latine alienatio dicitur: aliquando autem mortem significat sicut in Veteri Testamento: Si quis hoc, aut illud fecerit, anathema sit; id est, condemnetur ad mortem. Similiter ergo hoc loco, 134.0217D| pro morte potest accipi. Optabat enim corpore mori, ut fratres sui anima salvarentur; ac si diceret: optabam sanguineum meum pro eis fundere, ut ipsi spiritu viverent.
Fratres suos Judaeos dicit; unde mox addidit: Qui sunt cognati mei secundum carnem; quo dicto ostendit eos spiritu non sibi esse cognatos, de quibus adhuc subdit: Qui sunt Israelitae. His verbis se Israelitam ostendit ex semine Abrahae: Quorum adoptio 134.0218A| est filiorum. Judaeorum est filiorum adoptio, quoniam ipsi primo vocati sunt, ut essent adoptivi filii Dei, juxta illud: Primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22). Et Dominus per Isaiam: Filios genui, et enutrivi; ipsi autem contemnentes spreverunt me (Isa. I, 2). Sive adoptivi filii Dei dicuntur: quoniam, veniente Domino, multi eorum crediderunt, et facti sunt adoptivi filii Dei. Unde alibi dicit: Misit Deus Filium suum in hunc mundum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum Dei reciperemus (Gal. IV, 4).
Et gloria. Gloria illa hic intelligenda est, qua Judaei specialiter assumpti sunt ex omnibus gentibus in peculiarem populum Dei: unde superius ait: Quid 134.0218B| amplius est Judaeo? Et mox: Multum per omnem modum, etc.
Et testamenta. Vetus et Novum accipere debemus; dum enim illis Vetus datum est, in eo praefigurabatur Novum.
Et legislatio. Legislatio, id est legis constitutio, illorum est; quoniam illis constituta est lex, quemadmodum viverent, et ejus mandatis obedirent.
Et obsequium. Obsequium dicit illius Veteris Testamenti cultum, quo Judaei obsequebantur Deo, in offerendis sacrificiis et servandis ejus praeceptis.
Et promissa. Promissa vocat promissiones, quae factae sunt per prophetas et patriarchas de Deo, ut illud: Sic erit semen tuum (Gen. XV, 5): item: Multiplicans multiplicabo semen tuum (Gen. XVI, 10), etc. 134.0218C| Et item: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae (Gen. XXII, 18). Unde etiam dolet Apostolus quod promissa quae facta sunt patribus, non secuti sunt filii.
Quorum patres, patriarchae scilicet et prophetae, ex quibus Christus secundum carnem. Bene addidit, secundum carnem, quoniam secundum divinitatem ante omnia saecula genitus est a Deo Patre; secundum carnem vero ex Judaeis est, quoniam beata Virgo Maria, de qua carnem sumpsit, ex Judaeorum stirpe descendit. Et, ut ostenderet quia in divinitatis natura non ex Virgine sumpsit initium, adjecit: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. Christus igitur super omnia Deus benedictus; non tamen ex eo quod carnem sumpsit ex Virgine, sed 134.0218D| quia ante omnia saecula fuit genitus a Patre.
Praeterea, quia sibi continuum dolorem inesse dixerat pro fratrum suorum perditione, ne quis putaret evacuatam promissionem, quae facta est Abrahae, volens ostendere Apostolus quia Deus potens est facere quae promisit, ad commendandam ejus gratiam, addidit: Non autem (subintelligitur: hoc ideo dico) quod exciderit verbum Dei; id est, quod promissio Abrahae facta, evacuata sit, 134.0219A| quoniam etsi verbum Dei in incredulis excidit, impletum tamen est in credentibus. Quod ut aperiat, quasi exponens, subjunxit: Non enim omnes, qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; id est, non omnes qui secundum carnem ex Jacob stirpe descendunt sunt viri videntes Deum, quoniam non omnes credunt in Christo. Quicunque ergo ex omni gente credent in eum, hi sunt viri Israelitae. Nec, quia semen sunt Abrahae, omnes filii; id est, non omnes illi qui per carnem ab eo descendunt, sed quicunque ex omni gente ejus vestigia imitantur, hi filii sunt Abrahae.
Et hoc vult, quod sequitur: Sed in Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12). Quibus verbis illius loci meminit, ubi legitur quia praecepit Dominus 134.0219B| Abrahae ut obediret voci Sarae uxoris suae, et ejiceret ancillam, et filium ejus (Ibid., 10), quoniam non esset haeres filius ancillae cum filio liberae, sed in Isaac vocabitur ei semen.
Abraham ergo, sicut alibi idem Apostolus dicit: Duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est (Gal. IV, 22; Gen. XVI, 15); id est, secundum carnalem consuetudinem; qui vero de libera, secundum promissionem; quoniam, priusquam conciperetur aut nasceretur, ei promissus est. Per hos ergo duos homines designantur tam credentes quam increduli: per Isaac scilicet fideles, per Ismaelem vero infideles.
Itaque, ut ostenderet quid esset in Isaac vocabitur 134.0219C| tibi semen, exponens, subjecit: Id est, non qui filii carnis, hi sunt filii Dei; sed qui filii promissionis, aestimantur in semine. Quod est aperte dicere: hi solummodo in semine aestimantur, qui in Isaac promissionis filio significantur. Aestimantur autem in semine, quia, divina gratia vocante, in Christum congregant.
Ut autem ostenderet quae esset haec promissio, subdidit: Promissionis enim verbum hoc est: secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Quo dicto illius loci meminit, ubi legitur quia meridie sedenti Abrahae sub quercu Mambre (Gen. XVIII, 1) apparuerunt tres angeli, in figura Trinitatis, quos ille hospitio suscepit, eorum pedes lavit; post comestionem autem vocata Sara, dixit Dominus: Secundum 134.0219D| hoc tempus veniam, et erit Sarae filius.
Sed ne crederet aliquis omnes, qui ex Isaac orti sunt aestimari in semine, quia dixerat: In Isaac vocabitur tibi semen, ideo subjungit: Non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac patris nostri; ac si diceret: non solum in filiis duobus Abrahaec haec distinctio facta est, sed etiam Rebecca hanc distinctionem fecit, habens geminos 134.0220A| ex uno concubitu patris nostri Isaac. Quibus verbis illius meminit loci quo legitur quia cum colliderentur gemini in utero Rebeccae (Gen. XXV, 22), abiit consulere Dominum, cui Dominus respondit: Duae gentes et duo populi in utero tuo sunt et populus populum superabit, et major serviet minori (Gen. XXV, 23). Per quos etiam duos Rebeccae filios credentes et increduli designantur, per majorem Esau, increduli, per minorem vero Jacob credentes.
Sed quare addidit Apostolus ex uno concubitu? Scilicet, ne diceretur quod Jacob suis vel parentum aut aliquorum propinquorum meritis electus sit, et quod excellentioris meriti et melioribus moribus fuerit pater ejus cum hunc quam cum fratrem seminavit, et mater alterius voluntatis cum eum quam 134.0220B| cum fratrem concepit. Ostendit enim hoc dicto quia unum fuit patris meritum ad seminandum, et unum matris ad concipiendum utrosque. Nam etsi postea voluntatem variare potuit, utrosque inclusos utero habens, non uni tantum, sed aeque ambobus variavit.
Ad commendandam igitur gratiam Dei hoc dixit, volens ostendere quia ex uno patre et ex una matre, et uno concubitu, ambo nati sunt: sed alter indebita miseratione electus est, alter vero justo Dei judicio reprobatus. Ut nullus in se gloriari praesumat, sed qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).
Igitur, ne forte aliquis diceret: praevidebat Deus bona opera in Jacob, ideoque elegit eum, similiter 134.0220C| mala in Esau, propterea reprobavit eum; subjunxit: Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret) non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia major serviet minori. In nondum natis nulla fides aut opera praecedere potuerunt, quibus alter eorum eligeretur, alter eorum reprobaretur. His autem verbis aperte ostenditur quia non electio pendet ex proposito, sed propositum ex electione. Non enim propositum electionem, sed electio praecedit propositum; sicut nec justificatio gratiam, sed gratia justificationem; ita non vocatio praecedit electionem, sed electio vocationem. Non tamen omnes qui vocantur eliguntur, quoniam, sicut Dominus in Evangelio dicit: Multi sunt vocati, pauci 134.0220D| vero electi (Matth. XX, 16). Manifeste itaque ostendit Apostolus quia sicut nullis suis meritis praecedentibus reprobatus est Esau, ita nullis meritis praecedentibus electus est Jacob. Si enim praecederent aliqua merita quibus Jacob eligeretur, praecederent utique quibus reprobaretur Esau. Sed mansit propositum Dei secundum electionem, quoniam sicut electio nullis praecedentibus meritis celebratur, eodem 134.0221A| Apostolo testante, qui alibi dicit: Sic et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt, ita et praedestinatio, quam propositum vocat.
Non ergo ex operibus, quae nulla praecesserunt, sed ex vocante gratia Dei dictum est ei quia major serviet minori. Quo dicto illius loci meminit ubi legitur quia, cum colliderentur gemini in utero Rebeccae, et illa isset consulere Dominum, respondit ei Dominus: Duae gentes (Gen. XXV, 22, 23) et duo populi in utero sunt, et populus populum superabit, et major serviet minori. Majorem Esau dicit, qui alio nomine dictus est Edom, a quo orta est gens Idumaeorum; minorem vero Jacob.
Haec ergo prophetia juxta historiam tunc impleta 134.0221B| est, quando populus Judaeorum, qui de minore fratre, id est Jacob, ortus est, per David regem superavit populum Idumaeorum, et eum sibi tributarium fecit, usque ad regem sub quo rebellaverunt, et ejecerunt jugum servitutis de collo suo. Aliter: Per majorem fratrem populus Judaicus designatur, qui prius venit ad Christi cognitionem; per minorem vero, ecclesiasticus. Haec ergo prophetia impleta est, quoniam populus Judaeorum toto orbe terrarum dispersus servit ecclesiastico. Aliter: Per majorem carnalis populus, per minorem spiritalis designatur. Sicut enim illi duo in utero, ita et hi uno matris Ecclesiae sinu clauduntur, et inter se invicem dimicant; verum carnalis servit spiritali, quoniam spiritalis omnia dijudicat, ipse vero a nemine 134.0221C| dijudicatur (I Cor. II, 14, 15.)
Ut autem suam narrationem prophetico testimonio comprobaret, subjunxit testimonium prophetae longe posterioris, dicens: Sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3). Ostendit enim quia quod in praesentia Dei ex antiquo consilio manebat per gratiam, apertum est per prophetam.
Sed quaerendum est quid Dominus in Jacob dilexerit, aut quid in Esau odio habuerit. In Jacob, qui nondum natus nihil agere potuit, nihil aliud dilexit, nisi gratuitum suae misericordiae donum; similiter in Esau nihil aliud odio habuit, nisi originale peccatum, cujus merito universa humani generis massa 134.0221D| damnata est.
Genus namque humanum adeo in ipsa radice damnatum est, ut, si nullus hominum salvaretur, nemo justam apud Deum posset invenire querelam, sed potius aliis pereuntibus disceret quia et ipse periret, nisi divina gratia erueretur.
Poterat aliquis ad haec dicere: si verum est quod dicis; ergo iniquus Deus, qui ex perdita humani generis massa alterum elegit; alterum, nullis suis praecedentibus meritis, reprobavit. Ideoque Apostolus 134.0222A| quaestionem sibi opposuit, subjungens: quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Ac si diceret: Nulla hoc iniquitate Dei factum est, sed justitia et miseratione; alterum enim per indebitam gratiam elegit: alterum justissimo judicio reprobavit.
Et hoc vult quod ait: absit. Volens autem ratione probare quod dixerat, adjecit: Moysi enim dicit: Miserebor cujus misertus fuero, et misericordiam praestabo cujus miserebor. Sed nunquid solvit his verbis hanc quaestionem? Utique magis eam ligare videtur. Quod tamen ita potest intelligi: cujus misertus fuero, eligendo et praedestinando, ejus miserebor, per gratiam vocando; et cujus miserebor, per gratiam vocando, et misericordiam praestabo, 134.0222B| ad fidem perducendo et justificando.
Et quia dixerat Jacob per indebitam gratiam Dei electum, mox generalem sententiam, ad eamdem gratiam commendandam, intulit, dicens: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
Sane sciendum quia sicut nullus credit, nisi divina vocante gratia, ita nullus credit, nisi volens. Cur ergo dicit Apostolus: Non volentis, neque currentis est? Scilicet, quia utrumque, id est, voluntatem et cursum ad divinam gratiam referre voluit. Non est enim volentis hominis, quia bonum velle a se ipso habere non potest; non est currentis, quia per se currere, id est bonis operibus proficere non potest; sed miserentis Dei, cujus gratia praeventus bonum velle accipit, et cujus misericordia 134.0222C| adjutus bene currere sufficit.
Verumtamen sicut voluntas nostra et cursus nihil boni operari potest, nisi divina gratia praeveniat, ita et gratia Dei nihil in nobis boni operatur, nisi voluntatem nostram divinae voluntati jungamus.
Sicut ergo dicimus: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, itane dicere possumus: Non miserentis Dei, sed volentis, et currentis est hominis? Sed quis hoc dicere audeat? Nunquid hoc sensit Apostolus? Absit. Imo totum ad illum referri voluit, de quo scriptum est: Voluntas autem a Domino praeparatur; ipse quippe praeparat, et praeparatam juvat.
Sequitur: Dicit enim Scriptura Pharaoni, etc. Dixerat superius: Jacob dilexi; propterea testimonium 134.0222D| posuit Scripturae dicentis: Miserebor cujus misertus fuero, et misericordiam praestabo, cujus miserebor; unde et generalem intulit sententiam, dicens: Igitur non volentis, etc., quod utique propter eos ait qui divina gratia liberati justificantur.
Rursum, quia dixerat: Esau odio habui, propterea hoc testimonium intulit: Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, etc., quod utique propter eos dictum est, super quos ira manet, 134.0223A| et qui justissimo ejus judicio condemnantur.
Sciendum itaque quia consummatio peccatorum finem et modum peccantibus imponit: quod non solum mortuis, sed etiam viventibus accidit, quemadmodum Sodomitis, Jebusaeis, et Pherezaeis, cunctisque gentibus Chananaeorum. Hujus igitur Pharaonis peccatum jam consummatum erat, et tempus instabat ut puniretur; ideoque excitavit illum Deus; patratis namque miraculis in Aegypto, filios Israel liberavit, ut crederent in Deum Israel, et discerent non timere suos adversarios, eosque redderet cautiores. Hic autem, quamvis occultum, malus erat; sed ut qualis esset manifestaretur et puniretur, idcirco excitavit illum Deus. Et nota quia non ait: creavi te, aut feci te, sed excitavi te. Omnis 134.0223B| enim creatura Dei bona; sed hic sua malitia factus est malus.
Non autem quod originale peccatum destruamus, sed originali peccato simul et sua malitia factus est malus.
Sic ergo a Domino dictum est excitavi te, ac si teneat quis duo vascula in manibus, alterum balsamo, alterum fetore plenum; quae si concusserit, nemo ei recte dicere potest: fecisti odorem, aut fetorem, sed: excitasti hoc fetoribus plenum. Dominus ergo, factis miraculis, excitavit Pharaonem, ut, dum non crederet, puniretur; nam filios Israel siccis pedibus mare transire fecit, illum cum exercitu suo in mare demersit. Unde subditur: Ut ostendam in te virtutem meam. Quo facto nomen illius in 134.0223C| universa terra annuntiatum est. Et ob hoc sequitur: Ut annuntietur nomen meum in universa terra.
Denique, quia ostendit quoniam Jacob Deus per indebitam gratiam elegit, Esau et Pharaonem justissimo judicio reprobavit, mox generalem intulit sententiam, dicens: Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Cujus vult miseretur, secundum gratiam, quae gratis tribuitur; quem vult obdurat, secundum justissimum judicium, quod meritis redditur. Obdurat autem, non quia molle cor durum faciat, sed quia durum non mollificat, dicitur obdurare. Obdurare enim dicitur, non quia peccatores cogit aut impellit ut peccent, ipse quippe neminem cogit peccare, sed quia justificationem suae gratiae peccatoribus non largitur, eos dicitur 134.0223D| obdurare, quorum non vult misereri. Obdurat, non irrogando unde fiat homo deterior, sed non irrogando unde fiat melior. Obdurat, non impertiendo malitiam, sed non impertiendo justitiam. Obdurare ergo Dei nihil est aliud, nisi nolle misereri.
Sed poterat aliquis dicere: si Deus quos vult obdurat, quid ergo peccamus, si bonum non agimus, aut malum aliquod operamur, praesertim cum humana fragilitas divinae voluntati resistere nequaquam possit?
Videns ergo hanc quaestionem oriri posse ex verbis 134.0224A| suis, ipse eam sibi opposuit, dicens: Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur? Id est, si Deus quos vult obdurat, quam homo querelam deponere potest adversus Deum, dum malum operatur? Et quasi causam infert: Voluntati enim ejus quis resistet?
Sed hujus quaestionis imprudentiam vehementer repressit, subjungens: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Quod non de inopia, sed copia suae scientiae protulit; nec cum levitate, sed magna gravitate legendum est, ut sit sensus: O homo, cum sis fragilis, pulvis et cinis, quis es, ut querelam Deo objicias, cur aliorum misereatur, alios obduret?
Unde et congruentissimam intulit similitudinem, dicens: Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex 134.0224B| eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam? Et est sensus: Cum scias te esse figmentum, et ex massa perdita ortum, et intelligas quia figmentum non dicit fictori suo: Quid me fecisti sic? et figulus potestatem habet ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam; quam querelam Deo objicere justam poteris, si alios salvat, alios obdurat? Omnipotens quippe est, et quod vult facit; sed vas in honorem facere manifesta est clementia, in contumeliam vero, justissimum ejus judicium. Oportet ergo ut perpetuo silentio quiescas.
Sed poterat aliquis dicere: Quare Deus ex massa perdita alia vasa in honorem facit, alia in contumeliam? Cur non omnia in honorem facit?
134.0224C| Ad haec quasi respondet Apostolus, quia omnipotens est, et quod vult facit; et hoc est quod infert: Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum. Subintelligitur: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Iram non animi perturbationem dicit quae solet esse in hominibus, sed justam et fixam Dei vindictam, quam exercet in peccatores: Potentiam vero qua etiam malis bene utitur. Vasa irae reprobos, in quos Deus justo judicio vindicat: vas enim illius rei vas esse dicitur, cujus plenum est. Apta autem dicit praeparata, non a Deo, sed originalis peccati suisque meritis.
Pulchre itaque dicit: Sustinuit in multa patientia 134.0224D| vasa irae apta in interitum; quoniam Deus multa patientia exspectat reprobos, ut convertantur: quibus non conversis, omnipotentia sua facit aliud vas in honorem, aliud in contumeliam.
Quare hoc? Volens scilicet ostendere iram, id est, qua peccatores non conversos juste condemnat, et potentiam suam, qua malis bene utitur, dum eis multa bona temporalia tribuit, dans tempora serena et fructifera, implens corda eorum cibo et laetitia.
Cur autem totum hoc faciat, ostendit sanctus 134.0225A| Apostolus, subjungens: Ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Idcirco enim diu peccatores exspectat, ut, dum non convertuntur, juste puniantur; ac per hoc sancti intelligant quoniam nullis suis meritis, sed sola gratia Dei justificantur; nec de bonis operibus, quasi propriis, se extollant, sed illis pereuntibus agnoscant quia et ipsi cum eis perirent, nisi divina gratia liberarentur.
Vasa misericordiae vocat electos, quos Deus sola misericordia fecit vasa in honorem, quae et praeparavit in gloriam: quoniam ex massa perdita illos elegit, et justificavit, quibus et ipse glorificetur, et quos introducat ad gloriam.
Unde et praemisit: Ut ostenderet divitias gloriae 134.0225B| suae: divitias quippe gloriae suae ostendit, ex massa perdita, vasa in honorem; bonitas namque ejus adeo omnipotens est, ut vasa irae et dissensionis commutare valeat in vasa misericordiae et pacis.
Et ut ostenderet quae dixerit vasa misericordiae, subjunxit: Quos et vocavit nos; id est nos, quos et vocavit; ac si diceret: in nos, quos praeparavit, id est praedestinavit in gloriam, et vocavit per gratiam.
Sed ne putaretur Judaeos solum intelligere voluisse, quoniam ex Judaeis ortus erat, addidit: Non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus. Quibus verbis ostendit quia non illi tantum filii sunt Abrahae, qui ex ejus stirpe descendunt, sed quicunque ex omnibus gentibus vestigia fidei Abrahae imitantur, 134.0225C| computantur in filiis Abrahae. Ostendit etiam quia per duos filios Rebeccae, non Judaicum et gentilem populum, sed credentem et incredulum intelligere voluit; per Rebeccam namque sancta designatur Ecclesia. Quod autem de ea legitur, quia abiit consulere Dominum, non intelligendum est quod uxor tanti patriarchae Deum localem crediderit, et eum incessu pedum abierit consulere; sed abiit, dicit Scriptura, hoc est, in virtutibus profecit. Moraliter per Rebeccam fidelis quaeque anima designatur; per duos ejus filios, exercitus vitiorum atque virtutum. Unde apte dicitur: Major serviet minori, quoniam etsi major sit vitiorum exercitus, saepe tamen illum superat exercitus virtutum. Sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam, 134.0225D| et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam (Osee II, 24; I Petr. II, 10). Hoc testimonium sancti apostoli de vocatione gentium intellexerunt. Gentilis enim populus non erat plebs Dei, quoniam idolis serviebat; sed factus est plebs Dei dilecta, et misericordiam consecuta, quoniam per Christi fidem justificari meruit, et tantam accepit potestatem, ut filius Dei fieret, juxta Joannis vocem dicentis: Quotquot autem receperunt eum (Joan. I, 12), etc. Unde et mox subditur a propheta: Et erit, in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi (Ose. I, 10). In loco dicit in 134.0226A| toto mundo, ubi gentiles habitabant, quibus dictum est: Non plebs mea vos, quia idola colebant; sed ipsi postea filii Dei vocati sunt, quia ex omnibus gentibus credentes, filii Dei facti sunt. Vivi autem Dei dicit, ad distinctionem mortuorum.
Hujus loci sensum Dominus exponit secundum alterum prophetam dicens: Ponam Jerusalem in toto orbe terrarum; Jerusalem namque in toto orbe posita est sancta Ecclesia per totum mundum diffusa.
Et quia dixerat: Non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus, volens ostendere quia pauci credituri erant ex Judaeis, addidit: Isaias autem clamabat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient. Praevidit quippe propheta paucos ex Judaeis credituros, idcirco reliquias 134.0226B| tantum dixit salvandas.
Unde Apostolus, ut prophetici cordis dolorem ostenderet, praemisit: Isaias clamabat.
Per arenam ergo increduli, per reliquias credentes designantur. Utrumque enim Abrahae promissum est, dicente Domino: Multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est in littore maris (Gen. XXVI, 4). Qui enim illic per stellas, hic per reliquias ostenduntur
Sed quomodo reliquiae salvae factae sunt, aperitur, cum subditur: Verbum enim consummans et brevians in aequitate (subintelligitur: salvas faciet Dominus reliquias). Verbum Dominus consummavit, quia omnia legis praecepta perfecit. Unde idem Apostolus: Finis legis est Christus (Rom. X, 4). Verbum breviavit 134.0226C| in aequitate, quia quae longe lateque in lege diffusa sunt, Dominus paucis verbis comprehendit, dicens: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 29, 30).
Quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Per verbum breviatum Evangelii doctrina aptissime intelligitur, quoniam quae per innumerabiles observationes populo Dei praecepta sunt, Dominus in duobus praeceptis contineri ostendit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in omni mente tua, et ex omnibus viribus tuis et proximum tuum sicut te ipsum (Matth. XXII, 37). Unde et continuo subdit: In his duobus mandatis tota lex pendet, et prophetae (Matth. XXII, 40). Sive breviatum verbum dicit dominicae fidei symbolum, in quo consistit 134.0226D| totius Ecclesiae salus atque perfectio. Est enim quasi signum Ecclesiae; nam sicut exercitus aliquo signo ab invicem discernuntur, ita hoc signo discernuntur fideles ab infidelibus. Aliter, verbum breviatum dicit dominicam orationem, quam Dominus ideo tam brevem docuit, quia novit Deus quoniam humana fragilitas diu in eadem intentione manere non potest, quatenus unusquisque orationis tempore colligat mentem suam, et repulsis omnium terrenorum negotiorum curis, id solum cogitet quod orat.
Igitur, quia ostenderat prophetae testimonio paucos 134.0227A| ex Judaeis credituros, ut arctius hoc approbaret, ejusdem prophetae testimonium subdidit, dicens: Et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Isa. I, 9).
Sabaoth Hebraea lingua, Latine dicitur omnipotens, vel exercituum. Et est sensus: nisi Dominus Omnipotens, aut exercituum, reliquisset nobis semen, hoc est, sua gratia non paucos salvasset, sicut Sodomitae et Gomorrhitae ita et nos omnes periremus. Et nota quia pulchre dicit semen, hoc enim seminatum est in toto orbe terrarum.
Poterat ad haec fortasse aliquis dicere: Qua justitia Dei factum est ut pauci ex Judaeis et plures eligerentur ex gentibus, cum illi Dei cognitionem habuerint, 134.0227B| legemque a Deo acceperint, isti vero semper idola coluerint? Ob hoc se Apostolus interrogat, inferens: Quid ergo dicemus? Quia gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, justitiam autem quae ex fide est. Israel vero sectans legem justitiae, in legem justitiae non pervenit; ac si diceret: Nunquid iniquitate Dei hoc factum est? Absit. Quid ergo dicemus? Nisi: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Clamemus igitur cum Psalmista: Justitia Domini abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Item: Quam terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5). Terribilis enim est in consiliis super filios hominum, quoniam quid in Dei consilio de se dispositum sit nullus sufficit intelligere.
134.0227C| Gentes igitur, quae non sectabantur justitiam, quoniam idola colebant, propter quod justificari non merebantur, apprehenderunt justitiam, quoniam dum non suis meritis aut viribus se salvari posse cognoverunt, per fidem Christi justificatae sunt; ideoque dicit Apostolus: Justitiam autem quae ex fide est.
Israel vero sectans legem justitiae, id est legem Veteris Testamenti, in qua praeceptum est quemadmodum populus Dei hostiarum oblationibus purificaretur, dum ejus operibus se salvari posse credidit, in legem justitiae non pervenit. Sciendum quia per legem justitiae gratiam Evangelii dicit, per quam homo justificatur.
Et quia poterat aliquis interrogare quare hoc 134.0227D| factum sit, idcirco ipse interrogat, dicens: Quare? Et respondet: Quia non ex fide, sed ex operibus legis (subintelligitur, se salvari posse crediderunt). Nam quia suis meritis legem se accepisse, et suis viribus implere posse, ejusque operibus salvari crediderunt, idcirco justificari non meruerunt.
Offenderunt enim in lapidem offensionis. Lapis offensionis est Christus, qui lapis dicitur propter humanae fragilitatis humilitatem. Dum enim humilis 134.0228A| homo inter homines apparuit, quasi lapis jacuit; sed Christus tantum lapis est videntibus, lapis offensionis caecis, id est incredulis, nam caeci offendunt ad lapidem. Lapis iste prius parvus, juxta Danielis prophetiam, crevit, et factus est mons magnus, quoniam Christus factus humilis homo agnitus est Deus, et adoratur a cunctis gentibus. Hunc lapidem offenderunt Judaei, quoniam purum hominem putantes, in eum credere noluerunt. Sicut scriptum est: Ecce ponam in Sion lapidem offensionis, et petram scandali. Haec verba Dei Patris sunt ad prophetam. Sion mons est Jerusalem. Dominus ergo in Sion lapidem offensionis posuit, quoniam Filium suum ex Judaeis carnem sumere fecit. Petra autem Christus dicitur, propter fidei soliditatem. Ipse enim 134.0228B| est fidei fundamentum, sive quia inexpugnabile et singulare praesidium est omnibus ad se confugientibus. Sed petra scandali factus est Judaeis, quoniam mortuum hominem videntes, scandalizati sunt, et in eum credere despexerunt. Unde idem Apostolus alibi: Nos praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I, 23).
Et omnis qui crediderit in eum non confundetur. Credulitas illa accipienda est hoc loco, quae operibus adimpletur; confusio vero quam soli mali habebunt in die judicii, cum eorum peccata omnibus manifesta erunt. Unde alibi idem Apostolus: Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum (I Cor. IV, 5), etc. 134.0228C| Et Dominus in Evangelio: Nihil est opertum quod non reveletur (Matth. X, 26). Quicunque igitur crediderit, et fidem suam operibus adimpleverit, non confundetur quia in peccatis, unde ei confusio sit, non invenietur, quae solis erit reprobis, quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41), etc.
Quia gentiles laudibus praetulit, dicens eos apprehendisse justitiam, Judaeos vero offendisse in lapidem offensionis, ne ob hoc gentiles extollerentur, adjecit: (CAP. X) Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem. Ac si diceret: Nequaquam propter hoc extollamini, quoniam non vestris meritis, sed sola 134.0228D| gratia Dei salvi facti estis; et quamvis Judaei in Christum offenderint, tamen voluntas cordis mei, et obsecratio ad Deum pro illis fit, ut convertantur, et credant, aliter enim salvari non possunt.
Oratio ergo Apostoli, et fides credentium, qui pro Judaeis incredulis orabant, etsi gratiam Dei praecesserit, nunquid fides eorum qui nondum credebant gratiam Dei praecessit? Minime. Quoniam Apostolus pro illis orabat qui nondum credebant, ut eis fides daretur a Deo. Parum quippe putabat quod eis instanter 134.0229A| Evangelium praedicabat, nisi pro eorum fide etiam Deum rogaret.
Fratres autem dicit gentiles, quoniam credendo facti sunt filii Dei, ac per hoc fratres erant Apostoli.
Igitur volens ostendere quoniam Judaei ignoranter peccabant, dum praecones gratiae persequerentur, adjecit: Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam; acsi diceret: Novi, et scio; apud illos talis et ipse fui, cum persequebar Ecclesiam Dei. Hujus autem loci sensum Dominus secundum Joannis Evangelium exponit, dicens: Venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium praestare Deo; item: Hoc faciunt, quia non noverunt Patrem, neque me 134.0229B| (Joan. XVI, 2).
Sed quaerendum de qua scientia hic dicat Apostolus. Nunquid de illa quae sine charitate inflat (I Cor. VIII, 1)? Non. Imo de illa quae charitatis comes et magistra humilitatis est. Vere namque, et tota scientia homini est scire; quia nihil per se potest, et quia quidquid est, ex Deo et per Deum est. Hanc scientiam Judaei non habebant, quoniam in lege gloriabantur; ideo persequebantur praecones gratiae.
Et tanquam diceret aliquis: Ostende, Apostole, quae sit haec scientia, quam tanquam utilem commendas, et quam in Judaeis doles non esse: idcirco, exponendo, subjunxit: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei 134.0229C| non sunt subjecti.
Justitia Dei est, non qua ipse, sed qua homo justificatur, et quae homini a Deo datur.
Justitia ergo Dei est Christus, sive fides Christi, per quam justificatur qui credit in eum, qui justificat impium. Hanc justitiam Dei ignorabant, quoniam aegroti medicum non quaerebant, et de legis operibus gloriantes, peccatores se confiteri dedignabantur. Gloriantes autem in legis operibus, gratiam Dei a se repellebant.
Justitiam illorum dicit, qui ea se justificari posse putabant, aestimantes se legem suis meritis accepisse, et suis viribus implere posse. Hanc justitiam statuere volebant; id est, gratiae Dei praeferre, ideoque justitiae Dei non sunt subjecti.
134.0229D| Hinc alibi idem Apostolus dicit: Quod si ex lege est justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, XXI). Si autem Christus non gratis mortuus est, in illo solo impius justificatur.
134.0230A| Volens autem Apostolus ostendere, quae esset haec justitia Dei, addidit: Finis enim legis Christus est, ad justitiam omni credenti. Finis legis Christus, non consumptionis, sed consummationis, quoniam non legem consumit, sed perficit, juxta quod in Evangelio loquitur: Non veni solvere legem, sed implere.
Finis est Christus. Qui in ipso credimus, quando bonam viam ingredi incipimus, et ipsum solum videbimus, cum ad illum perveniemus. Finis Christus dicitur, quoniam ad illum referimus quidquid agimus; et, cum ad ipsum perveniemus, nihil ultra quod quaeramus, habebimus.
Finis itaque noster, perfectio nostra esse debet. Perfectio autem nostra Christus est, quoniam in 134.0230B| ipso perficimur, cujus capitis membra sumus. Recte igitur finis Christus dicitur, quoniam nemo sine ipso perficit legem.
Finis autem legis Christus est omni credenti ad justitiam; quoniam quicunque per fidem Christi justificatur, in ipso perficitur.
Igitur, ut aperiret, quam dixerit justitiam Judaeorum. subjunxit: Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in eis. Ubi notandum, quia non ait in ea, sed in eis, id est legis praeceptis, sive operibus. Unde apparet, quoniam Moyses justitiam, quae ex lege est, pro operibus legis posuit. Qui ergo fecerit, quae ex lege est, justitiam, id est opera 134.0230C| legis, vivet in eis, quoniam praemium accipiet vitae praesentis. Timet enim ne, si opera legis non faciat, crucifigatur, aut lapidetur, vel aliquid hujusmodi patiatur. Vivit itaque, quia praemium accipit, ne corporis morte puniatur. Impletores autem gratiae, non praesentis vitae praemium accipiunt, sed aeternae, juxta illud: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 3): Cum enim somnum mortis electi capiunt, tunc ad haereditatem aeternae vitae perveniunt.
Sed poterat aliquis dicere: Si Moyses dicit: Justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo: vivet in ea: quae ex fide est justitia, quid dicit? Idcirco subjunxit Apostolus: Quae autem 134.0230D| ex fide est justitia sic, dicit: Ne dixeris in corde tuo quis ascendit in coelum? Id est Christum deducere, etc. Praecedens testimonium Apostolus de Levitico sumpsit; hoc autem, Deuteronomio, quod 134.0231A| interpretatur recapitulatio legis. Unde et apte gratiam Evangelii designat.
Quaerendum est autem qua intentione Moyses hoc dixerit, vel qua Apostolus in testimonium sumpserit. Moyses hoc dixit, docere volens filios Israel, quia non eis necesse erat, extra, id est a coelo, vel abysso, divinum petere praeceptum, quippe cum legem Domini prae oculis haberent, dummodo vellent implere
Ait ergo: Ne dixeris, etc., ac si diceret: Tu, quicunque es, Israelita, ne dixeris in corde tuo: Quis ascendit in coelum, ut inde nobis afferat divinum praeceptum, ut audiamus, et intelligamus, et impleamus? Aut quis descendit in abyssum, ut nobis referat quid in inferno agatur, et sciamus 134.0231B| quid nos agere oporteat? Quoniam prae oculis habes Dei praecepta; esto tantum impletor. Unde et mox subditur: Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo.
Verbum praeceptum Dei vocat; ac si diceret: Prope est verbum in ore tuo, quia legis, et in corde tuo, quia meditaris.
Apostolus autem hoc testimonium sumpsit, volens ostendere Christum verum Deum, et verum hominem, et non localem; nec in coelo tantum, sed ubique eum regnare cum Patre; non tamen corpore diffusum, sed potestate dilatatum, ut sit sensus: Tu, quicunque es, fidelis, ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in coelum? id est, ne credas Christum solum Deum esse, et non hominem 134.0231C| factum, et eum tantum in coelo habitare, et abyssum ejus praesentia vacare. Unde et exponendo, de suo addidit: Hoc est Christum deducere: nam in libro Deuteronomii non habetur.
Sequitur: Aut quis descendet in abyssum? Id est, ne credas purum hominem fuisse passum, mortuumque ad inferna descendisse, et ibi eum detineri, coelumque ejus praesentia vacare. Unde et exponendo subjunxit: Id est Christum a mortuis revocare. Ipse enim verus Deus, et homo est, ubique totus. Igitur, quasi dicere vellet aliquis: Si lex fidei dicere prohibet, quis ascendet in coelum, etc.? Quid ergo dicendum, subjungit Apostolus, volens ostendere, quomodo ubique sit totus? sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo 134.0231D| et in corde tuo (Deut. XXX, 14); tanquam diceret: Quia Christus Verbum Dei Patris ubique totus est; idcirco et in ore tuo, et in corde tuo: ipse enim et bene cogitandi, et bene loquendi gratiam tribuit. Christus namque non solum Verbum est Dei Patris, sed etiam charitas, et veritas, et sapientia. Igitur sicut haec omnia, ita et Christus, non loco, sed meritis continetur.
Ut autem ostenderet de quo dixerit verbo, subjecit: Hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Verbum 134.0232A| fidei dicit, quia per ejus fidem impius justificatur.
Rursus, ut aperiret quae esset ejus praedicatio, adjunxit: Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Praevidit Apostolus, quoniam futuri erant qui Christum ore confiterentur, sed credere nollent; item, qui eum corde crederent, sed propter tormenta, et supplicia confiteri vererentur; ideoque utrumque simul posuit, id est, credulitatem, cordis et oris confessionem, volens ostendere quia neutrum sine altero sufficit ad perfectionem. Hinc Dominus in Evangelio dicit: Si quis confessus fuerit me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre 134.0232B| meo, qui est in coelis (Matth. X, 32). Et nota, quia non ait: Credideris, quia natus est, passus et mortuus, sed quia Deus illum suscitavit a mortuis.
Nam, et pagani illum mortuum credunt, et nobis hoc pro crimine objiciunt: non ergo nostra laus in hoc est, si eum tantum mortuum credimus, nisi credamus, et resurrexisse, et nos ad ejus exemplum resurrecturos esse.
Mortuum autem, et nos credimus, quoniam aliter eum resurrexisse credere non valemus.
Ut autem arctius commendaret, quia, nec cordis credulitas sine oris confessione, nec haec sine illa, ad salutem satis est, addidit: Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem. Quibus verbis ostendit, quoniam qui Christum verum 134.0232C| Deum, et verum hominem corde credit, justificari meretur, quia, suorum peccatorum remissionem consequitur. Sed ad perfectam salutem non sufficit, nisi et ore confiteatur: quoniam Dominus in Evangelio dicit: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo (Matth. X, 33).
Scriptura enim dicit: Omnis, qui credit in eum, non confundetur (Isa. XXVIII, 16). Quae sententia paulo superius est exposita. Quae ne forte de solis Judaeis dicta videretur, propterea subditur: Non enim distinctio Judaei et Graeci. Cujus loci sensum coapostolus ejus Petrus exponit, dicens: Quoniam in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X, 35).
134.0232D| Quare autem distinctio non sit Judaei et Graeci, superius Apostolus ostendit, cum praemissa hac sententiola intulit: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Unde hic quoque subjungitur: Nam idem Dominus omnium, Christus scilicet, qui omnium dominatur, quoniam per ipsum facta sunt omnia. Dives in omnes qui invocant illum, quoniam omnibus se invocantibus suae gratiae donum largitur. Nam etsi a primo homine, usque ad eum qui ultimus nasciturus est, omnes crederent, 134.0233A| omnibus haberet quod tribueret: nam quo amplius tribuit, tanto magis abundat.
Volens autem prophetico testimonio (Joel. II, 32; Act. II, 21) comprobare quod dixerat, addidit: Omnis enim quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Omnis, dicit, id est, tam Judaeus, quam gentilis. Invocatio autem, non illa accipienda est, quae verbis tantum, et non operibus tenetur, quoniam Dominus in Evangelio dicit: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Omnis ergo quicunque invocaverit verbis simul, et operibus nomen Domini, salvus erit.
Genus quippe humanum originalis peccati magna 134.0233B| miseria premebatur, et divina misericordia indigebat, ac per hoc propheta tempus gratiae praevidens, dicebat: Omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32).
Apostolus autem hoc testimonium ad commendationem gratiae Dei posuit, volens ostendere hoc non solum de Judaeis, sed etiam de gentibus dictum. Propter hoc igitur oratio Dominica facta est, ut homines invocando, et orando salventur.
Illud autem sciendum, quia multi erant, qui dicebant Evangelium solis Judaeis esse praedicandum, quorum errorem ut destrueret Apostolus subjunxit: Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Quibus verbis evidenter ostendit praedicatores etiam ad gentes directos; aliter enim non crederent, 134.0233C| et invocando non salvarentur. Propter hoc itaque factum est symbolum, ut homines, credendo, et invocando salvarentur. In his enim duobus illa tria continentur, fides, spes, et charitas: fides credit, spes, et charitas orant verum, quia illae sine fide esse non possunt, et haec cum illis orat.
Ut autem arctius probaret etiam ad gentes destinatos apostolos, postquam intulit: Quomodo autem credent ei, quem non audierunt? Adjecit: Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? Si enim ad gentes missi non essent praedicatores, non eis praedicarent; illis non praedicantibus, gentes non audirent; non audientes, nequaquam crederent, non credentes autem, nullatenus invocarent, et salvarentur. Non ergo 134.0233D| gentium, sed ejus esset culpa, qui non, destinaverit praedicatores.
Sed, volens ostendere quia et directi sunt, et gentes credendo invocaverunt, et salvae factae sunt addidit testimonium Isaiae dicentis: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem! (Isa. LII, 7; Nahum. I, 15.)
Quam particula plerumque pro admiratione ponitur, ut est illud. Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine! (Psal. LXXXIII, 2.) Item: O Israel, quam magna est domus Domini! (Baruch. III, 24.) 134.0234A| Sic et hoc loco: praevidit enim sanctus Isaias spiritalibus oculis praedicatores in gentibus discurrentes, et admirando dicebat: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem! Pedes autem non corporales, sed spiritales intelligere debemus: habet enim interior homo suos pedes, sicut et nares et oculos. Pedes ergo justi, sunt spiritales affectus, et sancta desideria, quibus praedicatores gentium salutem desiderabant. Sed hi pedes, quam viam ambulant? Illam scilicet, quae de se dicit: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Pacem illam dicit, de qua scriptum est: Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14).
Igitur, ut ostenderet quid sit Evangelium, subjunxit: Evangelizantium bona. Evangelium 134.0234B| quippe Latino sermone bonum nuntium dicitur: nam bona nuntiat; vitam scilicet post mortem, requiem post laborem, patriam post exsilium.
Verum, quia non omnium est fides, propterea subditur: Sed non omnes obediunt Evangelio. Videlicet, quia non omnes credunt. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? (Isai. LIII, 1; Joan. XII, 38.)
Quis aliquando pro difficultate ponitur, ut illud: Quis in nubibus aequabitur Domino? (Psal. LXXXVIII, 7.) Item: Quis similis Deo inter filios Dei? (Exodi XV, 11.) (subauditur enim, nullus.) Aliquando vero pro raritate, ut hoc loco; item, Quis ascendet in montem Domini? (Psal. XXIII, 3.) etc.
Praeviderat nempe sanctus propheta paucos ad 134.0234C| praedicationem apostolorum credituros; ideoque in voce ipsorum dicebat: Domine, quis credidit auditui nostro? (ac si diceret, perrarus.)
Et, quia dixerat: Auditui credidit, propterea subjungit: Ergo fides ex auditu. Nullus enim credit, nisi audiat. Igitur, quia auditus non est ex nihilo, sed alicujus rei est sonus, propterea subditur: Auditus autem, per verbum Dei, id est, per doctrinam et praedicationem Dei.
Diceret forte ad haec aliquis: Qui non credunt, quia non audierunt, propterea non credunt. Ob id subjungit Apostolus: Sed dico: Nunquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Ac si aperte diceretur: Si in omnem terram exivit 134.0234D| sonus eorum, et verba illorum usque in fines orbis devenerunt, illi, qui in medio fuerunt, utique audierunt.
Et nota quia sicut hic, et in sequentibus invenimus, prophetae verbis praeteriti temporis utuntur in rebus futuris, quoniam fixum immutabile esse praevidebant, quod futurum esse praedicabant.
Igitur, ne quis diceret propter hoc Judaeos non credidisse, quoniam, licet audierint, non cognoverunt, propterea subjungit Apostolus: Sed dico: Nunquid Israel non cognovit? Volens autem ostendere, 134.0235A| quia et audierunt, et cognoverunt; sed propter gentilium invidentiam credere noluerunt, addidit: Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem; in gentem insipientem, in iram vos mittam (Deut. XXXII, 21; Rom. X, 19).
Aemulatio aliquando pro imitatione ponitur, sicut est: Aemulamini charismata meliora (I Cor. XII, 31). Aliquando pro zelo invidiae, ut hoc loco, non gentem, populum vocat gentilem, qui recedens a Deo colendo, nomen gentis amisit, et insipiens factus est.
Moyses ergo praevidens gentiles ad fidem venturos; Judaeos autem invidentes in infidelitate permansuros, ait in voce Domini: Ego ad aemulationem vos adducam, etc. Et est sensus: Cum videritis populum illum, qui recedens a Deo, idolisque immolans, 134.0235B| factus est insipiens, ut nomen gentis amiserit, in me credere, irascemini, et indignabimini; et invidia tabescetis, ac per hoc in infidelitate manebitis. Aliter: Populus gentium prius populus erat Dei, sed recedens a Deo, et daemonibus serviens, miserum nomen gentis accepit: non gentem ergo, populum gentilem dicit, eo quod idola deserendo, et credendo in Christum, factus sit populus Dei, et miserum nomen gentis amiserit.
Praeterea volens ostendere gentiles gratia Dei praeventos, ut crederent, subjunxit testimonium Isaiae dicentis in persona Domini: Inventus sum non quaerentibus me, palam apparui his, qui me non interrogabant. Isaias enim omnes minas, et persecutiones Judaeorum contemnens, et pretiosius habens 134.0235C| Evangelium Christi quam se, audacter eis praedicebat gentes Dei gratia praeveniendas, ut crederent ideoque praemisit Apostolus: Isaias audet, et dicit.
Sed quod ait: Inventus sum, non intelligendum est, quod eum prius gentes invenerint: sed quia quaesitae, et inventae sunt, ideo quaerere, et invenire meruerunt. Nam, quomodo inventus sit, ipse manifestat, cum dicit: Palam apparui his, qui me non interrogabant. Palam namque his, qui se non interrogabant, apparuit; quia, sua gratia illos praeveniens, multa signa, et prodigia ostendit, quibus crederent.
Sed, ne diceret aliquis Judaeos propterea non credidisse, quia signa, et miracula non viderint, subdidit: Ad Israel autem dicit (subintellige, Isaias): 134.0235D| Tota die expandi manus meas, etc. (Isai. LXV, 2.) Ubi notandum, quia non ait, mense, vel anno, sed, tota die, id est, omni tempore. Manus autem, vocat opera. Omni tempore manus suas extendit Judaeis, non solum praedicando, sed etiam multa signa, et prodigia faciendo: primo per patriarchas, dehinc per legislatorem, deinde per prophetas, ad extremum 134.0236A| per semetipsum, deinde per apostolos: sed illi nunquam crediderunt. Unde continuo subditur: Ad populum non credentem. Et quia non solum non crediderunt, sed etiam praecones gratiae persecuti sunt, mox additur: Et contradicentem mihi. Magnum quippe malum, est non credere, sed incomparabiliter majus, praecones gratiae persequi, quibus quicunque resistunt, ipsi Domino contradicunt.
(CAP. XI). Sed, ne forte gentiles extollerentur, et crederent totum illum populum crimine infidelitatis, et contradictionis damnatum, adjecit Apostolus: Dico ergo: nunquid repulit Deus populum suum? Ac si aperte dicat: nolite gentes extolli, neque putetis omnem illam plebem repulsam, quoniam, etsi non omnes, multi tamen ex eis crediderunt. Et hoc est, 134.0236B| quod ait: Absit. Unde volens hoc arctius comprobare, semetipsum exemplum posuit, dicens: Nam et ego Israelita sum ex semine Abrahae, tribu Benjamin. Et est sensus: In hoc comprobatur, quoniam non repulit Dominus populum suum; quia et ego ex ipsa plebe sum doctor gentium in fide, et veritate: ubi subaudiendum est: Nec ego solus, sed et caeteri ministri, et coapostoli mei ex illo populo, Joseph justus, et Maria virgo, quae peperit Christum, ex illo Joannes Domini praecursor, et parentes ejus Simeon, et Anna, alter Joseph, et Nathanael ille, in quo dolus non erat (Joan. I, 47), turba etiam, quae praecedebat, et sequebatur ejus jumentum: ex illo nihilominus fuerunt tria millia, et quinque millia, quae post ejus resurrectionem crediderunt.
134.0236C| Ut autem evidentius probaretur quod dixerat, addidit: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Ubi notandum quia non ait tantum plebem; sed addidit suam. Et est sensus: Plebem, quam se suam facturum praescivit, non repulit.
Sed quaerendum est, quare dixerit, praescivit: cum praescientia tam in bono, quam in malo poni soleat. Sed sciendum, quia praescientia aliquando pro praedestinatione ponitur. Sic ergo hoc loco, praescivit, inquit, id est praedestinavit. Hinc superius Apostolus ait: Quos praescivit, et praedestinavit. Hanc praescientiam, sive praedestinationem alibi vocat electionem, dicens: Sicut elegit nos in ipso (Ephes. I, 4).
Denique volens ostendere gratia Dei reliquias 134.0236D| salvatas, adjunxit: An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quasi diceret: Scitis utique, quoniam legistis. Aut, quasi diceret aliquis: Quid dicit? Subjecit: Quomodo interpellat Deum adversus Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Et, quasi in alterius persona, interrogat 134.0237A| se ipsum, subjungens: Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia, qui non curvaverunt genua ante Baal.
Hoc exemplum manifeste patet in libro Regum (III Reg. XVIII, 40). Legitur enim, quia, cum occidisset propria manu Elias propheta quadringentos prophetas Baal, facta est vehemens persecutio adversus prophetas Domini, adeo ut Elias fugiens, in jugis montium, et cavernis petrarum latitaret, seque solum ex servis Domini crederet remansisse. Ubi factus est sermo Domini ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Cui ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo Israel, quoniam filii Israel prophetas tuos occiderunt, et altaria tua suffoderunt, et relictus sum ego solus, et quaerunt animam meam. 134.0237B| Cui Dominus: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal: ac si diceret: Ne putes te solum esse servum fidelem, et bene laborantem, quoniam sunt mihi et alii, nec pauci: ibi enim, ubi te solum putas, ibi habeo septem millia, quae non curvaverunt genua ante Baal. Ubi notandum, quia non ait: Relicta sunt, aut reliquerunt se mihi, sed, ego reliqui. Tanquam aperte diceret: Ego eos salvavi; ego custodivi; ego feci ut non curvarent genua ante Baal; ideoque ne glorieris te solum esse in servitio, quia habeo et alios conservos tuos, quorum mentes inveni, non de se, non de Baal, sed de me praesumentes. Et tu, qui dicis: Relictus sum solus, nisi gratia mea plenus esses, ubi esses? Et tu quidem genua ante 134.0237C| Baal flecteres. Per curvationem genuum, quaedam mentis subjectio designatur, de qua alibi idem Apostolus: In nomine Jesu omne genu flectatur (Philipp. II, 10): ubi per genuum flexionem humiliatio mentis ostenditur, qua omnes creaturae Deo subduntur. Illi ergo ante Baal genua curvant, qui quadam mentis subjectione, id est consensu, diabolo se subdunt.
Baal, ipse est et Beel, idem et Beelphegor, et Belbrit; sed Baal dictus est, quia in excelso colebatur; Beelphegor vero, quia in monte Phegor.
Cur autem sumpserit hoc testimonium, aperitur, cum subditur: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Ac si diceret: Idem Dominus Christus est modo, qui et 134.0237D| tunc, et qua gratia illos salvavit, eadem salvavit reliquias.
Et hoc est, quod dicit: Secundum electionem gratiae, id est praedestinationem. Praedestinatio namque, et electio, gratia Dei est. Gratia autem, est ipsum donum, quo quisque justificatur, nullis praecedentibus meritis. Unde mox subditur: Si autem 134.0238A| gratia, jam non ex operibus, quo dicto contra Judaeos, qui legis operibus se salvari posse credebant.
Gratia autem dicta est, eo quod gratis detur; ideoque subjungit: Alioquin gratia jam non est gratia. Id est: Si ulla merita praecesserunt, non ergo gratia Dei salvati estis, quoniam merces, non gratis, sed secundum meritum impenditur.
Igitur, quasi quaereret aliquis, cur Deus, non omnes, sed reliquias tantum salvas fecerit gratia sua, quaestionem sibi opposuit Apostolus, et quaerendo subjecit: quid ergo? (subauditur, dicemus.) Nihil utique, nisi quia, quod quaerebat Israel, non est consecutus. Israel dicit populum illum Judaeorum, qui suis meritis legem accepisse, et eam suis 134.0238B| viribus implere, ejusque operibus justificari posse credebat, ideoque salutem, quam quaerebat, consequi non promeruit. Spiritalis vero Israel de sola gratia Dei praesumens, salutem consecutus est.
Unde mox sequitur: Electio autem consecuta est. Electionem namque, reliquias vocat per electionem salvatas. De carnali autem Israel subditur: Caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis. Compunctio, tam in bona sanctificatione, quam in mala ponitur: compunguntur enim homines ad bonum, cum Spiritu Dei compuncti aliquid bonum operantur; compunguntur et ad malum, cum diaboli instinctu aliquod malum peragunt.
134.0238C| Sed, si Deus illis spiritum compunctionis dedit, ut non crederent, quae illorum culpa fuit, quia non crediderunt? Imo ejus, qui dedit, esse videtur. Sed absit. Nam quod justo Deus judicio fieri permittit, consueto more Scripturarum, ipse facere dicitur. Dedit ergo: quia dari permisit, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant. Oculos hoc loco, vel aures non corporales debemus accipere, sed spiritales, mentis scilicet. Dedit ergo Deus illis oculos, ut non videant, id est non intelligant spiritalia. Dedit aures, ut non audiant, id est divinis praeceptis non obediant. Et nota, quia non ait, usque in aeternum, sed, usque in hodiernum diem, ne spem salutis eorum adimere videretur. Firmiter enim credit Ecclesia, quia reliquiae salvae fient, juxta testimonium 134.0238D| quod superius posuit Apostolus Isaiae dicentis: Si fuerit numerus filiorum Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22).
Sequitur: Et David dicit: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in captionem (Psal. LXVIII, 23). Hoc propheta, non optantis voto, sed futura praedicentis locutus est. Nec ideo factum est, quia 134.0239A| propheta dixit; sed, quia futurum erat ut neret, ideo hoc propheta praedixit.
Cur ergo maledicitur mensa? Scilicet, quia multa mala patrantur ad mensam. Ad mensam innocentes vocantur, ut decipiantur; ad mensam Absalon occidit Amnon; Holophernes Judith ad mensam vocavit, ut deciperet; ad mensam Herodis, convivae ejus caput obtinuere Joannis. Spiritaliter autem per mensam Scriptura sancta designatur, quae spiritalibus cibis, et potibus onerata est, quibus animae reficiuntur, et bene mensa haec Judaeorum esse dicitur, quoniam suis meritis eam accepisse putabant. De hac mensa in psalmo Ecclesia loquitur: Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos, qui tribulant me (Psal. XXII, 5); scilicet adversus haereticos. Haec 134.0239B| itaque mensa Judaeis facta est in laqueum, et captionem, quoniam solam litteram sequentes illaqueati sunt, et decepti carnali intellectu, ut non crederent, et in laqueum, quem gentibus parabant, ipsi inciderunt. Et bene ait, coram ipsis, quoniam iniquitatem suam vident, et declinare nolunt.
Quod autem sequitur: Et in retributionem, et in scandalum, unum est ac si diceret: In retributionem scandali: nam quia credere noluerunt, hoc illis a Deo retributum est, ut sacra Scriptura esset illis in scandalum: quotiescunque enim spiritaliter aliquid in ea interpretari vident, scandalizantur, ac per hoc ipsi sibi sunt scandalum.
Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum ipsorum semper incurva. Hoc etiam, non optando, 134.0239C| sed prophetando Psalmista dixit: Obscurati itaque sunt oculi eorum nube carnalis intelligentiae, ut spiritalia non viderent, et prophetias de Christo praemissas, impletas esse non crederent. Dorsum vero Judaei in faciem Christo dederunt, quia in eum credere dedignati sunt. Sic ergo dictum est: Dorsum ipsorum semper incurva, ac si diceretur: Ut nunquam in melius, sed semper in pejus convertantur. Incurvatur itaque dorsum illorum, quia non coelestia, sed terrena semper acquirunt. Dorsum quippe incurvare, est semper inferiora respicere. Volens igitur ostendere casum infidelium Judaeorum nequaquam vacare, adjecit: Dico ergo: Nunquid sic offenderunt, ut caderent? Ubi subaudiendum est, solummodo. Et est sensus: Nolite gentiles adversus 134.0239D| Judaeos quoniam, etsi offenderunt, ut caderent, casus tamen illorum non vacat: illis cadentibus, vobis data est occasio resurgendi. Unde et subditur: Sed illorum delicto salus gentibus, ut illos aemulentur. Delicto namque infidelitatis Judaeorum, salus facta est gentibus, quoniam illorum infidelitate, gentibus occasio credendi data est, et salvatae sunt.
Quod autem dicit: ut illos aemulentur, non accipiendum est, quod Judaeos in infidelitate permanentes 134.0240A| gentiles imitati sunt, sed quia exemplum acceperunt ab eis; quod si non crederent, sicut illi perierunt, et ipsi perirent.
Propter quod subditur: Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium, quanto magis plenitudo eorum? Delictum illorum mundi divitiae sunt, quoniam in infidelitate permanentes, vastati sunt a Romanis, et captivi ducti per singulas longe lateque provincias, ferentes secum libros legis, et prophetarum, quibus mundus, id est, mundi habitatores ditati sunt. Ubique enim sancta Ecclesia ab illis accepit libros legis, et prophetarum, per quos ostendit prophetias de Christo praemissas jam esse impletas.
Diminutio quoque eorum divitiae sunt mundi, 134.0240B| quoniam, cum pauci ex Judaeis crediderint, et ab infidelibus expulsi sint, ad ipsorum praedicationem gentes fide, cunctisque virtutibus ditatae sunt. Est ergo sensus: Si ad paucorum credentium Judaeorum praedicationem gentes crediderunt, et salvatae sunt, quanto magis salvarentur, si aut omnes, aut multi ex Judaeis crederent?
Sed poterant gentiles dicere: cum gentium sis Apostolus, quid ad te Judaeis Evangelium praedicare? Propterea subditur: Vobis enim dico gentibus (subintelligitur, quae haec loquimini) quandiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo.
Ministerium suum, praedicationis officium dicit, quod specialiter suscepit in gentibus, juxta quod in 134.0240C| Actibus apostolorum Spiritus sanctus loquitur: Segregate mihi Barnabam, et Paulum in opus, quod elegi eos. Et Dominus Ananiae: Vade, quia vas electionis est mihi, ut portet nomen meum in gentibus (Act. IX, 15).
Quomodo ergo hoc suum ministerium honorificabat? Scilicet, quia non illorum tantum curam gerebat, in quibus specialiter praedicationis officum acceperat, sed et Judaeis instanter Evangelium praedicabat.
Cur autem hoc faceret ipse manifestat, cum subjungit: Si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam. Carnem suam, id est, plebem Judaicam, ex qua carnis originem sumpsit, ad aemulandum se, id est, imitandum provocare volebat: ut, sicut ipse, 134.0240D| ita et illa crederet, et salvaretur. Et hoc est, quod sequitur: Ut salvos faciam aliquos ex illis.
Et, ut tamen probaret non vacare casum illorum, adjecit: Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi, quae assumptio, nisi vita ex mortuis? Amissionem Judaeorum perditionem vocat, quae facta est per infidelitatem, quae reconciliatio mundi fuit, quoniam illis in infidelitate permanentibus, mundus, id est, habitatores mundi, ad praedicationem apostolorum, qui expulsi sunt, credendo reconciliati sunt, 134.0241A| et revocati ad pacem Dei, et facti filii promissionis, et gratiae. Assumptionem illam dicit, qua Judaei ad fidem assumentur, quod juxta haec Apostoli verba tunc fiet, cum jam instabit ut resurrectio celebretur, id est, cum mortuis dabitur vita, et caducis perpetuitas.
Potest et assumptio ad gentiles referri, ut vitam Christum accipiamus, qui de se ipso dicit: Ego sum vita (Joan. XI, 25). Assumptio ergo gentilium vita fuit ex mortuis, quia cum Christus a mortuis resurrexit, tunc gentes assumptae ad fidem, et vivificatae sunt.
Vel certe vitam apostolos vocat. Ipsi enim ex mortuis, id est, infidelibus parentibus orti, vitam gentibus praedicando ministraverunt: Ac per hoc 134.0241B| causa fuerunt assumptionis illorum in fidem.
Poterat autem aliquis dicere: Cum ex patriarchis Judaei orti sint, quare in fidelitate pertimuerunt? Idcirco subjungit Apostolus: Quod si delibatio sancta est, et massa. Delibatio illud proprie dicitur, unde massa conficitur, et adunatur. Delibationem ergo patriarchas vocat, ex quibus massa, id est, multitudo Judaeorum processit. Si ergo delibatio sancta est, et massa; quia, sicut patriarchae per fidem sanctificati sunt, ita et multi Judaeorum.
Ut autem ostenderet quid dixerit delibationem, quidve massam, adjecit: Et si radix sancta est, et rami. Delibatio enim ad radicem, massa refertur ad ramos. Radix autem sancta, non in Adam intelligenda est, quoniam ex Adam, non sanctitas, sed 134.0241C| peccatum mortem omnibus inferens profluxit, juxta quod superius ait Apostolus: Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum introivit, et per peccatum mors (Rom. V, 12), etc.
Sanctam ergo radicem patriarchas vocat Abraham, Isaac et Jacob, ex quibus sanctitas fidei in ramos processit. Sed notandum, quia non ait: Omnes rami, sed absolute. Illos enim tantum Judaeos vult intelligi, qui crediderunt. Et, ne quis totam gentem periisse putaret, adjunxit: Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis oleae factus es. Aliquos ramos fractos Judaeos vocat incredulos. Et sciendum, quia tota silva humani generis amaris oleastris plena erat, quoniam bonorum operum 134.0241D| fructus non ferebat, sed ex hac silva oleaster excisus est, et insertus in bonam olivam. Oleastrum ergo Ecclesiam vocat de gentibus congregatam, quae quasi in bona olea inserta est, id est, per fidem primitivae Ecclesiae sociata. Populus namque gentilis, imitando vestigia fidei Abrahae, factus est filius promissionis, et gratiae Dei, et socius radicis, et pinguedinis oleae, quoniam fidem, et devotionem, quae in patriarchis fuit, accipere meruit, et bonorum operum fructus reddere.
134.0242A| Sed quare hanc similitudinem Apostolus ponere voluit, quae est contra naturam? Nullus quippe oleastri surculum trunco oleae inserit: nam si fit, absque utilitate: non enim truncus jam, sed surculus fructum reddet. Voluit ergo Apostolus ostendere quia quae apud homines impossibilia sunt, possibilia sunt Deo. Omnipotentia quippe sua quod vult facit, quae etiam oleastrum amarum, id est gentilem populum ex silva humani generis abscidit, et bonae olivae, id est primitivae Ecclesiae sociavit, ut non jam amaras, sed dulces baccas, id est, bonorum operum fructus ferat.
Sequitur: Noli gloriari adversus ramos (subintelligitur fractos). Cur autem non esset gloriandum, aperitur, cum subditur: Quod si gloriaris, non tu radicem 134.0242B| portas, sed radix te. Per radicem quidam Abraham, quidam Christum intellexerunt. Et apte Abraham radix vocatur, quoniam ab ipso est initium fidei. Christus autem radix dicitur, quoniam ipse est initium et fundamentum omnium bonorum. Unde et primogenitus omnis creaturae dicitur. Hinc alibi idem Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest pone repraeter id quod positum est, qui est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Et apte Christus radix dicitur, quoniam modo radicis arboreae sibi inhaerentibus ramis succum suae dulcedinis, id est, bonorum operum suavitatem tribuit, et ut perficiant ipse quidem adjuvat. Si ergo ad Abraham referatur, talis est sensus: Non tu radicem portas, sed radix te, quia non tibi initium fidei es, sed Abraham sumpsisti 134.0242C| exemplum; si vero ad Christum, ita accipiendum est: Non tu radicem portas, sed radix te; id est, non tuis meritis, sed gratia Dei salvatus es. Dicis ergo: fracti sunt rami, ut ego bene inserar. Gentibus Apostolus loquebatur; et quia praevidit quod extollerentur putantes se suis meritis salvatas, Judaeosque corruisse: idcirco quod sibi objiciendum praevidit, ipse objecit, dicens: Dicis, etc. Et est sensus: Noli putare, o popule gentilis, quod tuis meritis, aut tu salvatus sis, aut Judaei corruerint; non enim tuum meritum, sed Dei fuit beneficium: nam illi per infidelitatem corruerunt, tu vero sola gratia Dei salvatus es. Et hoc est, quod sequitur: Propter incredulitatem fracti sunt; tu vero fide stas; id est, divina gratia adjutus in fide perseveras.
134.0242D| Denique, ne superbiendo caderet, quemadmodum Judaei superbia simul et infidelitate ceciderunt, idcirco et praecepto monuit, et exemplo terruit, subjungens: Noli altum sapere, sed time. Altum sapere est superbire: unde alibi idem Apostolus: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16).
Sed quaerendum est quare Romanis praeceperit timere, cum superius dicat: Non accipistis spiritum servitutis iterum in timorem (Rom. VIII, 15). Quapropter 134.0243A| sciendum, quia sanctum, et castum timorem illos habere admonet; scilicet, ut, timendo declinare a Christo, magis in fide solidentur. Propter quod et terruit, subdens: Si enim Deus naturalibus, ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Naturales ramos Judaeos vocat, qui carnis originem a patriarchis sumpsere. Est ergo sensus: Si Deus Judaeis, qui carnis natura ex Abraham orti sunt, in infidelitate permanentibus non pepercit, multo minus tibi parcet, qui, cum oleaster amarus esses natura, excisus es, et in dulci oliva insertus. Sed, quia incerta, et incomprehensibilia sunt judicia Dei, idcirco praemisit: Ne forte. Sequitur: Vide ergo bonitatem Dei, et severitatem.
Beatus Paulus, doctor gentium, in fide, et veritate 134.0243B| cohortans Judaeos firmos, et stabiles in fide manere, et praecepto eos monuit, et exemplo terruit, dicens: Noli, etc. Propter quod et subdit: Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei. Bonitatem Dei dicit gratuitam misericordiam, qua justificat credentes in se; severitatem vero, justitiam recti judicii, qua condemnat reprobos.
In quibus autem severitatem considerare debeant, aperit, subjungens: In eos quidem, qui ceciderunt, severitatem. Hoc utique de Judaeis dictum est, qui velut rami ex illa olea, quae in radice patriarcharum fructificat, fracti, et amputati sunt, In te autem bonitatem Dei; id est, quia, nullis exigentibus meritis, sola Dei bonitate salvatus es.
At, ne forte aut superbia, aut otio perirent, adjecit: 134.0243C| Si permanseris in bonitate. Aliter enim salvari non poterant. Ideoque subjungitur: Alioquin et tu excideris. Hinc Dominus in Evangelio dicit: Qui permanserit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13).
Praeterea sciendum, quia his verbis Apostolus liberum arbitrium hominibus concessum ostendit: nam, sicut nihil boni homines, nisi praeveniente gratia Dei operari possunt, ita et haec, nisi ipsi suum velle adjungant, nihil in eis poterit operari. Et quia credituri erant aliqui ex Judaeis, adjecit: Sed et illi, qui non permanserint in infidelitate, inserentur. Verum, ne eorum meritis hoc fieri putaretur, volens ostendere, quia omnipotentia sua facit quod vult, adjunxit: Potens est enim 134.0243D| Deus iterum inserere illos. Et est sensus: Qua potentia vos convertit, et salvavit, ea et illos convertere ad fidem, et salvare potest. Dicendo autem: iterum, ostendit quia jam inserti sunt; videlicet, quia, permittente Deo, ex semine patriarcharum orti, et vestigia fidei illorum sunt imitati. Et nota, quia magna in his verbis miseratio demonstratur. Ostendit quippe Apostolus, quia Deus tam magnae miserationis est, ut etiam hi, qui post baptismum in criminali aliquo labuntur, per poenitentiam converti 134.0244A| valeant. Sic enim dicit: Potens est Deus iterum inserere illos; id est, ad pristinum gradum restituere. Nam, si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi secundum naturam inserentur suae olivae? Sensus hic est: Si tu, o popule gentilis, ex agresti, et amaro oleastro generis humani, excisus es, id est, gratia Dei separatus, et bonae oleae, id est, primitivae Ecclesiae, contra naturam insertus; multo magis hi, ex olea, id est, patriarchis, secundum carnis naturam orti, si conversi ad fidem fuerint, inserentur suae olivae; id est, patriarchis, et primitivae Ecclesiae sociabuntur. Sed quid est quod dicit: Contra naturam? Nunquid Deus totius creator naturae aliquid agit contra naturam? Absit. Contra 134.0244B| naturam ergo dicit, contra usum et consuetudinem naturae. Nemo quippe oleastrum inserit in olivam. Deus ergo nihil agit contra naturam, sed quidquid ipse agit, id naturale est omnibus, quoniam ab ipso est omnis modus, numerus, et ordo naturae. Denique quia poterant gentiles dicere: cui nobis hanc similitudinem scribis? Adjunxit: Nolo enim vos ignorare mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsi sapientes. Ac si diceret: Ne superbiatis, ne extollamini, idcirco volo vos scire hoc mysterium. Mysterium est aliqua divina et sacrata, tamen occulta. Sapientes autem sibi sunt, qui suam stultitiam sapientiam putant, et qui se sapientes jactant, quique de aliorum abjectione, vel contemptu gloriantur. Quod autem dixerit mysterium ostendit, subjungens: 134.0244C| Quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo, etc. Et hoc dicit, quamvis caecitas in Israel contigerit, non tamen ex toto, sed ex parte. Nec ita cecidit, ut semper maneat, sed donec plenitudo gentium introeat. Et sic omnis Israel salvus fiet. Quibus verbis evidenter ostendit Apostolus, quoniam qui judicaturus mundum adveniet, jam in judicium venit in mundum, sicut in Evangelio dicit: Judicium in hunc mundum venit, ut qui non videm videant, et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39). In judicium quippe discretionis venit, ut qui non viderent, id est peccatis caecatos se confiterentur, illuminarentur, et qui viderent, hoc est, videre se putantes, peccatores confiteri dedignarentur, crudelius obdurarentur, 134.0244D| et caeciores fierent. Haec ergo caecitas contigit in Israel. Plenitudinem gentium, non omnes gentes dicit, quippe cum non omnes crediderint, sed quotquot ex gentibus crediderunt, aut credituri sunt: hic est enim verus Israel. Similiter omnem Israel Judaeos dicit, qui ad praedicationem apostolorum crediderunt, et deinceps vel credituri sunt, maxime circa diem judicii. Beatus vero Augustinus in libro supra Genesim ad litteram ita exponit: Omnis Israel, id est, ex reliquiis Israel, secundum carnem, et plenitudinem gentium, quoniam in fide Christi secundum 134.0245A| Spiritum sanctum, Israel. Sicut scriptum est: veniet ex Sion qui eripiat, et avertat impietatem ab Jacob (Isai. LIX, 20). Sion mons est Jerusalem, qui aliquando pro ipsa civitate ponitur. De hac Sion Michaeas, vel Isaias propheta dicit: De Sion exivit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. II, 3; Mich. IV, 2). Cujus egressionis modum ostendit Isaias, dicens: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium (Isai. VII, 14). Exivit ergo Verbum Domini ex Jerusalem, et venit lex de Sion; quia Christus Verbum Dei Patris ex populo Judaeorum carnem assumpsit, et doctrinam evangelicam praedicando, ac miracula faciendo, Jacob eripuit, et impietatem ab eo avertit, id est, infidelitatem. Et licet multos sua doctrina converterit ad fidem, plures tamen apostolorum 134.0245B| suorum praedicatione. Sed hujus impietatis aversio tunc perficietur, cum jam plenitudo gentium introiret, id est, circa saeculi finem. In Jacob ergo, licet juxta Apostoli intentionem credentes Judaei intelligantur, generaliter tamen omnes fideles accipi possunt.
Et hoc illis a me testamentum (subintelligitur, dabitur), cum abstulero peccata eorum; id est cum moriendo eos a peccatis justificavero: hoc illis a me dabitur testamentum, quo salvari possunt. Testamentum vocat pactum illud, de quo propheta ait: Feriam domui Jacob, et domui Juda pactum novum, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum; sed hoc est testamentum, quod statuam ad illos, dicit Dominus: post dies illos dabo legem meam in visceribus 134.0245C| eorum, etc. (Jer. XXXI, 31). Novum scilicet Testamentum, id est, gratiam Evangelii: quod Novum dicitur ad Veteris distinctionem, et quia innovat homines.
Igitur, quia poterant Judaei dicere: Si aversa est ab eis impietas, cur ergo tibi inimici sunt? Idcirco subjungit Apostolus: Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos. Et apte dicit Evangelium, nobis sunt inimici, quoniam, dum Judaei ex Evangelio praedicari audiunt, quia ipsi Christum occiderunt, et mortuus resurrexit, coelosque conscendit, scandalizantur, et inimici praedicatoribus efficiuntur; maxime propter gentiles, quibus invident, quoniam credunt. Et hoc est, quod dicit Apostolus: Propter vos.
134.0245D| Sed quid est quod sequitur: Secundum electionem autem charissimi propter patres: nunquid idem sunt inimici, et charissimi? Absit. Sed in utroque populo sunt pertinentes ad claudicationem Jacob, sunt ad benedictionem. Cum enim audimus: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est; caeteri vero excaecati sunt: intelligimus profecto, quia sunt inimici, obcaecati scilicet; sunt et charissimi, id est, electi, qui vocati 134.0246A| sunt non illa vocatione de qua in Evangelio dicitur: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX 16): sed illa, quae est secundum propositum Dei, quod Apostolus electionem vocat. Propter patres dicit, propter patriarchas, quibus factae sunt promissiones; maxime autem Abraham. Charissimi ergo sunt propter patres, id est, quia secuti sunt vestigia fidei patriarcharum
Sine poenitentia, ut super omnes Dei misericordia declaretur, et sunt dona, et vocatio Dei. Sine poenitentia sunt, quoniam immutabilia; unde Psalmista: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Juravit, et non poenitebit eum; id est, hoc Novi Testamenti sacerdotium, quod in 134.0246B| Filio ejus sanctificatum est, nequaquam mutabitur. Ubicunque enim legitur Deus poenituisse, intelligendum est illum mutasse sententiam, sicut illud: Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI, 7). Item: Poenitet me Saulem constituisse regem super Israel (I Reg. XV, 11). Non tamen quod mutabilitas in Deo sit, cum Jacobus dicat: Apud quem non est transmutatio (Jac. I, 17), sed juxta merita hominum mutatur sententia Dei. Aliter: In poenitentia duo esse solent: labor, et afflictio. Sine poenitentia ergo sunt dona, et vocatio Dei, quoniam gratia Dei praeveniente, absque ullo corporis labore, et molestia, homines ad fidem vocantur, et per baptismi lavacrum remissionem peccatorum consequuntur. Vocationem vero dicit, quae est secundum propositum.
134.0246C| Sequitur: Sicut et vos aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, etc., et est sensus: Et vos aliquando infideles eratis, sed conversi ad fidem, misericordiam consecuti estis, id est, peccatorum vestrorum remissionem: et, propter illorum incredulitatem, a qua exemplum salutis sumpsistis, ne sicut illi periretis. Ita et isti, scilicet, qui quondam crediderunt, nunc non crediderunt in vestram misericordiam, id est, Christum, cujus misericordia salvati estis; ut misericordiam consequantur, id est, peccatorum suorum remissionem: quod si crederent, utique consequerentur.
Volens itaque ostendere, quia nec Judaeus, neque 134.0246D| gentilis de suis meritis gloriari potest, subjecit: Conclusit enim Deus omnia in incredulitate. Deus quidem ab aeterno disposuit per Filii sui passionem genus humanum redimere: verumtamen elegit tempus, quo eumdem dirigeret; illud videlicet, quo et gentilis, et Judaicus populus unus esset. Gentilis enim ab ipso mundi exordio, colendo idola a Deo recesserat; Judaicus autem paulatim a cognitione Dei, et mandatis legis discedens, pene gentilis factus 134.0247A| erat. Adeoque Apostolus dicit: Conclusit Deus in incredulitate. Sed quod dicit, conclusit, non accipiendum est quod Deus aliquem ad peccandum coegerit, aut impulerit; sed, quod justo judicio fieri permittit, consueto more Scripturarum, ipse facere dicitur. Conclusit ergo, quia concludi permisit. Sed quae omnia? Omnia scilicet hominum genera: illos enim vult intelligi, quibus loquebatur; ac si diceret: Vos, et Judaeos. Cur autem omnia concluserit in incredulitatem, ostendit, subjungens: Ut omnium misereatur; id est, nullus jam de suis meritis, sed omnes in Domino glorientur.
Sed quid est, quod dicit: Omnium? Si enim omnium miserebitur, ergo neminem, veniens ad judicium condemnabit. Igitur omnium dicitur vasorum 134.0247B| misericordiae, id est, omnium, quos tam ex Judaeis, quam ex gentibus elegit. Itaque non omnium hominum, sed horum omnium neminem est damnaturus.
Igitur, quia magnae profunditatis sententiam protulit, ejus horrore perfusus, quia occultam dispensationem Dei comprehendere non potuit; cur alios indebita gratia salvet, alios autem justo judicio reprobet, maximeque de abjectione Judaeorum, et gentium electione pavefactus, in admiratione prorupit, subjungens: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei? Altitudo non solum ad divitias, sed etiam ad sapientiam, et scientiam pertinet. Altitudo quippe divitiarum Dei est, quia mente comprehendi non possunt: ex quibus divitiis sunt illae, quas ostendit in vasa misericordiae. Est et altitudo sapientiae, 134.0247C| et scientiae Dei, quia tanta est ejus sapientia, et scientia, ut nec humana, nec angelica natura valeat penetrare. Unde et subditur: Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Judicia haec sunt, de quibus Psalmista dicit: Judicia Domini abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Hujus namque abyssi altitudinem expavescens, clamabat: Quam, etc. Viae autem Domini sunt, ut dicit idem Psalmista, veritas, et misericordia (Psal. XXIV, 10). Investigabiles vero, quia quorum vult miseretur, non in justitia, sed suae misericordiae gratia, et quos vult obdurat, non iniquitate, sed veritate vindictae. Et quia non solum verbis explicari, sed nec mente comprehendi possunt, addidit: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius 134.0247D| ejus fuit? Subauditur, nullus. Rursus, quia nemo potest praevenire gratiam Dei, ut Deo dicere possit: Debitor mihi es, adjunxit: Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Hinc ipse ad Job dicit: Quis mihi ante dedit, et ego ei reddam? (Job XLI, 2.) Volens autem aperte ostendere, quia omnia a Deo sunt, subjecit: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso. Unum est, quoniam unus est Deus, ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia. Et sciendum, quia quae ex ipso sunt, omnia per ipsum sunt, et quod de ipso est, ex ipso est: non tamen omnia, quae 134.0248A| sunt ex ipso, sunt et de ipso: ex ipso quippe sunt coelum, et terra, etc., sed non de ipso; quia non de substantia ejus: solus quippe Filius de ipso est, qui est per omnia aequalis Deo Patri genitus. Omnia igitur, quae sunt ex Deo, per ipsum sunt, quia ipse condidit, et in ipso reguntur, et gubernantur. Omnia vero illa dicit, quae subsistunt, ac per hoc creaturae sunt, et bonae, quia a bono Deo creatae; peccatum vero non subsistit, quoniam non est creatura, sed vitium creaturae. Alii vero differentiam personarum, quae sunt in Trinitate, intelligunt, ut, cum dicimus ex ipso, subaudiatur, Patre; per ipsum, subaudiatur, Filium; in ipso, subaudiatur, Spiritu sancto, quoniam omnia, quae sunt ex Deo, per Filium facta sunt, et in Spiritu sancto reguntur. 134.0248B| Sed melius est, ut unitatem divinae substantiae exprimere voluisse accipiamus, juxta beati Augustini auctoritatem. Unde et singulari numero subdidit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Ipsi videlicet Deo, ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia. Praeterea his verbis monet Apostolus, ut debitum Deo honorem ad nullum alium transferamus.
Sequitur: (CAP. XII.) Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei. Hactenus Apostolus pene per totius textum Epistolae suos adjutores monuit a carnalibus recedere sacrificiis: nunc autem aggreditur immortalitatis eos docere praecepta, et quibus sacrificiis instandum: nam, quia a carnalibus eos prohibuit, consequens erat, ut quibus instare deberent, apertissime doceret. Verum igitur 134.0248C| sacrificium est bonum aliquod, si propter hoc agitur, ut Deo sancta intentione inhaereamus. Sacrificium quippe est res divina: unde et ipse homo, qui in nomine Dei consecratus est, et Deo devotus, in quantum mundo, et vitiis moritur, sacrificium est; et, dum corpora nostra per continentiam, et abstinentiam afficimus, si propter Deum id agitur, sacrificium est. Ad hoc nimirum sacrificium suos auditores Apostolus cohortans, dicebat: obsecro vos, etc. Ubi notandum, quia non ait: Praecipio, jubeo sicut lex, sed obsecro. Legis enim est jubere; gratiae vero juvare, vel obsecrare. Et nota, quia non ait tantum vos, sed adjecit: Per misericordiam Dei; ac si diceret: Per illam misericordiam vos obsecro, 134.0248D| qua nullis meritis exigentibus salvi facti estis, ut exhibeatis corpora vestra. Vestra ait ad Veteris Testamenti distinctionem: illic enim animalium corpora Deo offerebantur: Hostiam viventem. Hostia, sacrificium dicitur, quod fit ad devincendos hostes. Monet ergo Apostolus, ut corpora nostra Deo hostiam offeramus; quatenus hostes nostros daemones superare possimus. Viventem dicit, ad distinctionem Veteris Testamenti, in quo animalium corpora mactabantur, deinde Deo offerebantur. Sanctam, id est, a peccatis separatam. Deo placentem: subauditur, per inhabitantem Spiritum ejus. Unde alibi: 134.0249A| Vos estis templum Dei vivi (II Cor. VI, 16). Item: An nescitis, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)?
Rationabile obsequium vestrum. Hoc similiter ad distinctionem illius Testamenti dixit, in quo irrationabilium animalium corpora Deo offerebantur. Rationabile obsequium dicit, cultum Novi Testamenti. Consequens enim non erat, ut sapienti, et rationabili Deo irrationabilium animalium corpora, et non nosmetipsos potius offerremus. Igitur, quia non corporis solum; sed etiam mentis est sacrificium, adjecit: Et nolite huic saeculo conformari. Conformes sunt uniformes. Saeculum autem dicit, homines in saeculo commorantes, et saeculum diligentes. Monet ergo ne hominibus saeculum diligentibus 134.0249B| conformemur, id est consociemur, et similes illis efficiamur, eorum imitando vestigia.
Cui autem conformari debeamus, ostendit, subjungens: Sed reformamini in novitate sensus vestri. Illi in novitate sensus reformantur, qui in sapientia Dei proficiunt. Unde Origenes ait: Quot passibus in sapientia Dei proficimus, toties in novitate sensus reformamur. Anima igitur, quae igne charitatis accensa omnes saeculares concupiscentias, et mundi desideria a se repellit, utique sacrificium est. Hujusmodi nos Apostolus monet offerre. Nam sciendum, quia non totum in homine periit: si enim aut totum, aut nihil periisset, non esset quod reformaretur. Quia ergo imago Dei corrupta est vitiis, monet nos Apostolus, ut in novitate sensus nostri 134.0249C| reformemur: quod tunc facimus, cum, repulsis vitiis, imaginem Dei in nobis renovamus, exspoliantes nos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum (Ephes. IV, 22-24).
Ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneptacens, et perfecta. Illi nimirum, quae sit voluntas Dei, probare possunt, qui in divina sapientia proficiunt; et quanto quisque proficit, tanto magis, quae sit voluntas, agnoscit. Voluntas igitur Dei bona fuit in Saule; beneplacens, et perfecta in David. Distinguendi enim sunt hi tres gradus. Est igitur voluntas Dei bona in fructu tricesimo; beneplacens in sexagesimo; perfecta in centesimo (Matth. XIII, 8); id est, bona est in conjugatis, beneplacens in continentibus, perfecta in virginibus, sive in martyribus. 134.0249D| Aliter: Bona est in sancta cogitatione, beneplacens in sancta locutione, perfecta in operatione.
Sequitur. Dico enim per gratiam, quae data est mihi. Superius se dixit obsecrare per misericordiam, volens ostendere, quia nullis suis meritis, sed sola gratia Dei salvati sunt: nunc autem se asserit dicere per gratiam, ut ostendat, quia non suum donum erat, quod dicebat, sed gratiae Dei. Data autem illi est gratia, quoniam Spiritus sancti gratia electus est, ut Evangelium gentibus praedicaret. Quibus autem dicat ostendit: Omnibus, qui sunt 134.0250A| inter vos. Ubi notandum, quia non ait, omnibus vobis, sed, omnibus, qui sunt inter vos. Sic enim verba sonare videntur, ac si non illis diceret, quibus loquebatur, aut scribebat, sed qui inter eos erant. Quod ideo fecit, ut illos tantum notaret, qui reprehensibiles erant, id est, qui de suis meritis, et Judaeorum abjectione gloriabantur. Quid autem diceret eis, aperitur, cum subditur: Non plus sapere. Illi plus sapiunt, quam sapere oportet, qui non recte sapiunt; qui de suis operibus praesumunt, et aliorum contemptu gloriantur. Fuerunt itaque nonnulli, qui plus in conjugio sapuerunt, quam sapere oportuerit; qui adeo dilexerunt conjugium, ut continentiam condemnarent; item, qui adeo continentiam dilexerunt, ut damnarent conjugium. Sic et in reliquis. 134.0250B| Sed quomodo sapiendum sit, Apostolus ostendit, subjungens: Sed sapere ad sobrietatem, id est, secundum sobrietatem, secundum temperantiam. Haec enim est una ex quatuor virtutibus, de quibus in libro Sapientiae legitur: Illa docet (sapientia scilicet) prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam, quibus nihil est utilius in vita hominibus (Sap. VIII, 7). Temperantia est, quae et modestia dicitur, eo quod in omnibus modum teneat. Quicunque ergo in singulis quibuscunque rebus modum servat, ille revera est sobrius, et modestus, et temperans; ac per hoc, prudens, justus, et fortis, quoniam hae quatuor virtutes ita sibi connexae sunt, ut una sine aliis esse non possit.
Et unicuique, sicut Deus divisit mensuram fidei. 134.0250C| Hic ordo est; unicuique dico: Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere, sicut Deus divisit mensuram fidei. Quibus verbis ostendit, quoniam fides est omnium donorum mensura, quoniam juxta merita fidei tribuuntur dona Spiritus sancti. Unde alibi: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem; alii sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII, 7), etc. Quod autem dicit, sicut Deus divisit, non accipiendum est quod Spiritus sanctus divisibilis sit, quippe cum Deus sit, sed quia diversa sunt dona illius, ideo hoc dictum est. Neque enim Spiritus sanctus dividitur, sed dona ejus. Propter quod et subditur (I Cor. VIII, 12): Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent (I Cor. XIII, 14), etc. 134.0250D| Ubi notandum, quia pulchre dicit, in uno corpore, quoniam unum corpus est, et diversa habet membra. Non enim totum corpus oculus (I Cor. XIV, 17), aut totum auris. Omnia autem membra non habent eumdem actum, quoniam oculus videt, auris audit, pes ambulat.
Unum actum dicit idem officium. Ita ergo multi unum corpus sumus in Christo. Unum corpus vocat Ecclesiae; unde et apte subjecit, in Christo; quoniam hujus corporis caput Christus est. Si ergo caput Christus, et corpus Ecclesia, hujus corporis membra 134.0251A| sunt omnes fideles. Unde et subditur: Singuli autem alter alterius membra. In hoc enim corpore sunt oculi, recte scilicet discernentes; sunt aures, videlicet recte audientes; sunt nares bonorum operum odorem accipientes, et aliis in exemplum reddentes; sunt pedes qui in via mandatorum Dei ambulant, et aliis ambulandi iter ostendunt; sunt manus, quae aliis sua distribuendo recte ministrant, et bene tractant de verbo vitae. Igitur, sicut nullum corporis membrorum, alterius sibi usurpat officium, verbi gratia, oculo clauso auris non videt, obturatis auribus oculus non audit; ita unusquisque in Ecclesia alterius donum sibi usurpare non debet. Et sciendum, quia unumquodque membrorum, officium, quod accipit, non sibi tantum, sed omnibus accipit; 134.0251B| oculus enim non sibi tantum videt, sed omnibus membris; ita ergo unusquisque fidelium sibi concessum donum omnibus impertire debet. Nam sciendum, quia unusquisque in Ecclesia alterius donum per charitatem suum efficit. Igitur, ut ostenderet differentiam donorum Dei, subjunxit: Habentes autem donationes, secundum gratiam, quae data est nobis, differentes. Donationes dicit dona Spiritus sancti. Volens autem ostendere, quia nullis exigentibus meritis, sed sola Dei gratia, fideles sancti Spiritus dona accipiunt, adjecit: Secundum gratiam. Gratiam fidem dicit: haec enim gratia nobis data est, quoniam nullis exigentibus meritis vocati credidimus. Differentes dicit distantes: differunt enim a se dona Spiritus sancti. Non tamen credendum est, 134.0251C| quod Spiritus sanctus divisibilis sit, quippe cum Deus dividi non possit; sed quia varia sunt ejus dona, quae fidelibus dividuntur. Quam differentiam volens ostendere subjecit: Sive prophetiam. Secundum rationem fidei dicit; quia, prout ratio fidei est, ita et dona sancti Spiritus tribuuntur. Pulchre autem prophetiam primam posuit, quoniam, sicut oculus in corpore, ita hoc donum praecellentius omnibus est in Ecclesia. Et pulchre oculo attribuitur, quoniam, sicut oculus longe posita cernit, ita et prophetia longe post futura prospicit. Quod vero dicit: Secundum rationem fidei, in omnibus, quae dicuntur inferius, subaudiendum est. Sive ministerium (subauditur, habentes secundum rationem fidei). In ministrando (subauditur, dic non plus sapere, quam oportet 134.0251D| sapere). Ministerium autem dicit eleemosynarum largitionem, quod officium manuum est, sive ministerium vocat praedicationis officium. Ut aperiret quod ministerium diceret, adjecit: Sive qui docet in doctrina (subauditur, dico: Non plus sapere, quam oportet sapere). Quod officium ori attribuitur. Sed quaerendum est quare subjunxit Apostolus: Qui exhortatur in exhortando, cum praemiserit: Qui docet in doctrina: videtur enim unum esse. Attamen sciendum, quia sunt nonnulli, qui docent, et polite multa 134.0252A| in unum conferre possunt, sed vim exhortationis non habent. Sunt e contrario qui minus loqui possunt, sed vim exhortationis habent: qui collatis. Scripturarum testimoniis, moerentibus, et damna temporalia, vel propinquorum mortes dolentibus magnam possunt adhibere consolationem. Qui exhortatur ergo in exhortando, subauditur, non plus sapiat, quam oportet sapere.
Qui tribuit in simplicitate (subauditur, tribuat, et non plus sapere, quam oportet sapere). Sunt igitur nonnulli, qui in simplicitate non tribuunt, id est, qui sua distribuendo, laudem humanam, et lucrum terrenum quaerunt. In simplicitate vero illi tribuunt qui pro terrenis coelestia, pro caducis mansura, pro temporalibus aeterna desiderant. Qui praeest in sollicitudine 134.0252B| (subauditur, praesit, et non plus sapere, quam oportet sapere). Sed quam sollicitudinem praelatos Apostolus admonet? Nunquid carnalem, a qua quisque esse debet alienus? Non, sed spiritalem illam, scilicet qua omnis praelatus debet esse sollicitus, ne aliquam ex ovibus sibi commissis per negligentiam perdat. Rursus quid est quod subdit: Qui miseretur in hilaritate? cum paulo superius dixerit: Qui tribuit in simplicitate; videtur enim idem esse. Sed sciendum, quia sunt qui sua tribuunt, nec tamen miserentur: illi scilicet qui fenerantur, eadem aut paria accepturi. Unde in Evangelio Dominus: Volenti mutuari a te ne avertaris (Matth. V, 42). Illi autem miserentur, qui sua indigentibus distribuunt, nec eadem, nec aequalia ab eis recepturi. 134.0252C| Quod Apostolus, non cum taedio mentis, aut angustia, sed in sinceritate cordis admonet faciendum. Unde alibi: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Dilectio sine simulatione (subauditur, sit). Illi ergo sine simulatione diligunt, qui Deum ex toto corde, tota mente, tota virtute, et proximos suos sicut se ipsos diligunt.
Odientes malum, adhaerentes bono. Cur Apostolus tantopere odium commendat? Scilicet quia est malum odium, quo fratres aliquis odit; est et bonum, quo odimus malum. Idcirco ergo commendat hoc odium, ut mala odientes bono inhaerere possimus. Ille autem bono adhaeret, qui bonum opus propter id solummodo agit, ut vitae aeternae mercedem recipiat.
134.0252D| Charitate fraterna invicem benigni. Charitas est dilectio Dei, et proximi. Ad distinctionem ergo divinae charitatis adjecit Apostolus: Fraternitatis. Et sciendum, quia sicut in generalitate charitas excellentior est omni virtute, ita et haec specialis charitas omnibus, quae ad fraternitatem pertinent, praefertur: et sicut ex illa omnes virtutes procedunt, ita ex hac omnia, quae ad fraternam pertinent honestatem. Benignos autem dicit, humanos, largos. Ut vero ostenderet quid ex hac oriatur, adjunxit: Honore invicem 134.0253A| praevenientes (subintelligitur enim hic, sicut et in superiori, estote). Monet ergo nos Apostolus invicem praevenire dilectionis honore, ut fraternitatis charitas in nobis magis confirmetur.
Sed quid sibi vult, quod subditur: Sollicitudine non pigri, cum superius dixerit: Qui praeest, in sollicitudine praesit? Videtur enim bis id esse dictum. Verumtamen sciendum, quia superius specialem praecepit sollicitudinem, quam soli debent habere praelati; hic vero generalem, quam omnes fideles oportet habere, scilicet, ut solliciti diaboli insidias vitent. Fidelis enim quisque, animal Dei est: animal autem Dei oculatum esse decet, ut circumquaque prospiciat, ne diabolo capiatur. Hanc sollicitudinem beatus Petrus apostolus docet, inquiens: 134.0253B| Solliciti estote, et vigilate, etc.
Spiritu ferventes, Domino servientes (subauditur, estote). Spiritu ferventes esse monemur, ut igne charitatis accensi, ea agere studeamus, quae Deo placeant, ne forte dicatur nobis, quod Dominus in Apocalypsi Laodiciae Ecclesiae angelo dicit: Utinam esses calidus, aut frigidus! sed quia tepidus est, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15, 16).
Sed quid sibi vult, quod nos hic specialiter admonet esse Deo servientes? Sic enim verba sonare videntur, quasi qui ea facit, quae superius dixerat, non serviat Deo. Attamen sciendum quia, licet qui praecedentia faciunt Deo serviant, hoc specialiter Apostolus commendare voluit, hoc admonere, quidquid 134.0253C| agimus, propter nullum terrenum commodum, sed propter Dei tantum servitutem faciendum, id est, ut illi placere possimus.
Spe gaudentes. Illi spe gaudent, qui gaudium aeternae beatitudinis ita habent in spe, quasi jam habeant in re. Et ideo quidquid adversi patiuntur in hoc saeculo, patienter ferunt. Et ob hoc subjunxit Apostolus: In tribulatione patientes. Hinc Jacobus: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis (Jac. I, 2).
Igitur, quia haec nemo consequi potest, nisi continua oratione, subjunxit: Orationi instantes (subauditur, estote). Et nota, quia non ait tantum, orantes, sed, orationi instantes. Non enim sufficit ad tempus solum orare, nisi et continue oremus. Unde 134.0253D| in Evangelio Dominus dicit: Orantes omni tempore, ut digni habeamini (Luc. XXI, 36), etc. Hinc alibi idem Apostolus: Sine intermissione orate (I Thess. V, 17).
Necessitatibus sanctorum communicantes. Quaerendum est cur hoc Apostolus praeceperit, cum superius dixerit: Qui tribuit, in simplicitate tribuat; videtur enim unum esse. At sciendum, quia superius generale opus misericordiae commendavit: hic 134.0254A| vero speciale commendat, quod praecipuis Christi membris est exhibendum
Animadvertendum vero est, quo verbo utatur Apostolus; ait enim: Necessitatibus sanctorum communicantes, id est, participantes; ac si aperte diceret: Ea, quae vestra sunt, non tanquam vestra et propria, sed tanquam aliena et communia Conditoris dona membris Christi praecipuis impertire .
Hospitalitatem sectantes. Nota quia non praecepit hospitales esse, sed hospitalitatem sectari. Hospitalis quippe est, qui venientes ad se hospites suscipit; hospitalitatem sectatur, qui villas, et plateas civitatis circuit, ne forte aliquis pauperum sine tecto maneat, vel ullam molestiam patiatur.
134.0254B| Benedicite persequentibus vos. Et est sensus: Jam innovati estis, jam novi hominis gustum percepistis, ideoque maledici esse non debetis: nam ex ore, quo procedit benedictio, maledictio procedere non debet, sicut enim Jacobus dicit (Jac. III, 11): Ex uno fonte dulcis, et amara aqua procedere non potest.
Benedicite, et nolite maledicere. Sed quaerendum quare subjungat Apostolus: Gaudere cum gaudentibus? Nunquid gaudendum est cum his, qui de bonis temporalibus, et de morte suorum inimicorum laetantur? Absit. Sed sciendum, quia est gaudium carnale, de quo Dominus dicit: Vae vobis, qui ridetis (Luc. VI, 25): est et spiritale, de quo alibi idem Apostolus: Gaudete in Domino semper (Philipp. III, 1). Cum 134.0254C| illis ergo gaudendum est, qui de bonis spiritalibus gaudent, et ad hoc laborant, ut nomina ipsorum scribantur in coelo, quibus et Dominus dicit: Gaudete, et exsultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20).
Flere cum flentibus (subauditur, oportet). Sed nunquid cum his flendum est, qui damna temporalia, aut mortem propinquorum deflent? Non; sed cum his qui, vel sua, vel aliorum deflent peccata, et moras sui incolatus, id est, quod diutius a conspectu sui Conditoris differuntur: qualis erat ille, qui dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7).
Id ipsum invicem sentientes (subauditur, estote). Ac si aperte diceret: Nolite dissidentes esse, sed 134.0254D| quae de vobis, eadem sentite de fratribus. Non alta sapientes (subauditur, sitis). Altum sapere est superbire: haec enim sententia illos spiritaliter respicit, qui de suis meritis, et Judaeorum abjectione gloriabantur.
Sed humilibus consentientes. Humiles illos vocat, de quibus Dominus in Evangelio dicit: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3), id est, humiles corde. His nos Apostolus consentientes esse admonet, id 134.0255A| est, ut in colloquio, affabilitate, et consensu, et in omnibus, quibus indigent, subveniendo consentiamus.
Igitur, ut ostenderet quid esset alta sapere, et quomodo humilibus consentire debeamus, subjunxit: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: quo dicto ostendit esse prudentes apud semetipsos, qui alta sapiunt. Et nota, quia non ait tantum: Nolite esse prudentes, ne contrarium videretur Domini sententiae, qui ait: Estote prudentes; sed adjecit: Apud vosmetipsos (Matth. X, 16). Apud seipsos prudentes sunt, qui se pro sua prudentia jactant, qui suam imprudentiam, quasi summam prudentiam deputant; qui de meritis praesumunt, aliorumque abjectione gloriantur: illi videlicet, qui carnis sequuntur prudentiam, 134.0255B| de qua superius ait Apostolus: Prudentia carnis mors est (Rom. VIII, 6), id est, qui inimico vicem reddunt, maledicenti se maledicunt; ideoque subjunxit: Nulli malum pro malo reddentes. Si enim malum est malum alicui inferre, incomparabiliter majus est malum pro malo reddere: illud enim frequenter ignorantia fit, hoc vero semper studio. His ergo verbis hoc docet Apostolus, quod Dominus in Evangelio: Si quis te percusserit in una maxilla, praebe ei et alteram (Matth. V, 39; Luc. VI, 29). Quo in genere, ut beatus Augustinus dicit, sex sunt differentiae: bona pro malis reddere; non reddere mala pro malis; bona pro nobis reddere; mala pro malis; non reddere bona pro nobis; sed mala pro bonis. Quorum duo prima justorum sunt, 134.0255C| et prius melius: duo vero ultima reproborum, sed posterius est deterius; illa vero media mediocria sunt, et prius bonis propinquum, posterius malis. Mediocriter enim boni, bona pro bonis reddunt, et mediocriter mali, mala pro malis. Nam et lex hoc eis praecipit, dicens: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum (Levit. XIX, 18; Matth. V, 43). Jubet quippe talionem pro talione reddere, et caetera hujusmodi. Dominus igitur nolens discipulos suos in his manere, ut eos ad altiora provocaret, praecepit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt (Matth. V, 44; Luc. VI, 27). Ut autem ostenderet qui sunt, qui malum pro malo non reddunt, subjunxit: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Quicunque mores suos, 134.0255D| et actiones ita componunt, et ordinant, ut a nemine reprehendi possint, hi coram Deo bona provident; qui vero ita, ut etiam imitabiles ostendant, hi bona provident etiam coram hominibus: quales fuerunt parentes praecursoris Domini nostri Zacharias, et Elisabeth, de quibus legitur: Quia erant justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6).
134.0256A| Sequitur: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Pax duos conjungit, ideoque pax, nisi inter duos, esse non potest. Unde idem Apostolus: Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Praevidens ergo, quia pax inconvulsa servari non potest ex parte inimicorum, eorum videlicet, qui a bonis reprehenduntur, temperavit suam locutionem, dicens: Si fieri potest. Praevidebat enim quod fieri non posset, ideoque subjunxit; Quod ex vobis est; ac si aperte diceret: Quia ex inimicorum parte inconvulsa servari non potest, quod ex vobis est, id est, quantum ad vos est, ex vestra scilicet parte inconvulsa servetur, ut semper illorum desideretis salutem. Quibus verbis nequaquam ecclesiasticam disciplinam 134.0256B| interdicit; id est, ut cum videmus aliquem fratrem lapsum, non eum corrigamus: oportet enim hoc agere, si forsitan illum emendare possimus. Sed quemadmodum cum omnibus hominibus pacem habere possimus, ipse manifestat, cum subjungit: Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Ira in hoc loco, quamvis hominis possit intelligi, congruentius tamen accipimus iram Dei, id est, vindictam. Cum ergo nosmetipsos non defendimus, duobus modis locum irae damus: vel quia ira inimici sedatur, dum sibi ultionem reddi non videt, vel quia pro amore Dei patienter adversa sustinentes, locum Deo relinquimus, ut ipse pro nobis ulciscatur. Attamen non ea intentione malum non facere debemus, ut Deus puniat inimicum, 134.0256C| sed instare, ut ad pacem convertatur, et salvetur.
Sed oritur quaestio, cum Dominus dicat: Diligite inimicos vestros, et Apostolus - Non vos defendentes, charissimi, sed date locum irae: cur, sicut in Apocalypsi legitur: Sancti sub ara Dei clamant: Usquequo, Domine sanctus et verax, non judicas et vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI, 10)? Ne ergo contrarium videatur, sciendum est, quia sancti non vindictam suorum inimicorum desiderant ad damnationem, sed ad conversionem; haec est enim vindicta sanguinis illorum, vel certe optant diem judicii, quo eorum numerus impleatur, et mali puniantur, ut non eis liceat amplius peccare.
Igitur volens suam narrationem exemplo probare, subjecit: Sicut scriptum est, in libro scilicet cujusdam 134.0256D| sapientis: Mihi vindictam; ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35). Haec verba Domini sunt, ideoque subaudiendum est: Mihi vindictam relinquite; ego retribuam, id est, vestram patientiam remunerabo, vel pro vobis ultionem reddam: utroque enim modo intelligi potest.
Sed, quia dixerat: Mihi vindictam, etc., ut ostenderet quid agere deberemus, adjecit: Si esurierit 134.0257A| inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Ubi potum, aut cibum, non tantum corporalem, sed et spiritalem intelligere debemus, id est, verbum praedicationis: sicut enim corpus visibili cibo, et potu sustentatur, sic et anima illo spiritali saginatur.
Qui autem hoc agit, qua mercede remuneretur, aperit, subdens: Hoc enim faciens, carbones ignis congeris super caput ejus. Omnis praeceptiva locutio, si flagitium, et facinus vetat, et utilitatem, ac beneficentiam jubet, figurata non est; si flagitium, et facinus jubere, et utilitatem, ac beneficentiam interdicere videtur, utique figurata est. Nullus itaque dubitat, quia in his verbis, quibus ait Apostolus: Si esurierit inimicus, etc., benevolentiae beneficium 134.0257B| commendat, ideoque figurata non est: in eo vero, quod subdit: Hoc enim faciens, carbones ignis congeris super caput ejus, malevolentiae facinus commendare videtur, ideoque figurata est locutio, et spiritaliter intelligenda. Per caput ergo mens designatur, quae est praecipua in ulteriori homine, sicut in corpore caput; et, sicut cuncta membra geruntur a capite, ita et interius omnia disponantur a mente; per ignem vero charitas designatur; per carbones ignis, idem charitatis ardor, velut beatus Augustinus dicit: Urentes poenitentiae gemitus. Qui ergo inimico suo esurienti cibum, sitienti potum, id est, omnia necessaria subministrat, hujusmodi carbones supra mentem ejus congerit: dum enim videt sibi ab eo, quem odit, necessaria ministrari, uritur gemitibus 134.0257C| compunctionis, cur ei inimicus sit, qui suae miseriae subvenit, et dicit: Ego eum persequor; ille me diligit: ego sua rapio; ille, quae sua sunt, mihi benigne tribuit: quid restat, nisi ut diligentem me diligam? Ac per hoc sic ad dilectionem provocatur inimicus. De his carbonibus Dominus per prophetam ad Jerusalem dicit: Habes carbones, sede super eos: ipsi erunt tibi in adjutorium. Quidam vero per carbones intellexerunt supplicia aeternae damnationis. Sed qui cum hac intentione inimico necessaria ministrat, ut supplicia illi aeternae damnationis accumulet, non illum diligit, sed potius odit. Omnino ergo sciendum est non fuisse hanc Apostoli intentionem, qui haec idcirco jubebat, ut inimicus ad 134.0257D| pacem converteretur. Unde et subjunxit: Noli vinci a malo, scilicet impatientiae. Ille a malo vincitur, qui impatientiae furore vexatus, inimico ultionem aut reddit, aut reddi desiderat. Sed vince in 134.0258A| bono malum, patientiae vocat: in bono ergo malum vincit, qui per patientiae virtutem omnia adversa patienter, et aequanimiter tolerat.
Praeterea, ne diceret aliquis: Transivi ad gratiam Evangelii; liber sum: nulli subditus esse debeo; propterea Apostolus, ut nihil suis auditoribus deesset, propter bonum pacis, et concordiae, subjecit: (CAP. XIII.) Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Ab excellentiori parte, id est anima, totus homo designatur; sublimiores autem potestates dicit imperatores, reges et principes hujus saeculi, quibus non subditos esse admonet propter bonum pacis, et concordiae, ne nomen Dei, aut doctrina Christi blasphemetur. Unde et coapostolus ejus Petrus: Subditi estote omni creaturae 134.0258B| propter Deum, sive regi, tanquam praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis (I Petr. II, 13). Quod enim ille aperte posuit, propter Deum, hoc iste subintelligi voluit. Cur autem subditi esse debeamus, ostendit, subjungens: Non est enim potestas nisi a Deo. Sed cum in libro cujusdam sapientis scriptum sit: Reges regnaverunt, sed non per me; principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII, 4): quomodo non est potestas, nisi a Deo? Sciendum est ergo, quia sunt quae Deus propitius ordinat, et disponit; sunt quae iratus fieri permittit. De his ergo, quae iratus fieri permittit dicitur: Reges regnaverunt, et non per me, etc. Et in libro Job: Permittit Deus regnare hypocritam propter peccata populi; de his vero, quae ipse ordinat, in libro 134.0258C| Proverbiorum scriptum est: Per me reges regnant (Prov. VIII, 15), etc. Ac per hoc omnis potestas a Deo est, vel ordinate propitio, vel concedente irato. Notandum etiam, quia non ait: Cupiditas non est, nisi a Deo, sed potestas, quoniam mali cupiditatem nocendi aliis a se habent; potestatem vero nisi a Deo habere non possunt. Neque enim diabolus unam oviculam Job contingere posset, nisi Domino permittente; ideoque dicebat: Extende paululum manum tuam (Job I, 11), id est, concede mihi ut tentem. Et pulchre subjungitur: Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt; a bono quippe ordinatore nihil inordinatum relinquitur. Ostendit ergo his verbis Apostolus manifeste, quoniam omnis potestas, tam apud 134.0258D| paganos quam apud Christianos, a Deo ordinata est, sive propitio, sive irato. Deerat enim timor Dei hominibus; ideoque ne more piscium ab invicem consumerentur, datae sunt potestates etiam malis, ut 134.0259A| boni patientiae virtute probarentur, et mali legibus mundanis coercerentur, et punirentur. Cur autem potestati resistere non debeamus, ostendit, subjungens: Qui enim resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Ac si aperte diceret: Deo rebellare nititur, qui a se ordinatae potestati contradicit.
Verum, quia erant nonnulli dicentes: In saecularibus negotiis nos subditos esse oportet; in fide autem, et in his, quae ad Deum pertinent, nullo modo; idcirco volens Apostolus ostendere, quia in omnibus subditos esse oportet propter Deum, adjecit: Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Ac si aperte diceret: Dum ipsi persequendi occasionem tribuunt, suos persecutores excusabiles, et se improbabiles reddunt; ideoque dignam causam mortis habeant, 134.0259B| sed dignum mortis praemium accipiunt. Cur autem principes dati sint, manifestat, subjungens: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali; non enim ideo principes dati sunt, ut eos terreant qui bona operantur, sed qui mala.
Igitur, ut ostenderet vim potestatis, et quare potestas data sit, adjunxit: Vis ergo non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. Sed forte aliquis dicet: Nunquid sancti apostoli potestatibus subditi fuerunt, qui principibus usque ad mortem restiterunt, ne Christi fidem amitterent? Vere subditi fuerunt, quoniam non propter mala opera, sed propter bona persequendi occasionem dederunt.
Sed quomodo dicitur: Habebis laudem ex illa? Nunquid sancti apostoli laudem a principibus habuerunt, 134.0259C| a quibus interempti sunt? Quapropter sciendum quia non ait per illam, sed ex illa. Circumspexit enim, et temperavit locutionem suam, ac si diceret: Ex ipsa justa, vel saeviente. Si enim justa fuerit potestas, habebis laudem ex ipsa etiam laudante; si vero impia, dum propter fidem Christi, et veritatem persecutionem pateris, laudem habebis, ipsa occasionem laudis praebente etiam saeviendo; nam pervenies ad coronam martyrii, unde laudem consequaris. Ideo subjungitur: Dei enim minister est tibi in bonum. Dei quippe minister est princeps hujus mundi sanctis in bonum, quoniam hac ratione, sive justa, sive iniqua potestas fuerit, sanctis in bonum laudis ministrat.
Denique, quia praemisit: Principes non sunt timoris 134.0260A| boni operis, sed mali, ut hoc apertius demonstraret, subjecit: Si autem malum feceris, time; scilicet, quia princeps ad hoc potestatem accepit, ut eos puniat, qui malum operantur. Unde et subditur: Non enim sine causa gladium portat, id est, non sine causa utitur potestate: gladium quippe vocat potestatem. Et ut apertius ostenderet cur timendum esset ei qui malum operatur, adjecit: Dei enim minister est, vindex in ira ei qui malum agit. Ministrum principem vocat, qui a Deo potestatem accepit, ut in eos vindicet qui malum operantur.
Sed quaerendum quare Apostolus toties mentionem facit potestatis, et ministrorum Dei, irae, atque vindictae. Scilicet, ut ostendat quia Deus non vult haec per suos exhiberi pontifices, sed per saeculares potestates: 134.0260B| alia quippe est causa Ecclesiae, alia provinciae. Nam provinciae administratio terribiliter est agenda, Ecclesiae vero mansuetudo clementer commendanda. Hujus autem loci sensum verba Iraenaei manifeste demonstrant. Refert enim quia cum venisset Dominus Capharnaum, interrogavit Petrum: Reges terrae, a quibus accipiunt tributum, vel censum? a filiis suis, an ab alienis? Qui cum dixisset, ab alienis, inquit Dominus: Ne ergo scandalizemus eos; vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit tolle, et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens da eis pro me et pro te (Matth. XVII, 24, 25). Nam qua intentione Dominus praecepit censum Petro reddere, ea Apostolus monuit suos adjutores omnibus sublimioribus 134.0260C| potestatibus subditos esse; propter pacis scilicet, et concordiae bonum. Unde hic quoque subjungit: Ideoque necessitate subditi estote, etc. In fide namque Christi non est distinctio Judaei aut Graeci domini aut servi, masculi et feminae, sed in quantum fideles sunt, omnes unum sunt. Attamen, quia oportet ut fideles per viam praesentis vitae ad patriam aeternae haereditatis perveniant, necesse est ut in ordine hujus vitae subditi sint sublimioribus potestatibus, ne occasionem persequendi demus, et nomen Dei et doctrina blasphemetur. Et hoc est quod dicit Apostolus, necessitate. Igitur, quia erant qui propter hoc solum subditos se esse oportere dicebant, ne occasionem persequendi darent, et punirentur, ideo subjungit: Non solum propter iram, id est vindictam, sed etiam 134.0261A| propter conscientiam, id est propter ejus amorem cujus praecepti vultis esse impletores: et pura quidem mente idipsum facere debetis, non ad oculum servientes, et quasi hominibus placentes (Ephes. VI, 6), sed Deo, qui probat corda vestra. Et quoniam praemisit: Dei minister est, vindex in ira ei qui malum agit, idcirco subjunxit: Ideo enim et tributa praestatis; id est, ne persequendi occasionem detis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Ministros Dei principes vocat, quibus a Deo collata est potestas ad exigendum tributum. Unde et generaliter eos exhortans, subjecit: Reddite ergo omnibus debita; cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal. Tributum, ut quidam volunt, a tribuendo dicitur. Est enim census, aut redditus qui exigitur a colonis, vel 134.0261B| territoriis; revera autem tributum a tribubus dicitur. Romani siquidem mundum in tres partes diviserunt, Asiam, Africam et Europam, quibus qui praeerant tribuni vocabantur, et qui censum solvebant, tributarii. Vectigal autem a vehendo dictum est; est enim census fiscalis. Et est sensus: juxta propriam dignitatem omnibus debita solvite: si imperator est, si rex est, si princeps, si magister, si dominus, si pater, vel quidquid hujusmodi: id est, imperatoribus, regibus, principibus, tributa et vectigalia; magistro et patri, honorem; domino timorem. Et hoc est quod subditur: Cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Sed quia longum erat per singula enumerare, ideo generaliter universa complectens, subjunxit: Nemini quidquam debeatis; id est, omnibus 134.0261C| juxta dignitatem debita reddite. Verum, quia bonum charitatis non semel, sed continue reddendum est, intulit: Nisi ut invicem diligatis; ac si diceret: Hoc dilectionis bonum semper vobis invicem persolvatis necesse est, quia quo amplius redditur, tanto magis augetur. Et ut ostenderet quantum bonum sit dilectio, subjecit: Qui enim diligit proximum, legem implevit.
Sed cum Dominus in Evangelio post commendatam dilectionem Dei et proximi dicat: In his duobus mandatis tota lex pendet (Matth. XXII, 40), quomodo Apostolus eum qui proximum diligat, legem implere dicit? Ne ergo videatur contrarium, animadvertendum est quia non ait Apostolus, totam legem, sed tantum, legem illam, volens intelligere quae proximi 134.0261D| jubet dilectionem. Quod si totam legem intelligi voluit, nec sic contrarium est. Qui enim diligit Deum, diligit utique proximum, quoniam ipse jubet diligere proximum; et qui proximum diligit, utique diligit et Deum, quoniam ejus implet praeceptum. Ipse autem in Evangelio dicit: Qui diligit me, mandata mea servabit (Joan. XIV, 15). Ut autem ostenderet quam dixerit legem, adjecit: Nam non occides (subauditur, scriptum est), non adulterabis, non furaberis, non concupisces, non falsum testimonium dices. Et quia non omnia commemoravit, quae ad 134.0262A| dilectionem proximi pertinent, ideo generaliter subdidit: Et si quod est aliud mandatum (subauditur, ad dilectionem proximi pertinens), in hoc verbo instauratur, id est, in verbo dilectionis impletur. Unde et continuo ipsum verbum intulit, dicens: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ut autem ostenderet quomodo impleat legem, qui diligit proximum, subjunxit: Dilectio proximi malum non operatur. Quicunque sancte et pie ita proximum ut se diligit, peccandi occasionem non habet; nam quia non vult ut sua uxor corrumpatur, ipse non corrumpit alterius, quia non vult occidi, nec ipse quaerit occidere proximum. Sic et per caetera. Proximum omnem hominem dicit cum quo peccare possumus.
134.0262B| Plenitudo ergo legis est dilectio. Si charitas juxta vocem Apostoli plenitudo legis est, et sicut Joannes dicit, Charitas Deus est (Joan. IV, 16), ergo et plenitudo legis Deus est, qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17). Poterat fortasse ad haec aliquis dicere: Apostole, quis in mortali corpore constitutus potest implere quod dicis; id est, ut proximum diligendo nullum malum operetur? Ideoque subjungit Apostolus: Et hoc scientes tempus (subauditur, esse aptum). Et congrue hoc tempus aptum esse dicit ad bonum operandum, quia post hanc vitam tempus erit unicuique a Deo recipiendi quod gessit. Unde Dominus per prophetam: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isai. XLIX, 81; II Cor. VI, 2), quod 134.0262C| exponens Apostolus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (Ibid.). Ad quid autem dixerit hoc tempus aptum, aperitur cum subditur: Quia hora est jam nos de somno surgere; ac si diceret: Diu quidem jacuistis in somno infidelitatis, corporis ignaviae, et caeterorum vitiorum. Hora est jam surgere. Cur autem jam hora sit, ostendit: Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Et est sensus: quia dies judicii advenit, et nostrae vitae finis appropinquat, ideo proprior est nunc nostra salus, quam tunc, cum credidimus, quia quo praeterita crescunt, eo minuuntur futura. Salutem vero non temporalem dicit, sed aeternam: quam perfecte quidem fideles percipiunt, cum e corporibus exeunt, perfectius tamen percipient cum a 134.0262D| mortuis resurrexerint.
Sequitur: Nox praecessit, etc. Iste sanctus Apostolus, Evangelium praedicando, pene totum orbem terrarum circumivit, et quia vidit cum in tenebris infidelitatis et reliquorum vitiorum jacere, exclamavit: Nox praecessit, scilicet antiquae caecitatis, id est infidelitatis; dies autem appropinquavit aeternae salutis, id est dies fidei et caeterarum virtutum, qui tunc advenit, cum Christus per mysterium Incarnationis in mundo apparuit, cujus fidei luce infidelitatis tenebrae sunt effugatae. Et quia praemisit nox 134.0263A| praecessit, idcirco exhortans subjungit: Adjiciamus ergo opera tenebrarum; id est, infidelitatis et caeterorum vitiorum. Rursus quia praemisit dies autem appropinquavit, ideo hic quoque subditur: Induamur arma lucis, id est, fidem, spem, charitatem, et reliquas virtutes, quae bene arma dicuntur, quoniam his gladiis arma diaboli superantur. Unde alibi Apostolus: Induite vos armaturam Dei, ut possitis resistere adversus insidias diaboli, et in omnibus perfecti stare (Ephes. VI, 11). Lucis autem arma ideo dicuntur, quoniam vita fidelium in comparatione infidelium lux est et dies; sed hic dies permistas habet tenebras quoniam militia est vita hominis super terram (Job VII, 1); tunc autem sine omnibus tenebris erit, cum electi aeternitatis luce perfruentur. 134.0263B| Ut autem ostenderet quomodo indui debeamus arma lucis, subjecit: Sicut in die honeste ambulemus. Ubi quaerendum est quare addidit sicut in die. Scilicet, quia qui per noctem ambulant, solent distincti, et incompositi ire: quidam etiam nudi, quoniam non videntur ab aliis; qui vero per diem, omnimodo se componunt, ne inspectorum oculos offendant. Voluit ergo ostendere, quia necesse est, ut sic nos bonis operibus adornemus, et in splendore virtutum incedamus, ne Dei inspectoris nostri oculos offendamus; id est, in bonis operibus, non humanae laudis appetitum, non lucra terrena, sed hoc solum quaeramus, ut illi placeamus. Igitur, quia hortatus est, ut abjiceremus opera tenebrarum, ut ostenderet quae essent, subjecit: Non in comessationibus, etc. Comessatio 134.0263C| dicitur, quasi mensae collatio: quae tum fit, cum a diversis diversa, vel a multis multa in unum conferuntur, ut simul epulentur. Inter caetera autem multa vitia, ex comessatione ebrietas nascitur; ideoque mox addit: Et ebrietatibus. Sursum quia ex ebrietate libido generatur, adjecit: Non in cubilibus. Cubile a cubando, id est, a foedo concubitu dicitur, quod magis feris, et bestiis congruit quam hominibus ratione utentibus. Igitur, quia in cubilibus patrantur immunditiae et fornicationes, adjecit: Et immunditiis. Non in contentione. Contentio est animositas mentis, id est furor animi, ex qua, quia saepe nascitur invidia, aut dolus, idcirco subjungitur: Et aemulatione, vel ut quaedam exemplaria habent, dolo.
134.0263D| Sed quaerendum est quare Apostolus quatuor carnalibus vitiis duo spiritalia conjunxit, id est, contentionem, et invidiam. Scilicet, quia ostendere voluit quoniam et haec duo, nonnisi qui carnales sunt, operantur. Attamen sciendum, quia beatus Augustinus tria solum vitia hoc loco commemorasse Apostolum dicit: Nam comessationem et ebrietatem unum accipit; similiter cubilia et immunditias, ita etiam contentionem et aemulationem; ideoque illum haec tria tantum commemorasse dicit, quoniam ex his, velut radice, omnis vitiorum pullulat seges. Rursus 134.0264A| ut ostenderet quae sint arma lucis, aut in quo sint, adjunxit: Sed induite Dominum Jesum Christum; hoc est in die honeste ambulare. Dominum Jesum nos monet induere; id est, fidem, veritatem, et cunctas virtutes, quae in Christo interpretantur. Sed quia haec arma induere non potest, qui curis saecularibus implicatur, adjecit: Et carnis vestrae curam ne feceritis in desideriis. Praevidit quippe Apostolus, quia sine cura carnis homo subsistere non potest, ideoque adjecit: In desideriis. Ac si diceret: Fieri non potest ut carnis curam non faciatis: si ergo feceritis, non in desideriis, id est, non in concupiscentiis, vel ut desideriis vestris satisfaciatis. Quo dicto evidenter insinuat, quoniam cura carnis habenda est in necessariis, adimenda autem 134.0264B| in superfluis. Et hoc est, quod Dominus in Evangelio dicit: Nolite solliciti esse in crastinum (Matth. VI, 31); ubi beatus Hieronymus: Labor exercendus est, sollicitudo tollenda.
Praeterea sciendum, quoniam gentiles credentes, adeo fortes et perfecti erant in fide, ut omnia munda crederent; ideoque etiam illis vescebantur, quae prohibita sunt in lege, scientes ea sub figura prohibita: Judaei autem credentes infirmi erant, nec aliis vesci licitum putabant, praeter quae in lege praecepta sunt. Videns ergo Apostolus hanc dissentionem, ut eos ad pacem revocaret, subjecit: (CAP. XIV.) Infirmum autem in fide assumite. Gentibus enim hoc dicebat, quae adeo firmae erant in fide, ut omnia crederent munda; et est sen us: 134.0264C| Infirmum Judaeum in fide, id est, non omnia munda putantem, in consortium vestrum assumite: si forte in fide proficiat, et ne judicetis eum reprobum, et imperfectum. Et hoc est quod sequitur: Non in disceptationibus cogitationum; id est, non ut cogitationes ejus dijudicetis, de quibus solus judicat Deus. Elegit quippe Apostolus, ut ejus infirmitas portaretur, quatenus in fide proficeret, ne forte scandalizatus in fide recederet. Unde et subjecit: Alius quidem se credit manducare omnia; hoc enim de gentili dicit, qui omnia licita, et munda credebat: vocatio namque Dei nullos prohibet cibos, sed ratio abstinentiae etiam a licitis abstinere.
Qui autem infirmus est, olera manducet. Hoc de Judaeo dicit, qui in fide infirmus, ea tantum munda 134.0264D| credebat, quae in lege non sunt prohibita; et est sensus: Ea tantum manducet, quae sibi suavia, et legis praecepto concessa credit, sicut olus. Unde et subditur: Is qui manducat, non manducantem non spernat; id est, gentilis, qui omnia credens munda, manducat, (subauditur, omnia) non manducantem Judaeum, id est, non omnia munda credentem, non spernat, sed aequanimiter toleret, quatenus in fide proficiat.
Et qui non manducat, manducantem non judicet: Id est, Judaeus, qui non omnia munda credens, non 134.0265A| omnia manducat, gentilem omnia munda credentem et manducantem non judicet, id est, non condemnet, non malum de illo existimet. Sunt enim quaedam facta, quae dubium est quo animo fiant; quia et bono, et malo animo fieri possunt: et idcirco in his judicium sumere non debemus, quod nobis in illis permittitur, quae quo animo fiant, videri possunt ut furta, stupra, blasphemiae et caetera hujusmodi.
Erant igitur eo tempore qui a carnibus et vino se abstinebant: erant et qui utebantur; ideoque dijudicabantur ab invicem. Ergo quia, cum essent homines mortales, de rebus dubiis, id est, quae et simplici, et non bono animo fieri poterant, in occulta cordis, de quibus Deus tantum judicat, volebant ferre sententiam; idcirco dicit Apostolus: Is, 134.0265B| qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet. De dubiis quippe judicare non debemus, maxime ut condemnemus, ne forte temerarium judicium incidamus. Unde alibi: Nolite ante tempus judicare (I Cor. IV, 5). Et Dominus in Evangelio: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII, 1).
Cur autem nec Judaeus sit spernendus, nec gentilis judicandus, ostendit, subjungens: Deus enim illum assumpsit, id est, elegit, et sua gratia ad fidem vocavit. Propter quod et subditur: Tu quis es, qui judices alienum servum? Ac si diceret: Quia Deus illum assumpsit, servus est Dei: tu ergo, cum sis fragilis, et occulta cordis cognoscere non possis, quis es, ut Dei servum judices. Unde adjecit: Suo 134.0265C| Domino stat, aut cadit? Stat scilicet fortis, quoniam in fide perseverat: cadit autem infirmus, sed fortis Domini gratia stat; infirmus vero sua fragilitate cadit. Et nota, quia, cum generaliter loqueretur de omnibus regeneratis, subito respexit ad praedestinatos, et addidit: Stabit autem; scilicet quia praedestinatus quisque divina gratia adjutus, in fide perseverabit. Et ne sibi praedestinatus tribueret, quod stat, adjunxit: Potens est enim Deus statuere illum. Ac si diceret: Cujus gratia stat, potens est et tribuere perseverantiam, ut perseverantissime est. Statuere dicit, id est, in fide corroborare. Aliter: Illum, id est infirmum, qui cecidit, potens est Deus statuere, id est, restituere in pristinum gradum. Et sciendum, quia erant nonnulli eo tempore, 134.0265D| qui semper abstinentiae vacandum docebant; alii autem, qui tantum per intervalla temporum. Videns autem Apostolus hanc varietatem inter credentes, subjunxit: Nam alius judicat diem inter diem; alius judicat omnem diem. Diem judicat inter diem, qui aliud tempus jejunio deputat, aliud perceptioni ciborum, omnem diem, qui omni tempore praecipit abstinendum. Nam, ut superius dictum est, vocatio Dei nullos prohibet cibos; ratio vero abstinentiae, etiam a licitis quibusdam semper monet abstinendum. Sed hunc locum quidam profundius intellexerunt, 134.0266A| ut non tantum ad personas hominum. sed ad personas Dei et hominum referantur, ut qui judicat diem inter diem, sit homo; qui autem judicat omnem diem sit Deus. Homo quippe diem inter diem judicat; quia hoc solummodo judicat, quod in praesenti videt: nam qualis quisque sit hodie, videt; qualis autem futurus sit, ignorat, ut eum, quem hodie videt malum, cras non dubitet posse divina gratia fieri bonum: Deus autem judicat omnem diem; quia praescientia sua omnia novit, etiam antequam fiant, et qualis quisque sit hodie, qualis futurus sit. Igitur quia vidit Apostolus illam varietatem, quam diximus inter credentes, et quoniam utrumque acceptabile est Deo, subjunxit: Unusquisque in suo sensu abundet. Hunc locum nonnulli 134.0266B| ita intellexerunt: unusquisque quod sibi sufficere decreverit, abundanter operetur. Sed nunquid haereticus, nunquid schismaticus, nunquid malus catholicus hoc operari debet, quod sibi credet sufficere? Absit. Sic ergo accipiendum est: Unusquisque sicut suo sano sensui intellectus a Deo concessus est, sic operetur; ac si apertius diceret: Unusquisque quae credenda, et confitenda, et agenda juxta instituta, et exempla sanctorum cognoscit, haec abundanter operetur; quatenus in his se exercendo, ad majora perveniat, quae prius non intellexit.
Sequitur: Qui sapit diem, Domino sapit. Diem sapit qui, qualis aliquis sit, hodie videt: qualis autem cras futurus sit, non agnoscit; id est, qui ea 134.0266C| tantum sapit, quae in praesenti videt; et Domino sapit, quia illo largiente hoc ipsum intelligit. Aliter: Diem sapit, et Domino sapit, qui non propter hominem, sed propter Dei amorem jejunat
Et qui manducat, Domino manducat. Hoc de gentibus dictum est. Et est sensus: Gentilis, qui omnia manducat, Domino manducat, quoniam Domino laudes refert, cujus gratia factum est, ut omnia munda crederet. Et hoc est quod sequitur: Gratias enim agit Deo.
Et qui non manducat, Domino non manducat. Hoc Judaeis dicit; ac si diceret: Judaeus, qui non omnia munda credit, et idcirco non omnia comedit, Domino jejunat, quoniam gratias agit Deo, cujus donum est, quod abstinet ab his, quae in lege sunt prohibita. Et 134.0266D| hoc est, quod subditur: Et gratias agit Deo. Sic autem dictum est: Domino manducat, sicut in psalmo: Annuntiabitur Domino generatio ventura (Psal. XXI, 31); id est, ad laudem Domini; ac si aperte diceret: Illi, qui generationem venturam annuntiabunt, Domino, non sibi placebunt. Ostendit namque Apostolus, quoniam tunc laudabiliter bonum aliquod agitur, cum in ejus laudem fit, cujus gratia donatur ut fiat. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Nemo sibi vivit, quia nullus a se ipso vitam habet. Unde alibi idem Apostolus: In 134.0267A| ipso enim vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28). Omnia quippe Deus propter homines condidit: hominem autem ad se laudandum creavit; et idcirco nemo nostrum sibi moritur, quoniam mortuus quisque fidelis a laude Dei non cessabit. Quomodo ergo scriptum est: Non mortui laudabunt te, Domine (Psal. CXIII, 17). Quapropter sciendum, quia illi mortui Dominum non laudant, qui tales sunt, qualis ille, de quo scriptum est: A mortuo, quasi non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Illi autem mortui magis Dominum laudaut, qui tales sunt, qualis ille, de quo Dominus dicit: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 25); et qualibus dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita 134.0267B| vestra abscondita est cum Christo (Coloss. III, 3). Aliter: Nemo nostrum sibi moritur; quia quicunque vitiis moritur, non sibi, sed Deo moritur, cujus gratia accepit, ut moreretur. Unde superius ait: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 2, 3). Similiter quicunque vivit virtutibus, non sibi, sed Deo vivit; quia ad ejus laudem vivit, cujus gratia factum est ut viveret. Unde superius ait: Ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Ibid., 4). Beatus vero Gregorius hunc locum ita exponit: nemo nostrum sibi vivit, et nemo nostrum sibi moritur; quoniam quicunque bonus est, et quicunque malus, non sibi tantum est, sed et aliis, quibus aut bene, aut male vivendi 134.0267C| praebet exemplum.
Et ut aperte demonstraret quare hoc praemiserit, subjunxit: Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Domini sumus, quia pretio sanguinis ejus redempti: unde mox subditur: In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, etc. Ac si diceret: Propter hoc enim Christus passus est, ut pretio sanguinis sui fideles redimeret, et mortuorum simul, et vivorum dominaretur. Dominatur igitur vivorum, quoniam in eis habitat per gratiam, eosque regit, et gubernat; dominatur et mortuorum, quoniam simul cum eo regnant in coelis, de quibus scriptum est: Beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13).
134.0267D| Denique, ut terreret eos, qui se invicem spernebant et condemnabant, adjunxit: Tu autem quid judicas fratrem tuum? Quod utique Judaeo dicit: Aut tu quid spernis fratrem tuum? Hoc utique ad gentilem dicit. Sed quia majus malum est judicare, quam spernere, idcirco, relicto praeventionis malo, temeritatem judicii exaggerat, subdens: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi; et est sensus: Qua temeritate audetis judicium Dei praevenire, et de occultis judicare, cum omnes astabimus ante tribunal Christi? Ut autem aperte ostenderet, quale futurum sit illud judicium, idcirco sumpsit formam 134.0268A| terrenae similitudinis, dicens: Astabimus ante tribunal; reges quippe terreni aliquid judicaturi eminentiorem locum conscendunt, unde omnes contemplentur, ut qui condemnandi sunt, latere non possint, neque qui praemium accepturi; et ille locus proprie tribunal dicitur, eo quod inde tribuantur praecepta vel judicia.
Apostolus itaque, ut ostenderet quoniam nullus illud judicium evadere poterit, idcirco ipsam judiciariam sedem, tribunal appellavit; omnia quippe peccata manifesta erunt non solum oculis Dei, sed omnium hominum: nam ipse judex venturus est non solum operum, juxta illud: Recipiet unusquisque propria corporis sui, prout gessit (II Cor. V, 10), sed etiam et cogitationum, secundum quod ipse 134.0268B| Apostolus alibi dicit: Nolite ante tempus judicare, quousque veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum (I Cor. IV, 5), etc. Et Dominus in Evangelio: Nihil opertum, quod non reveletur; neque occultum, quod non sciatur (Luc. XII, 2): nihilominus et locutionum, quia, sicut ipse in Evangelio dicit: De omni verbo otioso reddet homo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Et ut suam narrationem exemplo confirmaret, subjunxit: Sicut scriptum est: (scilicet in Isaia propheta) Vivo ego, dicit Dominus (Isai. XLV, 24; Philipp. II, 10), etc. Haec verba Filii Dei sunt. Praevidit quippe propheta Dominum ad judicium venturum; ideoque in voce ejusdem dixit: Vivo ego; ac si diceret: Vivo per immortalitatem, quia mortuus sum per carnis dispensationem. Quoniam 134.0268C| mihi flectet omne genu. Per genuflectionem humiliatio mentis designatur, quia omnis creatura subjicitur Deo.
Voluit autem propheta Dominum ostendere eminentiorem omnibus creaturis; ideoque in ejusdem voce ait: Quoniam mihi flectet omne genu. Hinc alibi idem Apostolus: In nomine Jesu omne genuflectatur; et omnis lingua confitebitur Deo (Ibid.). Hic a parte totum ostenditur: omnis lingua, id est, omnis creatura, non humana tantum, sed etiam angelica. Non tamen quod angelica creatura corpus habeat corruptibile, cujus lingua Deo confiteatur, sed per angelicas linguas, occultas et secretas laudes intelligimus, quas angeli referant Deo: nam quia ore per linguam laudamus, recte ipsa laus linguae 134.0268D| ascribitur.
Sed, quia dixerat: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ostenderet quid illic acturi simus, adjunxit: Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. Et est sensus: Qua temeritate Dei judicium praevenire audetis, et vos invicem judicare, cum unusquisque ante tribunal Christi pro se rationem Deo redditurus sit? Unde continuo subditur: Non ergo amplius invicem judicemus; ac si diceret: Hactenus, quia forsitan judicem non agnovistis, ideo vos invicem judicastis: quia ergo judicem agnoscitis. non vos ulterius temere dijudicetis. 134.0269A| Et ut eos facilius flecteret ad id quod suggerebat, idcirco suam personam associavit, dicens, judicemus.
Sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. Notandum, quia supra judicium condemnationem significat; hic vero, discretionem. Et est sensus: Hoc statuite et decernite, ne comedendo ea, quae munda et licita creditis, fratri infirmo, id est Judaeo, occasionem detis offendendi, aut scandalizandi. Igitur, quia poterat gentilium aliquis dicere: Apostole, quia sic interdicis omnia comedere, ergo et tu non omnia munda putas. Idcirco subjunxit: Scio. Nec hoc solum sufficit, sed addidit: Et confido in Domino Jesu. Ut enim arctius eorum cordibus inculcaret, quod dicebat, 134.0269B| ideo hoc adjecit. Quid autem sciret et confideret, ostendit: Quia nihil commune per ipsum. Ac si aperte diceret: Non propterea prohibeo, quia putem immunda, sed ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum: hoc enim verbum, id est commune, Judaei pro immundo accipiebant: unde animalia, quae per legem concessa sunt ad edendum, munda; reliqua autem communia vocabant: vasa etiam, quibus utebantur sacerdotes in templo, sancta dicebantur, et ad eorum comparationem, cuncta immunda, id est, communia. Attamen vim hujus sermonis non intelligebant: nam cum animalia et vasa communia vocarent, id est immunda; se communes esse non intelligebant. Sicut enim vasa reliqua, ad comparationem eorum, quibus utebantur sacerdotes 134.0269C| in templo, communia dicebantur; sic anima peccatrix, ad comparationem sanctae et piae animae, communis vocatur; quia non est unius Domini, sed multorum, id est, vitiorum, et daemonum famula. Per ipsum dicit, id est, per Christum: nihil enim commune per ipsum, quoniam a bono Deo, omnia bona et munda creata sunt: unde in Genesi legitur: Vidit Deus cuncta, quae fecit, et erant valde dona (Gen. I, 10-12). Videtur ergo his verbis Apostolus legem accusare, quae docet quaedam esse immunda. Sed absit. Imo ostendit, quia, quae prohibita sunt, sub figura utique sunt prohibita. Et sciendum, quia saepe conscientia uniuscujusque rem immundam sibi mundam facit, vel econtrario: verbi gratia, si idolothytum in macello vendatur, et 134.0269D| quis emens nescius comederit, conscientia sua sibi mundum; econtrario qui aliquid immundum judicat, illi utique immundum est. Et hoc est, quod sequitur: Nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est. Ut autem ostenderet quare praemiserit: Hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum, vel scandalum, subdidit: Si enim propter escam frater tuus scandalizatur; jam non secundum charitatem ambulas; id est, si ea, quae licita et munda credis, propterea sumis, ut frater tuus scandalizetur: non secundum charitatem ambulas, quia 134.0270A| non illum imitaris, qui de coelo ad terras descendit, et pro eo suum sanguinem fudit. Unde continuo subditur: Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Ac si patenter dicat: Cibo tuo illum perdis, quem salvare poteras, nisi coram eo sumeres. Quo dicto ostendit, quoniam quicunque pereunt et salvari poterant, ab illis utique perduntur, a quibus poterant salvari. Denique quia nomen Christi blasphematur, dum aliquis cibo fratrem suum perdit, idcirco exhortando subjunxit: Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Bonum appellat donum fidei et cunctarum virtutum, vel certe nomen Dei, praeter quod non est aliud nomen sub coelo, in quo nos oporteat salvos fieri (Act. IV, 12). Sive bonum vocat, Evangelii gratiam. Hoc bonum nostrum 134.0270B| est, cum accipimus: Dei autem, quia ab eo datur. Sequitur: Non enim est regnum Dei esca, et potus. Esca et potus non sunt regnum Dei, quia non perducunt ad regnum Dei, neque permanebunt in ipso: caduca quippe sunt; et vix nobis ad praesentem vitam sufficiunt. Sed justitia, et pax, et gaudium. Haec enim sunt regnum Dei; quia praecipua dona sunt, per quae possumus pervenire ad vitam aeternam. Justitia dicitur, quasi juris status. Justitia ergo est, cum unicuique proprium jus tribuitur. Justitia igitur Dei Christus est, qui nos justificavit a peccatis et redemit. Unde alibi idem Apostolus: Qui factus est nobis a Deo justitia, et redemptio (I Cor. I, 30); ipse est et pax, sicut idem dicit: Christus est pax nostra (Ephes. II, 14). Gaudium autem 134.0270C| dicit, aeternae beatitudinis: nam gaudium in temporalibus abusive dicitur: in spiritalibus autem, proprie; unde in spiritalibus sine adjectione ponitur. Gaudium itaque dicit contemplationem praesentis vultus Dei. Unde in Evangelio Dominus: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, etc. (Joan. XVII, 3). Et quia haec dona absque gratia sancti Spiritus nemo habere potest, idcirco subjunxit: In Spiritu sancto.
Sequitur: Qui enim in hoc servit Christo, acceptus est Deo et probatus hominibus. In hoc dicit, id est, in Spiritu sancto. Qui enim in eo servit, servit verbo sapientiae, charitati; ac per hoc placet Deo, et acceptus est hominibus; quia haec dona tam praecipua sunt, ut eis nemo possit derogare; ideoque manifestatus 134.0270D| est esse perfectus coram Deo et coram hominibus.
Igitur, ut eos ad pacis et concordiae bonum provocaret, subjunxit: Itaque quae pacis sunt, sectemur. Ubi notandum quia non ait, sectamur; sicut et superius: Hospitalitatem sectantes (Rom. XII, 13): pacem quippe habet, et sequitur, qui mores suos, et actiones ita componit et regit, ut a nemine reprehendi possit: sectatur vero pacem qui ita se componit et regit, ut ejus exemplo alii proficiant et aedificentur in bono. Unde hic quoque subjungitur: 134.0271A| Et quae aedificationis sunt in invicem (subauditur, sectemur).
Noli propter escam destruere opus Dei. Haec verba ita sonare videntur, ac si esca non sit opus Dei. Sed sciendum, quia opus Dei est, quoniam subsistit. Attamen longe aliud est, quod propter se; et aliud, quod propter aliquid aliud Deus creavit. Esca enim non propter se, sed propter hominem creata est; homo vero propter se, quia ad laudandum Deum. Et idcirco ex omnibus terrenis creaturis hominem specialiter Apostolus vocavit, vel ipsius salutem et redemptionem. Propter escam ergo opus Dei destruitur, cum homo infirmus ex cibo alterius scandalizatur. Et quasi diceret aliquis: Dum sic interdicis nos omnia percipere, videris etiam tu ea immunda 134.0271B| judicare, subjecit: Omnia quidem munda; ac si diceret: Non ideo prohibeo, quia immunda judicem, quoniam a mundo, et bono Deo creata immunda esse non possunt, sed, ne coram infirmo sumentes occasionem detis scandalizandi. Et hoc est, quod sequitur: Sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offendit, aut scandalizatur, aut infirmatur. Quid est quod Apostolus abstinentiam, quasi summum bonum commendat, cum summum bonum non sit? Omne enim bonum, quod et mali habere possunt, non est summum, sed mediocre bonum. Sed sciendum quia, etsi abstinentia non sit summum bonum, tamen charitatem erga proximum servare, et eum non 134.0271C| scandalizare, summum bonum est: quod ut commendaret Apostolus, ait: Neque (subauditur, agere aliquid) in quo frater tuus offendit, id est, peccat, aut scandalizatur, id est, a fide recedit, aut infirmatur, scilicet in eadem fide. Notandum est autem quia non ait: Bonum est manducare carnem, ne voracibus daret occasionem dicendi abstinentibus: Carnem manducate, quoniam Apostolus praecepit: ac per hoc laxatis abstinentiae frenis, barathrum edacitatis inciderent. Cum ergo intentio Apostoli fuerit loqui de cibis solummodo, cur intulit: neque bibere vinum? Videlicet, ne ebriosis daret occasionem dicendi: Bibite, quoniam Apostolus a carne tantum monuit abstinere, sicque in vitio ebrietatis se exercerent. Sed nunquid condemnat Apostolus 134.0271D| creaturam? Absit. Imo ostendit, quia coram infirmo fratre sumenda non sunt, quae illi offendiculum, aut scandalum ponant. Unde et subditur: Tu fidem habes penes temetipsum; habe coram Deo; ac si diceret: Sufficit tibi per fidem omnia munda credere: oportet etiam, ut pro Dei amore coram infirmo fratre non sumas, ne illi scandalizandi occasionem tribuas: et hoc est quod dicit: Habe coram Deo: et hoc est quod sequitur: Beatus qui non judicat 134.0272A| semetipsum in eo, quod probat. Ille enim beatus est, qui eo, quod mundum et licitum probat, male non utitur, id est, coram infirmo fratre non sumit, ne ei scandalizandi occasionem det, pro quo ipse judicetur.
Qui autem discernit (id est, hoc esse mundum, illud immundum), si manducaverit (illud scilicet, quod immundum judicat) damnatus est (proprio judicio); quia non est ex fide (subauditur, aliquid immundum credere).
Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est. Videlicet quia sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6). Vita ergo infidelium, quia non est ex fide, peccatum est; quoniam ubi deest cognitio aeternae et incommutabilis veritatis, id 134.0272B| est, divinitatis, falsa virtus est, etiam in optimis moribus.
(CAP. XV.) Igitur, quia poterat aliquis dicere: Quid ad nos, si infirmi sunt? cur nos ob eorum infirmitatem non ea sumamus, quae licita credimus? Ad hoc quasi respondet Apostolus: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, etc., ac si aperte diceret: Propterea sumere non debetis, ne infirmos fratres scandalizetis. Ut autem facilius eos flectere posset, suam illis sociavit personam. Quod autem se, suosque auditores firmiores vocat, non est arrogantiae, sed causa divinae dispensationis factum: nullus quippe infirmorum, majorum firmitati se jungere auderet, nisi Apostolus suos etiam auditores secum firmiores 134.0272C| diceret. Praeterea monet his verbis, ut qui in Ecclesia infirmis fratribus prodesse possunt in aliquo officio, non se humilitatis causa subtrahant ab officio: et ut infirmos patienter in Ecclesia feramus. Unde alibi: Alter alterius onera portate (Gal. VI, 2), etc.
Et non nobis placere, id est, non nostris desideriis satisfacere: non quae nostra sunt, quaerere, sed quae Jesu Christi. Cui autem placendum sit, ostendit: Unusquisque nostrum proximo suo placeat. Sed nunquid ad malum agendum? Absit. Ideoque intulit: In bonum, id est, ad patrandum bonum. Quod ut evidentius demonstraret, subjunxit: Ad aedificationem.
Denique, ut suorum auditorum animos flecteret, 134.0272D| ipsius Domini subjecit exemplum, dicens: Etenim Christus non sibi placuit, etc. Christus non sibi placuit; quia, cum in divinitate unigenitus esset Dei Filius, ad terras descendit, ut multos sibi acquireret fratres, quibus Patris sui distribueret regnum. Exinanivit quippe semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 7).
Sed sicut scriptum est (subauditur, sic egit), improperia improperantium tibi ceciderunt super me 134.0273A| (Psal. LXVIII, 10). Praevidit propheta, quoniam Christus multa opprobria a Judaeis erat passurus; ideoque hoc in ejus persona dicebat; et est sensus: Judaeorum infidelium opprobria improperantium tibi, o Pater, super me ceciderunt; quia me invenerunt, cui exprobrarent. Tibi autem improperantium dicit, quoniam qui detrahit Patri, detrahit et Filio, et qui non recepit Filium, neque Patrem: unde in Evangelio: Qui recipit me, recipit eum qui me misit (Luc. IX, 48).
Ut autem ostenderet utilitatem divinae lectionis, subjunxit: Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram utilitatem scripta sunt. Omnia quippe, quae longe lateque in Scriptura sacra continentur, idcirco scripta sunt, ut ad illorum exemplum nos 134.0273B| informemus et doceamur. Et hoc est, quod sequitur: Ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Cum enim audivimus ex Scriptura sacra, quia sancti viri multa adversa propter Deum patienter tulerunt, magnam ex ea consolationem accipimus, ut spem habeamus tenendi quandoque in re, quod nunc tenemus in spe.
Igitur ex verbis suis sumpta occasione, subjecit orationem, quae non inferior est benedictione patriarcharum: illa enim carnalis erat, sicut illud: In rore coeli et pinguedine terrae sit benedictio tua (Gen. XXVII, 28); haec vero spiritalis est. Ait enim: Deus autem patientiae et solatii det vobis id ipsum sapere in alterutrum. Deus patientiae et solatii dicitur, sicut charitatis et pacis; eo quod ipse virtutem 134.0273C| tribuat consolationis et patientiae. Id ipsum sapere, id est, non dissentire. In alterutrum, id est, invicem, vel de alterutro. Quomodo autem eos optaverit unum scire, ostendit, snbjungens: Ut unanimes, uno ore honorificetis Deum, et Patrem Domini nostri Jesu Christi, hoc est, unum animum habentes, et consona voce glorificetis, non vos, sed Deum. Unde in Evangelio Dominus: Ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum (Matth. V, 16). Et quia Judaei ita Deum credebant, ut Filium habere negarent, ait: Et Patrem Domini nostri Jesu Christi.
Igitur, ut eos ad pacem revocaret, subjunxit: Propter quod, id est, ut id ipsum sapere possitis, suscipite invicem, scilicet in fide. Et quia mali se et 134.0273D| in malo suscipere possunt, idcirco quomodo se suscipere debeant manifestat: Sicut et Christus suscepit vos; ac si diceret: Ille de coelis descendit ad terras: et ut omnes salvaret, carnem nostram suscipere non despexit; vestra scelera non abhorruit: oportet ergo ut faciatis sicut ille fecit, nec vos ulterius aut judicetis aut spernatis. Et pulchre subditur: In honorem Dei; quoniam Dei Filius in omnibus, quae gessit aut docuit, non suam, sed Patris gloriam quaesivit.
Itaque, quia gentiles maxime propter circumcisionem 134.0274A| Judaeos spernebant, subjecit: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis. Ac si aperte diceret: Cur propter hoc Judaeos spernitis, quia nolunt recedere a carnali observatione legis, in qua diu permanserunt, cum et Christus minister circumcisionis fuerit? Nam, sicut sacra Evangelii narrat historia, octavo die circumcisus est a parentibus (Luc. II, 21); quod ideo voluit, ne dissentire videretur a Patribus, ac per hoc Judaeis non recipiendi se daret occasionem. Unde et subditur: Propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Quo enim veritas Dei manifestata est, eo confirmatae sunt promissiones de ipso patribus factae. Et sciendum, quia Christus, non carnalis solum, sed et spiritalis circumcisionis minister fuit: nam qui 134.0274B| octavo die circumcisus est a parentibus, tricesimo anno baptizatus est in Jordane a Joanne Baptista, in quo nobis spiritalis circumcisionis, id est baptismi praebuit exemplum. Praeterea sciendum, quia his verbis ostendit Apostolus Dominum adeo Judaicum populum dilexisse, ut Filius ejus ex illo carnem sumeret, et inter eos corporaliter conversatus sit. Unde et in Evangelio ipse dicit: Non sum missus nisi ad oves, quae perierant domus Israel (Matth. XV, 24). Gentes autem, cum nullam ejus haberent cognitionem, sola gratuita misericordia vocavit ad fidem. Unde ipse in Evangelio: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili (Joan. X, 16), etc. Ideoque nunc subdit: Gentes autem super misericordia (subauditur, quam circa eos exhibuit) honorare Deum 134.0274C| (subauditur a superiori: dico); nam cui plus dimittitur, plus diligit (Luc. VII, 47). Quanto magis ergo Deus gentili populo donavit, qui pene ab ipso mundi exordio a cognitione Dei recedens, in idolorum cultura permansit; tanto amplius debitorem illum fecit in laudem suae misericordiae.
Ut autem ostendat et Judaeorum et gentium salutem praedictam a prophetis, quatuor testimonia, propter quatuor Evangeliorum libros, in quibus maxime Novi Testamenti doctrina continetur. Ait enim: Sicut scriptum est: Propter hoc confitebor tibi in gentibus (II Reg. XXII, 50; Psal. XVII, 50). Haec verba Filii Dei sunt: praevidit namque propheta gentes credituras; idcirco hoc in Filii voce ad Patrem loquitur. Quod autem dicit, confitebor, intelligendum 134.0274D| est, confiteri faciam: confessio namque, non peccatorum solummodo est, sed etiam laudis. Unde in Evangelio: Confiteor tibi, Pater (Matth. XI, 25; Luc. X, 21); id est, laudo te; sic et hoc loco: Confitebor, id est, laudare te faciam in gentibus: similiter: Et in nomine tuo cantabo, id est, cantare faciam. Quid se cantaturum promittat, hic non ostendit Propheta; alibi vero declarat, dicens: Cantate Domino canticum novum (Psal. XXXII, 3), id est, novi populi salutem et redemptionem: quod non omnes cantant, qui ore personant, sed qui eo modo 134.0275A| cantant, quo monet Apostolus: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19). Intus nimirum est gaudium, ubi vox laudis auditur et sentitur: Et iterum dicit: Laetamini, gentes. Hoc exemplum Deuteronomio sumptum est; praevidit nempe Moyses gentes ad fidem venturas, ideoque exhortando dicebat: Laetamini, gentes. Sed ne eas solummodo credituras quis putaret, addidit: Cum plebe ejus. Plebem ejus illos dicit, qui ex Judaeis crediderunt: Et iterum: Laudate, omnes gentes, Deum (Psal. CXVI, 1). Hic quoque ne aliquis tantum gentiles crederet ad fidem venturos, subditur: Et magnificate eum, omnes populi. Inter omnes quippe intelligitur et populus Judaeorum.
Et rursus Isaias dicit: Erit radix Jesse (Isai. XI, 134.0275B| 10). Per radicem Jesse designatur qui ex stirpe David ortus est. Radix enim fuit Jesse: hujus radicis arbor David, ex qua processit virga (Isai. XI, 1), id est, beata Maria, quae fructum protulit, cum genuit Salvatorem, de quo idem Isaias: Erit fructus terrae sublimis (Isai. IV, 2): quod tunc factum est, cum Dominus a mortuis resurgens, coelos conscendit, de quo fructu et David ait: Terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 13). Interpretatur autem Jesse, est mihi: quicunque igitur de adventu Filii Dei laetatur, congrue dicere potest: Est mihi, subauditur, auditor. Et qui exsurget regere gentes. Surrexit quippe regere gentes; quoniam repulsus a Judaeis propter infidelitatem, gentes vocavit ad fidem, in quibus regnaret per gratiam. In eo gentes sperabunt. Quicunque 134.0275C| enim ex gentibus credunt, omnem suam spem in illo collocant.
Igitur, quia dixit testimonium prophetae dicentis: In eo gentes sperabunt, ex ipsis verbis, sumpta occasione, subjecit orationem dicens: Deus autem spei repleat vos omni gaudio. Deus spei dicitur, eo quod ipse spei virtutem tribuat. Omne gaudium vocat laetitiam aeternae beatitudinis. Nullus itaque in hac vita omni gaudio repleri potest; verumtatem unusquisque fidelium, et si non in re, repletur tamen illo, spe. Sed quia sine pace nemo potest hoc gaudio repleri, subjunxit: Et pace. Vera autem pax est, cum hoc vult homo, quod et Deus; hoc corpus, quod anima, quae est coelestis creatura. In credendo, id est, ut credatis, vel, dum creditis.
134.0275D| Ut abundetis in spe, id est, quod nunc habetis in spe, quandoque abundanter habeatis in re. Quod quia nemo, nisi per gratiam sancti Spiritus obtinere potest, subdidit: In virtute Spiritus sancti. Sed ne ex tam frequenti admonitione putarent Romani, quod Apostolus eos crederet esse absque dilectione, subjunxit - Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione; ac si diceret: Sicut vos, quibus conscientia perhibet testimonium, sic et ego de vestra dilectione. Sed quibus hoc loquebatur? Romanis. Nunquid ergo 134.0276A| omnes Romani pleni erant dilectione? Minime. Erant tamen inter eos quidam perfecti, propter quos, ne scandalizarentur, dicebat: Certus sum, etc. Pleni autem sunt dilectione, qui perfecte in Dei proximique dilectione consistunt.
Repleti omni scientia. Scientia est divinarum, humanarumque rerum cognitio. Quis ergo in hac vita omni scientia repleri potest? Unde, ne reprehenderetur Apostolus, ut ostenderet de qua scientia dixerit, adjecit: Ita ut possitis alterutrum monere. Ubi notandum quia non ait, docere, sed monere. Docere quippe perfectorum est, monere vero infirmorum. Ibi enim admonitio necessaria est, ubi scientiam oblivio sequitur: et cum homines negligentiam vident, sed desides sunt ad emendationem.
134.0276B| Igitur, quia dixerat eos plenos omni dilectione, continuo subdidit: Audacius autem scripsi vobis, fratres, ex parte; ac si diceret: Confisus vestra dilectione, audacius vobis ex parte scripsi; quo dicto ostendit se multo plura scisse, quam scripserit: nam idcirco ex parte solummodo scripsit, et non omnia; ut per ea, quae scripserat, et ea, quae non scripserat, intelligerent. Et hoc est, quod subjungit: Tanquam in memoriam vos reducens. Ad hoc enim scripserat, ut non solum illi, sed et omnes, ad quos haec Epistola perventura erat, per ea, quae scripta sunt, reducerentur in memoriam eorum, quae ipse docuit. Propter quod vero eos revocaret in memoriam, ostendit subjungens: Propter gratiam, quae data est mihi a Deo. Gratiam licet electionem possimus 134.0276C| intelligere, qua ante mundi constitutionem a Deo electus est, vel redemptionem; congruentius tamen donum illud accipimus, quo segregatus est, ut esset gentium apostolus. Unde et subditur: Ut sim minister Jesu Christi in gentibus. Hinc alibi qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes (Gal. II, 8). Ut sit minister Jesu Christi dicit, tanquam diceret: Qui olim fui minister circumcisionis. Quia funditus recesserat a carnali observatione legis; ideo se dicit ministrum Jesu Christi.
Sed quid sibi vult, quod subjungit: Sanctificans Evangelium Dei? Nunquid non sanctum est Evangelium? Est plane. Quomodo ergo sanctificabat? Scilicet, quia suo exemplo sanctum esse ostendebat. Ait 134.0276D| ergo: Sanctificans Evangelium Dei; ac si diceret: Meo exemplo sanctum esse ostendens Evangelium, quod cum pudore et reverentia praedico; quoniam quae doceo verbis, confirmo operibus. Cur autem Evangelium sanctificaret, aperitur, cum subditur: Ut fiat oblatio gentium accepta. Exoptabat quippe ut gentes, quae ad ejus praedicationem crediderant, Deo efficerentur munus acceptum. Sicut enim in Veteri Testamento sacerdotum erat animalia, quae offerenda erant, inspicere; ne aliquid esset claudum, maculosum aut debile; ut Deo accepta fieret hostia: ita in 134.0277A| Novo, praedicatorum est diligenter inspicere, ne ejus praedicatio maculam habeat aut rugam; et ne sui auditores aliquo vitio corrumpantur, pro quo Deo hostia accepta fieri non possit. Et quia nulla oblatio Deo accepta esse potest, nisi sanctificata: rursus, quia sanctificari non potest, nisi per Spiritus sancti gratiam, addidit: In Spiritu sancto. Poterat igitur aliquis dicere: Ideo te jactas sanctificare Evangelium, quia humanam gloriam quaeris. Volens ostendere Apostolus se humanam gloriam non quaerere: divinam autem habere, subjunxit: Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum, id est secundum Deum: omne enim, quod agebat, non ad humanam laudem, sed ad Dei gloriam referebat. Et apte praemisit, in Christo, quoniam, sicut ipse in Evangelio 134.0277B| ostendit: nullus ad gloriam Patris, nisi per Filium venit (Joan. XIV, 6). Cur autem omnem gloriam ad Deum referret, ostendit, subjungens: Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus; ac si aperte diceret: Quaecunque loquor, non per me, sed per Christum loquor; quoniam ipse haec per me efficit. Evidenter quippe ostendit se non esse alienae laudis usurpatorem: nec alia praedicare, praeter quae Christus praedicavit. Unde in Evangelio Dominus: Euntes docete, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: docete eos servare omnia quaecunque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19, 20). Hinc alibi idem Apostolus: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3).
134.0277C| In obedientiam gentium. Ad hoc nimirum praedicabat, ut Gentes Evangelicae doctrinae obedirent. Verbo et factis, id est, praedicatione et signis. Hinc Marcus evangelista dicit: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis (Marc. XVI, 20). Unde et sequitur: Per potentiam signorum et prodigiorum. Nam quaecunque loquebantur, signis confirmabant. Dicta autem signa, eo quod aliquid significent; prodigia vero, quasi porrodicia, eo quod aliquid portendant. Cujus autem virtute haec operaretur, ostendit subjungens: In virtute Spiritus sancti.
Sequitur: Ita ut a Jerusalem per circuitum usque 134.0277D| ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. Illyricus provincia est Graecorum, vicina Italiae et Venetiae, conjuncta mari Adriatico. Et nota, quia voluit ostendere Apostolus, quoniam non recto itinere a Jerusalem descendit in Illyricum; sed per singulas regiones circumquaque praedicando; ideo praemisit: Per circuitum. Replevit autem Evangelium, quia signis verum esse confirmavit. Sic autem praedicavi hoc Evangelium, non ubi nominatus est Christus, etc. Quomodo se ibi tantum praedicasse dicit, ubi Christus nominatus non est: cum praedicando, a Jerusalem 134.0278A| in Illyricum descendere non potuerit, si per Achaiam, aut Asiam: et constet, quia beatus Joannes Asiam, Andreas autem Achaiam ad fidem converterit? Sciendum ergo voluisse hoc dicto Apostolum ostendere, quoniam, etsi crediderunt, decept tamen sunt a pseudoapostolis: unde se majorem laborem in his habuisse, quam in illis, in quibus Christus nunquam nominatus est. Nam tales eos Apostolus invenit, ac si fama nominis Christi nunquam ad illos pervenerit. Ne super alienum fundamentum praedicarem; id est, ne super initium praedicationis alterius, meae praedicationis donum construerem; et alterius operis usurpator viderer. Sed sicut scriptum est (subauditur, sic praedicavi): Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt (Isai. 134.0278B| LVII, 15). Quaerendum est quare Apostolus spiritaliter hoc testimonium in se dicat impletum, cum etiam alii apostoli praedicaverint, quibus non est annuntiatum de Christo. Sciendum autem, quia plus illic omnibus in praedicatione laboravit; ideoque quasi specialiter in se impletum hoc dicit. Quibus ergo annuntiatum est de eo, viderunt, spiritalibus oculis scilicet; quia intellexerunt eum Deum, et Patri per omnia aequalem. Et hoc est quod sequitur: Et qui non audierunt intelligent.
Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos. Impediebar, non a Satana, sed labore praedicationis. Sequitur: Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, etc. Quomodo locum non habebat in illis regionibus, si ad ejus praedicationem crediderant? 134.0278C| Hoc ergo sensu accipiendum est: Non habens locum in his regionibus, quia non est civitas, non oppidum, non villa, non locus aliquis, ad quem mea praedicatione fama nominis Christi non pervenerit. Cupiditatem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis. Cur Romanis hoc designare voluit? Scilicet, ut eos ad suam dilectionem provocaret.
Cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos. Cur se in transitu dicit Romanos visurum? Scilicet, ut ostenderet, quia in illorum potestate collocabat quomodo eum susciperent, aut quantum secum tenerent. Nam sciendum, quia rem, quam nos citius credimus amissuros, diligentius et arctius tenemus. Ideo ergo se dixit in transitu 134.0278D| visurum Romanos, ut ab eis cum majore dilectione susciperetur.
Et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Sciebat Apostolus quia diligebatur a Romanis; ideoque dicebat: Si vobis ex parte fruitus fuero, ut affectum dilectionis eorum erga se nutriret: vel certe ideo ait ex parte, quia in dilectione nihil satis esse potest.
Nunc autem proficiscar Jerusalem ministrare sanctis. Sanctos dicit apostolos qui Jerusalem erant, 134.0279A| vel eos qui ad apostolorum praedicationem crediderant. Sicut legimus una die quinque millia (Act. IV, 4), alia autem tria millia (Act. II, 41) credidisse.
Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem facere, etc. Macedonia et Achaia provinciae sunt Graecorum. Corinthus quippe metropolis est Achaiae, quae fuit totius Graeciae decus. Habet autem Achaia ab aquilonali parte sibi conjunctam Macedoniam. Est ergo sensus: Macedonia et Achaia, id est, Macedones et Achaici probaverunt, id est, decreverunt facere collationem, id est, collectam in pauperes Christi. Collatio namque non verbi solummodo, sed etiam cujuslibet rei, est collectio. Pauperes sanctorum illos dicit qui propter sanctos facti 134.0279B| sunt pauperes, id est, qui, ad praedicationem apostolorum credentes, vendebant omnia sua, deferentesque pretium, ponebant ante pedes apostolorum, et distribuebatur unicuique, prout opus erat (Act. IV, 34, 35). Cum ergo deficerent domus, vineae et pretium, nec haberent quod colerent aut unde subsistere possent, statuerunt apostoli, ut per omnes gentes quas sua praedicatione ad fidem Christi converterent, studiosissime suggererent collectam fieri, quibus pauperes sanctorum Jerusalem sustentarentur. In qua re praecipue laboravit Paulus apostolus, per omnes quippe gentes, quae sua praedicatione crediderant, constituens Ecclesias; qui auditores sui nuper ab idolorum cultura recesserant, nec poterant venditis omnibus, pauperibus distributis, Domino 134.0279C| servire; monebat eos collectas facere, quibus Jerusalem illi sustentarentur, ut per eorum orationem hi corroborarentur in fide. Cur ergo hoc de Macedonibus et Achaicis voluit Romanis significare? Scilicet, ut eorum exemplo et ipsi incitarentur ad faciendas collectas; homines namque ad bonum aliquod agendum, plus exemplo, quam verbo incitantur. Sed, ne putarent Romani illos coactos hoc facere, subjunxit: Placuit enim eis, ac si diceret: Quod ergo suggessi, libenter acceperunt. Cum enim dicit, placuit, benevolentiam ostendit; cum vero subjungit: Et debitores sunt eorum, ostendit, quia ad illorum praedicationem, qui a Jerusalem descenderunt, gentiles crediderunt, et doctrinam Evangelicae gratiae susceperunt. Quod ut apertius demonstraret, 134.0279D| subjunxit: Nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis. Gentiles spiritalium eorum, id est, Judaeorum participes facti sunt, quia per eos arcana coelestium mysteriorum perceperunt, carnalia autem vocat necessaria vitae praesentis, quae transitoria sunt, velut caro.
Hoc igitur cum consummavero (subauditur, opus) et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam. Fructum collectas vocat, et apte, quoniam qui eas faciebant fructu aeternae beatitudinis erant remunerandi. Sequitur: Scio autem quoniam 134.0280A| veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. Praevidit Apostolus quoniam non solum praedicaturus erat apud Romanos, sed etiam signa et miracula facturus; idcirco dicit se in abundantia benedictionis venturum, id est, in copia praedicationis ac patrationis miraculorum.
Obsecro itaque vos, fratres, per Dominum nostrum Jesum Christum, et per charitatem sancti Spiritus ut adjuvetis me in orationibus pro me ad Deum. Noverat Apostolus quoniam sancti viri multa orationibus obtinuerunt; quemadmodum Elias, ut coelum clauderet et postmodum aperiret; quemadmodum et oratione sanctorum Petrus de carcere liberatus est; ideoque petebat Romanos ut pro se orarent. Nec simpliciter petebat, sed adjuratione, dicens: per 134.0280B| Dominum nostrum Jesum Christum, ac si diceret: per Creatorem et Redemptorem nostrum, et per charitatem Spiritus sancti, id est per Spiritum sanctum, qui charitas est Patris et Filii, sive qui vobis donum tribuit charitatis.
Ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea. Cur optabat ab infidelibus liberari? Nunquid causa timoris ex morte? Quomodo ergo in Actibus apostolorum dicit: Scio quia tribulationes me manent Jerusalem: sed non facio animam meam pretiosiorem quam me ipsum? (Act. XX, 23, 24.) Non ergo timore mortis hoc optabat, sed ne aliquod obstaculum haberet in praedicatione, sive ne damnum pateretur de collectis, vel ne mora ei fieret revertendi ad Romanos.
134.0280C| Et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerosolyma sanctis. Oblationem sui obsequii dicit collectas, sic enim ministerium praedicationis accepit in gentibus, ut memor esset pauperum Christi. Hanc oblationem ideo optabat esse sanctis, quoniam noverat et Deo esse acceptam, si esset sanctis. In quo nos monemur ut maxime eis placere studeamus, quos praecipua Christi membra esse cognoscimus.
Ut veniam ad vos in gaudio. Gaudium non corporale dicit, sed spiritale; laetitiam scilicet, qua laetabatur de profectu et salute credentium. Igitur, quia hoc gaudium nisi per Deum obtinere non poterat, subdidit: per voluntatem Dei, id est, per Christum qui est voluntas Patris. Et refrigerer vobiscum. Refrigerium similiter et spiritale optat, id est, quietem 134.0280D| in fide ac bonis operibus. Et quia pene per totius Epistolae textum Judaeos et gentiles ad pacem revocavit, idcirco ut eam obtinere possent, in fine orationem subjecit, dicens: Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. Deus pacis dicitur, quia ipse pacis bonum largitur. Amen autem Hebraeus sermo est; Latine dicitur, verum, fideliter, sive, fiat. Quod ideo Apostolus in fine hujus Epistolae posuit, vel ut suam orationem hoc verbo confirmaret, vel ut omnia quae praemisit vera esse ostenderet, ideoque devotius ea susciperent et operibus diligentius adimplerent.
134.0281A| (CAP. XVI.) Finito denique textu, transit ad salutationes, et quosdam quidem salutat, quosdam vero ex sua parte commendat, sicut Phaeben, dicens: Commendo autem vobis Phaeben sororem meam. Cum vero subjungit: quae est in ministerio Ecclesiae, ostendit quia tunc non solum viri, sed etiam feminae praeerant Ecclesiis. Cui autem Ecclesiae Phaebes praeesset ostendit, subjungens, quae est Cenchris. Cenchris locus est in Graecia, portus videlicet Corinthi, a quo Apostolus hanc Epistolam Romanis per Phaeben direxit. Quam etiam diligenter suscipi monet, dicens: ut eam suscipiatis digne in Domino sanctis, id est, ea susceptione qua sancti suscipi debent. In Domino dicit, in amore Domini. Cur autem ita suscipienda esset, paulo inferius ostendit, dicens: 134.0281B| Etenim ipsa quoque astitit multis et mihi, ac si aliis verbis diceret: Quandiu Phaebes in solo proprio resedit, et aliorum sanctorum et meam necessitatem supplevit; nunc vero quia paupertatem voluntariam elegit et Romam studio orationis venire decrevit, praecipio ut eam digne suscipiatis, et assistatis ei in quocunque negotio vestri indiguerit, id est, non solum in spiritali negotio, sed etiam in necessariis vitae praesentis.
Salutate Priscam et Aquilam. Illos his verbis intelligere debemus, de quibus legitur in Actibus apostolorum (cap. XVIII, 2), quia cum venisset Paulus ab Athenis in Antiochiam, invenit ibi virum Judaeum, Ponticum generatione, nomine Aquilam, cum Priscilla uxore sua, quibus adhaesit. 134.0281C| Unde hic quoque subditur: Adjutores meos in Christo Jesu, id est, cooperatores in praedicatione Christi Jesu. Quorum nimiam charitatem erga se ostendit, cum subdit: Qui pro anima mea suas cervices supposuerunt. Cum enim instaret ut Apostolus puniretur, elegerunt mori pro eo, ne tanta lucerna Ecclesiae exstingueretur. Unde ab omni Ecclesia propter nimiam charitatem laudantur. Et propterea subditur: quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctae Ecclesiae Gentium. Verum quia opus misericordiae, non solum in dominis est, sed etiam in famulis; nec solum in praelatis, sed etiam in subjectis, recte subjungit: et domesticam eorum Ecclesiam (subauditur, salutate).
Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus 134.0281D| Asiae in Domino. Iste nimirum primus ex omnibus Asianis ad praedicationem Apostoli credidit; et quia simpliciter tantum, nec in praedicatione laboravit, idcirco dilectum tantum vocavit.
Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. His verbis ostendit quia etiam feminae Ecclesiis praeerant. Haec Maria multum in Romanis laboravit, quia multos eorum ad fidem convertit; ideoque duxit eam dignam speciali salutatione.
134.0282A| Salutate Andronicum et Juliam. Virum, et uxorem intelligere debemus. Cum vero subjungit, cognatos et concaptivos meos, ostendit eos fuisse Judaeos sibique cooperatores in praedicatione. Hi enim sponte patriam propriam, sicut et Apostolus, derelinquentes, gentibus quasi in captivitate, praedicaverunt.
Sed quid est quod subditur: Qui sunt nobiles in apostolis, cum inter duodecim Apostolos non modo nobiles, sed nec ultimi inveniantur? Sed sciendum quia apostolus Graece, missus dicitur. Unde datur intelligi quia etiam illi apostoli dici possunt, de quibus Lucas evangelista (X, 1) dicit: Designavit Dominus Jesus etiam alios septuaginta duos discipulos: et misit eos in omnem civitatem, et locum 134.0282B| quo erat ipse venturus. Ex his ergo fuerunt illi duo. Et quia non infimi in eis fuerunt, idcirco dicit eos nobiles in apostolis; de quibus etiam subditur: Qui et ante me fuerunt in Christo Jesu, id est, ante me crediderunt in Christum Jesum.
Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. Quaerendum est cur Epaenetum dilectum, hunc vero dilectissimum vocaverit. Scilicet, quia ille simpliciter credidit, hic autem in praedicatione laboravit.
Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo, et Stachyn dilectum meum. Urbanus in praedicatione laboravit: Stachyn autem simpliciter credidit: ideoque illum adjutorem, istum autem dilectum tantum vocavit.
Salutate Appellen probum in Christo. Hic Appelles 134.0282C| multas adversitates pro Christo sustinuit, sed virtutem patientiae usque ad finem incorruptam servavit, sciens quod docet Apostolus, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem (supra, V, 4, 5); ideoque probum illum Apostolus nominavit. Si quis enim diligenter scrutatur et reminiscitur quia Deus in illo loquebatur, profecto inveniet quia nulla in dictis ejus sententia, nulla omnino syllaba vacat; vidit quippe spiritalibus oculis singulorum merita apud Deum discreta; idcirco alium dilectum, alium dilectissimum, alium adjutorem, alium probum vocavit.
Salutate eos qui sunt ex Aristoboli (hic autem subaudiendum est, domo, ut proprium nomen hominis intelligatur, aut certe locus accipiendus est. 134.0282D| Salutate Herodionem cognatum meum. Cum dicit cognatum, ostendit Judaeum. Cur ergo non conjuxit Andronico et Juliae, quos sibi cognatos dixerat? Quia non laboravit in praedicatione, quemadmodum illi.
Salutate eos qui sunt ex Narcissi (subauditur, domo ). Narcissus autem presbyter fuit, non tamen habuit aliquam Ecclesiam, aut plebem, sed huc illucque discurrens, praedicabat, et quae ab auditoribus 134.0283A| suis accipere poterat indigentibus erogabat: unde Apostolus propter benevolentiam eos quoque qui cum eo erant salutare decrevit. Verum quia multae illi erant familiae, et multi ei adhaerebant necdum credentes (ne illos salutare videretur Apostolus), adjecit: qui sunt in Domino, id est, qui jam credunt.
Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Hae mulieres aliquatenus in praedicatione laboraverant et adhuc laborabant, ideoque dignas habuit Apostolus sua salutatione. Salutate Persidam charissimam, quae multum laboravit in Domino. Cur hanc superioribus non conjunxit? Scilicet, quia non aliquatenus, sicut illae, sed multum in praedicatione juvit Apostolum; unde et subditur: 134.0283B| quae multum laboravit in Domino; (ideoque eam charissimam vocavit).
Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus et meam. Cum electum in Domino dicit, ostendit etiam dilectum. Erat autem electus illa electione, de qua Dominus dicit: Pauci electi (Matth. XX, 16): et idem Apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4). Sciendum autem quia magni meriti fuit, ideoque matrem ejus Apostolus suam vocavit, quemadmodum Dominus in passione suam matrem dixit esse discipuli (Joan. XIX, 26).
Salutate Ansyncritum, Phlegontam, Hermen, Patrobam, Hermam, et qui cum eis sunt, fratres. Hos, quia non praedicaverunt, simpliciter salutavit. Hic autem Hermes, ut quidam volunt, 134.0283C| librum scripsit, qui Pastoris titulatur.
Salutate Philologum et Juliam; virum et uxorem debemus intelligere. Quia vero mox intulit: Nereum et sororem ejus, et Olympiadem, quia praecedentibus eos conjunxit; voluit forsitan ostendere aliqua affinitate conjunctos. Et quia cum his multi sanctorum erant, ne aliquem praeteriret, subjunxit: et, qui cum eis sunt, sanctos. Denique post specialem salutationem, ad generalem se contulit, dicens: Salutate invicem in osculo. Et quia sunt quorumdam subdola oscula, sicut Judae; ut ea prohiberet, subjunxit, sancto.
Ut autem ostenderet quanta sollicitudine pro 134.0284A| Romanis tenebatur, videlicet qui eos orationi omnium Ecclesiarum, quae per eum crediderant, commendabat, subdidit: Salutant vos omnes Ecclesiae Christi. (Ubi subintelligendum est: quae sunt in his Provinciis.)
Igitur, quia adhuc erant in Romanis qui sua praedicatione dissensiones et offendicula faciebant; nam quia haeresibus unitatem Ecclesiae scindere nitebantur, quidam infirmos fratres scandalizabant, idcirco subjecit: Rogo vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt. Et ut obtinere citius posset quod desiderabat, non ait: praecipio, moneo, sed rogo.
Poterant autem Romani dicere: Quomodo ab illis 134.0284B| cavere possumus, cum majoris potentiae sint quam nos, nec possint pelli ab Ecclesia? Idcirco subjunxit: et declinate ab eis. Quibus verbis ostendit, quia non solum praelatis, sed etiam subditis magna discretio est habenda. Nam si nullius potestatis, aut parvae sunt, qui dissensiones et offendicula faciunt; pellendi sunt ab Ecclesia, ut confusi vertantur ad poenitentiam: si vero tantae potestatis sunt, ut funditus pelli non possint; declinandum est ab eis, ne boni malorum consortio corrumpantur. Cur autem declinandum sit ab eis, ostendit, subjungens: Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri, id est, non animarum lucra, sed terrena commoda petunt. Et per dulces sermones, et benedictiones, seducunt corda innocentum. Corda quippe 134.0284C| innocentum per dulces sermones et benedictiones: quia, ut ab innocentibus sancti habeantur, et dictis illorum fides accommodetur, modo blande praedicant, modo quasdam benedictiones tribuunt. Itaque ut eos inclinaret ad id, quod petebat, subjunxit: Vestra autem obedientia in omnem locum divulgata est, id est, quod Evangelicae doctrinae obedientes sitis, in toto orbe terrarum diffamatum est. Hinc longe superius ait: Fides vestra annuntiatur in universo mundo (supra, I, 8).
Ut autem ostenderet se gratulari de profectu eorum, subjunxit: Gaudeo igitur in vobis. Rursus ut manifestaret eos non adhuc perfectos undique, subjecit: 134.0285A| Sed volo vos esse sapientes in bono, et simplices in malo. In bono sapientes sunt, qui omni studio et sapientia malum declinant: simplices in malo, qui non reddunt malum pro malo, neque maledictum pro maledicto. Unde alibi: Malitia parvuli estote, sensu autem perfecti sitis (I Cor. XIV, 20).
Ut autem ostenderet, quia non sua, sed Dei virtute hoc facere possent, addidit: Deus autem pacis conteret Satanam; ac si diceret: Si in bono sapientes, in malo simplices esse studueritis, Deus pacis omnem Satan coram vobis conteret, et perfectam pacem concedet. Satan adversarius interpretatur. Quicunque igitur divinis praeceptis resistit Satan recte dicitur. Igitur, ut perfectam contritionem demonstraret, subjunxit: sub pedibus vestris. Rursus, 134.0285B| ne eam differri diutius crederent, volens eos provocare ad sectandam sapientiam in bono et simplicitatem in malo, subjecit: velociter. Deinde orationem, per quam sui auditores obtinere possent quod desiderabat, subdidit dicens: Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Ubi notandum quia, licet totius Trinitatis unum sit opus, gratia tamen Filii esse dicitur, quoniam omnis gratia hominibus per eum collata est. Verumtamen ubi una ex Trinitate persona ponitur, totius procul dubio Trinitatis fit mentio.
Praeterea volens ostendere quam solliciti circa Romanos erant etiam illi, qui cum eo morabantur, ipsorum quoque intulit salutationes, dicens: Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason et 134.0285C| Sosipater cognati mei. Timotheus Derbensis fuit filius. cujusdam viduae, patre gentili (Act. XVI), discipulus beati Pauli et cooperator in praedicatione. Et hoc est quod eum vocat adjutorem. Lucius autem ipse est et Lucas, qui et Lucanus et Lucan dictus est. Nec mirum, quia Graeca nomina, vel Hebraea, aliter in sua lingua, aliter declinantur, cum ad aliam transferuntur. Jason et Sosipater, illi sunt, de quibus in Actibus apostolorum legitur: Comitabantur autem eum Jason et Sosipater Pyrrhi Beroensis (Act. XX, 4). Quomodo ergo sibi dicit eos cognatos, cum Timotheus fuerit Derbensis, Lucas Syrus, natione Antiochenus, Sosipater Pyrrhi Beroensis? Sed non debet videri contrarium. Nam Judaei victi, captivi ducti sunt et dispersi per singulas provincias, civitates 134.0285D| et oppida, ideoque, licet diversis locis orti sint, possumus eos intelligere aliqua affinitate conjunctos fuisse apostolo. Congruentius autem est, ut spiritaliter eos cognatos vocasse accipiamus, id est, propinquos in fide; per quod ostendere voluit sibi cooperatores in praedicatione.
134.0286A| Saluto vos et ego Tertius, qui scripsi Epistolam in Domino. Quod dicit, Tertius, non ad numerum referendum est, sed ad proprietatem nominis: sic enim dictus est ille qui hanc Epistolam scripsit. Salutat vos Gaius hospes meus. Iste Gaius magnae fuit hospitalitatis; quod etiam Joannes in Epistola sua affirmat (Joan. III, 1). Unde Apostolus, ut ostenderet quia non sibi solum, sed et omnibus ad se confluentibus hospitalitatis praebebat obsequium, subjunxit: et universae Ecclesiae (subauditur, hospes). Salutat vos Erastus arcarius civitatis. Cum dixit arcarium, principem voluit demonstrare: archos enim Graece, summus dicitur vel princeps. Hujus ergo mentionem ideo fecit ut, cum Romani audirent principem Corinthi jam credere, et illi qui inter eos 134.0286B| principes erant crederent. Et Quartus frater. Quartus, non ad ordinem, sed ad proprietatem nominis pertinet. Cujus autem meriti fuerit, ex hoc colligitur quia, post Gaium hospitalem, locum salutationis obtinuit, sicut et meritum Tertii in eo magnum fuisse probatur, quod post cognatos Apostoli locum tenere meruit salutationis.
Finitis igitur salutationibus, ad referendam Deo gloriam se contulit, dicens: Ei autem qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obedientiam fidei, in cunctis gentibus cogniti, soli sapienti Deo, per Jesum Christum, 134.0286C| cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Quod dicit ei, ad hoc referendum est quod ait, soli Deo; quod vero ait, per Jesum Christum, ambiguum videtur, utrum ad praecedens referatur, ut sit distinguendum, soli Deo per Jesum Christum, et intelligamus Deum Patrem sapientem per Filium, non participatione sapientiae, sed gignendo sapientiam, quae est Christus, an ad inferiora, ut, distinctione mutata, dicamus: per Jesum Christum, cui gloria. Sed quis audeat Deum Patrem per Filium dicere sapientem, cum ipse secundum suam substantiam sapiens sit? Magis enim congruere videtur ut genitus sapiens per gignentem dicatur quam gignens per genitum. Rectius ergo et nobilius ad inferiora distinguitur, et licet inusitata locutio sit dicere, ei cui sit, nihil tamen 134.0286D| in sensu deperit; potest quippe per subauditionem talis esse verborum ordo: ei sit soli sapienti Deo gloria in saecula saeculorum, cui est gloria per Jesum Christum. Quod vero dicit: soli sapienti Deo, non Pater tantum intelligi debet, sed tota Trinitas, quae est unus Deus. Apte ergo Deus solus Deus sapiens 134.0287A| dicitur, quoniam non per accidentem, aut accedentem participationem substantiae, sed secundum suam substantiam sapiens est, sicut et homo bonus dicitur, boni summi participatione; et tamen solus Deus bonus, quia solus in sua natura et per se bonus. Qui potens est vos confirmare, id est, in fide et bonis operibus corroborare. Juxta Evangelium meum. Evangelium suum, dicit doctrinam suam; unde et Corinthiis loquitur: Per Evangelium meum in Christo ego vos genui (I Cor. IV, 15). Ut autem ostenderet Evangelium suum idem esse, et Christi praedicationem, subjunxit: et praedicationem Jesu Christi. Suum ergo dicit Evangelium, quoniam ipse docebat; Christi autem, quoniam ab ipso primum collatum est et praedicatum.
134.0287B| Secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, id est, secundum manifestationem. Mysterium vero dicit humanae redemptionis sacramentum, videlicet conceptionem Domini, incarnationem, nativitatem, passionem, mortem, resurrectionem et ad coelos ascensionem. Hoc autem mysterium temporibus aeternis tacitum fuisse dicitur: quia ab aeterno occultatum est principibus et potestatibus saeculi hujus, id est, daemonibus: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed, quia tacitum dixerat hoc mysterium, volens ostendere quia patefactum est, paulo 134.0288A| inferius ait, cogniti. Rursus ut demonstraret quomodo sit cognitum, praemisit: quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum, aperte quippe nunc demonstratur in vaticiniis prophetarum, quoniam hoc mysterium multo ante praedictum est, scilicet quod Christus concipiendus esset. Et apte subjungit: secundum praeceptum aeterni Dei. Ab aeterno namque a Deo praeceptum est ut hoc mysterium novissimis temporibus gentibus innotesceret. Aeterni Dei dicit, ad distinctionem angelorum, vel hominum, nam et ipsi Dii dicuntur, nam sciendum quia aliter dicitur ignis aeternus, aliter Deus; ignis videlicet, quia finem non habet; Deus autem, quia neque initium. Cur autem patefactum sit hoc mysterium, ostendit, subjungens: ad obedientiam fidei in cunctis 134.0288B| gentibus, id est, ut ex omnibus gentibus obediant fidei.
Illi ergo soli sapienti Deo, per quem haec omnia facta sunt, sit gloria, id est, clara cum laude notitia, quia Deum Trinitatem esse ostendit, et per Jesum Christum, qui in multis suis praeceptis ostendit quod Deus Trinitas sit; et ut cuncta taceamus, ibi lucentissime commendavit, cum discipulis praecepit: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19).
Finis Epistolae ad Romanos.
EPISTOLA PRIMA AD CORINTHIOS.
ARGUMENTUM. 134.0287C|
Memini, cum interpretarer illud, quod ad Corinthios scribitur: Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum omnibus qui invocant nomen Domini (II Cor. I, 1), dixisse me diversitatem esse Ecclesiae, et eorum qui invocant nomen Domini. Puto enim monogamum, et virginem, et eum, qui in castimonia perseveret, esse de Ecclesia Dei; eum vero, qui sit digamus, licet bonam habeat conversationem, et cunctis virtutibus polleat, tamen non esse de Ecclesia, et de eo numero, qui non habent rugam, aut maculam, aut quid istiusmodi (Ephes. III, 27), sed esse de secundo gradu, et de his qui invocant nomen Domini, et qui salvantur quidem in nomine Jesu Christi, nequaquam tamen coronantur ab eo, cui est gloria et imperium 134.0287D| in saecula saeculorum. (Origenes in homilia de Anna et Simeon).
In hac Epistola magnae devotionis erga suos auditores Apostolus fuisse monstratur: quippe quos modo monendo, modo hortando, nonnunquam increpando, interdum, velut pater filios blandiendo alloquitur, volens eos revocare ad pristinae fidei statum. Monstratur etiam magnae fuisse sapientiae; nec mirum, nam Christus in eo loquebatur. In hac enim Epistola, quae vix usque ad mille versus extenditur, tot tantasque sententias explicavit, quantas vix aliquis 134.0288C| in decem millibus posset explicare. Notandum etiam quod sciens Apostolus suum nomen a Saule rege superbo, de cujus stirpe descenderat, ductum, non se Saulum vocare voluit, sed Paulum; quod in Latino sermone ab humilitate nomen accepit, nam paulum modicum dicimus. Haec inferius dicenda sunt, priusquam interpretatio nominis Pauli ponatur.
Beatus Paulus praedicator egregius, et doctor gentium in fide et veritate, sicut in Actibus apostolorum (XVIII, 1) legitur: Divino admonitus Spiritu venit Corinthum, ibique annum et dimidium verbum Dei praedicavit. Est autem Corinthus metropolis Achaiae; Achaia vero, provincia Graeciae, dicta ab Achaeo rege, in modum insulae posita, undique enim mari 134.0288D| cingitur; aquilonali tantum parte conjuncta est Macedoniae. Fuit igitur Corinthus totius Graeciae decus; in ea enim maxime philosophiae studium viguit, et plurimum saecularibus disciplinis abundavit. Corinthii ergo sunt Achaici, qui suscipientes ab Apostolo verbum Dei per annum et dimidium, crediderunt in Christum; post ejus tamen abscessum seducti suut a pseudoapostolis, et variis erroribus involuti; quidam a sectatoribus humanae sapientiae, quidam a Mosaicae legis observatoribus. Hos revocat Apostolus ad veram et catholicam fidem, scribens 134.0289A| eis ab Epheso per Timotheum, dilectissimum suum discipulum.
INCIPIT TEXTUS.
(CAP. I.) Paulus, ut in praecedenti Epistola dictum est, admirabilis interpretatur, nec solum quia Romanae urbi, quae totius orbis caput erat, Evangelium tradidit, sed etiam, quia Corinthum, quae totius Graeciae decus erat, salutaribus praeceptis instituit. Vocatus est autem trifarie, id est, in praescientia ac praedestinatione Dei, ut illud: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4): et figura, sicut est: Benjamin lupus rapax (Gen. XLIX, 27), etc. Vocatus est etiam verbis, ibique apertissime, ubi dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. XXII, 7.)
Apostolus Graece, Latine missus est, juxta illud: 134.0289B| Ecce ego ad gentes longe positas mittam te (Ibid., 21). Quomodo autem vocatus sit Apostolus, manifestat subjungens: Per voluntatem Dei. Voluntas varie ponitur in Scripturis: aliquando enim animam significat, aliquando consilium, aliquando habet in se intellectum verbi, quod est placet. Congrue ergo in hoc loco per voluntatem Dei accipimus, secundum beneplacitum Dei, ubi vim divinae dilectionis circa se ostendat. Non enim quolibet modo Apostolus vocatus est, sed per voluntatem Dei, id est, per providentiam et dispensationem. Jesu Christi autem se dixit Apostolum, ad distinctionem pseudoapostolorum. Quicunque enim verbis, sive exemplis aliorum operatur salutem, merito Christi Apostolus dicitur. Econtrario qui aut verbis, aut exemplis 134.0289C| alicujus perditionem operatur, pseudoapostolus vocatur.
Et Sosthenes. Quaerendum quare sibi hunc in salutatione adscivit. Scilicet, quia Corinthius erat edoctor, multumque sollicitus pro fratrum salute. Sed, quia in aliis Epistolis diversos secum sumit; illa quaerenda est hujus quaestionis solutio, quae omnibus conveniat locis. Sciendum ergo, quia beatus Paulus, sicut prae caeteris majoris ardoris, et studii fuit erga suos auditores, ita etiam majoris humilitatis. Ut ergo nobis suae humilitatis exemplum relinqueret, idcirco et hunc, et alios sibi in salutatione adscivit. Vel certe ad suae narrationis confirmationem, quia scriptum est: In ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XVII, 6; 134.0289D| Matth. XVIII, 16; Joan. VIII, 17; Hebr. X, 28; II Cor. XIII, 1). Sed quare eum non vocavit Apostolum? Videlicet, quia nondum erat tantae auctoritatis, ut hoc nomine dignus esset.
Frater varie ponitur in Scripturis. Attamen hunc Apostolus fratrem vocavit causa adoptionis et affectionis. Unde scriptum est: Ecce quam bonum et 134.0290A| quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Et nota, quia in hac Epistola, sicut et in reliquis, Apostolus suum nomen praeposuit, quoniam majoris auctoritatis erat qui dirigebat Epistolam, quam hi, quibus dirigebatur. Mos quippe est, ut in epistolis majorum nomina praeponantur, sicut est illud: Rex Antiochus genti Judaeorum salutem (I Machab. XV, 2).
Ecclesiae Dei. Ecclesia Graece, Latine convocatio dicitur. Et apte, quoniam omnes ad se convocat. Unde et catholica dicitur, id est universalis, sive generalis; quia, non ut haereticorum conventicula, in quibusdam regionum partibus cooptatur, sed dilatata per orbem terrarum diffunditur. Universalis autem, ut quidam volunt, ab uno dicitur, id est, 134.0290B| quia omnes in unitatem fidei congregat. Generalis autem vocatur Ecclesia; quia generalis in ea est doctrina ad omnium institutionem, tam de visibilibus, quam de invisibilibus, tam de terrenis, quam de coelestibus; sive quia omne genus humanum ad divinae pietatis et religionis subjectionem congregat; sive quia sine differentia omnium peccata curat. Dei autem addidit, ad distinctionem Ecclesiae malignantium, sicut scriptum est: Odivi Ecclesiam malignantium. Igitur, quia Ecclesiae Dei jam in diversis mundi partibus erant constitutae, ut ostenderet cui specialiter scribebat, adjecit: Quae est Corinthi. Sequitur: Sanctificatis in Christo Jesu. Sanctificatos eos dicit, qui per aquam baptismi et gratiam sancti Spiritus sunt renati. Ut autem ostenderet 134.0290C| ubi celebratur haec sanctificatio, adjunxit: In Christo Jesu: sine ipso enim nulla sanctificatio celebratur.
Vocatis sanctis. Hoc de his dictum est, qui in fide perseveraverunt; quos ideo laudat, ut per istorum laudem, eos, qui decepti sunt, ad pristinae fidei statum revocare posset. Sed quomodo eos sanctos vocatos dicit? Nunquid sancti erant cum vocati sunt? Minime: sed vocati facti sunt sancti. Eo genere locutionis, quo dictum est: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. XXXI, 10).
Cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. Quid hoc dicto voluit ostendere, cum ait, in omni loco? 134.0290D| Scilicet, quia quicunque credentes inveniuntur, tam ex Judaeis, quam gentibus et ubicunque inveniuntur, unum esse debent, quia unius capitis membra sunt. Unde in Evangelio Dominus: Erit unum ovile et unus pastor (Joan. X, 16). Aliter, ut quidam volunt, qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, de sacerdotibus dictum est, quoniam ipsorum est speciale invocare nomen Domini. Unde in lege scriptum est: 134.0291A| Sic benedicetis filios Israel, invocantes nomen meum super eos (Num. VI, 23): et Psalmista: Samuel inter eos qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII, 6). Samuel quippe non fuit de stirpe Aaron; verum quia de tribu Levi ortus (I Par. VI, 28), ut in libro Paralipomenonis legitur, et sacerdos exstitit, et Deo sacrificium obtulit; ideoque Psalmista dicit: Inter eos, qui invocant, id est, inter sacerdotes. Cur ergo hoc ait Apostolus? Ut ostenderet, quia sacerdotes in Ecclesia locum, id est vicem, et officium tenent Apostolorum: unde et apostoli Ecclesiarum vocantur.
Igitur, quia praemisit: Qui invocant nomen Domini Jesu Christi; ne forte videretur auctoritatem, et donum Dei Patris exclusisse, intulit: Gratia vobis, 134.0291B| et pax a Deo Patre nostro. Quibus verbis admonet Dominum Jesum Christum, sicut Deum invocandum: omnem tamen gratiam, et donum, ad Deum Patrem referendum, ex quo sunt omnia: ostendens duos, id est, duas Patris, et Filii personas, qui per divinitatem unum sunt, et Patris auctoritatem esse proferendam. Praeterea sciendum, quia his verbis et remissionem peccatorum Corinthiis optat, et Dei reconciliationem. Gratia quippe donum est, quo peccata laxantur; unde et gratia dicta est, eo quod gratis detur: pax vero est, qua reconciliamur Deo.
Igitur, quia gratia et pax, quae sunt a Deo, sunt et ab unigenito Filio ejus, adjecit: Et Domino Jesu Christo. Attamen, quamvis latenter, totius Trinitatis 134.0291C| in hoc loco Apostolus mentionem facit: gratia enim et pax dona sunt Spiritus sancti: cum ergo gratia et pax optatur, Spiritus sanctus, qui est tertia in Trinitate persona, commendatur.
Gratias ago Deo meo semper pro vobis. Solito moro a gratiarum coepit actione, ut suos auditores ad meliora provocaret. In quo facto praedicatoribus reliquit exemplum, ut non modo pro suis, sed et pro auditorum suorum profectibus Deo gratias referre studeant. Dicendo autem Deo, docet, ut si homo ab homine aliquid boni discit, non homini, sed Deo ascribat, et gratias agat: frustra enim laborat sermo praedicatoris exterius, nisi adsit gratia sancti Spiritus, quae mentem doceat interius. Meo vero addidit, ut ostenderet, quia Deus, etsi 134.0291D| natura omnium est Deus; quia omnium Creator et judex; voluntate tamen et merito paucorum est, id est electorum, quorum solummodo est haec vox.
Itaque, quia sunt nonnulli, qui tam in prosperis, quam in adversis, non continuatim, sed ad tempus Deo gratias referunt: ut monstraret Apostolus, tam in prosperis, quam in adversis, continue Deo gratias referendas, adjunxit, semper. Hoc etiam Dominus 134.0292A| docuit, cum quadraginta diebus, et noctibus continue jejunavit. Quod autem addit, pro vobis, non intelligendum est pro divitibus, aut potentibus, sed pro vobis, id est, qui in fide perseverastis. In gratia; id est, pro gratia. Verum quia sunt nonnulli, qui divitiarum terrenarum gratiam habent: ne forte videretur Apostolus pro hujusmodi gratias retulisse, intulit, Dei. Rursus, quia hanc gratiam non suis meritis, sed divina largitate adepti sunt, adjecit: Quae data est vobis in Christo Jesu, id est, per Christum Jesum. Cur autem referat gratias, manifestat: Quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, etc. In illo, id est, per illum. Sed quaerendum est quibus divitiis illos dicat ditatos. Nunquid auri, aut argenti? Non. Sed illis, de quibus 134.0292B| Isaias dicit: Divitiae salutis, sapientia, et scientia, timor Domini, ipse thesaurus ejus (Isa. XXXIII, 6). Unde Apostolus, ut ostenderet de quibus divitiis dixerit, adjunxit: In omni verbo et in omni scientia. Verbum hoc loco non essentiale intelligendum est, sed nuncupativum. In omni verbo, id est, in omni doctrina. Scientia autem est, cum res aliqua certa ratione percipitur. Sciendum vero, quia voluerunt nonnulli hoc loco humanam debere intelligi scientiam; ideoque paulo inferius additur: Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia; quoniam Salomon loquens de sapientia, inter alia ait: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa (Sap. VII, 11): qui enim sapiens est, nullam patitur penuriam. Sed melius in hoc loco spiritalis scientia intelligitur, quam humana: 134.0292C| divites enim factos dicit in omni verbo, et in omni scientia, quia in accepta gratia perseverantes, doctrinam spiritalis scientiae sunt adepti. Unde et subditur: Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis. Testimonium quippe Christi vera scientia est: quod in Corinthiis confirmatum erat, quia in fide corroborati, nihil de hominibus sperabant, nullisque terrenae voluptatis illecebris inducti, omnem spem suam in Christo collocaverant. Aliter: Testimonium Christi confirmatum erat in illis, quia, quod Christus gessit in homine, hoc in eorum actibus monstrabatur in templo. Sicut enim Christus crucifixus resurrexit, coelosque conscendit; ita et hi mundo, vitiisque crucifixi, et virtutibus resurgentes, coelos per coeleste desiderium conscenderunt. Quomodo 134.0292D| vero confirmatum sit Christi testimonium in illis, aperitur, cum subditur: Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, id est, in ulla virtute. Quibus autem hoc dicat, aperitur, cum subditur: Exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi. Revelationem Domini Jesu Christi, diem vocat judicii: tum enim Christus omnibus revelabitur, tam justis, quam injustis, tam piis, quam impiis, ut mali, videntes quod credere noluerunt, confundantur et pereant; 134.0293A| boni vero de munere laetentur, dum se vident plus adeptos, quam putavissent. Illi ergo revelationem Jesu Christi exspectant, qui undique circumspecti, diem mortis semper ante oculos habent, et sollicite ac patienter futurum exspectant judicium. Illud quoque notandum, quia cum dicit, exspectantibus revelationem, ostendit, quia donum, quod fideles percepturi sunt, adhuc latet; revelabitur autem in die judicii. Unde Joannes ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus (I Joan. III, 2). Et idem Apostolus alibi: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss, III, 3), etc. Et sciendum quia videns Apostolus verecundas Corinthiorum mentes, et vulnus erroris eorum curandum, studuit ipsorum consulere verecundiae: nam velut peritissimus 134.0293B| medicus blanda manu vulnus palpans, laudes praemisit; deinde conatus vulnus auferre, ferrum objurgationis infixit, et multimodae increpationis asperitatem subjecit. Sed quaerendum, quare eos tam acriter arguit, quos superius in omni scientia divites dixit, et quibus nihil deesse asseruit in ulla gratia. Unde beatus papa Gregorius: Dic, rogo, Apostole, si divites erant in omnibus, cur scribendo fatigaris? Et si nihil illis deerat, cur longe positos tam aspere eos increpas? Ecce enim quos nihil egere dixisti, his deesse unitatem et concordiam ostendis. An Spiritus sanctus, qui in te loquebatur, mendacium proferre potuit? Absit. Sed erant quidam inter Corinthios, qui ditati in omnibus, tua laude praeferri merebantur; erant etiam quidam digni tua increpatione. Mos 134.0293C| namque est periti medici prius sana membra circa vulnus palpare, et sic ad tangendum vel abscidendum vulnus manum adhibere. Sic nimirum egit Apostolus: nam quasi sana membra circa vulnus palpavit, cum perfectos Corinthiorum laudavit; cum autem ad imperfectorum objurgationem prorupit, quasi vulnus in corpore percussit. Nam idcirco perfectos laudavit, ut ad imperfectorum increpationem congruentius perveniret, alioquin de sua forsitan salute desperarent. Igitur, ne hi, qui in fide perseveraverant, de suo casu in vita praesenti titubarent, pulchre subjunxit: Qui et confirmabit vos usque in finem (videlicet Christus). De alacritate quippe mentium eorum certus, de spe conversionis securus, quasi fiduciam illis his verbis promittit, tanquam 134.0293D| diceret: Qui sua gratia contulit, ut in omnibus divites essetis, dono suae misericordiae vos confirmabit, ut in accepta gratia perseveretis. Sed unde Apostolo de istorum confirmatione tanta confidentia? Videlicet de praeterita perseverantia. Nam qui inter tot discrimina sensuum, inter tot perturbationes varietatum immobiles exstiterunt, monstraverunt profecto se in fide perseveraturos. Et nota, quia, dum hos laudat, eos qui a pseudoapostolis fuerant depravati, ad correctionem invitat; quia, dum eorum fidem praedicat, illos ad poenitentiam provocat. Ut autem ostenderet quousque essent confirmandi, subjecit: Usque in finem. Finis autem non intelligendus est 134.0294A| consumptionis, sed perfectionis et consummationis. Potest enim per finem Christus intelligi, quia finis legis Christus est, ut sit sensus, usque in Christum; ac si diceret: In se ipso; potest etiam intelligi perfectio bonorum operum, sive dies judicii, vel dies mortis uniuscujusque, juxta illud: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).
Sine crimine. Nota, quia non ait, sine peccato: nullus enim in hac vita ita potest confirmari, ut peccato careat. Unde quotidie dicere monemur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Luc. XI, 4; Matth. VI, 12). Hinc Jacobus: In multis offendimus omnes (Jac. III, 2).
In die adventus Domini nostri Jesu Christi. Diem adventus, diem vocat judicii, quando Dominus venturus 134.0294B| est cum senioribus populi sui, vel diem mortis uniuscujusque, quando Christus veniens electos suos de ergastulo carnis ad coelestem gloriam evocat. Rursum, ne de sua confirmatione titubarent, adjunxit: Fidelis Deus. Sed quare eum fidelem dixit? Quis enim de hoc dubitat? Sed ideo fidelem vocavit, quia mos est Scripturae sic eum appellare: et revera fidelis est, quia falli non potest, quia, quod promisit, implevit: nec enim aliter esse potest, nisi sicut ipse dixit, id est, ut nos, qui eum credimus Dei Filium, in filios Dei adoptemur, et in eadem maneamus dignitate, in qua ipse permanet, quem credimus Dei Filium. Hoc enim donat, quod ipse est, id est, hominibus divinitatem, mortalibus immortalitatem.
134.0294C| Per quem vocati estis. Vocatio hic, non illa intelligenda est, secundum quam scriptum invenimus: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16); sed praedestinatio, secundum quam electi sumus in societatem, id est, fraternitatem Jesu Christi: unde mox subditur: In societatem Jesu Christi Domini nostri. Hinc Joannes ait: Deus lux est; et si diligimus eum, scimus, quia societatem habebimus cum Filio ejus (I Joan. I, 5, 7).
Hactenus Apostolus gratiarum actiones, quas pro Corinthiis Deo retulit, simul et eorum laudes descripsit. Nunc autem aggreditur textum Epistolae, et causas dissensionis eorum ostendit, subjungens: Obsecro itaque vos, fratres, per nomen Domini Jesu Christi, etc. Quibus verbis orat, et precatur omnes 134.0294D| Corinthios, ut idipsum sentiant: videlicet, in quo renati sunt per baptismi sacramentum. Notandum autem, quia non ait, per auctoritatem vel dignitatem Apostolatus mei, sed, per nomen Domini nostri Jesu Christi. Non enim aliquid majus invenit, quo eos posset terrere; quia non est nomen aliud sub coelo, in quo oporteat salvos fieri credentes (Act. IV, 12); tanquam diceret: Per illius nomen vos obsecro, cujus sanguine redempti, cujus gratia adoptati, cujusque invocatione estis salvati. Ut idipsum dicatis omnes (subauditur: Quod in Baptismate percepistis). Ad omnem quippe Corinthiorum Ecclesiam loquebatur: quatenus hi, qui decepti fuerant 134.0295A| a seductoribus, ad pristinae fidei statum reverterentur, dum eam in illis laudari audiunt, qui in fide perseveraverunt.
Et non sint in vobis schismata. Inter haeresim et schisma hoc distat, quod haereticus proprie dicitur, qui in fide errat; schismaticus, qui in fraterna dilectione. Unde Origenes a quibusdam, non haereticus dicitur, sed schismaticus; quia non in fide erravit, sed in quibusdam disputationibus sanctarum Scripturarum: nam quasdam sententias longe aliter, quam Ecclesia catholica intellexit. Schismata ergo erant in Corinthiis; quia non solum in diversorum magistrorum opinionibus, sed etiam in quibusdam aliis, sicut inferius demonstrabitur, ab invicem divisi erant.
134.0295B| Sitis autem perfecti in eodem sensu, id est, in eodem intellectu: et subaudiendum est: Quem a me percepistis. Et in eadem scientia, id est, ratione doctrinae evangelicae, ubi subaudiendum: Quam a me audistis et didicistis. Haec ergo vox perfectorum praedicatorum est solummodo, id est, qui recte vivunt et recte praedicant. Semper enim praedicatoribus duplex instat necessitas, id est, ne, aut veritati, male praedicando, falsa misceant, aut veram doctrinam, perverse vivendo, corrumpant.
Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui Chlois sunt, quia contentiones sunt inter vos. Quaerendum est quare Apostolus tam facile credidit his qui mala de Corinthiis nuntiaverunt: cum 134.0295C| scriptum sit in lege: Non facile credas omni verbo (Eccli. VI, 7). Et in libro Jesu filii Sirach: Quae viderunt oculi tui, haec loquere. Sciendum ergo, quia Apostolus gratia sancti Spiritus repletus tanti erat meriti, ut absens singulorum Corinthiorum merita cognosceret. Unde alibi: Etsi corpore absens, spiritu vobiscum sum, gaudens, et videns ordinem vestrum (Coloss. II, 5). Idcirco ergo haec tam facile credidit, quia per Spiritum sanctum vera esse cognovit. Rursus quaerendum, quare eos fratres vocaverit, qui pseudoapostolorum errore fuerant depravati: videlicet, ut eis daret occasionem resipiscendi. Unde Dominus per Isaiam praecepit his, qui cum eo erant, dicere eis, qui a pseudoprophetis fuerant decepti: fratres nostri estis; quatenus audito nomine fraternitatis 134.0295D| converterentur, et sicut fratres dissentire non possent. Chloes autem, ut quidam volunt, homines fuerunt in fide perseverantes et fructificantes; unde, quia magni meriti erant, tam facile eis fides adcommodata est. Alii Chlois nomen esse asserunt loci, ut sic dictum sit: Ab his, qui Chlois sunt; ac si diceretur: Qui sunt Antiochiae. Quidam vero dicunt, quod femina fuerit Deo dicata, cum qua erat multitudo credentium et colentium Deum; et quia magnae erat sanctitatis, idcirco facile Apostolus 134.0296A| credidit his qui ab ea missi sunt. Contentio autem est, cum animositas fatigatur, non veritas quaeritur: nam et contentiosus quasi ab intentione dicitur; quia non ratione aliquid, sed quadam mentis pertinacia sibi vindicare contendit. Hi ergo, qui perversa de Corinthiis nuntiaverunt, significaverunt etiam contentiones esse inter eos, ut ostenderet inesse eis diversitates mentium, et animorum varietates, etiam in evangelica praedicatione. Ut ergo manifestaret easdem contentiones, subjunxit: Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Paulo; ego autem Apollo; ego vero Cephae; ego autem Christi. Ubi notandum, quia errores denotat, sed errorum auctores non demonstrat; quoniam non in eodem loco permanebant, 134.0296B| sed per diversa loca discurrebant, ut simplices quosque deciperent, et baptizarent, quatenus in eorum personis gloriarentur. Nam hi, quos dicit Apostolus, sancti et veri praedicatores fuerunt; videlicet Paulus, Cephas et Apollo: quos ideo ponit, ut sub eorum specie pseudoapostolos reprehenderet. Quibus verbis ostendit, quia, si in bonis praedicatoribus non est gloriandum, multo minus in malis, quorum perversa doctrina demonstratur in subjectis. Ostendit etiam illos solummodo in fide perseverasse, qui se non ullius hominis, sed Christi discipulos dicebant, quos et superius laudat.
Divisus est Christus. Ac si diceret: Si ita est, sicut vos dicitis, ergo Christus divisus est; quia, si membra divisa sunt, et totum corpus. Sed 134.0296C| Apostolus idcirco Christum divisum dicit, quia homines Christi gloriam usurpantes, sibi partiti sunt: sicut enim ab haereticis decepti, eorum nominibus appellari cupiebant, ut Ariani ab Ario, Sabelliani a Sabellio, Photiniani a Photino; ita Corinthii a pseudoapostolis decepti, eorum insigniri nominibus cupiebant, ac per hoc, loco et vice Christi, homines venerabantur. Praeterea sciendum, quia haeretici, cum diversa de Christo sentiunt, Christum dividunt. Nam quidam illum purum Deum; quidam purum hominem; alii autem et Deum asserebant, et hominem, sed initium sumpsisse ex Virgine; nonnulli eum a prophetis praedictum; alii autem nihil de eo locutos prophetas dicebant. Cum ergo Dominus Jesus Christus idem sit Deus, et homo, quicunque 134.0296D| de eo varia sentiunt, Christum dividunt. Sic nimirum decepti Corinthii Christum dividebant: quia suae redemptionis et renovationis gloriam, quae soli Christo debebatur, hominibus impendebant. Dividebant Christum; quia diversas Ecclesias faciebant. Igitur, quia malum magnum est Dei gloriam hominibus attribuere, pulchre subjunxit Apostolus: Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? Ubi notandum, quia a se sumpsit exordium, ne, si ab aliis sumeret, dum illos refutaret, suam videretur commendare 134.0297A| personam. Et est sensus: Si Christus pro vobis, et non Paulus crucifixus est, et ejus, non Pauli sanguine redempti estis, cur ad ejus injuriam, tantam gratiam et beneficium homini imputatis? An in nomine Pauli baptizati estis? Et est sensus: Baptizavit Paulus, sed ut minister Christi; baptizavit Christus, sed sicut Deus et auctor baptismi, cujus auctoritatem nulli ministrorum Ecclesiae concessit, sed sibi soli reservavit. Unde Joannes plusquam propheta: Qui misit me baptizare, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Si enim potestatem baptizandi ad ministros transmisisset, tot essent baptismata, quot et ministri. Ait ergo: An in nomine Pauli baptizati estis? 134.0297B| Tanquam diceret: Si credentes in Christo baptizati estis, et ejus nomine justificati, cur tanti beneficii immemores, homines facitis vestrae fidei auctores? Sic enim tunc erant Corinthii, sicut Novatiani, et Donatistae, qui baptismi auctoritatem sibi ascribentes, baptizatos a catholicis reprobabant, et in eorum personis, qui a se erant baptizati, gloriabantur.
Gratias ago Deo meo. Cur tam granditer gratias referat, manifestat: Quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium. Ergo malum est baptizare? Absit. Sed quia jam vidit ex suo baptismate ortum errorem, intelligens quod, si plures baptizasset, multo major error accresceret, in eo quod paucos eorum baptizaverit, Deo gratias refert. 134.0297C| Unde continuo subdidit: Ne quis dicat, quod in nomine meo baptizati estis. Crispus autem et Gaius Corinthii fuerunt, quos Apostolus ad alios refutandos ducit in testimonium: nam baptizati ab eo, nullam illi gloriam impendebant, sed Christo soli, per quem consecuti sunt omnium peccatorum remissionem.
Baptizavi autem et Stephanae domum. Hujus domus, sicut in postremo istius Epistolae declaratur, primitiae erant Achaiae (I Cor. XVI, 15), quibus Apostolus perhibet testimonium, quod se ordinaverint in ministerio sanctorum; hoc est, ut ministrarent sanctis: et hos, sicut et praecedentes, ad aliorum refutationem ducit in testimonium. Sed, ne quis diceret quod plures Corinthiorum baptizaverit, subjecit: 134.0297D| Caeterum nescio si quem alium baptizaverim. Est autem sensus: Et si aliquem alium ex vobis baptizavi, pro baptismi sacramento, non mihi, sed Deo gloriam tribuit.
Cur autem tam paucos Corinthiorum baptizaverit, manifestat: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Nunquid ergo malum est baptizare? Absit. Attamen incomparabiliter majus bonum est evangelizare. In episcopo enim omnium ordinationum dignitas consistit; quoniam ipse est omnium ordinum caput non tamen quicunque 134.0298A| baptizat, continuo idoneus est evangelizare: nam etsi solemnia sunt verba, quae dicuntur in baptismate, licet tamen ea multis dicere; evangelizare vero non potest, nisi eruditus episcopus, et instructus doctor Ecclesiae, qui bene novit omnium mores inspicere, et secundum conversationem uniuscujusque, praedicationis verba formare. Episcopus ergo, qui omnium graduum continet dignitatem, potest aliquando etiam ministri officio fungi: praesentibus tamen ministris baptizare non debet. Unde Petrus apostolus centurionem Cornelium non per se baptizavit, sed ministris baptizare eum jussit (Act. X, 48), quia illis praesentibus non dignum duxit hoc per se agere. Christus ergo non misit Paulum baptizare, quia non erat cum illis, quibus dictum 134.0298B| est: Euntes docete omnes gentes; baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): sed evangelizare direxit, cum Ananiae ait: Vade, quia vas electionis est iste mihi, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel (Act. IX, 15). Quomodo vero missus sit evangelizare ostendit, cum subdit: Non in sapientia verbi. Ideo quippe non in sapientia verbi dicit se evangelizare, quia praedicatio Christiana, et doctrina evangelica non eget pompa verborum, sed virtute propria commendatur: disciplinae autem saecularium studiorum, quia ab hominibus inventae sunt, lepore indigent eloquentiae; quia, cum nulla sit in eis virtus, nulla ratio, verborum tantum compositio honesta requiritur. Hinc est quod ad praedicandum Evangelium 134.0298C| non electi sunt rhetores, sive dialectici, vel hujus mundi philosophi, non potentes, non divites, non nobiles, sed simplices, idiotae et piscatores, pauperes et ignobiles, ne daretur perversis occasio dicendi, quod doctrina evangelica non sua virtute fuerit acceptabilis, sed humanae potius scientiae versutia et calliditate. Quicunque ergo fidem evangelicae doctrinae verbis suis exornare contendit, eam obscurat, nec quaerit ut illa laudetur quae praedicatur, sed ipse qui praedicat. Sic pseudoapostoli, ne sapientibus mundi stulti viderentur, duplici modo in sapientia verbi Deum praedicabant: nam et eloquentiae in praedicatione studebant, et ea quae philosophi mundi stulta judicabant, summopere devitabant. Neque enim Christum Dei Filium incarnatum, 134.0298D| aut ex Virgine natum, neque futuram resurrectionem praedicabant. Hos ergo redarguit Apostolus, quia in verbi sapientia crucis mysterium evacuabant. Unde mox sequitur: Ut non evacuetur crux Christi. Qui enim in hujusmodi verbi sapientia praedicat, crucem Christi evacuat; quia nostrae redemptionis mysterium dissipat. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est. His verbis manifeste philosophos mundi redarguit, qui verbum crucis, id est, doctrinam humanae redemptionis, stultitiam putant; quia stultum judicant Deum habere Filium, 134.0299A| virginem parere, Deum in cruce pati, aut mori potuisse, aut hominem de terra surgere. Apte autem pereuntes vocantur; quia, dum mysterium humanae redemptionis suscipere nolunt, in aeternum peribunt.
Ut ergo ostenderet quibus esset virtus crux Christi, subjunxit: His autem, qui salvi fiunt; rursus, ut apertius demonstraret de quibus diceret, adjecit: id est, nobis: nobis enim, id est, praescitis, et praedestinatis ad vitam, virtus est Dei. Quia non infirmitatem in ea intelligimus, sed per Dei virtutem, mortem devictam, mortisque destructum imperium. Et quia signum crucis in fronte gestamus, divina gratia cooperante, in aeternum salvabimur.
Igitur quia verbum crucis pereuntibus dixit esse 134.0299B| stultitiam, his autem, qui salvi fiunt, virtutem Dei; ut hoc testimonio prophetico confirmaret, subjecit: Scriptum est enim, videlicet in Isaia: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Isa. XXIX, 14). Ubi animadvertendum, quia Dominus non se veram sapientiam perdere promittit; non illam suam, quam gratis confert, sed quam sapientes mundi sibi arroganter tribuunt: et quam se jactantes putant habere. Tunc ergo sapientium sapientiam perdidit, quando ea, quae sapientes mundi fieri posse negabant, perfecit et opere complevit. Prudentes etiam mundi Deum otiosum dicebant, nec habere humanorum actuum curam; quorum prudentiam Dominus, id est intellectum, reprobavit: dum quod impossibile aestimant, faciendo, 134.0299C| possibile ostendit, seque hominum curam habere manifeste demonstravit. Nam Filium suum de coelis ad terras misit, qui passus, crucifixus, mortuus et sepultus, genus humanum redemit.
Ut autem ostenderet quorum sapientium sapientiam, aut quorum prudentium prudentiam se dixerit Dominus reprobare, prolato prophetae testimonio adjunxit: Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor hujus saeculi? (Isa. XXXIII, 18.) Quibus verbis Apostolus tam Judaeos redarguit, quam gentiles. Scribae namque, id est, legis doctores Judaeorum nolebant credere Deum Filium habere, virginem peperisse, aut Deum pati, vel mori potuisse: nam quia hoc manifestissime non est praefiguratum, omnino diffidebant; similiter et sapientes saeculi haec eadem 134.0299D| deridebant, quia humana sapientia non recipit, quae stultum judicat credere hominem nasci potuisse sine conjunctione maris ac feminae. Conquisitorem vero saeculi specialiter mathematicum dicit, qui mundum fato regi, et omnia stellarum constellationibus atque motibus fieri decernit.
Sed ex quo maxime comprobetur, ut non sit sapiens, non scriba, non conquisitor saeculi, subjecit: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Quod autem dicitur: Stultam fecit Deus sapientiam, non intelligendum est, quod Deus sapiens stultam 134.0300A| fecerit sapientiam: sed stultam fecit, quia stultam esse ostendit, faciendo ea quae ipsa impossibilia asserebat.
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, etc. In Dei sapientia, id est, in mundi creatione, quae Dei sapientia facta est, mundus per sapientiam, carnalem videlicet, non cognovit Deum, quia homines mundi amatores, vel in mundo commorantes, videntes mundi ornatum, non per creaturam Creatorem agnoverunt, aut ei gratias retulerunt, sed unicam ejus majestatem diversis figmentis, et elementis ascripserunt, putantes alii Deum esse aerem, alii aetherem, alii solem, et reliqua hujusmodi. Aliter: Mundus in sapientia Dei, hoc est, in Filio Dei, qui est sapientia Patris, 134.0300B| per sapientiam carnalem, quam Apostolus abusive sapientiam vocat; ponitur enim pro astutia; non cognovit Deum, cum videns eum hominem inter homines conversatum, purum hominem credidit. Non cognovit, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. In mundo erat, et mundus per ipsum factum est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I, 5, 10, 11).
Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes, id est, placuit ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis; placuit ordinare praedicationem, quae illis stulta videretur, ut quicunque ea, quae ipsi diffidebant, crederent, salvarentur, et eorum condemnatione increduli damnarentur.
134.0300C| Quia et Judaei signa petunt. Non enim fieri posse diffidunt, sed utrum factum sit, necne, requirunt. Omnia quippe Deo possibilia judicant, sed signa quaerunt, quibus verum esse probetur, quod praedicatur: talia scilicet, qualia facta sunt in Veteri Testamento, cum virga Aaron floruit (Num. XVII, 5, 8), et flores in amygdalas deformavit (Num. VIII), et Jonas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti jacuit, postea vivus in littus ejectus est (Jon. II, 1; Matth. XII, 40). Maxime autem tale signum quaerunt, quale ostensum est Moysi in igne rubi (Exod. III, 2, 3).
Graeci, id est, gentiles, sapientiam quaerunt, qui ea solummodo fieri posse aestimant, quae humanae sapientiae convenire videntur: ideoque per sapientiam 134.0300D| invenire quaerunt, quomodo, aut virgo parere potuerit, aut mortuus resurgere: quod tamen comprehendere non possunt; quia omnem humanam sapientiam transcendit. Unde convenienter subjunxit: Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Christus crucifixus Judaeis scandalum erat; quia scandalizabantur, audientes Christum violatorem Sabbati, Dei Filium praedicari, aut Dei Filium pati, vel mori potuisse. Gentibus autem erat stultitia; quoniam, dum ea praedicari audiebant, quae humanae 134.0301A| sapientiae convenire non videntur, insensata judicabant, maximeque virginis partum et mortuorum generalem resurrectionem.
Ipsis autem vocatis; non illa vocatione, qua vocati sunt hi qui, invitati ad coenam agni, non fuerunt digni venire (Apoc. XIX, 9; Matth. XXII, 2), sed ea, de qua Apostolus: Quos autem praedestinavit, hos et vocavit. Vocatis ergo Judaeis, atque Graecis Christus Dei virtus est, et Dei sapientia (Rom. VIII, 30); quia Judaei, qui prius signa quaerebant, et scandalizabantur, per gratiam Dei vocati ad fidem, intellexerunt eum Dei virtutem; quoniam per ipsum Deus Pater omnia condidit, regit, et gubernat. Similiter gentiles, qui prius mysteria Christi humana sapientia comprehendere nitebantur, et quibus stultitia videbantur, 134.0301B| Dei gratia facti credentes, agnoverunt eum Dei sapientiam; quoniam per eum Deus Pater est agnitus. Et revera non aliter melius poterat Deus Pater agnosci, quam per eum, qui genitus est ab illo. Unde in Evangelio: Nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Attamen juxta hanc apostolicam sententiam utrisque vocatis, tam Judaeis, quam Graecis debemus intelligere Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: virtus quippe ad operationem, sapientia ad praedicationem refertur. Virtus ergo Dei Christus illis est; quia intellexerunt, quod nisi Deus esset, miracula quae fecit facere non posset: est et sapientia; quoniam agnoverunt nullum, nisi Deus esset, docere posse quae docuit. Unde Judaei de eo dixerunt: 134.0301C| Unde huic virtus haec, et sapientia? (Matth. XIII, 54.)
Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Stultum Dei, non vere dicit, sed juxta hominum opinionem: Nam, quia humana sapientia comprehendere non poterant, quomodo vel virgo parere posset, vel Deus pati, vel mortuus resurgere, stulta esse aestimabant, cum esset in his ratio spiritalis. Hoc stultum, hominibus sapientius est; quia sapientia humana comprehendi non potest. Similiter juxta hominum aestimationem infirmum Christi vocat exinanitionem, qua semetipsum exinanivit, factus obediens utque ad mortem (Philipp. II, 7); sed hoc infirmum, fortius est hominibus, quia ejus infirmitas nostra est victoria et fortitudo; per eam quippe nos 134.0301D| fortes facti sumus. Fortius est hominibus; quia mortem, quam reges, gigantes et principes hujus saeculi superare non poterant, ipse moriendo vicit, eosque in impetu destruxit, et auctorem mortis religavit, nobisque vitae aeternae januam patefecit. Unde pulchre illic subjunxit Apostolus: Propter quod Deus illum exaltavit (Ibid., 8), etc.
Coeperat Apostolus mundanam sapientiam reprobare, et coepta intentione perseverans, adjecit: Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, 134.0302A| non multi nobiles; ac si diceret: In vobismetipsis cognoscite quod dico: ecce enim vos multi jam estis, qui creditis, non autem multi sunt sapientes secundum carnem, id est, qui mundana sapientia potius inflati quam docti, divinae sapientiae se subdere noluerunt: quibus verbis specialiter mathematicos reprehendit. Et nota, quia, quos sapientes dicit secundum carnem, eosdem vocat potentes et nobiles: potentes, quia mundi potentia elati, infirmitatem crucis Christi credendo suscipere despexerunt; nobiles vero, quia antiquitatis originem suae superstitioni ascribebant, dicentes se antiqua origine praeditos, Christianos autem vocantes novellos, ideoque ignominiae crucis, id est, divinae religioni, se subdere despiciebant. Ostendit ergo his verbis Apostolus, quia 134.0302B| fideles Deus, non secundum eam doctrinam vocavit, quae in paucis erat, sed secundum eam, quae in multis, videlicet evangelicam. Aliter: Videte vocationem vestram, fratres, quoniam non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, id est, perpendite, considerate, quoniam non multi sapientes, potentes, aut nobiles electi sunt, per quos vocaremini, sed paucissimi piscatores, idiotae et pauperes. Unde convenienter subjecit: Sed quae stulta mundi sunt, elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia, et contemptibilia elegit Deus. Quae sententia tam ad rem quam ad personas referri potest. Si autem ad rem: infirma, stulta, ignobilia, et contemptibilia dicit partum virginis, et Domini passionem, vel mortem; non 134.0302C| quod revera sint, sed quia sic a sapientibus saeculi putabantur: quae Deus elegit, ut sapientes et fortes confunderet, dum multos viderent credere, quod pauci negabant; si vero ad personas referatur: stulta mundi, infirma, ignobilia, et contemptibilia, Christi vocat apostolos, qui in comparatione sapientium, fortium, nobilium, ab hujus mundi amatoribus stulti, infirmi, ignobiles et contemptibiles aestimabantur. Mira quippe arte Dominus egit. Noluit enim ad praedicandum Evangelium sapientes eligere, potentes, divites, aut nobiles, ne suis se meritis electos crederent, et ne dicendi occasio daretur, quod fideles Christi, et fama nominis ejus, non virtute sancti Spiritus per orbem terrarum creverint, sed humanae sapientiae 134.0302D| versutia, aut potentia, sive divitiis, aut nobilitate. Noluit quippe per oratorem convertere piscatorem, sed per piscatorem lucratus est oratorem. Magnus Cyprianus orator; sed major illo Petrus piscator, per quem credidit non solum orator, sed etiam imperator. Hinc est quod Dominus Nathanaelem laudibus praetulit (Joan. I, 45), sed ad dignitatem apostolatus non assumpsit.
Et quae non sunt (subaudiri quidem potest: revera ignobilia et contemptibilia) ut ea, quae sunt (similiter, revera ignobilia et contemptibilia) destrueret. 134.0303A| Sive, cum dicit: Quae non sunt, despecta hujus mundi intelligere debemus; Christi scilicet apostolos, qui, quoniam mundi gloriam non habebant, quasi non esse judicabantur. Similiter cum subdit: Ut ea quae sunt destrueret, intelligendum est, gloriosa, et sublimia, quae esse putabantur, quia in mundi gloria consistebant. Dicitur ergo: Ea, quae non sunt, id est, despecta elegit, ut ea quae sunt id est gloriosa destrueret; quod et factum esse cognoscimus: ad praedicationem namque apostolorum multi reges et hujus saeculi principes confusi, destructi sunt et humili Christi jugo se subdiderunt.
Sed cur haec Dominus elegerit, Apostolus manifestat, subjungens: Ut non glorietur omnis caro 134.0303B| in conspectu ejus. Omnis caro, omnis carnalis scientia intelligi potest, ut sit sensus: Non glorietur omnis caro in conspectu ejus, id est, ut omnis carnalis scientia erubescat et confundatur in conspectu Dei, judice ipso. Carnalis autem intellectus est, diffidere Dei potentia virginem parere potuisse, aut hominem mortuum vivificari. Congruentius vero omnis caro intelligitur omnis homo, a parte totum; ut sit sensus: Idcirco Deus nullis meritis praecedentibus infirma mundi elegit, et despecta, ut non habeat omnis homo, de se unde merito gloriari possit in conspectu Dei; ac si aperte diceret: Ut non glorietur omnis homo in conspectu ejus de propriis meritis. Haec ergo sententia omnes comprehendit, tam justos, quam injustos: injusti 134.0303C| enim, quia nihil habent, non est unde glorientur; justi autem, etsi habent unde gloriari possint, non tamen a se, sed a Deo (II Cor. X, 17). Quid ergo restat salvandis? Nihil aliud, nisi gratia miserantis. Sed ne forte sancti se absque gloria remansisse putarent, subjecit: Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu; tanquam diceret: Non vos putetis absque gloria remansisse: gloriandum quippe vobis est in Deo per Jesum Christum; quia Dei gratia ad Christi fidem estis vocati, et in ejus membra effecti: ex ipso namque, id est ex Deo, qui est omnipotens, vos estis in Christo Jesu, id est, in fide Christi Jesu. Dei enim propositum fuit, ut credentes per Christum agnoscerent Dei veritatem, et misericordiam: 134.0303D| veritas autem est Trinitatis mysterium; misericordia vero, qua redempti sumus, cum essemus captivi.
Igitur, ut ostenderet quis fuerit iste Christus Jesus, subjunxit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. Ad confirmationem quippe fidelium ostendit Christum voluntate Patris, omnia egisse, quae fecit, ut agnoscant, et sciant se veram sapientiam, et justitiam, et sanctificationem, et redemptionem percepisse per Christum: nemo namque redemit, nisi quod suum est. Sed quod dicit: Qui factus est nobis sapientia, non ad divinitatem ejus referendum 134.0304A| est, in qua omnia fecit cum Patre, et ipse a nullo factus, ante omnia saecula genitus est ab eo. In forma ergo humanitatis nobis factus est a Deo sapientia; quia Spiritus sancti gratia de virgine conceptus est et natus. Qui enim in substantia divinitatis vera erat Patris sapientia, per humanitatem nobis factus est sapientia; quoniam per eum veram didicimus sapientiam, id est Trinitatis cognitionem. Similiter qui in deitate justitia Patris erat, et per humanitatem nobis factus est justitia; quia credendo in eum, et Dei Filium confitendo, ipsi sumus incorporati ac per hoc justificati. Quo enim quisque magis illi inhaeret, tanto amplius justificatur: justum nempe est, ut, spretis omnibus, solus Creator veneretur et adoretur. Factus 134.0304B| est et sanctificatio; quoniam per eum non solum ab idololatriae et propriis flagitiis expiati sumus, sed etiam ab omni inquinamento mentis et corporis.
Denique, quia haec sanctificatio per passionem ejus facta est, convenienter subjecit: Et redemptio: oblatio namque corporis Christi nostra fuit redemptio. Hoc enim pretium pro nobis diabolo dedit: dum enim se Deo Patri in ara crucis obtulit, omnem peccati contradictionem in se ipso a nobis abstulit: nam ideo diabolo se cupienti occidere, ut impleret, permisit; ut, dum illum innocentem indebitae morti traderet, nos, quos debito tenebat, amitteret, sicque nos captivos a diaboli potestate erueret.
134.0304C| Itaque, quia ostendit in quo sanctis esset gloriandum, ut evidentius hoc demonstraret, propheticum subdidit testimonium, dicens: Ut quemadmodum scriptum est, videlicet in Jeremia: Qui gloriatur, in Domino glorietur (Jer. IX, 23). Dignum est etenim, et valde necessarium, ut qui gloriatur, in Domino glorietur, quoniam in aeternum non confundetur. Sic ergo qui gloriatur, in Domino gloriatur, si omne bonum, quod in se cognoscit, non suum esse dicit, aut credit, sed Dei, a quo accepit, id est, si non solum quod est, sed etiam quod bene est, ab illo se accepisse intelligit, a quo accepit, ut esset, juxta illud Jacobi: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17). Confundantur 134.0304D| ergo omnes, qui adorant idola, qui gloriantur in simulacris suis (Psal. CXVI, 7). Quoniam, sicut alius propheta dicit: Dii gentium non pluunt, neque fecerunt coelum et terram (Jer. XIV, 22). Unde scriptum est: Dii, qui non fecurunt coelum, aut terram, pereant de terra (Jer. X, 11) Confundantur etiam, qui gloriantur in hominibus, quos nullius sciunt esse virtutis. Unde rursus scriptum est: Vana spes hominis (Tob. II, 22). Item: Maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum (Jer. XVII, 5).
(CAP. II.) Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis et sapientiae, 134.0305A| annuntians vobis testimonium Christi. Quod superius verbis docuit, nunc suo confirmat exemplo (I Cor. I, 17): nam, quia superius nostrae disciplinae formam gradatim ostendit, nunc recordatus praeteriti temporis, approbat se non aliter tradidisse, quam demonstravit, id est, quia in humilitate sermonis, et stultitia praedicationis veniens, ut a sapiente saeculi putabatur, annuntiavit eis testimonium Christi, id est, famam, quia Deus homo factus, mortuus est, et sepultus, etc. Sciendum autem quia in quibusdam codicibus invenitur: Mysterium Dei. Congrue autem testimonium Christi mysterium Dei vocatur; quoniam quod Verbum Dei occultatum est, manens Deus apud Deum, occultatum fuit a saeculis et gerationibus duobus modis: praescientia, sive praedestinatione 134.0305B| et figura. Occultatum est enim praescientia et praedestinatione; quia mysterium Incarnationis ejus ante saecula praescitum est et praedestinatum a Deo Patre. Occultatum est et figura, tam in legalibus, quam in propheticis litteris. Sublimitatem sermonis vocat, nitorem eloquentiae, et verborum leporem: his enim studebant haeretici, in quibus decepti Corinthii gloriabantur. Metuentes namque, ne sapientibus mundi stulti viderentur, per pravam eloquentiam, suam doctrinam commendare studebant, humanam sectantes sapientiam, et ita crucem Christi evacuabant. Et notandum, quia clausa videntur, in quibus Apostolus Corinthios reprehendit. Intelligendum est tamen, quia mundanam sapientiam in eis arguit divinae religioni contrariam.
134.0305C| Volens autem ostendere quid eis praedicaverit, vel quid se inter eos scire judicaverit, adjecit: Non enim judicavi scire me aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Ubi quaerendum est quare se tantum Christum crucifixum praedicasse dicat. An non et nativitatem ejus praedicavit, et cuncta, quae per hominem gessit? An non et mores eorum instituit? Si ergo tantum Christum crucifixum praedicavit, unde est quod inferius dicit: Tradidi vobis in primis quod et accepi; quia Dominus Jesus mortuus est secundum Scripturas, et quia resurrexit, et quia visus est Cephae? et reliqua (I Cor. XV, 3-5). Quapropter notandum, quia non ait tantum Christum crucifixum, sed Jesum Christum: deinde intulit: 134.0305D| Et hunc crucifixum. Christus ergo Jesus ipse est Dei Filius, de virgine natus, in praesepio positus, ab angelis collaudatus, a pastoribus agnitus, a magis adoratus; ipse Evangelium tradidit, et miraculis coruscavit. Haec enim omnia ad Christum pertinent crucifixum, id est in carne passum. Unde beatus Augustinus: Christum Jesum evangelizare est non solum quae de illo credenda sunt, praedicare, sed et omnia quae pertinent ad instituendos mores fidelium. Verum, quia salvatio humani generis maxime in crucis mysterio continetur, idcirco se Apostolus nihil scire asserit inter Corinthios, nisi Christum 134.0306A| crucifixum. Hoc enim se inter eos scire asserit, quod illos per ipsum discere oportebat; nescire vero se dicit, quod illi, quia carnales erant, discere non valebant; altiora scilicet mysteria divinitatis Christi. Dictum est autem eo genere locutionis, quo dicitur caeca fossa, eo quod occulta sit.
Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos. Ecce se dicit Apostolus in infirmitate apud Corinthios fuisse; nec hoc suffecit, sed addidit: Et timore: ad exaggerandum etiam intulit: Et tremore multo. Quibus verbis ostendit, quoniam in stultitia praedicationis Christum crucifixum Corinthiis nuntians, multa odia, et persecutiones adversum se excitavit, quasi vanam eis nuntiaret doctrinam, inimicam tam Judaeis quam gentibus.
134.0306B| Et sermo meus, id est doctrina, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis. Persuasibilia verba sunt nitore eloquentiae fucata. His ergo doctrina evangelica non indiget, quia propria se virtute commendat; humana autem sapientia indiget eloquentiae ornatu, ut aliquid magni esse videatur, quoniam nulla ratione aut virtute fulcitur. Quibus verbis ostendit se ideo noluisse humanae sapientiae placere, ne suum videretur captare favorem.
In quo autem sit ejus praedicatio exponit, cum subdit: Sed in ostensione spiritus et virtutis, id est, in patratione miraculorum, quae fiebant per gratiam et virtutem Spiritus sancti. Quaecunque enim docebat miraculis confirmabat, juxta illud Marci evangelistae: 134.0306C| Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI, 10).
Sed sciendum quia res fatuae secundum virtutem infirmae sunt et nullius momenti; comptae autem nitore verborum, prudentes videntur, et aliquid magni habere; ideoque noluit Dominus evangelicam doctrinam verbis commendare, sed virtute Spiritus sancti. Unde huic convenienter subditur: Ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Et est sensus: Quod creditis, quod jam fideles estis, non hoc humanae sapientiae ascribatis, ne forte queramini, quod ejus astutia sitis decepti; sed ascribite hoc gratiae sancti Spiritus, qui est virtus Dei. Nam quod Spiritus sanctus virtus sit Dei, Dominus 134.0306D| manifestat, dicens: Vos autem manete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49).
Igitur, quia dixerat se nihil aliud inter Corinthios scire, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum, ne forte putaretur revera insipiens, adjecit: Sapientiam autem loquimur inter perfectos; tanquam diceret: Nos, qui in stultitia praedicationis Christum vobis annuntiamus, ne putetis insipientes, quoniam sapientiam loquimur inter perfectos. Perfectos autem vocat eos, qui crucem Christi virtutis testimonio veram sapientiam esse credebant, et qui fidem non 134.0307A| tam verbis habebant quam rebus, id est, qui fidem suam operibus adimplebant; sive eos, qui linguis omnium loquebantur, quique ad illorum salvationem, gratia sancti Spiritus, interdum etiam occulta cordis revelabant. Inter hos ergo sapientiam loquebatur, quia secreta eis de Christi nativitate mysteria praedicabat.
Quam vero sapientiam loqueretur manifestat, subjungens: Sapientiam autem non hujus saeculi. Pulchre autem ait, non hujus saeculi; quia hoc saeculum divinam rationem et sapientiam capere non potest, propter infirmitatem terrenae cogitationis. Et nota, quia dicendo, non hujus saeculi, ostendit eam esse futuri saeculi, in quo veritas, id est, vera Dei sapientia, 134.0307B| etiam negantibus apparebit. Est autem humana sapientia, quae ea tantum vera judicat esse credenda, quae quodammodo humanae rationi convenire videntur. Divina vero sapientia omnem modum humanae scientiae transcendit. Unde mox sequitur: Neque principum hujus saeculi. Si enim principum saeculi non est, multo minus hominum subditorum. Principes autem saeculi diabolum vocat, ejusque satellites, qui saeculi hujus amatoribus principantur. Divina ergo sapientia principum saeculi non est; quoniam doctrina evangelica, et Christiana religio omnes errores, quos ipsi generi humano inseruerunt, destruit, et dissipat. Unde mox additur: Qui destruuntur. Hinc Joannes: Propter hoc, inquit, venit Filius Dei, ut solveret opera diaboli. Sed loquimur sapientiam Dei 134.0307C| (I Joan. III, 8), id est Filium Dei, qui est Dei Patris sapientia, vel certe evangelicam praedicationem, in mysterio, quae abscondita est. Apte dixit, in mysterio; quoniam, ut jam dictum est, duobus modis latuit a saeculis et generationibus. Abscondita autem dicitur; quia non in verbis, sed in virtute Spiritus sancti, nor est humana ratione possibilis, sed sancti Spiritus efficacia credibilis. Ostendit itaque se ad hoc specialiter missum, ut occultum sensum et occultam scientiam praedicaret, quam neque principes, aut saeculi potestates cognoverant, nec ipse mundus audierat.
Quam praedestinavit Deus in gloriam nostram ante saecula. His verbis se ostendit veram praedicare sapientiam, adeo ut eamdem ante saecula cum Deo Patre fuisse asserat, et praedestinatam in gloriam 134.0307D| nostram: ante saecula quippe praedestinatum est, ut Dei Filius pro salute hominum moreretur. Gloriam nostram dicit, qui credidimus tam ex Judaeis, quam ex gentibus. Constat igitur, quia, si praedestinata est haec sapientia in gloriam credentium, praedestinata est etiam in confusionem infidelium.
Itaque ut ostenderet hanc sapientiam absconditam principibus, et potestatibus, subjecit: Quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Principes saeculi, tam hic, quam superius, ut quidam volunt, seniores intelligendi sunt Judaeorum, scribae videlicet et pharisaei, sive sublimes quaeque Romanorum 134.0308A| potestates. Sed Judaeorum seniores intelligi non possunt, quoniam Romano subditi erant imperio. Neque tamen sublimes Romanorum potestates hic recte intelliguntur, quoniam non ipsi Dominum crucifixerunt: de uno namque illorum scriptum est, quia dixit: Ego causam mortis non invenio in homine isto (Luc. XXIII, 5; Joan. XIX, 4); unde et accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Mundus ego sum a sanguine hujus justi (Matth. XXVII, 24). Apte ergo tam hic, quam et superius principes saeculi intelliguntur, quos Christus libere triumphavit in semetipso, id est, daemones. Unde alibi idem Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, contra mundi rectores tenebrarum harum 134.0308B| (Ephes. VI, 12), etc. Horum nimirum consilio et voluntate crucifixus est Dominus: unde ipse in Evangelio dicit: Ecce venit princeps hujus mundi, et in me non invenit quidquam (Joan. XIV, 30). Hinc etiam Lucas evangelista, post peractas Domini tentationes, scribit: Et recessit diabolus ab eo usque ad tempus (Luc. IV, 13). Si ergo principes saeculi, diabolus, ejusque satellites accipiendi sunt, quid, quod infert: Si enim cognovissent, nunquam gloriae Dominum crucifixissent, cum Lucas, Dominum narrans ejicere daemonia, scribat inter caetera: Et non sinebat ei loqui, quoniam sciebant eum esse Christum; et Marcus: Quoniam sciebant eum? (Marc. I, 34.) Quapropter, ut quidam volunt, sciebant quod ipse esset Christus, qui fuerat in lege, et prophetis 134.0308C| promissus: mysterium tamen ejus, quod Dei esset Filius, ignorabant. Magis autem accipiendum est quia, videntes virtutem miraculorum, praesentia majestatis ejus extorti et coacti, confitebantur eum Dei Filium, et Christum agnoscebant, quin potius suspicabantur: ignorabant autem se ejus morte esse condemnandos; ideoque dicit Apostolus: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
Rursus quaerendum quare Dominum gloriae crucifixum dicat, cum Dominus gloriae pati, crucifigi et mori nesciat. Divinitas quippe omnino impassibilis est. Sciendum igitur, ideo dictum, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); id est Deus homo factus est, et inter homines conversatus. Sic enim Divinitas humanitati conjuncta 134.0308D| est, ut unus idemque Christus verus esset Deus et verus Homo: unde in Evangelio: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Si enim distinctionem substantiarum attendamus, Dei tantum Filius de coelo descendit, et hominis tantum Filius in terra crucifixus est: si vero unitatem personae, et hominis Filius de coelo descendit, et jam tunc erat in coelo, et Filius Dei Dominus gloriae crucifixus est in terra. Crucifixus est ergo non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Dominus autem gloriae dicitur non solum, quia ipse est gloria, sed 134.0309A| etiam quia sanctos suos, glorificando eos miraculis et virtutibus coruscare facit.
Praeterea ut ostenderet quibus sapientia Dei revelata sit, adjecit etiam prophetae testimonium. Sed subauditur, credentes agnoverunt, sicut scriptum est, scilicet in Isaia: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt illum (Isa. LXIV, 4). Hoc dicto ostendit, quia Deus rem inopinatam, et inauditam, et absconditam a saeculis, et generationibus repente operatus est, mittens Filium suum de coelis ad terras, qui incarnatus et homo factus, de virgine natus est: quam rem non solum humanus sensus comprehendere non potuit, sed neque ipsa natura angelica. Quod enim superius dixit, 134.0309B| hoc nunc prophetico testimonio confirmat; videlicet non esse mirandum, si homines Dominicae Incarnationis mysterium non agnoverunt, quoniam latuit etiam principes saeculi. Merito tamen condemnantur; quia, etsi verba praedicationis scandalum illis faciebant, miraculis tamen fidem accommodare debuerant. Humanae quippe ignorantiae et infirmitati virtus signorum praeponenda erat; et id omnino erat credendum, quod humanae rationi impossibile videbatur. Hoc igitur tam ineffabile donum oculus non vidit, quia non est color; auris non audivit, quia non est sonus; in cor hominis non ascendit, quia non est terrena cogitatio. De inferioribus quippe terrenae cogitationes ascendunt in cor hominis; de superioribus autem omne bonum, juxta Jacobi vocem, 134.0309C| descendit (Jac. I, 17). Aliter, ut quaedam exemplaria habent, in cor hominis non descendit, quia illuc cor hominis ascendit, juxta illud Prophetae: Ascensum in corde ejus disposuit in convalle fletus lacrymarum (Psal. LXXXIII, 7). Quo? In locum, quem posuit, videlicet ubi coelestis gloriae degustaret suavitatem. Cum ergo donum hoc in corde erat Joannis, jam supra hominem erat Joannes; quia cor ejus in locum positum ascenderat. Item oculus non vidit virginem parere; auris ante non audivit. Fulgebunt justi, sicut sol, in regno Patris mei (Matth. XIII, 43). In cor hominis non ascendit ut esset haeres Dei, cohaeres Jesu Christi (Rom. VIII, 17). Haec ergo tam praeclara et ineffabilia dona, de quibus alibi dicit: Omnia mihi tradita sunt a Patre 134.0309D| meo (Matth. XI, 27), praeparavit Deus, id est, praeordinavit, non omnibus quidem, sed his qui credunt et diligunt illum.
Apostolus ergo, ut ostenderet se, suosque, ex his esse qui Deum diligunt, adjunxit: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; tanquam diceret: Ideo nos quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit agnovimus, quoniam Deus revelavit, id est, manifestavit. Revelavit plane non nostris exigentibus meritis, sed gratia suae miserationis ac pietatis. Et hoc est, quod dicit: Per Spiritum suum, id est, per gratiam Spiritus 134.0310A| sancti. Per fidem namque accipimus Spiritum sanctum, qui nobis revelat voluntatem et arcana Dei: res quippe Dei sciri non potest, nisi Spiritu Dei. Et notandum, quia ostendit se ideo missum, ut tantum sacramentum non solum hominibus praedicaret, sed etiam principibus saeculi; quatenus eo evangelizante discerent qui in coelis corporalibus sunt, et qui degunt sub elementis firmamenti, quantum bonum perdiderunt, cum per superbiam ceciderunt, et proprium reliquerunt domicilium. Singularis est ergo iste praedicator, qui tantam consecutus est gratiam; aut enim a nullo, aut vix ab ullo ita explicari potuit Trinitatis mysterium; unde merito vas electionis divino judicio est appellatus.
Igitur, ne putaremus eum angelicum, aut levem 134.0310B| dixisse spiritum, subjecit: Spiritus enim omnia scrutatur, videlicet sanctus; et est sensus: Idcirco nos, quae principes saeculi non agnoverunt, agnoscimus, quoniam ille Spiritus nos docet, qui scrutatur. Nam quia Spiritus sanctus et ex Deo est, et ipse Deus est, ideo omnia novit, quae Dei sunt. Profunda autem Dei addidit, ut ostenderet quia omnem virtutem et praescientiam Dei ipse naturaliter novit, quod omnino creaturae impossibile est. Ac per hoc Spiritus sanctus verus esse Deus ostenditur, et non creatura, sed Creator. Scrutatur autem omnia, non quia nescit, ut inveniat, sed quia nihil relinquit quod nesciat. Scrutatur, non ut inveniat, quia omnia novit; sed, qui tibi datus est, Spiritus, te scrutari faciat: quod enim tu ejus beneficio facis, ipse facere dicitur, 134.0310C| sine quo tu facere non potes.
Ut autem aperte ostenderet quia Spiritus sanctus omnia scrutatur, subjecit etiam similitudinem, dicens: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Humana natura ex corpore constat, et spiritu, quem et animam dicunt. Est autem spiritus hominis ipsius animae rationalis potentia, qua secernitur a pecoribus, et eisdem naturali lege dominatur. De hoc spiritu dicit: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ac si patenter diceret: Non qui extrinsecus est, sed qui intus est, animus tuus, novit omnem cogitationem et dispositionem tuam: haec enim sunt interiora nostra. Et revera nemo haec comprehendere potest, nisi animus noster, 134.0310D| quem Apostolus spiritum vocat.
Ita et quae Dei sunt nemo novit nisi Spiritus Dei: tanquam diceret: Quia Spiritus sanctus unius substantiae cum Deo est, ideo omnia, quae Dei sunt, naturaliter et ipse novit, et nos docet: docet etiam mysterium Christi; quia non solum Patris est Spiritus, sed et Filii. Nemo ergo novit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei; quia quicunque cognoscit, per Spiritum Dei cognoscit. Sic enim dictum est, quemadmodum illud in Evangelio: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris mei, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20).
134.0311A| Igitur, quia dixerat, nobis revelavit Deus per Spiritum suum, ne forte crederet aliquis, quod Apostolus ejusque similes spiritum mundi accepissent, per quem futura cognoscerent; idcirco, cum commendaret gratiam Dei in Spiritu sancto, adjecit: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est. Ac si diceret: In eo probatur, quia non spiritum mundi accepimus, quia arcana Dei cognoscimus, quae spiritus mundi comprehendere non potest. Spiritum mundi, spiritum dicit elationis et superbiae: quicunque enim spiritum mundi accipiunt, superbi et ingrati Deo existunt; ideoque redduntur infelices: Spiritus vero, qui ex Deo est, Spiritus est charitatis et dilectionis. Aliter spiritum mundi, spiritum dicit pythonis (Deut. 134.0311B| XVIII, 11; I Reg. XXVIII, 7; Isa. VIII, 19; Act. XVI, 16), qui est major inter mundanos spiritus. Hoc arripiuntur omnes fanatici, sortilegi et augures, qui sunt sine Deo. Hoc spiritu arrepta Pythonissa Samuelem suscitavit Sauli (I Reg. XXVIII, 14). Hic etiam per Sibyllam locutus, multa de Christo praedixit. In quibusdam etiam, sanctorum prophetarum secutus est sensus, callide volens habere locum inter coelestes spiritus. Et quamvis aliquando vera praedicat, interdum tamen per verisimilia et ipse fallitur, et alios fallit. Sed quasi diceret aliquis: Unde probas, Apostole, quoniam spiritum, qui ex Deo est, accepistis? adjecit: Ut sciamus quae a Deo dona sunt nobis; tanquam diceret: Servus nescit quid faciat Dominus ejus: nos autem, charissimi, ut 134.0311C| amici Dei esse possimus, ideo Spiritum, qui ex Deo est, accepimus, ut sciamus quid faciat Dominus Deus noster. Ideo namque Spiritum, qui est ex Deo, accepimus, ut de donis Dei non gloriemur, tanquam nostris meritis acceperimus, sed illi gratias referamus, a quo accepimus. Multi quippe multa dona Dei habent; sed a quo acceperint, nesciunt; ideoque superba vanitate jactantur. Si ergo spiritum mundi accepissemus, dona, quae a Deo nobis collata sunt, cognoscere nequaquam possemus: inferiora quippe superiorum consilium comprehendere non possunt. Neque creaturam sui Creatoris voluntatem, nisi eo revelante, cognoscere potest. Magna quippe scientia est, ipsum donum, quod aliquis habet, a quo habeat scire.
134.0311D| Quae et loquimur. Sensus hic est: In hoc verissime comprobatur, quod sciamus, quae nobis a Deo donata sunt, quia haec eadem loquimur, ut alii discant, per spiritalem doctrinam. Quomodo vero loqueretur, manifestat, subjungens: Non in doctis humanae sapientiae verbis, id est, eloquentiae nitore comptis. Et est sensus: Quia ea, quae loquimur non a rhetoribus, non a dialecticis, non a philosophis accepimus; ideo non ea loquimur verbis humanae scientiae lepore fucatis. Quoniam humanae sapientiae verba hunc sensum comprehendere non possunt, neque studio artis alicujus discitur, sed per fidem spiritali 134.0312A| ratione concipitur, juxta illud: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VI, 9; Matth. XIII, 14; Marc. IV, 12; Luc. VIII, 10; Act. XXVIII, 26; Rom. XI, 8; Hebr. XI, 3).
Sed in doctrina Spiritus, id est, ea doctrina, quae Spiritu sancto est edita, scilicet evangelica. Aliter: In doctrina Spiritus loquebatur; quia per virtutem sancti Spiritus, quaecunque praedicabat, signis et miraculis confirmabat. Spiritalibus spiritalia comparantes. Spiritales eos dicit, qui negabant humanam sapientiam posse tradere gratiam Dei: gratia namque Dei fidei mysterio continetur, ad illuminandos benevolorum hominum sensus. Quicunque ergo ea credunt, quae mundi sapientes stulta judicant, recte spiritales vocantur. Unde Apostolus spiritalibus spiritalia 134.0312B| comparabat; quia illos judicabat spiritales, qui ea fieri posse credebant, quae possibilia sapientia mundi denegabat.
Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Quicunque ex corpore vivit, recte carnalis vocatur, et animalis. Carnalis a carne, qui carnalia sectatur; animalis, quia fertur dissoluta lascivia animae, quam spiritus non regit; quia nec ipse se Deo regendum subjicit Animalis ergo homo, quia secundum se vivit, id est, sensum suum in terra deprimit, terrena tantum cogitando et desiderando. Idcirco ea quae Spiritus Dei sunt non percipit; quia quid gratiae crux Christi conferat, non intelligit. Nam, quia nihil credit futurum post mortem, idcirco non freno continentiae, non rationali mentis 134.0312C| judicio regitur, sed ad terrenas voluptates, et desideria, velut in praeceps animal, trahitur. Cum enim non credat hominem sine maris ac feminae commistione nasci, audiens Deum Filium genuisse, aut virginem peperisse, ridet. Rursus, quia nihil aestimat futurum post mortem, audiens resoluta corpora vivificari posse ad vitam, hoc gannit. Unde mox subditur: Stultitia est enim illi, et non potest intelligere. Et est sensus: Ideo intelligere non potest, quia stultum judicat, quod sua ratione contendere nequit. Stultum quippe judicat quidquid videt, quod ipse non novit. Quia spiritaliter examinatur, id est, judicatur, condemnatur. Spiritaliter examinatur, quia, ne intelligere possit, suis exigentibus meritis, spiritaliter obcaecatur.
134.0312D| Spiritalis autem judicat omnia. Spiritalis homo dicitur, qui Spiritu sancto regitur, et idcirco judicat omnia Deo esse possibilia. Spiritalis ergo hominis vera est ratio, et verum judicium, quoniam ejus fide et bonorum operum exemplo, pravorum infidelitas, et actus condemnantur, secundum illud: Qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18).
Quia ergo animalis hominis, id est, infidelis judicium falsum est, spiritalis vero, id est, fidelis verum, apte subjungitur: Et ipse a nemine judicatur: hoc est, condemnatur, quia per fidem salvatur. Aliter: Spiritalis omnia judicat; quia supra omnia est, 134.0313A| quoniam cum Deo est. Et quia cum Deo est, ideo purissime videt, et quidquid videt, tota charitate diligit. Omnia judicat, quia quidquid rectum invenit, approbat; quidquid perperam, improbat, in operibus, in moribus fidelium, jejuniis, eleemosynis, cogitationibus, et omnibus, de quibus judicare et quae corrigere licet. Ipse autem a nemine judicatur, id est, a nullo homine, sed a sola lege, secundum quam omnia judicat. Aliter: Spiritalis omnia judicat vana esse, et falsa, in quibus mundi amatores delectantur. Omnia judicat; quia in Scripturis divinis singulorum doctorum sequitur intentionem, et omnium verborum vim considerat, intelligitque illud praeceptum implendum, quod Dominus ait: Si quis te percusserit in dextera maxilla, praebe illi et alteram 134.0313B| (Matth. V, 39; Luc. VI, 29): nihilominus et quod ait Apostolus: Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit (Rom. XIV, 10; II Cor. V, 10). Ipse autem a nemine judicatur; quia nullus carnalium ejus sensum penetrare valet.
Itaque quia Corinthii sua sapientia reprehendere nitebantur ea quae Deus spiritaliter fieri jussit, idcirco ad increpandum illos, subjunxit Apostolus: Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Ac si diceret: Quis ex vobis consilium Dei cognoscit, ut illum arguat, aut reprehendat? Consilium namque vocat in homine, sensum, et voluntatem, ac dispensationem Dei, secundum quam ipse fieri jussit, unde mundi sapientia stulta comprobaretur, 134.0313C| dum hoc fieret, quod illa fieri posse negabat, id est, Verbum caro. Quicunque ergo hunc sensum Domini accipit, non ei displicet quod factum est, nec quaerit Deum instruere, id est, ejus consilium emendare; sed ejus laudat omnipotentiam, secundum quam fecit, quod mundi sapientia fieri posse negabat. Unde mox sequitur: Nos autem sensum Christi habemus. Et est sensus: Vos, quia sensum Christi non habetis, idcirco Deum reprehendere tentatis; nos vero ejus laudamus omnipotentiam, quia sensum Dei habemus, id est, credendo in Deum, divinae scientiae participes sumus. Aliter: Sensum Christi habemus; quia, dum in Deum credimus, omnia ei possibilia judicamus, sicut et Christus, qui 134.0313D| in Evangelio dicit: Apud Deum omnia possibilia sunt (Luc. XVIII, 27). Quicunque enim negat Deum omnia posse, negat eum omnia fecisse ex nihilo.
Sequitur: (CAP. III.) Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Tanquam diceret: O Corinthii, cum venissem ad vos, diligenter perspexi vestram tarditatem, et cognovi vobis non inesse spiritalis doctrinae capacitatem; ideoque non potui vobis loqui quasi spiritalibus, id est, sapientiam, quam loquimur inter perfectos. His enim verbis illos compellat, qui propterea carnales erant, quoniam adhuc carnalibus desideriis serviebant. Unde mox sequitur, et idipsum 134.0314A| sub similitudine repetit, dicens: Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Ubi evidenter docet Apostolus, quoniam parvulis in fide Christi ea committenda sunt mysteria, quae capere possint: si enim magna committantur, continuo scandalizantur, et fides Christi in eis exstinguitur; quemadmodum parvuli, nisi lacte alantur, si solidum cibum sumant, infirmati moriuntur. Corinthii ergo, etsi jam fuerant renati: nam renatos alloquitur Apostolus, ideoque fratres vocat: non tamen digni erant, ut ea illis traderentur, quae spiritalibus; quoniam accepta fide Christi, quae est quasi semen spiritale, nullum postea bonorum operum fructum Deo reddere studuerunt, ut verba perfectionis et spiritalia audire mererentur.
134.0314B| Hic ergo egregius praedicator, vir divinus, et medicus spiritalis, singulorum vires et capacitatem pertractans, secundum cujusque qualitatem praedicationis verba formabat. Non tamen aliter praedicabat in secreto, aliter in publico; aliter in populis, aliter in cubiculis; sed una erat ejus praedicatio. Non enim judicavit se aliquid inter Corinthios scire, nisi Christum, et hunc crucifixum. Sic enim dictum est: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ac si diceretur: Quod loquebatur, non quasi spiritales accepistis, sed quasi carnales. Nam Christum Jesum crucifixum aliter illi accipiebant, qui dicebant: Ego sum Pauli; ego Apollo; ego Cephae: aliter illi, quorum vox erat: ego autem Christi; quos et in initio hujus epistolae laudat. 134.0314C| Illis ergo lacte opus erat; istis solido cibo. Per lac, dulcedo et suavitas praedicationis designatur: per escam vero, profunda praedicatio, spiritatis doctrinae institutis perfecta, et coelestium mysteriorum plena. Christus igitur, qui panis fuerat angelorum, manens Verbum in principio Deus apud Deum, factus est lac, quia Verbum caro factum est. De his carnalibus et spiritalibus dicit Propheta: Tuus est dies, et tua est nox (Psal. LXXIII, 16); id est, tui sunt et spiritales, tui carnales, ad te pertinent spiritales, ad te carnales. Illos incommutabili veritate et sapientia illustras; hos manifestatione carnis consolaris, quasi luna consolans noctes. Dum ergo spiritales spiritalibus spiritalia loquuntur, quasi dies diei 134.0314D| eructat verbum (Psal. XVIII, 3). Sed quia et ipsi carnales fidem Christi crucifixi carnalibus quoquo modo annuntiant, quasi nox nocti indicat scientiam (Ibid.). Nondum enim poteratis; sed ne nunc quidem potestis. Ac si diceret: Quid mirum, si tunc non poteratis, cum adhuc etiam in eadem mentis infirmitate et fidei pueritia permaneatis? Cur autem non possent, aperitur, cum subditur: Adhuc enim estis carnales. Quae sententia illos arguit, qui per baptismum renati, peccatorum consecuti sunt remissionem; sed post baptismum, ad veteris hominis conversationem, cui abrenuntiaverant, conversi sunt.
134.0315A| Igitur, ut ostenderet, cur eos dixerat carnales, subjecit, dicens: Cum enim sit in vobis zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Zelus erat inter Corinthios et contentio, quoniam hominum amore divisi erant. Erat enim zelus, quia sibi invicem invidebant; erat contentio, quia, dum alter adversus alterum, pro amore magistrorum inflammabatur, diversis altercationibus fatigabantur. Sed notandum quia, cum dixisset: Nonne carnales estis? non addidit: Et secundum carnem ambulatis, sed secundum hominem. Sed sciendum quia, quod est ambulare secundum carnem, hoc est secundum hominem. Quicunque enim secundum se vivit, secundum hominem ambulat; ac per hoc, secundum carnem, quia carnalibus desideriis satisfacit. 134.0315B| Nam, quia primus homo secundum se ambulavit, carnis voluptatibus satisfaciendo, ideo a Deo recessit. Apostolus ergo, cum inferret causas, cur eos carnales dixerit, ait: Et secundum hominem ambulatis; tanquam diceret: Quia secundum vosmetipsos vivitis, secundum hominem ambulatis, non secundum Deum. Si enim secundum Deum ambulassetis, profecto dii essetis. Quicunque ergo spem suam in hominem collocat, recte carnalis vocatur: econtrario quicunque, humano auxilio spreto, a Deo sperat adjutorium, recte vocatur spiritalis, quoniam Deus, qui in illo habitat, spiritus est.
Cum enim quis dicit: Ego quidem Pauli; alius autem ego Apollo; nonne homines estis? Paulus et Apollo concordes fuerunt in unitate spiritus et vinculo 134.0315C| pacis. Sed Corinthii eos dividere, et pro altero alter adversus alterum inflari coeperant, nescientes ea, quae sunt Spiritus Dei. Ideoque volens eos Apostolus esse angelos, sive deos, tam acriter redarguit, quia in his contentionibus, non sapiebant, quae Dei sunt, sed quae hominum. Ait ergo: Cum enim quis dicit: Ego quidem sum Pauli, etc. Ubi notandum, quia a sua coepit persona, ne aliorum per invidiam infamare, et suam commendare velle videretur. Et pulchre ait: Nonne homines estis? Sicut enim, qui in Deo gloriantur, et ab eo sperant auxilium, adoptati non solum filii Dei vocantur, sed etiam dii; ita, qui gloriantur in hominibus, et in eis spem suam collocant, non solum homines vocantur, 134.0315D| sed etiam carnales. Quod utrumque una sententia Dominus ostendit, cum per Prophetam loquitur: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes; vos autem tanquam homines moriemini (Psal. LXXXI, 6; Joan. X, 34); id est carnales.
Itaque, ut ostenderet magnum malum, magnumque errorem esse inter Corinthios, et ad injuriam Dei pertinere, cum ejus honorem hominibus impendebant, adjecit: Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Et quia poterat ad haec aliquis respondere: Apostoli dii sunt, ideo intulit: Ministri ejus per quem credidistis; ac si patenter diceret: Quia ministri sunt, ideo non in eis collocanda est 134.0316A| spes; sed in eo cujus sunt ministri. Illi quippe honor, gloria et gratiarum actio impendenda est, a quo est et donum. Nam isti, qui servi sunt, etiam invitos oportet eos ministrare: quemadmodum Moyses, Jonas, et Elias. Homo ergo, quantum ad honorificentiam Dei, nihil est; quantum vero ad officium quod habet, honorandus est, sed sicut servus. Unde mox subditur: Et unicuique, sicut Dominus dedit (subauditur, ita ministrat). Nam, sicut Dominus dedit, id est, voluit, praedestinavit, et praescivit, ita et ministeriorum officia divisit. Unde, ut ostenderet diversitatem donorum et officiorum varietatem, adjecit: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Plantavit Paulus; quia Corinthiis verbum Christi evangelizavit, eosque ad 134.0316B| fidem convertit; hoc enim est plantare: rigavit Apollo; quia eos solemnibus verbis baptizavit, et in fide Christi confirmavit: istud nimirum irrigationis nomine designatur. Nam hic Apollo Corinthius fuit, et baptizando, et in fide corroborando, post Apostoli praedicationem plurimum in concivibus laboravit. Verum, quia peccata dimittere, et gratiam sancti Spiritus conferre solius est Dei, congrue subdidit: Sed Deus incrementum dedit. Quia ergo non ab homine, sed a Deo est profectus, et augmentum salutis, nulla est gloria hominis. Ut ergo dictum est, ad honorificentiam Dei homo comparatus, nihil est; sed quantum ad officium, quod habet, necesse est ut honoretur: non tamen ad contumeliam Dei, ut ab eo aliquid speretur, sed sicut servus. Unde 134.0316C| convenienter subditur: Itaque neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid; tanquam diceret: Plantata majora, et irrigata ad effectum fecunditatis pervenire non solent, nisi Deus ea vegetet, et vitam illis administret. Nos ergo, qui vobis loquimur, tanquam operarii sumus, qui plantant, rigant, culturae diligentiam adhibent; sed cortici viriditatem conferre, folia producere, fructum adhibere non possunt. Ita et nos frustra praedicamus exterius, nisi adsit qui vos creavit, et redemit, et per baptismum peccatorum remissionem contulit. Adest ergo magister, qui docet interius; Christus docet interius; Christus docet; ejus unctio docet. Si enim ejus unctio, et inspiratio non docet interius, in vanum 134.0316D| perstrepunt verba exterius; ideoque subditur: Sed qui incrementum dat, Deus. Si Deus dat, et Christus Deus, Christus ergo Deus dat incrementum. Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt. Quoties unum invenitur in Scripturis divinis, et non additur quid; cum etiam plura unum dicuntur: una intelligenda est substantia, una essentia, non dissidens, neque dissentiens. Qui plantat ergo, et qui rigat, unum sunt; quia unius sunt conditionis, quia mercenarii; ideoque unusquisque suorum laborum mercedem praestolatur. Unde continuo infertur: Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Quanto enim quisque magis 134.0317A| laboraverit, majorem suscipiet remunerationem. Et est sensus: Licet servi, licet ministri, licet omnes mercenarii, tamen, quia diversa sunt officia, diversa erunt et praemia. Nam, quia magis est plantare quam rigare, ideo dispar erit praemium.
Sed ut ostenderet, cur digni essent accipere mercedem, subjecit: Dei enim sumus adjutores. Hoc apertius habetur in Graeco, ubi legitur: Dei enim sumus operis participes. In quibusdam etiam exemplaribus invenitur: Dei sumus cooperatores. Sed quidquid illud est, unum idemque significat. Sancti ergo Dei sunt adjutores; quia admonendo, praedicando, baptizando, illos juvant exterius quos Deus, peccata dimittendo, et sancti Spiritus gratiam conferendo, illustrat intrinsecus. Dei sunt adjutores 134.0317B| officio, non potestate, juxta illud: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. XX, 21). Haec ergo sententia specialiter ad apostolos pertinet; illi enim fuerunt Christi vicarii.
Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Dei agricultura erant; quia per Apostoli praedicationem Deus cordibus illorum inspiravit, et ad fidem convertit; et, post remissionem peccatorum per lavacrum baptismi et donum Spiritus sancti, mores illorum excoluit, ad proferendos bonorum operum fructus. Dei etiam aedificatio erant; quoniam qui fidem illis contulit, inhabitando etiam alias virtutes auxit.
Sequitur: Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus, fundamentum posui. 134.0317C| Quia dicturus erat: Ut sapiens architectus, fundamentum posui, ne sibi arroganter aliquid tribuere videretur; quasi haberet, quod non acceperit a Deo: ideo pulchre praemisit: Secundum gratiam Dei, quae data est mihi. Ubi notandum, quia non ait, secundum voluntatem aut libitum, sed, secundum gratiam; quia cuncta Deo ascribit. Gratiam vero sibi datam a Deo dicit, quia electus est specialiter, ut mitteretur ad gentium praedicationem: unde merito vas electionis est appellatus. Secundum hanc gratiam, ut sapiens architectus, posuit fundamentum; scilicet, quia juxta Christi disciplinam Corinthiis fidei verbum evangelizavit. Sapiens quippe architectus juxta voluntatem auctoris fundamenta collocat: verum, 134.0317D| quia multi post illum Corinthiis praedicaverunt, adjunxit: Alius autem superaedificat, id est, quicunque post me venit. Nam dicendo, alius, omnes vult intelligi, tam bonos, quam malos praedicatores. Superaedificia ergo illa accipienda sunt, quae ab hujusmodi doctoribus tradita sunt Corinthiis; unde mox admonens, subdit: Unusquisque autem videat quomodo superaedificet, id est, perpendat et consideret quomodo superaedificia congruant fundamento, id est, quomodo ea, quae praedicat, meae conveniant doctrinae. Nam si superaedificia distorta, et frivola 134.0318A| fuerint, fundamento manente immobili, ipsa, cum ceciderint magnam facient ruinam. Quicunque ergo male praedicet, fundamentum, id est, nomen, et fides Christi inconvulsa manebit; perversa vero ejus doctrina interibit et destruetur, secus illud: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13). Haec ergo sententia specialiter pseudoapostolos percutit, qui post Apostoli praedicationem venientes, nec intentionem considerare, nec doctrinam imitari voluerunt, sed sua falsa traditione multos Corinthiorum deceperunt.
Fundamentum aliud, etc. Ideo fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus; quia licet haeretica sint quae praedicant, 134.0318B| non tamen audent, nisi interposito nomine Christi; quoniam sui erroris commenta commendare non possunt, nisi res absurdas, et turpes, acceptabiles, et congruas faciat tanti nominis dignitas. Ait ergo: Fundamentum aliud, etc.; ac si diceret: Etsi multi sunt qui praedicant, non tamen audent alium Christum praedicare, quam quem ego praedicavi; quia, si fecerint, continuo eorum deprehendentur errores. Sonus ergo tanti nominis fecit, ut commenta et sectae haereticorum susciperentur. Sequitur: Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, etc. Haec apostolica sententia in his computanda est, quae beatus Petrus apostolus (II Petr. III, 16): difficilia dicit intellectu in epistolis Pauli; unde varie a 134.0318C| doctoribus est exposita. Lapides pretiosos dicit, quos ignis non corrumpit. Ut ergo quibusdam placet, per aurum, argentum, lapides pretiosos, non opera, sed homines designantur, id est, per aurum, argentum, et lapides pretiosos, boni auditores; per ligna, fenum, et stipulam, mali. Ille itaque supra fidei fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos aedificat, qui suos auditores bene instituit; econtrario ille fenum, ligna et stipulam, qui male.
Uniuscujusque autem opus manifestum erit; quia in futuro judicio, et boni auditores manifestabuntur, et mali. Unde et sequitur: Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur. Dies Domini, id est, dies judicii declarabit, quia discernet bonos auditores a malis. Qui in igne revelabitur; quia Dominus in 134.0318D| igne revelante veniet ad judicium. Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Uniuscujusque opus, id est, et bonos auditores, et malos ignis probabit, quia bonos purgabit, malos vero aeterno incendio concremabit.
Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet. Et est sensus: Si doctor misericordia Dei, ita suos lucratus fuerit auditores, ut ipsi poenam aeternae damnationis evadant, et vitam aeternam percipiant, ipse, pro eorum salute, remunerationem suscipiet, juxta quod Dominus dicit in Evangelio 134.0319A| secundum Lucam: Esto tu super quinque civitates; et tu esto super decem (Luc. XIX, 17). Nam quanto plures aliquis lucratus fuerit, tanto majorem mercedem inveniet.
Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Id est, si mali auditores, propriis exigentibus meritis damnabuntur: doctor, quia minus sollicitus fuit erga eorum salutem, damnum patietur, id est, poenas luet, sed purgatorias. Unde mox subditur: Ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem; quia propria justitia et fide salvabitur, purgatus per ignem. Aliter: Tria in hoc loco Apostolus memorat, quae pretiosa et praeclara sunt in mundo, id est, aurum, argentum, et lapides pretiosos: tria autem vana et frivola, id est, ligna, fenum, et 134.0319B| stipulam. Unde, ut quidam volunt, per aurum, argentum, lapides pretiosos, designatur bona, sana, et catholica doctrina; per ligna, fenum, et stipulam, mala, perversa, et adultera. Ergo supra fidei fundamentum, aurum, argentum, et lapides pretiosos aedificat, qui bene docet; ligna, fenum, et stipulam, qui perverse.
Uniuscujusque opus manifestum erit; quia in die judicii et bona, et adultera doctrina omnibus manifestabitur. Unde et sequitur: Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: in igne quippe tunc omnibus revelabitur prava doctrina, quae nunc quosdam decipit. Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit; quia per ignem fit examinatio; ideo ignis probabit uniuscujusque doctrinam: quoniam, 134.0319C| si nihil invenerit, quod exurat, manifestum erit bonum fuisse doctorem; prava autem doctrina esca erit ignis; unde consequenter significatur per ligna, fenum et stipulam.
Si cujus opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet, id est, si nullas in eo sordes pravae doctrinae ignis invenerit, quas exurat; et ipse, sicut tres pueri (Dan. III), illaesus ab igne, accipiet mercedem; vitam utique aeternam, cum gloria perpetuae felicitatis.
Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Opus mali doctoris ardebit, quia perversa doctrina interibit; quoniam non est substantia, sed accidens causa. Omnia quippe tunc mala peribunt, sicut iter impiorum (Psal. I, 6). Detrimentum vero pati est poenas 134.0319D| luere. Ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem. Salvum illum dicit futurum; quia non interibit substantia, qua consistit, sed ejus doctrina. Sed notandum, quia non ait: Salvus erit per ignem, quasi fundamenti merito incombustus ab igne liberetur, examinatus per ignem volens ostendere, quia poenas luet, non tamen in aeternum torquebitur, sicut perfidi et impii, sed quandoque liberabitur ab igne, ut sit ei operae pretium, quod credidit Christum. Hic tamen sensus, 134.0320A| nisi caute ac sobrie accipiatur, errori vicinus est: non enim apparet quomodo hic quandoque a poena liberetur, cum Dominus dicat: Et ibunt hi in supplicium aeternum (Matth. XXV, 46). Sciendum vero quia, ut dicit beatus Augustinus, ille hoc loco ignis intelligendus est, per quem ambo transeant, id est, qui aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, et qui ligna, fenum et stipulam. Sic enim dicit: Si quis aedificaverit supra fundumentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, fenum, stipulam. Ignis ergo in hoc loco, tentatio tribulationis intelligitur, de quo alibi dicitur: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Iste ignis in hac interim vita facit, quod hic dicit Apostolus: non tamen est incredibile, quod post hanc 134.0320B| vitam id ipsum faciat.
Supra fundamentum igitur fidei ille aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, qui cogitat ea quae sunt Christi, quomodo placeat Deo (I Cor. VII, 32), id est, qui ea operatur, in quibus delectatur Deus. Nam, quia pure intelligit, consequenter ejus intellectus per aurum designatur, secundum illud: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Eloquentia vero ipsius per argentum exprimitur; quia eloquentia Domini, eloquentia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 9): virtutes, et bona opera, per lapides pretiosos; quoniam, sicut lapides pretiosos ignis non corrumpit, ita virtutes et bona opera ignis tribulationis non consumit. Hujus ergo opus ignis probabit, quoniam non exuret, quia non 134.0320C| ea dilexit in mundo, quorum amissione crucietur. Dies quippe Domini, id est, dies tribulationis declarabit splendidum ejus opus, ut est aurum, quod per ignem transit. Et quia splendidum ostendetur, et inviolabile permanebit, idcirco quod superaedificavit, mercedem accipiet aeternae felicitatis. Illud nimirum sumet, quod cogitavit. Econtrario ille aedificat ligna, fenum, stipulam, qui cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 34), id est, qui ea operatur, quae abominatur Deus. Convenienter ergo per ligna, fenum et stipulam designantur mundanae cogitationes, et tales rerum saecularium cupiditates quae, licet sint licitae, amitti tamen sine mentis dolore non possunt. Et hujus ergo opus ignis probabit, quia exuret eum dolor rerum saecularium, 134.0320D| quas dilexit, si contigerit ut eas tempore tribulationis amittat. Quippe non possunt sine magno amitti dolore, quae cum magno possidebantur amore. Unde paulo post dicitur: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur. Opus ardebit, quia substantia mundi peribit: si ergo perierint res saeculares, detrimentum patietur, id est, damnum temporale; quia amisit quod cogitavit. Verumtamen fundamenti merito liberabitur, si magis elegerit illis carere, quam Christo, id est, si timore amittendi eas, non deserit 134.0321A| Christum. Et hoc est, quod sequitur: Ipse autem salvus erit; sic tamen quasi per ignem; quia, licet exurat eum dolor temporalium rerum, quas in mundo dilexit, et perdidit, non tamen consumit, aut subvertit fundamentum fidei stabilitate et incorruptione munitum.
Attamen sciendum quia, si per ligna, fenum, et stipulam, ut beatus Augustinus dicit, mundanae cogitationes, et rerum saecularium cupiditates, apte etiam per eadem designantur levia, et venialia, et quaedam minuta peccata, sine quibus homo in hac vita esse non potest. Unde notandum quia, cum dixisset aurum, argentum, lapides pretiosos, non intulit ferrum, aes et plumbum, per quae capitalia et criminalia peccata designantur. Nam quisquis supra 134.0321B| fundamentum, id est, post perceptam Christi fidem et baptismi sacramentum haec aedificat, non liberabitur per ignem purgatorium, de quo hic Apostolus loquitur, nisi in hac vita digna satisfactione et emendatione correxerit. Qui autem aedificaverit minuta et levia, tanto citius ab hoc igne liberabitur, quanto leviora, et pauciora fuerint. Nam, ut Augustinus dicit, fideles tanto tardius, citiusque ab hoc igne liberabuntur, quanto magis, minusve bona temporalia dilexerunt. Sciendum praeterea, quia ignis, sicut a sanctis doctoribus traditur, diversis modis peragi solet. Quod quisquis voluerit, in eorum dictis inveniet.
Itaque, quia dixit: Secundum gratiam Dei, quae 134.0321C| data est mihi, ut sapiens architectus, fundamentum posui: deinde, quod esset fundamentum ostendit, dicens: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus; ut ostenderet quo sua intentio dirigeretur, aut cujus templi dixerit fundamentum, adjecit: Nescitis, quia templum Dei estis: tanquam diceret: Vere non ignoratis, quia vos estis templum illud, cujus fundamentum est Christus; ideoque oportet ut superaedificetis aurum, argentum et lapides pretiosos. Desiderabat enim ut Corinthii, omnesque ejus auditores studerent servare munditiam cordis et corporis, quae maxime inter omnia bona Deo accepta sunt; unde alibi dicit: Sequimini pacem, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). Ubi 134.0321D| ergo deest munditia mentis et corporis, ibi profecto deest gratia Spiritus sancti. Et notandum quia his verbis ostendit Apostolus, quoniam fideles templum sunt Dei. Quoniam ergo necesse est, ut Deus habitet in templo suo, ita eos vivere oportet, ut Deus in illis habitare delectetur. Sciendum quoque quia, cum dixisset: Nescitis quia templum Dei estis; et mox intulit: Et Spiritus Dei habitat in vobis: ostendit quia Spiritus sanctus Deus est, et non creatura, sicut haeretici insaniunt, sed Creator: sicut 134.0322A| enim Creator in creatura, sic ipse habitat in templo suo, id est in Ecclesia.
Deinde ut eos terreret qui impure vivebant inter Corinthios, adjunxit: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Haec enim sententia illos percutit, qui impure vivendo, et corpora sua corrumpendo, templum Dei violabant, maximeque illum, qui uxorem patris habebat (I Cor. V, 1), ut prius se reum judicaret, quam ejus causa in medium prorumperet.
Sed valde terribile est, quod dicit: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Multis quippe modis templum Dei violatur: nam templum Dei violat qui sanctam Trinitatis unitatem dividere quaerit; templum Dei violat qui sanctam Ecclesiam pravo dogmate 134.0322B| corrumpit, aut aliquo schismate scindit: item, qui impure vivendo, se ipsum corrumpit, et qui, licet corporis munditiam servet, mente tamen carnali concupiscentia fedatur et delectatione polluitur: et, ut generaliter loquar, templum Dei violat quicunque hujusmodi peccatum committit, quod ab eo gratiam Dei repellat, et ipsum a regno coelorum excludat. Hos omnes Dominus disperdet, non solum cum per sententiam mortis auferet, sed potius in igne perpetuae damnationis.
Igitur, ut eos revelaret, qui pure vivebant inter Corinthios, addidit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Pulchre autem ait, sanctum; quoniam, ut beatus Augustinus dicit, erant et illi quidem templum Dei per fidem, non tamen sanctum, 134.0322C| sicut hi qui templum Dei violabant. Et inde, ut malos terreret, adjecit: Nemo se seducat, id est, nemo aestimet, vel suo, vel alieno consilio sibi prodesse aliquid posse, sine gratia Dei. Aliter: Nemo se seducat, id est, sua sapientia secreta Dei se comprehendere posse arbitretur; nemo sibi blandiatur; nemo in hominibus spem suam collocet. Redit enim ad superiorem sensum, quo sapientes mundi redarguit, et eorum sapientiam stultitiam esse comprobavit. Unde hic quoque subjungitur: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Et est sensus: Si quis videtur spiritalis sapientiae gratiam habere, et intelligit salutem generi humano per Incarnationis Dominicae mysterium promissam, stultus fiat in hoc saeculo, id est, fugiat 134.0322D| saeculi sapientiam, ut ab ea stultus judicetur; tunc enim revera sapiens erit. Nam stultus saeculo, prudens est Deo, dum credit Deum fecisse quae sapientia mundi non capit. Et hoc est, quod sequitur: Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Cum enim ea operatur Deus, quae illa fieri posse negat, stultitiam illam esse comprobat. Aliter: Sapientia hujus mundi est maledicentem maledicere, amicum diligere, inimicum odio habere, talionem pro tallone reddere: haec autem apud Deum stultitia 134.0323A| est, qui inimicos diligendo, et pro eis orando, possibile ostendit, quod illa incredibile judicabat. Aliter: Sapientia mundi est, quae multos praedicat deos: sed haec Deo stultitia est; quia fides catholica unum tantum credit, et confitetur Deum, teste virtute; secundum quod ipse Dominus in Evangelio dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Igitur, ut congruo testimonio confirmaret quod dixerat, intulit: Sicut scriptum est (ut quibusdam placet in Isaia: ibi enim verborum istorum quaedam similitudo habetur). Magis autem credendum est scriptum in libro beati Job, ubi Eliphaz Themanites loquitur; ibi enim haec eadem verba reperiuntur: Comprehendam sapientes in astutia eorum (Job V, 13). Astutia, ut beatus Augustinus dicit, aliquando 134.0323B| pro sapientia ponitur; non tamen proprietate, sed abusione. Comprehendit ergo Dominus, id est, redarguit sapientes saeculi, quoniam stultos ostendit, faciendo ea quae fieri posse diffidunt. Quod autem quaedam exemplaria habent, sapientiam, carnalium debemus accipere. Sed ut magis confirmaret, subdidit etiam testimonium Prophetae dicentis: Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Sciens Dominus cogitationes hominum vanas, quoniam vanum est quidquid homo cogitat sine Deo, redarguit eos, dum verum ostendit quod falsum judicabant, et falsum quod verum putabant.
Itaque, quia Corinthii in magistris gloriabantur, dicentes: Ego sum Pauli, ego Cephae, ideo subditur: 134.0323C| Itaque nemo glorietur in hominibus; tanquam diceret: Quia cogitationes hominum vanae sunt, et eorum consilia infirma et improvida; ideo non in hominibus gloriandum est, sed in Deo, cujus consilium, nec comprehendi potest, nec retractari, quippe stultum est quodcunque homo tractat sine Deo.
Cur autem non sit in hominibus gloriandum, aperitur cum subditur: Omnia vestra sunt. Et est sensus: Quia omnia vestra sunt, nolite in singulis gloriari; nolite speciales vobis magistros defendere, quoniam omnibus utimini: Paulus namque, et Apollo, et Cephas vestri sunt; quia unum praedicant, et omnes pro vestra salute laborant. Unde inferius: Nos autem servos vestros propter Jesum (II Cor. IV, 5): servos 134.0323D| enim ministros dicit, juxta quod Dominus: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat (Luc. XXII, 27).
Sive hic mundus. Mundus vester est, quia pro vobis factus, ut eo recte utamini, et cursus ejus in Dei voluntate constituatis, nec putetis eum fato et constellationibus regi, sed providentia Dei. Neque enim propter mundum homo, sed propter hominem factus est mundus. Sive vita, sive mors. Sive vita praesens vestra est, quia vobis a Deo concessa, ut 134.0324A| in ea recte vivatis, et sobrie, ac modeste ad Dei gloriam eamdem transigatis: mors etiam vestra est, quia licet propter peccatum primi hominis vobis illata sit, necesse tamen est, ut parati sitis libenter mori pro Christo, in spe futurae resurrectionis.
Sive praesentia, sive futura. Praesentia vestra sunt, quia vobis a Deo concessa, tamen, ut sic eis utamini, ne Deum offendatis. Futura quoque vestra sunt, ut agnoscatis ea meliora praesentibus; ipsisque vos potius commendetis, et ad ea percipienda quantocius festinetis. Omnia vestra sunt, id est, vestrae potestati, judicioque commissa et subdita. Vos autem Christi (subauditur, famuli, et cohaeredes). Est autem sensus: Sicut omnia vestrae potestati subdita sunt, et concessa, ita necesse est, ut vos Christo 134.0324B| subjiciamini. Christus autem Dei (subauditur proprius Filius). Ac si aperte diceretur: Sicut Christus unigenitus est Dei Filius, faciens voluntatem Patris, ita necesse est, ut et vos in filios adoptati, Christi faciatis voluntatem. Cur ergo ad ejus injuriam aliquid ab homine speratis, aut in hominem spem ponitis? Verum quia erant nonnulli, qui aliter de Apostolo sentiebant quam oporteret, ut ita de eo sentirent, quemadmodum ille, qui eum ad gratiam Apostolatus elegit, ideo arguendo subjecit: (CAP. IV.) Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Tanquam diceret: Quicunque ille est, qui aliter de nobis sentit, quam sentiendum sit, sic nos judicet, sicut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Quia, dum non 134.0324C| in strepitu verborum praedicamus, non in eloquentiae nitore, profecto potest intelligere, quia Christi mysteria dispensamus. Et revera facile hoc cognoscere poterant, quoniam non verba in eis, sed virtus fulgebat, miracula coruscabant.
Notandum autem quia duo posuit: multi enim ministri sunt Dei, qui dispensatores mysteriorum esse nesciunt; ministri quippe Dei sunt ejus sequaces, juxta quod ipse dicit: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 20). Dispensatores mysteriorum Dei sunt qui coelestia sacramenta, sive mandata singulis quibusque fidelibus secundum qualitatem et capacitatem distribuunt, id est, boni praedicatores. Et sciendum quia, dum se suosque similes dispensatores dicit mysteriorum Dei, pseudoapostolos redarguit, 134.0324D| ostendens non esse Dei, quod praedicabant, quia longe discedebant ab apostolica traditione.
Sequitur: Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Hanc sententiam quidam interrogative, quidam confirmative pronuntiari volunt. Sed quocunque modo pronuntietur, verba sunt increpantis. Hac enim sententia, non solum pseudoapostolos redarguit, sed etiam eos qui constanter pravos mores (et est sensus: Post acceptam gratiam dispensationis Dei) redarguere metuebant causa 134.0325A| timoris, aut gratiae, et commendationis, sive lucri. Propter raritatem namque ait, quaeritur; ac si diceret: Plures quidem videntur dispensatores mysteriorum Dei, sed perrarus invenitur fidelis. Ipse autem tantae erat auctoritatis, libertatis et constantiae, ut nec vitae suae parceret, nec verba detrahentium metueret, nec humana judicia formidaret, tantum ut minister esset Christi, et fideliter Dei mysteria dispensaret. Ideoque subjungit: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer; tanquam diceret: Vestra judicia non pertimesco, quos tantis flagitiis irretitos video. Et revera minimum erat ut ab his judicaretur, qui nec a sanctis erat judicandus. Sanctorum nempe est non humana judicia, sed Dei solum metuere. Unde et subditur: Aut ab humano die, id 134.0325B| est, a legibus traditis ab hominibus, quarum judicia non formidabat, quia omnem humanarum legum justitiam transcenderat, et soli divinae justitiae inhaerebat. Dicendo sane: Aut ab humano die, subintelligi vult divinum, quo Dominus judicaturus est vivos et mortuos Igitur, quia nihil meminerat se egisse, aut docuisse, unde vel a se ipso judicaretur, subjecit: Sed neque me ipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum. Et est sensus: Conscientia mea pura est; ideo nec vestra, nec humanarum legum, nec mea judicia formido. Nam quia puram conscientiam habebat, in nullo sollicitus erat.
Sed quia videbatur se justificare voluisse, et velut homo, peccatum potuisse incurrere, subjunxit: Sed non in hoc justificatus sum; tanquam aperte diceret. 134.0325C| Nec mea, neque vestra, neque legum humanarum judicia metuo, sed de meritis non praesumo; illius judicium vereor, quem occulta cordis latere non possunt, et cujus judicia perpendere nequeo. Et hoc est, quod sequitur: Qui autem me judicat, Dominus est. Igitur, ne Corinthii temerarium judicium inciderent, subjecit: Itaque nolite ante tempus judicare; ac si patenter diceret: Quia judicandi estis, nolite judicare, ne duplex peccatum incurratis et atrocius puniamini; sed potius quasi fideles et sancti viri, futurum diem exspectate judicii. Hinc in Evangelio Dominus: Nolite judicare, et non judicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini (Luc. VI, 37): ubi illud maxime docet, ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, semper in meliorem partem 134.0325D| interpretemur, ne temerarium judicium incidamus: injuria quippe judicis est, si ante ejus cognitionem a servo proferatur judicium.
Sed quaerendum quare hic judicare prohibeat, cum alibi et ipse judicet, et aliis praecipiat judicare (I Cor. VI, 3-5). Quapropter sciendum quia, sicut idem Apostolus alibi dicit, sunt quaedam facta quae praecedunt judicium (I Tim. V, 24), de quibus nobis judicare permittitur, quia aperta sunt, sicut stupra, furta, homicidia; quaedam vero sunt quae sequuntur judicium, de quibus nobis judicare non conceditur: sunt autem quaedam media facta, quae, quia occulta 134.0326A| sunt, de his nobis facile judicandum non est, maxime ut condemnemus. Si vero evidenter fuerint aliqua probatione devicta, punienda sunt. Quod etiam Dominus suo exemplo in libro Genesis ostendit, dicens: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Venite, descendamus, et videamus utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Ecce Dominus quasi dubitans loquitur, cujus oculis omnia aperta sunt, cujusque cogitationem nec arenae maris numerus potest effugere, ostendens quia occulta peccata, maxime criminalia, non facile aut credere aut judicare debemus, probata autem punienda sunt. Unde et Dominus, postquam Lot de Sodomis eduxit, praefatas urbes, ignem et sulphur 134.0326B| pluens, evertit (Gen. XIX, 24). Hic ergo de occultis et dubiis Apostolus loquitur. Notandum etiam quia dicendo, ante tempus, diem judicii vult intelligi. Nunc enim tempus est clementiae, misericordiae et poenitentiae. Unde alibi dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies (II Cor. VI, 2). Tunc autem judicii tempus erit, cum malefacta per poenitentiam purgari non poterunt; sed recipiet unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Tunc nimirum, sicut Isaias dicit: Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui (Isa. III, 14). Unde hic quoque subditur: Quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit occulta cordium. Ipse nimirum Dominus lux est, ut Joannes 134.0326C| dicit, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5). Lux est mentium, sed purgatarum. Quia ergo lux est, illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit occulta cordium, quia ad adventum ejus non solum opera, sed etiam cogitationes oculis omnium patebunt, sicut ipse dicit: Nihil opertum quod non revelabitur, nec occultum quod non sciatur (Matth. X, 26). Ibi simplicitas et hypocrisis apparebunt. Unde mox subditur: Et tunc laus erit unicuique a Deo. Tunc dicit, quia modo non est vera laus; incertum enim est utrum is qui laudatur laude dignus sit, an non. Hinc etiam alibi dicit: Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat (II Cor. X, 18). Tunc autem vera laus erit unicuique. Nunquid reprobo? Non. 134.0326D| Subaudiendum est enim bene cogitanti vel bene operanti laus erit, quia audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34).
Sequitur: Haec igitur, fratres, transfiguravi in me, et Apollo, etc. Transfigurare est alterius figuram, id est personam, sumere. Transfiguravit ergo haec in se, et Apollo, ut in sua et in ejus persona pseudoapostolorum perversas traditiones evacuaret. Notandum vero quia non denominatim, sed generali eos sententia redarguit, ne major oriretur in populo discordia, et ipsi, abjecto pudore, deteriores fierent. 134.0327A| Noverat enim quoniam perrarus invenitur qui suum nomen aut ejus quem diligit aperte audiens denotari, possit tacere, quoniam si suum aut ejus nomen, quasi sub silentio praetermisso, denotatum aliquis audiat, ita fortasse dissimulat, quasi nihil contra se aut dilectum suum dictum sit. Sub hac transfiguratione pseudoapostolorum personas etiam superius destruxit, dicens: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Et rursum: Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, ut in his discerent non in homine gloriari, et quod a Deo conceditur homini non assignare, et Deo, non homini, gloriam tribuere. Unde hic quoque subditur: Ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio. 134.0327B| Corinthii quippe supra quam scriptum est, id est, superbe sapientes, adversum se inflammabantur, quia sibi invicem invidebant pro meritis magistrorum. Unusquisque enim eorum, quem potissimum judicabat, ejus se jactabat discipulum. Sciendum igitur quia erant inter eos qui amplius in baptismi sacramento, aut in doctrina accipientes, eos qui minus accipiebant despicerent; ideoque in magistris gloriabantur. Sed et pseudoapostoli se a seipsis justificari volebant, quidquid accepissent sibi, non Deo, attribuentes. Talibus ergo loquens, subjunxit: Quis enim te discernit? Ubi notandum quia singulariter, quasi ad unum, dicit, qui ad partem plebis uniuscujusque loquitur. Tanta quippe discordia erat in populo Corinthiorum, ut plurima essent diversarum 134.0327C| partium studia: unde ita Apostolus suam locutionem omnibus partibus, sine propriae personae denominatione coaptavit, ut, cum legeretur ejus epistola, unaquaeque pars susciperet quod contra se dictum intelligeret. Sensus autem, ut beatus Augustinus dicit, hic est: Quis enim te discernit? id est, de massa illius perditionis quae facta est ex Adam quis te separavit, ut faceret vas in honorem, et non in contumeliam? (Rom. IX, 21.) Subauditur, nemo, nisi Deus. Aliter: Tu, qui amplius te accepisse gloriaris, quis te ab eo qui minus accepit separavit, nisi is qui tibi dedit quod alteri non dedit? Et notandum quia dona quibus discernitur ille cui dictum est: Quis te discernit, non sunt terrena intelligenda, sed coelestia: non ea quae tam bonis quam malis 134.0327D| communia sunt, sed quae soli habere possunt electi.
Sed, ut idem beatus Augustinus dicit, homo carnalis et inaniter inflatus poterat vel voce vel cogitatione respondere et dicere: Discernit me fides mea, oratio mea, justitia mea. Hujusmodi ergo vocibus, sive cogitationibus, occurrens, infert: Quid igitur habes quod non accepisti? Et est sensus: Quidquid boni habes, a Deo accepisti. Rursum, ne suis se meritis crederet accepisse, adjecit: Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Ac si diceret: 134.0328A| De bono accepto non in te gloriandum est, sed in Deo, quia non tuis meritis accepisti, sed gratis. Aliter: Quid igitur habes quod non accepisti? Id est: Quid boni habes a pseudoapostolis quod a me prius audiens non acceperis? Si autem a me audiens accepisti, quid de eorum magisterio gloriaris, quasi a me nihil acceperis. Nam pseudoapostoli humanae eloquentiae nitore gratiosi erant, Apostolus contemptibilis videbatur, quia non suam, sed Dei gloriam quaerebat.
Jam saturati estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis: Haec verba per ironiam dicta sunt: non enim sunt affirmantis, sed indignantis, et commoti animi. Illos quippe dicit regnare, saturatos et divites factos, in quibus superius diversa vitia et 134.0328B| plures errores redarguit; non revera, sed secundum eorum aestimationem, qui se regnare putabant, et divites, et saturatos factos, quoniam omnia se a pseudoapostolis accepisse gloriabantur.
Verum, ut ostenderet quanto pietatis amore eos diligebat, subjunxit: Et utinam regnaretis. Bene illis optat, tanquam pius pater, etiam ingratis filiis. Sed sine Apostolo regnare non poterant, quia quaecunque a pseudoapostolis acceperunt, plena erant vitiis et erroribus. Ut et nos vobiscum regnaremus. Ordo erat ut diceret: Ut et vos nobiscum regnaretis; sed quia praemisit: Utinam regnaretis, ideo compulsus est dicere: Ut et nos vobiscum regnaremus. Sed qui sunt illi qui regnant? Illi videlicet qui certi sunt de spe aeternae beatitudinis, qui securi de 134.0328C| promissis Dei, qui gaudent et laetantur in omnibus adversis quae pro Christi nomine patiuntur, scientes quoniam non illis ingerunt detrimentum, sed perpetuae mercedis lucrum acquirunt. Unde alibi idem Apostolus dicit: Cum infirmor, tunc potens sum (II Cor. XII, 10). Et Jacobus: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis (Jac. I, 2).
Puto enim, nos Deus apostolos novissimos ostendit. Novissimi apostolatus gratiam propterea suae personae specialiter ascribit, quia prae omnibus apostolis innumeras persecutiones et passiones sustinuit; quemadmodum illi qui venturi sunt in novissimo tempore apostoli, Elias scilicet, et Henoch: mittentur enim ante adventum Christi ad praedicandum 134.0328D| populum Dei, et Ecclesias muniendum, ne credant, sed resistant Antichristo, a quo multas passiones et supplicia luent, adeo ut occidantur, sicut lectio Apocalypsis declarat. Unde hic subditur: tanquam morti destinatos. Illorum ergo tempus suo tempori comparavit; sed ne videretur se jactare, aut humanum favorem quaerere, non singulariter, sed pluraliter dicit nos. Quod vero ait puto, non dubitative, sed confirmative dictum intelligere debemus, sicut illud in Epistola ad Romanos. Existimo 134.0329A| quod non sunt condignae passiones hujus mundi (Rom. VIII, 18). Potest etiam intelligi ut novissimos dixerit, ad comparationem priorum; nam quos primos elegit, direxit ad Judaeos; quos autem novissimos, destinavit ad gentes; ideoque ait: Tanquam morti destinatos, id est, ad mortem, ad supplicia, ad persecutiones diversas.
Quia spectaculum facti sumus mundo. Elias et Henoch adeo spectaculum erunt in mundo, ut in conspectu totius populi infidelis occidantur, et corpora eorum projiciantur in platea ad confusionem fidelium. Sic nimirum apostoli spectaculum facti sunt mundo, dum in conspectu insultantium contumeliis et cruciatibus sunt affecti. Mundo dicit, non coelo et terrae, sed habitantibus mundum; propter 134.0329B| quod exponens, subjecit: Et angelis, et hominibus. Angelos autem non bonos ait, sed malos, de quibus dicit Propheta: Immissiones per angelos malos (Psal. XXXIII, 8). Similiter homines, non credulos, sed infideles. His enim spectaculum facti sunt, quia exsultabant et laetabantur de eorum passionibus et mortibus. Beatus vero Augustinus dicit angelos et homines tam bonos quam malos posse intelligi, ut sit sensus: spectaculum facti sumus mundo, angelis et hominibus; non vituperantibus solum, sed etiam laudantibus, quia habemus in nobis quod bonis angelis placeat, habemus quod malis displiceat. Sic et vita nostra fidelibus placet, et infidelibus displicet.
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes 134.0329C| in Christo. Apostoli, quia Christum diligentes, eaque praedicabant quae sapientibus mundi stulta videbantur, propterea stulti vocabantur propter Christum; Ebion, et Cerinthus, quia Deum Filium habere negabant, aut Deum hominem fieri, vel virginem parere potuisse; reliqui quoque qui contra Christum praedicabant, sapientes in Christo vocabantur. Haec ergo sententia pseudoapostolos redarguit, qui, eloquentiae humanae nitorem quaerentes ea praedicabant quae mundi sapientibus non displicerent; ideoque prudentes in Christo vocat eos.
Nos infirmi, vos autem fortes. Apostoli, quia libere et constanter Christum praedicabant, ideo probra, molestias, vimque patiebantur, ac per hoc judicabantur infirmi: econtra pseudoapostoli, quia 134.0329D| ita Christum praedicabant, ut homines non offenderent, securi manebant; ideoque dicit eos fortes.
Vos autem nobiles, nos autem ignobiles. Qui Deum Abrahae fuisse promissum aut prophetis annuntiatum negabant, nobiles aestimabantur, quia omnem antiquitatem Christi promissi non Christo ascribebant; econtrario qui Christum, secundum promissionem, ex Abrahae semine natum et annuntiatum a prophetis asserebant, ignobiles vocabantur. 134.0330A| Sed sciendum quia quae probare videtur Apostolus negat; et quae negare videtur probat. Verba enim sunt increpantis, qui confitetur negando, et confitendo negat, quippe per ironiam dicta sunt.
Usque in hanc horam; usque ad hoc tempus, id est etiam apud vos, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Apostoli, quia sine adulatione et secundum fidem catholicam Christum praedicabant, gratiosi non erant, ideoque nihil ab auditoribus accipiebant unde sustentarentur; ac per hoc esuriebant, sitiebant, et nudi erant: colaphis etiam caedebantur, quia publice irridebantur et exprobrabantur. Instabiles erant, quia fugabantur 134.0330B| ab infidelibus de loco in locum, ne forte si diutius in eodem loco manerent, plures ad fidem Christi converterent. Laborabant operantes manibus suis, unde victum acquirerent quo sustentarentur: non solum quia, cum gratiosi non essent, nihil accipiebant, sed quia indignum judicabant aliquid ab his accipere quos in tantis flagitiis esse videbant, propter illud: Oleum peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Noverant enim quia graviter peccat, et libertatem arguendi amittit, qui ab eo aliquid accipit, qui propterea tribuit, ne redarguat .
Sequitur: maledicimur, et benedicimus; persecutionem patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus. 134.0330C| Maledicebantur, et benedicebant, quia pro malis vicem non reddebant, ut eos qui se male tractabant sua patientia ad fidem Christi converterent. Persecutionem patiebantur, et sustinebant, quia persequentibus non resistebant. Basphemabantur, et obsecrabant, quia, injuriis et contumeliis affecti, suppliciter obsecrabant, ut se permitterent reddere rationem, scientes quia si id fieret, facilius eos ad fidem Christi converterent.
Sequitur: tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus. Et est sensus: Quia nosmetipsos dejecimus, quia non contradiximus, idcirco contemptibiles habiti sumus, et vilissimi omnium. Unde mox subditur: Omnium peripsima usque adhuc. Peripsima enim sunt quaelibet vilia, velut depilaturae, et 134.0330D| rasurae, et quaecunque alia projectitia. Usque adhuc dicit, id est, usque ad hoc tempus.
Sequitur: Nam si decem millia paedagogorum, etc. Notandum quia ille qui primum fundamentum fidei jacit, ille pater dicitur; qui vero illum sequuntur, paedagogi. Paedagogus Graecus sermo est, et Latine dicitur pedissequus, et eruditor puerorum; atque lascivam aetatem refrenans. Iste namque, quia fundamentum fidei injecerat, pater erat. Et ideo dicebat: Non tamen omnes patres.
134.0331A| Et quare hoc dixerat subditur: Per Evangelium ego vos genui. In eo quod dicit genui, ostenditur esse pater. Et ideo dicit, ut dum illi eum audirent patrem, se esse agnoscant filios, et intelligant a nemine ita diligi, quemadmodum ab illo qui pater est, et libentius eum audirent. Nullus itaque extraneorum filiorum amorem suis praeponit filiis.
Rogo autem vos, fratres, etc. Videndum est quare Apostolus dixerit suis auditoribus, vel unde: Imitatores mei estote. Notandum quia diversas adversitates, et incommoditates, et famem, et sitim causa salutis illorum sustinuit; et ideo dicebat: Imitatores mei estote, quasi diceret: Sicut ego causa vestrae salutis multas incommoditates sustinui, ita et vos, 134.0331B| spretis pseudoapostolis, illorum detractionem parvipendatis: nam eorum detractiones ipsi formidabant; quasi diceret: Si filii estis, debitum honorem debetis impendere patri, et imitatores existere. Variis enim locis varia est intentio Apostoli dicentis: Imitatores mei estote, sed tamen in hoc loco talis est intentio.
Ideo direxi Timotheum, etc. Quis enim mente comprehendere aut verbis explicare poterit affectum illius? Non enim satis fuit eis epistolam dirigere, sed etiam suum filium Timotheum studuit dirigere; et non quemcunque, sed etiam charissimum. Nam multos habuit filios, alios charos, alios chariores, alios charissimos: iste vero charissimus erat, quia quo fidelior, eo charior. Et his verbis 134.0331C| illos tangit, qui ab ejus praedicatione recesserant: qui, si mansissent, forte et ipsi charissimi efficerentur.
Sed quare istum direxit? Forte ideo, quia illi oblivioni tradiderunt quae eis apostoli praedicaverant. Et ideo istum direxit, cui nota erat ejus praedicatio, et ejus epistolae, ut ea quae oblivioni tradiderant ad memoriam revocaret. In quo facto monentur praedicatores ut affectum pietatis ab illis a quibus persequuntur non subtrahant, sed, si necessitas fuerit, pro illis mori studeant.
Et quare istum direxerit manifestat, subdendo: Qui vos commonefaciat vias meas; id est, commonitos vos reddat. Viam suam appellat praedicationem et operationem suam. Quae sunt in Christo Jesu. 134.0331D| Cum enim dicit, in Christo Jesu, et sicut in omnibus Ecclesiis doceo, ostendit se nil contrarii, nil perversi eos docuisse; et dum illi audirent generalitatem observare, puderet eos non esse observatores, quia quo magis specialitas videt generalitatem observare aliquid, magis provocatur ad observandum.
Sequitur: Veniam ad vos, etc. Animadverte quantae sollicitudinis fuerit iste egregius praedicator. 134.0332A| Non enim satis fuit epistolam dirigere, nec etiam filium suum charissimum; ad extremum vero praesentiam sui promittit, dicendo: Veniam ad vos cito. Sed vide quam discrete et quam caute loquatur; dicit enim: Si Dominus voluerit. Quare hoc, nisi quia cognoverat Deum magis scire quod esset in homine quam hominem? Ideo hoc dicebat, ut si Deus disposuisset illum venire, non Paulo, sed Deo ascriberent, qui eum venire disposuit, et operae pretium esset gratia Dei adventus; si vero non venisset, non Deo, vel Paulo, sed suis meritis deputassent, quoniam, exigentibus meritis, eum venire distulit. In quo facto monemur ut cum aliquid promittimus etiam spiritale, dicamus: si Dominus voluerit, id est permiserit.
134.0332B| Sequitur: Et cognoscam non sermonem eorum, etc. Notandum quia tandiu manifestatur falsa doctrina, quousque vera appareat; cum vero vera apparuerit, obscuratur. Ita et hic. In adventu namque Apostoli falsa doctrina disparuit; et ideo dicit: Et cognoscam, etc. Sermonem appellat eloquentiam; virtutem vero, signorum et operum. Et quare dixerit: Cognoscam eos qui inflammati sunt, non sermone, sed virtute, manifestat, cum subdit: Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute; id est, in virtute operum, quia sicut doctrina evangelica non est in monte, sed in virtute, ita et regnum Dei.
Sequitur: Quid vultis? In virga, etc. Duplex enim erat affectus apostolicae mentis, id est pietatis et 134.0332C| severitatis. Superius dixerat: Ut filios meos charissimos moneo (I Cor. IV, 14); nunc vero virga minatur. Quid mansuetius, quid misericordius, quam ut filios meos charissimos monere? Et quid crudelius quam virga minari? In quo facto monentur praedicatores ut utrumque affectum erga suos habeant, id est severitatis et pietatis: sed ita, ut non sit crudelis eorum severitas, quoniam si talis, ad desperationem trahit; si vero remissa pietas, negligentes facit. Et ideo pietas cum severitate, et severitas cum pietate debet esse. Hinc est quod sub mari aeneo non solum boves, sed etiam leones fuisse leguntur (III Reg. VII, 29). Quid per boves nisi pietas praedicatorum; quid per leones, nisi terror severitatis signatur? Discimus enim in praefatione 134.0332D| similem esse Paulum Moysi: quod etiam in hoc loco manifestat; nam sicut duplex affectus possederat animum istius, ita et ipsius. Legitur enim quia, cum ascendisset in montem (Exod. XXXII), ut acciperet legem, dixit ei Deus: Descende de monte, quia peccavit populus tuus, et precante illo dimisit Deus noxam populo, et descendente illo, triginta millia interficere jussit. Vide quia ille qui misericorditer 134.0333A| optaverat de libro deleri, descendens quam crudeliter egit.
(CAP. V.) Omnino auditur inter vos fornicatio, etc. Dicitur: Auditur fornicatio talis; et qualis sit, subdendo manifestat, cum dicit: Qualis nec inter gentes; id est, inter illos qui a cognitione alieni existunt: unde etiam gentiles dicuntur, quasi geniti tales. Et sciendum quia exaggerando loquitur Apostolus, ut illi agnoscentes magnum facinus, poeniterent et salvarentur. In quo facto monentur praedicatores ut cum de aliquo facinore loquuntur, exaggerando loquantur, quia sunt nonnulli mali, et perversi, maxime simplices, quibus si remisso ordine vitium increpetur, parvum considerant esse flagitium; nam secundum modum locutionis, quantitatem 134.0333B| intelligunt esse peccati. Et ideo exaggerando loqui debent, ut, dum audiunt, agnoscant magnum facinus, et poeniteat eos facti sui, et salventur.
Sequitur: Ita ut quis uxorem patris habeat. Dixerat enim superius crimen fornicationis generaliter; nam fornicatio multas habet significationes; et ideo speciem subjunxit: Ita ut quis uxorem patris habeat. Iste enim publice novercam suam acceperat; et ideo dicebat. Sed nota quia unumquodque facinus, quo rarius patratur, eo deterius habetur. Rarius peccat homo in consanguineis; et quo rarius, eo deterius ipsum vitium habetur. Iste enim in consanguinea peccaverat, quia uxorem patris acceperat.
Sequitur: Et vos inflati estis, etc. Cum enim inter istos tam magnum facinus fuisset patratum, non 134.0333C| magis luctum habuerunt, sed potius inflati exstiterunt; et ideo dicit Apostolus: Et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis. Accidit enim inter illos talis fornicatio, qualis nec inter gentes; et isti non luxerunt, sed inflati exstiterunt; et ideo hoc dicit Apostolus. Nam sanctorum est aliorum peccata deflere, ut Jeremias: Quis dabit capiti meo aquam? (Jer. IX, 1), etc.; et Samuel legitur flevisse Saulem (I Reg. XV, 35). Dominus etiam flevit ruinam perfidae civitatis, dicendo: Si cognovisses et tu (Luc. XIX, 42) (subauditur, fleres). Unde dicit beatus Gregorius: Cum enim perfidae civitatis ruinam flevit, ostenditur quotidie flere peccata sui populi per suos praedicatores. Sed isti non erant tales, et ideo inflabantur.
134.0333D| Sequitur: Ut tollatur de medio vestrum, etc. Si enim non habes potestatem corrigendi illum quem in flagitio cognoscis, alienus existis a peccato; si vero habes potestatem, et non corrigis, particeps es illius. Si autem habes potestatem corrigendi, et desunt qui eum condemnent, tolerare eum debes, quemadmodum Dominus facinus Judae, quem proditorem esse sciebat. Et notandum quod si vitium in generalitate fuerit, exeundum est; quod Isaias manifestat, cum dicit: Propter quod exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis (Isa. LII, 11); si vero in 134.0334A| specialitate fuerit, abjiciendum est, quemadmodum hic dicit Apostolus.
Sequitur: Ego quidem absens corpore, etc. Absens erat enim iste carne, sed tamen praesens erat illo spiritu, qui replet orbem terrarum virtute, non mole. Alio vero sensu illo spiritu praesens erat, quo Eliseus Giezi, cum dicebat: Num non praesens eram, quando occurrit tibi homo, et talia tribuit? Et quo spiritu benedictus adfuit suis, sequitur: Congregatis vobis, etc. Bene dicit in nomine Domini Jesu; quia nihil prodest conventus sine Domino Jesu. Sequitur: Judicavi, etc.; quasi dicat: Jam judicavi ut tollatur de medio vestrum, et judico tradere, etc. Varie enim iste locus a doctoribus exponitur. Nonnulli dicunt eum Satanae traditum fuisse, id est, diabolo, 134.0334B| ad vexandum, ut vexatus agnosceret culpam suam, et poeniteret eum facti sui, et salvaretur. Nonnulli dicunt eum a communione privatum, ut excommunicatio intelligatur per Satanam. Nonnulli intelligunt carcerem: quod maxime credendum est, quia Satanas aliqua contrarietas vel adversitas est. Et nota, quia hoc judicium non ex crudelitate, sed ex pietate descendit; et ideo subdit: Ut spiritus salvus sit; et alibi: Qui inobediens verbo nostro fuerit, hunc per epistolam notate, ut non conjungamini ei, ut confundatur; verumtamen non ut inimicum existimate, sed corrigite ut fratrem (II Thess. III, 14).
Dixerat paulo superius eos inflatos, cum magis luctum habere debuissent. Et hoc aliis verbis repetit, cum dicit: Non bona gloriatio vestra. Pro quo 134.0334C| habetur in Graeco: bona gloriatio vestra; id est, non bona: inflati namque erant, cum magis oporteret eos luctum habere, quod tantum inter eos accidit crimen. Quorum multi inveniuntur imitatores, qui nec suam, nec aliorum mortem lugent. Nam nonnulli adeo decepti sunt a diabolo, ut non solum non lugeant vel sua, vel aliorum peccata, sed quo majora vel ipsi committunt, vel alios videant, eo laetiores existant, de quibus Salomon: Laetantur, inquit, cum male fecerint (Prov. II, 14), etc. Sequitur: Nescitis quia modicum fermentum, etc. Quasi diceret: Scitis quia, non solum si magna pars fermenti adjuncta massae corrumpit eam, sed etiam si ei aliqua particula, vel scintilla admisceatur; et cum hoc 134.0334D| sciatis, cur tantum crimen, quod vestram societatem scindere potest, non a vobis repellitis? Solet nomine fermenti prava designari doctrina, ut illud: Cavete a fermento Scribarum et Pharisaeorum (Luc. XII, 1; Marc. VIII, 15). Et pulchre quidem, quia sicut fermentum magnam massam corrumpit farinae, sic et prava doctrina magnam massam fidei, caeterarumque corrumpit virtutum. Solet etiam designari prava actio. Quod et hic juxta inceptionem a populo intellige. Et bene, quia et crimen saepe magnam solet sanctae conversationis et societatis massam corrumpere. Quod saepius in populo Judaeorum evenisse 134.0335A| monstratur, ut Achaz peccante, multi prostrati sunt coram hostibus (II Par. XXVIII, 5).
Quapropter monet et hortatur: Expurgate, inquit, vetus fermentum; id est, veteris hominis conversationem. Ut sitis nova conspersio. Novam conspersionem dicit, societatem ecclesiasticae pacis. Et pulchre conspersio dicitur; quia, sicut ex multis granis, per aquae admistionem, fit una magna massa; sic ex multis sexibus, aetatibus, ac conditionibus fit una societas Ecclesiae. Sequitur: Sicut estis azymi. Azyma quippe pro simplicitate ponitur: filii namque Israel, cogentibus Aegyptiis, solam farinam secum sumpserunt, unde azymos panes comederunt, quia licentiam fermentandi non habuerunt (Exod. XII, 39). Talis est sensus, quasi dixisset: Jam, quia veteris 134.0335B| hominis fermentum abjecistis, et renovati estis, azyma estote; id est, in eadem novitate manete. Hinc est: Primogenita asini mutabis ove (Exod. XIII, 13). Primogenita asini ove mutare, est in mundo vitae primordia, sanctitatis et castimoniae, innocentia superare, et laudabile sacrificium Deo offerre; quia nihil immundum mundo Deo offerri potest. Nam quia fecerat fermenti et azymae mentionem, ut intueri Paschae nostrae renovationis ostenderet mysterium, subdidit: Etenim Pascha nostrum, etc. Et est sensus: Non pecus, non agnus, sed Christus est immolatus, cujus illa figuram gerebant. Pascha et phase unum nomen est, et dicitur a transitu, et a passione, ut quidam voluerunt, quia paschin Graece dicitur passio. Attamen congruentissima duarum linguarum 134.0335C| monstratur conjunctio, quia qua die passus est, transivit ad Patrem; unde et Joannes: Venit hora ejus, ut transeat (Joan. XIII, 1).
Sequitur: Itaque epulemur. Quaedam habent exemplaria: Festa celebremus; quaedam vero, quod utrumque exponit, laetemur. Sed rite laetari non possumus, nisi ea, quae illi in typo agebant, ad imitationem trahamus. Legitur enim Pascha comesuris dictum: Sument de sanguine agni (Exod. XII, 7), etc. Dicit beatus papa Gregorius: Quid sit iste sanguis non jam audiendo, sed bibendo cognoscimus. Sequantur et caetera, quae in ejus libro leguntur.
Et quasi interrogassent ubi epulari deberent, respondit: Non in fermento veteri. Ubi notandum, quia filii Israel fermentum abjiciebant, et per septem dies 134.0335D| azyma comedebant (Ibid., 15). Nam et nos per omne tempus vitae nostrae oportet sancte et innocue conversari. Et ut ostenderet quod esset fermentum vetus, mox subjunxit, dicens: Non in fermento malitiae, 134.0336A| et nequitiae; sed ubi ostendit: In azymis sinceritatis et veritatis. Sinceritas est, qua omnis corruptio abjicitur; veritas, qua omnis fallacia repellitur.
Scripsi vobis in epistola, non commisceri fornicariis. His verbis Apostolus significat se scripsisse; sed quia ipsi non intellexerunt de quibus fornicariis dixerit, ideo forte non istum, qui crimen admiserat, aegre ferebant, et a se non repellebant. Sed sciendum quia, ut nonnulli volunt, in hac Epistola haec descripserat; alii vero non in hac Epistola, sed in altera; quod nobilius est. Verum, quia ipsi non intellexerunt de quibus fornicariis dixerit, ideo mox ipse exponendo subjunxit: Non utique fornicariis hujus mundi, etc., ostendens quod non de infidelibus, ut 134.0336B| ipsi intellexerunt, dixerit, sed de credentibus. Sequitur: Alioquin debueratis de hoc mundo exire. Et est sensus: Si vos consortiis malorum contenti esse deberetis, prodesset vobis de mundo exire, id est mori. Nam hoc ideo dicit Apostolus, quia quasi recompensatio est malis, si cito ab hac vita egrediantur, ne forte, si diutius maneant, et bonis quidem noceant, et postea atrociori poena plectantur. Et quia noverant sancti malis peccatum obesse, non mortem, ideo nonnullos mortis sententia punierunt.
De quibus nempe fornicariis dixerit, manifestare curavit; et ideo subjunxit: Is qui frater nominatur, est fornicator, etc. His verbis non interdicit Apostolus cum infidelibus cibum non esse sumendum, 134.0336C| quia ipse alibi dicit: Si quis infidelium vocat vos ad coenam, et vultis ire, omnia quae apponentur vobis manducate non interrogantes; sed interdicit cum fratre, id est, credente, si fuerit aut fornicator, aut aliquid tale quale ipse commemorat habuerit, non solum sacramentum dominici corporis et sanguinis non percipere, verum nec communem cibum sumere, quatenus, dum a consortio nostro segregatur, confundatur, et erubescat, et emendetur. Nam multi sunt qui non intelligunt se multum peccasse, nisi a consortio segregentur bonorum.
Sequitur: Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? Quare hoc dicit Apostolus, nisi quia ad episcopum non attinet judicare incredulos, sed credulos, fornicatores, avaros, aut aliquid tale habentes? 134.0336D| Et non solum ad episcopum, sed congruit etiam fidelibus. Et ideo subjungit: de his qui intus sunt vos judicatis. Unicuique namque necesse singulorum est in Ecclesia judicare, id est, discere mores 134.0337A| et cui adhaereat, et cui fidem committat, quoniam non omnes in Ecclesia aequalis meriti sunt, sed alii boni, alii meliores, alii vero optimi. Illud etiam sciendum, quia haec sententia non est contraria superiori sententiae, qua ait: Nolite ante tempus judicare. Ibi prohibet, hic etiam monere videtur, et alibi inquit: Vos ipsi judicate (I Cor. X, 15), etc.: sed non est contrarium; vel ideo, quia, cum hic de probatione aut discretione loquatur, ibi loquitur de occultis quae Ecclesia non judicat, sed Deo reservat: vel certe quia intentio fuit loqui de praelatis, quorum facta non sunt judicio subditorum judicanda, sed judicio praelatorum. Et ideo paulo ante praemisit: Hic jam quaeritur inter dispensatores, etc., quasi diceret: Quare quaeritis, cum eorum facta vestro 134.0337B| judicio non sint judicanda? Qui sensus in multis aliis locis sanctarum Scripturarum monstratur. Legitur in libro Genesis . quia cum inebriatus fuisset Noe (Gen. IX), nudatus est in tabernaculo suo, etc. Ubi per Noe praedicatores, per ebriationem et nudationem aliqua reprehensibilis actio praedicatorum, per Cham, qui derisit, designantur subjecti, qui temere suorum praelatorum facta reprehendunt, per Sem et Japhet boni quidem subditi, qui non solum non reprehendunt, sed potius tegunt, si quae reprehensibilia cognoscunt. Hoc etiam in libro Regum ostenditur (II Reg. VI, 6), ubi legitur, quia eum calcitrarent boves, et arca Dei flecteretur, ut caderet, Oza, temere cum apprehendisset eam, percussus a Deo mortuus est. Hinc est quod et Saul introivit 134.0337C| in speluncam, ut purgaret ventrem suum. Et reliqua (I Reg. XXIV, 4). Saul enim ventrem purgare est praelatos quae mente prave conceperant ad operationem perducere.
Sequitur. Nam eos qui foris sunt Dominus judicabit. Eos qui foris sunt gentiles appellat, quos Dominus judicat, juxta illud: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18); quia qui spem non habet, mortuus est. Quod autem ait: Auferte malum: aut illum intellige, qui crimen fornicationis admisit, aut ipsius malum, aut certe uniuscujusque eorum. Si vero illum intelligas qui crimen commisit, recte repellendus erat, quia non solum delectatione, sed et operatione mortuus erat. Nam et sancta Ecclesia, non eos qui delectatione, sed operatione moriuntur 134.0337D| repellit. Alios nempe occidit diabolus delectatione, alios vero operatione. Hinc est quod serpenti dictum est: Pectore et ventre repes. Et pulchre prius pectore posuit, quia delectatio praecedit operationem.
Corinthii quidem, quia non solum consortia pravorum hominum non declinabant, sed etiam si aliqua judicia habebant, magis ea ab infidelibus quam a fidelibus dirimi optabant, ideo, ut reprehendendo eos denotaret, protinus adjunxit: (CAP. VI) Audet aliquis vestrum, et reliqua; quasi diceret: Quare 134.0338A| audetis quod non est audendum? Vos etenim juxta praeceptum Domini dicentis: Si quis voluerit tecum judicio contendere, et reliqua (Matth. V, 40), judicia habere non debuistis; sed quia habetis, quare ab infidelibus dirimi optatis? Quos autem appellat iniquos, manifestat fuisse infideles. Sequitur: An nescitis quia sancti de hoc mundo judicabunt? Quasi diceret scitis. Quapropter cum facti esse debeatis ut mundum judicetis, mirum est cur ejus judicium quaeritis. Sancti quippe de mundo judicabunt, quia comparatione fidei eorum ipsius condemnabitur infidelitas. Sequitur: Et si in vobis judicabitur mundus, etc. In vobis mundus judicatur, si nihil infidelitatis ipsius aut pravorum operum in vobis invenitur. Et est sensus: Si mundum judicatis, non estis 134.0338B| indigni minima ejus judicare, et si generalitatem, non indigni estis specialitatem.
Sequitur: nescitis quoniam angelos judicabimus? Angelos namque daemones appellat, quia contra naturam peccaverunt, quoniam corpus, quo gravarentur, non habuerunt, sed neque fuit qui illis suaderet; et ideo inventores sunt suorum malorum, quos sancti judicant, dum, divino adjuti subsidio, supra naturam, Deo obedientes existunt. Ipsos etiam alibi principes, et potestates, ac mundi rectores appellat, et in coelestibus commorari dicit (Ephes. VI, 12). Et est sensus: si principes judicamus, multo magis saecularia negotia, aut eorum ministros.
Sequitur: Saecularia igitur judicia, etc. Saecularia dicit temporalia, vel corporalia, quae de bonis temporalibus, 134.0338C| id est, fundis, aut villis, aut caeteris nascuntur. Contemptibiles quoque appellat, vel insipientes, vel eos qui suas contemnunt injurias. Sciendum quia dixit superius negotium, sed non ostendit quale; nam etsi est corporale, est et spiritale, ut illud: Adjutores negotii mei (Rom. XVI, 3; Philipp. IV, 3), hoc est evangelicae praedicationis. Deinde quale dixerit, ostendit: saecularia judicia. Et quia noverat eorum cor, et insipientiam, et quod mox insipientes constituerent judices, eo quod ipse prohibuerit infideles; ideoque praevenit eos, quasi dans consilium: contemptibiles, inquit, constituite. Et ne illi crederent eum hoc velle, subjunxit: Ad verecundiam vestram dico; id est, confusionem, quasi diceret: Non putetis me 134.0338D| hoc velle; sed ad confusionem vestram dixi. Mihi namque placet ut virum sapientem et perfectum super hoc negotium constituatis, qui juxta evangelicum praeceptum possit inter fratrem et fratrem judicare. Et ideo addidit: Sic non est sapiens inter vos, etc., quasi diceret: Est. Magnae etenim confusionis esse poterat, si inter tot qui Deum agnoscebant non inveniretur sapiens, qui recte posset inter fratrem et fratrem judicare. Beatus papa Gregorius aliter hunc locum exponit. Dicit enim quia propheta primatibus Synagogae ait: Quaerite judicium (Isa. I, 27); et 134.0339A| Apostolus dicit: Contemptibiles ad judicandum constituite. Dicit ipse quia Apostolus hortaturus erat suos ad sapientiae ac prudentiae doctrinam, et ad charismata potiora (I Cor. XII, 31), multo magis tamen ad prophetiae donum. Ideo longe ante praemisit: Contemptibiles constituite; quasi diceret: Non est enim dignum ut vos, qui majora penetrare valetis, in his occupemini, sed eos quos nullis majorum donorum virtutibus praeditos cognoscitis, super haec negotia ordinate. Et nota quia ipsos contemptibiles dicit sapientes. Sic non est, inquit, sapiens inter vos, quia non stulti, sed qui peritiam habent terrenarum rerum, illi ordinandi sunt ad judicandum, ut majores eo liberius coelestia et spiritalia penetrare valeant, quo minus in his terrenis occupantur. 134.0339B| Hinc est quod Moyses pro se septuaginta viros (Exod. XVIII, 25; Deut. I, 15) populo praeposuit. Illud autem sciendum, quia qui generalis populi merita transcendunt, infirmantium fratrum negotia non debent contemnere, sed super ea quos sciunt peritiam habere humanarum rerum praeponere, ut et ipsi liberius coelestia penetrent, et isti, ut a nobis operibus non sint alieni, in his rebus quarum peritiam acceperunt administrent.
Itaque omnino peccatum habetis, etc. Dupliciter enim isti condemnantur, sive quia contra praeceptum, quoniam judicia habebant, sive quia habendo, non a fidelibus, sed ab infidelibus dirimi optabant. Et ne putarent illi peccato carere posse, si habendo judicia, non ab infidelibus, sed a fidelibus 134.0339C| dirimerentur, ideo subjunxit: Itaque omnino, etc.; quasi diceret: In hoc tantum peccatis, quia judicia habetis. Vos etenim, cum ad hoc laborare debuissetis, ut fratres veluti germanos diligeretis, quia major est ista germanitas spiritalis quam carnalis, non solum non diligitis, sed etiam injuriam infertis. Ut quanquam non posset fieri ut quilibet christianus judicia non habeat contra praeceptum Domini dicentis: Qui voluerit tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium, et auferenti quae tua sunt ne repetas (Matth. V, 40); tamen ipsa judicia non ab infidelibus dirimenda sunt.
Sed forte dicit aliquis: Juste querelor, quia subsistere non possum, quoniam mea auferuntur, et proscribor: ideo sententiam judicum requiro. Huic 134.0339D| cogitationi ob hoc occurrit Apostolus, dicens: Quare non injuriam sustinetis, et fraudem patimini? Quasi diceret: Vos non solum injurias et rapinas paventer fertis, ut ad humana judicia trahatis, sed injurias inferendo, ad eadem provocatis.
Et hoc fratribus. Quasi dicat: Hoc, quod extraneis facere non debuistis, ipsum etiam fratribus irrogatis. An nescitis, etc. Quasi diceret: Si misericordes 134.0340A| puniuntur, multo magis iniqui. Et ideo dicit an nescitis, quasi diceret, et scitis. Et ideo quod dicit, scitis, ostendit illos non ignoranter operatos. Et ideo subjunxit: Nolite errare. His verbis ostendit reverentiam legis, aditum regni coelestis. Et manifestavit quod, si quis istorum uni vitio deditus exstitisset, a regno coelesti excluderetur. Reverentiam legis ostendit, quia ista omnia lex divina prohibet; aditum regni coelestis, quia si quis uni vitio deditus exsisteret, regnum penetrare non posset.
Sed quid est quod dicit: Nolite errare? quia vult ostendere illos hoc sapuisse, et oblivioni tradidisse, quoniam per unum annum et dimidium docendo apud eos fuerat; et ideo hoc dicebat, ut ipsis 134.0340B| ad memoriam reduceret quod oblivioni tradiderant. Sequitur: Scitis quod neque avari, etc., neque molles. Nonnulli dicunt molles esse qui patiuntur hoc vitium, concubitores vero qui patrant; et, ut quidam volunt, ipsi sunt effeminati, id est, enerves, qui eradicantur de terra; unde propheta: Effeminati eradicabuntur de terra (III Reg. XIV, 24). Et effeminati dicuntur a prohibendo, id est, sine barbis. Et ideo prohibebat Apostolus hoc vitium, quia leges divinae exsecrant, humanae vero cohibebant, et ideo concubinos habebant. Et quod a divinis prohibeatur ostenditur, ubi dicitur: Si quis ierit cum masculo coitu femineo, morte moriatur (Levit. XX, 13). Rapaces. Distat inter avarum et rapacem. Omnis enim rapax avarus, non omnis avarus rapax. Nam avarus 134.0340C| potest esse tenax suarum rerum, tamen aliena non rapere; rapax vero, etiamsi sua profuse dispergat, tamen quia aliena concupiscit, avarus est.
Ebriosi. Ebriosus dicitur ab ebriositate, et ebrius ab ebrietate. Nam ebrius ille est, cui accidit, aut propter charitatem, aut propter aliquid; ebriosus vero, cujus jugis est ebrietas. Et ideo caute loquens Apostolus, non dixit ebrium excludi a regno, sed ebriosum. Sequitur: Regnum Dei possidebunt. Terribilis est haec sententia, qua dicit Apostolus, regnum Dei non possidebunt. Ideo terribilis, quia ipse lingua erat Spiritus sancti, et ipse per eum loquebatur. Et ideo timendum est ne istorum vitiorum uni succumbamus, ne forte a regno excludamur.
Sequitur: Et haec quidam fuistis, etc. Et ne ipsi 134.0340D| putarent eum solummodo vitia reprehendere velle, et non illos habuisse ostendere, ideo dixit: Et haec quidam fuistis. Et nota quia quidam dicit, non quidem, quoniam si quidem dixisset, videretur omnes comprehendere; si vero nihil dixisset, omnes excludere; et ideo, temperate loquens, dixit quidam. Sciendum etiam quia his verbis terrorem incutit suis, sed tamen sublevationem subjunxit, dicendo: 134.0341A| Sed abluti estis, etc. Sed quare hoc dicit? Quia solent homines, dum de semetipsis audiunt bona dici fallaciter, ita studere vivere et conversari, ut esse possint veraciter quod audiunt dici fallaciter. Sequitur: in nomine Domini nostri Jesu Christi, etc. Notandum quia isti per sacramentum baptismi fuerant renati, et per gratiam sancti Spiritus innovati. Nam baptismum initium est religiositatis, et fundamentum totius pietatis et bonitatis. Et ideo ad memoriam pristina bona revocat, ut illi audientes dolerent se amisisse decepti a pseudoapostolis, et poenitendo, et recte vivendo, ad eadem bona reverterentur. In quo facto monentur praedicatores, ut quondam bonis auditoribus effectis malis, pristina bona ad memoriam reducant, et mala exaggerando 134.0341B| manifestent, ut illi audientes quae amiserunt, poenitendo et recte conversando ad eadem revertantur.
Omnia mihi licent, etc. Dixit superius quod neque fornicarii, neque idolis servientes, neque caeteri regnum possiderent; et, ut quidam dicunt, ideo subjunxit: Omnia mihi licent, ostendens se liberum arbitrium habere agendi ea, sed tamen non expedire. Sed his qui hoc dicunt contrarium est, quia omnia illa lege divina prohibentur, et ideo nihil eorum licitum est. Et ob hoc iste sensus repudiandus est. Alii vero dicunt quod nihil illicitum sit, quia Apostolus dicit omnia licita, qui vim quoque dicti non intelligunt, aut immemores, aut contumaces. Nam, si id esset, nequaquam Joannes, quem in utero sanctificatum hujus sermonis 134.0341C| memorem non dubitamus, diceret Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui adulteram (Marc. VI, 18); et Dominus: Non licet sanctum dare canibus et panes sanctos non licet dare laicis; et caetera talia. Sane notandum, quia Apostolus coeperat loqui de crimine fornicationis, et quia noverat incentivum, et fomitem, et materiem fornicationis esse gulae intemperantiam; ideo inter verba, quibus prohibebat fornicationem, coepit loqui de escis. Omnia, inquit, mihi licent; id est, omnes escas comedere, sed tamen non expediunt, ne in malum incidam fornicationis. Quapropter quicunque fornicationis malum integrum superare desiderat, intemperantiam gulae vitare, et quibus modis homines tentet, agnoscere studeat. Quinque scilicet modis, ut ait beatus 134.0341D| Gregorius, tentat. Aliquando facit horam necessitatis praevenire; unde et Jonatha mortis sententiam accepit (I Reg. XIV, 39, 44). Aliquando lautiores requirere cibos; unde et filii Israel Deum offenderunt (IV Reg. XVI, 3) in deserto, quia despecto manna (Num. XXI, 5), lautiores carnalium cibos quaesierunt. Aliquando accuratiores; unde et prima culpa filiorum Heli fuit, quia eorum voto puer sacerdotis, non coctam carnem more antiquo, sed crudam accipiebat, ut accuratius eam praepararet (I Reg. II, 15). Aliquando excedere modum; unde et Dominus loquens 134.0342A| ad Jerusalem dicit: Haec fuit iniquitas sororis tuae Sodomae, superbia, et abundantia panis, et saturitas (Ezech. XVI, 49). Quibus verbis ostendit quia excedendo modum in edendo, ad incredibilem libidinis ardorem pervenerunt. Aliquando etiam viles cibos cum aviditate sumere; unde et Esau pro esu lenticulae primogenita vendidit (Gen. XXV, 33). Nam quo ardore flagraverit vilem cibum comedere, venditio primogenitorum ostendit. Illud etiam, quia non est peccatum in cibo, sed in appetitu ciborum. Hinc est, quod saepe lautiores cibos quia sine aviditate sumimus, non offendimus, et saepe viles cum aviditate, et ideo delinquimus. Nam et diabolus, quia hoc agnovit primum Adam non carne, sed pomo (Gen. III, 6); et secundum pane tentavit (Luc. IV, 3). Hinc 134.0342B| est etiam quod ipse pomum comedendo, deliquit. Elias carnes comedendo integritatem sui corporis servavit (III Reg. XIX, 21). Quicunque enim quae sibi cognoscit contraria agit, ceu Adam, vetiti ligni pomum comedit. Beatus namque Augustinus profundius hunc locum investigavit, et Apostoli intentionem manifestavit. Dicit enim: Omne quod illicitum est, non expedit; attamen non omne quod non expedit, illicitum est. Quod si ita est, quid intersit inter illud quod illicitum est, et ideo non expedit, et illud quod licitum est, et tamen non expedit, generali regula definire difficile est. Verumtamen cito potest aliquis respondere et dicere: Omne quod illicitum est, peccatum est, et omne peccatum non expedit: Igitur et omne quod non 134.0342C| expedit, illicitum est. Ubi est ergo, quod ait Apostolus: Omnia licent, sed non omnia expediunt? Sed nos, quia non dubitamus Apostolum verum dixisse, nec audemus quaedam peccata dicere licita; sciendum est esse quaedam licita, quae, si fiant, non essent peccata: verumtamen, ne alios impediant a regno, non essent agenda; esse etiam licita quaedam, quae non expediunt, ut fiant. Unde videndum est quae sint illa licita; videlicet quae per illam justitiam fiunt, quae ad Deum pertinent. Illa scilicet sunt illicita, quae ab eadem justitia ita prohibentur, ut nullo modo agantur, etiamsi ab illis laudentur, in quorum notitiam pervenerunt. Et hoc sciendum, quia, dum ea quae licita sunt non agis, non in vinculo legis constringeris, sed liberae dilectionis benevolentiam vitas. 134.0342D| Hoc quoque ut apertius manifestetur, verbi gratia sub exemplo dicendum est. Notandum sane quia Dominus nihil praecipit iniquum; quod autem prohibet, omnino illicitum. Ipse quoque non jubet dimittere uxorem infidelem; quod si juberet, aliter fieri illicitum esset, et Apostolus nequaquam diceret: Ego dico, non Dominus. At vero concedit Dominus dimittere uxorem causa fornicationis, quae si pro carnali dimittenda est, multo magis pro spiritali, id est, infidelitate, de qua Psalmista: Perdidisti omnes fornicantes (Psal. LXXII, 6). Et quare 134.0343A| esset; mihi autem, inquit, adhaerere Deo bonum est. Ergo licebat pro infidelitate uxorem dimittere: quae si propterea dimitteretur, ob divisionem nempe conjugum et occasio scandalizandi, et evangelicam doctrinam reprehendendi, et manendi in infidelitate daretur. Et ideo occurrit Apostolus huic necessitati, quia hoc, etsi licet, fieri tamen non expedit, et jussit non esse dimittendam.
Sequitur: Si quis, inquit, frater uxorem habet infidelem, etc. Qui sensus in omnibus illis reservandus est, quae etsi licita agnoscit, sibi tamen contraria intelligit. Et item licet nobis omnia comedere; quia, si comessationibus instemus, ad illicita trahimur, et ideo expedit ut licitis non utamur, ne forte ad illicita trahamur. Nam, ut latius hujus loci 134.0343B| sensus manifestetur, sciendum est, quod dicit, omnia licent, hoc esse quod alibi dicit: Omnia munda (Rom. XIV, 20), et non omnia expediunt; quod est: Malum est homini, qui per offendiculum manducat (Ibid.). Repetens dicit: Omnia mihi licent; ea videlicet, quae coapostolis ejus licebant; hoc est, cibus, et vestitus, et si qua erant necessaria.
Sed quia inspexit pseudoapostolos occasionem accipiendi quaerere; ideo ipse noluit accipere. Certe nec consequens erat ut ab illis aliquid acciperet, quos in tantis flagitiis esse deprehenderat; quia, si acciperet, fervor evangelizandi tepesceret. Illi namque, qui ab illis accipiunt, qui idcirco tribuunt, ut magistrorum suorum animos inclinent, libertatem praedicandi amittunt. Et ideo iste, ne libertatem 134.0343C| increpandi amitteret, noluit ab illis aliquid accipere. Quamobrem sequitur, et dicit: Sed ego sub nullius redigar potestate, quasi diceret: Nolo accipere, ne gratia vestri datus, libertatem increpandi amittam, et sub vestra potestate redigar.
Sequitur: Esca ventri, et venter escis (subauditur, servit): Deus autem et hunc, et has destruet. Venter quidem tunc destruetur, quando deerit tempus seminandi, aut laborandi. Facit iste locus adversus falsos apostolos, qui causa ventris praedicabant. Sequitur: Corpus autem non fornicationi, sed Domino (subauditur, subdatur); et Dominus corpori (subauditur, subjungetur, aut copulabitur). Quia, sicut contemnentes ejus praecepta longius recedimus, sic et implentes, eidem propius inhaeremus. Alio vero sensu 134.0343D| Dominus corpori, subauditur, dabit resuscitato immortalitatem; sed merito animae regentis, quae corpus ad bona opera trahit, ut cum eo resuscitato laetetur. Sequitur: Deus autem et Dominum suscitavit, 134.0344A| etc. Ipse sensus est, quem confirmat resurrectione Domini. Virtus Dei, Filius est. Ergo, si per virtutem Dei suscitatus est, per se ipsum est resuscitatus. Unde et ipse dicit: Solvite templum hoc (Joan. II, 19), etc. Quae resuscitatio totius fuit Trinitatis. Sciendum namque quia, sicut ipse resurgens a mortuis, figuras clavorum et cicatrices vulnerum suis ostendit, ut eos magis in fide resurrectionis informaret (Joan. XX, 26); sic et nos ipse, si membra ejusdem exstiterimus, resuscitabit. Quapropter membra illius fore satagamus, ut cum illo, et ab illo resuscitari mereamur.
Nescitis quia corpora vestra, etc. Sensus enim, et verba ex coepta intentione pendent. Coeperant namque loqui supra de crimine fornicationis; et 134.0344B| adhuc in coepta intentione perseverat, dicens: Nescitis, etc. Ideo corpora nostra, membra Christi, quia Deus homo factus est. Nam sciendum quia tota Ecclesia diffusa per orbem, corpus Christi est, et singuli, membra, cujus corporis caput Christus est. Unde Apostolus: Salvator corporis nostri, Christus (Ephes. V, 23). Et notandum, quia non solummodo animam suscepit: nam, si tantummodo animam, animae nostrae dicerentur membra Christi, non corpora. Sed quia utrumque suscepit, id est corpus et animam, et redemit, ideo corpora nostra membra Christi esse dicuntur. Et hoc animadvertendum, quia non dixit, vos estis, vel animae vestrae, sed corpora vestra, propter praedictam rationem. Et quia corpora nostra membra sunt Christi, nemo se despiciat, nemo 134.0344C| se contemnat, dicendo: Faciam quodcunque volo; vivam secundum libitum meum, quoniam nihil sum, quia omnis caro fenum; in aliquod praecipitium mergar; et, si iste se contemnit, Christum despiciat, cujus pretio sanguine est redemptus; et, si sibi non parcit, saltem Christo parcat, et Christo parcendo, sibi parcet.
Sequitur: Tollens ergo membra Christi, etc. Interrogando dicit: Tollens, et negando dicit: Absit. Et pulchre negando dicit: Absit; quia qui membra sua meretrici conjungit, unum efficit corpus. Quandiu enim quis munde et sancte vixerit, membrum Christi est; si vero aliqua immunditia inquinatus fuerit, incipit esse meretricis, et cum iste, qui illi conjungitur, illius membrum efficitur; et forte ista christiana 134.0344D| est, quae ei praebet assensum; et sicut iste meretricis membrum, ita et ipsa meretricantis efficitur. Sed sciendum quia uterque Christum offendit: uterque enim non attendit pretium, et donum sibi 134.0345A| concessum, et non considerat qualis, et quantus sit iste, qui servos non solum fratres, sed etiam membra vocavit. Hoc etenim donum, si non haberetur, desideraretur; sed quia habetur, ita vivendum est, ut non amittatur et grates ei referantur.
Sed fuerunt nonnulli, qui dixerunt majoris criminis esse mulierem viro; sed ne majoris criminis videretur, ideo dicit Apostolus: Faciens membrum meretricis. Sequitur: An nescitis quia qui adhaeret meretrici, etc. Quasi diceret: Non nescitis; sed scitis, Bene dicit: Unum corpus; quia, sicut una est natura, ita una est culpa; et sicut una est actio et delectatio, ita aequa est offensio. Sequitur: Erunt duo in carne una. Hoc etenim primo homini dictum est: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem 134.0345B| (Gen. II, 24), etc. Quia sicut per licitum concubitum duo unum sunt corpus, ita per illicitum amorem duo isti unum efficiuntur.
Sequitur: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Supra, de duobus hominibus loquens, dixit: Unum corpus; nunc vero de diversis spiritibus loquens, id est Dei, et hominis, non dixit, unum sunt, ut supra. Sed magna distantia est inter Spiritum Dei et hominis: Spiritus namque Dei beatus, et perfectus absque spiritu hominis est; hominis vero, absque Dei esse non potest. Quod vero Joannes dicit, loquens de unitate corporis: Volo, Pater, ut sicut ego, et tu unum sumus, ita et isti unum sint, non est contrarium huic loco: nam ibi propter imparem naturam dicit: Unum sint sicut et nos; 134.0345C| non dicit, omnes unum sumus: hic vero propter gratiam, quam accepit spiritus hominis, ut junctus Spiritui Dei hoc velit, quod ipse dicit: Unus est Spiritus; quia spiritus hominis Dei Spiritui conjungitur, non ut aliud velit, quam ipse.
Sequitur: Fugite fornicationem, Monet etiam Apostolus fugiendam esse fornicationem; quia hoc vitium tale est, ut filios Dei diaboli faciat. Et bis dicit Apostolus: Fugite; quia ad caetera vitia bella sunt adhibenda; istud vero pedibus fugiendum: et contra alia quidem brachiis pugnandum; hoc vero pedibus vitandum. Dicit Hieronymus: Mors, aut scuto, aut pedibus vitatur. Contra caetera vitia scutum est erigendum: hoc vero pedibus fugiendum. Sciendum quia exaggerando dicit Apostolus: Fugite 134.0345D| fornicationem: et hoc adversus illos qui diu in hoc vitio morantur; et quia diutius parvum putant, etiamsi ah aliquo doctore reprehendantur, non corriguntur.
Et quia hoc vitium cavendum sit, exemplis ostenditur. Si enim Cain, fraterno sanguine terram foedando (Gen. IV, 8), a Domino reprobatus, et in omni sacra Scriptura fratricida est nuncupatus, qua temeritate, membrum Christi foedando, putas te societatem illius evadere posse? Si enim Henoch, munde et pure conversando, translatus est (Gen. V, 24), quomodo 134.0346A| te putas, impure vivendo, coelum subire posse? Si enim Noe solus, malorum relinquendo consortium, et arcam ascendendo, commune periculum diluvii evasit (Gen. VI, 7, 8); quomodo te putas communem interitum. consortiis malorum fruendo, transire posse? Si enim Abraham solus, Ur Chaldaeorum (Gen. XI, 31), id est, ignem relinquendo, benedici promeruit, quomodo tu in igne carnalis delectationis consistendo, benedici putas? Si Isaac de domo egressus in agrum ad meditandum venit (Gen. XXIV, 63), quomodo tu in domo carnalis delectationis coelestia rimaris? Si enim Jacob et filii ejus aegre tulerunt stuprum Dinae (Gen. XXXIV, 7), quomodo tu in stupratione proprii corporis laetaris? Si Joseph laudabilis inter fratres inventus, et figuram Christi gestavit 134.0346B| ob hoc, quia crimen fornicationis evasit, quid tibi faciendum est? Legitur enim quia relicto pallio, foras fugit ab ea (Gen. XXXIX, 12). Non aliter. Nam si hoc vitio succubuisset, moreretur. Anima moreretur, ut illud: Anima, quae peccaverit (Levit. XVIII, 29), etc. Nec rite diceretur patri: Filius tuus vivit (Gen. XLV, 6); nec etiam diceretur dominari in tota terra Aegypti (Ibid.), sed in quadam parte. Illi etenim, qui omnia vitia supplantant, illi totius Aegypti dominantur. Et quod illi, qui hoc vitio succumbunt, moriantur, testis est Susanna, quae presbyteris dicebat: Si enim hoc egero, etc. Viderat mortem animae et corporis, sed elegit illa mortem animae vitare, et morti corporis succumbere. Et quicunque ad exemplum ipsius mortem animae vitat, 134.0346C| non immemor est David Saulem fugientis et mortem declinantis (I Reg. XXIII). Nam per Saulem diabolus, et vitia; per David, anima electa, quae certando, suasiones diabolicas fugiendo declinat.
Sequitur: Omne peccatum, quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Hic locus varie intelligitur a doctoribus. Novatus quoque sub interrogatione proferre voluit. Nonnulli hoc modo intelligunt: dicunt enim quod fornicatio non nisi a duobus peragi possit; caetera vero peccata etiam ab uno. Unum, dici corpus non potest; duo quoque, jam corpus dici possunt, et ideo qui fornicatur, in corpus Ecclesiae peccat. Alii quidem hoc intelligunt in marito, et uxore, qui unum corpus sunt; unde supra: Erunt 134.0346D| duo in carne una. Ergo qui fornicatur, in corpus suum peccat, id est, aut vir in uxorem, aut uxor in virum. Beatus vero Augustinus profundius hanc quaestionem inspexit, adeo ut diceret, nescio si ad liquidum, quae ait: verumtamen, donante Deo, multa de ea probabiliter possunt dici. Videndum, inquit, unde intentio Apostoli descenderit. Dicit paulo superius: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? etc., usque ad illum locum, ubi ait: Glorificate et portate Deum in corpore vestro. 134.0347A| Quo in loco versatur Apostolus erga corporis puritatem, et vult timorem incutere cordibus suorum auditorum, ut timeant per immunditiam membra Christi facere membra meretricis. Sed quaerendum est quare dixerit: Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est. Nunquid illa quae paulo superius posuit absque officio corporis peragi possunt? Non. Et cogitas quis aliquid carnale; sed nunquid sine carne cogitare posset? Aut nunquid potest ipse separare hoc, quod dicit Psalmista: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1), ab illis operibus, de quibus ipse dicit: Omnes astabimus ante tribunal Christi? (Rom. XIV, 10.) etc. Non, inquam, potest; quia, donec in corpore manet, potest dicere: Non est Deus. Idem etiam alibi dicit: 134.0347B| Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio (Gal. V, 19), etc., inter quae opera carnis, spiritalia vitia commemorat. Si ergo ipse in fide, et veritate egregius praedicator spiritalia vitia carni ascribit, quare dicit: Omne reliquum peccatum extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat? Quod ut contrarium non appareat, sciendum est, quia duae sunt fornicationes, specialis quidem, quae in corpore patratur, et est generalis, et tamen spiritalis. Si ergo specialem fornicationem voluit intelligi, ad exaggerandum utique dixit: in corpus suum peccat; quia hoc fornicationis malum, tale ac tantum est, ut eum, qui hoc malo detinetur, vinctum, ligatumque teneat, atque servum corpori faciat, adeo ut ipso tempore expletionis, non aliud ei cogitare 134.0347C| liceat, non alibi intendere, nec alibi sensum mentis dirigere; et idcirco ait: In corpus suum peccat; quod de aliis atque aliis peccatis dici non potuit; quia, etsi alia quaelibet peccata homo committat, potest et aliud cogitare, atque aliud agere, nec ibi semper versari; et ideo ad comparationem illius extra corpus fieri dicuntur. Potest et aliter intelligi. Est enim generalis fornicatio, quae est et spiritalis, de qua Psalmista: Perdidisti omnes fornicantes abs te (Psal. LXXII, 26). Et, ut ostenderet quae esset ipsa fornicatio, mox subjunxit: Mihi autem adhaerere Deo bonum est; de qua et Jacobus: Adulteri, nescitis, inquit, quia amicitia saeculi hujus inimica est Deo? Quibus verbis ostendit amicum esse saeculi, fornicari esse Deo. Hinc et Dominus: 134.0347D| Nemo, inquit, potest duobus dominis servire (Luc. XVI, 13): et qui essent duo domini, ostendit: Non potestis, inquit, Deo servire, et mammonae; id est, mihi et saeculo conjungi. Hinc etiam et Joannes ait: Omne quod in mundo est, concupiscentia est carnis et oculorum (I Joan. II, 16), etc., usque ad id, quod ait: Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (Ibid., 17). Quapropter quicunque pro suae carnalis delectationis amore, mundi hujus sequendo, ac suscipiendo concupiscentias, a Deo recedit, utique fornicatur, et in corpus suum peccat, id est, sui 134.0348A| corporis amore, recedit a Deo. Si autem non mundo inhaerendo, sed Deo, mundique etiam delectationes, ac concupiscentias contemnendo, atque devincendo, aut ignorantia, aut oblivione, aut abreptione, aut tali quolibet modo delinquat, quasi extra corpus peccat; hoc est, quia non pro sui corporis amore, recedit a Deo. Aut aliquid horum voluit Apostolus intelligi, aut forte utrumque; quia consuetudo est sanctarum Scripturarum, ut sub uno verbo aut sententia, multa intelligi possint.
Sequitur: An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti? In eo enim quod corpora nostra membra Christi, et membra nostra templum esse Spiritus sancti dicuntur, ostenditur ipse esse Creator, et non creatura, nec impar etiam 134.0348B| Patri et Filio. Quem habetis a Deo dicit, ut ostendat quia a se non acceperant. Sequitur: Et non estis vestri; ac si diceret: Quia in baptismate filii Dei effecti estis, non secundum vestram, sed secundum illius vivite voluntatem. Quare non essent sui, ostendit: Empti enim estis pretio magno; quasi diceret: Si homo parvo pretio emens servum, exigit ab eo juge ac perpetuum servitium; quanto magis Deus, qui vos tam magno pretio redemit, hoc est, non corruptibili auro, vel argento, sicut Petrus dicit, sed pretiosissimo sanguine Agni immaculati (I Petr. I, 18), id est, Domini nostri Jesu Christi, sempiternum ac juge a nobis vult exigere servitium. Et ideo glorificate, et portate Deum in corpore vestro. Glorificare Deum est secundum ejus vivere praeceptum. Deum 134.0348C| in corpore portamus, cum ejus imaginem illaesam servamus. Dictum est de primo: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 27). Nos ergo, dum per immunditiam polluimur, Dei imaginem violamus, sed eamdem per poenitudinem et fructus dignos poenitentiae, in nobis reformare possumus. (CAP. VII.) Sequitur: De quibus autem scripsistis mihi, etc. Altera est Apostoli intentio. Superius locutus fuerat de illicitis; nunc vero loquitur de licitis. Congruo quippe ordine prius illicita, id est, malum fornicationis prohibuit, nunc vero licita, id est, conjugii bonum commendat: qui etiam in multis aliis sanctarum Scripturarum locis servatus monstratur.
Quod vero ait: De quibus scripsistis, etc., duobus 134.0348D| modis intelligi potest; quia et duae queunt esse intentiones; nam secundum quosdam, Apostolus moratus apud eos per annum et menses sex, docuit bonum continentiae servandum. Sed, quia nonnulli eorum per illicita errabant, illos litteris significantes, direxerunt epistolam suo doctori et magistro, studio consulendi quid esset agendum. Et ideo dicit: De quibus scripsistis, etc.; quasi diceret: Bonum erat, sicut docui; sed, quia significastis nonnullos vestrum per illicita errare, auctoritas illis subveniat apostolica. Neque enim ita volo prohibere licita, ut per illicita errent: 134.0349A| et ideo propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat, etc. Est et altera nobilior intentio. Fuerant nempe decepti a falsis apostolis, qui eos inter caetera docuerunt contemnere nuptias: at vero patienter ipsi caetera sufferentes, has solum secuti fuerant. Exagitati, ac commoti, suo scripserunt magistro, consulentes eum, quid ipse sentiret. Idcirco dicitur: De quibus scripsistis; quasi diceret: Bonum est, quod ipsi docuerunt, quanquam non recta intentione, neque studio fidei, aut religionis, aut placendi Deo, sed potius ut sanctiores et meliores viderentur. Verum quia multi vestrum per illicita errant, ut non erretis amplius propter fornicationes, unusquisque suam uxorem habeat, etc. Nota quia non dicitur, propter propaginem 134.0349B| filiorum, sed propter fornicationem. Sequitur: Uxori vir debitum reddat, etc. Et est sensus: Unum sentiant in lege naturae, ne forte alterum errore trahente, alter periclitetur. Quod etiam exponit, dum protinus adjungit: Mulier sui corporis potestatem non habet; quia, vel potestatem non habet tradendi corpus suum alteri, vel certe altero eorum nolente, alter potestatem non habet continentiam servandi. Et ideo adjungit: Nolite fraudari invicem. Neuter quidem continentiam debet habere, nisi ex communi consensu; ideoque adjungit: Nisi ex consensu ad tempus. Quare? Ut vacetis orationi. Licet enim, juxta praeceptum Domini et hujus Apostoli, sit semper orandum, verumtamen et haec continentia frequenter est servanda, ut mundius Deus 134.0349C| deprecari possit: nam quo quisque se a licitis abstinet, eo mundius Deum deprecari, et facilius ad misericordiam provocare potest; quod et in litteris Veteris Testamenti monstratur. Nam cum descensurus esset Dominus in montem Sinai, ut legem daret, Moyses jussit filios Israel, ut se abstinerent et sanctificarentur (Exod. XIX, 20). Abiathar etiam sacerdos, panes sanctos daturus David, et pueris ejus, interrogavit si mundi essent; cui responsum est: Equidem si de mulieribus agitur (I Reg. XXI, 5), etc. Ubi notandum quam valeat jugis et assidua abstinentia, quando tantum valuit triduana. Quod etiam a licitis abstinendum sit, monstratur in Nazaraeis, qui etiam ab uvis passis abstinebant (Num. VI, 4): nam quo se 134.0349D| a licitis quisque abstinet, eo quo ardore obtinere velit quod poscit ostendit. Peracto tempore orationis, monet reverti ad tempus concubitus, cum dicit: Iterum revertimini in idipsum. Quare? Ne tentet vos, inquit, Satanas, etc. Satanas quippe, id est, diabolus, quotidie quaerit occasionem tentandi, ut apostolus Petrus, sicut leo rugiens, inquit, circuit (I Petr. V, 8), etc. Sed tunc praesertim invenit decipiendi occasionem, cum altero nolente, alter vult servare continentiam; quia tunc 134.0350A| locum invenit trahendi ad malum fornicationis. Illud fane sciendum, quia mundae et sanctae sunt nuptiae, quoniam Dei jussu celebrantur: nihil quoque habent turpe, nihilque inhonestum. Quapropter si conjugati aliquid turpe, inhonestum, ac indecens admittant, non nuptiarum est, sed hominum culpa. Adeo etenim sanctae sunt nuptiae, ut illud faciant dimitti pro se, quod non attinet ad se. Et hoc attendendum, quia in Veteri Testamento continentia propter filiorum amorem transibat ad nuptias; nunc vero incontinentia revelatur bono nuptiarum, et relaxatur. Et ideo dicitur superius propter fornicationem, et non filiorum propagationem. Quapropter distinguendae sunt graduum causae: nam si distinguas, majoris meriti est continentia; 134.0350B| concubitus vero, gratia filiorum non est peccatum: propter incontinentiam, concubitus culpa est, sed veniabilis: fornicatio quoque et adulterii malum, eximium piaculum est. Quamobrem haec conjugalis castitas solertius attendat necesse est, ne forte, dum quaerit unde ipsa beetur et remuneretur, inde alter periclitetur. Illud etiam notandum, quia amatores libidinis solent adversus hanc sententiam dicere: Quare Deus masculum et feminam fecit, et benedixit eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, si eamdem benedictionem noluit perpetuo manere? Quibus respondendum est, quia eo usque voluit illam manere benedictionem donec homines multiplicarentur, quibus multiplicatis voluit cessare, juxta illud Salomonis: Tempus amplexandi, 134.0350C| et tempus longe fieri ab amplexibus (Eccle. III, 5). Sed solent illi et haec iterum respondere: Quare Deus non omnes homines ex terra fecit, sicut Adam, cum non sit dubium quia potuit? Quibus respondendum, quia non est attendendum quid potuit, sed quid fecit. Si Veteris Testamenti, consuetudinem servare volunt, ducant uxores filias, ut Adam, et sorores, ut Cain. Accipiebant et pluriores, ut patriarchae nostri, non causa libidinis, sed generandi filios. Sed quam sit hoc absurdum, pene omnibus patet. At vero datur intelligi quia, qui omnia in numero, mensura et pondere disponit, singulis temporibus congrua ordinavit: illo tempore filiorum propagationem, nunc vero, quia plus multiplicantur homines, quam oporteat, continentiae 134.0350D| bonum. Hujus loci sensus, quo ait Apostolus: Bonum est homini mulierem non tangere, usque ubi ait: Ne tentet vos Satanas, etc., in Veteris Testamenti litteris invenitur; videlicet ubi legitur, quia Loth, dum ardentem Sodomam fugeret Dei jussu admonitus, in montana peteret (Gen. XIX, 30). Quid est ergo Loth ardentem Sodomam fugere, nisi aliquem suae carnis incentiva ac desideria declinare? Altitudo namque montium meritum designat continentium. Ille quidem in monte consistit, qui 134.0351A| in carne solummodo fructum requirit; ille etiam in monte potius consistit, qui bonum continentiae servat. Sunt quippe nonnulli, qui, licet ardentem Sodomam, id est, suae carnis desideria fugiant, montem tamen conscendere non possunt; id est, quia neque bonum continentiae servare, neque propter incontinentiam in uxore propagationem solummodo quaerere possunt. Et hoc significat, quod Loth angelo dicit: Est civitas parva juxta, ad quam confugere possum; nunquid non modica est, et salvabor, et vivet in ea anima mea? (Gen. XIX, 20.) Bene namque haec civitas, Segor nomine, parva dicitur, quia vita conjugatorum non est magna, neque mirabilis signis, aut virtutibus. Bene, et juxta esse dicitur; quia non longe est 134.0351B| a mundo. Sed hi, qui ardentem Sodomam fugiunt, et montana conscendere non possunt; id est, quia, etsi damnabilem vitam declinant, jura tamen conjugii rite non servant, necesse est ut oratione salventur. Hinc est quod angelus dixit ad Loth: In hoc exaudivi preces tuas, ut non perderem civitatem, pro qua locutus es (Ibid., 21). Sicut ille oratione salvatus est, sic necesse est ut isti oratione salventur.
Sequitur: Hoc autem dico secundum indulgentiam, etc. Ubi indulgentia nominatur, superfluum est denegare peccatum; quasi diceret: Medicinae peritissimus, non stantes, aut sanos moneo, sed, ceu cadentibus, et infirmis, praecepta 134.0351C| do. Velut medicus, qui, videns aegrotum impatientem, concedit quaedam poma, ne ad perniciosiora transeat; ita Apostolus, videns impatientes et incontinentes Corinthios, concessit licita, ne transirent ad illicita; quasi diceret: Non stantibus loquor, sed quasi cadentibus, ne in terram corruant, praecepta do. Et hoc sciendum: quia sunt quae praecipiuntur; sunt quae conceduntur; sunt etiam quae indulgentur.
Sequitur: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum. Vide quam pius et sollicitus magister! quantum ad pium et sollicitum affectum attinet, nil magis optare potuit, quam esse omnes tales qualis et ipse; quae namque vox omnium debet esse praedicatorum. Et nota, quia non invidebat 134.0351D| iste, qui omnes similes sibi optabat. Qualis ipse fuerit, inferius manifestatur.
Sequitur: Unusquisque proprium donum habet ex Deo. His verbis invitat nos ut bonum continentiae servemus. Ex Deo dicit, ut ostendat quia, licet minus, tamen ex eo est bonum conjugii, sive a quo petamus, si non habemus, et, si habemus, cui gratias referamus; sive quantum solliciti esse debeamus in petendo, accipiendo, et erga servandum. Attamen nostra conscientia parva et infirma, ad petendum, accipiendum et ad servandum, nisi ab illo adjuvetur 134.0352A| qui dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).-- Alius sic, alius vero sic; id est alter habet bonum continentiae, alter conjugii.
Sequitur: Dico autem innuptis et viduis, etc. Quis loquebatur? Apostolus. Quibus? Continentibus et virginibus. Ergo virgo erat. Non, sicut nonnulli eum uxorium esse dixerunt. Quoniam, si uxorem haberet, omnes quibus loquebatur vellet esse incontinentes. Sed sciendum eum virginem fuisse. Quod in hoc ostenditur, quia, cum aemulator esset legis (Gal. I, 14.) juvenculus praeventus est gratia Dei (Ibid., 15). Et quod ita sit Actus apostolorum manifestant: Testes deposuerunt vestimenta secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus (Act. VII, 57).
Bonum est illis, si sic permanserint, sicut et ego. 134.0352B| His enim verbis ad bonum continentiae nos vocat, sed tamen non ita, ut a licitis abstinendo, ad illicita trahamur; quasi dicat: Meam voluntatem ostendo, tamen vobis laqueum injicere nolo; sed unusquisque vestrum tentet et probet se, si continentiam servare potest; si vero non, nubat. Et hoc est quod subdit: Quod si se non continent, nubant. Id est: si probaverint se, et agnoverint continentiam servare non posse, nubant. Et hoc exponit, subdendo: Melius enim nubere quam uri; quod dicit uri: ille enim, qui ardori suae carnis voluntatem conjungit, et convincitur, ille uritur. Perfectorum vero est calorem sentire, et non superari; valde etenim difficile est voluntatem calori conjungere, et non superari.
134.0352C| Sequitur: His autem qui matrimonio juncti sunt, etc. Alia est intentio. Sed quaerendum est quare, cum Dominus praecipiat non relinquendam uxorem (Matth. I, 5, 10; Marc. X, 5, 2, 7), ille dicat, si discesserit. Si Dominus praecepit, illicitum est, et si illicitum est, quomodo iste dicit, si discesserit? Interrogandus est Paulus. Sed Dominus pro eo respondet. Dicit enim non relinquendam uxorem, excepta causa fornicationis (Matth. XIX, 9); cum ille concedit relinquere ob causam fornicationis, dat locum Paulo donanti consilium: id est, ait: Aut maneat innupta aut reconcilietur viro.
Et vir uxorem ne dimittat (subauditur, similiter). His verbis ostenditur quod uterque lege una constringitur. Ac per hoc non sunt illi audiendi qui 134.0352D| dicunt potiorem sexum et minorem, caput et membrum, una lege constringi non debere. Sequitur: Nam caeteris ego dico. Superius dixerat Dominum dixisse de utrisque fidelibus; Apostolus vero dicit de illis caeteris qui ex altera parte fideles, ex altera vero infideles inveniuntur. Quod manifestat subdendo: Si quis frater habet, etc. Sed cum Dominus praecipiat non relinquendam esse uxorem, quare Paulus dicit: Si vult habitare cum illo, non dimittatur? sed sciendum quia Dominus concesserat relinquendam esse causa fornicationis; et ideo Paulus 134.0353A| consilium dedit non dimittendi, quia infidelitas fornicatio est. Nisi enim Dominus concessisset ob causam fornicationis uxorem dimittere, et infidelitas fornicatio esset, nequaquam Apostolus consilium non dimittendi tribueret, quoniam quod conceditur, sive fiat, sive non, absque culpa potest esse. Sed hoc non ideo dicit, ut nunc infidelis fidelem accipiat, sed in primordio Ecclesiae dicit de illis qui ante fidem juncti fuerant, et praedicantibus apostolis quidam crediderunt, quidam non crediderunt. De illis dicit ut non dimittantur, ut fide mulieris et conversatione vir infidelis ad fidem trahatur; ut Petrus: Si quis non obedierit verbo nostro, per fidem et conversationem mulierum sine verbo lucrifiant (I Petr. III, 1). Et hoc exponit cum subdit: Sanctificatur 134.0353B| vir infidelis, etc.. Accidit hoc in ipso populo, ut uxor fidelis virum infidelem, et vir fidelis uxorem traheret ad fidem.
Alioquin filii vestri, etc. Accidit etiam hoc in ipso populo, ut parentes credentes non credentes filios ad fidem traherent, et ideo noluit Apostolus separationem. Quoniam si esset, dum filii crederent, non credentes parentes sequerentur, et daretur occasio in infidelitate manendi. Sequitur: Quod si infidelis discedit, etc.; id est, si abhorret fidem tuam, qua quaerens occasionem discedendi, discedat. Nam eo usque tolerandus est, quo fidem opprobriis in te persequatur. Cum vero coeperit, si vult discedere, discedat.
Non est autem frater, aut soror, etc. Id est non est huic officio ita subditus, ut propter illud fidem 134.0353C| amittat. Et non solum propter ipsum, sed etiam nec propter patrem, aut matrem, vel propter aliquas res, quae veluti pecuniae possidentur. Cum talibus etiam non est altercandum, nec etiam locutio eorum fruenda. Quare subjunxit: Quia in pace vocavit nos Deus. Sequitur: Unde enim scis, mulier, etc. Ad superiora attinet, ubi dixerat virum fidelem uxorem infidelem relinquere nolle; quasi diceret: Si Deus praestolatur fidem, multo magis tu debes. Tu credidisti nunc, ille credet in tunc, quoniam ille qui te, illum utique ad fidem trahet. Et ideo subdit: Nisi unicuique, etc. Divisit Deus ut tu credas nunc, et ille tunc. Et ideo subdit: Ita ambulet. Et hoc exponit subdendo: unumquemque sicut Deus vocavit. Vocavit Deus, ut tu credas nunc, et ille in tunc. 134.0353D| Sicut in omnibus, etc. Cum hoc dicit, non contraria, vel perversa docuisse, et dum illi audiunt generalem doctrinam se doctos, puderet eos observatores non esse.
Sequitur: Circumcisus aliquis vocatus est. Non adducat praeputium, etc. Haec namque verba ex superiori pendent sententia, qua ait: Unumquemque sicut Deus vocavit, ita ambulet. Ubi solertius quaerendum est quare dicat Apostolus circumcisum non adducere praeputium, cum quod praecisum est reduci 134.0354A| non possit. Ergo talis est sensus: Circumcisus non adducat praeputium; id est, non vivat ut praeputiatus; et in praeputio vocatus, non adducat circumcisionem, id est, non vivat ut circumcisus. Verbi gratia si est aliquis Judaeus vocatus ad fidem, etiam Christianus effectus, non se credat indignum vocari Christianum, quia non habet praeputium, dans gloriam praeputio. Similiter si aliquis gentilis vocatus ad fidem jam Christianus effectus est, non se credat indignum vocari Christianum, nisi circumcidatur, dans gloriam circumcisioni eo quod audit praeferri circumcisos; qui scire debet quoniam non ideo praeferuntur Judaei, quia circumcisi sunt, sed fide et merito Abrahae; non solum non praeferuntur, sed deteriores praeputiatis redduntur, quia levius est 134.0354B| non fuisse filium Abrahae, quam esse desiisse. Sane notandum, quia haec verba non sunt cogentis, sed potius consilium dantis, ut nec Judaeus quisquam coactus transferatur ad praeputium, nec gentilis ad circumcisionem: sed habeat libertatem manendi vel transeundi quo voluerit. Et ut intentio Apostoli apertius ostendatur, sciendum quia si aliquis Judaeus in illo esset loco ubi neminem scandalizaret, et vellet praeputium adducere, hoc est funditus a carnalibus legis observationibus recedere, non eum reprehenderet Apostolus. Similiter et si aliquis gentilis esset in loco, ubi neminem scandalizaret, et vellet adducere circumcisionem, non tamen ut aliquid prodesse crederet, sed ut ostenderet se non hoc signum abhorrere, quod suo quoque tempore signum fuit, non 134.0354C| eum reprehenderet Apostolus. Nam qui sensus sit, aut quae sua sit intentio manifestat, cum subjungit: Circumcisio nihil est, etc. Quibus verbis ostendit nihil prodesse aut obesse circumcisionem aut praeputium, et neque circumcisionem, neque praeputium, sed fidem nos commendare Deo, quae dum operibus adimpletur, nos salvari meremur.
Sequitur: Unusquisque in qua vocatione, etc.. Ad hoc respicit quod supra ait: Sicut Deus vocavit, ita ambulet. Sequitur: Servus vocatus es. Non sit tibi curae. Illum quippe qui servus conditione vocatur ad fidem, hortatur Apostolus ut non habeat curam quia servus est, quoniam non ei obest servilis conditio ad percipiendam regni coelestis beatitudinem. Et ne forte segnis et negligens erga servitium 134.0354D| carnalis Domini existeret, et ob hoc Christiana religio reprehenderetur, et ipse merito obedientiae privaretur, ideo subjunxit: Sed si potes liber fieri, etc. Quasi diceret: Noli esse piger, aut negligens; quia dixit: Non sit tibi curae, sed fideliter servi, quatenus juxta hoc, quod Dominus ait: Qui in minimo fidelis est (Luc. XVI, 10) etc., et a Deo aeternae beatitudinis praemio remunereris, et a Domino carnali libertate doneris, quoniam Dominus non venit mutare conditiones, sed mentes. Et quia ipse poterat dicere: 134.0355A| Quomodo fore queo servus Domini, cum sim hominis? Ideo verba consolationis ac sublevationis adhibuit, subjungens: Qui enim in Domino vocatus est servus, etc. Servitus etenim peccatorum, deterior servitute humanae conditionis. Nam peccata faciunt servum, quemadmodum Cham iniquitate factus est servus: quapropter dimissis peccatis, redditur homo liber. Aliter: iste etiam qui domino carnali deservit, quia rem prudentem agit, hoc est, in Christum credit, liber redditur. Unde antiquos non piguit omnes sapientes fore liberos definire. Hinc et Salomon: Servo sapienti liberi serviant (Prov. XVII, 2). Et quia de duabus personis loquebatur, secutus adjunxit: Similiter et qui liber vocatus est, etc. Noxia est et amara quidem libertas, alienum esse a gratia; unde 134.0355B| alibi: Liberi fuistis justitiae (Rom. VI, 20). Homo enim, quia hanc libertatem noxiam et amaram intellexit, ad laudabilem Christi servitutem transivit, dicentis: Tollite jugum meum super vos, quia suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 29). Attendendum est autem quid verba apostolica faciant, quaeve sit intentio ejus: unitatem videlicet facere atque monstrare; quasi dicat: O domini, non vos super vos extollatis, nec vosmet, o servi, dejiciatis, quia qui servus est in Domino vocatus, libertus est Domini; et qui liber, servus est Christi. Unde et mox adjunxit: Pretio empti estis; quasi diceret: Non dispari, sed uno; et ideo non extollamini, neque dejiciamini, quia fratres estis.
Sequitur: Nolite fieri servi hominum. Sane quaerendum 134.0355C| quare, cum superius hortatus sit servos carnalibus dominis servire, nunc dicat: Nolite fieri servi. Non est, inquam, contrarium, quia illam tangit sententiam qua longe superius reprehendit eos quare decepti alii Petriani, alii Pauliani dicebantur: Sic enim dicit alius: ego quidem Pauli, etc.; et paulo post: Nunquid Paulus pro vobis crucifixus est? et ideo dicit: Nolite fieri servi hominum: servi namque hominum dicuntur, qui humanis superstitionibus subjacent, ceu Corinthii: nolite fieri servi; quasi diceret: Non vos Paulus, non Petrus, sed Christus, qui dives est omnium (Rom. X, 12; Ephes. II, 4), redemit: et ideo non diversis, sed uno pretio redempti, nolite esse, nisi unius: ipse nempe magno pretio vos redemit, et tale pro vobis dedit, quale 134.0355D| alter dare non potuit; quia, etsi alter sanguinem fundere potuit, non tamen absque peccato fuit; et ideo peccata abolere non potuit. Ergo si homo ab aliquo redemptus, eidem servire studet, ut quamdam recompensationem reddat; quanto magis vos a Deo redempti, eidem perpetuum oportet exhibere servitium. Sciendum quia nonnulli hanc apostolicam sententiam, qua ait: Circumcisus vocatus non adducat praeputium, etc., per metaphoram intellexerunt, dicentes eum appellasse circumcisum caelibem, praeputiatum conjugatum; ut sit sensus: Circumcisus vocatus; hoc est, sine uxore, non adducat praeputium, 134.0356A| id est, uxorem: in praeputio aliquis vocatus; id est, cum uxore, non adducat circumcisionem, id est, non dimittat uxorem; unde supra: Si quis frater, etc., hoc etiam voluerit intelligi sub nomine servi ac liberi. Ait enim: Servus vocatus es; id est, cum uxore: non sit tibi curae; id est, non dimittas eam; quia non te impedit. Sed si potes fieri liber, magis utere. His quoque verbis ostendit magis sibi placere continentes, quam conjugatos: etiam quo sua tendat intentio, causam nempe, de qua locuturus erat diutius, solito more praelibando, tetigit.
Sequitur: Qui enim in Domino servus vocatus est, libertus est Domini. Libertus dicitur, qui partim liber, partim est servus. Ergo bene conjugatus libertus dicitur, quia servus est, eo quod non habeat potestatem 134.0356B| sui corporis; liber autem, propter opera pietatis, et caeterarum virtutum: servus, quia debitum reddit uxori; liber equidem, quia et collum mentis a jugo vitiorum excussit, et in virtutum graditur libertate. Sequitur: Qui liber vocatus est, hoc est, sine uxore; quia Christo subditur, servus est ejus. Haec namque servitus nobilior est omni libertate. Repetit et tertio quod supra dixerat: Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
Sequitur: De virginibus praeceptum Domini non habeo, etc. Prohibuerat superius malum fornicationis. Deinde locutus de conjugatis, atque continentibus, post haec inseruit, de circumciso et praeputiato. De servo, ac libero, secundum quosdam, altera 134.0356C| intentio ejus. Nunc vero loquitur de virginibus, de quibus etiam fuerat interrogatus. Unde supra, de quibus inquit, scripsistis, etc. Unde et in hoc loco subaudiendum est: De virginibus, de quibus scripto interrogastis, praeceptum Domini non habeo; consilium autem do. Pulchre siquidem dicit praeceptum Domini non habere; quia ipse Dominus auctor erat conjugii, et ideo non erat consequens, ut contraria juberet. Ubi attendendum est quid distet inter praeceptum et consilium. Quod enim praeceptum est, absque transgressione corrumpi non potest; quod vero consilium est, si violetur, aut corrumpatur, nulla est transgressio. Dixit se quoque dare consilium. Et qualiter ostendit: Tanquam misericordiam consecutus, etc. Iste scilicet egregius praedicator, 134.0356D| fidelis in verbo, et scientia, dat consilium; sed, quemadmodum misericordiam consecutus est a Domino, quia fidelium servorum non invidere beneficiis, sed potius ad meliora provocare; quasi diceret: Do consilium, secundum quod misericordiam consecutus sum, ut sim fidelis. Et nota, quia quod erat, non sibi, sed Deo ascripsit. Sequitur: Existimo hoc bonum esse. Quod tam egregius praedicator existimat, non dubitative, sed incunctanter est accipiendum. Est autem bonum, quod existimat, esse sine uxore; unde supra: Bonum est homini mulierem non tangere. Hoc vero bonum, non solum 134.0357A| bonum vult intelligi fore, propter majorem remunerationem regni coelestis, sed bonum etiam dicit propter instantem necessitatem. Quae instantis temporis necessitas multiplex esse non dubitatur. Est enim dolor ventris; est labor parturiendi, nutriendi, videlicet, ac vestiendi, orbitatem filiorum patiendi aedificandi domos, dotalia etiam praeparandi, et similia. Bonum est ergo sic esse; id est, sine uxore; quia non solum majorem accipiet remunerationem, sed et ab his praesentis temporis necessitatibus redditur alienus.
Sequitur: Alligatus es uxori, etc. Provocaverat Apostolus suos ad bonum continentiae. Et, ne ipsum bonum disjunctio nuptiarum esset, ideo, caute loquens, dixit: Alligatus es uxori, etc. Haec est enim 134.0357B| apostolica et Dominica doctrina, quae ita ad majora bona provocat, ut minora non contemnat; id est, ita ad bonum continentiae trahit, ut conjugium non contemnat. Major est enim veritas Dei in Scripturis divinis, quam sit castitas. Si accepisti uxorem, etc., et si nupserit Virgo, etc. Uterque non offendit, quia rem licitam patrat.
Tribulationem tamen carnis, etc. Sed quae sunt illae tribulationes? Tribulationes sunt: uxorem celare; uxorem viro se subdere; timere ne alter admittatur, et caetera, quae dici possunt. Sequitur: Ego autem vobis parco. Duobus modis; id est: cum vos ad bonum continentiae provoco, ut praedictis tribulationibus viri et uxoris non subdamini, parco vobis; sive parco, ut, si vos subdere vultis, subdatis. 134.0357C| Et quare hoc dixerit, subdit: Hoc itaque dico, fratres: Tempus breve est; quasi diceret: Non tantum vivunt nunc homines, quantum primum: nam vix quis quadraginta, vel triginta annis cum uxore copulatur, sed cum dolore amittit uxorem, quam habuerat cum amore. Et quia breve est tempus, reliquum est; id est, restat, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint: id est, carnalibus desideriis et delectationibus non superentur. Tunc enim quis habens uxorem, non habet, qui ita placet uxori, ut non displiceat Conditori.
Et qui flent, tanquam non flentes; id est, ita tribulationibus temporalibus affligantur, ut spe futuri praemii subleventur. Tunc enim quis flendo non deflet, cum istius temporis tribulationibus ita affligitur, 134.0357D| ut spe aeternae remunerationis sublevetur. Et qui gaudent, tanquam non gaudentes sint; id est, ita pro commodo terreno gaudeat, ut memor divini judicii existat. Tunc enim quis gaudens non gaudet, cum ita pro commodo terreno laetatur, ut divinum judicium pertimescat. Et qui emunt, tanquam non possidentes; id est, empta non se diu possidere putent. Tunc etenim quis emptor non possidens est, cum ea, quae emit, non se diu possidere putet?
Et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; id est, ea, quae ad necessitatem sui praeparat, ab his 134.0358A| detineri contemnat. Tunc enim quis utens non utitur, cum ea, quae ad suam necessitatem praeparaverat tenet, et non tenetur. Et quare hoc dixerit, subdit: Praeterit enim figura hujus mundi. Non mundus, sed figura transit, quia scriptum est: Terra vero in aeternum stat (Eccle. I, 4). Ergo manet per essentiam; transit per innovationem. Et, si figura mundi transit, multo magis ea quae mundi sunt; quasi diceret: Quare mundo inhaeretis, et in his transituris, quae mundi sunt; quasi diu consistant, et vos cum illis? Et in hoc ostenditur, quod vos transeatis, quia mortem aliorum inspicitis; et hoc inspiciendo, vestrum recessum cognoscitis. Et quamvis longe distet finis mundi, tamen debuit ita dicere Apostolus, propter illos qui erga finem mundi hanc 134.0358B| lecturi sunt epistolam; quasi diceret: Audistis venturas tribulationes, quales non fuerunt ab initio (Marc. XIII, 8), et easdem minime videre vultis: et cum vobis desit voluntas, quare non parcitis filiis, non accipiendo uxores, ut filios non generetis, qui videant, maxime cum non sit tempus Deo filios per coitum creandi, sed per baptismum regenerandi? Quare hoc dixerit, subdit: Volo autem vos sine, etc. Quis enim vult quod Apostolus vult? Sequitur: Qui sine uxore est, etc. Bene dicit: Sollicitus est quomodo placeat uxori; quia conjugatus libere Deo servire non valet. Et ideo subdit: Et divisus est. Divisus, non corpore, sed mente. Et mulier, subauditur, divisa. Et quia mulier tam virgo, quam conjugata appellari potest, ut ostenderet de qua dixerat, subdit: 134.0358C| Innupta, et virgo, etc., corpore sancta; quia sine viro, spiritu; quia sollicitudine mundi caret. Quae autem nupta est, etc. Dicit Apostolus nuptam cogitare quae mundi sunt, et virginem, quae Dei. Sed nos econtrario cernimus conjugatam cogitare quae Dei, et virginem, quae mundi sunt. Sciendum quia tali conjugatae non obsistit conjugium, sed dum illa cogitando quae Dei sunt, suam naturam superat, et aeterna beatitudine remunerabitur. Et ipsa virgo de bono virginitatis non solum non remunerabitur, sed etiam dupliciter damnabitur; ideo quia opus virginitatis male tractavit. Scriptum est enim: Maledictus qui opus Domini (Jer. XLVIII, 10), etc. Et Paulus: Opus quidem pietatis ostendentes, virtutem autem negantes (II Tim. III, 5). Ista namque 134.0358D| habuit opus; quia virginitatem, sed illius virtutem negavit; quia bonum virginitatis ignoravit. Et quod conjugata praedicta remuneretur, testis est actio Gedeonis. Legitur enim (Judic. VI, 11) quia, cum separasset frumentum a paleis, apparuit ei angelus, etc. Frumentum namque a paleis separare, est virtutes a vitiis, meliora a bonis, optima a melioribus dirimere. Et dum hoc agit, apparet ei angelus, qui jubet sibi haedum offerri, et jus desuper fundi (Ibid., 19). Per haedum enim, lascivientes motus carnis, et per jus fluxae cogitationes signantur. 134.0359A| Haedum ergo immolare est, et jus desuper fundi, non solum carnalia opera, sed etiam fluxas cogitationes, ad exemplum Christi consumere. Et dum hoc agitur, tangit ista angelus virga Dei, adjutorio divino sublevatur, ignis de petra egreditur, et totum consumit (Judic. VI, 21); quoniam ardor divini adjutorii in illo non solum carnalia opera, sed etiam fluxas cogitationes interimit: quod in bonis solummodo virginibus, et in paucis continentibus praecipuis impletur.
Sequitur: Propter salutem vestram, etc. Cognoverat enim Apostolus eos aegre tulisse quod dixerat; et ideo dicit propter salutem vestram, quasi dicat: Cognovi vos aegre tulisse quod dixi; sed non ideo dixi, ut laqueum vobis injiciam, sed ut ad id quod 134.0359B| honestum est provocem. Honestum enim appellat bonum continentiae; quia bonum et sanctum est. Et ad id, quod facultatem vobis tribuat Dominum obsecrandi sine impedimento. Bene sine impedimento; quia conjugatus libere Deo servitium sine impedimento nequaquam agere valet.
Sequitur: Si quis autem turpem se videri existimat, etc. Sensus iste ex superioribus pendet. Locutus fuerat superius de virginibus, et adeo laudaverat bonum continentiae, ut exsecrari videretur nuptias: et, ne sic videretur, subjunxit: Si quis autem turpem. In quo loco duae possunt esse intentiones. Prima: potuit fieri ut Apostolus moneret parentes caste, et munde suas nutrire filias usque ad tempus pubertatis: cum vero ad illud tempus venissent, quod 134.0359C| aptum est usui, si eligerent parentes melius esse publice nubere, quam tale in occulto aliquid agere, unde turpis videretur, vel confusio oriretur, si vellet puella nubere, nubat; quoniam non peccat, si nubat. Sive turpem se videri existimat: si ille caste nutrierit usque ad tempus pubertatis, et cum ad illud pervenerit, non decreverit quid horum elegisset, utrum virginitatem servare, aut conjugio copulari. Nam qui statuit in corde suo firmus, etc. Si vero quis caste nutrierit filiam suam usque ad tempus pubertatis, et cum ipsa ad ipsum tempus venisset, et ipse firmus stetisset in corde ut eam virginem servaret, quae firmata sunt, si et ipsa puella suam voluntatem patri junxisset, non habens necessitatem nubendi; id est, elegit in virginitate manere, potestatem 134.0359D| habens suae voluntatis, id est, virginitatem servat, non peccat. Ubi ostenditur quod parentes non debeant filias sine voluntate nuptui tradere, quoniam bona facta non sunt invidenda, sed potius exhortanda. Est etiam altera intentio, Si quis autem turpem se videri, etc.; id est, si quis carnem suam caste nutrierit usque ad tempus pubertatis, et postquam ad illud venerit, ut nubere possit, et turpem se videri existimat, ne forte a suis, vel ab aliis extraneis reprehendatur, non peccat, si nubat. Si vero statuit firmus, postquam ad tempus pubertatis 134.0360A| venit, ut virginitatem servet, non pudens illi alterius reprehensionis; si vult ille virginitatem servare, servet. Sed sequentia verba ad utrumque respondent; id est, ad filiam et ad carnem; hoc est: Quod judicavit in corde suo servare virginem, etc Haec est illa Dominica et apostolica doctrina, ut ita ad majora provocet, ut minora non contemnat. Sed in hac re tres gradus inveniuntur: bonus, melior, optimus: bonus in conjugatis; melior in viduis, id est, in continentibus; optimus in virginibus. Mulier alligata est legi, etc. Iste enim sensus evangelicus est. Nam Apostolus sui magistri sensum, et Evangelii, quod praedicabat, exsequitur. Dominus enim praecepit non relinquendam uxorem, excepta causa fornicationis, et neque moechus, neque moecha alterum 134.0360B| ducat. Similiter Apostolus praecepit, ut neque moecha, sive castum, sive adulterum relinquat virum, accipiat alterum, neque vir moechus. Quare? Quia non habet potestatem sui corporis. Similiter et mulier. Et ideo ne dum velit ipse alteram accipere, incidit ipse quod in uxore reprehendit. Quanquam per poenitentiam possint reconciliari.
Quod si dormierit vir, soluta est, etc. Intellige non adulterio corruentis, sed morte decidentis. Ita tamen, ut castitatem servet, quousque alteri copuletur legitime. Sed videtur littera legis huic loco contraria, sed etiam Dominicae sententiae. Dominus enim praecepit non relinquendam esse uxorem, excepta causa fornicationis: et Apostolus idipsum repetit, dicendo, quod si discesserit, addidisse 134.0360C| consilium, ut maneat innupta, aut reconcilietur viro: et hic dicit: Mulier alligata est, etc.; et lex dicit: Si quis acceperit uxorem, et habuerit eam, et propter aliquam faeditatem exosam duxerit, scribat libellum repudii, et donet in manu ejus, et eam a domo repellat; si vero alter eam susceperit, et propter aliquam faeditatem exosam duxerit, et dimiserit, vel mortuus fuerit, prior vir non eam recipiat; quia polluta est. Duae enim contrarietates inveniuntur. Dominus dicit non relinquendam esse, excepta causa fornicationis. Lex dicit: Possit dimitti propter aliquam foeditatem. Et ipse dicit alterum non accipere. Similiter Apostolus, et lex dicit: Si alter eam acceperit, etc. Haec contrarietas videtur esse; sed si intelligatur, vacat littera. Et ob hoc non contrarium, 134.0360D| veluti in multis locis. Auferatur ergo tegmen litterae, quatenus spiritalis clarescat intelligentia. Mulierem namque accipit quis, et habet, cum curam temporalis rei suscipit, et propter aliquam foeditatem dimittit, et a domo expellit, dum curam ipsam propter agnitum peccatum a domo mentis projicit, et alter eam accipit; quia solet evenire, ut dum cura ipsa in mente alterius exstinguitur, alterius in mente generetur, sed propter aliquam foeditatem dimittit, aut moritur, quia propter peccatum agnitum dimittit, aut solet evenire, ut exstinguat illam, 134.0361A| vel exstinguatur ab illa. Si ita intelligatur, nulla contrarietas invenitur. Cui voluerit nubere, nubat, id est, illi nubat, quem diligit. Quia solet evenire, ut invitae nuptiae malum habeant exitum. Tantum in Domino nubit, qui suae religioni recte copulatur, sive qui castitatem servat, quousque alteri legitime copuletur, sive si ob amorem filiorum, atque fragilitatem copulaverit. Puto quod et ego spiritum. Ne illi parvi penderent, aut veluti puri hominis consilium putarent; ideo dicit, puto, etc.; quasi diceret: Non ita meum consilium, veluti puri hominis, existimate, sed quasi diceret: Quia si Spiritum sanctum habeo, consilium meum Spiritus sancti est; et, si Spiritus sancti, Dei; quia ipse Spiritus Dei. Nonnulli dicunt increpando dictum, ut sit sensus: 134.0361B| Nunquid non Spiritum Dei habeo? Quemadmodum si quis dicat servo: Bene facis; puto, Dominus tuus sum.
(CAP. VIII.) Sequitur: De his quae idolis immolantur (subauditur, interrogastis). Sciendum quia de illis fuerat Apostolus interrogatus, ut illud, de quibus scripsistis: et quia de quibusdam respondit, unde est: Bonum est homini mulierem non tangere; et de virginibus: hic vero interrogatus de his, quae idolis immolantur, respondet: Idolum quoque, secundum interpretationem sui nominis, imago est, sive forma; quia idos Graece, Latine forma dicitur: et ab idos idolum, sicut a forma formula. Inde idololatria, cui contraria est latria. Si ergo imago, forma dicitur, quaerendum est quare dicat 134.0361C| Apostolus idolum nihil esse: quidquid enim subsistit, est. Nihil est; quia illud, quod dicitur, non oculis videtur, sed animo excogitatur; verbi gratia, si depingatur humano corpori caput canis, aut pecoris, aut alicujus animalis, aut duae facies, aut humano pectori extrema pars, aut piscis, aut leonis, aut volucris, aut alicujus alterius: talis imago nunquam visa est; sive, si fingatur imago Jovis, aut Mercurii, aut alicujus alterius, quantum ad elementum attinet, est aliquid, quia subsistit; quantum ad hoc, quod dicitur, attinet, nihil est; quia non est hoc, quod dicitur: ergo mendacium est; mendacium vero, peccatum; peccatum vero, nihil; quia non subsistit. Nonnulli idolum a dolo dicunt, ignorantes Graeci sermonis proprietatem. Alio nomine idolum 134.0361D| dicitur simulacrum. Simulacrum, ut Isiodus ait, dicitur a similitudine. Refert enim quia in primordio homines fuerunt bellatores, atque urbium constructores: post quorum mortem, amatores eorum, imagines ipsorum in pariete, aut in lapidibus, aut in terra depinxerunt: non tamen, ut dii crederentur, sed ut in eorum recordatione, sui doloris 134.0362A| caperent consolationem. In processu vero temporis adeo inolevit hic error, ut diabolus se immitteret, et a perfidis ac deceptis in his loqueretur. Dicitur etiam simulacrum a simulatione; quod tradunt Judaei primum ab Ismaele inventum. Gentiles autem dicunt hujus inventorem et traditorem fuisse Prometheum. Apud Graecos Cicrops dicitur imaginem primum fecisse, aras aedificasse, victimamque obtulisse, atque multa alia peregisse, quae nunquam visa, nunquam audita fuerant in Graecia.
Sequitur: Scimus quoniam omnes scientiam habemus (intelligendum est, humanam vel mundanam). Aliter: quasi dicat: Nunquid hoc scimus, quia omnes scientiam habemus? Non. Quia, etsi mundanam 134.0362B| omnes habemus, non tamen divinam, ut intelligamus idolum nihil esse. Sequitur: Scientia inflat. Notandum sane, quia leniter solet aggredi causam, quam postea exaggerat: unde hic leniter incipit, sed in sequentibus multum exaggerat, et insipientes denotando, et sapientes reprehendendo: nam dicit: Scientia inflat, etc. Non ostendit quibus loquatur, sed tantum quasi despicit. Sane sciendum quia est genus scientiae, quo homines tumescunt; quae, quia charitate non est condita, ideo inflat. Quae namque sine charitate est, scientia, non prodest; quoniam, sicut vinum absque admistione alienat mentem, sic et scientia absque charitate. Nonnulli dicunt, quod nulla res simplex, absque alterius admistione, habilis est, velut cibus. Ipse vero panis, non sine alterius 134.0362C| admistione desiderabiliter sumitur. Ipsa etiam charitas, sine aliis virtutibus esse non potest. Iste quoque locus facit adversus eos, qui, falsa scientia inflati, dum crederent omnia licita, idolothyta comedebant, non timentes infirmos scandalizare fratres.
Sequitur: Qui enim existimat se aliquid scire, etc. Et est sensus: Ille, qui putat se scire, propterea quia intelligit omnia licita, et non inquinare, quod in os intrat (Matth. XVI, 11, 20): dum ad scandalum fratris licita sumit, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire, hoc est, quia, etsi licita sunt, tamen sit non expedire. Sequitur: Qui diligit Deum, etc. Et est sensus: Ille veram habet scientiam, qui Deum diligit; et qui diligit 134.0362D| Deum, fratris, ut suam, diligit salvationem: et hic cognitus est ab eo; quoniam illius a Deo approbatur scientia.
Sequitur: De escis, quae idolis immolantur (subauditur, interrogastis). Hactenus quasi quaedam prolocutus fuit aliis: hinc aggreditur manifestare causam. Sequitur: Scimus quia nihil est idolum 134.0363A| . Quare nihil supradictum est, subdidit ad confirmationem: Et quod nullus Deus, nisi unus. Ergo imago Jovis, aut caeterorum, non Deus. Sequitur: Nam, etsi sunt qui dicantur dii, etc. Haec sententia duobus modis potest intelligi: uno videlicet, quia, secundum aestimationem gentilium, dicuntur dii in coelo, ut sol, luna, ac varia sidera: in terra, imago Jovis, Mercurii atque Herculis. Sive, quod verum est, dii in coelo, angeli: in terra vero, electi; ego dixi, inquit, dii estis (Psal. LXXXI, 6; Joan. X, 34). Si enim homines dii dicuntur, multo magis angeli, qui mortali carne carent. Sed prohibitum est dici, et ne latria illis impendatur, quoniam unus solus essentialiter Deus; angeli vero, aut homines, tantummodo nuncupative; unde est: Ecce constitui 134.0363B| te Deum Pharaonis (Exod. VII, 1): et applicavit ad deos. Quapropter subdidit: Sed nobis tantum unus Deus Pater, ex quo omnia. Verum est, inquam; quia quaecunque sunt, et ubicunque sunt, ex ipso sunt. Et, ut nos separaret ab illis, qui ab illo sunt, sed tamen in illo per fidem non sunt, subjunxit, dicens: Et nos in illo.
Sequitur: Et unus Dominus Jesus Christus. Per Christum Dei Filium omnia, quae sunt, ex Patre creata sunt: et ideo dicit: Per quem omnia, ut illud: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 23). Pulchre quidem, cum dixisset, per quem, subjunxit: Et nos per ipsum; quia per quem creati sumus, ut essemus; per ipsum recreati ac reformati sumus, ut unum Deum intelligeremus, et crederemus, 134.0363C| atque idolum nihil esse recognosceremus.
Sequitur: Sed non in omnibus est scientia. Et est sensus: Licet etiam credentes sint, non tamen omnes istam habent scientiam, ut idolum, nihil intelligant, et unum Deum agnoscant. Sane sciendum quia erant nonnulli ex plebe, quia adhuc amore idoli detenti, aliquod numinis, ac gratiae in eo esse credebant. Et ideo dicit: Quidam autem, id est, simplices, conscientia usque nunc idoli, id est, amore et delectatione, dum aliquod numinis, aut gratiae in idolo esse putant: quasi idolothyta, hoc est, idolis tradita, manducant et conscientia eorum, cum sit infirma, polluitur; quia aliquid inesse creditur. Origenes vero dicit: Attendendum est quia Corinthii non solum idolis sacrata comederunt: 134.0363D| ipsi namque erant philosophicae doctrinae, liberalium disciplinarumque saecularium amatores, quibus et operam dabant, sed illi, qui in fide roborati erant, dum figmenta poetarum legebant, non eis pervertebantur; quia in his nihil gratiosum, nihilque utile esse credebant: at quoque infirmi et simplices, dum ad imitationem fortium his operam dabant, quia philosophorum syllogismis pervertebantur, quasi idolothyta manducabant. Quapropter 134.0364A| monentur ab Apostolo, ut non solum se ab idolothytis abstinerent, sed et figmentis poetarum operam non darent, ut infirmos non scandalizarent. Omnis enim sermo aut diabolo sacratur, aut Deo. Ille vero, qui nos ad munditiam, castitatem, atque sobrietatem, et similia provocat, Deo utique consecratur; qui autem ad contraria, daemonibus non dubitatur immolatus.
Sequitur: Esca autem nos non commendat Deo. Et est sensus: Si esca non reddit nos gratiores Deo, neque ipsum magis facit nobis propitium, neque si non manducamus, offendimus, cur vos propter escas fratres scandalizare non timetis? Sequitur: Neque si manducaverimus (subauditur, idolothyta) abundabimus, hoc est, ditiores erimus, ut 134.0364B| aliis cibis non indigeamus: neque si non manducaverimus, deficiemus; quia erunt alii cibi, quibus sustentemur. Et hoc sciendum quia multi Corinthiorum adeo erant corroborati in fide, ut omnia sibi crederent licita, et nihil eorum, quae in os intrant, sicut Dominus dicit, coinquinare (Matth. XV, 11, 20), et ideo non haesitabant idolothyta comedere; infirmi vero videntes scandalizabantur. Et idcirco non solum ab illis, sed penitus se a carne, et a vino abstinebant; quia carnes, quae idolis immolabantur, in macello vendebantur. Hi etiam primitias vini idolis immolabant, et nonnulla sacrificia in ipsis torcularibus exercebant. Et quia scandalizabantur, dicit Apostolus: Videte ne haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis; quasi diceret: Jam 134.0364C| quia omnia licita scitis, videte ne ipsa scientia alios offendat. Offendiculum duobus modis: vel quia reprehendebant, immundos judicantes, vel certe quia imitabantur. Unde et mox subjungit: Si enim te viderit quis habens scientiam, et usque, aedificabitur; id est, provocabitur manducare idolothyta, non tamen ea fide, qua tu.
Sequitur: Et peribit infirmus in tua scientia, frater, etc. Quasi diceret: Cur non times fratrem tuum occidere, quem Christus moriendo redemit? Tua namque scientia illum occidit. Quibus verbis ostendit Apostolus non tam ipsam rem esse malam, quam fratris periculum. Ostendit et illi majoris esse damnationis, qui occasionem peccandi tribuit, quam qui in se peccat. Quod et ibi monstratur, ubi 134.0364D| Balac legitur vocasse Balaam ariolum, ut malediceret filiis Israel (Num. XXII, 23). Qui etsi non maledixit, consilium tamen malum dedit (Num. XXIV, 14; Mich. VI, 5; II Petr. II, 15): unde, jubente Domino, ut expeterent filiis Israel de Moabitis, qua expetita, Moyses ad populum suum locutus est, ipse dicens: Accingimini, et belligerate adversus Moabitas (Num. XXV, 17): qui abeuntes omne masculinum in ore gladii interfecerunt, et Balaam cum 134.0365A| eis (Num. XXXI, 7, 8). Nota quia mitius filii Israel puniuntur, qui in se peccaverunt, quam Moabitae, qui occasionem peccandi dederunt. Unde et illi, qui sexcenta millia prius vicerunt, a duodecim millibus superati sunt. Quod utique justitia fecit; quia quandiu peccatum habuerunt, victi, abjecto peccato, in justitia manentes, qui a feminis victi sunt, reges superaverunt. Quapropter et tu, si vis omnes tuos superare inimicos, calceatos pedes, sume loricam justitiae, scutum fidei, et galeam salutis (Isai. LIX, 17; Ephes. VI, 14; I Thess. V, 8): quibus si fueris spoliatus, a quocunque vitio poteris superari.
Sequitur: Sic peccantes in fratres, etc. Nota, quia peccantes in fratres, dicuntur in Christo peccare. Sicut enim in lege peccant hi, qui sub lege sunt; 134.0365B| sic et illi, qui in fratres peccant, in Christo peccant; quia in his errant, quae sub eo sunt. Animadverte etiam, quia non dixit, in Christum. In Christum namque peccare, eum negare est. Infirmam conscientiam dicit, aut imitando, aut reprehendendo. Sequitur: Si autem esca scandalizat fratrem meum. Animadverte quantae charitatis et dilectionis fuerit Apostolus, qui, ut suos ad charitatem provocare posset, semetipsum posuit exemplum: quasi dicat: Scio mihi omnia licita, omnia munda, sed me penitus ab his abstineo; quia non expedire intelligo. Unde supra. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. VI, 12).. (CAP. IX.) Non sum liber? etc. Haec enim verba irati et commoti animi sunt: et, nisi 134.0365C| adjuvet pronuntiatio, affirmare videtur quod negare contendit. Et ideo ita legendum est, ut negando dictum intelligatur. Imo: Non sum liber? etc., quasi diceret: Sum. Liber erat; quia non simulando, vel, ut aliquid acciperet, praedicabat. Apostolus erat, quia missus; ut illud: Ecce ego ad gentes longe positas (Act. XXII, 21). Dominum viderat, sive eundo Damascum, sive in templo orando. Nonne opus meum vos estis in Domino? Id est opus mei apostolatus. Cum enim per unum annum, et sex menses apud vos praedicando, praedicassem, et ab infidelitate ad fidem transissem, quid aliud nunc in vestra fide, quam opus apostolatus ostenditur?
Et si aliis non sum Apostolus, etc. Alios appellat 134.0365D| Judaeos credentes, qui adhuc in carnali observatione permanentes, Paulum praeesse denegabant, ob hoc, quia praedicans gentibus destruebat sabbata, caeterasque legis observationes. Nam, cum caeteri apostoli dissimulando praedicarent in carnali observatione manere, ut eos quoquo modo ad fidem Christi trahere possent, et Paulus quasi contraria videretur apostolis docere, in destructione carnalis observationis, eumdem Apostolum esse negabant: et ideo dicebat: Si aliis non sum, id est, si illis non sum, qui carnaliter adhuc vivunt: tamen vobis sum, quos 134.0366A| praedicando ad fidem Christi perduxi. Nam signaculum, etc., id est, judicium, et dignitas mei apostolatus vos estis, quos a gentilitate et infidelitate ad fidem traxi.
Mea defensio, etc. Fides vestra mea est defensio apud eos, qui me interrogant, utrum sim Apostolus, necne. Nunquid non habemus potestatem? etc. Illam dicit potestatem, quam Dominus, eos ad praedicandum dirigens, dicit: Quicunque receperint vos (Luc. IX, 48), etc., usque, dignus est operarius (Luc. X, 7), etc. Et non solum verbis, sed etiam factis ostendit eis necessaria percipere debere; ut illud: Sequebantur autem multi (Marc. VI, 8), etc.
Quare voluit eos accipere necessaria? Ob hoc ne in minimis occupati, id est, necessariis; a majori, 134.0366B| id est, praedicatione recederent, et tardius ad eos praedicatio venisset. Et nota, quia non praecipiendo, sed concedendo potestatem tribuit. Et ideo Paulus accipiens, immunis a culpa redditur, quoniam praecepti transgressio esse absque noxa non valet.
Et ut ostenderet se potestatem accepisse, quam dixerat, subjunxit: Sicut caeteri apostoli. Caeteros appellat omnes apostolos. Et, ne minoris meriti videretur, addidit: Et fratres Domini. Nam fratres Domini, qui eximii meriti esse videbantur, appellat. Et, ut magis confirmaret quod dixerat, dixit: Et Cephas. Cephas enim accipiebat, qui princeps erat apostolorum, ut dum illum ad testimonium revocat, certior ipsius sententia reddatur.
134.0366C| Nunquid non habemus potestatem sororem, etc. Nonnulli minus intelligentes, atque intentionem apostolicam non intelligentes, male hunc locum interpretati sunt, dicentes apostolos accepisse potestatem uxores ducendi, fallens eos ambiguitas Graeci sermonis; quoniam sermo Graecus talem vim habet in hoc loco, ut et pro uxore et muliere accipiatur. Sed tamen non debuit hoc eos fallere. Hunc errorem tam praecedentia, quam sequentia verba expellunt. Supra namque dicit sororem, cum nullus sororem accipiat; et in sequentibus dicit: Circumducendi; cum nullus uxorem ducens dicat, circumduxi, sed, duxi. Et si cui contrarium videtur quod feminae apostolis ministrabant, legat Evangelium. Ibi poterit invenire contrarium non esse; quoniam 134.0366D| Domino mulieres ministrabant, ut illud: Sequebantur autem (Marc. XV, 41), etc. Devotae namque mulieres, et amatrices coelestium disciplinarum de suis facultatibus praeceptoribus ministrabant. Maxime ob hoc non erat contrarium; quia consuetudo erat Judaeorum, quamvis scandalum gentibus, tamen Apostolus uti nolebat. Sed quanquam illos fefellisset, tamen intentionem Apostoli considerantes non fefellit.
Aut solus ego, et Barnabas, etc. Barnabam dicit; quia coapostolus operandi, id est, accipiendi, ut 134.0367A| honestius loqueretur. Et ne videretur semetipsum commendare velle, et alios reprehendere, ideo subjunxit: Quis militat, etc. Milites enim erant isti, qui coelesti regno militabant, adversus insidias diaboli dimicabant, et ideo accipiebant, quemadmodum stipendium terreno regno militantes accipere solent. Quis plantat vineam, etc. Plantatores namque isti vineae erant; quia ecclesiastico populo iter salutis ostendebant. Nam quod nomine vineae ecclesiasticus populus designetur, non solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo signatur. In Veteri, ut illud: Vineam ex Aegypto (Psal. LXXIX, 9), etc. Et: Vinea Domini Sabaoth (Isai. V, 7), etc. In Novo, ut in similitudine dicitur: Simile est regnum coelorum homini qui exiit primo mane (Matth. XX, 1), etc. Et 134.0367B| vineam pastinavit (Marc. XII, 1), etc.
Quis pascit gregem, etc. Per gregem ecclesiasticus populus designatur, tam in Veteri, quam in Novo, quia suis iter salutis ostendit. In Novo, ut illud - Et alias oves habeo (Joan. X, 16), etc. Iste enim miles, et dux coelestis exercitus, fidelis in fide et veritate, his omnibus exemplis se potestatem accipiendi habere ostendit. Et ne putet quis per humanam sapientiam, atque ingenio naturali eum dixisse, ideo subjunxit: Nunquid secundum hominem haec dico? Quasi diceret: Ne putetis me secundum humanam sapientiam locutum, sed secundum divinam. Et volens hoc ipsum testimonio legis confirmare, subjunxit: An et lex haec non dicit? Scriptum est: non alligabis (Deut. XXV, 4), etc. In eo 134.0367C| quod Paulus loquens de Novo Testamento, de Veteri Testamento sumens exemplum, confirmat, idipsum ostendit concordiam legis et Evangelii. Ostendit etiam allegorizandum esse. Manifestat nihilominus doctores sua dicta exemplis sanctorum confirmare debere. Nam quod una sit concordia legis et Evangelii, hic, et in litteris Veteris Testamenti manifestatur. Legitur enim Dominum praecepisse facere Moysi duos cherubim ex auro purissimo (Exod. XXV, 18), qui versis vultibus se respicerent, tegentes propitiatorium (Ibid., 20). Quid per duos cherubim, qui interpretantur plenitudo scientiae, nisi duo Testamenta signantur? Versis vultibus se respiciunt; quia nulla in illis discordia invenitur. Et quod tegmen sit abjiciendum, ut candor allegoriae 134.0367D| appareat, ibi ostenditur, ubi legitur, quia tulit Jacob virgas amygdalinas, populeas (Gen. XXX, 37-41), et decorticavit eas, et in canalibus posuit: grex vero veniens ad bibendum, prospiciens virgas in ipso calore coitus, varios fetus concipiebat. Quid enim per virgas, nisi sanctorum exempla Patrum, signatur? Per hoc, quod decorticavit eas, et unde cortex ablatus est, candor apparuit, et ubi remansit, viriditas stetit, ostenditur sacra Scriptura partim allegorice esse discutienda, partim historiae veneratio servanda. Ecce legitur: Diliges Dominum Deum tuum 134.0368A| (Matth. XXII, 37), etc. Et: Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16), etc. Nunquid haec allegorice discutienda? Et cum legitur: Non arabis in bove simul, et asino (Deut. XXII, 10); et: Ne induas vestem (Deut. XXII, 11; Zach. III, 4), etc.; et: Non alligabis os bovi (Deut. XXV, 4; I Cor. IX 9; I Tim. V, 18), etc., nunquid simpliciter sunt intelligenda? Non. Sed tegmen abjiciendum est, et candor allegoriae manifestandus. Quid per aquas canalium, nisi sacra Scriptura? Quid per arietes, nisi scientia? Quid per oves, nisi actio atque intentio designatur? Virgae in canalibus ponuntur; quia exempla Patrum in sacra Scriptura inseruntur. Aries vero praeeminet ovi; quia rationalis scientia nostrae actioni atque intentioni praefertur. Ad aspectum virgarum varios 134.0368B| concipiunt fetus; quia nos exempla sanctorum considerantes, varias actiones boni operis generamus. Quod sua dicta aliorum exemplis debeant confirmare, manifestatur ibi, ubi legitur praecepisse Dominum. Moysi facere columnas argenteas (Exod. XXVI, 27), et in circuitu fundere paxillos aereos, quibus sustentaretur tabernaculum, ne vi ventorum versaretur. Per columnas argenteas scriptores Novi Testamenti signantur. Quid per paxillos, nisi Veteris Testamenti scriptores per tabernaculum Ecclesia? Columnis ergo in circuitu paxilli resident quia Novi Testamenti scriptores sua dicta exemplis veterum confirmare student. Bene enim columnae argenteae, et paxilli aenei fuisse memorantur; quia argentum sonat et splendet. Scriptores Novi Testamenti, quod 134.0368C| sonuerunt, manifestaverunt; aes vero sonat, sed non splendet, quia scriptores Veteris Testamenti, quod sonuerunt, non ostenderunt.
Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, etc. Diversis namque similitudinibus ostendit superius sibi, suisque similibus licitum fore accipere ab auditoribus quaeque necessaria. Qui in coepta intentione perseverans dicit: Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, etc. Ubi notandum quia duo dicit: Sacrarium videlicet propter gentiles, qui in sacrariis diis suis sacrificabant, et inde edebant; altare quippe propter Judaeos, quorum sacerdotes super altare Domini hostias offerebant, et cum eodem participabant. Quia praeceptum erat (Levit. VII, 32, 33), armum accipere dextrum mystice propter bonam 134.0368D| operationem, et pectusculum separationis (Ibid., 34), videlicet propter scientiam: quae longe ab auditorum separata fore debet scientia; quia ostendit se habere potestatem: dixit tamen se eadem non usum, ne forte videretur his non indigere, sed potius abundare. Ideoque subjunxit: Non scripsi autem haec, etc. Quasi diceret: Ut quod hactenus factum non est, deinceps fiat. Quapropter et sequitur: Bonum est mihi magis mori, etc. Hoc ideo dicit, quia etiam mente deliberaverat se nihil a suis accipere. Elegerat potius mortem carnis incurrere, quam Evangelium 134.0369A| venale ostendere. Gloriam suam illam dicit, quam habebat apud Deum per Jesum Christum, qua omnibus per humilitatem condescendens se similem eis reddebat.
Sequitur: Si evangelizavero (subauditur, ideo ut hoc ita fiat in me) non est mihi gloria. Quare? Necessitas enim mihi incumbit, hoc est, non habeo unde sustenter. Unde et subjungit: Vae mihi est, si non evangelizavero: hoc est, malo meo non evangelizabo; quia fame cruciabor, non habens unde vivam. Sequitur: Si enim volens evangelizavero, etc. His verbis ostendit qualiter evangelizandum sit, hoc est, quod omnis finis Evangelio sit constituendus. Quod cum fit, voluntaria est praedicatio, quam sequetur perpetua remuneratio.
134.0369B| Sequitur: Si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Et est sensus: Si propter necessitatem temporalis vitae praedico, dispensatio mihi credita est; quia alii per me bonum suum accipiunt, id est, Evangelium, quod amant: et ego mercede privor, quod malum valde est. Ac nefas, propter necessaria temporalis vitae, aliquem praedicare; quia jam non praemium evangelicum, sed pretium quaeritur: ceu servus inutilis; quod accepto officio, conservis annonam tribuit, et solo cibo contentus, mercede privatur. Quapropter evangelizandum, non propter transitoriae vitae mercedem, sed aeternae remunerationem. At vero quia alibi se Apostolus dispensatorem in bono dicit, et hic dispensationem in malo ponit, ne contrarius sui videatur, sciendum est esse 134.0369C| servum, qui transit ad filiorum optionem, et illarum rerum, quarum est dominus, est et distributor: et juxta hoc se dispensatorem dicit. Hic vero dispensationem in malo dicit, juxta hoc, quod rusticus servus est: servis ministrat annonam, solo cibo contentus. Quod sequitur, sub interrogatione legendum est, et suspendenda est vox, quousque redditio fiat. Et ut apertius clareat, interrogemus Apostolum, et dicamus: O Apostole, quae est merces tua, qui illam mercedem non accipis, quae aliis datur, non tamen ob eam praedicantibus? Quae sit, manifestat: Ut praedicans Evangelium, sine sumptu ponam, hoc est, ostendam Evangelium non esse sumptuosum, non etiam venale.
Redit ad potestatem acceptam, cum dicit: Non 134.0369D| abutar potestate mea in Evangelio. Non abutebatur potestate sua in Evangelio, ut liberius corrigerentur peccantes. Ostendit etiam se ipsum exemplum illis; ad si diceret: In me discite exemplum, qui, quoniam expedire non intelligo, potestate mea non abutor in Evangelio: sic et vos, quia non expedire intelligitis, quamvis licitum sit, idolothyta non comedatis.
Sequitur: Nam cum liber essem ex omnibus, etc. Liber erat, sicut Scriptura dicit: Omnium se servum fecit; quia per humilitatem condescendens, mente se omnibus similem reddidit. Fovebat namque, 134.0370A| et nutriebat suos auditores, non solum eos, qui perversi erant, sed etiam illos qui pigri ad bona operandum; quousque ad iter provocaret salutis, ne forte acriter se increpatos dolentes, scandalizati recederent. Et hoc sciendum, quia non quasi simulando se omnibus omnia factum dicit, quod est simulatorum; non etiam mentientis astu, sed compatientis affectu; non aliorum mala imitando, sed aliorum omnium malis omnibus compatiendo, et misericordis medicinae medelam procurando.
Sequitur: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus, etc. Iste enim non simulandi studio, sed compatiendi affectu, servabat illam antiquam consuetudinem Judaeorum, ut vel eam ostenderet a Deo datam, juxta Dei dispositionem usque ad tempus praefinitum, 134.0370B| vel certe eam a sacrilegis separaret gentilium sacris. Ipse etiam, diligens proximum suum ut se ipsum, non fallebat, sed, omnino non fallens, praefatam servabat consuetudinem, ut eos vel ab illo errore quo in Christum non credebant, vel ab illo quo in legis caeremoniis se sperabant suorum veniam consequi peccatorum, erueret. Servabat etiam, ut se ostenderet non abhorrere ea intentione qua et Patres. Qui servat etiam intentionem qua Patres, non errat, ita tamen, ut in caeremoniis legis non se credat posse sanctificari, quia omnis sanctificatio in Christo facta est. Hinc est quod cum Judaeis servans, non eam imponit Gentilibus.
Sequitur: His qui sub lege sunt, etc., usque ubi dicit: Factus sum infirmus. Dicit hoc non mentientis 134.0370C| astu, sed compatientis affectu. Illud quoque sciendum, quia fuerunt nonnulli qui dixerunt illum simulate in templo sanctificatum, et Judaeum factum. Sed omnino non est credendum quod tantae auctoritatis vir aliquid simulate egerit. Sed ea auctoritate et liberalitate qua dicit: Circumcisus aliquis vocatus non adducat praeputium (I Cor. VII, 18); hoc est, non velit vivere ut praeputiatus, id est, carnem nudati membri tegere, et in praeputio vocatus non velit vivere ut circumcisus: se quoque dixit Judaeis Judaeum factum, et gentibus gentilem. Et hoc notandum, quia legem Dei et Christi, non tamen ut alia sit, sicut Manichaeus ait, sed unam. Dicit etiam in lege, sub lege et sine lege; et aliud hoc, aliud illud intelligi vult. Sub lege est carnalis Judaeus, 134.0370D| in lege est catholicus, sine lege quilibet paganus gentilis. Quapropter illi qui dicunt quod simulate in templo se sanctificaverit, et Judaeum simulaverit, dicant et ficte idolo sacrificasse, ut se gentilem simularet, qui non solum non adoravit, sed potius detestando ad palmam martyrii pervenit. Ergo factus est Judaeus Judaeis, et gentibus gentilis, non mentientis astu, sed compatientis affectu, quia illorum omnium errorem et caecitatem quasi propriam tractabat et considerabat; et ita eis subvenire optabat ceu sibi vellet, si in eis ipse detineretur. Sanus namque deservit infirmo, si ejus infirmitatem consideret 134.0371A| ut suam, et ita serviat, sicut sibi vellet, si in ea tentus esset. Non mentitur, si se dicat infirmum. Nonnulli fuere qui dixerunt illum se dixisse ideo gentilibus factum gentilem, quia consentiens fuit secundum philosophicam disciplinam philosophis, praedicans mundum a Deo factum, et animas perpetuas, et homines illius esse genus; et ideo fuerit consentiens, ut eos provocare posset ad fidem Christi, quatenus crederent eum judicem omnium a Deo constitutum: et sicuti hinc omnia superiora pendent; ergo, si hoc verum est, et illa non habent mendacium. Quomodo sanus infirmus pro infirmo fiat, supra dictum est. Infirmi nempe Corinthii in nonnullis, et eorum similes. Infirmitas Apostoli erat, quia non utebatur licita potestate. Quid enim infirmius quam artem discere, 134.0371B| quam nesciebat, et labore propriarum manuum sustentari?
Sequitur: Omnibus, id est, Judaeis, gentilibus et infirmis, omnia factus. Hoc dicit non simulati mendacii falsitate, sed veracis miserationis pietate, quia in omnibus illis esse potuisse se intelligebat, nisi divina fuisset misericordia liberatus. Fit enim aliquis veraciter hoc quod ille est, cui vult misereri, si ejus miseriis subveniat ut suis. Fit etiam quod ille est, non fallendo eum, sed ut se ipsum considerando et illum. Sequitur: Omnia facio. Quare? Propter Evangelium. Ad quid? Ut particeps ejus efficiar. Et est sensus: Ut, sicut Evangelium omnibus occurrit, omnes vult salvare, omniumque clamat salutem, ita et ego, ut mea, et Evangelii una sit intentio.
134.0371C| Nescitis quod hi qui in stadio, etc. Aliud aggreditur, dans similitudinem, quae non solum Corinthiis, sed omnibus convenit Christianis. Stadium namque dictum est a stando, ob hoc, quoniam Hercules uno anhelitu centum viginti quinque passus cucurrit, id est, octavam partem milliarii, et stetit; et ideo a stando dicitur. Transivit etiam haec consuetudo ad Romam, ut sex millibus passuum stadium diceretur, et in metis stadiorum ponebatur bravium, id est praemium; et currentes ante imperatorem, qui prius veniebat, praemium accipiebat. Assimilatur autem stadium nunc fidei; quia, sicut ibi multi, ita et in stadio fidei multi discurrunt. Per unum, qui praemium accipiebat, unitas Ecclesiae rite signatur. Sed magna distantia est inter illud stadium, et 134.0371D| istud. Ibi enim ille solummodo fructuose currebat, qui praemium accipiebat; in isto vero omnes qui rationabiliter amando, et sperando, et bona operando discurrunt, praemium vitae futurae sunt percepturi. Et quia dixerat similitudinem, subjunxit exhortationem, dicendo: sic currite, etc., id est, sic ut comprehendatis. Subjunxit alteram similitudinem, dicendo: Omnis autem qui in agone contendit, etc. Agon enim Graece, Latine dicitur certamen, pugna, lucta atque conflictus. Nam sicut erat consuetudo currendi, ita etiam et luctandi. Sed ille qui luctaturus 134.0372A| erat, ab omnibus escis quae ejus certamen poterant impedire abstinebat. Fertur etiam quod laminas plumbeas erga renes ligaret propter illusiones nocturnas. Et, si illi propter corruptibilem coronam ita abstinentes erant, multo magis nos ob gloriam aeternae beatitudinis abstinere debemus ab omnibus vitiis, etiam cogitatione, maxime autem ab immunditia corporali.
Sequitur: Ego igitur sic curro, etc. Praemissis similitudinibus, sub eisdem semetipsum ponit exemplum, dicendo: Ego igitur sic curro, etc. Curro dicit propter stadium, pugno propter agonem. Currebat iste non in incertum, quia certi aliquid de sua electione audierat. Pugnabat, non pueriliter. Nam pueri dimicando aera verberare solent, iste 134.0372B| vero non. Quia corpus suum castigabat fame, siti et his similibus, quibus atteritur corpus. Et in servitutem redigo, Dei scilicet, vel mentis. Ne forte, cum aliis, etc. Vide quantae temeritatis, quantae dementiae sint homines, non timendo, incerti de sua electione existentes, cum ille, qui aliquid certi audierat, timebat. In quo monentur omnes, ut timendo sperent, et sperando timeant, quatenus spes foveat laborantes, et timor incitet negligentes. Unde Psalmista: Qui timent Dominum, speraverunt in Domino (Psal. CXVI, 11).
(CAP. X.) Praemissis similitudinibus subjunxit exemplum Veteris Testamenti attinens ad eamdem rem, dicens: Nolo enim vos ignorare, etc. Quod qualiter gestum sit, manifestum est, et quomodo 134.0372C| spiritaliter sentiatur, partim jam cognitum. Intentio tamen ejus intuenda. Intentio ejus fuit ostendere Corinthiis nihil prodesse baptismum, perceptionem mysterii corporis et sanguinis Christi, nec caetera, quae in Ecclesia celebrantur, si negligenter viverent, quemadmodum nec illis negligenter vivendo illa omnia profuerunt quae hic dicit Apostolus; quasi diceret: Sicut illi ista omnia habentes murmurando perierunt, ita et vos negligenter vivendo habentes ista peribitis. Unde in sequentibus: Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo, etc. Et quod spiritaliter sint intelligenda, subdendo manifestat, dicens: Bibebant autem de spiritali, etc. Ubi animadvertendum quia non dicit, petra significat Christum, sed, erat, quia non petra, sed Christus 134.0372D| aquam produxit. Per hoc quod petra sequebatur eos usque ad fines Moabitarum (Exod. XVII, 6), praefigurabatur Christus nasciturus post Moysen.
Haec autem omnia in figura, etc. His verbis ostendit nobis exemplum allegorizandi. Monemur etiam ut non concupiscamus quemadmodum illi Aegypti reminiscentes propter esum carnium (Exod. XVI, 3), ne pariter pereamus, neque idololatrae efficiamur. Commemorat enim Apostolus illum locum ubi Moyses montem Sinai ascendens, cum populus erga montem remansisset, projicientes aurum in ignem, 134.0373A| egressum est caput vituli, et post immolationem et comestionem surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 4-6): unde dicit: Sedit populus. Ubi ostenditur quod hujuscemodi cultus et nefandae epulae ad lasciviam provocant. Monemur ne talia agamus, ne similiter pereamus.
Neque fornicemur, etc. Illius loci meminit, ubi Moabitae ornantes filias suas posuerunt eas ante filios Israel, et concupiscentes (Num. XXV) peccaverunt: ubi ita exarsit ira Dei, ut multi perirent: et etiam, nisi Phinees adulteros occidisset, maximam partem populi perderet (Ibid. 11). Monemur ne talia agendo pereamus. Neque tentemus Christum, etc. Cum dicit eos Christum tentasse, ostenditur ante fuisse, quam ex Virgine nasceretur, et Moysen figuram 134.0373B| Christi gestasse; nam illi Moysen tentaverunt. Monemur ne talia agendo pereamus.
Neque murmuraveritis, etc. Exterminator illorum fuit hiatus terrae (Num. XI, 33): maxime autem auctor exterminii diabolus exstitit. Haec autem omnia in figura, etc. Ostendit hic allegorizandum esse. Sed non ideo hoc dicit, ut nos ea quae lex promittit percipiamus, sed ut certior doctrina evangelica habeatur. Et quare hoc scripserit, manifestat: Scripta sunt autem ad correctionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt, id est, qui futuri eramus, et credituri.
Sequitur: Itaque qui se existimat stare, etc. Tangit enim hic illos qui idolothyta comedebant, parvi pendentes scandalum fratris: terret etiam, ne humana 134.0373C| scientia inflati cadant, et superbiendo in tentationem incidant. Et ideo subjunxit: Tentatio vos non apprehendat, etc. Tentatio humana est aliquod malum cogitare, diabolicum est ad operationem perducere; quasi diceret: Malum cogitare peccatum est, diabolicum vero ad operationem perducere. Alio vero sensu, humana tentatio est, cum quis ad consilium vocatus, in ipso labitur consilio, ut malum habeat exitum: hoc humanum est, sive cum quis quempiam hominem videns, judicat eum bonum, vel malum, nullis indiciis manifestum.
Sequitur: Fidelis Deus. Multis modis accidit tentatio. Quoniam non patietur vos tentari, etc. Fidelis est, quia quae promittit, falli non possunt, nam non fallitur; unde et fidelis homo, quia implet quae 134.0373D| promittit, et fides dicitur quod fiat. Et est sensus: Si vos in fide permanseritis, implebit quod promisit. Nam, etsi sinat ut procellae tentationum insurgant ad vestram probationem, si vos triduo, aut quatriduo sustinueritis, et ipse viderit vos ferre non posse, non patietur vos tentari supra id quod potestis tolerare; aut certe funditus exstinguet, aut auxilium ministrabit, ut ferre possitis. Et hoc est quod dicit, sed cum tentatione faciet proventum, hoc est, ministrabit solatium.
Sequitur: Propter quod, charissimi, fugite, etc. 134.0374A| Et est sensus: Quia ille non mentitur, et vos quidem non mentimini, sed credentes in eum, quod in baptismate promisistis, implete, id est, diabolo et operibus ejus abrenuntiate. Quo magis quisque idolis appropinquat, eo magis a Deo recedit. Est etiam difficile ut qui idola frequentant non aliquid magni aut virtutis in eis suspicentur. Quapropter fugite, non solum pedibus, sed etiam moribus, ut occasionem diabolo non detis.
Sequitur: Ut prudentibus loquor. Prudentibus loquebatur, quia philosophis, ut suo judicio probarent verum esse quod dicebat; quasi diceret: Si prudentes estis, quia philosophi, quia dialectici, vos judicate, id est, subjunctis similitudinibus, quod dico verum esse probate. Sequitur: Calix benedictionis, 134.0374B| cui benedicimus, etc. Et est sensus: Si nos propter significationem unius calicis et unius panis, qui sub ea invocatione uni Deo offeruntur, unus panis et unum corpus sumus, quoniam his participamus, et Israelitae carnaliter viventes, quia hostias, quae sub una invocatione uni Deo super altare offeruntur, comedunt, participes sunt, et unum sunt; videte ergo ne forte et vos, qui idolothyta comeditis, unum sitis cum illis qui sacrificant cum illis.
Verum quia vidit eos astutos, et sibi callide respondere ac dicere: O Paule, si vos unum estis, sicut dicis, et Israel carnalis unum est cum altari, qui hostias comedit, et nos unum esse dicis cum his qui idolis sacrificant; ergo aliquid 134.0374C| magni in idolo intelligis, si ejus sacrificata nos participes unum reddunt; ideoque praevenit eorum astutiam, et dixit: Quid ergo? Nunquid dico quod idolis immolatum sit aliquid? etc. Hoc est, non dico. Et quia poterant respondere: Quare ergo dicis? Respondit ipse: Non ut aliquid sit, sed quae immolant gentes, daemonibus immolant, et non Deo; quasi diceret: Quanquam nihil sit idolum, diabolus tamen est aliquid, qui, simplices et pravos homines decipiens, fecit se in his adorari; et quanquam illud quod offertur sit aliquid, quia creatura Dei est, et bona est, tamen propter quasdam daemonum invocationes, quod est mundum redditur immundum; et ideo nolo vos immunda comedere, ne immundis 134.0374D| daemonibus sociemini.
Quapropter mox subdit: Nolo vos fieri socios daemonum, etc. Et est sensus: Qui daemonibus sociantur, a Deo elongantur; et qui calicem daemonum bibunt, respuunt calicem Domini; et qui mensas daemonum diligunt, mensae Domini detrahunt. Isti namque, dum haec agebant, dicere soliti erant: In hoc Dominum imitamur, quia ipse cum publicanis et peccatoribus manducabat. Et ideo dicit: An aemulamur Dominum? Quasi diceret: Si in hoc Dominum imitamini, quia cum peccatoribus manducatis in hoc tamen non imitamini, quia idolothyta 134.0375A| comeditis? ipse enim nunquam legitur idolothyta comedisse. Et si comedenda essent, suo monstrasset exemplo. Ergo quia exemplum ostenditis, quod Dominus non ostendit, fortiores illo estis. In quibusdam exemplaribus invenitur: An ad zelandum Dominum provocamus? Et est sensus: Dum ista agitis, nunquid non provocatis illum, ut ulciscatur vestrum? Aut fortiores illo estis; et ideo non potest?
Sequitur: Omnia mihi licent, etc., sicut supra. Sequitur: Omne quod in macello venit, etc. Prohibuerat eos idolothyta comedere, et plurimum coarctaverat, adeo ut pene videretur ipsam naturam damnasse. Et quia carnes idolis immolatae in macello vendebantur, ne aut ipsi nimium arctarentur, 134.0375B| aut natura damnata videretur, descendens concedit. Omne, inquit, quod in macello venit, etc. Sed quare jussit non interrogare? ne Christianus manifestaretur, et ad derisionem illius quidquid esset immolatum diceretur. Et quia voluit ostendere illud quod idolis immolatur natura esse bonum, subjunxit: Domini est terra, etc.; ac si diceret: Si Domini est terra, et illud Domini. Propter cujus conscientiam jusserit non interrogare, inferius ostendit: Non tuam, inquit, sed alterius. Quare ergo propter alterius? Ne aut in idolis suis laetetur, aut des illi occasionem, ut reprehendat et dicat: Quare iste idolum exsecratur, cujus immolata tam libenter comedit?
Sequitur: Si quis vocat vos infidelium, etc. 134.0375C| His verbis non cogit eos ire, sed in eorum libertate ponit, ut ad exemplum Domini, si se agnoverint prodesse posse, hoc est, aut exemplo, aut doctrina eos lucrari posse, vadant. Sequitur: Ut quid enim libertas mea judicatur, etc.; ac si dicat: Liber sum, quia omnia munda et licita intelligo; quare idolothyta comedendo, debeo dare occasionem, ut alterius me conscientia judicet? Sequitur: Et si ego cum gratia participo, etc. Et est sensus: Si ego sub Dei invocatione, benedictione ac veneratione, cum gratiarum actione licita percipio, quare comedendo idolothyta aliis debeo occasionem praebere blasphemandi me?
Sequitur: Sive ergo manducatis, sive bibitis, etc. His verbis evidentissime idolorum sacrificia 134.0375D| exsecrat et condemnat Apostolus. Quid enim ad laudem Dei attinet idolothyta comedere? Dum enim immolatum idolis comeditur, major, inquam, ei injuria irrogatur. Si vero in lege, luci, et arae ac delubra destrui ac comminui jubentur, quod ad laudem Dei pertinet, quomodo idolothyta comedere ad laudem attinet? Divina scilicet sub invocatione et benedictione cum gratiarum actione simpliciter celebrare, et indigentibus necessaria ministrare ad laudem Dei pertinet, quia ex hoc datur unde Deus 134.0376A| laudetur. Sequitur: Sine offensione estote Judaeis, etc. Ac si aliis verbis dicat: Judaeis in offensionem estis, quia dicitis habere vos legem et prophetas, et intelligere, et idolothyta comeditis, quod illi exsecrantur. Gentibus etiam, quia non solum non increpatis, ut ab his recedant, sed occasionem datis, ut in illis permaneant, quoniam credunt vos in idolis aliquid magni intelligere. Et Ecclesiae Dei; quia simplicibus datis occasionem, vel imitandi, vel reprehendendi. Sequitur: Sicut et ego per omnia omnibus placeo. Nunquid persecutoribus placebat? Non. Sed de omnibus generibus erant fideles, quibus ille placebat. Non est contrarius sibi, quia alibi dicit se non placere hominibus, quoniam finem placiti sui non in hominibus constituebat.
134.0376B| (CAP. XI.) Sequitur: Non quaerens quod mihi utile est, etc., usque, sicut ego Christi. Et est sensus: Sicut Christus non pro se, sed pro nostra salute carnem suscepit, et opprobria sustinuit, ita et apostolos non pro se, sed pro salute generis humani in mundum direxit; sic et vos fratrum salutem quaerere studete. Sequitur: Laudo vos, fratres, quod per omnia memores mei estis, etc. Haec nempe verba per ironiam dicta sunt. Sane sciendum quia erat turpis et inhonesta consuetudo apud Corinthios ut viri criniti incederent, et mulieres non velato capite Deum orarent: quam consuetudinem aggreditur Apostolus reprehendere et damnare, inchoans a primorum hominum creatione. Ait enim: Volo vos scire, etc. Caput viri Christus; quia per eum 134.0376C| omnia: caput mulieris vir; quia de ipso creata est: caput Christi Deus, vel propter humanitatem, vel quia ab eo genitus.
Sequitur: Omnis vir orans, id est, praedicans, aut prophetans, id est, futura praedicens, velato capite, deturpat caput suum, quia ignominia est illi. Sequitur: Vir non debet velare caput; videlicet sui capitis libertatem ostendat. Sequitur: Quoniam imago et gloria Dei est. Scilicet, quia sicut unus Deus est, per quem et ex quo omnia, sic et ipse unum fecit hominem, ex quo omnes homines; et ideo Dei est gloria, quia ad diaboli factus est contumeliam, qui se voluit elevare, ut esset super omnia.
Sequitur: Mulier gloria est viri; quia de ipso facta est; quod et latius exsequitur usque ubi ait: 134.0376D| Ideo potestatem (subauditur, velaminis) debet habere propter angelos, id est, propter praedicatores; vel coelestes angelos, qui adesse non dubitantur, ubi divina coelestia celebrantur. Vel certe velamen debet habere, hoc est, propter primam transgressionem subjectionem monstrare. Enimvero ne mulieres nimium subjectae viderentur, et super eas nimium viri extollerentur, ideo subjunxit: Neque vir sine muliere in Domino; quod et confirmans, dicit. Omnia autem ex Deo. Quod vero, sicut et vir per mulierem, non 134.0377A| ille intelligendus est per quem, ex quo mulier, sed aut Cain, aut Abel, aut Christus ex Virgine.
Sequitur: Vos judicate, etc.; quasi diceret: Si meis monitis non vultis assensum praebere, quod non velatam mulierem non deceat orare, saltem ad naturam revertimini, et ipsa vos docebit, quoniam vir si comam nutriat, ignominia est illi, etc. Opposuit illis syllogismum, quia si non decet non velatam, decet velatam. Et quia novit eos astutos esse, ne forte contentiose vellent dicere: O Paule, unde habes exempla quibus ista quae dicis confirmes? Ideo praevenit eos, et dixit: Si quis contentiosus esse videtur, etc.; ac si diceret: Novi vos contentiosos esse. Ego quidem ostendi fore naturam; si autem 134.0377B| contentiose exempla quaeritis, nos non habemus talem consuetudinem, neque Ecclesia Dei. Nos, propter Judaeos, Ecclesia dicit propter gentes. Et est sensus: Neque Moyses, neque Christus hanc habet consuetudinem. Quapropter, si hanc consuetudinem habetis, non solum non Christi, sed nec Moysi discipulos fore monstratis. In hoc namque loco reprehenditur Faustus, qui negavit corpora a Deo esse creata, cum Apostolus dicat omnia ex Deo. Sane notandum quia Apostolus alibi dicit: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23), etc. Et item: Exuentes vos veterem hominem (Coloss. III, 9), etc.; ubi solerter attendit quia, si in spiritu mentis homo renovatur, ibi ipse homo ad imaginem Dei factus monstratur, ubi nullus sexus ostenditur. Spiritus 134.0377C| mentis dicitur, velut corpus carnis, aut caro corporis; si enim in spiritu renovatur homo, mulier ab hac renovatione non separatur, praesertim cum Apostolus alibi dicat: Non est servus, neque liber, non est masculus, neque femina (Gal. III, 28), etc. Sed quia in corpore mulier a viro sexu discernitur, ideoque intelligere debemus quia est quaedam praecipua animae affectio, id est rationabilis spiritus, qul a viri nomine designatur, ipsa vero anima, nomine mulieris. Et pulchre quidem, quia sicut mulier regitur a viro, sic et anima regitur a spiritu. Iste vir, id est spiritus, dum cogitat quae Dei sunt, et intuitum ad coelestia dirigit, et in his quae mansura sunt permanet, caput velare non debet, id est, curae temporalis velamine faciem mentis obtundere, sed 134.0377D| cor mundum semper habere, ut coelestia mundius contemplari queat. Haec vero mulier, id est anima, dum cogitat quae mundi sunt, maxime tamen necessaria, velamen debet habere discretionis, ne forte inhaereat superfluis. Alio vero sensu per virum possunt intelligi praedicatores, et per mulieres plebes ineruditae. Pulchre quidem, quia sicut mulier regitur a viro, sic et ipsae reguntur a praedicatoribus. Iste quoque vir, id est, praedicatores, non debet caput velare, id est stultitiae velamen suscipere; mulier vero debet caput velare, id est, plebes humilitatis et 134.0378A| subjectionis velamen suscipere, quibus non oberit ignorantia, si humiliter interrogando studeant discere quae nesciunt. Nam sicut mulieri ignominia est, si non velet caput suum, sic et plebibus ignominia, si abjecto humilitatis velamine, superbae libertatem doctorum velint appetere.
Hoc autem praecipio, etc. Postquam reprehenderat inhonestos mores Corinthiorum, et pravam ipsorum conversationem, reprehendit nihilominus inhonestam eorum traditionem, nam viri criniti, mulieres absque velamine incedebant. Erat etiam alia inhonesta conversatio inter illos, quam nunc Apostolus reprehendit, dicendo: Hoc autem praecipio, etc. Cum enim ipsi ad Ecclesiam convenirent, non se invicem exspectabant; sed supervenientibus 134.0378B| presbyteris, quia nec dum rectores erant ordinati, ea quae detulerant offerebant, et sanctificata propria vindicabant, communibus ea cibis jungentes, et coenam in ecclesia celebrantes, ut alii venientes, sicut assolet fieri, aut non offerrent, aut non habendo cum pudore recederent. Decepti enim erant a pseudoapostolis, ut sua zelarent. Non laudans, etc.; id est, in deterius convenitis, quia quemadmodum tradidi, non tenetis.
Primum quidem, etc., dicit primum fontem et caput omnium vitiorum esse scissuram, nam nullum bonum potest esse ubi est scissura. Et ex parte credo. Temperavit enim suam locutionem Apostolus his verbis. Nam non dubitavit se scire, quoniam ab aliis audire poterat, seu Spiritu sancto revelante, 134.0378C| quo plenus erat, cognoscere. Nam oportet haereses, etc. Talis est iste locus, qualis est ille, ubi Dominus dicit: Necesse est ut veniant scandala (Matth. XVIII, 7), etc. Sed non ideo Dominus vel Apostolus dicit, ut aut ille scandala, aut iste haereses esse velit: sed ideo, quia non poterat esse, ut non venirent, sive ut venientibus electi viri, et qui sibi soli et Deo cogniti erant, manifestarentur, quemadmodum Job. Ille enim sanctae conversationis erat, sibi soli et Deo cognitus, sed, ortis tentationibus, aliis est manifestatus. Ita etiam erant nonnulli inter Corinthios qui dicebantur Apolliani, Petriani, etc., alii Christiani, sed, ortis haeresibus, illi qui Christiani erant, manifestati sunt. Sed dicit Augustinus: Debemus haereticis bene uti. Quandiu enim ipsi in Ecclesia sunt, noxii 134.0378D| sunt; extra Ecclesiam consistentes, non solum non obsunt, sed etiam prosunt, non loquendo bonum quod ignorant, sed carnales ad quaerendum excitando, et spiritales ad bona proferendo.
Convenientibus ergo vobis, etc. Tetigit enim Apostolus supra causam solito more; nunc vero eamdem, exaggerando, aggreditur, cum dicit: Convenientibus ergo. Sed quare dicit Dominicam coenam? Ob hoc, quia eo die Dominus cum discipulis suis coenavit. Et nota quia mysterium sui corporis et sanguinis coenam appellat, ut dicat: Haec est coena; 134.0379A| sed infra coenam tradidit, ut legitur: Coenantibus autem illis (Matth. XXVI, 26), etc., id est, comesto agno. Et bene quidem, quia consequens erat ut vetus Pascha finiretur, deinceps ad novum transiretur. Nec etiam ob hoc reprehenditur Ecclesia, quia jejuna percipit; ideo, quia necesse est ut primum anima spiritali cibo signetur, postmodum corpus communi sustentetur. Fertur enim quod haec consuetudo apud Aegyptum servetur. Die Sabbatorum congregati ad vesperum, alii esurientes, alii ebrii ad percipiendum corpus accedant. Etiam nonnulli probabilis vitae viri tradiderunt ut semel in anno, id est vespere festivitatis Paschae, ob certiorem venerationem, omnem primum cibum sumerent, deinde mysterium corporis et sanguinis, tantum ut ante nonam 134.0379B| jejunium non solverent. Et notandum quia utrumque Dominus tradidit discipulis, corpus et sanguinem, quoniam utrumque suscepit, et animam et corpus, et utrumque salvavit; nam sicut per panem corpus, ita per sanguinem anima signatur. Et sciendum quia hoc sacramentum ultimum tradidit; nam tradito, statim abiit ad locum ubi erat tradendus: et eo modo, quemadmodum si quis erga finem vitae aliquod dilectum munus alicui, ad recordationem sui, donet amico. Sed nunquid ipse prospiciens non compungitur, vel etiam ad lacrymas provocatur? Similiter et nos sanctificantes, vel percipientes hoc mysterium, compungi vel ad lacrymas provocari debemus. Et hinc est quod sacerdos dans illi mysterium qui ignorat, dicit: Accipe corpus: proficiet tibi in 134.0379C| vitam aeternam, ut ille audiens corpus, tremiscat, et cum reverentia atque pudore percipiat.
Sed sciendum quia non praecepit Dominus quando perciperetur, quoniam si praecepisset, aliter absque offensione esse non posset; sed tamen qualiter praecepit, et apostolis quando percipiendum esset reliquit. Unde non dubitatur ab apostolis traditum fuisse ita percipiendum. Jam non est Dominicam coenam manducare, id est, non illam Dominicam, sed vestram sumitis. Et hoc exponit subdendo: Unusquisque suam coenam, etc.; et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Nunquid domos non habetis? etc. Quasi diceret: Nunquid non habetis ubi communes cibos percipere possitis? Habetis. Quare ergo coenam in Ecclesia celebratis? aut ob 134.0379D| hoc facitis, ut vos divites ostendatis, aut non habentes confundatis? Quid dicam vobis? Laudo vos, etc. Quasi diceret: Talis actio non laudabilis habetur, id est, non estis digni laude, eo quod in Ecclesiam convenitis.
Ego enim accepi a Domino, etc. A Domino iste accepit, non a Christo homine adhuc mortali, ut caeteri, sicut ipse dicit: Non ab homine accepi illud, vel didici (Gal. I, 1), etc. Sed ideo a Domino dicit, ut arctius in eorum cordibus inculcaret quod dicebat: Quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, 134.0380A| et rel. Sciendum quia utrumque discipulis tradidit, id est, panem et vinum, quoniam utrumque suscepit, et salvavit, id est animam et corpus. Per panem corpus, per vinum anima designatur. Novum dicit calicem, ad distinctionem veteris. Mortem Domini annuntiabitis. Quid est enim mortem Domini annuntiare, nisi ad memoriam revocare, quod fit aut cum consecramus, aut cum percipimus corpus ipsius? Donec veniat, bene dicit quia postquam ille venerit, haec mysteria non celebrabuntur.
Itaque quicunque manducat panem, etc. Indigne percipit qui non secundum auctoritatem tradentis sumit. Reus erit corporis et sanguinis Domini; quia sui reatus in perceptione accumulat poenam, quia futurum illi judicium reservatur, in quo illius 134.0380B| occulta manifestabuntur, et si digne vel indigne percepit. Probet autem, etc. Id est, investiget, perquirat, si dignus est percipere, et tunc percipiat. Nam hoc mysterium tale est, ut digne percipientibus salutem, indigne vero poenam ministret, quemadmodum Judae. Judas enim postquam percepit, Satanas introivit in illum (Luc. XXII, 3; Joan. XIII, 27). Et si ille qui indigne suscipit ad damnationem suscipit, multo magis indignus, id est, qui aliqua immunditia polluitur. Non discernens corpus, id est, cibum a cibo, vel solummodo purum panem esse putat.
Ideo inter vos multi infirmi, etc. Et, quia dixerat superius. Quicunque manducat, etc., ut certior illius narratio redderetur, subjunxit: Ideo inter vos 134.0380C| multi, etc. Infirmos dicit, quia alii febre vexabantur, alii debilitabantur, alii morte corporis plectebantur. Sed quare hoc ad memoriam revocat? Ut ipsi aliorum flagella audientes corrigerentur, ut illud: Pestilente flagellato, astutior redditur sapiens (Prov. XIX, 25); et: Laetabitur justus, cum viderit (Psal. LVII, 11), etc.
Quod si nosmetipsos, etc. Et bene, quia ille qui suas actiones malas agnoscendo corrigit et emendat, a Deo non judicatur. Dum judicamur autem, etc. Sive a Domino judicamur, sive a Domino corripimur, dicendum est quia ille cujus acta flagellantur, increpatur, ut emendetur. Ut non cum hoc mundo damnemur, id est, cum infidelibus sive paganis. Unde dicit Origenes: Qui indigne vel impudenter 134.0380D| percipit, ab infideli vel pagano nil distat.
Itaque, fratres mei, etc. Finita increpatione, donat eis consilium, quid sit agendum, dicens: Itaque, fratres mei, etc.; id est, oblatio vestra sub unius Dei invocatione sanctificetur, et non propria habeatur, sed communis deputetur. Si quis esurit, domi manducet, id est, si quis impatiens est, communes cibos in domo percipiat, et non cum sanctificatis jungat coenam in ecclesia: Ut non in judicium conveniatis, id est, ubi putatis invenire profectum, inveniatis defectum.
134.0381A| Caetera, cum venero, disponam. Multa enim erant de ministerio Ecclesiae dicenda, et ideo non erat consequens per epistolam eos docere. Generalis enim Ecclesia illius praecepta servat. Et ideo promittit se venturum, et quae necesse erant docturum. Nam veniente illo, viva voce disposuit; unde non dubitatur ab Apostolo ecclesiasticus ordo traditus. Erat namque consuetudo in primordio Ecclesiae, ut qui credebant, baptizati, etiam fideles effecti, acciperent gratiam loquendi omnibus linguis, videlicet ideo, ut magis magisque ad fidem confluerent. Sed quia, sicut hic Apostolus dicit: Signa pro infidelibus, non fidelibus (I Cor. XIV, 22), jam dilatata fide, plurimis etiam confluentibus ad credulitatem, cessare coepit ipsa consuetudo. Corinthii vero, cum jam essent 134.0381B| credentes, tamen quia adhuc erant amatores philosophicae doctrinae, hoc donum majus omnibus judicabant, et plurimum idem habere desiderabant; unde et hi qui habebant despiciebant non habentes; illi vero qui non habebant dejiciebant se, non credentes attinere ad corpus, vel certe aemulabantur hos qui non habebant.
(CAP. XII.) Hoc nempe aggreditur Apostolus reprehendere in illis, inchoans loqui de spiritualibus. Ait enim: De spiritualibus nolo vos ignorare (subauditur, donis). De quibus locuturus, praemisit antiquam eorum conversationem, dicens: Scitis, quia cum gentes essetis, etc. Ille quippe antiquam conversationem ideo eos reminisci voluit, ut superbire desisterent, et in humilitate permanere 134.0381C| studerent vel certe ut sicut prius ad impulsum daemonum ad diversos trahebantur errores, sic econtrario jam conversi, cum haberent evangelicae doctrinae magistrum ac doctorem, sequerentur illum quocunque eos trahere vellet. Unde in quibusdam exemplaribus invenitur: Simulacrorum formam habentes. Cujus rei quisque cultor est, illius formam habere dicitur. Et quia isti jam conversi erant, formam Evangelii habere debebant, hoc est, lucem evangelicae doctrinae in sua conversatione ostendere.
Sequitur: Ideo notum vobis facio, etc. Et est sensus: Qui spiritum Dei habet, nihil perversum de Domino sentit; et qui recte aliquid de illo sentit, non nisi per gratiam Spiritus sancti agnoscit. Sequitur: Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, etc. Hic 134.0381D| oritur quaestio quare dicat, Nemo potest dicere, cum Dominus dicat: Non omnis qui dicit mihi, Domine (Matth. VII, 21), etc. Sed ibi dicere pro sono tantum, hic pro facere intelligitur positum. Sequitur: Divisiones gratiarum sunt, etc. His verbis ostendit Apostolus non Spiritum sanctum, sed dona ejus dividi, verbi gratia, ceu sol, qui etsi per diversa loca radios suos diffundit, non tamen dividitur. Et ut ipsius dona non hominibus, sed Deo ascribantur, gratiae vocantur. Facit hic locus adversus Macedonium, qui negavit Spiritum sanctum esse Deum. 134.0382A| Facit et adversus Arium, qui et gradus in Trinitate, et Filium minorem Patre, et Spiritum sanctum ambobus asseruit. Quod ideo confirmare nitebantur, quod semper Pater in primo loco poneretur, cum hic in primo Spiritus sanctus, et in ultimo Pater ponatur. Per divisiones gratiarum, ministrationum atque operationum, forte diversa in Ecclesia voluit intelligi officia, quorum varietatem ostendit, cum mox subjungit: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, vel suae salutis, vel Ecclesiae aedificationis.
Sequitur: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Dicit enim beatus Augustinus quod distet inter sapientiam et scientiam. Sapientia, inquit, est divinarum cognitio, scientia, 134.0382B| humanarum, attamen non illarum quas scimus, quid auri quidve argenti, quot etiam et quales habemus fundos, sed illa est quae consistit in quatuor virtutibus, quibus nil utilius in vita hominibus, hoc est, qua et prudentiae discimus intellectum, et justitiae sanctitatem, et fortitudinis robur, ac temperantiae decus.
Sequitur: Alteri fides. Illa videlicet qua, pudore abjecto, libere confiteatur quod credidit. Alii gratia sanitatum; qua infirmitates curet ac morbos. Unde Petrus: Aenea, sanat te Dominus. Alii operatio virtutum (Act. IX, 34); scilicet, ut daemones ejiciant Alii prophetia; ut futura pronuntient. Alii discretio spiritum; ut, cum aliqua audit, vel legit, possit discernere cujus sint spiritus. Alii genera linguarum; 134.0382C| ut diversis linguis loquatur. Alii interpretatio sermonum; ut cum aliqua leguntur, vel dicuntur, ad profectum aliorum salubriter in alteram possit linguam transferre.
Sequitur: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, etc. His verbis ostendit unitatem Trinitatis, et trinitatem unitatis, quoniam dicitur Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, ac singulis quisque Deus, et tamen tres unus Deus. Ac, per hoc, quod operatur Pater, operatur Filius et Spiritus sanctus; ergo et totius Trinitatis una est operatio; unde cum superius dixisset Deum Patrem, et Deum Filium, non tamen piguit dicere Spiritum sanctum omnia dividere. Hac etiam sententia Deus apertissime demonstratur, cum omnia dividit non 134.0382D| ad imperium, sed voluntate. Unde etiam attendendum est quare qui minus accipit, vel se dejicere, vel alteri invidere non debeat, quasi majorem partem praeoccupaverit, cum ipse prout vult omnibus dividat. Si enim invidendum esset, potius invidendum Deo quam homini.
Quia coepit loqui de varietate spiritalium donorum, ut ea arctius commendaret, subjunxit similitudinem corporis et membrorum. Ait enim: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, etc. Et est sensus: Si tantum unum esset membrum, 134.0383A| jam non esset corpus, hoc est, pars non esset in toto; at vero quia multa sunt membra, et diversa, ex ipsis diversis compaginatur unum corpus; unde et dicitur corpus, vel certe quod corruptum pereat. Sequitur: Ita et Christus. Quasi dixisset: Multa sunt membra Christi, cum quibus Christus unum est corpus. Quapropter, exponendo quod ait, ita et Christus, subjunxit: Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Et est sensus: Sicut uno spiritu omnia vivificantur corporis membra, sic et omnes qui per gratiam baptismatis renati in unum conveniunt corpus, uno spiritu vivificantur. Unde est quia si aliquod membrum corporis abscidatur, non jam ab ipso spiritu vivificatur; sic et qui a corpore Ecclesiae absciditur, non jam vivificari meretur. 134.0383B| Volens quippe ostendere unde compaginetur Ecclesiae corpus, subjunxit: Sive Judaei, sive gentiles, etc. Pauca tamen dixit sed per haec pauca voluit intelligi omnia quae ad conjunctionem et connexionem hujus corporis attinent, excepto peccato.
Sequitur: Et omnes uno spiritu potati sumus, hoc est potionati. Sane sciendum, quia solet aliquis ex una potione multis aliis propinari: verbi gratia, si habeat multa vascula, et imparia, cum potionem diffundit, vasculorum considerat capacitatem; sic et Deus singulis juxta capacitatem suam gratiam subministrat. Sequitur: Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. Et est sensus: Si unum membrum esset, jam non esset corpus, hoc est, si unusquisqe omnia dona, omnesque gratias acciperet, 134.0383C| non unum esset corpus, sed multa.
Sequitur: Si dixerit pes, etc. Dicit beatus papa Gregorius quia per varietatem corporis, ac membrorum, varietas designatur spiritalium donorum. Habet namque Ecclesia nonnullos, qui sunt oculi, futura praevidendo: sunt et aures, magistrorum praecepta humiliter suscipiendo, et nares, bona a malis discernendo, et os quidem admonendo et exhortando, et manus, aliis ministrando; pedes vero sunt, pro salute aliorum discurrendo. Ille nempe supernus ordinator sic qualitatem ordinavit membrorum, ut invicem sibi omnia subderentur. Nam oculi non sibi solum vident, sed omnibus membris. Sic et caetera. Similiter et qualitatem disposuit animarum, ut per humilitatem invicem sibi 134.0383D| omnia membra Ecclesiae subderentur: verbi gratia, ille quicunque, dum cernit te habere gratiam, quam ipse non habet, subditur tibi, similiter et tu illi. Unde Petrus Apostolus, unusquisque, inquit, sicut accepit gratiam (I Petr. IV, 10), etc. Multis formis gratia, quae tunc recte dicitur, administratur, si gratia, quam habes, per humilitatem alteri tribuitur. Hinc idem Paulus ait: Per charitatem Spiritus servite invicem (Gal. V, 13). Tunc nos perfecte charitas a jugo peccati liberat, cum aliorum gratias, quasi proprias deputamus, et nostras aliis, quasi illorum proprias administramus. Haec etiam qualitas, propter unitatem ac concordiam, ab ipso ordinatore in regionibus disposita invenitur, dum 134.0384A| haec abundat frumento, aut vino, illa vero oleo, sic et de caeteris. Invenitur nihilominus in mundi elementis. Unde mundus unus, nisi ex diversis elementis? Nam si semper calor esset, ut in aestate, aut semper frigus, ut in hieme, terra fructus producere non posset. Quapropter ipsa diversitas elementorum quamdam facit temperiem. Sic et in metallis, dum aurum, vel argentum pretiosius est ferro, ferrum vero utilius est ambobus.
Sequitur. Si dixerit auris: Non sum oculus, etc. Per oculum, et manum sublimes in Ecclesia designantur; per aurem, mediocres; per pedem vero, minimi. Hi quoque, quia parvam gratiam acceperunt, non se debent dejicere, neque despicere, neque credere non attinere ad corpus: nam, quia 134.0384B| membra sunt, ad corpus utique attinent. Sequitur: Si totum corpus oculus, etc. Et est sensus: Si unus omnes gratias accepisset, quomodo Ecclesia corpus Christi fieret? Sequitur: Nunc autem posuit Deus membra, etc. Quis jam non videat quo Apostoli intentio tendat? Videlicet a similitudine corporis humani, transit ad manifestandam veritatem corporis spiritalis, id est, Ecclesiae. Unumquodque eorum, dicit, sicut voluit; quia unicuique gratiam, quam voluit, contulit.
Sequitur: Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? Hoc est: Si omnes omnia dona haberent, unde ex diversis membris unum corpus fieret Ecclesiae? Et ideo sequitur: Nunc autem multa quidem membra, etc. Sequitur: Non potest 134.0384C| dicere oculus manui: Opera tua non indigeo: videlicet, quia manus non sibi solum, sed omnibus membris laborant. Sic et pedes non sibi ambulant; unde et mox sequitur: Aut caput pedibus: Non estis necessarii. Per oculum videlicet, et caput, sublimes in Ecclesia designantur; per manum, mediocres; et per pedes, minimi. Sed qui sublimes sunt, non possunt dicere mediocribus, aut parvis: Non estis nobis necessarii; quia, nisi adsint isti, qui serviant, eorum decidit dignitas: istorum nempe exercitio illi sublevantur, et obsequio: verbi gratia, habet rex corpus, duces videlicet, comites atque tribunos: inter haec membra habet et pedes, milites; sed non potest dicere: Non estis mihi necessarii, cum magis his indigeat, velut pedibus, 134.0384D| qui prae aliis membris necessariores sunt, quoniam, si nec oculos, nec aures, aut nares habeat, pedibus ambulare potest, et cibum quaerere. Et ideo subjunxit: Sed multo magis quae videntur membra corporis nostri infirmiora esse, necessariora sunt, et quae putamus ignobiliora esse, etc. Infirmiora et ignobiliora membra pedes appellat, quos, cum videantur esse ad comparationem aliorum infirmi et ignobiles, abundantiore honore circumdamus, quoniam et pannis et calceamentis tegimus. Similiter et qui per pedes signantur, quanquam ignobiles videantur, exhortatione tamen et admonitione provocandi sunt, ne forte se dejiciant, credentes non attinere ad corpus: quibus non debet esse curae, 134.0385A| quae membra sint, tantum ut ad corpus attineant.
Sequitur: Et quae inhonesta sunt nostra, etc. Inhonesta membra, pudenda appellat, quae hominum aspectus declinant. Beatus vero Augustinus dicit: Absit ut in corporibus electorum aliquod dicamus inhonestum, nec ipsa genitalia membra; sed quia usus eorum est inhonestus, Apostolus ea dixit inhonesta: qui usus non ex natura descendit, sed ex transgressione priorum hominum: ante quippe honesta erant, sicut et caetera. Quapropter, quia noluit homo subjici Deo, ideo his subditur sub injuria: cum caeteris membris utatur ad votum, haec vero saepe sine voto moveantur. Et pulchre, quia per ea soboles procreantur. Haec enim majorem habent honestatem; quia, cum nec caput, 134.0385B| nec oculos, nec caetera operiamus, pudenda saepe nitidis vestibus circumdantur. Per quae illi designantur, qui discalceati, ac tetris induti vestibus incedunt, qui majorem habent honestatem; quia, quo sunt abjectiores, eo mundioris vitae, et in conspectu Dei gratiores, et ideo laudibus sunt praeferendi.
Honesta nostra nullius egent, id est, sublimes, velut caput, aut oculi; quia qui viget sensu, callet ingenio, non est necesse, ut laudetur. Sequitur: Sed Deus temperavit corpus, etc. Deus corpus temperavit; quia singulis membris singula tribuit officia; sic et in corpore Ecclesiae. Ad quid hoc? Ut non sit schisma in corpore, hoc est, ut unumquodque suum invicem officium subministret. Membra 134.0385C| quippe Ecclesiae tunc recte habentur, si non pervertuntur, id est, si alter non velit superbe alterius gratiam assumere, suam negligens: quod si facit, et suam reddit inutilem, et alterius non meretur accipere.
Sequitur: Sed idipsum pro se invicem sollicita sunt membra. Mystice: Si aliquis in Ecclesia malum quodlibet incurrit, et animae periculum: omnes fideles ita compatiendo tristari debent de malo ipsius, sicut de proprio: similiter et de profectu laetari. Praemissam similitudinem exponens, subjunxit: Vos estis corpus Christi, etc. Nota quia dicit, membra de membro. Aliud est membrum ad corpus, ut brachium; aliud, membrum ad membrum, ut manus vel digiti ad brachium. Hoc etiam exponens dicit: Et quosdam 134.0386A| quidem posuit Deus in Ecclesia, etc., Prophetas, non illius Veteris Testamenti, sed Novi intelligit, ut Agabus et filiae Philippi virgines.
Sequitur: Tertio doctores. Illi in Veteri Testamento doctores dicebantur, qui legem pueris insinuabant, quae consuetudo transivit ad ecclesiasticum populum; sunt enim nonnulli, qui, licet non sint alicujus majoris ordinis, tamen aliis divina mysteria dilucidant. Deinde virtutes et gratias curationum; ut supra opitulationes; vel qui infirmi sunt, et ab aliis juvantur, vel qui infirmos juvant. Gubernationes, illi sunt qui regendis praeferuntur animabus, ut abbates in monasteriis. Nota, quia ultimum genera linguarum posuit, videlicet quia illi hoc majus omnibus judicabant, ut ostenderet 134.0386B| quod non solum majus non esset, sed etiam minus; nihilominus et instrueret eos quod non ea desiderare deberent, quae et mali habere queunt, et in quibus solummodo salvari nemo potest, sed ea potius ardenter inhiarent, quae et mali habere non possunt, et sine quibus nemo salvari meretur.
Et ideo, cum dixisset: Nunquid omnes apostoli, etc., subjunxit: Aemulamini charismata meliora. Aemulamini autem charismata, etc. Manifestata varietate gratiarum, hortatur et monet Apostolus Corinthios majora charismata aemulari, id est, majora dona sequi. Majora namque charismata appellat prophetiam, quae ad utilitatem totius prophetiae attinet. Illi enim majus donum varietatem linguarum esse putabant, aestimantes non aliud majus. 134.0386C| Et volens Apostolus illos ab hoc subtrahere, ideo dicit, aemulamini, etc.
(CAP. XIII.) Et ut longius eos traheret, cum dixisset aemulamini, non statim fecit finem, sed subjunxit: Si linguis hominum loquar, etc. Linguae enim hominum septuaginta duae sunt; sed quae sunt linguae angelicae, cum non habeant corporeas linguas, quoniam et ipsi incorporei? Sed per exaggerationem loquitur, quasi diceret: Si etiam linguas angelicas loqui possetis, absque charitate non prodesset. Sive linguam angelicam forte appellat linguam doctorum, nam differt humana lingua a doctorum, ut sit sensus: Si etiam linguis doctorum loquamini, absque charitate non prodest. Sed solet quis quaerere quibus linguis post hanc vitam homines loquantur; sed non 134.0387A| invenitur, et forte ideo, quia nulla erit ignorantia; nam officium linguae ideo concessum est, ut suos actus homines aliis manifestent, quia ignorantur; tunc vero non erit necesse, quia deerit ignorantia.
Factus sum velut aes sonans, etc. Aes enim irrationabile elementum est, et nisi tangatur, non sonat; cum vero sonuerit, nullius aedificationis atque utilitatis existit; similiter qui omnibus linguis loquitur absque charitate nullius est utilitatis. Et si habeam prophetiam, id est, ut futura praedicam, et noverim mysteria omnia, id est, divina, et omnem scientiam, humanam, et habeam omnem fidem. Nota quia eamdem appellat fidem omnem, quam Dominus in Evangelio grano sinapis assimilat (Matth. XVII, 19; Luc. XVII, 6), non propter mediocritatem, sed propter 134.0387B| integritatem et vivacitatem. Et ita hic mentio montis fit, veluti et ibi (Matth. XVII, 19).
Charitatem autem non habeam, nihil sum. Non negat se substantialiter esse, sed in ministerio praedicationis nihil se esse dicit. Et si distribuero, etc. Nota quia distributionem facultatum martyrio conjungit; ubi ostenditur magni meriti esse distributio. Sed quia solent quidam simulate hoc ipsum agere, ideo subjunxit: Charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Sed simulate duobus modis intellige: quia sua tribuit, aut martyrium adit, vel certe appetitu humanae laudis, aut fingendo se amicum, cum sit inimicus.
Charitas patiens est, etc. Nominaverat superius charitatem; nunc vero membra charitatis ostendens, 134.0387C| dicit: Charitas patiens est, etc. Patiens, mala perferendo; benigna, bona tribuendo. Charitas Graecus sermo est, et interpretatur dilectio. Dilectio autem dicitur, eo quod duos inter se liget. Charitas non aemulatur, id est, non invidet, quia visibilia contemnit; sive non aemulatur, id est, non inflat, quia caret superbia. Mater enim inflationis superbia est. Non agit perperam, id est, perversa, vel distortuosa, quia in illum intentionem suam collocat, in cujus regulis nil distortuosum invenitur. Non inflat, id est, non superbit. Non est ambitiosa, id est, temporalia contemnit, sive honorem regiminis parvi pendet. Non quaerit quae sua sunt, id est, temporalia et transitoria non concupiscit, sive, quia sua, quae sine offensione habere poterat, largitur. Non cogitat 134.0387D| malum. Magna est virtus charitatis, quoniam non solum non operatur malum, verum etiam nec cogitat; tamen, si ad mentem veniret, resecat. Quoniam sunt nonnulli qui non operantur, sed tamen cogitando pereunt. Non gaudet super iniquitate, tam facientis quam patientis, quia illorum damna veluti sua deputat. Congaudet autem veritati, tam facientis quam sustinentis. Omnia suffert, vel sustinet, aut patienter perferendo, aut exspectando, ut impleantur ea quae promittuntur. Et hoc est quod subdit, omnia 134.0388A| credit, id est, implenda, in divinis libris quae promittuntur. Omnia sperat vera esse quae dicuntur. Charitas nunquam excidet, id est, non patitur casum vel ruinam; nam humilitas nunquam cadit, charitas namque absque humilitate esse non potest. Humilitas enim, quo coelestia penetrat, eo se terrenis inhaerere putat; et quo altiora conscendit, eo se in infimis consistere aestimat. Si enim superioribus jungatur, excidit legendum: si autem inferioribus, excidet.
Sive prophetiae evacuabuntur, etc. Aliter enim prophetiae evacuabuntur, aliter cessabunt linguae, et aliter scientia destruetur. Duo praedicta cessabunt, quia in hac praesenti vita finientur; scientia vero destruetur, quia in futuro augmentabitur. Et qualiter, 134.0388B| subdit: Ex parte enim cognoscimus, etc. Bene hoc dicit, quia nullus mortalis, ac in praesenti vita positus, perfecte cognoscere potest; multa enim hic cognoscuntur, sed tamen non omnia; et ideo dicit: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, id est, futura praedicimus: Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est; non ipsa scientia, quae nunc habetur, in futuro evacuabitur, quod ex parte est, sed imperfectio ejusdem scientiae destruetur, quia augmentabitur. Et talis est ista locutio, quemadmodum si nubes opponatur soli, et ipsa claritas abstrahatur; si vero subtrahatur nubes, potest quis dicere: Evacuata est claritas solis; non quod ipsa claritas sit evacuata, sed augmentatio claritatis dicitur evacuasse imperfectionem ejusdem 134.0388C| claritatis. Et hoc ipsum submissa similitudine manifestat, dicens: Cum essem parvulus, etc. Hanc praesentem vitam assimilat aetati parvuli, futuram vero aetati viri. Et bene, quia tantum distat inter hanc praesentem vitam et futuram, quantum inter aetatem parvi et magni. Sicut enim pueritia non destruit infantiam, et adolescentia pueritiam, sed vires augmentat; ita nec scientia futura destruit istam, sed augmentat. Subjunxit etiam alteram similitudinem ad praedictum attinentem sensum, dicens: Videmus nunc per speculum in aenigmate, etc. Ille enim qui per speculum videt, non rem veram, sed rem verae similitudinis prospicit. Similiter et aenigma aliud aliquid ostendit. Nam aenigma est obscura sententia quodlibet aliud demonstrans, id 134.0388D| est, non veritas, sed similitudo est rei, ut sunt allegorici sensus. Ergo per speculum in aenigmate videmus, quia non perfecte gaudium vitae futurae cognoscimus. Tunc autem facie ad faciem; quia nostrum gaudium, laetitiam et finem nostri desiderii videbimus. Idipsum manifestat, subdendo: Nunc cognoscimus ex parte, etc. Id est, cognoscam sicut cognoscor, et videbo ut videor, ut Joannes: Videbimus eum, sicuti est (I Joan. III, 2).
Nunc autem manent, fides, etc. id est, hac in 134.0389A| praesenti vita; in futura vero, duabus sublatis, charitas manet, et ideo major. Nam fidei succedit spes, spei vero visio, quae visio charitas est, et ideo major, quia ista hic finiuntur; illa vero manet. Notandum, quia magna distantia est inter res temporales et spiritales: temporales enim, cum non habentur, multum desiderantur; si vero habeantur, fastidiunt atque vilescunt: spiritales autem, cum non habentur, minus desiderantur; cum vero habentur, magis magisque desiderium in nobis accendunt. Inde animadvertendum quia, si nunc, cum non videntur, et non habentur, tamen diliguntur; quantum tunc diligentur, cum quisque eas electorum habuerit? Et hoc sciendum quia majus quisque electorum inveniet, quam credere ac sperare possit. Et ideo necesse 134.0389B| est ut nemo fidelium se tantum aestimet credere, aut sperare hic posse, quantum illic inveniet.
(CAP. XIV.) Sequitur: Sectamini charitatem. Post laudem charitatis, hortatur et monet, ut sectentur charitatem, quasi diceret: Jam quia tantam ac talem agnovistis charitatem, ut in ejus bono omnia bona consistant, et sine ea nullum bonum esse queat: hortor, ut sectemini eam. Post admonitionem hortatur, ut etiam spiritalia aemulentur. Aemulamini, inquit, spiritalia (subaudiendum est, dona). Spiritalia namque varietatem gratiarum vocat. Sed quia illi audientes spiritalia, possent genera linguarum intelligere, quae prae omnibus charismatibus majora judicabant, et erga ea plurimum avidi erant; ideo mox subdit: Magis autem, ut prophetetis.
134.0389C| Sequitur: Qui enim loquitur lingua, etc., iste non hominibus loquitur; quia non ab hominibus intelligitur, sed Deo; quia ab ipso intelligitur, qui etiam occulta cordis novit. Et ideo subjungit: Nemo enim audit, hoc est, intelligit: spiritu autem, id est, voce sola, loquitur mysteria. Verum qui lingua loquitur, Deo loquitur; ideoque adjunxit: Nam qui prophetat, hominibus loquitur; quia ab hominibus intelligitur. Quid etiam loquatur, manifestat aedificationem, et exhortationem, et consolationem. Multum scilicet aedificantur homines, dum quaestionum solutionem audiunt; capiunt etiam exhortationem, ut proficiant in melius; magnam nihilominus sumunt consolationem, quia spe futurorum bonorum patienter perferunt adversa. Unde idem in epistola ad Romanos: 134.0389D| Ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus (Rom. XV, 4).
Sequitur: Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat. De illo dicit, qui, quod loquitur, intelligit. Qui autem prophetat, Ecclesiam aedificat. His quoque verbis ostendit multum quidem distare inter linguam et prophetiam, tantum videlicet interesse, quantum refert inter salutem unius, et multorum, imo omnium. Verum quia ipse superius gratiam linguarum inter varietatem donorum annumeravit; ideo condescendens, concedit illis loqui linguis, dicens: Volo autem vos omnes loqui linguis. Et ut hoc minus donum ostenderet, addidit: Magis autem prophetare; quasi diceret: Sic 134.0390A| ad majora vos provoco, ut minora non prohibeam.
Sequitur: Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis. Multum quippe erga hunc locum beatus Augustinus laborat. Dicit enim intelligi debere, per linguas, in Scripturis divinis, occulta atque profunda; lingua vero, membrum corporis denominans, aut significans res aliquas, non tamen efficiens: ergo per membri motum occultae res designantur. Nam multae sunt res, et significationes in Scripturis divinis, quae non idipsum sunt, sed aliud significant. Hae quoque per linguam designantur; quia ipsa translative ponitur. Ergo major est ille, qui prophetat, hoc est, qui occulta dilucidat atque manifestat, quam qui lingua loquitur, hoc est, qui proferre quidem occulta, sed manifestare 134.0390B| non potest. Sunt namque corporalium imaginationes; sed major est, qui eas interpretari potest, quam qui videt: verbi gratia, vidit Pharao imaginationes (Gen. XL, 41), vidit et pincerna, et pistorum princeps; sed Joseph his omnibus major. Ille etiam, qui in utraque re viget, non solum aliis, sed eo major, qui tantum interpretationem dicit, velut Daniel, qui in utroque polluit: ipse etenim et sapientibus Babylonis mortis sententiam incurrentibus, quia probati sunt, quod conjecturam dicere nequirent, cum somnium nescirent, ostendit Nabuchodonosor non solum interpretationem, sed somnium, et, quod his majus est, cogitationes. Ait enim: Tu, rex, cogitasti in stratu tuo quid futurum esset post te (Dan. II, 29), etc. Ille etiam, qui, licet 134.0390C| loquatur lingua, tamen interpretari potest, propheta inferior non est; et ideo subjunxit: Nisi forte interpretetur. Se ipsum etiam illis praebuit exemplum, dum subjunxit: Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, etc.; quasi diceret - In me discite exemplum, quia, si venero ad vos ignotis linguis loquens, nihil vobis prodero, nulliusque ero aedificationis, nisi aut prophetas vobis exposuero, aut moralia docuero, aut aliqua occulta revelavero. Et hoc est quod dicit: Nisi loquar aut in revelatione, aut scientia, etc. Sed haec omnia ad unum profectum referuntur, quoniam ille docet qui intelligit, et ille prophetat qui revelat mysteria: quae ideo agit, quia scientiam habet.
134.0390D| Postquam se praebuit exemplum, adjunxit et aliud de irrationabilibus ac insensibilibus. Tamen, inquit, quae sine anima sunt vocem dantia, etc. Ac si aliis verbis diceret: Si tibia, aut cithara, aut aliquid tale, non distinctum, sed confusum dederit sonum, nullius erunt utilitatis, quia aures non demulcent audientium. Multo magis vos nullius eritis aedificationis, aut utilitatis; nisi ita loquamini, ut intelligamini. Sequitur: Etenim si incertam vocem det tuba, etc. Nota quia incertam dicit, quoniam quidem variis modis soliti erant homines tubis canere: canebant enim, ut incitarent ad bellum, sive ut moverent castra, vel figerent: quod monstratur et in libro Levitico, et Jesu Nave, atque Machabaeorum, sive in 134.0391A| initio mensis et solemnitatis; unde Psalmista. Canite, inquit, in initio mensis tuba, etc. Et est sensus: Sicut enim, nisi tuba certam belli det vocem, nemo se praeparat ad bellum; sic et vobis loquentibus, nisi ita loquamini, ut intelligamini, nemo se praeparat ad spiritale certamen. Et hoc est quod dicit: Ita et vos, etc.
Sequitur: Eritis enim in aere loquentes, id est, quasi vento inflati vocem emittentes. Sequitur: Tam multa, ut puta, genera linguarum, etc. Et est sensus: Si etiam omnibus generibus linguarum loqueremini, nihil prodesset vobis, nisi intelligeremini. Sequitur: Si ergo nesciero virtutem vocis, etc. Verum est: quia, si ignota qualibet lingua tibi loquatur, et ipse tibi, et tu illi barbarus. Et est sensus: O Corinthii, non 134.0391B| studendum est linguis, ut ignotis linguis loquentes, invicem barbari videamini, sed potius charitati, ut in communi intellectu laetemini. Quapropter adjunxit: Sic et vos, quoniam aemulatores spirituum estis, id est linguarum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite, ut abundetis, id est, prophetetis; ac si dixisset: Prophetia est abundantia aedificationis et utilitatis, non in varietate linguarum. Quapropter mox sequitur: Et ideo qui loquitur lingua, oret, id est, loquatur ita, ut interpretetur; sive oret, id est, precetur Deum. Sequitur: Nam si orem lingua, id est, loquar, spiritus meus, id est, vox mea loquitur, mens autem mea sine fructu est. De illo loquitur Apostolus, qui hoc, quod sermone profert, non intelligit mente, velut Latini assolent delectari sono linguae Graecae, qui 134.0391C| cum delectati sono, lingua Graeca loquuntur, mentes eorum alienae a fructu redduntur. Fuerunt qui dixerunt Apostolum de illo spiritu dixisse, qui in baptismate tribuitur.
Sequitur: Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente, etc.: nisi, quod ore loquar, intelligam mente, et quod voce psallam, cogitabo et corde? Tunc vero quis bene psallit, aut orat, quando vox intentioni concordat. Quapropter, quia Apostolus ostendit remedium, ut mens non sit sine fructu, monetur his verbis unusquisque, ut dum procumbit ad orandum, sive stat, vel etiam ad psallendum, colligat mentem suam, et non sinat eam per diversa vagare, quatenus non fructu privetur.
Sequitur: Caeterum si benedixeris. Benedicitur 134.0391D| quidquid secundum aequitatis regulam dicitur; sive benedicis dum precaris, vel rogas, vel certe sanctificas. Ergo si benedicis spiritu, id est voce, quia alter non intelligit, quis supplet locum idiotae, id est, quis orationem, quisve tuas confirmabit preces? Et hoc est quod dicit: Quomodo dicet, amen, super tuam benedictionem? Hoc est, non dicet fiat, quoniam nescit quid dicas. Sequitur: Nam tu quidem bene gratias agis, id est, bene rogas, bene precaris; sed alter non aedificatur, qui non intelligit. Sequitur: Gratias ago Deo, etc. Sane notandum quia 134.0392A| poterat idem Apostolus variis linguis loqui, tam per naturam, ut Hebraea, Syra, Chaldaea, atque Graeca, quam et aliis per gratiam Spiritus sancti, ut caeteri apostoli, sicut in Actis eorum legitur. Et quia gratia linguarum donum est Spiritus sancti, ut ipse supra ostendit, ideo bene gratias Deo agit.
Sequitur: Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, etc. Simpliciter locus iste intelligendus est. Illi vero, qui subtiliter discutientes, quinque verba dicunt quinque Moysi libros significare, dicant necesse est quid decem millia significent. Ergo nos simpliciter per quinque verba brevem intelligamus orationem; per decem millia, prolixam. Et est sensus: Malo quinque verba sensu meo, id est, brevem orationem simpliciter et manifeste facere 134.0392B| ad illorum aedificationem et salutem, quam decem millia verborum lingua, id est, occulte facere prolixam. Ubi monentur scholastici praedicatores, ut in praedicatione non suam quaerant ostentationem, sed suorum auditorum perfectionem et salutem.
Sequitur: Fratres, nolite pueri effici sensibus, etc. Puer enim imitandus est simplicitate et innocentia, juxta hoc, quod Dominus in Evangelio ait: Nisi conversi efficiamini ut parvuli (Matth. XVIII, 3), etc. Verum quae sit innocentia parvuli, jam patet; sed hoc sciendum, quia illa est vera simplicitas, quam comitatur prudentia: unde de quodam viro justo dictum est: Simplex et rectus (Job II, 3); simplex propter innocentiam, rectus propter prudentiam: nam una sine altera haberi non potest. Et ideo utraque 134.0392C| habenda sunt, ut simplicitas relevetur prudentia, et prudentia temperetur simplicitate. Hinc et Dominus in Evangelio: Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16), etc. Et quia puer malitia, non sensu imitandus est, subjunxit: Sensibus autem perfecti estote.
Sequitur: In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis, et aliis labiis loquar (Isa. XXVIII, 11), etc. Aliis linguis et labiis loquitur Dominus, juxta quod per prophetam dicit: Feriam cum domo Israel et domo Juda pactum (Jer. XXXI, 31), etc. Videt namque aliquis Judaeus Deum aliis linguis loqui, dum circumcisionem audit nihil prodesse, Sabbatum non observari, prohibitos cibos licenter comedi, Neomeniarum, atque Kalendarum, caeterarumque solemnitatum 134.0392D| celebrationes evacuatas, ac diversi generis sacrificia ad mysteria corporis et sanguinis ipsius transisse. Sed quare aliis linguis locutus est? Videlicet, ut crederent. Quod manifestat, cum dicit: Nec sic exaudiet me, dicit Dominus. Ipse nempe populus sprevit Evangelium, nihilominus contempsit. Itaque linguae in signum sunt, etc. Consuetudo namque fuit in primordio Ecclesiae, ut gratia linguarum daretur credentibus, quatenus infideles incitarentur ad fidem. Sed dilatata jam fide, et multiplicatis fidelibus, cessavit ipsa consuetudo. Et ideo 134.0393A| dicit Apostolus: Linguae in signum, etc.; prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus. Quibus verbis ostendit magnam esse distantiam inter linguam, et prophetiam, videlicet non solum in utilitatem, sed etiam in perpetuitatem. In utilitatem prophetia praecellit, quia illae pro infidelibus, haec fidelibus datur; in perpetuitatem, quia illae cessant, haec vero manebit, quandiu peregrinabitur Ecclesia.
Sequitur: Si ergo conveniat universa Ecclesia in unum, etc. Et est sensus: Si omnes in unum conveniatis, et omnes linguis loquamini ignotis, nunquid non dabitis occasionem reprehendendi? Quoniam si intrent idiotae, aut infideles, dicent vos insanire et amentes esse. Si autem omnes prophetetis, et intrent idiotae, aut infideles, convincitur ab 134.0393B| omnibus, dijudicatur ab omnibus: videlicet, convincitur, et dijudicatur, quia intelligit se intelligi, et manifeste omnia vera esse agnoscit quae dicuntur. Sequitur: Et occulta cordis manifesta fiunt. His manifestat verbis, quia prophetia non est solummodo futura praedicere, sed etiam occulta, praesentia monstrare: nam, sicut ab oculis nostris rem aliquam tempora futura occultant sic et mentium abscondita, et locorum absentia. Hinc est quod beatus papa Gregorius loquens de generibus prophetiae, unum genus esse dicit ejusdem, occulta cordis manifestare; qui etiam ad confirmationem suae narrationis hoc Apostoli assumpsit exemplum. Prophetia est enim, quae alibi geruntur, cum non sit praesens, ostendere. Sicut de Eliseo legitur, qui alibi positus, 134.0393C| quid alibi servus ejus Giezi gesserit agnovit (IV Reg. V, 26). Sequitur: Et ita cadens in terram adorabit Deum; quia nihil audit obscurum, nihil tenebrosum, nihil fucatum, nihilque duplum, nihil etiam velatum, ceu in idolorum fanis. Idolorum namque sacerdotes solent velare facies hominum, ut non videant falsitatem; e contrario Ecclesia, quia nullam habet falsitatem, sed omnem veritatem, non velat oculos suos, sed potius rogat ut aperiantur, dicendo: Revela oculos nostros (Psal. CXVIII, 18), etc.
Sequitur: Quid ergo est, fratres? Hoc est, quid dicendum, quid eligendum, quodve accipiendum consilium? Quod consilium vobis sit necessarium, ego ostendam. Cum convenitis, inquit, unusquisque vestrum psalmum habet, etc. Et est sensus: Qui habet 134.0393D| psalmum laudis, loquatur laudem; qui habet doctrinam exhortationis, exhortationem; et qui Apocalypsin, revelationem; et qui linguam, et qui interpretationem similiter; et unusquisque gratiam, quam accepit, loquatur, verumtamen ad singulorum aedificationem; unde inquit: Omnia ad aedificationem fiant.
At vero, quia gratiam linguarum inter varietatem donorum annumerat, cum vidisset eos erga hoc donum, et hoc majus prae caeteris judicare, 134.0394A| noluit funditus eos ab hoc prohibere, ne forte stimulati deteriores fierent, eo quod crederent dici hoc invidentia: condescendens concessit illis loqui linguis, cum ait: Sive lingua quis loquitur. Et nota, quam temperate. Secundum duos, inquit, aut multum, tres, et hos non simul, sed per partes. Ideo non omnes concessit, ne darent infidelibus occasionem reprehendendi: ideoque non etiam tres simul, sed potius ut altero loquente, alter taceat, ne forte totum occuparent diem, et non daretur facultas loquendi ad aedificationem. Et nota, quia ita hoc concedit, ut adsit qui interpretetur, alioquin, sibi, et soli Deo loquatur. Nota, quia similiter certum numerum ponit de prophetis. Prophetae, inquit, duo, aut tres dicant. Quare non omnes? Videlicet, ut caeteri 134.0394B| interrogent. Et hoc est, quod adjunxit: Caeteri dijudicent: hoc est, si aliquid occultum, aut contrarium visum fuerit, interrogent.
Sequitur: Quod si alii revelatum fuerit, etc. Ritum namque, et morem synagogae gentibus insinuat, quibus loquebatur. Synagogae nempe consuetudo erat, ut convenientes in unum, seniores quidem sederent in cathedris, juniores vero in scabellis, minimi quoque in pavimento. Hoc ostendit, cum dicit: Quod si alii revelatum fuerit, etc. Monet enim, ut taceat prior; quia sicut ipse non omnia comprehendere potest, sic et iste non ab omnibus alienatur. Et quia saepe Deus solet revelare juniori quod non revelat majori, sequitur: Potestis enim omnes per singulos prophetare; quasi diceret: Omnes habetis 134.0394C| gratiam prophetiae. Et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt. Pulchre dicit: Subjecti sunt; quoniam Spiritus sanctus sic omnes replet, ut sibi invicem omnes subdantur; verbi gratia, sic te replet, ut per humilitatem subdaris illi, et illum, ut subdatur tibi. Respicit etiam haec sententia ad hoc, quod ait superius: Si revelatum fuerit juniori, etc. Unde et mox subjunxit: Non est dissensionis Deus, sed pacis. Non est Deus dissensionis; quia in prophetia non est dissensio, sicut in linguarum varietate.
Sequitur: Sicut in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. Haec ideo dixit Apostolus, ut et quae scripserat arctius eorum cordibus inculcarentur; et, dum ea audirent scribi, quae in aliis Ecclesiis docuerat, puderet eos a generalitate fore alienos.
134.0394D| Mulieres in ecclesia taceant. Ad coeptam intentionem revertitur. Reprehenderat superius Corinthios, eo quod criniti incederent, et feminas, eo quod absque velamine. Deinceps, quibusdam insertis, ad coeptam intentionem revertens, ut quod deerat, suppleret, subjunxit: Mulieres in ecclesia taceant; sicut et lex dicit ibi, ubi legitur: Sub potestate viri eris, et ipse dominabitur tui (Gen. III, 6), sive ideo, quia auctrix fuit primae transgressionis, sive quia de costa viri formata est. Unde et Sara loquens 134.0395A| ad Abraham, dominum eum vocat. Sed oritur quaestio, quare dicat mulieres in ecclesia tacere, cum alibi doceat eas servare opus pietatis in eadem doctrina. Sed solvitur ita: In Ecclesiis prohibuit; alibi concessit. Et hoc est, quod dicit: Domi viros suos interrogent. Superfluum videretur in ecclesiis prohibere, nisi alibi concessisset. Turpe est enim mulieri in ecclesia, etc. Non solum illis, sed etiam viris. Et si subditae debent esse viris, multo magis sacerdotibus.
An a vobis verbum Dei processit? etc. Tumidi namque erant Corinthii, dicentes credulitatem suam magis prodesse apostolis, quam sibimetipsis; quemadmodum si quis habeat rem aliquam venalem contemptam ab omnibus, emptor extremus pro munere 134.0395B| deputet. Ad hoc respicit, cum dicit: An ex vobis, etc.; quasi diceret: Non solummodo vos credidistis ad meam praedicationem, sed etiam, etc. Et jungitur illi loco superiori, ubi legitur: Sicut in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. Et ne doctrina illius, veluti puri hominis, contemneretur, subjunxit: Si quis videtur propheta esse, etc.; quasi diceret: Nolite meam doctrinam, veluti puri hominis, contemnere, sed quasi Dei recipite; quia Domini sunt mandata. Tangit etiam pseudoapostolos, qui non Domini, sed suam docebant. Terret etiam illos, subdendo: Si quis ignorat, ignorabitur; id est, reprobabitur.
Itaque, fratres. Post multas correptiones, fratres eos appellat, ut subleventur. Aemulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere. Vide quam temperate 134.0395C| loquitur. Ita enim ad prophetiam provocat, ut loqui linguis non prohibeat. Nos enim soliti sumus dicere: Aemulamini bonum, et prohibete malum; sed Apostolus supra varietatem linguarum inter caetera dona dinumerat, quod donum majus esse putabant. Noluit illos prohibere, ne ipsi stimulati putarent eum invidentiae causa semetipsos prohibere velle. Et ideo hoc dicit, quasi diceret: Ita ad majora provoco, ut minora non contradicam.
Omnia autem honeste, et secundum, etc. Honeste, sicut ipse docuit; secundum ordinem, sicut ipse fecit. Et si viderimus aliquem in ecclesia quodlibet operari, possumus uti hoc, id est, omnia honeste, etc.: nam non solum in his quae ad Deum attinent, iste ordo servandus est, sed etiam in his quae ad humanam 134.0395D| consuetudinem attinere videntur.
(Cap. XV.) Sequitur: Notum vobis facio, fratres, Evangelium, etc. Postquam instruxerat mores, et vitam Corinthiorum, reprehendit et pravas consuetudines corum: in qua hactenus intentione perseverat. Superius, non longe tamen, reprehendit eos, quia feminae eorum, et non velatae incedebant, et non velatae Deum orabant, et quia libere mulieres eorum in ecclesia loquebantur, et quia in unum convenientes pugnaciter mysteria corporis et sanguinis Domini sumebant. In hac intentione adhuc perseverat. 134.0396A| Erat etiam apud illos haec prava traditio: Quoniam nonnulli eorum Christum resurrexisse credebant, de aliorum resurrectione dubitabant. Pseudo tamen apostoli Christum resurrexisse negabant, quia et natum non credebant. Quapropter tractat, et versatur intentio Apostoli erga manifestationem mandati, et disputat adversus eos, qui tam Christi, quam aliorum negabant resurrectionem; maxime tamen adversus eos, qui Christum credebant resurrexisse, de aliorum tamen resurrectione dubitabant. Bonus magister, qui non veretur ea quae docuerat suis replicare discipulis. Haec enim liberalitas non datur, nisi perfectis magistris. Caeterum imperfecti, ac mali, in recordatione eorum, quae gesserunt, vel docuerunt, confunduntur. Et nota, quia promiscue 134.0396B| loquitur: quaedam conveniunt recedentibus, quaedam vero in fide permanentibus. Nam, quod dicit, notum facio, illis qui recesserant; quod ait, in quo statis, illis qui in fide permanserant, convenit. Verum, ne se excusatos redderent, quasi non accepissent, quia praedicavit, subjunxit: Quod et accepistis: et, ne acceptum rejecisse viderentur, addidit: In quo et statis; subdidit etiam: Per quod et salvamini; hoc est, per quod salutem consequi vos creditis.
Sequitur: Qua ratione praedicaverim vobis, etc. Et est sensus: Ea certe vobis praedicavi, ut omnium crederetis resurrectionem; et, si tenetis, non frustra credidistis; si autem non retinetis, frustra, inquam, credidistis. Ubi ostendit fructum salutis maxime in 134.0396C| fide contineri resurrectionis. Sequitur: Tradidi enim vobis in primis, etc. Quod vero dicit, in primis, duobus modis potest accipi: vel in primis tradidit, quod in primis accepit; vel quod in primis accepit, non in primis, sed quo ordine voluit, tradidit. Quod autem dicit, accepi, intelligendum est, vel per revelationem, vel per prophetiam, vel per legem. Quid illud sit, ostendit: Quia Christus mortuus est, etc. Cum vero dicit: Pro peccatis nostris, ostendit nil ad eum mortem attinuisse, sed nostrae redemptionis causa mortuum fuisse. Secundum Scripturas dicit, ut ostendat concordiam Novi et Veteris Testamenti: qui noluit hic suam narrationem confirmare exemplis; quia cupiebat transire ad manifestandam aliorum 134.0396D| resurrectionem; praesertim quia de resurrectione Christi non haesitabant: at vero de morte ipsius praedixit Isaias: Sicut ovis, inquit, ad occisionem ducetur (Isa. LIII, 7), etc.; et item: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras (Ibid., 5), etc.; ipse etiam de sepultura ejus: Dabit, inquit, impios pro sepultura (Ibid., 9), etc.; et item. Erit sepulcrum ejus gloriosum (Isa. XI, 10). De resurrectione autem Oseas: Die, inquit, tertia, resuscitabit nos (Ose. VI, 3), etc.
Sequitur: Et quia visus est Cepnae. Nota, quis non dicit primo, ne contrarius evangelistis videretur. 134.0397A| Sequitur: Et post haec, undecim, quando abfuit Thomas (Joan. XX, 24).
Sequitur: Deinde plusquam quingentis fratribus. Notandum, quia haec apparitio non legitur in Evangeliis. Evangelistae quoque decies solummodo narrant eum apparuisse; unde liquido monstratur, quia multis aliis vicibus apparuit quam evangelistae commemorent. Illi ergo eas solum describere curaverunt, quas ad instructionem, et omnium salutem sufficere decreverunt. Quod ait: simul, utrum undecim, an viritim viginti, non satis claret. Sequitur: Ex quibus multi manent; quasi dixisset: Qui interrogati, veritatem ostendere queunt. Deinde visus est Jacobo. Revera non illa est haec apparitio, qua cum aliis eum viderat, sed singularis. Ipse vero in multis 134.0397B| argumentis se ostendere voluit; hoc est, viritim Petro, nunc Jacobo, nunc etiam mulieribus, ac deinde discipulis omnibus, et aliis caeteris, ut quo ejus resurrectio manifesta fieret, eo in cordibus credentium nulla dubietas remaneret. Deinde apostolis omnibus. Forte et supra dixerat undecim apostolis: hic septuaginta vult intelligi, quoniam et ipsi missi.
Sequitur: Novissime autem omnium, etc. Nam, quia dicit novissime, omnes illae aliae apparitiones ante factae credendae sunt, sive ante, sive post ascensionem. Novissime videlicet; quia post omnes credidit, et quia jam non in terra, sed in coelo praesidens. Abortivum dicimus, quod non suo tempore nascitur. Abortivum se dicit Apostolus; quia non in 134.0397C| praesentia Domini credidit, vel certe, quia imperfectum eum, id est mortuum synagoga genuit; sive quia Ecclesia de ejus conversione diffidebat.
Sequitur: Visus est mihi in via (Act. IX, 3), visus est in templo. Sequitur: Ego enim sum minimus apostolorum; non merito, inquam, non opere, non gratia, sed tempore. Qui non sum dignus vocari apostolus. Quare? Quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Nota, quia, cum non commisisset post baptismum quae defleret, ea quae ante baptismum commiserat, jam dimissa deflebat. Meminerat, inquam, Domini dicentis per prophetam: Ego sum, ego sum, qui deleo ut nebulam peccata tua, et peccatorum tuorum non recordabor amplius (Isai. XLIII, 25); tu 134.0397D| vero memor esto. Ubi solerter attendendum est, quantum nos oporteat ea, quae post baptismum commisimus, deflere. Melius est enim ea, quae ante baptismum commisimus, deflere, quam ea, quae post baptismum commisimus, oblivioni tradere. Hoc magnum malum est, illud vero magnum bonum. Hoc enim agebat Apostolus, quia Domini reminiscebatur sententiae, dicentis: Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12; Luc. XIV, 11). Et, qui se dejiciebat, ut exaltaretur decebat.
134.0398A| Sequitur: Gratia Dei sum id quod sum; quasi diceret: Multa sunt merita, sed mala: et, quia pro malo redditum est illi bonum, ait: Gratia Dei sum id quod sum; id est, quod sum fidelis, quod Apostolus, quod doctor gentium in fide, et veritate, non mei est meriti, sed divinae gratiae. His verbis condemnat, et reprimit eorum temeritatem, qui et libero se jactantur arbitrio: at ille, qui divina commendatur gratia, ne alienus a libero videatur arbitrio, inquit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sive egena. Quare non vacua? Quia meum velle praevenienti gratiae sociavi. Subjunxit et verba ad eumdem sensum attinentia: Sed plus omnibus laboravi. In eo namque, quod dicit, plus, monstratur quia major est illi data occasio laborandi 134.0398B| quam caeteris apostolis, eo quod officium apostolatus accepit in gentibus. Caeteri quippe apostoli, qui officium apostolatus in circumcisionem acceperant, cum Judaei notitiam legis, et prophetarum haberent, et unum Deum esse nossent, facilius poterant cordibus eorum inculcare Deum habere Filium, qui missus a Patre, carnem susceperit, et patiendo genus humanum redemerit; esse etiam et Spiritum sanctum. Huic scilicet prima necessitas incumbebat, ut idola destrueret; deinde unum esse Deum creatorem omnium ostenderet; exinde Filium habere, qui missus etiam a Patre, suscepta carne, patiendo, genus humanum redemerit; esse et Spiritum sanctum: tria vocabula, tresque personas, unum tamen esse Deum. Ac per hoc plus omnibus 134.0398C| laboravit. Quapropter, ne sibi hoc ascribere videretur, mox addidit: Non autem ego: ubi, cum dicit, non ego, non se ostendit non laborare, sed absque gratia laborare non posse. Unde et mox addidit: Sed gratia Dei mecum. Quibus verbis ostendit, quia nec gratia sine libero arbitrio, nec liberum arbitrium sine gratia hominis salutem operatur. Attamen operatur gratia sine libero arbitrio, praeveniendo, quemadmodum istum de coelo vocando.
Sequitur: Sive enim ego, sive illi, etc. De quibus dicit? De illis videlicet, quibus se plus dixerat laborare. Quibus verbis ostendit, quia non sibi minor auctoritas foret in praedicatione, sic praedicamus, ut omnium, inquam, resurrectionem crederetis. Sive 134.0398D| ego, sive illi, ideo dicit, ut a generali omnium doctrina, et fide puderet eos fore alienos.
Sequitur: Si autem Christus praedicatur in vobis, quod resurrexit a mortuis, etc. Egregio vero argumento concludit eos, ut aut utrumque negent; hoc est, ut, si Christum credunt resurrexisse, credant et aliorum resurrectionem; et, si negant aliorum, negent et Christi. Unam namque ex altero confirmat Apostolus. Iste enim syllogismus non est dialecticorum, sed rhetorum, et dicitur imperfectus, quia 134.0399A| constat ex propositione, assumptione et conclusione. Perfectus syllogismus constat ex propositione et conclusione; ut si dicas: Est omnis virtus utilis? Et respondeas, utilis; et assumas: Est castitas utilis? Et respondeas: Utilis; et post haec concludas: Ergo et castitas virtus est. Apostolus quoque proposuit, et conclusit, quasi dixisset: Resurrexit Christus? Illi si dicerent, resurrexit, concluderet ipse: Resurgent et caeteri. Et item: Non resurgent alii? Si responderent, non, ille concluderet: Neque Christus resurrexit. Pseudo quippe apostoli negabant Christum resurrexisse; quia et negabant eum natum: qui, ne ab amatoribus humanae sapientiae despicerentur, qui stultum judicabant Deum hominem factum, et passum, decipiebant 134.0399B| simplices, et suae partis faciebant. De talibus dicit Joannes: Qui non confitetur Christum in carne venisse, hic est antichristus (I Joan. IV, 3). Et item: Qui negat Filium, nec Patrem habet (I Joan. II, 23). Hi etenim, licet aliquos decepissent, et suae partis eos fecissent, erant tamen nonnulli inter eos, qui Christum resurrexisse credebant, de aliorum resurrectione dubitabant. De illis dicit: Quomodo quidam. Non omnes, sed multi tamen erant hoc errore decepti.
Sequitur: Si autem Christus non resurrexit (subauditur, neque caeteri): et, si ita est, inanis est ergo praedicatio nostra, etc.: facit enim adversus illos. Nam quis libenter audiat hoc se negare, et inutile judicare, quod prius crediderat, et bonum approbaverat? 134.0399C| Et ideo dicit: Inanis est fides vestra, ut cum hoc audirent, confunderentur, et ad pristinam fidem reverterentur. Ad hoc etiam respicit, quod inferius ait: Adhuc estis in peccatis vestris. Quis enim libenter audiat se esse in peccatis, quorum se veniam credidit consecutum? Et idcirco dixit: Adhuc estis in peccatis, ut illi non aeque ferrent, et confusi ad pristinam fidem reverterentur. Quapropter dicit: Invenimur et falsi testes Dei, etc. Non dicit, inimici, quia inimicus dicitur qui contraria sentit, vel minus dicit. Isti falsi esse poterant, quia magna de Deo dixerant, si hoc verum esset, quod illi dicebant, ac si aliis verbis dicat: Nos quidem falsi, quia et ipse falsus; quia tertia promisit die resurrecturum, et vobis per aquam baptismatis veniam daturum: si ita 134.0399D| est, ut dicitis, quia adhuc estis in peccatis. Sequitur: Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. Ideo hoc dicit, ut sicut non aeque ferre potuerunt, dum audierunt se hoc negare, quod prius crediderant; et adhuc esse in peccatis, quorum veniam se consecutos sperabant; sic non aeque ferrent, dum audierint frustratam spem suorum charorum. Quod dicit, dormierunt, duobus modis: vel qui sub hac spe ab hac vita transierunt, vel qui corpora sua sub hac spe martyrio tradiderunt.
Sequitur: Si in hac vita tantum in Christo sperantes essemus, etc. Et est sensus: Non tantum in hac, sed potius sumus in futura sperantes: quoniam Christus et in hac vita suos salvat, et post hanc feliciter 134.0400A| remunerat. Nam si in hac tantum vita sperantes essemus, miserabiliores omnibus essemus hominibus; quoniam pagani saltem hic suis delectationibus fruuntur; nobis vero quid jejunia, quid oratio, quid vigiliae, quid casta vita prodessent? Solent nobis pagani dicere: Vos, qui in Christum creditis, quid magis habetis? Hujus vitae bonis non magis abundatis. Sed magis, inquam, habemus; quia vitam credimus futuram, quae incomparabiliter melior est, quam ista.
Postquam eorum confessionem exprobravit, aggressus est manifestare resurrectionem. Ait enim: Nunc autem Christus resurrexit, primitiae dormientium; quia primus ipse ad immortalitatem transivit; quia etsi alii ante eum resurrexerunt, ad corruptionem 134.0400B| redierunt. Nota, quia per hominem, et mortem dicit et resurrectionem, sed non tamen per eum resurrectio, per quem mors: facit enim primi, et secundi Adae mentionem. Primus Adam suo peccato invenit mortem; secundus Adam, id est, Christus, sua justitia resurrectionem. Qui essent hi duo, ostendit, cum subjunxit: Sicut in Adam omnes moriuntur. Ipse quia peccando mortem incurrit, omnes, qui ex eo descendunt, mortem incurrunt et animae, et corporis. Quod vero dicit: Ita et in Christo omnes vivificabuntur, ne contrarium videatur, quia non omnes vivificantur, sic intelligendum est: quia omnes, qui vivificantur, in Christo vivificantur.
134.0400C| Manifesta resurrectione, quia ejusdem voluit ordinem demonstrare, subjunxit: Unusquisque in suo ordine: qui ordo non malis, sed dabitur in Christo vivificatis. Primitiae Christus, ut supra. Sequitur: Deinde qui sunt Christi: qui sunt, qui in adventu ejus crediderant (subauditur, resurgent). Cum dicit: Deinde finis, ostendit quia et resurrectio, atque judiciam malorum, ad istam vitam pertinebunt. Finis non erit consumptionis, sed consummationis.
Sequitur: Cum tradiderit regnum Deo (quia homo), et Patri (quia Filius). Sed iste sermo, id est, tradiderit, multos scandalizavit minus intelligentes, qui dixerunt quia, cum tradiderit, desinet regnare. Quod si ita est, ergo et Pater desiit regnare, quia omnia Filio tradidit, sicut ipse dicit: 134.0400D| Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27). Sed quis non agnoscat quam stultum sit hoc dicere? Ergo tradidit Pater, et non amisit, quia cum Filio possidet; tradet Filius, et non amittet. Quid igitur est tradere? Manifestare, inquam; ut qui prius in suis regnabat per fidem, regnet per apertam manifestationem, et qui prius eum videbant per speculum et aenigmata, tunc facie ad faciem.
Sequitur: Cum evacuaverit omnem principatum, etc. Evacuabit principatum, etc.; quia ostendit unum esse principem, et regem; et omnem principatum, etc., sive in coelis, sive in terris, ab illo esse; et non illis, sed in solo isto esse confidendum 134.0401A| . Non defuerunt qui in hoc loco aereas potestates intellexerunt, quas ille evacuabit; quia diabolum cum suis omnibus satellitibus condemnabit, dicendo: Ite, maledicti, etc. Hi vero jam ultra non habebunt potestates principandi in hominibus, et suis viribus subdendi, et virtutes: quia non habebunt facultatem uspiam progrediendi, vel vagandi; sed una erit omnium civitas.
Sequitur: Oportet autem illum regnare, id est, convenit, et expedit: donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus (Psal. CIX, 1); hoc est, vel illos subjiciat fidei, qui sunt ejus inimici, ut conversi fiant amici; id est, omnes, qui praedestinati sunt, convertantur; vel certe omnes contrarios fidei puniat. Sane sciendum, quia donec non pro finito 134.0401B| accipiendum est. Solet etiam accipi pro conjunctione, ut illud: Sicut oculi ancillae. Potest et hic pro conjunctione accipi. Sequitur: Novissima autem inimica destruetur mors. Ad ordinem resurrectionis respicit, sive, ut nonnulli dicunt, mors diabolus appellatur: destruetur mors; id est, mortis auctor punietur. Unde est illud: Infernus, et mors missi in stagnum ignis (Apoc. XX, 14).
Omnia subjecit sub pedibus ejus. Omnia, inquam, subjecit, ut ipse ait: Data est mihi omnis potestas (Matth. XXVIII, 18), etc.; et Apostolus inquit: In nomine Jesu omne genu flectatur (Philipp. II, 10), etc. Attamen sciendum, quia altera creaturarum subjectio est, altera vero Ecclesiae: illae quoque Creatoris dominationem sentiendo; haec vero sui 134.0401C| Redemptoris gratia fruendo, et eidem membra capiti inhaerendo. Sequitur: Cum dicat: Omnia ei subjecta sunt, etc., usque ubi ait: Tunc et ipse Filius subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia. Hic erigit Arius aures, et dicit, quia recte Filius minor Patre dicitur; quoniam et Apostolus dicit fore subjectum. At vero quicunque hac sententia scandalizatus non erit; quia subjectio non semper pro minoratione ponitur, sed aliquando etiam pro charitate. Idem Apostolus dicit: Spiritus prophetarum prophetis subjectus est (I Cor. XIV, 32). Nunquid minoratione? Non; sed charitate. Ille etiam, qui incomparabiliter major omnibus est, subjectus dicitur parentibus suis (Luc. II, 51); non, inquam, minoratione, sed charitate. Sic et charitate subjectus est Filius Patri propter 134.0401D| unitatem; quia una est eorum potestas, una est essentia, etc. Sed quia qui Pater est, a nullo est; Filius vero, quia a Patre est, et Deus de Deo, et lumen de lumine: propter hoc dicitur ei subjectus. Alii vero dicunt quod, sicut in membris suis esurire, sitire, et compati dicitur; sic et in eisdem dicitur subjectus. Ecclesia quidem subdita est Deo, sed non ex toto: et, quia membra, et caput unum sunt corpus, cum fuerint omnia membra subjecta, tunc et Filius in eisdem subjectus est Patri. Alii vero 134.0402A| dicunt quod, quemadmodum secundum humanitatem minor Patre dicitur, secundum eamdem subjectus dicatur. Nam neque divinitas in humanitatem, neque humanitas versa est in divinitatem, sed ab ipsa est divinitate assumpta, quia ipsa humanitas semper manebit. Ideo dicit: Tunc erit igitur Filius Patri propter humanitatem assumptam subjectus; sed quia in dextera ejus sedet (Act. VII, 55; Rom. VIII, 34; Coloss. III, 1), non minor eo credendus est.
Sequitur: Ut si Deus omnia in omnibus; hoc est, quantum ad societatem, beatitudinem, immortalitatem, et caetera attinet, ipse erit in omnibus, id est, omnibus: ipse namque totus erit cibus, potus, tota satietas, et quidquid dici potest, quod ad beatitudinem 134.0402B| attineat, totum ipse erit. Coeperat Apostolus loqui de resurrectione, et coepta intentione perseverans dicit: Alioquin quid facient qui pro mortuis baptizantur? Quibus verbis apertissime evidentissimam, atque certissimam mortuorum ostendit resurrectionem. Nonnulli enim adeo certi erant de resurrectione, ut si mors aliquos eorum charos occupasset, priusquam baptizarentur, ipsi, timentes ne forte non resurgerent, aut certe male resurgerent, baptizarentur pro eis. Et ideo dicit: Quid facient? Ac si dicat: Si ita est, frustratur eorum spes; unde et in sequentibus, quod et pro illis baptizantur. Notandum sane, quia hoc exemplo non approbabat eorum factum, sed certam ostendit resurrectionem. Alio vero sensu, quod pro mortuis, potest intelligi, 134.0402C| corporibus suis.
Sequitur: Ut quid et nos periclitamur omni hora! Quasi diceret: Si mortui non resurgunt, quare nos quotidie periclitamur? hoc est, diversas passiones, et persecutiones, et adversitates patimur? Sed nota, quia non dicit, ut quid nos, sed, ut quid et nos: quae particula secernens se, suosque ab illis, ostendit eos, qui pro mortuis baptizabantur, non esse catholicos, nec religiose agere. Illud sciendum, quia multum erat sollicitus Apostolus pro Corinthiorum profectu, atque salute; ex ideo dicit: Quotidie morior per vestram gloriam. Pelagius dicit quia per non semper pro juramento accipitur: nam cum dicimus, per puerum misi, et similia, non juramenti est. Augustinus vero dicit quia particula, quae apud 134.0402D| Graecos in hoc loco ponitur, pro juramento accipitur; ut sit sensus: Testor et juro per vestram gloriam. Quapropter quaerendum est, cur Apostolus tam in hoc, quam in aliis locis frequenter juret, cum Dominus dicat non esse jurandum. Sed, quia ille prohibet, hic jurat, monstratur juramentum non esse malum: attamen nemo eo debeat uti, ne forte per ipsius assiduitatem incurrat perjurium: quod ipse Dominus manifestat, dum non dicit quod amplius malum est, sed a malo (Matth. V, 37).
134.0403A| Sequitur: Quam habeo in Christo Jesu; ac si dicat: Ego quidem per salutem vestram sollicitus sum; vos autem sive velitis perficere, sive non, ego tamen mei laboris mercedem habeo, gloriam in Christo Jesu repositam. Sequitur: Si, secundum hominem, ad bestias pugnavi Ephesi, etc. Bestiales quippe homines, bestias appellat, qui, cum intelligerent ad praedicationem Apostoli templum Dianae evertendum, popularem adversus eum excitaverunt seditionem; sive illos appellat bestias, de quibus dicit Psalmista: Ne tradas bestiis animas confitentium sibi (Psal. LXXIII, 19). Bestias vero daemones vocat. Anima quoque saeviores bestias non habet. Nam sive hos, sive illos intelligas, adversus utrosque pugnabis. Quid enim mirum, si feroces homines 134.0403B| bestias appellat, cum ipse Neronem vocet leonem? Dominus, inquit, eripuit me de manu leonis (II Tim. IV, 17); hoc est, Neronis; quoniam bis fuerat ei oblatus. Quod vero ait, secundum hominem, intelligendum est secundum humanum sensum, et aestimationem.
Sequitur: Manducemus, et bibamus, etc. Hoc in Isaia legitur (Isa. XXII, 13). Loquitur propheta his verbis adversus Epicureos, qui resurrectionem negabant. Epicurus namque dixit: Cum mortuus fuero, jam non ero: qui etiam summum bonum esse dixit, homines suis satisfacere desideriis, propter quod et porcus appellatus est. Pseudo quoque apostoli, etsi Christi resurrectionem credebant, caeterorum quippe negabant: et ideo illorum sumens 134.0403C| vocem dicit: Manducemus, et bibamus, etc.; ac si dicat: Si resurrectio mortuorum non est, ergo donec vivimus, nostris desideriis satisfaciamus. Et ne eorum deciperentur doctrinis, subjunxit: Nolite seduci. Sed quia poterant dicere: Ita nos parvos aestimas, ut decipi nos posse credas? ipse addidit: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Quibus verbis ostendit, quia saepe consortia pravorum hominum, sanctos, et probos mores dissipant; et idcirco vitanda sunt, maxime tamen in primordio fidei, et alicujus religionis, et bonorum operum; quia dona tenera sunt, ceu arbusta, et paries necdum a suo exsiccatus humore, facile quidem possunt everti.
Sequitur: Evigilate juste. Vigiliam scilicet, non tam corporis, quam mentis docet. Hoc 134.0403D| enim monet, ut oculos mentis semper apertos habere studeamus, ad evitandas daemonum insidias. In quibusdam vero exemplaribus invenitur: Evigilate, justi, et sobrii estote, etc. Sed, sive juste, sive justi legatur, quam justitiam commendet attendendum est, utrum divinam, an humanam. Humana quoque justitia est aliena non rapere: quae justitia, sicut non condemnat, sic etiam non justificat. Ergo non hanc, sed divinam commendat Apostolus, qua 134.0404A| sola homines justificantur. Illa est, inquam, divina, quae non solum aliena non rapit, sed sua potius largitur. Nota, quia non solum monuit eos juste vigilare, sed etiam nolle peccare. Sic enim dicit: Nolite peccare. Duobus quidem modis homines peccant: illicita committendo, et jussa non implendo; et quia his modis Corinthii peccabant, monendo dicit: Nolite peccare.
Sequitur: Ignorantiam enim Dei quidam habent. Ad hoc respicit, quod paulo superius dixit: Manducemus et bibamus, etc.: pseudo quoque apostoli ignorantiam Dei habent, quia amissa fide resurrectionis, nihil post hanc vitam esse credebant. Sequitur: Ad verecundiam vobis loquor. Illis vero, quia his, qui ignorantiam Dei habent, fidem 134.0404B| accommodaverunt; ideo dicit: Ad verecundiam, etc.: quatenus audientes verecundarentur, et confusi ad pristinam fidem reverterentur. Assumpsit itaque illorum vocem Apostolus, quos ignorantiam Dei habere dixerat, et ait: Sed dicit aliquis: Quomodo resurgent mortui? etc. Hoc etenim solent quaerere, qui resurrectionem negant. Sequitur: Insipiens, tu quod seminas, etc. Bene nempe eum, qui resurrectionem negat, insipientem vocat, quoniam nihil insipientius quam eum, qui omnia ex nihilo creavit, mortuorum corpora de terrae pulvere resuscitare posse negare. Illud sane notandum, quia non legalibus, non etiam propheticis adversus eos utitur exemplis, quoniam erant insipientes, sed de insensibilibus, et irrationabilibus creaturis. Ut enim tu, 134.0404C| quod seminas etc. Quasi diceret: Sicut illud, quod tu seminas, prius moritur, et post vivificatur, sic et homo. Sequitur: Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, etc. Et est sensus: Sicut tu non corpus, sed nudum granum seminas; et postea cum corpore, hoc est, multiplicate resurgit; sic et nudum corpus in sepulcro ponitur, et postmodum cum multiplicatione resurget, non numerorum, sed meliorationis.
Sequitur: Deus dat illi corpus prout vult, etc. In eo enim, quod ait, vult, sive unicuique seminum, ut voluit, monstratur; quia non alia ex terra nascuntur, quam quae Deus in initio creavit: similiter et non alia corpora, quam quae in sepulcris ponuntur, resurgent: quod Job evidenter ostendit, cum dicit: 134.0404D| Rursus circumdabor pelle mea (Job XIX, 26), etc.
Sequitur: Non omnis caro, eadem caro, etc. Ac si dicat: Quid mirum, si ex terrae pulvere mortuorum corpora Deus resuscitat, qui ex una massa, atque impensa, diversas rerum species creavit, et condidit? Quo in loco reprehendendi sunt philosophi gentilium, qui dicunt se stellarum coeli numerum, atque arenae maris, et guttarum, ad liquidum comprehendere posse. Hic enim admoniti sunt ut 134.0405A| semetipsos comprehendant, si queant; si autem se comprehendere queunt, ad alia convertantur. Hi quoque, quia humiliter divinae sapientiae se subdere noluerunt, ad verae scientiae indagationem pervenire non promeruerunt.
Per varietatem quoque corporum varia designantur merita resurgentium. Deus enim, sicut ex una massa, atque impensa diversas species animalium creavit, sic et unius naturae homines resuscitabit: attamen non omnes aequalis erunt meriti. Quid enim mirum, si in diversis naturis varietas inveniatur, cum in una eademque natura hominum magna sit varietas, adeo ut unusquisque suo vultu agnoscatur?
Sequitur: Et corpora coelestia, et corpora terrestria. Dederat quidem similitudinem de rebus terrenis; dat 134.0405B| et de coelestibus. Scilicet per coelestia vult intelligi corpora resurgentium, et per terrestria, morientium. Et ideo dicit: Alia coelestium gloria, etc. Coelestia quidem corpora sunt sol, et luna, et stellae. Unde et mox sequitur dicens: Alia claritas solis, etc. Per varietatem namque istorum corporum, resurrectionis similiter designatur varietas. Nam, sicut claritas solis major quam lunae, quam stellarum, sic et varia erunt resurgentium merita. Et ideo dicit: Sicut stella a stella differt. Illud tamen notandum, quis faciet hanc veritatem: nunquid vitia? Non, sed virtutes: quia illud regnum vitia possidere non queunt.
Sequitur: Seminatur in corruptione; quia corpus ad hoc sepelitur, ut corrumpatur: surget in incorruptione; 134.0405C| quia reddetur incorruptum. Sequitur: Seminatur in ignobilitate: quoniam nihil ignobilius quam vermibus scatere, in terra poni, et similia: surget ad gloriam: quia transibit ad immortalitatem. Sequitur: Seminatur in infirmitate; quoniam nihil infirmius, quam sensibus omnibus carere; adeo ut, si moveatur, non sentiat: surget in virtute; quia per Dei virtutem resuscitabitur.
Sequitur: Seminatur corpus animale. Animale, animatum intellige: neque enim animale corpus ipsam animam intelligere debemus, sicut et spiritale, non ipsum spiritum. Si autem spiritale corpus spiritus esse intelligeretur, non Dominus diceret discipulis: Palpate, et videte (Luc. XXIV, 39), etc.: ergo animale corpus, mortale, et spiritale, immortale. 134.0405D| Hunc locum libri Genesis verba exponunt, quibus dicitur: Spiravit Dominus in faciem hominis spiraculum vitae, etc. In anima vivente dicit, quia animalis factus est; hoc est, mortalis sic conditus est, ut mori posset, si vellet: qui si non peccasset, quandoque absque mortis carnis corruptione ad gloriam angelorum transisset; sed, quia mortalis ipse factus est, peccando, omnes quos genuit, mortales genuit. Omnes nos animalia simul, et mortalia habemus. Tali etiam corpore venit ad nos Dominus Jesus, qui coelesti corpore potuit venire, si 134.0406A| vellet; sed, quia redimendi eramus ejus passione, mortali corpore ad nos dignatus est venire: quod, eadem celebrata, tertia die vexit ad immortalitatem.
Sequitur: Si est corpus animale, id est, mortale, et spiritale, id est, immortale. Quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Sequitur: Sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in anima vivente (Gen. II, 7), etc. Ubi animadvertendum, quia adeo se humiliavit Dominus Jesus, ut non solum fragilitatem nostrae carnis suscipere, sed et homo vocari dignatus esset. Sequitur: Sed non prius quod spiritale, etc. Praecedit animale, hoc est, mortale: quia prius moritur, postea resurget. Fecerat paulo superius duorum hominum 134.0406B| mentionem, hoc est, primi Adae, et secundi: ut eorumdem distingueret merita subjunxit: Primus homo de terra, terrenus; videlicet, quia ex terrae pulvere fuerat creatus: secundus homo de coelo, coelestis, scilicet, quia non ex admistione maris et feminae, sed ex Spiritu sancto, et Maria virgine fuit conceptus, et natus. Illud tamen sciendum, quia non defuerunt, qui illum non veram carnem ex Maria sumpsisse, nec verum humanum corpus habuisse dixerunt; propterea quia coelestem eum vocat Apostolus. Illi ergo audiant necesse est, quod idem dicit: Qualis coelestis, tales et coelestes. Illos dicit coelestes qui ipsum imitantur, quos non dubium est homines esse: ergo, si isti eum imitando coelestes 134.0406C| fiunt, non est contrarium, si et ille coelestis dicatur, qui ex Spiritu sancto, et Maria virgine conceptus fuerat, et natus.
Sequitur: Qualis terrenus, tales et terreni; quia corruptibilis corruptibiles, mortalis mortales, peccator genuit peccatores. Sequitur: Qualis coelestis, tales et coelestes; quoniam, sicut ipse ex Spiritu sancto, et Maria virgine conceptus est, et natus; sic etiam per gratiam ejusdem Spiritus, et aquam baptismatis homines spiritales, et coelestes efficiuntur. Unde idem Apostolus: Quotquot in Christo baptizati estis (Gal. III, 27; Rom. VI, 3), etc. Sequitur: Igitur, sicut imaginem terreni, etc. Quid est hoc, quod dicit? Monet quidem ut, sicut fuimus imitatores primi Adae, moriendo, studeamus esse secundi, resurgendo. Illud 134.0406D| vero notandum, quia quisque, cujus rei cultor est, illius dicitur imaginem portare. Ergo non primi hominis imaginem solummodo, moriendo, portamus, aut, resurgendo, secundi; sed etiam in moribus. Quapropter illi, qui aut immunditia polluuntur, aut in fastu eriguntur superbiae, aut caeterorum vitiorum peste corrumpuntur, imaginem primi hominis portant; illi vero, qui mentis, et corporis puritatem, humilitatem, patientiam, caeterarumque pietatem virtutum student servare, secundi hominis imaginem non cessant portare.
Sequitur: Hoc autem dico, fratres. etc. Hic quoque 134.0407A| quaerendum est, quare dicat carnem, et sanguinem regnum Dei non possidere, cum ipse superius resurrectionem corporum docuerit, et diversis eam similitudinibus confirmaverit: sibi namque ipsi videtur esse contrarius. Sed tamen non est. Nam, si alicui contrarium videtur, noverit, quia in Scripturis divinis unus idemque sermo varias solet habere significationes, veluti tentatio, et multa alia. Et caro similiter in eisdem Scripturis variis modis ponitur. Ponitur quidem pro culpa, ut illud: Caro concupiscit adversus spiritum (Gal. V, 17), etc.; et pro mortalitate, ut illud: Memoratus est quia caro sunt, etc. Ponitur etiam pro veritate naturae, ut illud: Videbit omnis caro salutare Dei (Isa. XL, 5; Luc. III, 6). Sic et in hoc loco caro corruptionem 134.0407B| significat. Possidebit ergo caro regnum Dei per veritatem naturae, sed non possidebit per culpam, et corruptionem. Nemini quidem laborandum est in hoc loco, quia ipse Apostolus exponit, dum subjungit: Neque corruptio incorruptelam.
Sequitur: Ecce mysterium vobis dico. Mysterium Graecus sermo est; Latine dicitur occultum, vel invisum. Ecce promittit se mysterium dicere, et forte hoc est, quod sequitur: Omnes, inquit, resurgemus, etc. His verbis ostendit, quia et bonorum simul, et malorum erit resurrectio: sed justorum solummodo immutatio. Sequitur: In momento, in ictu oculi. Momentum dicitur a motu siderum: est enim brevissima pars horae. His quoque verbis certissimam, ac velocissimam monstravit resurrectionem: neque 134.0407C| enim aliis verbis potuit eam velociorem ostendere, quam ut sic cito, velut est palpebrarum tactus, et in momento celebrari diceret. Quod autem ait, in novissima tuba, et canet enim, non intelligendum est, quod ipse auctor resurrectionis corporeus sit, aut corpoream vocem emittat; aut certe angelus, qui minister erit resurrectionis, tuba corporea canat; sed talis vox intelligenda est, quae a tali creatura emitti possit, hoc est, spiritali, quam omnes quidem mortui audient, et resurgent. Quapropter adjunxit: Et mortui resurgent incorrupti. Ipse quoque distinguens bonos a malis dicit: Et nos immutabimur. Sequitur: Mortale hoc oportet induere immortalitatem, etc. Oportet, id est, convenit, et expedit, ut quod promisit, adimpleatur.
134.0407D| Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, usque, absorpta est mors in victoria. Hoc enim secundum antiquam Septuaginta interpretum translationem in Osee scriptum invenitur (Ose. XIII, 14). Apostolus autem credendus est tam hic, quam et in aliis locis exempla, juxta veritatem Hebraicae bibliothecae hoc testimonium posuisse, cum Hieronymus ad integrum didicerit Hebraeam linguam, et in 134.0408A| ejus non inveniatur translatione. Quapropter, ne contrarium hoc videatur, credendum est posuisse hoc testimonium juxta translationem Septuaginta interpretum, quae jam diffamata erat per totum orbem, ne forte suos scandalizaret auditores. Illud autem sciendum, quia haec vox, qua dicitur, absorpta est mors, triumphatorum erit: cumque divicta morte, ad immortalitatem transierint, illudendo dicent: Ubi est, mors, victoria tua? Evacuata est, quia tu, quae vincebas in morientibus, vinceris nunc in surgentibus. Ubi est etiam victoria tua, qua totum genus humanum possidebas, adeo ut etiam Filius Dei veniens tecum confligeret, et non te declinando, sed potius suscipiendo superaret? Sequitur: Ubi est stimulus tuus, sive aculeus, quo totum 134.0408B| genus humanum vulnerasti, et venenatum possedisti? Tua namque victoria temporalis fuit; nostra vero aeterna est. Protulit vocem triumphatorum, et eamdem exposuit, cum subjunxit: Stimulus autem mortis peccatum. Non ideo dicitur stimulus mortis peccatum, quod mors fecerit peccatum, sed quod peccatum genuerit mortem: sicut dicitur lignum vitae, aut scientiae, non quod fecerit vitam, aut scientiam, sed quod per illud servari possit utraque; sic etiam dicitur poculum vitae. Sequitur: Virtus vero peccati lex est; quia quo aliquid lege prohibetur, eo delectabilius habetur. Prolata, et exposita voce triumphatorum, monet eosdem gratias Deo agere; quia non suis viribus, sed divina gratia adjuti mortem vicerunt. Per Jesum Christum dicit; 134.0408C| quia omnis victoria in ipso constat: ipse namque primus mortem vicit, et suis exemplum vincendi tribuit.
Itaque, fratres mei dilecti. Post multas correctiones, non solum fratres, sed et dilectos appellat, ut saltem hoc remedio sublevati ad pristinam fidem reverterentur. Sequitur: Stabiles estote immobiles; et quia non sufficit in fide stabilem esse, addidit, abundantes: et, quia potest homo in malis abundare, subjunxit: In opere Domini; et, quia non satis est ad tempus in opere Domini abundare, adjunxit, semper. Sequitur: Scientes quod labor vester non sit inanis; ac si diceret: Sicut scio me quoque mei laboris mercedem recepturum, sic et vos scientes estote vestri laboris vos recepturos mercedem, 134.0408D| quoniam labor in Domino inanis esse non potest.
(CAP. XVI.) Sequitur: De collectis autem, quae fiunt in sanctis, etc. Collecta est diversarum opum collectio. Collectae dicebantur, quae per singula Sabbata colligebantur, et mittebantur pauperibus, qui erant Jerosolymis: de quibus et in Actibus apostolorum legitur, quia vendebant omnia sua et deferebant 134.0409A| ad pedes apostolorum (Act. IV, 34, 35), et dividebantur unicuique, prout opus erat. Quibus pretiis consumptis, pauperes ultra quid venderent, vel unde sustentarentur, non habebant: et ideo decreverunt sancti apostoli, maxime Paulus et Barnabas, ut per singulas regiones facerent collectas, quas mitterent sanctis, qui erant Jerosolymis: et de ipsis dicit: De collectis autem, quae fiunt, hoc est, pro sanctis. Primitiva quoque Ecclesia ad Jerusalem coeperat; unde scriptum est: De Sion exibit lex (Mich. IV, 2; Isa. II, 3), etc. Gentiles vero, quia ab eadem doctrina evangelicam fidem, ac sanctarum Scripturarum notitiam acceperant, dignum erat, ut collectas facerent, et eorumdem pauperum inopiam sustentarent. Unde idem alibi: Si spiritalium, inquit, 134.0409B| eorum participes facti sunt gentiles (Joan. XV, 27); et in hac Epistola: Si nos vobis spiritalia seminavimus (I Cor. IX, 11), etc. Poterat illis esse ordinatio Ecclesiarum Galatiae ad salutem; et ideo dicit: Sicut ordinavi, etc. Sed quia minus nota esse poterat, ideo eamdem manifestare curavit. Ait enim: Per unam Sabbati, etc. Unam Sabbati, primum Sabbati vocat, hoc est diem Dominicum; unde in Evangelio: Una Sabbati (Matth. XXVIII, 1; Marc. XVI, 2; Luc. XXIV, 1; Joan. XX, 1). Die quoque Dominico monuit fieri collectas, quando ad communem exhortationem, et profectum conveniebant. Decebat, ut eo etiam die convenirent ad sanctorum pauperum sublevationem. Quaeri etiam potest, quare non omni die, aut tempore jussit fieri 134.0409C| collectas. Idcirco, quia noverat quod et magis colligeretur, et minus gravaret per intervalla temporum. Sequitur: Unusquisque apud se ponat, hoc est, in secreto thesauri sui recondens. Et quia voluntarium munus certum est Deo esse acceptum, ideo in eorum posuit arbitrio, dicens: Quod sibi placuerit.
Sequitur: Ut non cum venero, tunc collectae fiant. Multa quoque erant inter eos corrigenda; et ideo monuit, ut prius colligerentur, ne in illis occupatis, quae corrigenda erant, corrigere non posset. Cum autem praesens fuero, etc. Nota quia in eorumdem posuit arbitrio, ut, quos ipsi probarent, illos per epistolas mitteret Jerusalem perferre collectas. Quatenus dupliciter grati haberentur, et munerum assignatione, 134.0409D| et epistolarum commendatione.
Sequitur: Quod si dignum fuerit, ut et ego eam, etc. Et est sensus: Si multum collectum fuerit, dignum erit ut et ego eam, quia decet episcopum multa secum deferre, ut multorum inopia sustentetur. Mecum ibunt, dicit, ut laetiores fierent, dum se cum episcopo proficisci debere audirent. Sequitur: Veniam autem ad vos, etc. Notandum, quia non solum adventum suum promittit, sed et diutinum. Quare ergo diutinum promittit? Ideo, ne forte, dum audirent eum juxta transisse, et ad eos 134.0410A| non venisse, stomacharentur, et indignarentur, scandalizati, deteriores redderentur. Et hoc est, quod ait: Nolo vos nunc in transitu videre; ne forte causa itineris, et non manendi, videretur ad eos declinasse. Alio vero sensu, dum se Macedoniam pertransire dicit, et apud Corinthios diu manere, latenter illos laudat, et istos reprehendit, ac si dicat: In Macedoniam pertransibo; quia nihil tale est illis, ut causa corrigendi necesse sit morari. Apud vos multa sunt, quae corrigenda sunt; et ideo manebo, vel certe hiemabo.
Sequitur: Spero autem me aliquantum temporis manere apud vos, etc. Animadverte quam caute promiserit illis diutinam sui praesentiam; ait enim: Si Dominus permiserit. Sed quare sub tanta cautela? 134.0410B| Videlicet, ut si ad eos venisset, et diu mansisset, intelligerent divina dispensatione actum fuisse; si vero non venisset. similiter divina dispensatione actum intelligerent, et non Apostolo, sed sibi imputarent. Haec etiam cautela nobis commendatur. Sequitur: Permanebo Ephesi, etc. Quare? Ostium, inquit, apertum est, etc., quasi diceret: Multa corda ardentia, et desiderantia fidem ad suscipiendam evangelicam doctrinam parata sunt.
Sequitur: Sed adversarii multi. Nam, sicut multi Spiritus sancti gratia incitabantur ad credendum, ita multi daemonum instinctu, ad persequendum. Ostium quippe ipse est qui dicit: Ego sum ostium (Joan. X, 7, 9), etc.; et item: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Quid est ergo, dicere, 134.0410C| ostium mihi apertum est, nisi aliis verbis dicere. Sinus divinae miserationis laxatus est suscipere credentes? Sequitur: Si venerit Timotheus, etc. Promisit suum, promisit et Timothei adventum: ipse enim non erat ibi, quia missus fuerat ad alias Ecclesias; venturus tamen erat Corinthum. Nam, quia episcopus erat, et magni meriti cooperator, Apostolus, ideo plurimum sollicitus erat pro illo, ne forte aut pseudoapostoli, aut male credentes insidias illi praepararent, et laqueum incideret mortis. Sequitur: Opus enim Domini operatur; ac si diceret: Illum, qui tanti meriti est quanti et ego, et qui coapostolus meus est, dignum est ut honorifice suscipiatis.
Sequitur: Deducite autem illum in pace, etc.; 134.0410D| quasi diceret: Illum, quem cum fratribus omnibus exspecto, et qui tantae est auctoritatis, dignum est, ut non solum honorifice suscipiatis, sed ut comitatu ad me deducatis, ut in pace veniat.
Sequitur: De Apollo autem, fratres, notum vobis facio, etc. His namque verbis ostendit Apostolus se satisfacere voluisse precibus Corinthiorum. Manifestat etiam, quamvis latenter, quia ipsi petierunt, ut ad eos dirigeret Apollo, quoniam de ipsis erat. Quod vero distulit venire ad eos, ostendit idem Apostolus non ad se attinere, sed 134.0411A| potius ad ipsum; quatenus haec audientes, quare distulerit ad eos venire, intelligerent, videlicet, quod audierit inter eos dissensiones, et scandala; et idcirco haec intelligentes, suos errores corrigerent, suosque etiam mores mutarent, et Timotheum venientem honorifice susciperent, ut, reverso eo bona de illis narrante, idem Apollo occasionem eundi ad eos sumeret.
Sequitur: Vigilate. Non tam corporis, quam potius mentis docet vigiliam. Sequitur: State in fide. Haec enim tam illis convenit qui recesserant, quam his qui in eadem permanserant. Sequitur: Viriliter agite. Viri quoque in sacris Scripturis pro perfectis, mulieres pro inperfectis accipi solent: et ideo dicit, viriliter, non, more mulierum, enerviter, ac molliter: 134.0411B| Confortamini, hoc est, in ea fide, ac ipse invicem consolando corroboramini. Ad haec etiam attinet, quod sequitur: Omnia vestra in charitate fiant; quasi dixisset: Unusquisque non suam solummodo quaerat salutem, sed fratrum omnium.
Sequitur: Obsecro autem vos, fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, etc. Hi quoque primitiae Achaiae dicuntur, quia primi ex ea crediderunt: in ministerium etiam sanctorum si ipsos ordinaverunt, quia suppleta sua, suorumque necessitate, quaeque habere poterant, pauperibus erogare decreverant. In eo vero, quod dicit, ut et vos subditi sitis, non tam eos subditos, quam potius imitatores eorum, ut alios subditos habeant, optat. Sequitur: Gaudeo autem in praesentia Stephanae, etc. Isti enim 134.0411C| id, quod deerat illis, praedicando, et in fide confirmando suppleverunt. Sequitur: Refecerunt enim et meum spiritum, quia quaecunque mihi necessaria sunt, subministraverunt: et vestrum, quoniam vestrae charitatis causa hoc egerunt. Sequitur: Cognoscite ergo qui ejusmodi sunt; hoc est, honorate, honorem impendite. Quibus verbis ostendit, quod hi, qui in Ecclesia majoris studii sunt, vel certe, ut doceant, vel ut sua pauperibus tribuant, majori honore digni habendi sunt; unde idem alibi: Presbyteri duplici honore digni habeantur (I Tim. V, 17), etc.
134.0412A| Sequitur: Salutant vos omnes Ecclesiae Asiae. Dignum quippe est, ut specialis Ecclesia a generali suscipiat salutationem. Praemissa generali salutatione, subjunxit specialem. Sequitur: Salutant vos multum in Domino Aquila, et Priscilla, etc. Isti enim maritus et uxor intelligendi sunt. Hi etiam Paulo conjuncti erant; et quia magnae fidei, magnique erant meriti, ideo salutationem eorum direxit: domesticam illorum ecclesiam eos appellat, qui tam eorumdem doctrinis, quam et alimoniis sustentabantur.
Sequitur: Satutant vos fratres omnes. Dignum certe est, ut ab omnibus fratribus aliis omnibus salutatio dirigatur, id est, salus optetur. Post omnes quoque salutationes, subjunxit et suam, dicens: 134.0412B| Salutatio mea manu Pauli. Quam propria manu confirmat, cum subjunxit: Si quis non amat Dominum Jesum Christum, etc. Quibus verbis eos percutit, qui amore hominum divisi, alii Petriani, alii Pauliani dicebantur. Anathema Hebraeus sermo est; interpretatur autem perditus, sive alienus. Maran Atha vero, non tam Hebraeus, quam Syrus. Sed propter linguae unitatem fieri potest, ut si compositum ex Hebraeo, et Syro, et interpretetur: Dominus noster venit; ut sit sensus: Si quis non amat Dominum, sit anathema, Maran Atha; hoc est, in adventu illius sit perditus, et a consortio justorum alienatus. Adventus quippe ejus, sicut erit glorificatio bonorum, ita erit et condemnatio malorum. Et hoc non optantis voto dicit Apostolus, sed potius Spiritu 134.0412C| praedicentis. Sequitur: Gratia Domini Jesu vobiscum. Et est sensus: Hoc opto, ut illa gratia sit vobiscum qua creati estis, quaque etiam redempti.
Sequitur: Charitas mea cum omnibus vobis. Charitas quoque Pauli erat sic aliorum optare salutem, quemadmodum suam. Et ideo, in Christo Jesu, quasi diceret: Ea charitate vos diligite, qua ego vos diligo; hoc est, ut non solum vestram, sed omnium desideretis salutem. Amen, sermo est confirmationis, quo omnia confirmat superiora.
Finit, Deo gratias.
EPISTOLA SECUNDA AD CORINTHIOS.
ARGUMENTUM. 134.0411D|
Beati Pauli apostoli secundam Epistolam ad Corinthios lecturi, scire debemus intentionem illius penetrare nos posse, si nos cum illo peregrinos esse recolamus. Omnis enim, qui ad coelestem patriam tendit, peregrinus est mundo; et quandiu hac vita utitur, quasi in aliena patria commoratur. Verumtamen, quia haec vita ineffabilibus plena est periculis, atque diversis calamitatibus, idcirco paucorum 134.0412D| est vere, perfecteque Deum nosse, aut diligere: hoc est, perpaucis est praeceptum Domini lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII, 9); id est, perpauci sunt, qui ita perfecte Deum cognoscant, ut nec in Dei, nec in proximi dilectione offendant. At tunc hi, quibus est praeceptum lucidum illuminans oculos, agnoscunt, quia universae viae Domini misericordia, et veritas (Psal. XXIV, 10). Quibus? Requirentibus testamentum ejus, et testimonia ejus (Ibid.)
134.0413A| Haec quoque Epistola testamentum Dei est, et multa in ea Dei testimonia continentur. Illi ergo quibus est praeceptum Domini lucidum illuminans oculos, et qui requirunt testamentum Dei, et testimonia ejus, quique etiam suam agnoscunt peregrinationem, hujus possunt Apostoli penetrare intentionem, quoniam alibi corpore detinentur, et alibi mente delectantur, quemadmodum ipse Apostolus. Quapropter illi, qui corpore, et mente mundo inhaerent, impossibile est, ut ipsius Apostoli intentionem penetrare possint.
Sciens autem Apostolus suam, quam ad plebem Corinthiorum corrigendam, propter multos illorum errores, direxerat, profecisse epistolam, parat dirigere secundam ad corroborandum eorum obedientiam. 134.0413B| Ita tamen confortat eorum obedientiam, ut illorum denotet contumaciam, qui adhuc suos pravos actus corrigere noluerant. Illud tamen sciendum, quia hac spe sublevatus est Apostolus, quia audivit eos maxime ea correxisse quae attinent ad ordinem, et dignitatem ecclesiasticam: et ideo non diffidebat, ut paulatim eorum corrigerentur vitia. Nam, quia omnia, quae ad ordinem ecclesiasticum attinent, correxerant, spes dabatur apostolis, ut vitia et mores eorum in futuro corrigerentur.
Festinavit etiam hanc illis secundam dirigere Epistolam, quoniam in prima durius fuerunt increpati, nimiumque contristati: quatenus, dum se ab Apostolo diligi audirent, erga bonos actus devotiores fierent, et in fructu poenitentiae proficerent, quoniam 134.0413C| vera poenitentia est malum deserere, interveniente dolore. Haec tamen maxime causa fuit describendi, ac dirigendi Epistolam; quia doctores eorum pro aliorum peccatis durius fuerant increpati, et multum contristati. Qui etiam ne durius, aut aegre ferrent, se ipsum illis proposuit exemplum, quasi dixisset: Non durius, non aegre feratis, si pro aliorum peccatis fuistis increpati; cum ego quotidie diversis periculis, ac morti subjaceam. Qui etiam, ut se ostenderet bona de illis sentire, sic exorsus est, dicens: (CAP. I.) Paulus apostolus. Jamjamque securus de eorum conversione, et emendatione, se quoque Apostolum, non tamen vocatum dicit. Nam quia deviaverunt, vocatum audierunt: et, quia se correxerunt, solummodo apostoli audiunt. Is enim, 134.0413D| ut sui apostolatus auctoritatem confirmaret, et ratam ejusdem dignitatem esse monstraret, subjunxit: Per voluntatem Dei. Nam non omnes, qui apostoli dicuntur, per voluntatem Dei sunt. Sive ideo, Dei, ut ostenderet se non solum ab homine Christo apostolum factum, sed etiam a Deo. Sic etiam ipse Dei Filius loquitur Judaeis. Omnia, inquit, quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29). Paulus vero per voluntatem Dei se vocatum dicit apostolum, quia per omnia voluntatem Dei implebat. Illi ergo, 134.0414A| qui, cum ad aliquem ecclesiasticae dignitatis gradum perveniunt, et per omnia voluntatem Dei adimplere student, ad eumdem divina voluntate venisse credendi sunt.
INCIPIT TEXTUS.
Sequitur: Et Timotheus frater. Animadvertendum, quia se Apostolum, Timotheum fratrem dicit, quoniam ambo servi, ambo apostoli; sed tamen non unius dignitatis. Illud etiam sciendum, quia hic separatim Timotheum nominat; Philippensibus scribens, sibi conjungit, et ambos servos vocat. Sic enim ait: Paulus et Timotheus servi Christi Jesu. Ideo haec egit Apostolus quia illi in nullo deviaverant, et propterea tanta auctoritas non erat eis montranda: isti vero, quia, in multis erraverant, multa illis 134.0414B| erat auctoritas demonstranda. Nota etiam, quia cum illo scribit secundam, per quem direxerat primam. Quare haec? Videlicet, ut ostenderet quod, illo narrante, bona de ipsis audierit.
Sequitur: Ecclesiae Dei, etc. Corinthus metropolis est Achaiae provinciae; et ideo, dum scribit Ecclesiae Corinthiorum, scribit et totius provinciae habitatoribus. Propter haec et subjunxit: Cum sanctis omnibus, etc. Attamen illud est animadvertendum, quare Ecclesiam Corinthiorum sanctis omnibus junxerit; videlicet, quia audivit eos profecisse. Alio vero sensu, quod ait, cum sanctis omnibus, potest dictum de sacerdotibus, quorum primum est invocare nomen Domini. Nam, ne viderentur a minus intelligentibus praetermissi, cum fuissent nomine 134.0414C| Ecclesiae comprehensi, ideo subjunxit: Cum sanctis omnibus. Similiter Philippensibus scribens, ait: Cum episcopis, et diaconibus. Sequitur: Gratia vobis, etc. Unum est opus Patris, et Filii; propterea dicit: A Deo Patre, et in Domino Jesu Christo.
Sequitur: Benedictus Deus, etc. Talibus verbis textum suae Epistolae aggressus est ordinare. Ubi notandum, quia more solito mysterium rectae fidei monstrare curavit. Loquitur enim de Deo Patre, et donis ipsius, et Domino Jesu Christo, locuturus deinceps de Spiritu sancto, quamvis et in donis ipsius Spiritus sanctus intelligatur. Quod autem dicit: Benedictus Deus, et Pater, etc., duobus modis potest distingui et intelligi. Benedictus Deus, rerum creator omnium, qui est et Pater Domini nostri 134.0414D| Jesu Christi; hoc est, Verbum, quod erat Deus in principio apud Patrem. Sed hoc non ideo dicimus, ut alius sit sermo suscipiens, et alius homo susceptus; sed propter distinctionem naturae, nunc excelsus, nunc humilis praedicatur. Pater misericordiarum. Nota quia a re ipsa, hoc est, ab ipsa sua intentione inchoat, dicens: Pater misericordiarum, quatenus, dum illi audirent Deum non solum esse rerum omnium creatorem, sed Patrem misericordiarum, sublevarentur, et consolationem caperent. 134.0415A| Animadverte etiam quia non misericordiae Patrem, sed misericordiarum esse dicit, scilicet quia non solum in baptismate peccata remittit, sed etiam in poenitudine, et cordis contritione; sive quia non solum peccata dimittit, sed et pristini gradus dignitatem reddit; sive quia non unius, aut paucorum, sed multorum, imo omnium peccatorum est relaxator.
Sequitur: Et Deus totius consolationis. Animadverte quia, cum Deus totius consolationis dicit, multas vult ostendere tribulationes, quoniam aliae sunt, quae a malis hominibus, aliae vero, quae a diabolo inferuntur. Ipse namque, quia ab his omnibus liberat, ideo Deus totius consolationis esse dicitur. Quod mox manifestat, cum subjunxit: Qui 134.0415B| consolatur nos in omni tribulatione nostra. Consolatur quippe suos causa salutis aliorum. Et hoc est, quod ait: Ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt. Sane sciendum quia duo sunt genera tribulationis: unum videlicet, quod a persecutoribus, et quibuslibet malis hominibus infertur; alterum vero genus, quod ex poenitudine nascitur. Hoc quoque non minus illo, quoniam illud cum laetitia ferri potest; hoc vero, quantum non nisi cum tristitia habetur; quia, dum homo recordatur suorum peccatorum, pro eis timet puniri. Apostolici quoque viri, ideo a tribulatione, quae a persecutoribus inferebatur, liberabantur, ut aliis afflictis in poenitudine consolationem possent subministrare. Et hoc est quod dicit, ut possimus et ipsi consolari 134.0415C| eos, etc.; ac si diceret: Ideo liberamur a persecutoribus, ut vobis afflictis consolationem subministremus, ostendentes quod Deus neminem in se credentium velit perire.
Sequitur: Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, etc. Talis est sensus, quasi dixisset: Christus autem in omnibus tribulationibus praesens nobis adest, pro cujus amore patimur, opem suae miserationis indulgens, et potenter ab ipsis tribulationibus eruens: nam quot a persecutoribus ingeruntur passiones, tot a Christo administrantur consolationes; unde Psalmista: Secundum multitudinem dolorum (Psal. XCIII, 19), etc. Sequitur: Sive autem tribulamur, pro vestra tribulatione, et salute, etc. Sane notandum, quia generaliter loquitur 134.0415D| Apostolus: et haec locutio generalis est, quia omnibus convenit apostolis viris: sed cum dicit, sive tribulamur, pro vestra tribulatione, et salute, subaudiendum, tribulamur. Tribulabantur namque a persecutione, quam patiebantur omnes apostolici viri, causa salutis suorum auditorum; quia sua eos praedicatione ad fidem traxerant: speciale quippe odium hoc erat adversus eos, quia sua illos doctrina a cultu idolorum abduxerant. Sive exhortamur, pro vestra exhortatione, et salute, subauditur, exhortamur. Sciendum est namque 134.0416A| quia, sicut causa salutis suorum auditorum tribulabantur, sic et eorum causa salutis ab eisdem tribulationibus eruebantur, et suis reddebantur; quatenus ipsi in fide corroborarentur. Illud sane sciendum, quia sanctorum praedicatorum afflictio, tribulatio, ac passio, scandalum poterat esse auditorum; quia, dum suos doctores videbant vi oppressos, ac diversis laceratos tormentis, illi quoque, qui infirmi erant in fide, scandalizari poterant; eo quod ipsorum promissionem crederent frustratam: econtra illi qui jam corroborati erant in fide, dum eos pati cernebant, optabant se socios fieri tribulationum ac passionum, ut possent esse consortes consolationis. Et ideo dicit: Spes nostra firma est pro vobis. Et, quasi interrogassent quae est spes tua firma pro 134.0416B| nobis, respondet ipse: Scientes quoniam, sicut socii passionum estis, etc.; quasi aliis verbis dixisset: Adeo firmi sumus de vobis, ut credamus quia non solum de nostris tribulationibus non scandalizabimini, sed potius gaudebitis socios vos fieri passionum, ut possitis esse, et consolationis. Illud sane sciendum, quia hoc non solum illo tempore agebatur, sed et nunc agitur. Verbi gratia: est aliquis in Ecclesia recte credens, recteque vivens, cui si aliquae accidant tribulationes, persecutiones, et adversitates, illi, qui in Ecclesia infirmi sunt, dum haec vident, vitam illius, quam prius venerationi habebant, despectui ducunt: quod de amicis Job legitur actum: ipsi enim sancti vixerunt, et Job sancte vivere crediderunt, donec percussum eum non viderunt; 134.0416C| mox vero ut tentatus, percussus, et omnibus est temporalibus bonis nudatus, in increpationem proruperunt, credentes ejus bona non vere esse bona, sed simulata. Haec etiam nunc in Ecclesia actitari solent. Quapropter monentur hi, qui infirmi sunt in fide, ut adeo crescant in ea, et corroborentur, quatenus recte credentes possint dicere de illis: Spes nostra firma est pro vobis, etc.
Nolumus autem vos ignorare, etc. Coeperat Apostolus semetipsum proponere exemplum suis, quia nimium fuerant redarguti, et increpati, et ob hoc contristati: et adhuc in coepta intentione perseverans, dicit: Nolumus vos ignorare, etc.; quasi diceret: Quare aegre ferre debetis, si pro peccatis aliorum estis redarguti, cum ego causa salutis 134.0416D| aliorum diversis tribulationibus subditus existam? Ut illi audientes erubescerent, non patientes ferre increpationem sui magistri.
Asia. Asiam minorem intelligere debemus. Dicit enim Augustinus: Si ad numerum referas, tertia pars est mundi; si ad magnitudinem, medietas est: jungitur namque, ex occidentali parte, Macedoniae; ex septentrionali, mari Pontico; ex mediana, Aegyptiaco mari; ex orientali, Propontico mari: ac per hoc insula est, diversas tamen habens provincias, id est, Bithyniam, Pamphyliam, Lyciam, 134.0417A| , etc.: et dicta est a quadam femina, nomine Asia, quae apud antiquos imperium tenuit Orientis, et interpretatur, elata, sive elevata. Et bene ibi talia patitur Apostolus, quia superbis humilitas ecclesiasticae pacis conditur.
Quoniam supra modum gravati sumus, etc. Adeo orta fuerat persecutio adversus apostolos eo tempore, ut de vita temporali desperarent; et hoc est: Taedet nos vivere. Sed ipsi in nobis ipsis, etc. Quaerendum est quale responsum dederat eis mors, vel quale dare potest. Responsum mortis habuerant, quia destituti humano solatio, divinum solummodo exspectabant. Ut non simus fidentes in nobis. Bene dicit non fidentes esse in semetipsis, quia illi solent liberari, qui in Domino confidentes redduntur. 134.0417B| Sed in Domino, qui suscitat mortuos. Adeo namque ortae fuerant persecutiones, ut ereptio ipsorum, resuscitatio diceretur. In quo confisi essent, manifestat subdendo: Qui de tantis periculis eripuit nos, et eruit; id est, non solum de praeteritis, sed etiam de praesentibus liberavit: et quia etiam de futuris liberat, subjunxit: Quoniam et adhuc eripiet. His verbis ostendit se adhuc passurum, et divina gratia eruturum, quomodo manifestat, adjuvantibus etiam vobis. His verbis ostendit se in labore futurum: nam illis adjutorium necesse est inferre, qui in labore consistunt: qualiter, manifestat, cum dicit: In oratione. Ubi ostenditur, quia multum valet assidua oratio. Quod non solum hic, sed etiam alibi manifestatur. Legitur enim, quod Petrus oratione 134.0417C| liberatus fuisset de carcere: nam ita dicitur: Et Petrus quidem servabatur in carcere (Act. XII, 5), etc. In quo facto monentur sublimiores, ut non dedignentur orationibus minorum sublevari, cum iste tantae auctoritatis non dedignabatur. Quis enim tantae auctoritatis? Nullus.
Ut ex multarum personis facierum, ejus, etc. In quibusdam exemplaribus invenitur ex multarum personarum facierum; in quibusdam, ex multarum facie; in quibusdam, ex multarum personis. Sed talis est sensus, id est: Ex multorum hominum conventu, dum a tribulationibus liberamur gratia Dei, et vobismetipsis reddimur, per multos, vel a multis grates referantur Deo. Alio sensu, dum multis causa salutis illorum reddimur, et nostra praedicatione ad 134.0417D| fidem trahimus, per multos, vel a multis grates referantur. His verbis ostendit Apostolus, quia causa salutis illorum liberabantur, quorum etiam causa afficiebantur. Et cum superius dixisset: Adjuvantibus vobis in oratione, et nunc dicit: Per multos gratiae agantur, manifestat se velle, ut, dum illi in tribulatione detinerentur, orarent ut liberarentur, et liberatis, grates Deo referrentur. Ista etiam salutaris regula, quae tunc servabatur, etiam nunc actitari debet. Nam cum praedicatores in tribulatione detinentur, debent auditores orare, ut 134.0418A| liberentur, et liberatis gratias Deo referre. Nam omnis infirmitas, aut debilitatio in capite consistit; et, si gaudet unum membrum, congaudent omnia membra.
Nam gloria nostra haec est, id est, testimonium conscientiae nostrae. Ideo haec dicebat, quia securus de sua conscientia existebat. Non enim causa lucri, aut appetitu humanae laudis praedicabat, sed officium sui apostolatus implebat. Et haec vox perfectorum est; unde monentur, ut ita vivere studeant, ut haec rite dicere possint. Et quid appellasset gloriam suam, incipit manifestare, dicendo: Quod in simplicitate, et sinceritate, etc. Simplicitas enim caret omni duplicitate, et sinceritas omni corruptione. His duabus virtutibus contrariae sunt duae pestes; id 134.0418B| est, duplicitas et corruptio. Et, ut ostenderet quod istae duae virtutes non in sapientia carnali consisterent, ideo subjunxit: Non in sapientia carnali. Sed ubi manifestat, dicens: In gratia Dei. Et his verbis tangit illum sensum, quem latius in praecedenti Epistola exposuerat. Reprehenderat enim pseudoapostolos, qui causa lucri praedicabant, et timentes offendere personas, Deum hominem factum, natum et passum negabant. Nolebat enim Apostolus a Corinthiis accipere, ne similis illis videretur, quorum erat reprehensor, sive, ne libertatem increpandi amitteret; et quod ab aliis Ecclesiis accipiebat, a Corinthiis accipere nolebat. Et ideo dicebat: Abundantius autem ad vos. Et quia ab aliis accipiebat, dicebat: In gratia Dei conversati sumus; et quia ab istis non, dicebat: 134.0418C| Abundantius ad vos. Nolebat enim accipere, ne daret occasionem accipiendi, sive ne libertatem increpandi amitteret.
Sequitur: Non alia scripsimus vobis, etc. His verbis non alia se Apostolus scripsisse significat, quam quae ipsi scriptis ejus legerant, et factis cognoverant: his namque duobus indiciis uniuscujusque devotio, et propositum manifestatur. In quo facto monentur praedicatores, ut semper ea doceant, et agere studeant, quae ad salutem suorum auditorum sufficiant.
Sequitur: Spero autem quod usque in finem cognoscetis, etc. Hanc scilicet spem ex eorum sumpsit correctione. Audierat enim illos ea maxime correxisse, quae ad ecclesiasticum attinent ordinem. Ex 134.0418D| qua correctione, spe assumpta, credebat eos in futuro etiam caetera corrigere. Quapropter ait: Spero quod usque in finem cognoscetis. Potest et ad ipsum referri, quod ait, spero, etc., ut sit sensus: Spero quod in coepto proposito, quem et scriptis, et factis agnovistis, me quoque usque in finem cognoscetis. Sed, si ad illos refertur, provocat eos his verbis ad perseverantiae bonum; si autem ad se, et ipse de perseverantiae bono confidit, quoniam bonum opus coeptum nil valet, nisi compleatur perseverante fine. Hinc est quod in Veteri Testamento cauda simul, et 134.0419A| caput in sacrificio offerebatur. Caudam simul, et caput in sacrificio offerre, est bonum opus coeptum perseverante fine complere. Unde et Dominus: Qui perseveraverit (Matth. X, 22), etc. Quod autem sequitur: Sicut et cognovistis ex parte, si ad suam refertur personam, ideo dicit, quia nullius hominis meritum in hac vita ad integrum quis cognoscere valet; ad haec etiam respicit, quod ait: In die Domini, etc.; si autem ad Corinthios refertur, ideo ex parte dicit, quia jam multa correxerant.
Sequitur: Quia gloria vestra sumus, etc. Agnito Apostoli affectu, gloriabantur in eo Corinthii, quasi in clarissimo patre, et probatissimo magistro. Ipse quoque, agnita eorum obedientia, gloriabatur in illis, quasi in devotis filiis, et obedientibus, atque honestis 134.0419B| discipulis. Magistri ergo tunc sunt gloria subditorum, cum tantae sunt sanctitatis et meriti, ut ab Ecclesia venerationi habeantur. Auditores vero tunc gloria sunt magistrorum, cum ita obedientes existunt, ut per singulare obedientiae bonum a cunctis venerentur. Quapropter utrisque necesse est, ut ita vivere studeant, quatenus sibi invicem gloria esse queant. Sed quando haec gloria manifestabitur? In die Domini nostri Jesu Christi; id est, in die judicii. Ibi enim quae fuerit omnium praedicatorum doctrina, et subditorum obedientia, manifestabitur: Quoniam nihil erit opertum, quod non reveletur (Matth. X, 26), etc.
Sequitur: Et in hac confidentia volui prius venire ad vos, etc. Si ad superiora haec sententia respicit, 134.0419C| de spei confidentia dicit; si autem ad inferiora, quae sit, idem ostendit. Ut secundam, inquit, gratiam haberetis. Quod vero dicit, secundam, duobus modis potest intelligi. Primam quippe habuerunt in susceptione Epistolae, secundam haberent in ejus corporali praesentia. Epistola ejus imago fuit; praesentia corporis, veritas; et ideo qui susceperunt eum in similitudine, susciperent eum in veritate. Alio modo primam gratiam habuerunt, quoniam prius eum cum gaudio susceperunt, et ad praedicationem ipsius crediderunt; secundam gratiam haberent, si denuo corporaliter eum susciperent. Quam ipse ostendit, cum dispositionem suam eisdem manifestare incipit: Et per vos, inquit, transire in Macedoniam, etc. Magnae namque dignitatis, meriti, ac gratiae esse 134.0419D| praedicarentur, si toties, et tandiu Apostoli praesentia perfruerentur.
Sequitur: Cum haec ergo voluissem, nunquid levitate usus sum? Animadvertendum est, quia Apostolus promiserat se venturum ad eos; sed quia non venit, ne videretur in malum mendacii incurrisse, incipit levitatis vitium tergere, et ideo dicit: Nunquid levitate usus sum? Subauditur non: quasi dixisset aliis verbis: Ille, qui non implet quod promittit, 134.0420A| levitate uti videtur; sed ego usus non sum levitate, quia utilitatem praeposui voluntati. Nam quare ad eos non venerit, quanquam latenter, ostendit tamen, quod non ad se, sed ad illos attinuerit.
Sequitur: Aut quae cogito, secundum carnem cogito? Non. Et est sensus: Ille secundum carnem cogitando, quod promisit, non implet, qui aut alicujus personae veneratione, aut lucri terreni, aut cujuslibet vanitatis, vel levitatis causa differt implere quod promisit: spiritalis econtra. spiritaliter cogitando, non implet quod promisit, quia profundius aliquid de salute animae intelligit; et ideo utilitatem voluntati praeponit. Nam carnale est, voluntatem utilitati, spiritale vero, utilitatem voluntati praeponere. Quapropter intelligens Apostolus magis 134.0420B| ad eorum attinere salutem, si non veniret ad ipsos, ideo distulit venire.
Sequitur: Ut sit apud me EST, et NON? Subauditur, non. Et est sensus: Apud illos est est, et non, qui, quod manifestandum est non manifestant, et qui voluntatem utilitati praeponunt. Apud me vero non est est, et non; quia nulla falsitas, nulla mutabilitas; et quia non sumus vobis mentiti. Beatus papa Gregorius de hoc loco taliter loquitur, quasi dixisset: Apud me non est est et non; hoc est, aura mutabilitatis non moveor, quia levitatis vitio non succumbo.
Sequitur: Fidelis Deus. Fidelis, inquam, quia non est apud eum est et non. Nota quia, dum dicit fidelem, vult ostendere se, suosque similes esse fideles: 134.0420C| ac si dicat: Si ille fidelis, ergo fideles et nos, per quos ipse loquitur. Et ideo subjungit: Quia sermo noster, qui fit apud vos, etc. Quibus verbis suam doctrinam ostendit esse veram; quia doctrina Apostoli, doctrina est Domini.
Sequitur: Dei enim Filius Dominus Jesus Christus, qui in vobis praedicatus est, etc. Primum in hoc loco quaerendum est quis sit iste Silvanus, vel cur sit Timotheo praepositus. Silvanus enim ipse est, qui et Sileas, quique in Actibus apostolorum frequenter commemoratur: de quo etiam legitur, quia de Jerosolymis directus est an apostolis Antiochiam cum epistolis (Act. XV, 27), propter diversitatem ciborum, et ut legalia onera a cervicibus auferret credentium. Nam, sicut Saulus indicat 134.0420D| Paulum, sic et Silvanus Sileam. Hi quoque viri non solum Corinthiis, sed et Thessalonicensibus praedicaverunt. Sed quaerit forte aliquis: Quare tam in hac, quam et in illa Epistola Silvanus praeponitur Timotheo? Noverit ille, qui hoc quaerit, quia ideo forte praeponitur, quoniam prius Apostolo, et ejus praedicationi inhaesit, et prius factus est particeps ejus tribulationis: quod et liber Actorum apostolorum manifestat. Legitur enim, quia, cum susceptum 134.0421A| officium voluisset peragere, assumpsit Sileam secum (Act., XV, 40). Post haec legitur, quia, cum peragrassent Syriam (Ibid., 41), et Ciliciam confirmantes Ecclesias, venerunt Derben, etc. Timotheus vero, quanquam ab Apostolo sit ordinatus episcopus, et multum ab eo laudetur, merito tamen supponitur. Iste etiam ordo servatur in Ecclesia; quoniam episcopi juxta suum ordinem sedes habent.
Christus igitur Dei Filius non habet est, et non, quoniam nulla est in illo falsitas, nulla etiam mutabilitas, sicut scriptum est: Apud quem non est transmutatio (Jac. I, 17), etc. Sed EST in illo fuit; id est, quia manet in eo inconvulsa veritas, et incommutabilis bonitas. Unde et ad Moysen dicit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14), etc. Illi quippe veraciter 134.0421B| est esse, cui non aliter, aut dissimiliter est esse, sed hoc illi est esse, qui est; creaturae vero, quia non a se habent esse, ab illo accipiunt, ut pro modulo suo esse possint. Illi ergo, cui non est aliter, aut dissimiliter esse, sed id est illi esse, quod est, non aliud est contrarium, nisi illud, quod non est. Quocirca, sicut omne bonum ab illo est, ita et omne, quod naturaliter est, ab illo est; ergo et omne bonum ab illo. Item: Omnis igitur creatura bona, et omne bonum a Deo; ergo et omnis creatura ab illo est. Itaque notandum est quia, quantum ad dignitatem, et libertatem doctorum attinet, non debet illis esse est et non, sed est in illis esse debet: hoc est, quia non voluntatem utilitati, sed utilitatem debent praeponere voluntati. Dei enim 134.0421C| Filius Dominus Jesus Christus non habet est et non; quia non aliud vult, nisi quod utile est, et utile ejus non est coactum, veluti hominis: nec est etiam aliquid adversus eum ambiguum, sicut apud homines. Et ideo subjungit Apostolus, dicens: Quotquot enim promissiones Dei sunt in illo EST, etc. Talis est sensus, quasi dixisset: Omnis veritas Christus est, et ideo per ipsum amen Deo, quia per ipsum omnis veritas: nam amen veritas interpretatur: quae veritas per Christum est manifestata, et ab apostolis praedicata, et diversis signis, et miraculis est confirmata. Quod omne, quod Christus promisit verum sit, et impleatur, hujus sententiae conclusio talis esse potest, quasi dixisset: Omnium promissionum veritas Christus est, quae per nos praedicatur, et impletio 134.0421D| sequitur. Pulchre quidem subjungit: Ad gloriam Dei; quoniam multum ad gloriam Dei attinet, si omnia ab illo, et per illum, et in illo esse noscuntur, et intelliguntur.
Sequitur: Qui autem confirmat nos vobiscum, Dominus Christus, subauditur, est: iste enim Hebraeus erat, et gentibus loquebatur. Ergo talis est sensus: Dominus Christus est, qui nos et vos in ea fide, quae patribus est promissa, confirmat. Quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. in 24), et duos parietes ex diviso venientes in una 134.0422A| sui fide consociavit, in uno homine, faciens pacem his, qui longe sunt, et his qui prope (Ibid., 15, 17).
Sequitur: Et qui unxit nos Deus. Unxit nos, inquam, coelestibus, et spiritalibus donis, et charismatibus, ut essemus genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9), secundum quod ait Petrus apostolus. Illi namque, qui in Veteri Testamento ungebantur, fidelium gerebant figuram. Sequitur: Et qui signavit nos. Hoc enim pro magno dixit; id est, specialiter et singulariter prae omnibus creaturis elegit, ac dilexit. Nos vero, quod charum habemus signamus. Nota, quod his verbis unum ostendit opus Patris, et Filii, quoniam eos Pater dicitur ungere, et signare, quos Filius dicitur confirmare. Ergo, quos confirmat Filius confirmat et Pater; 134.0422B| quia, quos ungit et signat Pater, ungit et signat Filius; et quibus Pater dat Spiritum suum, dat et Filius, quia Patris, et Filii unus Spiritus. Unde idem in Epistola ad Romanos: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et hoc notandum, quia, cum de perfectione hominis loqueretur (Ibid.), totius Trinitatis fecit mentionem, quia summa perfectionis in Trinitate consistit.
Sequitur: Et dedit pignus Spiritus, etc. Sane notandum, quia pignus pro re credita, vel promissa datur; et cum res promissa, vel credita redditur, recipitur pignus. Datur etiam pignus pro magnitudine rei creditae, vel promissae. Ubi solerter animadvertendum, quantum dabitur electis jam immortalibus, cum tantum eis tribuatur adhuc mortalibus; 134.0422C| hoc est, quanta erit merces et remuneratio regni coelestis, cum etiam nunc tanta gratia sancti Spiritus administretur electis. Et hoc sciendum, quia ideo pignus datur, ut certior homo reddatur. Gratia ergo Spiritus sancti ideo tribuitur electis, ut certiores sint de promissione regni coelestis.
Sequitur: Ego autem testem invoco Deum, etc. Laboraverat Apostolus superius, ut crimen levitatis a se tergeret, et se immunem a mendacii crimine ostenderet. Jam nunc incipit manifestare quare ad eos non venerit, cum dicit: Ego autem testem invoco, etc. Quibus verbis ostendit quod non penes eum, sed penes illos fuerit, quod ad eos non venerit. Ostendit etiam, cum dicit: Parcens vobis, quod multi erant incorrecti inter eos, quorum peccata 134.0422D| necdum erant excocta poenitudine: quapropter non venit ad eos, ut illis locum, et tempus poenitendi concederet, quatenus cum veniret, non haberet quod parceret. Nam ut haec arctius eorum mentibus inculcaret, testem Deum in animam suam; id est, super animam, invocavit. Et bene quidem; quia Dei solum est animae secreta cognoscere, secundum quod scriptum est: Homo videt in facie Deus autem in corde. Idcirco etiam dicebat, testem Deum invoco, parcens vobis, quatenus qui digni erant, hoc audientes, non scandalizarentur, ejus se 134.0423A| praesentia indignos judicantes; illi vero, qui erant indigni, ita studerent vivere, quatenus ipsius praesentia digni fierent.
Non quia dominamur fidei vestrae. His verbis ostendit Apostolus fidem rem esse voluntariam, non coactam: nam coactae rei necesse est dominari; voluntariae vero vel spontaneae, veluti fidei, non est necesse dominationem adhibere; et ideo subjungit: Nam fide statis, quasi diceret: Non est necesse dominationem adhibere, quemadmodum sacerdotes Judaeorum dominationem exercebant in populo: nam fide statis. Non longe, sed adjutores sumus gaudii vestri. Quaerendum est quare se dicat adjutorem gaudii esse cum superius nimium se dixisset in prima Epistola contristatum. Sed ideo, quia sicut tristitia 134.0423B| est in casu, ita laetitia est in correctione, et emendatione, quasi diceret: Quia tristitiam habui in vobis cadentibus, gaudeo vobis resurgentibus, exhortationem adhibendo, et salutaria antidota subministrando. In quo facto monentur praedicatores, ut suis studeant resurgentibus adjutores esse, scribendo, exhortando, et salutaria antidota praebendo. Nam fide statis. Hunc enim locum exponit Gregorius, et alteram intentionem Apostoli fuisse manifestat, quasi diceret: In eo quod fide statis, similes vos nobis esse cognoscimus. Obliviscebatur enim Apostolus prioratus sui auctoritatem; unde se parvulum nominat in sequentibus, dicendo: Tanquam parvuli facti sumus in medio vestri (I Thess. II, 7); et: Nos autem servos vestros (II Cor. IV, 5); quoniam deerat culpa. 134.0423C| Apparente vero culpa, sui prioratus auctoritatem recordatur, dicendo: Quid vultis? In virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21), etc. Ubi dicit ipse Gregorius, quia tunc summus locus recte regitur, cum praelatus magis vitiis quam fratribus dominatur. In quo facto monentur praelati, cum culpam parant reprehendere, ita vitia feriant per disciplinam, quatenus per naturam similes se esse cognoscant; nam natura omnes aequales genuit, sed quod unus alteri praefertur, culpa fecit. Unde necesse est, ut praelati bonis se similes esse praebeant; malis vero prioratus sui auctoritatem ostendant. Hanc intellexit intentionem Apostoli fuisse: qui sensus inconvulsus a doctoribus est servandus.
(CAP. II.) Statui autem, etc.; id est, deliberavi, 134.0423D| et decrevi. His verbis ostendit apud se quidem eos nolle contristari; sed velle, ut ipsi tristentur, et corrigantur, quatenus, ipse veniens, in eis quod reprehenderet non haberet. Si enim ego, contristo vos, etc. Contristaverat enim eos in prima Epistola; nunc dicit: Si ego contristo vos; sed talis est sensus: Vos, qui me contristatis, cadendo, poteritis me laetificare, resurgendo. Et hoc ipsum scripsi vobis. Scripserat enim in prima Epistola; scribit etiam in secunda. Quare manifestat: Ut non, cum venero, tristitiam super tristitiam habeam. Tristitiam namque super tristitiam habere est, de quorum tristatur 134.0424A| transgressione, non laetari de succedente emendatione: nam non minor tristitia est de non succedente emendatione, quam de trangressione. Quasi diceret: Ego, qui ab extraneis affligor, et tristor, saltem in vobis, veluti pater in filiis, requiescam. De quibus oportuerat me gaudere. Duobus modis oportuerat me gaudere: de vobis in coepto proposito permanentibus, sive de vobis corrigentibus, et emendantibus. Confidens sum, etc. Duobus modis confidens sum; quia credo vos intelligere, tunc vestrum rectum esse gaudium, si me sentiatis gaudere; sive, confido ita diligi a vobis, ut meum gaudium vestrum esse deputetis.
Nam ex multa tribulatione, etc. His verbis ostendit quo affectu, et quo amore erga Corinthios detineretur. 134.0424B| Ostendit enim quod nulla angustia, vel tribulatio eum a Corinthiis separare posset. Per multas lacrymas. Quare per multas manifestat, dicens: Ut non contristemini, etc.; quasi diceret: Nolo vos contristare, sed ostendere quam charitatem habeam in vobis, ut in abundantiore sollicitudine, abundantiorem intelligatis charitatem. Et hoc est, quod dicit: Abundantius in vobis.
Si quis autem contristavit, etc. Sed quare dicit se constristatum, et non contristatum? Talis est sensus, quasi diceret: Contristastis me, et non contristastis, quia vobis peccantibus, data est mihi occasio increpandi; quatenus mea increpatione et invectione meliores efficeremini. Et hoc exponit, cum dicit ex parte; quasi dicat: In tantum me contristastis, 134.0424C| quantum cecidistis, et damnum habuistis. Ut non onerem omnes vos. Duae partes erant, una stans, et altera cadens; sed stantibus videtur Apostolus loqui, quos non onerat; et si illos non onerat, onerat cadentes, ideo, quia quo magis plures de facinore cujuslibet scandalizantur, eo gravius peccant.
Sufficit illi qui ejusmodi est, etc. A pluribus dicit, quia a multis fuerat increpatus et objurgatus. Omnes enim uno animo consurrexerant ad ejus increpationem et expulsionem: et ideo dicit, sufficit; quasi diceret: Sufficit ad ejus correptionem, expulsionem, et confusionem, et emendationem, quia a multis redarguitur, quia tantum quis abhorret suum delictum, quantum alios cognoscit abhorrere
Ita et econtra magis donetis, etc. Quasi diceret: 134.0424D| Sicut omnes uno animo ad ejus expulsionem et increpationem surrexistis ita econtra omnes aequo animo, vel magis, ad ejus receptionem et sublevationem consurgite, ut illud: Nolo mortem peccatoris (Ezech. XXXIII, 11); et: Quacunque hora peccator ad me conversus fuerit (Ibid., 12), etc. Specialiter enim tunc Apostolus illum praeceperat ejici, qui uxorem patris violaverat (I Cor. V, 1). Sed tamen haec sententia ad omnes attinet, qui tunc expellebantur, et nunc expelluntur. Ejecerat enim illum in prima Epistola: in secunda praecipit recipere, quoniam noverat eum in processu temporis dignum fructum 134.0425A| poenitentiae fecisse: nam, nisi cognovisset, nequaquam recipere jussisset; nam poenitentia quae cum dolore fuerit oblata fructu non carebit: quod manifestatur in David et in Achab. Ne abundantiori tristitia absorbeatur; quasi diceret: Suscipite illum, ne forte a limine Ecclesiae projectus dicat: Jam quia projectus a limine Ecclesiae sum, consortio bonorum non fruor, de spe coelestium donorum non praesumo; quid restat, nisi saltem delectationibus temporalibus fruar? Unde valde necesse est ut causa proprii delicti fratri condescendamus, ne ille qui ideo fuerat ejectus ut reciperetur, non receptus, ad blasphemiam et ad barathra infidelitatis desperatus trahatur.
Sequitur: Propter quod obsecro, etc. Charitatem 134.0425B| dicit illam qua intellexerat se remissionem consecutum omnium delictorum. Charitatem vero confirmare in illo, est affectum pietatis ostendere, qua et remissionem peccatorum se consecutum agnoscat, et de spe regni coelestis praesumat. Sequitur: Ideo enim haec scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, etc. His verbis ostendit quod ipsi jam coeperant esse obedientes: maxime ob hoc, quia ea correxerant quae ad cultum fidei et ordinem ecclesiasticum attinebant. Et ideo ascripsit, ut istum reciperent, quatenus probaret si in omnibus obedientes essent, quia illa vera est obedientia, quae in nullo praecipientis voluntati resistit.
Sequitur: Si cui aliquid donatis, et rel. Et est sensus: Vobis rogantibus ego donavi, debetis et vos 134.0425C| me rogante donare. Sciendum sane quia non tanta providentia erat in istis, quanta in Apostolo. Nam ipse, quidquid agebat, spiritaliter agebat, quia Spiritu sancto plenus erat; isti vero intelligebant mox donandum esse quod Apostolus petebat; nam si ille rogantibus illis donavit, multo magis, illo rogante, ipsi debuerant donare. Et hoc sciendum, quia ipse incitaverat eos ut ejicerent illum qui crimen commiserat fornicationis, et ut duri adversus eum essent, et ideo tam studiose rogabat ut susciperent eum. Et quia illis rogantibus donavit, ideo dicit propter vos. Et ut gratum suum opus ostenderet, dicit, in persona Christi; ubi suum opus Christi esse monstravit, cujus fungebatur legatione. Unde ipse dicit: Quaecunque solveritis super terram (Matth. 134.0425D| XVIII, 18), etc. Quare vero donaverit manifestat, dum subjungit: Ne circumveniamur, inquit, a Satana. Sciendum vero quia circumvenitur a Satana vel nimium remissus, vel nimium severus. Verbi gratia: sunt nonnulli qui suis auditoribus volunt videri lenes, blandi et affabiles et ideo eorum errata non corrigunt; hi tales a Satana circumveniuntur. Sunt item qui nimio legis zelo accensi adeo persequuntur suos, ut ad desperationem pertrahant: et isti a Satana circumveniuntur, id est, decipiuntur, illi quidem falsa pietate, isti nimia crudelitate. Et quia in utraque parte 134.0426A| periculum instat, valde cavendum est, ut, juxta Salomonem, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinemus (Prov. IV, 27; Isai. XXX, 21).
Sequitur: Non enim ignoramus cogitationes ejus. Hunc locum beatus papa Gregorius ita exponit. Dicit enim: Hae sunt hostis antiqui versutiae, ut per immoderata bona fallat incautos. Nam inde solet in corde alterius malum generare rixae, unde alterum videt neglectum pietatis fecisse. Quoniam perfecte bonum esse non potest, quod ita agitur, si non attendat quod mali ex altera parte oriatur: nisi forte tale sit illud bonum, quod absque alterius scandalo fieri non possit, et non fecisse peccatum sit. Adducit beatus papa Gregorius illum qui crimen commisit ad testimonium, et intelligit eum jussisse tradere 134.0426B| diabolo, dum praecepit Satanae tradere. Dicit enim quia magna magisterii arte actum est, ut ille coactus substerneretur in poena, qui sponte substratus est in culpa, et qui auctor fuit malitiae in culpa, esset flagellum disciplinae in poena. Exponit etiam ipse quae dicit Apostolus: Si cui donastis, et ego, quasi dixisset: Vestris bonis actibus meum bonum conjunxi, quia meum esse volo, si quid boni erogatis .
Sequitur: Et ego, si cui donavi, etc., quasi dixisset: Vestris bonis meum bonum sociavi, quia propter vos misericordiae opus impendi. Et ut ostenderet ubi haec compaginatio fieret, subjungit, in persona Christi. Sed quia poterat aliquis ei dicere: O Apostole, quare te ita humilias, quare te ita subdis, 134.0426C| ut Corinthiorum bona tuis assimiles, et tua illorum? ideo subjunxit: Ne circumveniamur a Satana. Et ut monstraret quam acuto mentis sensu sagaces diaboli insidias penetraret, subjunxit: Non enim ignoramus, etc. Et est sensus: Deo auctore acuti sudes sumus, quia acuto mentis ingenio sagaces diaboli insidias penetramus, ne forte quod bene mens inchoat, ipse in malitiae finem convertat. Haec enim in libris moralibus dicit beatus papa Gregorius, in illo videlicet loco, ubi legitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur (Job XL, 18); et paulo post: In oculis suis capiet eum, et in sudibus suis perforabit nares ejus (Ibid., 19); ubi per sudes subtilissima vult intelligi sanctorum consilia, et per nares occultas diaboli insidias.
134.0426D| Sequitur: Cum venissem autem Troadem, etc.. Narrat enim Apostolus Corinthiis iter suum, cum dicit, cum venissem Troadem. Nam quare venerit, manifestat. Non videlicet causa vanitatis, sed propter Evangelium Christi. In quo facto monentur praedicatores, ut non discurrant causa vanitatis, sed suorum auditorum salutis.
Sequitur: Non habui requiem spiritui meo. Quare non habuerit requiem manifestat: eo quod non invenerim Titum, etc. Sicut quibusdam placet, requiem non habuit, quia cum direxisset Titum Corinthum, 134.0427A| plurimum sollicitus erat pro eo: quoniam ignorabat utrum prospera de Corinthiis, an adversa nuntiaret. Quod autem dicit: Et ostium mihi apertum est, talis est sensus, quasi dixisset multorum hominum corda parata erant ad credendum; nam per ostium fides designatur: unde Joannes in Apocalypsi: Vidi ostium apertum in coelo (Apoc. IV, 1). Per coelum Ecclesia, per ostium fides designatur. Troadae enim multi erant parati ad credendum, sed plures erant qui credentium aemulatione Apostolo resistebant; et ideo requiem non habuit, quia utrumque negotium ferre non valuit, hoc est, et non credentibus resistere, et credentes in fide confirmare. Quapropter valefaciens credentibus, relictis Troadensibus, sive Trojanis, profectus est in Macedoniam, quia inde 134.0427B| venturus erat Titus, et ipsa propinquior erat Corintho. Nam quod tale fuerit ejus iter, liber Actorum apostolorum manifestat. Dicit enim quia, cum peragrassent Mysiam, venerunt Troadem, etc. (Act. XVI, 8). Macedonia namque regio fuit Alexandri magni Philippi filii, quae plena fertur esse venis auri et argenti; fertur et in ea esse mons Olympus, cujus summitatem nec venti nec pluviae pulsant.
Sequitur: Deo autem gratias. Dixerat se multa quidem perpessum, et nunc gratias Deo agit. In quo facto nos monemur, ut de omnibus tam adversis quam prosperis gratias Deo agamus. Egit enim gratias Deo, ut illos ad imitationem sui provocaret, vel ut eos ad praelia armaret. Sequitur: Qui semper triumphat nos in Christo Jesu. Deo quippe Apostolos 134.0427C| in Christo triumphare est, videlicet in fide Christi victores reddere. Nam ipsi quidem non solum tropaeum, sed et triumphum in fide Christi acceperunt. Sane sciendum quia apud antiquos magna distantia erat inter tropaeum et triumphum. Nam tropaeum Graeco verbo dicitur ab insectatione, triumphus vero, ab exsultatione; unde et triumphus dicitur exsultatio, et triumphantes exsultantes. Si autem sermo Latinus est triumphus, ut quibusdam placet, ergo a tribus generibus laudum dicitur, quoniam hi qui inimicos non solum fugabant, sed etiam interimebant, laudabantur tam a ducibus quam a consulibus, necnon et a plebe: qui etiam palmam auream accipiebant, quia plenam victoriam habebant; illi autem qui tropaeum, hoc est, semiplenam victotoriam 134.0427D| habebant, coronam auream accipiebant.
Sequitur: Et odorem notitiae suae manifestat in omni loco. Odorem quidem famam nominis Christi appellat, quae pulchre per odorem designatur; nam res invisa odore dignoscitur: sic et fama nominis Christi invisibiliter ad aures pervenit credentium, et Deus, qui erat invisibilis, per invisibilem agnitus est praedicationem. Iste nempe odor per Christum est manifestatus, et per epistolam praedicatus: Unde ipse Deus Deo, Dominus Domino, et Filius dicit Patri: Sicut misisti me in mundum, et ego misi eos in mundum (Joan. XVII, 18). Hoc etiam signis et prodigiis 134.0428A| est confirmatum, quia Deus invisibilis propter signa et prodigia, ad praedicationem eorum invisibiliter credebatur. Et hoc sciendum, quia consuetudinem legis servat Apostolus: nam quidquid in lege devota mente offerebatur, in odorem suavissimum Domino adolebatur. Similiter et fama nominis Dei, quae a Christo est manifestata, quasi odor suavissimus per Apostolos longe lateque in mundo aspergebatur et respirabat. Sequitur: Quia Christi bonus odor sumus Deo, etc. Ille, qui bene de Christo asserit et sentit, Christi bonus odor est, tam his qui salvi fiunt, quam et his qui pereunt; qui vero mala de ipso male sentit, vel asserit, malus odor est, tam credentibus quam et non credentibus: credentibus, quia male credunt; non credentibus, quia non credendum 134.0428B| esse intelligunt. Beatus vero Augustinus dicit quia coeperat Apostolus manifestare iter suum Corinthiis; deinde ostendit eis se multa perpessum; deinde gratias agit Deo, maxime ob hoc, quia talis inventus est, ut ipse triumpharet eum in Christo; et post hoc dicit odorem notitiae Dei per se manifestari in omni loco. Ubi quaerendum quis sit iste triumphus, vel quis sit iste odor. Iste quidem triumphus, sive odor, victoria martyrum est, et cruoris effusio, et ipsorum constantia, quam dum infideles videbant, occasionem dicendi accipiebant; nisi verum esset Evangelium Christi, nequaquam tam constantes essent in martyrio, neque tantorum hominum sanguis effunderetur, neque tam hilariter diversa tormenta paterentur. Ac per hoc occasionem credendi accipiebant, 134.0428C| maxime ob hoc, quia eorum confessio non erat delicata, non deliciis affluens, sed in fame, et siti, et reliquis. Sicque etiam odor notitiae Dei per mundum respirabat.
Verum quia poterat quis apostolis objicere, dicens: Quare, si vos bonus odor estis in omni loco, non omnes credunt? Ille vero sciens hoc sibi objici posse, ipse sibi objecit, et exposuit, dicens: Aliis quidem odor mortis in mortem, etc.; quasi dixisset: O Corinthii, nos, qui semper bonus odor sumus, aliis tamen odor mortis in mortem, aliis autem sumus odor vitae in vitam. Quoniam quidem liberum hominibus datum est arbitrium, ut bonum non esset coactum, sed voluntarium; quod nisi esset, non, inquam, foret vel unde boni praemiis remunerarentur 134.0428D| sempiternis, vel mali poenis plecterentur aeternis. Et iterum: Nos, qui semper bonus odor sumus, pro vitio non suscipientium, odor mortis in mortem, pro virtute nempe suscipientium, sumus odor vitae in vitam; mortem vero, et vitam, non illam, qua communiter morimur et vivimus cum jumentis, et pecoribus, sed illam mortem, de qua scriptum est: Anima, quae peccaverit (Levit. V, 1), etc.; et vitam illam, de qua idem Apostolus: Cum Christus, inquit, apparuerit vita nostra (Coloss. III, 4), intelligere debemus. Quid enim mirum, si de apostolis dicitur, quod aliis sint odor mortis in mortem, 134.0429A| etc., cum et de Christo scriptum sit: Positus est hic in ruinam? etc. (Luc. II, 34; Isai. VIII, 14.) Quid etiam mirum si de apostolis dicatur, et Christo, cum hoc de sole intelligere possimus? Sol quippe radios suos diffundit per omnia; illuminat scilicet tam munda quam et immunda; lucet tam odoriferis floribus quam et stercoribus: verumtamen radii ipsius non coinquinantur. Sic et Christus, qui mutari non potest, etc.: is natura mutari non valet; non credentibus est in ruinam; credentibus vero, in resurrectionem. Sic etiam apostoli, qui ejus vice funguntur; aliis, sicut dicit Apostolus: Sumus odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam. Quasi iterum dixisset ipse: O Corinthii, non parvipendatis; si aliis sumus odor mortis in mortem, etc.; 134.0429B| quoniam, nisi nos praedicaremus, nec vita obedientiae bonos, neque mors inobedientiae sequeretur malos. Illud sane sciendum, quia ipse sonus evangelicae praedicationis suscipientibus odor vitae est; quia, dum eum suscipiunt, per ipsum ad vitam transeunt: non suscipientibus autem odor est pestis; quia, ceu homines per pestem transeunt ad mortem, sic et illi, qui auditum verbi Dei non suscipiunt, mortem sibi generant, et ad eam transeunt. Unde Dominus per Ezechielem: Si annuntiaveris, inquit, impio peccata ipsius, etc. (Ezech. III, 19.)
Sequitur: Et ad haec quis tam idoneus? Hoc est, quis ita idoneus, ut odorem notitiae Dei manifestet, quemadmodum nos? Non, inquam, pseudoapostoli, quibus fidem accommodastis. Aliter: Quis 134.0429C| tam idoneus ad haec? Id est, quis tantae est prudentiae, aut intelligentiae, ut possit manifestare quare ad nostram praedicationem alii credant, alii non; alii velint, et possint; alii nec velint, nec possint? O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?
Sequitur: Non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei. In hoc loco tangit pseudoapostolos, qui verbum Dei adulterabant: ipsi namque, derelicto verbi Dei sensu, secundum humanum sensum praedicabant: vel certe in ipso verbo Dei aliter, quam erat, sentiebant. Adeo quippe amatores erant Judaicae sectae, ut male de Christo sentirent; et ideo minus notos ostendit. Item qui adulter est, in coitu non prolem requirit, sed voluptatem diligit: 134.0429D| ergo illi adulterant verbum Dei, qui in ipso non boni operis fructus sed humanae laudis requirunt fetus. Item adulterare verbum Dei est, non Dei laudes, sed suae sapientiae ostentationem quaerere.
Sequitur: Sed ex sinceritate; hoc est ex simplicitate et cordis puritate. Ex sinceritate et simplicitate verbum Dei loqui est, hoc, quod loquitur, a Deo se habere intelligere. Coram Deo loqui est, dum loquitur, divinam praesentiam suae menti praeferre. Sed quia sunt qui, licet a Deo intelligant habere 134.0430A| quod loquuntur, verumtamen humanos favores divinae praesentiae praeferunt; ideo non solum dixit: Ex Deo, sed etiam addidit: Coram Deo. Illud etiam notandum, quia in fine hujus capituli totius Trinitatis fit mentio: ex Deo, sancti Spiritus; coram Deo, Patris; in Christo, Filii.
(CAP. III). Incipimus iterum, etc. Dixerat superius: Deo autem gratias, qui semper triumphavit nos, et caetera, quae sequuntur, usque ubi dicit: Non sumus adulterantes verbum Dei. Statim subjunxit: Incipimus iterum, etc. Magna dixerat superius, et tale aliquid, ut extolli videretur: et ideo dicit: Incipimus iterum, ne extolli videretur, quasi diceret: Non ideo nosmetipsos vobis laudamus, ut commendari a vobis velimus, sed ut a falsorum doctrina 134.0430B| subtrahamini. Sed quare dicit, iterum? Quia ea intentione multa dixerat in prima Epistola, id est non sum liber; aut, solus ego, et Barnabas, etc. Et ideo dicit, iterum, quasi diceret: Non causa nostrae laudis nostram auctoritatem ostendimus, sed vestrae salutis, ut pseudoapostoli, quibus fidem accommodastis, nullius auctoritatis esse ostendantur, et illos relinquatis, et me sequamini. Nonnulli interrogative volunt hunc locum esse pronuntiandum, quod dicit, incipimus, etc. Maxime ob hoc, quia subjunxit Apostolus: Aut nunquid egemus, sicut quidam, etc., ac si diceret: Non egemus. Illi enim, quos gratia, fama, seu familiaritas commendat, non egent aliorum epistolis commendari; econtrario, quos nil tale commendat, egent. Apostoli enim, quia 134.0430C| gratia, patratione miraculorum, virtute signorum, sinceritate praedicationis commendabantur, non egebant commendatione; econtra pseudoapostoli, qui his omnibus carebant, commendatione egebant. De talibus dicit Dominus: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui devoratis domos viduarum (Matth. XXIII, 14), etc. Sunt etiam nonnulli presbyteri, episcopi in Ecclesia consistentes, quos neque fama, neque doctrina commendat: et ideo alterius laude egent, quatenus commendentur. Ad vos, aut ex vobis. Ad vos dicit, quia aliorum epistolis Corinthiis commendabantur: ex vobis, quia ab ipsis aliis. Et his verbis ostenditur quia illi huc illuc discurrebant, quatenus non solum substantias, sed etiam salutem auferrent; apostoli vero non solum substantias non tollebant, sed 134.0430D| etiam salutem afferebant.
Epistola nostra vos estis, etc. Epistola enim signum est salutis. Corinthii namque Epistola erant in cordibus apostolorum, quia jugis erat memoria eorum in ipsis, et indesinenter eorum salutem optabant; unde in prima Epistola: Signaculum mei apostolatus vos estis (I Cor. IX, 2). Et bene illi dicuntur esse Epistola, quorum jugis est memoria in cordibus aliorum, qui etiam indesinenter eorum optant salutem. Quae scitur, et legitur, etc. Ab omnibus hominibus bene dicit, quia omnibus notum erat, quod illis 134.0431A| praedicantibus credidissent. Sive, Epistola Christi vos estis ministrata a nobis, quia nobis praedicantibus credidistis, et Spiritum sanctum percepistis: non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Illa enim res, quae destruitur, et obliteratur, atramento dicitur commendari: illa vero quae manet, Spiritu Dei vivi. Fides enim, quia perpetua est, et ea, quae ab apostolis promittebantur, Spiritu Dei commendantur; doctrina vero pseudoapostolorum, quia transitoria, atramento. His enim verbis distantiam facit verorum et falsorum praedicatorum legis, et gratiae. Non in tabulis lapideis. His enim verbis notat Apostolus legem. Vetus namque lex in tabulis lapideis scripta fuit, quarum fractio abolitionem litterae legis significabat. Et bene in tali elemento, quia illi in 134.0431B| duritia cordis erant mansuri. Sed nunquid lex hoc voluit? Non. Sed quia futurum erat, portendebatur. Sed in tabulis cordis carnalibus. Tabulas carnales appellat tabulas cordis. Et bene; quia caro sentit, cor discernit. Per has ergo tabulas significabatur meritum, et dignitas illorum, qui in Christum erant credituri. Nam distantia erat inter hoc et illud. Illis namque extrinsecus data est lex, ut terrificaret; istis intrinsecus, ut justificaret. Et illi, volendo, nolendo, sub lege erant, ne punirentur; isti sponte sub lege, ut justificentur. Et, sicut duritia cordis illorum nomine lapidis significatur hic, ita in sequentibus, nomine velaminis, caecitas cordis ipsorum. Et tantum distat inter istius legis praedicatores, et illius, quantum inter ipsa duo Testamenta. Unde 134.0431C| in sequentibus dicit Apostolus magis mysterium praedicasse, majorem etiam Moyse gloriam habere.
Sequitur: Fiduciam autem talem habemus, etc. Qualem fiduciam haberet ad Deum per Christum ostendit, cum subjunxit: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid, etc. Sane sciendum, quia secundum hanc praesentis temporis dispositionem, nisi a Deo regamur, subsistere non possumus, multo minus salvari: et si boni aliquid nequimus cogitare, multo minus operari, praesertim cum ipse dicat: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Si vero nulla nobis inesse potest facultas alicujus bonae cogitationis, multo minus alicujus rei perfectionis. Quod vero dicit: Non quod sufficientes simus, etc., talis est 134.0431D| sensus, quasi dixisset: Nos pauci, et idiotae ad fidem mundum convertere, ac trahere non poteramus, nisi illo juvante. Illud etiam animadvertendum, quia verba praemisit humilitatis, eo quod esset magna dicturus. Nam, quia magna dixit, et dicturus erat, ne videretur extolli, et propriam quaerere gloriam, ut elationis crimen tergeret, praemisit humiliter: fiduciam, inquit, talem habemus, etc. Quod autem dicit: Sufficientia nostra a Deo est, hoc est, omnis nostra facultas ab illo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti: dum enim se suosque similes dicit idoneos, notat pseudoapostolos; quoniam 134.0432A| nonnulli eorum adeo erant amatores Judaicae sectae, ut legem carnaliter servandam docerent. Et est sensus. Novi Testamenti sumus ministri, non Veteris, sicut Moyses, aut ipsi sunt, qui legem carnaliter docent servare. Ideoque addidit: Non litterae, sed spiritus, id est, non legis litterae, sed spiritus gratiae servientes. Quare non? Quia littera, inquit, occidit. Sed quaeri potest quare dixerit litteram occidere, cum adjunxerit vivificantem spiritum? Forte dicit aliquis, propter illud unum Decalogi mandatum, quod dicit: Memento ut observes diem Sabbati; eo quod, qui carnaliter Sabbatum observat, moriatur? Sed quis tantae est imperitiae, ut dicat propter hoc unum mandatum litteram occidere? Ergo propter totam legem hoc dicit. Nam quale est, quod alibi 134.0432B| dicit: Concupiscentiam nesciebam (Rom. VII, 7), etc. Occasione autem accepta, peccatum, etc., tale etiam est, quod hic dicit, litteram occidere. Occidit quippe, quia jubere potest, non tamen juvare. Nam, dum praecipit malum non esse agendum, quod agitur, et bonum agendum, quod non agitur, occidit. Talis namque lex debuit dari superbis in suis viribus confidentibus, suoque etiam conatu salvari credentibus, quatenus hac lege conclusi, atque coarctati quaerent gratiam qua salvarentur. Littera occidit; quia, dum solummodo jubet, mortificat: spiritus autem vivificat; quia, non tantum jubet, sed etiam juvat, ipsos quippe peccatores justificat. Illa tantum auditorem, haec magis requirit factorem.
Sequitur: Quod si ministratio mortis, etc. Hic 134.0432C| Faustus Manichaeus erigit aurem, qui legem malam dixit, adeo ut ipsum Moysem malum diceret. Ait enim quia, nisi lex mala esset, non eam Apostolus ministram mortis vocaret. Ipse vero non attendit intentionem, neque sensum Apostoli intellexit. Nam qui legem ministram dicit mortis, idem alibi dicit · Lex quidem sancta (Rom. VII, 12), etc.: quique non est sibi contrarius, licet verba inter se dimicent. Lex enim ideo ministratio mortis dicitur, quod, dum peccatum manifestat, concupiscentia augmentatur. Tres namque sunt gradus: peccatum ostendit, concupiscentiam auget, suosque etiam cognitores gravius delinquere facit; quoniam in scientia major est transgressio. Unde ipse alias dicit: Ubi non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et ideo dicit: Quod 134.0432D| si mortis ministratio fuit in gloria. Et quasi interrogatus, quae fuerit ipsa gloria, ostendit, ita ut non possent filii Israel intendere, etc. Quod satis aperte liber Exodi declarat, dicens: Quia ex consortio sermonis Dei clarificata est facies Moysi (Exod. XXXIV, 29), etc. Si ergo haec mortis ministratio fuit, multo magis ministratio spiritus est. Sed quia novimus quae illa fuerit gloria, quae sit ista videamus necesse est. Illi enim gloriam vultus Moysi videre non poterant, quia peccatores erant, et in infidelitate erant permansuri. Haec enim illa est, quam viderunt apostoli in monte (Matth. XVII, 4; Marc. IX, 1; Luc. IX, 28); Petrus videlicet, Jacobus, et 134.0433A| Joannes: quae ut major illa inconparabiliter esse monstraretur, Moyse, et Elia recedentibus, solus Jesus mansit in gloria.
Sequitur: Nam si ministerium damnationis gloria est, etc. Notandum quia tam damnationis quam justitiae ministerium dicit in gloria; quia, si lex, quae suos etiam juste transgressores puniebat, magnae gloriae, meriti, ac dignitatis fuit, multo majoris incomparabiliter gloriae, meriti, atque dignitatis est gratia, quae legis transgressores dignos morte conversos tamen justificavit. Nam nec clarificatum, quod claruit. Adhuc erigit Faustus aurem, asserens legem malam. Dicit enim quia, ut ostenderet Apostolus non vere dixisse legem clarificatam, ideo subjunxit: Nam nec clarificatum. Qui non considerat, 134.0433B| quoniam, si lex mala esset, non ejus gloriae, major gloria compararetur, sive non suos puniret transgressores, quia non essent. Quapropter animadvertendum, quam caute locutus sit Apostolus. Non ait tantum: Nec clarificatum, quod claruit, sed addidit: In hac parte; ac si dixisset: Habuit lex gloriam, suo tamen tempore; sed ad comparationem vero hujus partis, ejus gloria non est gloria. Verbi gratia: luna quoque noctis tempore gloriam habet lucis; orto vero sole, cum lucem non amittat, gloriam tamen amittere videtur.
Si enim quod evacuatum est, per gloriam est, etc. Nota, quia lex evacuari dicitur, non tamen per abolitionem, sed melioratione, et augmentatione, sicut infantia, et pueritia, a juventute, et ceu lucerna 134.0433C| nocte accensa, a claritate solis; et similia. Illud quoque sciendum, quia sunt quaedam in lege, quae non aliter discutienda sunt quam scripta habentur: sicut ipse Decalogus, quem qui allegorice discutit, ostium vitiis pandit, quia omnem profectum moralitatis destruit: quaedam vero sunt, quae tantum historialiter; quaedam autem utroque modo discutienda sunt. Sed sive uno, sive utroque modo accipias, lex tamen evacuatur; quia ejus intellectus permutatur, et non ipsa jubens sed gratia juvans requiritur. Bona etiam, quae lex promittit, quia temporalia, et transitoria sunt, evacuantur; quae vero gratia promittit, coelestia, et spiritalia sunt; propter hoc etiam perpetuo manebunt. Et ideo dicit: Multo magis quod manet, in gloria est.
134.0433D| Sequitur: Habentes igitur talem spem (videlicet ut ministratio Spiritus multo magis sit in gloria) multa fiducia utimur: in eo scilicet confidentes qui idoneos nos fecit ministros. Hanc spem habentes, multa fiducia utimur, ut non, sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus (Exod. XXXIV, 33), ipse nobis interposito velamine loquatur, sed abjecto velamine audiamus eum aperte loquentem. Quapropter eo majorem dignitatem suscepimus, quo 134.0434A| ipsum Deum loquentem audimus. Ipsi enim servum loquentem, nisi interposito velamine, audire non poterant; nos autem loquentem ipsum Dei Filium audire meruimus. Quibus verbis vult demonstrare Apostolus, quod nos, qui tantam dignitatem a Deo accepimus, vicem compensare debeamus; hoc est, ut eo ardentius ei servire studeamus, quo majorem dignitatem ab illo accepimus. Et hoc sciendum, quia coeperat loqui de distantia legis, et gratia praedicatorum ejus, et hujus. In coepta adhuc intentione perseverat. Sequitur: Sed obtusi sunt sensus eorum. Tandiu obtusi sunt, quandiu manet duritia: Usque in hodiernum diem, ideo dicit: quia quando hoc scribebat Apostolus, sive dirigebat, magna adhuc pars illius populi in infidelitate manebat. Et, ut 134.0434B| ostenderet quod velamen illud, quo facies Moysi tegebatur, duritiam cordis eorum significaret, ideo subjunxit: Idipsum autem velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum. Sed quia hoc velamen in Christo revelatur, ideo subjunxit: Quoniam in Christo evacuatur: hoc est, in fide Christi; quia Christus finis est legis. Et hoc est, quod in subsequentibus dicit: Cum autem conversus fuerit ad Deum. Conversio ista, Christi fides, et confessio est intelligenda: nam converti ad Deum, est in Christum credere; ergo et Christus Deus.
Quod autem dicit: Quandiu legitur Moyses, etc., hoc est, quod in Epistola ad Romanos dicit: Caecitas ex parte contigit in Israel (Rom. XI, 25). Quod vero sequitur: Cum conversus fuerit, etc.; hoc est, quod 134.0434C| ibi dicit: Donec plenitudo gentium introeat, etc. Sequitur: Dominus autem Spiritus est. Nemo enim ignorat Spiritum sanctum Deum esse. Monstratur his quoque verbis, quod Christus per Spiritum sanctum dederat legem, quae tam Spiritus dicitur, quam spiritalis. Haec enim lex non oculis cernitur, sed mente comprehenditur; non auribus corporis auditur, sed corde intelligitur. Attamen ad quam personam voluerit referre quod dicit: Dominus Spiritus est, incertum est; quia Pater Spiritus, quomodo et Filius dicitur.
Sequitur: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas; quasi dixisset: Libertas enim non est in illa lege, quae in lapide scripta fuit, aut velamine tegitur, aut cujus gloria transiens est; sed est in lege, quae est spiritalis. 134.0434D| Sane sciendum, quia ibi est vera libertas, ubi perfecta est charitas. Unde dicit beatus papa Gregorius, quia ibi est vera libertas, ubi nulla est peccandi voluptas. Ergo ille, qui timore a peccato retrahitur, hac libertate non fruitur; quia, si impune posset, omnino peccaret. Quapropter ipsa ejus voluntas testis est, quoniam ideo non peccat, eo quod se peccare impune non posse agnoscat. Et hoc sciendum, quia iste hac libertate non fruitur, sed etiam ille, qui bonum timore operatur.
134.0435A| Sequitur: Nos autem. De se suisque sociis dicit, ac si dixisset: Illi velata facie, nos autem revelata, id est. illuminata, gloriam Domini speculantes; hoc est, per speculum, vel de speculo contemplantes. Hanc enim ambiguitatem sermo Graecus, qui in hoc loco ponitur, non habet, sed talem habet sensum, quasi dixisset: Speculantes, hoc est, a longe contemplantes. Et hoc est, quod sequitur: A claritate in claritatem gratiae; sive a claritate filiorum, in claritatem similitudinis Dei, ut, sicut dicit Joannes, Videamus eum sicuti est (I Joan. III, 2).
Sequitur: Tanquam a Domini Spiritu (subauditur, ducti), quasi dixisset: Ducimur veluti decet Deum ducere. Ubi solerter attendendum est quanta erit dignitas, ad quam ducimur, cum pervenerimus: 134.0435B| cum tanta gratia nobis concedatur, ut unusquisque nostrum pignus Spiritus sancti accipiat.
(CAP. IV.) Sequitur: Ideo hanc ministrationem habentes. Ministrationem dicit praedicationis officium, de quo supra, idoneos nos fecit ministros. Et ne suis meritis haec videretur ascribere, subjunxit: Juxta quod misericordiam consecuti sumus; quasi diceret: Non nostris meritis, sed ejus miseratione praedicationis officium suscepimus; et ideo in pressuris et persecutionibus, quae nobis accidunt, non deficimus. Illi ergo in pressuris deficiunt, qui non secundum misericordiam praedicationis officium suscipiunt, sed secundum suum praedicant libitum.
Sequitur: Sed occulta dedecoris abdicamus. Dedecus enim ad turpitudinem attinet. Valde namque 134.0435C| inhonestum, ac turpe est, accepta fide Christi peccare, quasi aliis verbis dixisset Apostolus: Non solum non deficimus, sed occulta dedecoris abdicamus; hoc est, non solum pravas actiones, sed etiam pravas, et inhonestas cogitationes in nobis exstinguimus. Et hoc sciendum, quia haec verba videntur esse narrantis; attamen subintelligi potest sensus exhortantis. Quapropter monentur illi, qui ad fidem Christi transeunt, ut non solum prava opera a semetipsis repellant; sed et turpes cogitationes exstinguant.
Sequitur: Non ambulantes in astutia. In astutia ambulare, est sensum verbi Dei auferre, et humanum introducere. Sequitur: Manifestatione veritatis. Manifestatio veritatis contraria est astutiae, sive 134.0435D| adulterio, quemadmodum veritas falsitati, sive mendacio. Et hoc notandum, quia adeo se dicit assertorem veritatis, uti omnium hominum conscientiis notus esset, hoc est, non solum bonorum, sed et malorum, quod in veritate Evangelium Christi praedicaret; quia ipsi etiam, qui ejus praedicationem suscipere nolebant, vera eum praedicare intelligebant: quoniam ipse nullam cuique occasionem prava de se suspicandi tribuebat; quia neque causa quaestus, neque humanae laudis praedicabat. Nam causa quaestus non praedicabat, quia nihil ab illis accipiebat; 134.0436A| neque humanae laudis, quia semetipsum mortificabat. Magnum est quod sequitur: Coram Deo. Magnum esset, si hoc solummodo de hominibus diceret; sed, quia homines falli possunt, ideo subjunxit quod majus est incomparabiliter. Certus namque, et securus, quod in manifestatione veritatis Evangelium praedicaverit, et ideo ad confirmationem sui, testem Deum invocabat.
Quod si etiam opertum est, etc. Dixerat enim superius se non in astutia ambulasse, neque verbum Dei adulterasse, sed in manifestatione veritatis, adeo ut omnium conscientiis se commendasset etiam coram Deo. Et quia poterat aliquis respondere: Quare dicis omnium hominum conscientiis tuam praedicationem commendatam, cum non omnes audientes 134.0436B| credidissent? Ad haec respondebit, dicens: Quod si etiam opertum est, etc.: Non te moveat quod dixi omnium hominum conscientiis meam praedicationem commendatam, cum non omnes crediderint: nam, etsi opertum est Evangelium, in illis est opertum, qui non crediderunt; in his vero, qui crediderunt, Deo revelante manifestum est. Et volens adhuc ostendere in quibus sit opertum, subjunxit: In quibus Deus hujus saeculi. Erigit in hoc loco Manichaeus aurem, et deum saeculi diabolum, vel malum intelligit: nam duas esse naturas asserebat, bonam, et malam: bonam a Deo, malam a diabolo. Unde et Moysen diabolo servisse firmabat, dicens legem a diabolo datam, quoniam iram operatur. Sed sciendum, quia ita dicitur diabolus deus saeculi, 134.0436C| quemadmodum per Psalmistam: Daemonia dii gentium (Psal. XCV, 5); et Paulum: Quorum deus venter est (Philipp. III, 19). Ubi ostenditur, quia nec venter, nec daemonia, nec etiam diabolus deus dicitur, nisi deus saeculi, vel princeps dicitur saecularium hominum, non per hoc, quod homines sunt, sed per hoc, quia mali sunt.
Sed quia iste sensus vicinus est errori, ipsum Deum verum intelligere debemus, et ita distinguere: in quibus Deus, id est, Omnipotens, Creator, et Verus, excaecavit, etc. Et si cui dure videtur quod Deus dicitur excaecasse, animadvertat quod alibi dicat: Ego veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant (Joan. IX, 39); et Paulus: Tradidit 134.0436D| eos Deus (Rom. I, 24), etc. Sed tunc dicitur Deus illuminasse, vel non tradere, quando liberat; et tunc caecare, quando non liberat. Sed quod ex hac massa perdita salvat, gratuita miseratione: quod vero damnat, occultissimo et aequissimo judicio suo.
Ut non fulgeat eis illuminatio, etc. Id est, ut non illuminentur, credendo luci Evangelii. Cujus Evangelii? Gloriae. Cujus gloriae? Christi. Cujus Christi? Qui est imago Dei, qui est figura Dei, vel character; ut illud: Qui cum sit splendor gloriae (Hebr. I, 3), etc. Splendor ejus dicitur, sive imago; quia adeo in nullo distat a Patre, ut qui videt Filium, videat et 134.0437A| Patrem, sicut ipse: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9).
Non enim nosmetipsos praedicamus, etc.; id est, propter nos, sed propter Jesum Christum; id est, propter amorem ipsius; quia non causa quaestus, vel lucri praedicamus. Pseudo namque apostoli, etsi Jesum praedicabant, non tamen propter eum; quia causa lucri, vel suae laudis docebant. Nos autem servi propter Christum, etc. Tantae humilitatis erat, ut servum se nominaret. Sed et servos posuit propter ministros; sed, ut humilius loqueretur, dixit servos, propter Jesum dicit; id est, propter amorem Jesu, ut ostendat se non causa dignitatis, vel eorum meritis se servum nominasse. Sed sciendum, quia sancti aliquando honores refugiunt, ne extollantur; aliquando 134.0437B| requirunt, ut imitentur, ut Apostolus hic. Nam, cum se servum, et in sequentibus parvulum nominet, alibi dicit: In quo quis audet, in insipientia dico (II Cor. XI, 21): ubi etiam dicit se usque ad tertium coelum raptum. Quare hoc, nisi ut imitaretur? Et notandum, quia ideo se laudat, ut falsos excludat: nam, si se tacuisset, illos commendasset.
Quoniam Deus, qui dixit de tenebris, etc. Tenebras corda infidelitatis appellat, quae ipsi quondam, in infidelitate manendo, habuerunt; lumen vero spiritalis intelligentiae doctrinam dicit. Et est sensus: De his tenebris dixit, id est, jussit lumen spiritalis doctrinae emanare; sive de tenebris litterae legis, spiritalem intelligentiam jussit procedere. Quare, manifestat, dicens: Ad illuminationem scientiae; id est, 134.0437C| ut alios eadem doctrina illuminaremus in facie Christi; id est in vice, sive in persona Christi; nam facies pro persona ponitur: unde in quibusdam exemplaribus persona invenitur, non facies.
Habemus autem thesaurum istum, etc. Aggreditur Apostolus ostendere quare se supra idoneum dixerat magistrum, et quare persecutiones pateretur: et hoc adversus pseudoapostolos, qui decebant nullius meriti et fidei eum esse; et ob hoc persecutiones pateretur. Thesaurum itaque, spiritalem intelligentiam nominat; vasa autem fictilia, fragilia corpora. Et est sensus: Habemus thesaurum, etc.; id est spiritalem intelligentiam in fragilibus corporibus gestamus. Unde saepe evenit, ut inde infirmemur unde alios salvamus. Quare? Ut quo in fragilibus 134.0437D| corporibus mysteria divina gestamus, eo sublimitas virtutis Dei excellentior ostendatur. Et bene per thesaurum spiritalis intelligentia ostenditur; quia, sicut thesaurus non hominibus manifestatur a quo habetur: ita et spiritalis intelligentia in cordibus fidelium inculcatur, in infidelibus vero occultatur. In omnibus sive locis, vel temporibus, quia multa subaudiri possunt, tribulationem patimur, id est, pressuras; sed non angustiamur, quia spe futurae vitae dilatamur. Aporiamur, derivatur a verbo Graeco, quod est aporia; id est, anxiamur. Et est sensus: 134.0438A| Anxiamur, sed non destituimur; id est, a Deo relinquimur. In quibusdam exemplaribus invenitur: inopiam patimur, sed non destituimur, quoniam a Deo pastore pascimur.
Persecutionem patimur, a malis, et pravis hominibus; sed non derelinquimur, a Deo: dejicimur, a potentibus, et sublimioribus, praecipitamur; veluti quis de monte, vel de tecto, ut exstinguatur; sed non perimus, quia non exstinguimur causa vestrae salutis. Nam quod isti praedicta omnia sustinuissent, et alacres crediti fuissent, liber Actorum apostolorum manifestat, ubi legitur: Ibant gaudentes (Act. V, 41), etc.: et ubi Paulus, et Sileas, cum flagellati fuissent, et in carcerem missi, et pedes eorum ligno vel nervo fuissent astricti, alacriores, et laetiores ad 134.0438B| Deum laudandum relicti existebant. Semper mortificationem Jesu (Act. XVI, 25), etc. Quid est hoc totum dicere, nisi quasi aliis verbis dicat, parati sumus mori propter Jesum; ut vita Jesu in corporibus nostris manifestetur, id est, ad immortalitatem transeamus? Et sciendum quia quotidie Jesus moritur, crucifigitur, resurgit in membris suis, et membra ipsius in ipso vivificantur.
Exsequitur eumdem sensum latius aliis verbis dicendo: Semper enim nos qui vivimus, etc. Propter Jesum dicit, propter corpus Jesu, quia Ecclesia corpus est Jesu: ut et vita Jesu, etc.; id est, ad immortalitatem transeamus. Ergo mors in nobis, etc. Quasi diceret: Dum nos vobis vitam praedicamus; quia vivitis, saevitiam, et persecutionem tam gentium, 134.0438C| quam Judaeorum adversum nos excitamus, adeo ut ad mortem trahamur. Potest etiam increpative proferri, ut sit sensus: Ergo mors in nobis, etc.? Non. Id est, non semper nos moriemur, et vos vivetis: et adversus illos, qui pseudoapostolis fidem accommodaverant, qui dicebant Apostolum nullius auctoritatis esse, et ob hoc persecutionem pati; quasi diceret: Nunquid semper vestri praedicatores vivent, et nos moriemur? Non. Mutabitur ordo: et illi, qui nunc vivunt, morientur, et nos, qui morimur, vivemus.
Sequitur: Habentes eumdem spiritum fidei; id est, spiritum Patrum. Nam cum dicit eumdem, patriarchas, et prophetas vult intelligi, et omnes illos, per quos doctrina sacra est administrata. Ostendit enim 134.0438D| his verbis se quoque ea fide salvari, qua et Patres: quia quod illi futurum, isti quoque factum credebant. Voluit namque suam narrationem confirmare exemplo, et ideo subjunxit: Sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). David enim loquebatur, verumtamen quod credebat: quoniam quidem nemo sanae mentis hoc aliis vult affirmare, quod ipse non credidit. Sequitur: Et nos credimus, etc. Et est sensus: Quia credimus, propterea, quod credimus, loquimur.
Et quasi interrogasset aliquis: quid credis, quod 134.0439A| etiam te loqui dicis? Ipse vero quasi respondens subjunxit: Scientes quoniam suscitavit Jesum. Erant autem nonnulli inter Corinthios, qui de resurrectione dubitabant: et ideo adversus eos de eodem loquitur. In qua intentione diutius versatur, adversus quos in prima Epistola fuerat loquutus. In eo vero, quod ait, qui suscitavit, non obstat, sive Patrem, sive totam intelligas Trinitatem.
Ut ostenderet igitur Apostolus, quia resurrectio, quae celebrata est in Capite, celebrabitur et in membris, et quae praecessit in Capite, sequetur et in membris, subjunxit: Et nos cum Jesu suscitabit. Qui etiam, ut monstraret, quia quorum una est fides, erit et una omnium in domo pacis habitatio, addidit: Et constituet vobiscum. Sequitur: Omnia enim 134.0439B| propter vos (subauditur, sustineo). Quare sustineret pro ipsis, ostendit, ut gratia, inquit, abundans per multos, etc.; quasi dixisset: Deus quippe neminem vult suis donis privari, neminem quoque perire; quia non laetatur in perditione morientium, sed potius omnes vult salvos facere. Quapropter, ut multae sibi gratiarum referantur actiones, ipse quidem multa in se credentibus intulit dona, et credituris promisit. Quapropter, sicut valde inhonestum, ac turpe est, hominem coenam magnam, et opulentam facere, et multos invitare, et ad extremum paucos habere: sic quoque valde est inhonestum, atque indignum, Deum scilicet paucos habere laudatores. Ad hoc igitur; id est, ut multos acquireret, quotidie Apostolus laborat. Quamobrem animadvertendum 134.0439C| est quanti meriti ipse, quantaeque fuerit dignitatis, qui etiam vitam parvipendebat temporalem; quatenus multos acquireret, qui Deo gratiarum actiones referrent.
Sequitur: Propter quod, hoc est fide resurrectionis, vel certe, ut multos acquiramus, in pressuris, et passionibus non defecimus. Verum quia poterat aliquis dicere: quomodo non deficitis, cum multi exstinguantur ex vobis? Ideo subjunxit: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, et rel.: acsi dixisset: quo magis qui foris est atteritur, eo magis interior homo relevatur: et, quo exterior majora patitur pericula, eo interior majora his acquirit lucra, atque accumulat praemia. Sequitur: Id enim, quod in praesenti est momentaneum, ac 134.0439D| leve, etc. Quid est enim in praesenti? Tribulationes quippe corporales, persecutiones, et similia. Bene ergo momentaneae ac leves dicuntur, quia cito transeunt, et quasi ad momentum praetereunt: attamen supra modum aeternum gloriae pondus operatur. Supra modum dicit, quia nulla est comparatio. Nullo, inquam, pacto terrena coelestibus, temporalia aeternis, caduca queunt comparari mansuris. Sciendum sane, quia metaphoram servat, dum momentaneo, 134.0440A| ac levi, gloriae pondus comparat. Hujus loci sensus et in Epistola ad Romanos continetur, ubi ait: Existimo enim, quod non sunt condignae passiones hujus temporis (Rom. VIII, 18), etc. Ipse quoque, tribulationes in quibus gloriae pondus operentur, ostendit, cum subjunxit: Non contemplantibus nobis quae videntur, etc. Et est sensus: Non solliciti sumus de temporalibus, quae transeunt, sed de aeternis, quae manent. Et hoc exponit, cum subdit: Quae enim videntur, temporalia sunt, etc. Et est sensus: Nos solummodo necessariis contenti, aciem mentis in semper mansura dirigimus.
(CAP. V.) Sequitur: Si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, etc. Terrestrem domum, mortalia corpora vocat. Non manufactam, 134.0440B| eadem corpora, sed jam immortalia reddita. Et est sensus: Ideo in persecutionibus et passionibus perseverantes sumus, et eas hilariter sustinemus, quia certi de resurrectione sumus; quoniam, si ab hac vita migraverimus, ad immortalitatem transibimus. In eo vero, quod dicit: Domum aeternam non manufactam, vult intelligi terrestrem manufactam: quae pulchre manufacta dicitur, quoniam mortalia corpora visibilibus incrementis administrantur. Illa vero coelestis non manufacta dicitur, quia eadem corpora Spiritu Dei invisibiliter spiritalia efficientur.
Sequitur: Nam et hoc; id est, ad hoc, vel propter hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae in coelo est, id est, immortalitatem, superindui 134.0440C| cupientes. Qualiter vero superindui, manifestat: si tamen vestiti Christo. Unde ipse: Quotquot in Christo baptizati estis, etc. Vestiti etiam fide, ac piis operibus, et non ab his nudi inveniamur.
Sequitur: Nam et qui sumus in hoc tabernaculo; hoc est, mortali corpore, ingemiscimus gravati; scilicet, persecutionibus, et diversis calamitatibus: eo quod nolumus exspoliari; id est, fidem negare, ut Christo nudemur: sed supervestiri; id est, non solum immortalitate, sed etiam immutatione donari. Unde idem alibi: omnes, inquit, resurgemus (I Cor. XV, 51), etc. Sequitur: Ut absorbeatur quod mortale est, a vita; hoc est, vita absorbeat mortem. Sed quando haec implebuntur? Cum mortale hoc induerit immortalitatem (Ibid. 53), etc. Ipse etiam, ut ostenderet 134.0440D| eum, qui tantum illis perseverantiae donum tribuebat, subjunxit: Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus (subauditur, est). Sequitur: Qui dedit nobis pignus spiritus sui; videlicet, ut certiores nos de promissis redderet.
Sequitur: Audientes igitur. Et est sensus: Inter varia pericula, et plurima adversa, semper sumus audientes, quiescentes. Quoniam dum sumus in corpore. etc. Sed oritur quaestio, quomodo 134.0441A| dicat: Peregrinamur a Domino; cum ipse in Actibus apostolorum dicat: In ipso vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28). Si hoc verum est, quomodo ergo peregrinamur a Domino? Peregrinamur, quia, etsi ipse praesens adest, non tamen eum videmus. Cum autem ad eum venerimus, et aperte viderimus, a corpore peregrinabimur. Quod ipse etiam exponit, cum subjungit: Per fidem enim ambulamus, etc.
Sequitur: Audemus autem, et bonam voluntatem habemus; hoc est, audemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. Et quare audemus? Quia et bonam voluntatem habemus. Sed unde haec tanta audientia Apostolo? Ex bona voluntate scilicet, et piis operibus. Quapropter haec vox imperfectorum esse non potest, qui se malam 134.0441B| voluntatem sciunt habere, et malam in judicio causam. Hinc etiam ipse alibi dicit: Dissolvi, et esse cum Christo multo magis melius (Philipp. I, 23), etc. Sequitur: Et ideo contendimus; hoc est, laboramus, pugnamus, et omnis noster conatus ad hoc certat, ut sive absentes, sive praesentes, placere illi possimus; absentes vero, mortales, praesentes appellat immortales. Illud autem sciendum, quia, si adsit disciplina ecclesiasticae pacis, utrumque possumus implere; hoc est, tam absentes, quam praesentes illi placere; quoniam qui hic illi placent, illic non ei displicebunt. Hinc etiam exponit quod supra dixerat: Peregrinamur a Domino; quia, sicut absentes peregrinamur ab illo, ita illi praesentes peregrinabimur a corpore.
134.0441C| Sequitur: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal. Sane sciendum, quia secundum magnitudinem illius, qui praesidet, timor est habendus, et mentis discussio. Et ne forte aliquid subjungeretur, adjunxit: Christi, quia Pater non judicat quemquam (Joan. V, 22), etc. Demonstrat etiam his verbis Apostolus, quia, sicut ipse alibi ait: Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31).
Sequitur: Ut recipiat unusquisque propria corporis, etc. Hic summopere quaerendum est, quare dicat unumquemque propria corporis recipere, cum absque illius membrorum officio, solo mentis consensu plurima agantur, quae nos a regno coelesti excludere possunt, ut est illud: Dixit insipiens in corde 134.0441D| suo (Psal. XIII, 1), etc. Sed non est contrarium, quia ita solvi potest: ea quippe unusquisque recipiet, quae tempore corporis, vel in mortali adhuc corpore positus egit. Nam quandiu in mortali corpore manet, ea agere potest, vel unde remuneretur, vel unde damnetur. Cum enim moritur, deserit corpus, quod tamen in fine saeculi recipiet. Verumtamen non ultra bonum, vel malum licentiam agendi habebit, sed recipiendi quod egit.
Sequitur: Scientes ergo timorem Dei, hominibus suademus; id est, in cordibus hominum inculcamus: 134.0442A| videlicet ut corrigant actus suos, deserant malum, et faciant quod est bonum. Nos ergo, si aliter vivimus quam praedicamus, Deo manifesti sumus. Hoc quoque dicendo, tangit causam praelibando, quam apertius manifestat, dum subjungit: Spero et in conscientiis vestris manifestos nos esse. Quasi dixisset - Novi pseudoapostolos de nostra parte multa vobis mala dixisse. Aiunt enim nos non tantae esse auctoritatis, nec tanti meriti, quanti sunt ipsi, nec esse doctos ab his qui Dominum sunt secuti, quemadmodum ipsi. Et hoc ideo vobis dicunt, ut facilius vos ab apostolica subtrahant doctrina. Sed ego certus sum, quod vos magis credatis conscientiis, quam eorum latratibus, seu obtrectationibus. Et hoc ideo dicebat, quia nullam dederat illis occasionem 134.0442B| prava de se suspicandi; quia nec causa quaestus praedicabat, quoniam nihil ab illis accipiebat; nec etiam causa humanae laudis: non enim palam nihil ab illis accipiebat, verum nec in occulto, ut a plebibus veneraretur, et intrinsecus subdolus, atque impostor haberetur.
Sequitur: Non iterum commendamus nos vobis; quasi dixisset: Jam diximus vobis, et nunc iterum dicimus, quia hoc non propterea loquimur, ut nos commendare velimus, sed causa vestrae salutis dicimus. Et quasi interrogasset aliquis: Si te non vis commendare, quare ergo dicis? Et ideo dicimus: Ut occasionem demus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis adversus eos, qui in facie gloriantur, et non in corde (subauditur, quod respondeatis, vel, 134.0442C| quod dicatis). Pseudo namque apostoli gloriabantur in genere, in nobilitate, in sapientia, et instructione: sed omnis eorum gloriatio extrinsecus erat, quia non studio placendi Deo praedicabant; Apostolus autem magna de se illis nuntiabat, ut illos excluderet; quia, si de se taceret, illi viderentur commendari.
Sequitur: Sive mente excedimus, Deo, etc. Iste locus duobus modis potest intelligi: Sive mente excedimus; id est, si in superbia, et elatione vobis praedicamus, Deo relinquimur: sive sobrii sumus; hoc est, si in simplicitate, et sinceritate praedicamus, vobis, Corinthii, prodesse cognoscite. Aliter: Sive mente excedimus; hoc est, dum magna contemplamur, Deo rapimur: sive sobrii sumus, id est, temperati, et moderati, parva quidem, et humilia 134.0442D| praedicantes, vobis sumus.
Sequitur: Charitas Christi urget nos. Charitas namque Christi, sicut quorumdam mentes ad contemplandum coelestia sublevat, ita et per compassionem; et humiliter, ut proximis condescendant, revocat. Sequitur: Aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est. Et est sensus: Sicut charitas Christum, ut nos redimeret, traxit ad passionem, ita et nos trahit ad condescensionem. Quod vero dicit: Omnes mortui sunt, duobus modis potest intelligi. Mortui sunt; id est in Adam mortales facti; 134.0443A| et ideo unus pro omnibus mortuus est, ut illos ad immortalitatem revocaret: sive omnes mortui erant anima; et ideo unus vivus, id est, peccati carne mortuus est, ut illos vivificaret. Ut qui vivunt, jam non sibi vivant; id est, qui vivunt redempti, et renovati, non sibi vivant, id est, non suis desideriis satisfaciant. Aliter: Ut qui vivunt, spe coelestium promissionum, non sibi vivant, spe temporalium rerum.
Sequitur: Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Ex hoc dicit; hoc est, ex quo tempore ille resurrexit, et formam tribuit, ut qui vivunt, non sibi vivant, neminem nos secundum carnem novimus. Et quare dixerit secundum carnem, manifestavit cum subjunxit: Et si cognovimus 134.0443B| Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus. Hic erigit Manichaeus aurem, qui negat Christum veram carnem sumpsisse. Dicit enim quia, si veram carnem habuisset, nequaquam diceret Apostolus, et si novimus. Sed beatus Augustinus dicit: Notandum quia non dicit Apostolus, etsi suspicati sumus, sed, novimus. Rem enim, quam dubiam habet, suspicatur, non eam quam habet cognitam.
Sed hic oritur quaestio cur dicat Apostolus: Sed nunc jam non novimus, cum ipse Dominus resurgens a mortuis, suis dixerit discipulis: Palpate, et videte (Luc. XXIV, 39), etc. Sed non est contrarium. Nam sciendum quia caro in Scripturis divinis ponitur tam pro mortalitate, quam pro naturae veritate. Ergo habet Deus Christus carnem secundum veritatem 134.0443C| naturae, sed non habet secundum fragilitatis mortalitatem: Quia resurgens a mortuis jam non moritur (Rom. VI, 9), etc. Si ergo ita de Christo intelligi potest, quare superius dixerit: Neminem novimus secundum carnem? Nunquid ipse non erat in carne, aut illi, quibus loquebatur? Erant, et non erant in carne. Non erant, quia non in spe saecularium rerum aut temporalium honorum manebant; eo quod se diu non permansuros intelligebant; sed in spe habentes, quandoque se ad immortalitatem transituros, credebant: nam, quod sub spe certum erat, quasi jam factum habebant. Quod vero res, quae sub spe certa habetur, quasi jam facta teneatur, idem ipse manifestat, cum dicit: Si consurrexistis cum Christo (Coloss. III, 1), etc. Non illa, qua Christus 134.0443D| resurrexit, ipse resurrexit; sed tunc sub spe certus manebat, quia quae praecessit in Capite, sequeretur in membris; et iterum: Qui salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis (Tit. III, 5), etc. Nunquid illa salvatio resurrectionis, quae in baptismate praefiguratur, in eodem baptismate celebratur? Non. Sed spe, cum sit futura, quasi jam facta tenetur. Dixerat paulo superius: Ex hoc jam neminem novimus secundum carnem. Quare hoc dixerit, ostendit: quia etsi cognovimus secundum carnem, non novimus Christum, etc.; ac si aliis verbis diceret: Non illum secundum carnem novimus, quia 134.0444A| novum scimus: et ob hoc etiam neminem secundum carnem novimus, quoniam novitas, quae in illo est in re, est et in membris ipsius, verumtamen in spe. De hac novitate dicit, cum subjungit: Si qua ergo in Christo nova creatura. Novam creaturam ecclesiasticum populum vocat, qui novus est, vel per baptismatis renovationem, quam habet in re, vel per futurae resurrectionis renovationem, quam habet in spe, cujus etiam reparatio, baptismatis est renovatio: quae tunc quoque erit perfecta, quando victores dixerint: Ubi est, mors, victoria tua? (I Cor. XV, 55), etc.
Sequitur: Vetera transierunt, id est spes temporalium rerum et terrenarum promissionum transiit; quia vetus lex temporalia bona, et regna promittebat 134.0444B| terrena; et ideo recte dicuntur transisse. Nunc vero, quia Evangelii gratia non promittit terrena, sed coelestia, non temporalia, sed aeterna, non transitoria, sed mansura, ideo sequitur: Ecce facta sunt omnia nova.
Sequitur: Omnia autem ex Deo. Pulchre quidem dicit: Omnia ex Deo, quia licet passio crucis ad personam Filii proprie attineat, nostrae tamen redemptionis et renovationis opus, totius est Trinitatis. Item: Omnia ex Deo; hoc est, tam nova quam et vetera; quia pro temporum varietate, seu qualitate, utraque Testamenta ab illo sunt data. Ergo utriusque Testamenti unus Deus. Et hoc adversus illos, qui alterum Deum Novi, alterum Veteris Testamenti dixerunt.
134.0444C| Sequitur: Qui reconciliavit nos sibi per Christum. Primus homo creatus, astutia diaboli fuerat deceptus: sed, ne in aeternum periret, misit Deus Filium suum, ut eum sibi reconciliaret; quatenus per eum redimeret hominem, per quem etiam fecerat hominem. Sequitur: Et dedit nobis ministerium reconciliationis. Dixerat se reconciliatum: dicit etiam se accepisse reconciliationis mysterium; quoniam talis erat ordo, ut prius Filium suum mitteret, qui hominem redimeret, et sibi reconciliaret, quem, peractis omnibus, ad quae venerat, assumpsit, et vice ejus, reconciliationis ministerium, hoc est praedicationis officium apostolis tradidit. Quod tunc factum est, quando dixit: Euntes docete (Matth. XXVIII, 19), etc.
134.0444D| Sequitur: Quoniam quidem Deus erat in Christo, hoc est Pater in Filio. Sed nunquid ita erat in Filio, veluti in patriarchis, et prophetis? Non. Nec etiam sicut in angelis. Quia in illis per gratiam, in isto per naturam. Unde ipse dicit: Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10); et item: Ego et Pater unum sumus (Joan. XVII, 11); et item: Qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 29), etc. Sequitur: Reconcilians sibi mundum. Mundum quoque electos appellat, de quibus Dominus: Non veni ut judicem mundum (Joan. XII, 47), etc. Per totum namque mundum est mundus; et mundum persequitur mundus, 134.0445A| coinquinatus mundum, perditus redemptum, damnatus salvatum. Ex hoc quoque mundo perdito est mundus electus; unde Dominus: Ego vos, inquit, elegi de mundo (Joan. XV, 19), etc. Non reputans illis delicta, et gratis, et indebite per gratiam baptismatis peccata illis dimisit, nullis precedentibus meritis.
Sequitur: Et posuit in nobis verbum reconciliationis. Hoc est, quod superius dixerat, ministerium reconciliationis. Propter quod et subjungit: Pro Christo ergo legatione fungimur, hoc est vice Christi. Sequitur: Reconciliamini Deo. Sed unde fit haec reconciliatio? Videlicet ex inimicitiis. Verumtamen has inimicitias peccata genuerunt, non quidem natura.
134.0445B| Sequitur: Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit. Sed quaerendum est quare dicat: Peccatum fecit, cum de illo scriptum sit: Qui peccatum non fecit (Isa. LIII, 9; I Petr. II, 22), etc.: sed talis est sensus: Peccatum pro nobis fecit, quia hostiam illum pro peccatis nostris obtulit. Nam hostia, quae pro peccato in Veteri Testamento offerebatur, peccatum dicebatur. Item, peccatum pro nobis fecit, quia per carnem, id est, per similitudinem carnis peccati habentem in nobis peccatum damnavit. Unde idem Apostolus alibi: Mittens, inquit, Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3), etc.
Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso, hoc est in Ecclesia, quae est corpus ejus, cujus etiam caput 134.0445C| ipse est. Nota, quia justitiam Dei dicit. Judaei namque, quia suam exquisierunt justitiam, non sunt effecti justitia Dei, quia non sunt etiam subjecti. Dei dicit justitiam, non nostram, et in ipsa, non in nobis; quia sicut ipse peccatum non suum, sed nostrum, et non in se, sed in nobis factus est, sic et nos ejus justitia, non nostra, et in ipsa, non in nobis facti sumus. Beatus vero Augustinus dicit, quia in mendosis exemplaribus invenitur sic scriptum: Eum, qui non noverat peccatum, etc.; in veracioribus vero: Qui non noverat peccatum, factus est peccatum; sed non est contrarium quod legitur: Eum, qui non noverat, si superiora consideremus. Superius enim de Patre locutus est, dicens: Deus erat in Christo, et similia, et de ipso dicit: Fecit; 134.0445D| si vero legatur solummodo: Qui non noverat, melius sonat, factus est, quam fecit. Illud tamen notandum, quare dicat: Qui non noverat. Si non noverat, quomodo fiducialiter arguebat? Sed omnino possumus dicere noverat, et non noverat. Noverat quidem per sapientiam, sed non noverat per experientiam. Cui credere debuit primus homo? Huic credere, ut non agnosceret peccatum per experientiam: qui si non fecisset, nullo modo agnovisset.
(CAP. VI.) Sequitur: Adjuvantes autem, etc. Dixerat superius se ministerium, et verbum reconciliationis accepisse, et ideo pro Christo legatione 134.0446A| fungi, propter quod etiam obsecrasse se ostendit: et ideo aggreditur nunc exhortari, ut suum adimpleat officium: ait enim: Adjuvantes autem sumus, videlicet orando, et exhortamur admonendo.
Sequitur: Ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Multi gratiam Dei in vacuum recipiunt. Illi enim, qui divinae inspirationi suae voluntatis effectum jungunt, gratiam in vacuum non recipiunt; similiter et qui sapientiam a Deo percipit, si in ea, ut Deo placeat, desudet, gratiam Dei in vacuum non suscipit; similiter potest intelligi de fide, et caeteris, quae homo coelitus percipit. Nam sciendum quia, si homo voluntatem propriam amisisset, exhortatio non prodesset, et si sola voluntas sufficeret, nequaquam idem Apostolus alibi diceret: Et gratia ejus in me 134.0446B| vacua non fuit (I Cor. XV, 10).
Voluit namque Apostolus suam narrationem confirmare exemplo, ideoque subjunxit: ait (subaudies, Isaias): Tempore accepto exaudivi te (Isa. XLIX, 8), etc. Tempus quippe acceptum, et diem salutis, statum appellat vitae praesentis, in qua quisque suam potest operari salutem. Ipse namque, quod esset hoc tempus, exposuit, cum subjunxit: Ecce nunc tempus acceptabile, etc.. Ecce nunc dicit, propter tempus Dominicae Incarnationis, quia propheta de illo praedixerat in persona Dei Patris, quasi dixisset: Tempore accepto, id est Filii mei Incarnationis. Praedestinaverat namque Deus Pater maxime tempore Incarnationis unigeniti Filii sui, gratiam, et salutem praestare credentibus. Huic salutifero tempori 134.0446C| et diei succedit nox, in qua nemo poterit operari, de qua Dominus in Evangelio: Veniet nox (Joan. XIX, 4), etc. Hinc et Salomon: Piger propter frigus arare noluit (Prov. XX, 4), etc.; et item: Vade ad formicam, o piger (Prov. VI, 6), etc.
Sequitur: Nemini dantes, id est, tam fidelium, quam infidelium, Judaeorum videlicet, et Gentium. Ullam offensionem dicit, tam in parvis malis, quam in magnis. Sequitur: Ut non vituperetur ministerium nostrum. Tunc enim vituperaretur, si aliter quam praedicabant viverent. Vituperatur etiam nunc Christiani ministerium, si aliter, quam deceat, vivat.
Sequitur: Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos, etc. Nota quia non dicit, in quibusdam, sed 134.0446D| in omnibus. Sunt nonnulli, qui sunt studiosi in parvis solummodo bonis, alii vero tantum in magnis: ideo dicit: In omnibus. Dei quippe minister in omnibus se ita exhibet, ut Deo placere possit. Ergo qui sapientiam, aut divitias, aut caetera, quae a Deo dantur, habet, ita studiosus in illis existat, ut Deo placere queat. Sequitur: In multa patientia. Nota, quia non dicit in patientia, sed in multa. Nam ubi multa sunt adversa, multa necessaria est patientia. Quia magna quidem virtus est patientia, qua salvati sunt Corinthii; quia nisi patienter eos sustinuisset Apostolus, quos in tantis flagitiis receperat, omnino 134.0447A| perirent; patientia autem Dei mundus salvatus est. Sequitur: In tribulationibus. Multum quippe tribulabantur, sed a Deo de tribulationibus eruebantur. In necessitatibus. Necesse quippe erat, ut etiam in tribulationibus Evangelium praedicarent; sive in necessitatibus dicit, aliarum rerum. In angustiis. Angustiabantur quippe diversis persecutionibus, sed dilatabantur spe regni coelestis. Sequitur: In plagis. Plagae dicuntur, quasi flagae, eo quod flatu ingerantur. Nam quod diversis plagis fuerit attritus, idem ipse manifestat, cum dicit: Ter virgis caesus sum (II Cor. XI, 25); et item: Quinquies quadragenas una minus accepi (Ibid., 24). In carceribus. Nam quod ipse in carceribus fuerit reclusus, liber Actorum apostolorum ostendit. Sequitur: In seditionibus. Seditio 134.0447B| attinet ad cives, bellum ad hostes. Seditio dicitur, eo quod cives inter se dissidendo dimicent. Et quod seditio fuerit orta adversus eum, praefatus liber manifestat. Sequitur: In laboribus. In laboribus se, ut Dei ministrum exhibuit, quia sibi cibum propriis manuum laboribus acquirebat, sive in evangelica praedicatione plurimum laborabat. Sequitur: In vigiliis. Vigilabat namque per noctes etiam laborando, ut sibi cibum acquireret; vel certe vigilabat, quia non satis erat illi per dies praedicare, nisi etiam praedicando noctes pervigiles duceret. Unde legitur in Actibus apostolorum: Quia, cum nocte protenderet sermonem, quidam puer cecidit de coenaculo, et mortuus est (Act. XX, 9). Sequitur: In jejuniis. Videlicet tam in spontaneis, quam et necessariis, in 134.0447C| quibus utrisque Deo gratias referebat. Sequitur: In castitate non solum corporis, sed evangelicae praedicationis; et quia utrinque servabat, multos in se adversarios, maxime pseudoapostolos excitabat. In scientia. Nota quia scientiam inter caetera dinumerat: verumtamen non humanarum litterarum, quam in prima Epistola denotat, sed scientiam dicit sensum Legis et Evangelii. In longanimitate. Longanimus dicitur a longanimitate. Et dicitur longanimus, eo quod longum habeat animum ad multa mala perferenda. In suavitate, se quidem ministrum exhibuit, quia, etsi peccatores increpabat, verumtamen post emendationem verba exhortationis subjungebat, ut illos de amaritudine ad dilectionem sui traheret. Nam ille verissime suavis est, qui neque 134.0447D| verborum levitate, neque mentis commotione alios ad iracundiam provocat. In Spiritu sancto (subauditur, exhibeamus nos, ejus gratiam sequentes, et voluntatem illius in omnibus adimplentes). Sequitur: In charitate non ficta. Ille fictam charitatem habet, qui eum, quem se diligere dicit, in tribulatione positum derelinquit. Hanc charitatem non habebat Apostolus, quia omnia aliorum damna, et persecutiones, quasi proprias depatabat; sic enim ipse dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? (II Cor. XI, 29), etc. Sequitur: In verbo veritatis. Veritas Christus est: ergo in verbo veritatis dicit, evangelicae scilicet praedicationis. Sequitur: In virtute Dei. Potest hoc referri ad superiora, ut sit sensus: Exhibeamus 134.0448A| nos in omnibus in virtute Dei, hoc est, per virtutem; quia nostris viribus non possumus, sive ad inferiora, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris, et a sinistris simus praeliantes. Arma dicuntur, eo quod minuant armos, quorum duo sunt genera: unum quo tegitur armus; alterum, quo caeditur inimicus. Et quia tam in bono, quam et in malo ponuntur, ideo addidit: Justitiae. Ergo per arma justitiae dicit, id est, per copiam virtutum. Dextrae nomine, prospera; sinistrae vero significari adversa, secundum morem sacrae Scripturae solent. Iste ergo, veluti fortissimus miles armis munitus, inter cuneos hostium incedens, hinc inde adversarios prosternebat; quia neque erigebatur prosperis, neque dejiciebatur adversis. Quid esset, quod dixit, a dextris, et a 134.0448B| sinistris, manifestat subdendo: per gloriam, et ignobilitatem. His, inquam, qui gloriam, et decus in Evangelio intelligebant, se quoque Apostolus irreprehensibilem, atque veracem fore declarabat: econtra, quibus dedecus, atque inhonestas Evangelium erat, simili modo se irreprehensibilem ac veracem esse monstrabat. Sequitur: Per infamiam, et bonam famam. Fama dicitur, eo quod fando discurrat per aures. Fama est, quandiu non est manifesta: cum autem manifesta est, jam non fama, sed res est. Et est fama tam bonarum quam et malarum rerum. Credentibus vero bonae erat famae, quia magni meriti eum esse dicebant; non credentibus malae famae erat, quia seductorem eum esse dicebant. Ipse vero illaesus inter utramque partem 134.0448C| incedens, neque istorum laudibus elevabatur, neque illorum obtrectationibus praecipitabatur. Sequitur: Ut seductores et veraces.
Adeo credentibus veraces, et magni meriti esse videbantur, ut dii crederentur; infidelibus autem videbantur seductores, id est, deceptores. Et quid mirum, cum de Domino dictum sit: Recordati sumus, quia seductor ille adhuc vivens (Matth. XXVII, 63), etc.? Sequitur: Sicut qui ignoti, et cogniti. Cogniti quippe erant fidelibus, qui tanti eos meriti, et dignitatis agnoscebant; ignoti autem erant infidelibus, qui quales essent, non agnoscebant. Quasi morientes, etc. Dicit enim Augustinus: In illis rebus est quasi, in quibus non est veritas, vel quae transitoriae sunt; quemadmodum si quis somnians dicat: Putabam 134.0448D| me esse quasi in quodam loco. Isti quasi morientes erant, quia ita persequebantur, ut de spe istius vitae praesentis desperarent. Et ecce vivimus. Vivebant isti, quia non exstinguebantur, ut liber Actorum apostolorum manifestat. Legitur enim: Quia cum venisset Paulus Lystris, et lapidatus esset, ut mortuus aestimaretur, ille surrexit, coepit praedicare (Act. IV, 18); sive morientes, quia adeo persequebantur, ut cedere se putarent; sed vivebant, quia non cedebant: si enim cessissent, anima morerentur. Ut castigati, etc. Ut superius. Quasi tristes, etc.; id est, severitate vultus se ostendentes, spe vero vitae futurae gaudentes. Sicut egentes, etc. Egentes erant, quia pauperes. Multos locupletes faciebant, 134.0449A| quia donis spiritalibus abundabant. Nam locuples derivatur a loculo. Loculus dicitur sacculus parvus. Locupletes enim erant isti, quia multos habebant loculos, id est, dona spiritalia, unde alios ditabant. Tanquam nihil habentes, etc. Hoc erat gloriosum sanctis, ut absque sollicitudine, et nomine possessionis omnia possiderent, adeo ut non solum ipsarum rerum, sed dominorum dominarentur, ut in Actibus apostolorum legitur, quia vendebant omnia, et offerebant pretia, etc. (Act. VI, 34).
Os nostrum patet. Postquam dixerat superius neminem nosse secundum carnem, et subjunxerat quare, id est, quia si cognovimus, jam non novimus Christum secundum carnem, subjunxerat etiam se accepisse ministerium reconciliationis, 134.0449B| unde et pro Christo dicit se legatione fungi, et subjunxerat admonitionem, et exhortationem, qua mundus Deo reconciliatur: prorupit in laudem Corinthiorum, dicens: Os nostrum; et est sensus: Vestra emendatio, correctio, atque salvatio adeo me laetum reddidit, ut tacere non possim. Cor nostrum dilatatum est. Duobus modis dilatatur cor, aut fiducia bonae conversationis, aut spe resurrectionis; quasi diceret: Adeo vestra emendatio, atque correctio nos laetos reddidit, ut et cor nostrum dilatatum sit, et os patefactum, quatenus tacere non possimus. Ubi ostenditur quia obedientia, et correctio bonorum subjectorum, ita laetos reddit magistros, ut talia eis proferant, qualia se ab eisdem non putabant audire.
134.0449C| Non angustiamini, etc. His verbis ostenditur quia bonis praedicatoribus bona praedicantibus non obesse possunt mali auditores; et ideo dicit Apostolus: Non angustiamini in nobis, quasi diceret: Si vos non correxistis, non nobis obest, qui bona praedicamus, sed vobis, qui facere contemnitis. Et hoc est, quod subdit: Angustiamini in visceribus vestris; eamdem autem habentes remunerationem (subauditur, eritis). Quasi diceret: Si eumdem cursum, quem nos, cocurreritis, eamdem habebitis remunerationem: et qui eamdem, et tanquam pater filios moneo, dilatamini. Sicut enim sacculum, si non capiat quod pretiosum est, extendimus, ut capere possit, ita monet Apostolus dilatari Corinthios, ut capaciores reddantur; quatenus ea 134.0449D| pretiosa, quae dicturus erat, capere possent. Et ideo dicit: Dilatamini, quasi diceret: Capaces estis, sed capaciores estote, ut capere possitis et vos. Non enim dicit, vos, sed, et vos; quasi dicat: Jam nos dilatati sumus ad bona proferendum, vos dilatamini ad capiendum.
Et nolite jugum ducere, etc. Jugum enim pro societate ponitur, ideo quia eodem junguntur boves ab aliquo, et equi ad currum. Et est sensus: Nolite jugum ducere, etc.; id est, nolite societate infidelium perfrui. Et volens suam narrationem 134.0450A| similitudinibus, atque exemplo prophetico confirmare, subjunxit: Quae enim participatio justitiae, etc. Lex enim justitiam praedicat, quae contraria est iniquitati. Et est sensus: Quae participatio justitiae cum iniquitate? Nulla. Ita et nulla debet esse societas fidelium, etc. Quae sequuntur ad superiora referuntur. Aut quae societas luci ad tenebras? Lux enim veritatem praedicat, et ipsa veritas lux est, quae lux fugat tenebras erroris; et ideo nulla societas esse potest. Quae autem conventio Christi ad Belial? Belial namque interpretatur sine jugo, significat diabolum, qui similis esse Deo voluit, nolendo ferre jugum ipsius. Lex namque in figuris et obscuritatibus litterae praedicat Christum, qui fugat diabolum de cordibus 134.0450B| fidelium, qui Deo similis esse voluit et ideo nulla conventio.
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Notandum quia nil magis contrarium est Christiano, quam idololatria, et idola: nam ista homines a Deo separare solent, et ad negationem trahere. Et ideo, quanquam omnia vitia detestanda sint, istud praecipue, quod homines a Deo separat. Et ideo eodem conclusit, subdendo - Vos enim estis templum Dei, etc,; quasi diceret: Si vos credendo templum Dei estis, illi non credendo templum sunt diaboli; et ideo cavete, ne, per infidelitatem, illius efficiamini. Templum Dei vivi dicit, ad distinctionem mortuorum. Sequitur: Quoniam inhabitabo, etc. Ad confirmationem sui iste egregius praedicator 134.0450C| fidelis in verbo, et veritate, testimonium propheticum sumit. Ubi monentur praedicatores, sua dicta aliorum studeant confirmare exemplis. Sed quaeri potest quare dicat: Inhabitabo, et ambulabo; cum ille ubique sit, et omnia sint in illo. Sed talis est sensus: Ambulat ille, et inhabitat in cordibus electorum, cum ab infidelitate ad fidem, et per incrementa in virtutibus proficere facit. Nam sicut habet iste exterior homo suos pedes, sic et interior homo, quibus gradi possit. Magnum namque iter est, de infidelitate ad fidem transire, et per incrementa in virtutibus proficere; quod nullo modo fieri potest subito, nisi per intervalla temporum. Sed sciendum, quia illi solummodo proficiunt, qui ejus perfrui gratia merentur. Generalis 134.0450D| est iste sensus; sed videndum est quis sit specialis. Primum omnium considerandum si sit, haec vox Christi est: nam propheta in ejus voce loquebatur, dicens: Quoniam inhabitabo (Levit. XXVI, 12), etc. Sed qualiter inhabitasset, Jeremias post ostendit. Hic in terris visus est, et inter homines conversatus. Sed apertius ponit evangelista, qualiter, dicendo: Verbum caro factum est (Joan. I, 14), etc.
Et ero illorum Deus. Quod ille Deus, idem Jeremias: Hic Deus noster, et non aestimabitur alius 134.0451A| ad eum, Et ipsi erunt mihi populus; ecclesiasticum dicit, id est, Ecclesiam. Isaias: Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his veluti vestimento vestieris (Isai. XLIX, 18). Si enim electi vestimenta Christi sunt, et vestiuntur ab illo: ergo populus ejus est Ecclesia.
Propter quod exite, etc.; quasi diceret: Si Deus inhabitat, et Deus vester est, et vos populus; Propter hoc exite de medio eorum, non corpore, sed mente, non vagatione loci, sed devotione. Et quasi interrogassent qualiter est exeundum, respondit: Et immundum ne tetigeritis. Hinc dicit Augustinus: Exponit Apostolus his verbis, quod superius dixerat: Exite. Sed quis tangit immundum? Ille utique, qui aut immundum patrat, aut 134.0451B| patrantibus praebet assensum. Et hinc, quod in Veteri Testamento legitur: Qui tetigerit mortuum, immundus erit (Levit. XI, 24; Num. XIX, 11; Deut. XIV, 8), propter hoc dixit: Nam opus misericordiae est mortuum sepelire.
Et ego recipiam vos, quasi diceret: Si infideles vos expulerint, vel vos egressi fueritis, ego vos recipiam. Et talis est sensus, qualis ille, ubi legitur: Extra synagogas vos facient, etc. Et ero vobis in patrem, quasi diceret: Si perversi parentes, et infideles vos expulerint, me patrem habebitis sempiternum. Et vos eritis mihi in filios, et filias. Filios, et filias dicit, sive propter utrumque sexum, sive propter fortes, et infirmos. Dicit Dominus omnipotens. Ut superiora confirmet, ideo 134.0451C| haec subjunxit. Nam mos est prophetarum talia subdere, ut nos certiores de superioribus reddant.
Sed quis erat iste, qui hoc dicebat? Christus; ergo omnipotens. Et quod omnipotens, ipse manifestat: Quaecunque Pater facit, haec eadem et Filius (Joan. V, 19). Ergo ea non potest Filius, quae nec Pater. Sed idoneus est iste Filius, qui dicit apostolis: Deo omnia possibilia sunt (Matth. XIX, 26). Et si omnia, ergo et ipse omnipotens, quia Deus.
(CAP. VII.) Sequitur: Has igitur promissiones. Facit enim superiorum promissionum mentionem, hoc est, ut ipse sit nobis in Patrem, et nos ei in filios, et filias; et ideo exhortando sequitur: 134.0451D| Mundemus nos ab omni inquinamento carnis. Sane notandum, quia non dicit solummodo, ab inquinamento, sed omni; quia multa sunt genera inquinationis, quae tam a diabolo, quam a membris ipsius inventa sunt. Quapropter qui Deum patrem habere desiderat, et ejus filius esse cupit, non solum ab omni opere coinquinationis se abstineat, sed etiam ab ipsa carnis delectatione. Sed quia multa sunt, quae solo mentis consensu fiunt, et nos a societate 134.0452A| filiorum Dei excludunt, ideo addidit: Et Spiritus, id est, mentis.
Sequitur: Perficientes sanctificationem. Egregium quoque servat ordinem. Praemisit promissiones; deinde subjunxit exhortationem, dicendo: Mundemus, etc.; post emendationem monuit habendam sanctificationem; quia sanctificatio non esse potest, nisi ubi munditia est. Iste ordo in Scripturis servatur divinis. Hinc Jacobus apostolus dicit: Abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae (Jac. I, 21), etc. Hinc Psalmista: Declina a malo (Psal. XXXVI, 27), etc. Hinc Dominus ad Jeremiam: Ecce posui te, ut evellas (Jer. I, 10), etc. Et, quia sanctificatio sine timore Dei esse non potest, subjunxit: In timore Dei. Et quod sanctificatio sine 134.0452B| timore Dei non sit, evangelista manifestat, cum dicit de Simeone: Justus, et timoratus (Luc. II, 25); nam sicut justitia sine timore esse non potest, sic nec sanctificatio.
Sequitur: Capite nos. Melius in Graecis exemplaribus, unde hoc translatum est, habetur. Verbum enim, quod in hoc loco positum est, talem habet sensum, quasi dixisset Apostolus: Capaces nostri estote. Et potest duobus modis intelligi, ut sit sensus: Vim dictorum nostrorum capite; quod etiam respicit ad hoc, quod supra ait, dilatamini; sive alio modo, capite nos, hoc est vitam nostram et conversationem imitamini. Et quasi interrogasset aliquis: Quae est conversatio tua, quam sequi debemus? Ideo subjunxit: Neminem laesimus, etc.; 134.0452C| quasi dixisset: Hoc in mentibus vestris conferte, hoc ad memoriam revocate, quia talis fuit nostra conversatio apud vos. Hic verbis denotat illos quorum falsis doctrinis fuerant decepti. Illi enim laeserant eos, quia dominati sunt eorum; unde inferius dicit: Libenter suffertis, si quis in faciem vos caedit (II Cor. XI, 19, 20). Corruperunt eos in fide. falsa docendo; circumvenerunt eos, substantiam eorum et salutem pariter exhauriendo. Et, ne putarent ipsi quod, causa condemnationis eorum, se excusarent; quia saepe, dum se homo excusat, alios condemnat, ideo subjunxit: Non ad condemnationem vestram dico; quasi dixisset: Non ideo me excuso, ut vos condemnem; quia qui parcit, non 134.0452D| condemnat, sed causa vestrae salutis, ne illis qui vos deceperunt fidem accommodetis.
Et quia voluit eos certos reddere, quod non causa eorum damnationis se excusaverit, ideo praeterita bona illis ad memoriam revocavit. Dicit enim: Praediximus enim quod in cordibus nostris estis, etc.; quasi dixisset: Ex praeteritis bonis agnoscite quod hoc non causa vestrae damnationis diximus: nam quos in vita, et morte socios habere cupimus, condemnare 134.0453A| nolumus. In hoc facto monentur praedicatores, ut, cum suos increpant auditores, ne forte ipsi putent se causa amaritudinis, et vindictae increpatos, praeterita bona ad memoriam illis revocent.
Sequitur: Multa mihi fiducia est apud vos, etc. Sed unde hanc fiduciam sumpsit Apostolus? Ex prima Epistola, qua directa, audivit eorum emendationem; et ideo fiducialiter gloriabatur, dicendo: Multa mihi gloriatio pro vobis. Sequitur: Repletus consolatione, etc: ac si dixisset: Qui nimium fui contristatus de vestro casu, nunc repletus sum consolatione de vestra emendatione, et superabundo gaudio de vestra correctione. Monentur et in hoc facto praedicatores, ut, sicut tristantur de casu suorum, 134.0453B| sic gaudeant de ipsorum emendatione. Animadvertendum est etiam quanta charitas erat in mente Apostoli, qui omnia adversa parvipendebat in comparatione emendationis Corinthiorum.
Sequitur: Nam cum venissemus Macedoniam, etc. Narrat Apostolus Corinthiis persecutiones, et adversitates, quas pro aliorum passus est salute. Sed quare? Videlicet, ut illos ad imitationem sui traheret, quatenus, dum suum doctorem pro aliis pati viderent, non pigeret eos, et pro ipso adversa sustinere. Solent etiam doctores adversa, quae patiuntur, diversis pro causis, suis auditoribus manifestare. Sciendum quia caro, veluti brutum animal, dolet inter adversa; spiritus vero rationalis laetatur, quia spe regni coelestis sublevatur. Caro illius 134.0453C| requiem non habuit, quia, una recedente tribulatione, altera succedebat.
Sequitur: Sed omnem tribulationem passi. Omnem dicit, hoc est multam: nam quae fuerit liber Actorum apostolorum manifestat. Dicit enim, quia recedentes a Troade (Act. XVI, 11), cum venissent Macedoniam (II Cor. I, 16), quae propinquior erat Corintho, et inde esset Titus venturus (II Cor. II, 13), multi ad eorum praedicationem crediderunt; sed maximam consolationem habuerunt in quadam femina (Act. XVI, 14), quae credidit cum omni domo sua. Tunc contigit Apostolum spiritum pythonis expulisse a quorumdam hominum ancilla quae divinando magnum quaestum dominis praestabat (Ibid, 16): propter quod comprehensus, et prius quam 134.0453D| Titus veniret, multam tribulationem passus (Ibid. 19).
Sequitur: Foris pugnae, hoc est, flagra, et ictus: intus timores, videlicet, quia multum solliciti erant, et timebant, ne ipsorum auditores scandalizarentur, dum talia viderent suum pati doctorem. Aliter: Foris pugnae, hoc est, concursus fidelium, et infidelium: intus timores; quia in carcere positi timebant ne atrocioribus poenis plecterentur, quoniam nemo est qui non timeat.
134.0454A| Sequitur: Sed qui consolatur humiles. Et est sensus: Deus humilium est consolator, juxta illud: Prope est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII, 19); et item: Prope est Dominus omnibus invocantibus se in veritate (Psal. CXLIV, 18). Qui ergo consolatur humiles, consolatus est nos in adventu Titi; quod particeps factus est nostrae tribulationis: magna namque consolatio est socios habere in tribulatione.
Sequitur: Non solum in adventu ejus. Et est sensus: Non solum consolati sumus, quia particeps factus est nostrae tribulationis, sed etiam quia de vobis bona nobis retulit; vestrum videlicet desiderium, in melius proficiendo; vestrum fletum, impetendo ; vestram etiam aemulationem pro me; 134.0454B| ac si dixisset: Revertens narravit quod vos, agnita charitate mea, aemulantes me quoque defendatis adversus eos qui de me multa mala vobis dixerunt. Sequitur: Ita ut magis gauderem; hoc est, qui de vestro casu multum fui tristatus, magis gauderem de vestra emendatione, sive magis gauderem de vestra emendatione, quam de Titi consolatione.
Sequitur: Si contristavi vos, non me poenitet. Et est sensus: Ideo non me poenitet, quia qui causa peccati aliorum fuistis increpati, et illos correxistis, et vos in melius profecistis. Sequitur: Et si poeniteret, etc.; ac si dixisset: Si exigente charitate fieri posset ut me poeniteret vos contristatos propter duritiam primae Epistolae, non me poeniteret, quia illa ad horam vos contristavit. Et ego nunc gaudeo propter 134.0454C| vestram emendationem. Ad hoc attinet quod sequitur: Non quia contristati estis, etc. Sed contristati estis secundum Deum, etc. Haec verba exsultantis sunt. Multum namque corde laetabatur Apostolus, quia omnia, quae erga Corinthios egerat, ad profectum eorum et laudabilem finem pervenerant; et ideo dicit: Ut in nullo detrimentum patiamini; ac si dixisset: Plurimum nempe gaudeo, quia omnia ad profectum pervenerunt. Moraliter etiam hoc ipsum nunc agi debet; verbi gratia, cum quis docere aliquid bonum incipit, non agnoscit finem; si vero contigerit, ut ad laudabilem finem perveniat, necesse est, ut gaudeat, et Deo gratias referat.
Sequitur: Quae enim secundum Deum tristitia est, etc. Tristitia secundum Deum est, quia confunditur 134.0454D| peccator, et tristatur, timens ne a Deo puniatur. Quamobrem accepta consolatione concurrit ad emendationem. Hoc quoque poenitentiam operatur in salutem stabilem, quia facit pervenire ad remissionem peccatorum. Sequitur: Tristitia saeculi mortem operatur. Tristitia saeculi est, quia peccator se quoque denudatum, atque rectum veretur. Tristatur enim, quia timet ne puniatur, vel a judice terreno, vel si deest terrenus, timet puniri a Deo. Iste enim, 134.0455A| dum in vitali versatur tristitia, nulla accepta consolatione, praecipitat se in desperationem. Sive tristitia saeculi est in damnis terrenis, vel certe in aliorum rebus conspectis, et non acquisitis.
Sequitur: Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, etc. In hac vero sententia, quantum ad latinitatis regulam attinet, sed superflua est; et ideo intelligenda est posita esse pro et; juxta regulam quoque linguae Graecae habet compositionem, et constructionem. Sane notandum, quia dixerat paulo superius se contristatum secundum Deum: et ut ostenderet quem fructum tristitia secundum Deum genuerit, subjunxit et caetera: Ecce enim hoc ipsum, etc.; ac si dixisset: Videte quia tristitia secundum Deum magnam in vobis operatur sollicitudinem. Et 134.0455B| pulchre dicit: Sollicitudinem; quia in poenitentia multum sollicitus est homo, ne forte denuo peccet: et ubi sollicitudo est, torpor, et ignavia repellitur. Sed defensionem. Quasi dixisset: Non solum sollicitudinem, sed etiam defensionem: non tantum mali; quia mali operata est confessionem; sed potius veritatis: Sed indignationem illam intellige, qua in se indignabantur propter peccata; vel certe aliorum intellige, quam in se excitaverunt, cum se emendare coeperunt. Sequitur: Sed timorem. Ille vero, qui in poenitudine est, multum timet, ne forte non sit sibi a Deo remissum peccatum. Timorem vero an castum, an servilem dicat, incertum est: verumtamen utrumque intelligere possumus. Sequitur: Sed desiderium; hoc est, in melius proficiendi. Sequitur: Sed aemulationem, 134.0455C| bonorum scilicet operum; quasi dixisset: Qui hactenus fuistis imitatores malorum, studete aemulatores esse bonorum. Sequitur: Sed vindictam: vel ulciscendi in semetipsis peccata, vel certe ulciscendi malos; quia qui malos punit, bonos non perdere quaerit. Tangit enim praelibando more solito causam, quam apertius manifestat, cum subjungit: In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio (subintelligitur, iniquitatis). Corinthii vero increpati ab Apostolo, incitati sunt ut malos a consortio sui repellerent: et ideo abjecerant omnes, quos ipse per Epistolam denotaverat. Et dum hoc egerunt, incontaminatos se esse monstraverant. Quasi dixisset: Dum malos repulistis, incontaminatos vos negotio iniquitatis esse monstrastis, quia 134.0455D| qui contaminatus est, libertatem increpandi amittit.
Sequitur: Igitur, etsi scripsi, non propter eum, qui fecit injuriam. His verbis illum denotat, qui patri injuriam intulit, conducendo uxorem (I Cor. V, 1). Item cum dicit: Nec propter, qui passus est, omnes illos denotat, qui injurias, et fraudes patiebantur, de quibus ipse in prima: Sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus (I Cor. VI, 8). Nam si in aliquo dissidentes erant, aut si aliqua mala ingerebant, ad infidelium trahebantur judicia. 134.0456A| Ac si aliis verbis dixisset: Non solum propter illos scripsi, sed etiam ad manifestandam sollicitudinem nostram. Magnam nempe pro illis sollicitudinem habebat; quia, dum inquinatos inundabat, oppressos relevabat, abjectos revocabat, omnium se curam habere monstrabat; quoniam uno poenitente multi contristantur, uno afflicto multi scandalizantur; quia si compatitur unum membrum, compatiuntur omnia membra.
Et hoc notandum quia tria dicit; hoc est, pro vobis, et ad vos, et coram Deo; ut ostenderet nihil suae deesse sollicitudini. Et hoc sciendum quia sunt nonnulli, qui sunt solliciti pro aliis; sed non ad illos, quia non ab his, quae ad perfectam illorum sollicitudinem perducunt: sunt vero alii, qui pro aliis, et ad 134.0456B| illos solliciti sunt; sed quia non est simplex eorum intentio, ideo non coram Deo.
Sequitur: Ideo consolati sumus; hoc est, de vestra emendatione, vel pro nostra sollicitudine. Sequitur: In consolatione autem nostra, abundantius gavisus sum super gaudio Titi. Sollicitus enim erat ipse tam aperte, quam et latenter, suos dirigere discipulos, ut suorum agnosceret conversationem auditorum; et ideo, cum direxisset Titum, et ipse invenisset eos emendatos, et correctos, gavisus est; et ideo dicit: Gavisus sum super gaudio Titi; quasi dixisset aliis verbis: Quia Titus, qui valde tristatus est de vestro casu, inveniens vos correctos, gavisus est, et ego gaudeo, quia illius gaudium, meum est. Quia refectus est, id est, repletus ab omnibus vobis. Cum 134.0456C| enim dicit: Ab omnibus vobis, ostendit eos habere concordiam, atque unionem, quos in prima Epistola ostendit habere divisionem, adeo ut diceret: Divisus est Christus? (I Cor. I, 13.)
Sequitur: Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum. His verbis ostendit aperte, quod multa dixerit Tito bona de Corinthiis, priusquam eum direxerit, quae ab illis didicit, per quos direxit Epistolam, aut per alios, quia multi saepe discurrebant. Et non est confusus Apostolus, quia non aliter, quam ipse dixerit, reperit Titus.
Sequitur: Sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, etc. Nota, quia ea repetit, quae superius dixerat: Non est apud me EST et NON. Et est sensus: Sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et 134.0456D| omnia, quae Tito praedixi, vera fuerunt. Sequitur: Et viscera ejus abundantius in vobis sunt; hoc est, omnia membra ejus vos desiderant. Verbi gratia, sicut omnia membra, sua in invicem desiderant officia; id est, sicut auditus desiderat visum, et visus olfactum, etc.: sic et omnia membra ejus vos desiderant, reminiscentis omnium vestrum obedientiam. Et est sensus: Quia vestra obedientia grata ei fuit, et vos gratos reddidit, adeo vos diligit, ut vestra memoria nunquam ab ejus mente recedat.
134.0457A| Sequitur: Quomodo cum timore et tremore excepistis eum. Cum enim directus fuisset eis Titus studio videndi conversationem eorum, et subito inter eos apparuisset, timuerunt, recolentes, quia pro multis vitiis fuerant increpati ab Apostolo. Intellexerunt enim, quia idoneum ministrum direxit ad eos, qui omnem eorum conversationem sibi renuntiaret; et ideo ita cum timore exceperunt eum, et obedientes ei exstiterunt, quasi ipse Apostolus venisset ad eos.
Sequitur: Gaudeo quod in omnibus confido in vobis; quasi dixisset: Non solum gaudeo de illorum correctione, qui ceciderunt et surrexerunt, sed et de vestro profectu, qui in fide stetistis. Sive aliter: Gaudeo quia, qui ea corrigere coepistis, quae ad 134.0457B| cultum fidei et ordinem ecclesiasticum attinent, etc., quae sunt digna correctione, corrigetis.
(CAP. VIII.) Notam autem, fratres. Superius Corinthiis persecutiones, et pressuras, quas passus fuerat in Ecclesiis Macedoniae; deinde dixerat: Si gavisus sum super gaudio Titi: post hoc suam orationem et locutionem laudibus conclusit; nunc vero aggreditur aliud, dicens: Notam vobis facimus, fratres, etc. Sed quaerendum est, quare suam locutionem de opere misericordiae? Sed sciendum, quia egit hoc Apostolus ingeniose, et admirando modo; hoc est, ut dum eos laudibus mulceret, ad opus misericordiae facilius provocaret. Moraliter sic monendi sunt superbi, et potentes, hoc est, ut si qua sunt in illis bona, laudibus proferantur, vel 134.0457C| quae inesse poterant, dicantur; ut quae corrigenda sunt, facilius corrigantur. Propter hoc exemplum Ecclesiarum Macedoniae protulit, ut dum alios in opere misericordiae devotos audirent, eosdem non devotos esse puderet. Moraliter monentur doctores, ut, quoties auditores suos ad bona provocare volunt, sanctorum exempla illis proponant, ut ad bona, quae cupiunt ocius eos trahere valeant. Praefata etiam intentione fratres eos appellat. Pulchre dicitur: Gratiam Dei, quae data est; quia gratia a Deo datur, et non aliis, nisi Ecclesiis, datur.
Sequitur: Quod in multo experimento tribulationis, abundantia gaudii ipsorum supersit. Et est sensus: Dum nos multa adversa pati viderunt, non scandalizati sunt, aut in fide titubaverunt, 134.0457D| sed potius experimento tribulationis nostrae, plenitudinem gaudii susceperunt, quia non abs re tantam constantiam in persecutione esse intellexerunt. Aliter: Dum nos pati viderunt, etiam ipsi incitati sunt, ut nobiscum pati gauderent; et qui passi sunt, ideo passi sunt, quia in eisdem tribulationibus, sub spe futurae resurrectionis, plenitudinem gaudii esse intellexerunt.
Et altissima paupertas eorum, etc. Altissimam dicit profundam et magnam. In quibus verbis ostendit eorum propositum et devotionem, quasi dixisset: 134.0458A| Cum, eorum tenuis sit substantia, adeo ipsi devoti exstiterunt, ut ultra quam virtutes suppeterent, et facultas sineret, ipsi parati essent dare; et ideo dicit: Abundavit in divitias simplicitatis. Simplices divitias dicit, quia ipsi, non causa humanae laudis, aut redimendi suos praedicatores, ne increparentur ab eis, tribuerunt, sed studio placendi Deo. Nam qui causa humanae laudis tribuunt, non simpliciter faciunt, et illi, qui a talibus accipiunt, libertatem increpandi amittunt, quia scriptum est: Xenia et dona excaecant oculos judicum (Eccli. XX, 31).
Sequitur: Quia secundum virtutem testimonium illis perhibeo, etc. Praeposterus est ordo, nam talis esse debet: testimonium illis perhibeo, quia secundum virtutem tribuerunt, et super virtutem voluntarii 134.0458B| fuerunt. Et ut ostenderet quomodo, subjunxit: Cum multa exhortatione; quasi dixisset: Fecerunt quod potuerunt, et magis quam facultas sineret, tribuere voluerunt; sed nos judicavimus non esse accipiendum, ne forte, si inopiam paterentur, poeniteret eos, et fructum mercedis perderent: illi vero cum exhortatione, et lacrymis, et precibus deprecati sunt, ut gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos (subauditur, susciperent); nos vero, quia vidimus spretis omnibus temporalibus in solis coelestibus suspensos, quod prius non accipiendum judicavimus, postea accipere decrevimus.
Sequitur: Et non sicut speravimus; hoc est, magis fecerunt, quam sperassemus. Sequitur: Sed semetipsos dederunt primum Deo; hoc est, et pristinos 134.0458C| errores corrigendo, et vitam, et mores mutando. Sequitur: Deinde nobis, videlicet sumptus necessarios ministrando. Et quia simpliciter hoc egerunt, ideo subjungit: Per voluntatem Dei.
Sequitur: Ita ut rogaremus Titum, etc.; quasi dixisset: Ita et vos devoti exstitistis, ut Titum rogaremus venire ad vos. Sed quare Titum, et non alterum? Quia notus et gratus erat illis, et in multis per ejus exhortationem profecerant, quatenus et in hoc opere misericordiae per eum proficerent. Moraliter: Cum aliquis docendus est, aut ad aliquod bonum provocandus, talis eum debet docere, qui ei gratus sit, et quem ipse diligit.
Sequitur: Sed sicut in omnibus abundatis 134.0458D| fide, etc., et hac gratia, hoc est, misericordiae opere abundetis. Nam in quibus abundarent, manifestat; fide, quia jam corroborati erant; et sermone, quia genera linguarum habebant; et scientia, quia sapientes erant; et omni sollicitudine, quia fuerant increpati, et ideo solliciti erant, ne denuo increparentur; et omni charitate vestra in nos, hoc est, circa nos.
Sequitur: Non quasi imperans dico. Et est sensus: Non extorqueo, ut cogo, aut vestrum opus non sit voluntarium, sed coactum. Sequitur: Sed propter aliorum sollicitudinem, etiam vestrae charitatis 134.0459A| ingenium bonum comprobans. Duobus modis potest intelligi. Uno modo, quasi dixisset: Ut propter aliorum fidelium studium, vestrum ingenium bonum comprobetur, hoc est, ad opus misericordiae incitetur: sive aliorum dicit; id est, pauperum, qui erant Jerosolymis; quasi dixisset: Ne forte pauperes, qui sunt Jerosolymis, propter inopiam solliciti sint, bonum ingenium vestrae charitatis esse comprobetur; id est, incitemini, ut vestris divitiis illorum indigentiam sublevetis.
Sequitur: Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi; quasi diceret: Nostis exemplum, quod gratis tribuit; quoniam propter vos egenus factus est, etc.; quasi dixisset: Ille sua propter vos sprevit; quare vos non vestra propter illum tribuatis? Item: Et si 134.0459B| ille sua, quare vos non vestra, sed illius eidem propter vos non reddatis? Item: Ille, cum esset dives, factus est pauper, non ut cresceret, sed ut vos cresceretis: nam factus est, quod vos eratis, ut vos faceret quod ipse erat: nam ipse factus est pauper, ut vos suae divinitatis divitiarum faceret participes. Item: Factus est pauper, ut una sua paupertate, et hic divites faceret in fide, et postea regni coelestis haeredes. Facit etiam locus iste adversus Photinum. Sequitur: Et consilium in hoc do. Dixerat superius: Non quasi imperans dico. Tale est et quod dicit: Consilium do; quasi diceret: Non exigo, sed consilium do. Consilium ergo tanti doctoris non est parvipendendum. Quasi interrogasset aliquis: Quare das consilium? Ostendit ipse: Hoc enim vobis utile 134.0459C| est; quia non solum facere, etc. Quibus verbis ostendit posse esse opus non voluntarium, certe aut taedio deprecantis, aut imperio jubentis. Et sciendum quia laudat eos vituperando: nam laudat, cum dicit: Coepistis; vituperat cum dicit: Ab anno priore; quasi diceret: Tarde coepistis. Egit veluti doctus medicus, qui adhibet medicamen infirmo; et unum idemque medicamen fovet sana, et mordet putrida.
Sequitur: Nunc vero et facto perficite; quasi dixisset: Voluntas vestra opere monstretur. Nam finis uniuscujusque rei attendendus est; quia, sicut bonum opus coactum non est a Deo acceptum, sic etiam nec remissa voluntas. Sequitur: Ut quemadmodum promptus est animus, etc.; quasi dixisset: Vestram promptam voluntatem opere complete. Et 134.0459D| quia provocaverat eos ad opus misericordiae, ne tantum videretur exigere a paupere, quantum a divite, sequitur: Ex eo quod habetis, tribuite. Sane sciendum quia, si tantum det dives, quantum potest, et pauper quantum potest, aequales sunt. Si vero tantum tribuat dives, quantum potest, et pauper magis quam sinat facultas, ipse utique pauper praecedit divitem, quemadmodum illa vidua paupercula, quae, sicut legitur in Evangelio, misit totum victum suum in gazophylacium (Marc. XII, 41). Si enim voluntas prompta est, hoc est, devota, secundum id quod habet, hoc est, secundum magnitudinem facultatis tribuat, et Deo accepta est. Non enim exigendum est ab ea hoc quod non habet. Hinc est quod et Tobias 134.0460A| admonens filium suum dicit: Fili, si multum tibi est, multum tribue, etc. (Tob. IV, 9).
Sequitur: Non enim, ut aliis sit remissio, etc. Haec verba condescendentis sunt. Noverat enim illos esse infirmos, et ideo condescendit, quasi dixisset: Non do vobis consilium tantum tribuere, ut aliorum inopiam sublevetis, et vos inopiam patiamini; quoniam scriptum est: Diliges proximum tuum sicut te ipsum; sed ex aequalitate; hoc est, ut illorum inopiam sublevetis, et vos inopiam non patiamini. Hoc sciendum, quia qui hic infirmis condescendit, alibi ad majora fortes provocans dicit: Qui parce seminat (II Cor. IX, 6), etc. In praesenti tempore ideo dicit: Quia in hac praesenti vita hoc sit alternatim, hoc est, ut alii sint divites, alii pauperes. Sequitur: 134.0460B| Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, etc. Illorum dicit, hoc est, pauperum, qui erant Jerosolymis. Sancti vero apostoli, cum praedicatores direxissent ad gentes, hoc etiam illis injunxerunt, ut memores essent pauperum; et ideo monebant fieri collectas, quibus inopia sanctorum pauperum sublevaretur. Nam sciendum quia non erat una fidelium Judaeorum et fidelium gentium conditio, quanquam una esset sedes. Illi enim, abrenuntiatis omnibus temporalibus, venerunt ad fidem; isti vero, hoc est, gentiles, cum domibus suis, et paternarum rerum possessione. Illi elegerant quod majus fuerat, hoc est, omnibus vigiliis, jejuniisque vacare; isti quoque adhuc in terrenis negotiis versabantur. Quapropter monebat eos, ut suis divitiis illorum sublevarent 134.0460C| inopiam, quatenus ipsorum divitiis possent participare; quasi diceret: Vos, o divites, vestris terrenis divitiis in opiam illorum sublevare studete, quatenus illorum divitiis in futuro sublevari mereamini: nam quos nunc pauperes videtis, quandoque divites cernetis; et vos, qui nunc divites estis, si in tribuendo negligentes fueritis, pauperes eritis. Quicunque sua hic tribuunt, ut in futuro majora recipiant, sic agunt quasi terrae cultores, qui ideo eam colunt, ut uberiorem recipiant fructum. Sequitur: Ut fiat aequalitas, ac si dixisset: Sicut in Deo aequalitas est, qui aeque solem suum oriri facit super bonos et malos, etc. (Matth. V, 45), sic et in vobis sit aequalitas, ut et ipsi vestrarum sint participes divitiarum, et vos illorum bonorum.
134.0460D| Verum quia voluit suam narrationem confirmare exemplo, subjunxit: Sicut scriptum est: Qui multum non abundavit, etc. (Exod. XVI, 18). Hoc scriptum est in Exodo: praeceptum namque est filiis Israel, dum manna singuli juxta mensuram per singula capita colligerent gomor; et inde dictum est: Qui multum, non abundabit. Nam qui diffidens ne forte altero die non possit manna invenire, plusquam gomor colligebat, non abundabat; quoniam vermibus scaturiebat: et qui minus colligebat, sufficiens ei erat. Et sciendum quia, quod tunc agebatur, agitur et nunc. Nam quicunque timore futurae paupertatis suas retinent divitias, ipsa diffidentia vermes illis procreat, qui non morientur; unde Dominus: Vermis 134.0461A| eorum non morietur, etc. (Isai. LXVI, 24).
Sed videndum est qua intentione Apostolus hoc protulit testimonium; ea videlicet, ut divites non falsa spe decipiantur, credentes se sic esse divites in futuro, quemadmodum nunc sunt; quia, si multum habent, salus tamen, aut vita non in eorum abundat divitiis: pauperes etiam, qui modicum habent, non se dejiciant, quia non illis oberit, sed magis proderit ipsa paupertas.
Gratias autem Deo, etc. Refert Apostolus Deo grates, qui dederat sollicitudinem Corinthiorum in corde Titi, et ipsi ei obedientes exstiterant: et eamdem dicit, quam et ego habeo, veluti pater. Iste enim verus pater erat, quia sua eos praedicatione ab infidelitate ad lucem fidei traxerat; et, qualem 134.0461B| sollicitudinem ille, qui pater erat, habebat, talem et Titus; et ideo dicit eamdem. In quo facto monentur praedicatores, ut si viderint quempiam suorum sollicitudinem habere animarum, et ipsos, quorum sollicitudinem gerit, obedientes existere, grates Deo referre studeant, veluti Apostolus hic.
Quoniam exhortationem quidem suscepit, id est consolationem, ut qui primum venire recusaverat, nunc sponte venire festinet. Sed cum sollicitior esset, etc. Sollicitus exstiterat primum audiendo; sollicitior postmodum redditus est videndo, adeo ut sua voluntate ad eos proficisci desideraret. Misimus etiam cum illo fratrem, etc. Istum, qui minus erat notus, laude commendat; Titus vero, qui etiam familiaris effectus, minime laudis egebat. Sed quia 134.0461C| dicit: Cujus laus est in Evangelio, et caetera quae sequuntur, doctores eum fuisse Lucam dicunt; ob hoc, quia mirabiliter Evangelium scripsit; deinceps librum Actorum apostolorum, ut ipse: Primum quidem sermonem, etc. (Act. I, 1).
Comes peregrinationis dicitur, id est evangelicae praedicationis; in hac gratia, id est praedicationis et reconciliationis, quae ministratur a nobis; quasi diceret: Hanc gratiam praedicationis accepimus, ut aliis ministraremus, et ideo ministratur a nobis. A Domini gloria dicit, id est a salvatione animarum; quia quo plures salvantur, eo ei gloria augmentatur. Et destinatam nostram voluntatem; id est dispositam et ordinatam implere. Sed vide quantae dilectionis erat. Nam ille parvipendebat tribulationes 134.0461D| et adversitates istius vitae praesentis, ad comparationem evangelicae ministrationis. Devitantes hoc, etc. Iste namque idoneus doctor, et sufficiens praedicationi, vitabat ut non vituperaretur de hoc opere misericordiae unde agitur, si non tribueretur; sive cavebat vituperationem illarum Ecclesiarum, quae ab aliis tractae fuerant ad fidem, ne ipse vituperaretur, quia sua praedicatione eos ad fidem traxerat. Ideo idoneos curat ministros dirigere, qui sua sapientia et scientia eos non solum ad perfectionem 134.0462A| bonorum operum caeterorum, sed etiam ad opus misericordiae provocarent: sive cavebat vituperationem illorum, quia adeo erant amatores Judaicae sectae, ut carnaliter legem observarent, ne ipsi dicerent: Non sunt isti veri Christiani, quibus majora etiam tribuunt Judaei.
Providemus enim bona, etc. Coram Deo; quia salutem animarum praedicabat: coram hominibus; quia tam idoneos ministros direxerat, qui non corda Corinthiorum scinderent, sed sua scientia ac sapientia non solum ad caetera bona, sed etiam ad opus misericordiae provocarent.
Misimus autem cum illis, etc. His verbis ostendit eos Apostolos profecisse; quasi diceret: O Corinthii, in hoc vos potestis agnoscere profecisse, cum tot 134.0462B| et tales ministros suscipere promeremini. Quidam volunt istum intelligere fuisse Apollo; ob hoc, quia in prima Epistola dicit se rogatum, ut eum dirigeret illis (I Cor. XVI, 12); sed incertum est quis fuerit. Nunc autem multo sollicitiorem; quasi diceret: Sollicitus fuit primum, sed sollicitior redditus est, multa utendo confidentia in vos, sive Tito narrante bona de vobis, sive caeteris narrantibus, quos etiam Apostolos Ecclesiarum, gloriam Christi appellat. Nam multi ibant, et revertebantur, sive ab apostolis missi, sive sua sponte pergentes, qui eis referre possent. Socius meus. Socius ei erat Titus, quia episcopus ordinatus; caeteri fratres, qui adjutores Evangelii erant. In hoc, quod Apostolus tales direxit, monentur praedicatores, cum aliquem ad bonum 134.0462C| trahere cupiunt, talem dirigant, cujus mens nullius morbo corrupta sit vel corrumpatur.
Ostentionem ergo, etc. His verbis commendat eos Apostolus, ut obedientes et devoti erga illos existant; quasi diceret: In hoc vestram conversationem, et fidem agnoscere potero, si eos honorifice susceperitis in facie Ecclesiarum, id est, in visione Ecclesiarum.
(CAP. IX.) Nam de ministerio, etc. Videtur enim Apostolus quasi aliud locutionis genus aggredi. Nonnulli dicunt hactenus Apostolum locutum de eleemosyna terrenarum rerum, nunc de eleemosyna verbi Dei, quae major est terrenis; et ideo sedule haec eleemosyna adhibenda est erga credentes. Nonnulli dicunt hactenus allocutum fuisse laicos; nunc 134.0462D| alloqui sacerdotes, quibus utrumque genus misericordiae commendandum est. Nonnulli dicunt a principio istius sermonis usque ad finem de eleemosyna terrenarum rerum locutum. Sed si de ista, quare tam frequenter repetit? Solet enim quis repetere causam quam agnoscit et operatur, ut arctius in aliorum cordibus inculcet. Quod manifestatur in Petro, quem cum Dominus agnosceret sui ardoris amorem habere, eum interrogavit utrum se diligeret (Joan. XXI, 15). Sive repetit, ut ostendat 134.0463A| quem affectum habeat erga suos auditores. Ea intentione Apostolus repetit, subdendo: Scio enim promptum animum vestrum, etc.; et: Ex abundanti est mihi scribere vobis; id est, dilatatum est cor meum ad scribendum vobis. Quoniam Achaia parata est, etc. Ea intentione, qua Macedones ad exemplum protulerat, ea etiam Achaicos; id est, ut eos puderet imitari nolle. Sed nunquid et isti non erant Achaici? Erant. Sed quasdam Ecclesias affines ad exemplum profert. Et quid est dicere: Vestra aemulatio provocavit plurimos, nisi quasi aliis verbis dicat: Vestra correctio et emendatio plurimos ad emendationem, id est, imitationem provocavit? Adeo ut dicerent: Si Corinthii, qui ceciderunt, ita surrexerunt, ut ab Apostolo laudentur, multo magis 134.0463B| nos possumus nostros mores corrigere, ut Deo et Apostolo placere possimus, qui non cecidimus.
Misimus autem fratres; praedictos appellat, ut ne quod gloriamur, etc. Laudaverat Apostolus Corinthios Macedonibus; et, ne ipsi aliter invenirent, quam Apostolus dixerat, idcirco curavit idoneos ministros dirigere, qui eos ad opus misericordiae provocarent, ne aliter Macedones invenirent. Et ideo subjunxit: Ut, quemadmodum dixi, parati sitis, etc. Bene dicit: Erubescamus nos, quia, si aliter invenirent Macedones, erubesceret Apostolus, maxime Corinthii; quia magis solet erubescere ille, qui alium videt suimet causa erubuisse, quam si ipse propria causa erubesceret. Ut non dicamus vos in hac substantia; id est, in hoc opere misericordiae 134.0463C| non negemus vos esse.
Necessarium ergo existimavi. Quasi diceret: O Corinthii, non parvipendatis quod tot et tales dirigam ministros; nam ego necessarium duxi tales dirigere, ut praepararent repromissam benedictionem. Idonei namque debent esse, qui benedictionem praeparant. Repromissam dicit illam, unde superius: Quoniam et Achaia ab anno priore parata est. Benedictionem dicit esse, quia illi, qui tribuunt, aut a Deo, aut ab illis, quibus tribuunt, benedici promerentur. Nam unusquisque secundum cujus praeceptum tribuit, ipsius contemplatione perficitur. Ex coepta Dei causa, quantum, ad humanum morem attinet, Apostolus honestatem commendat: sic quasi benedictionem, etc.
134.0463D| Superius infirmis condescendens, dicebat: Non ut aliis sit remissio, etc.; nunc fortes hortatur dicendo: Qui parce seminat, parce et metet. Quia condescendens Apostolus infirmis superius dixit: Non ut aliis sit remissio, etc.; nunc vero ascendens provocat fortes, potentes, ac divites ad majora pietatis opera, dicens, ut praeparent repromissam benedictionem, sic non quasi avaritiam. Quibus et rebus terrenis protulit similitudinem, dicens: Hoc autem dico: Qui parce seminat, etc.; quasi dixisset: Sicut qui parum seminat, parum et metit, sic et vos, si 134.0464A| parum dederitis, parvam aeternae felicitatis remunerationem recipietis. Sane sciendum, quia saepe solet Apostolus suis auditoribus diversas proferre similitudines; nunc militis, nunc agricultoris, nunc quoque medici, nunc negotiatoris; similiter nunc seminatoris congruam in qualitate et quantitate ponit similitudinem. In qualitate videlicet, quia quod seminat, hoc et metit; in quantitate autem, quia quantum quis seminat, tantum et metit. Illud autem notandum, quia parcum appellat avarum, a quo quasi extorquetur, et exigitur, ut inferat: qui idcirco tardus est tribuere, quia fructum mercedis non videt.
Sequitur: Et qui seminat in benedictionibus, etc. In benedictionibus namque seminare est, cum cordis 134.0464B| hilaritate; sub spe futurae remunerationis, misericordiam peragere, juxta illud Salomonis dicentis: In omni dato hilarem fac vultum tuum, quod etiam de eleemosyna verbi Dei intelligi potest; quoniam qui suis auditoribus eleemosynam verbi tribuit, ex cordis sinceritate, ne forte fructu privetur, necesse est administrare. Sane notandum quia, si in benedictionibus metet qui in benedictionibus seminat: ergo econtra qui in maledictionibus, hoc est, tristitia seminat, in maledictionibus et metet; quoniam scriptum est: Quae enim seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI, 8).
At vero Corinthii, quial ongo ante tempore se promiserant collectas facturos, idcirco taliter loquendo subjungit, dicens: Unusquisque prout destinavit 134.0464C| corde suo; hoc est, ut deliberavit, decrevit, atque disposuit (subauditur, tribuat). Verumtamen non eum poeniteat, ne forte fructu privetur; et ideo subjungit: Non ex tristitia aut ex necessitate. Poterant autem Corinthii ex tristitia, aut ex necessitate tribuere, dum videbant alias Ecclesias collectas facere; quoniam pudebat eos aliter agere. Poterant enim dicere: Ecce aliis tribuentibus, si nos non retribuerimus, denotabimur, et deteriores aliis judicabimur. Quapropter, ne opus pietatis fructu careret, monentur ab Apostolo, ut non ex tristitia, aut necessitate id ipsum procedat. Moraliter: Multi sunt in Ecclesia, qui, dum vident generalitatem aliquid bonum agere, ne denotabiles habeantur, pudet eos aliter agere. Sequitur: Hilarem enim datorem diligit 134.0464D| Deus. Scilicet ex omnibus illis, qui sua tribuunt, eos diligit Deus, qui cum cordis hilaritate tribuunt, ipsosque etiam praeparat ad remunerandum. Ubi etiam attendendum quia, si eos diligit, qui cum cordis hilaritate largiuntur, eos utique odio habet, qui cum tristitia cordis tribuunt.
Sequitur: Potens est autem Deus gratiam abundare facere in vobis. Optat his verbis Apostolus gratiam Dei illis adesse, quatenus sicut omnia vitia gratia ejus vicerant, sic et in opere misericordiae perfecti ac devoti invenirentur, ipsius fulti praesidio. Sequitur: 134.0465A| In omnibus semper omnem sufficientiam habentes, etc. Imprecatur etiam gratiam Dei illis, ut in omnibus abundent bonis; adeo ut nihil egeant eorum, quae ad animae attinent salutem: quod tunc fit, quando homines eligunt sufficientiam; hoc est, quando, suppleta sua, suorumque necessitate, quae superabundant, pauperibus tribuunt, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus (Psal. CXI, 9), etc. Magnopere quippe hoc exemplo provocat eos ad opus misericordiae. Ubi etiam attendendum quod dicit: Dispersit, dedit pauperibus, etc. Si enim justitia illius manet in aeternum, qui pauperibus tribuit, multo magis ejus, qui tribuit justis. Itaque distat inter pauperes et sanctos: pauperes quidem sunt, qui publice egent; sancti vero, qui jejuniis omnibus 134.0465B| atque vigiliis insistunt, ut Anna; vel certe qui sua distribuunt, ut apostoli. Sane sciendum quia justitia dicitur quasi juris status. Ille ergo justitiam operatur, qui omnia temporalia communiter omnibus a Deo data intelligit. Ille, inquam, imitator justitiae Dei existit, qui ad imitationem ipsius, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, etc., quae, queis superabundat, tam amicis, quam et inimicis indifferenter tribuit.
Sequitur: Qui autem administrat semen seminanti, etc. Nota quia Dei sunt semina, atque nascentia, quoniam ipsius nutu et seminantur, et nascuntur ad sustentationem hominum. Et hoc sciendum, quia his verbis magnam subministravit illis tribuendi confidentiam; ac si dixisset: Si ejus sunt semina, 134.0465C| atque nascentia, quare pigri estis ea quae illius sunt illi tribuere? Nam, si tribueritis, debitorem vobis eum facietis. Et quia duo dixerat, duo repetit: Et multiplicabit semen vestrum, etc. Et est sensus: Qui administrat semen, multiplicabit et ipsum, et qui praestabit panem, et augebit incrementa frugum. Itaque nolite segnes esse seminare, hoc est, pauperibus erogare, quoniam si semel seminaveritis, bis metetis. Bis namque metere est, et in hac praesenti vita temporalium rerum abundantiam, quibus pauperum inopiam sublevemus, et in futura, aeternae remunerationis praemium suscipere. Nota quia fruges justitiae dicuntur; verumtamen fruges, fruges justitiae justis sunt, qui eas bene dispensant; injustis autem utique fruges sunt injustitiae.
134.0465D| Sequitur: Ut in omnibus locupletati, etc. Locupletes nempe in omnibus sunt, qui abundant tam temporalibus, quam spiritualibus bonis. In omnem simplicitatem dicit; quia qui tribuunt, simpliciter hoc ipsum agere debent; hoc est, non eos, quibus tribuunt, sibi velle esse subjectos, neque aliquod per hoc quaerere obsequium: nam quicunque aliquid horum cupiunt, suam, inquam, mercedem recipiunt; unde Dominus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). In eo vero, quod ait, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo, talis est sensus: Simplicitas, administratio gratiarum 134.0466A| actionem per nos operatur Deo; hoc est, nobis exhortantibus et vobis tribuentibus, alii incitantur, ut gratias Deo referant.
Sequitur: Quoniam ministerium hujus officii, etc. Officii ministerium dicit ministerium videlicet collationis. Et est sensus: Quicunque hujus officii ministerium implet, non solum ob hoc remunerabitur, quia sanctorum sublevat inopiam, sed etiam ob hoc, quia alios, qui vident, provocat, ut gratias Deo referant. Itaque duarum mercedum munere ditabitur. Sequitur: Per probationem ministerii hujus. Et est sensus: Hac probatione manifestabitis vos verissime esse Christianos, si hujus ministerii, hoc est, collationis impletores fueritis. Sequitur: Glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae. Et est sensus: 134.0466B| In obedientia confessionis vestrae, hoc est, per impletionem vestrae promissionis, eritis glorificantes Deum in Evangelio Christi. Sequitur: Et simplicitate communicationis. Simplicitatem communicationis dicit mentis quoque sinceritatem; hoc est, ut non aliud quaeratur, quam quod quaerendum est. In illos dicit, qui erant Jerosolymis; et in omnes dicit, de illis, quibus ipsi tribuebant, vel certe qui videbant, et in aliis locis habitabant.
Sequitur: Et ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos. Ostendit his verbis Apostolus, quanquam latenter, quod non solum sanctorum, qui erant Jorosolymis, meritis, et precibus Deo commendarentur Corinthii, sed etiam et aliorum omnium, qui videbant, et suis necessitatibus, non sibi tunc 134.0466C| cupiebant esse subjectos causa salutis ipsorum; et ideo dicit: Pro vobis, desiderantium vos. Quis enim sanctorum non desideret aliquem suis necessitatibus esse subjectum causa salutis ejus? Nam, si ille qui tribuit, eum cui tribuit, velit sibi esse subjectum, amittit utique mercedem. Et ideo sancti semper cupiunt homines suis necessitatibus esse subjectos, ne perdant mercedem. Propter quid eos desiderent, ostendit subdendo: Propter eminentem gratiam Dei; hoc est, ut gratia Dei eminenter sit in vobis; quoniam quo eritis humiliores, eo eminentiores. Aliter: Propter eminentem gratiam, videlicet, scientiae, et charitatis, et similium; ut sit sensus: Ut qui jam in aliis omnibus abundatis, et in hac gratia largitatis abundetis.
134.0466D| Sequitur: Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. Notandum quia in gratiarum actione sermonem de opere misericordiae terminat, quem etiam a laudibus inchoaverat. Et est sensus: Gratias ago Deo, qui vos sua miseratione ineffabilibus suis donis ditavit. Si vero ad superiora referatur, talis est sensus: Gratias agentes Deo, qui vobis immeritis inenarrabilia sua dona contulit.
(CAP. X.) Ipse autem ego Paulus, etc. Erant enim nonnulli inter Corinthios, qui eum minoris esse auctoritatis putabant, et haec suspicio poterat impedire ejus exhortationem praedictam de opere 134.0467A| misericordiae. Ideo inseruit auctoritatem Apostolus, dicendo: Ipse autem ego, etc.; quasi diceret: Ipse ego pater, et praedicator, et doctor, qui vos per totum textum istius Epistolae monui, veluti pater filios; sive, ipse ego, qui non alter sum praesens corpore, absens autem in Epistola; sive, ipse ego qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis. Obsecro vos, etc.: quasi diceret: Per illius mansuetudinem et modestiam vos obsecro, qui, cum posset suos ulcisci inimicos, patienter toleravit. Sed cum dicit, obsecro et confido, videtur alloqui bonos, sed tamen propter malos. Et quid confideret, manifestat, subdendo: Rogo autem, ne praesens audeam. Erant enim nonnulli inter Corinthios, qui adhuc incorrecti manebant; erant 134.0467B| etiam et pseudoapostoli, a quibus fuerant decepti; et ideo taliter loquitur, quasi diceret: Rogo vos, ut ita congregetis vos, ut cum venero, non habeam quod reprehendam, aut excommunicando, aut ab unitate separando, sed veluti pater in filiis laetus per eam confidentiam, etc. Quos appellasset, manifestat, dum subdit: Qui arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus; id est, in carne consistendo, carnaliter vivere; sive legem legendo, non recte sentire. Nam dicebant Apostolum non recte sentire; et ideo ei fidem non accommodari debere. Et ad haec duo respondit, subdendo: In carne enim ambulantes, etc.; id est, in carne mortali consistendo, mortificatis desideriis carnalibus, secundum divina praecepta vivimus, sive eamdem legem, 134.0467C| quam Judaei, habentes, spiritaliter intelligimus.
Nam arma militiae nostrae, etc.; quasi diceret: Arma nostra non sunt scutum, gladius, materialia, atque visibilia, sed potentia Deo. Potentia sunt, quia hoc possumus verbis, quod alii gladiis nequeunt; sive potentia, quia his armis adversus regnum iniquitatis dimicamus. Nam sicut Christus adversus regnum iniquitatis dimicat, ita et nos donis ipsius ditati, et arma habemus, et sumus, et ad destruendum regnum iniquitatis laboramus. Et quare potentia Deo, subdit: Ad destructionem munitionum. Munitionem namque appellat doctrinam pseudoapostolorum, qui suis calliditatibus atque versutiis eam muniebant, sed tamen arietibus apostolorum ipsa est munitio destructa, quemadmodum murus visibilis 134.0467D| arietibus dissipari solet. Consilia destruentes, etc. Altitudinem enim antiqui hostis appellat insidias, quae consiliis se inserunt hominum, et quasi munitionem faciunt, sed tamen apostolica doctrina destruitur. Isti enim volentes suam statuere scientiam, humili se Dei subdi noluerunt scientiae. Et in captivitatem redigentes, etc.; id est, superantes sumus pseudoapostolos, qui omnem intellectum praeparatum ad obsequium Christi, captivant, et sibi subdunt. Est etiam alter melior sensus: Manifestata veritate, falsitatem destruere.
Et in promptu habentes, etc. In promptu, id est, in propatulo: quasi diceret: In promptu habentes sumus ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta 134.0468A| fuerit vestra obedientia. Nam obedientia fidelium condemnat inobedientiam non credentium: quod tunc fit, quando illi, qui erant affirmatores falsitatis, incipiunt esse assertores veritatis.
Quae secundum faciem sunt, videte; id est, quae in aperto et manifesto sunt, animadvertite. Et quae sint illa subdit: Si quis confidit Christi se esse, etc. Erant enim nonnulli inter Corinthios, qui dicebant se Christi esse, id est, pseudoapostoli, adversus quos loquitur Apostolus, dicendo: Si quis confidit, etc.; quasi diceret: Si Christi vos esse dicitis, et nos ipsius sumus. Sed multum se humiliat, quoniam non se praefert. Quantae enim temeritatis est ille homo, qui vult se Apostolo coaequare? Et si ille, multo magnae temeritatis, qui se etiam vult praeferre. Sed qui se 134.0468B| hic humiliat, auctoritatem mox subjungit sui Apostolatus, dicens: Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero, etc.; quasi diceret: Si ego, qui me humiliavi, auctoritatem mei Apostolatus manifestans, non erubescam, dicendo de me dictum fuisse: Vas electionis est iste mihi (Act. IX, 15); quia non facio contra illud: Laudet te alienus (Prov. XXVII, 2), etc.: quoniam non causa meae laudis, sed vestrae salutis, ne pseudoapostolis fidem accommodetis, dico. Qua nempe intentione, post exhortationem collationis, sui apostolatus inseruerit auctoritatem, manifestum est. Qui quoque in ipsa intentione commendationis suae auctoritatis perseverans, dicit: Ut autem non existimer tanquam terrere vos (subauditur, volens) per epistolas (subauditur, dico). Hos illi namque per epistolas 134.0468C| terrent, qui nulla gratia commendantur, quique etiam nullam habent auctoritatem, nullum officium, nullumque magisterium; ideoque terrent absentes, quia timent praesentes. Econtra non erat talis Apostolus, neque hi, qui cum eo erant: ipse enim auctoritate commendabatur, quia et Spiritus sancti gratia erat repletus, et a Domino ad praedicationis officium directus; idcirco omnia secundum Spiritus sancti dispositionem agebat. Subjungit et verba aestimantium se absentes per epistolas terrere; quoniam quidem epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes, etc. Sane sciendum, quia praesentia sanctorum tumentibus, ac superbis videtur esse infirma, et eorum sermo contemptibilis. Quare? Quia sanctorum natura est nolle suam auctoritatem ostendere, nisi coacti. Et 134.0468D| ideo quo eos infirmos conspiciunt, eo nullius esse auctoritatis putant. Econtra aliter fideles sentiunt. Nam quo eos ipsi abjectiores inspiciunt, eo sublimiores et majoris esse auctoritatis intelligunt, et idcirco magis eos timent.
Sequitur: Haec enim cogitet, qui ejusmodi est; hoc est, qui hujuscemodi est aestimationis, quia quales sumus per epistolas absentes, etc.; ac si aliis verbis dixisset: Non sum alter, et alter; quia non sum divisus, quoniam non sum praesumptor: nam praesumptorum est minari quod non est minandum, et promittere quod non est promittendum. Nos autem, etsi aliqua minando, aut promittendo dicimus, utique per eum, qui in nobis habitat, implere possumus. 134.0469A| Quapropter me humiles humilem sentiunt, superbi vero rigidum et fortem agnoscunt.
Sequitur: Non audemus nos inserere, etc. Et est sensus: Non enim audemus jactanter ea de nobis proferre, quae non sunt in nobis, neque ita Deum contemnere, ut nos pseudoapostolis comparemus, qui non Dei gratia, sed sua praesumptione commendantur. Sequitur: Si ipsi in nobismetipsis metientes, nosmetipsos nobis, etc.; quasi dixisset: Sumus enim metientes nosmetipsos in nobis; quia non ultra mensuram divinae regulae, hoc est, dispositionis, extendimus nos, neque etiam infra ipsam mensuram coarctamus, quia non nos pseudoapostolis comparamus.
Sequitur: Non in immensum gloriabimur. Est enim 134.0469B| quasi praecedentium verborum expositio. In immensum quoque gloriari est ultra metas divinae dispositionis extendi. Sequitur: Sed secundum mensuram regulae, quam mensus est nobis Deus. Et est sensus: Extendimus quippe nos ad praedicandum, sed secundum terminos, et metas, quas nobis Deus constituit. Sed quia vos infra mensuram divinae regulae, hoc est, dispositionis, estis comprehensi, extendimus nos usque ad vos. Et hoc est, quod dicit, mensuram pertingendi ad vos; quasi dixisset: Nos enim non praesumptione ad vos venimus, sed divina admoniti revelatione. Vos quoque nobis praedicantibus credidistis; unde in prima: Signaculum apostolatus mei vos estis (I Cor. IX, 2); et item: Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Illud etiam sciendum, 134.0469C| quia divina revelatione admonitus venit ad Macedones et Corinthios. Hoc sane notandum, quia his verbis ostendit Apostolus regiones et provincias divisas fuisse praedicatoribus, ut unusquisque haberet in quo specialiter gloriarentur.
Sequitur: Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos. Superextendi vero est modum divinae regulae velle excedere. Nihilominus sciendum quia in tota hac sententia haec est Apostoli intentio, ut ostendat Corinthiis, quod non eum contemnere debent, qui juxta mensuram divinae dispositionis accepit, ut sua eos praedicatione ad fidem traheret; quasi dixisset: Non, inquam, vestrum proprium patrem, magistrum atque doctorem debetis contemnere, 134.0469D| neque etiam pseudo eidem in immensum gloriantes praeferre apostolos. Sequitur: Usque ad vos pervenimus in Evangelio Christi. Christi dicit ad distinctionem eorum qui non Christi, sed suas falsas praedicabant doctrinas.
Sequitur: Non in immensum gloriantes. Quid enim sit in immensum gloriari, mox ostendit, cum subjunxit: In alienis laboribus. Apostolus quippe non in alienis laboribus gloriabatur, sed in propriis; quoniam sua praedicatione tracti sunt Corinthii ad fidem. Falsi quoque apostoli in alienis laboribus gloriabantur, 134.0470A| hoc est, in plebibus, quae per aliorum praedicationem crediderant, qui etiam non audebant transire ad incredulos, qui signa requirebant, quia nullum facere poterant; et ideo transibant ad credentes, qui non signa requirebant. Sequitur: Spem autem habentes crescentis fidei vestrae, etc. Et est sensus: Non cedimus persecutionibus, non passionibus, quia spem certam habemus, quoniam cum fides vestra creverit, nos quoque a Deo remunerabimur. Et ideo non vestrum aurum, neque vestrum argentum, neque caetera quaerimus; quoniam a Deo remunerationem exspectabimus.
Sequitur: Secundum regulam nostram in abundantia, etiam in illa, quae ultra vos sunt, evangelizare. Promittit his verbis Apostolus, quod non sit 134.0470B| contentus manere semper Corinthi; eo quod non sit solummodo usque ad illos extenta mensura regulae divinae, sed etiam in illa loca transire, et evangelizare, quae divina comprehensa erant linea; et ideo dicit: Quae ultra vos sunt. Verum tunc, ut non alienis laboribus gloriaretur, neque super alienum fundamentum construere videretur, ibi se dicit evangelizare, ubi nemo prius jecerat fundamentum, et ubi Christus nondum fuerat nominatus. Et hoc est, quod dicit: Non in aliena regula; id est, doctrina, vel certe potius plebe. Unde ipse mox subjungit, dicens: In his, quae praeparata sunt, gloriari. Illud autem sciendum, quia Apostolus, quoties illis Ecclesiis, quae aliorum praedicatione venerant ad fidem, dirigebat Epistolas, non severitatem minabatur, 134.0470C| sed exhortationem, et admonitionem destinabat, et peccatum notabat, ut corrigerentur; illis autem, qui ipsius praedicatione venerant ad fidem, etiam severitatem minabatur. Quod agendo, legis praeceptum implebat, quo jussum est, ut si quis per campum alterius transiret, haberet potestatem spicas manibus vellere, et confricare, non tamen falcem mittere (Deut. XXIII, 25).
Sequitur: Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Quia dixerat superius non se in immensum gloriari, neque in alienis laboribus, subdidit etiam ea, pro quibus aliquis poterat suspicari eum propriam quaerere gloriam; ideoque subjunxit: Qui autem gloriatur; hoc est, qui gloriatur in doctrina, sive in 134.0470D| multitudine credentium, seu in profectu auditorum, in Domino glorietur; hoc est, totum ad Domini laudem referat, et ad Domini lucrum.
Sequitur: Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, etc. Ille quippe probatur, qui non sua praesumptione, sed Domini gratia commendatur. Pseudo namque apostoli non erant probati, quippe quia nullis etiam virtutibus commendati.
(CAP. XI.) Sequitur: Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae; quasi dixisset: Vos o Corinthii, qui longo tempore falsos praedicatores 134.0471A| gloriantes sustinuistis, me quoque saltem modicum sustinete. Et nota, quia insipientem se vocat, videlicet quia magna dicturus erat de se, quorum gloriatio poterat videri attinere ad insipientiam.
Sequitur: Aemulor enim vos Dei aemulatione. Et est sensus: Non enim invidentia adversus falsos stimulor, sed vos paterno affectu zelans inflammor, ut immaculatos et incontaminatos vos Deo repraesentem. Unde mox subjunxit: Despondi enim vos uni viro virginem castam, etc. Uni viro appellat Christum, virginem castam, vel generaliter sanctam Ecclesiam, vel specialiter animam fidelem, quae dum per aquam baptismatis renascitur, sponsa Christi efficitur; et, ut nullum alium admittat, quasi arrhabonem, pignus sancti Spiritus accipere promeretur. 134.0471B| Illud autem sciendum, quia quae alterum pulchriorem, nobiliorem, atque prudentiorem suo sponso dijudicat, non jam casta, sed potius corrupta est sponsa. Similiter et anima, quae Christi sponsa est, semetipsam corrumpit, dum magis aurum, aut argentum, et reliqua, quam ipsum diligit. Sed videndum est quam castitatem voluerit intelligi Apostolus, utrum corporis, an mentis. Nam si corporis intelligas, perpauci sunt, qui eamdem custodiunt; si vero mentis, id est, fidei integritatem, multi sunt, qui eam habent. Sciendum quia sunt nonnulli, qui servant corporis castitatem, sed non servant mentis virginitatem, velut haeretici; ita sunt nonnulli, qui habent mentis castitatem, sed tamen non habent corporis, veluti sunt conjugati, quibus non 134.0471C| obest ipsum conjugium: item, sunt nonnulli, qui servant mentis virginitatem, sed non habent corporis castitatem, quia per abrupta vitiorum discurrunt. Hi quoque, et haeretici una regula constringuntur, quia sicut mentis, sic et corporis declinanda est corruptio. Convenientius vero hujus loci exemplum illi loco confertur, ubi legitur in Apocalypsi: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati (Apoc. XIV, 4); ubi per mulieres haereticos intelligit, per virgines autem universae Ecclesiae fideles, qui sequuntur Agnum quocunque ierit; videlicet de corruptione ad incorruptionem transeuntes. Beatus vero Augustinus illius loci exemplum secundum corporis virginitatem exponit. Dicit enim quia solummodo centum quatuor millia, qui 134.0471D| cum mulieribus non sunt coinquinati, possunt cantare canticum. Canticum namque cantare est, illos, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, prae omnibus fidelibus de incorruptione corporis gaudere. Et hi sequuntur Agnum, quia virgo est caro agni. Sed quis ab ista laude Petrum separet, vel caeteros apostolos, qui secundum opinionem sanctorum doctorum, praeter Paulum et Joannem, omnes conjugati fuerunt?
Sequitur: Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua (Gen. III, 4), etc. His verbis ostendit zelum suum, atque ardorem, cum etiam timendo 134.0472A| eos admoneat. Serpens enim hoc modo seduxit Evam: nam cum praecepisset Deus protoplastis, ut de ligno scientiae boni et mali ne comederent, venit ad eos serpens, et dixit: Quare praecepit vobis Deus, ut de ligno scientiae non comederetis? Respondens Eva dixit: Quia quocunque die comederitis, morte moriemini. Qui dixit eis: Non erit ita; sed scit Deus, quia quocunque die comederitis, eritis sicut dii, etc.; quasi diceret: Idcirco vobis praecepit, ut terrorem incuteret; tamen non erit facturus. Similiter et Apostolus timebat ne hoc modo Corinthii deciperentur: nam pseudoapostoli venientes ad eos dicebant: Quare non observatis legem? Illi vero respondebant dicentes: Quia data gratia jam non viget. Illi econtra dicebant: Non ideo data est 134.0472B| gratia, ut lex evacuaretur, sed ut vel sic lex impleretur, quae sola impleta sufficit ad salutem. Sunt etiam nonnulli in Ecclesia, qui nomine serpentium designantur. Dicunt enim non esse ignem aeternum: et quod dictum est: Hi ibunt in supplicium aeternum (Matth. XXV, 46), ideo dictum esse, ut homines terrorem haberent: verumtamen Deus non patiatur creaturam suam in aeternum perire. Et hi cum sint perditi, alios perdunt. Nam si is, qui venit, alium Christum praedicat, etc., usque ubi ait: Recte pateremini. Et est sensus: Recte pateremini praeferre mihi pseudoapostolos, si aliquid magis contulissent, quam a me collatum est vobis: sed, quia eumdem Christum praedicaverunt, quem nos, et eumdem Spiritum, et idem Evangelium, atque 134.0472C| baptismum, non est, inquam, dignum, ut mihi eos praeferatis. Attamen sciendum quia oritur quaestio, quare Corinthiis dixerit: Recte pateremini, cum Galatis dicat: Si quis alium Christum evangelizaverit (Gal. VIII, 9), praeter quem evangelizavimus, anathema sit. Quomodo illis anathema, cum istis dicat rectum? Solvitur itaque hoc modo. Isti quoque cum essent credentes, non alium Christum praedicare poterant, nisi eum, qui pro nostra redemptione fuerat crucifixus. Illis dicit anathema, quia si alium Christum praedicarent, jam non potiorem, sed incomparabiliter omnibus deteriorem.
Sequitur: Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Superius locutus est adversus falsos apostolos; nunc vero loquitur pro veris, dicens, 134.0472D| Existimo, etc., quasi dixisset: Quare mihi vultis falsos praeferre, cum etiam magnos praeferre non debeatis; quoniam quidem nihil caeterae Ecclesiae magis acceperunt a magnis apostolis, quam vos a me accepistis? Nihil, inquam, magis acceperant, praesertim cum hic plus omnibus laboraverit, et Dominum tam in via quam et in templo viderit.
Sequitur: Et si imperitus sermone, sed non scientia. Sane sciendum quia multis erroribus decepti erant Corinthii. Favebant quippe alii pseudoapostolis, alii autem veris, alii quidem polite loquentibus; quippe idcirco his omnibus favebant, ut istum dejicerent, 134.0473A| et minoris auctoritatis esse monstrarent. Quapropter cum locutus fuisset adversus falsos, et pro veris, nunc vero et loquitur adversus eos, qui in praedicatione eloquentiae requirebant nitorem. Si imperitus, inquit, sermone, etc, quasi dixisset: Cur etiam mihi eos vultis praeferre, qui in praedicatione eloquentiae requirunt nitorem? Non, inquam, eos debetis mihi praeferre, quia etsi periti sunt, ibi quippe sunt periti, ubi periculum esse potest: ego autem, etsi imperitus sum, ibi sum imperitus, ubi nullum inest periculum; quia si sum imperitus sermone, non tamen scientia. Potest enim aliquis perfectae fidei, atque scientiae esse, tardus tamen in locutione. Sciendum tamen quia quaeri potest cur se dicat imperitum, cum dicat Festus de illo: O Paule, multae litterae te ad insaniam 134.0473B| convertunt (Act. XXVI, 24). Sed sciendum quia, juxta quod ait Festus, multis litteris erat instructus: verumtamen causa humilitatis se dixit imperitum. Sequitur: In omnibus manifestatus sum vobis; hoc est, manifestatus sum, quia non vanae laudis causa, aut terreni quaestus praedicavi, sed causa vestrae salutis. Manifestatus sum etiam, quia non ex verborum inopia, sed potius abundantia; sive manifestatus sum signis atque virtutibus.
Sequitur: Aut nunquid peccatum feci, etc.; ac si dixisset: Nullum, inquam, peccatum feci apud vos, propter quod praeferre mihi debeatis pseudoapostolos, nisi in hoc forte peccavi, quia quae vestra sunt, non abstuli; et si hanc culpam feci, ignoscite, quaeso: propter hoc enim magis illi timebant, quia nihil ab 134.0473C| eis accipiebat; propter quod etiam pseudoapostolos illi praeferebant, quoniam magis se ab ipsis diligebant: illi namque eo se credebant sanctiores, quo eis erant gratiores; et ideo illi ad tribuendum fiebant libentiores. Et sciendum, quia pulchre dicit: Humilians: quid enim humilius, quam accepta potestate non uti? Haec quoque humilitas multum ad Corinthiorum attinebat libertatem: et ideo dicit: Ut vos exaltemini; quoniam a dominatione falsorum apostoli liberabantur.
Et quia poterat aliquis dicere: Quomodo te humiliasti, ut nos exaltaremur, inquit ipse, quoniam gratis Evangelium Christi evangelizavi vobis. Et est sensus: Nihil a vobis accipiens per annum, et sex menses, annuntiavi vobis Evangelium: et, ne forte 134.0473D| incredibile hoc videretur, subjunxit: Alias Ecclesias exspoliavi, etc., quasi dixisset: Ab aliis Ecclesiis sumptus accepi, ut vobis praedicare sufficerem. Itaque ne parvum esse videretur, quod ab aliis Ecclesiis ad eorum salutem acceperat, ideo tale verbum posuit, hoc est, exspoliavi. Hoc quoque sciendum, quia quo nihil se ostendit accepisse ab illis, eo magis isti gravantur.
Sequitur: Et cum essem apud vos, et egerem, etc. Sane notandum, quia non solum tunc nihil ab illis accipere voluit, quando abundabat propriarum manuum 134.0474A| laboribus, vel aliarum Ecclesiarum stipendiis, sed etiam nec tunc, quando patiebatur indigentiam. Unde dicit beatus papa Gregorius: Quis enim comprehendere, vel enarrare valet viscera Pauli? Quippe, cum ministraret Corinthiis alimoniam cibi spiritalis, nolebat ab eis accipere alimoniam cibi corporalis. Quis enim nostrum aliquem divitem sua nunc praedicatione traheret ad fidem: si videret eum tenacem erga se, non reprehenderet, non etiam increparet? Nam quod mihi deerat, etc.; id est, labore manuum acquirere non poteram, suppleverunt fratres. Nam a prima hora diei usque ad quintam, manibus laborabat, ut sibi victum acquireret; a quinta vero usque ad undecimam praedicabat, et adeo viriliter, ut sibi resistentes paganos superando ad fidem traheret. 134.0474B| Qui venerunt a Macedonia. Sed quare ab istis accipiebat? Quia non erant decepti a pseudoapostolis. Ab istis vero nolebat accipere, ne occasionem accipiendi pseudoapostolis, qui inter eos erant, tribueret. Et in omnibus sine honore, etc.; id est, non solum in cibo, vel in potu, sed etiam in servitio, in obsequio, et in caeteris talibus sine honore fui. Et ne putarent illi ob hoc eum dixisse istud, quod ab eis accipere vellet, ideo subjunxit: Servavi et servabo; quasi diceret: Absit ut ego, qui semel deliberavi non accipere, ut accipiam. Sive secundum quosdam: Servabo me quousque pseudoapostolos inter vos habueritis.
Est veritas Christi in me. Quasi dicat: Sicut in Christo non est est, et non, ita in me, qui membrum 134.0474C| illius existimor. Ego membrum, ille auctor, ego recipiens, ille praecedens, ego subsequens. Quare hoc dixisset, subdit: Quoniam haec gloria, etc. Gloriam suam appellat, accepta potestate non uti. Et hic ostendit, quia quod ille non acceperat, gloria erat, non peccatum; unde superius: Nunquid peccatum feci? Non infringetur, etc.; id est, quia non accipiam: tunc etenim infringeretur, si accepisset. Sed quaerendum est, cum superius eos ad opus misericordiae provocasset, quare nunc dicit: Non infringetur in me. Ideo quia non suae necessitatis causa accipiebat, sed propter pauperes, qui Jerosolymis consistebant. Tunc gloria ejus infringeretur, si suae necessitatis causa accepisset.
134.0474D| Quare? Quasi diceret: Forte ideo confringetur, quia non diligo vos, et ideo non accipiam? Non. Quia ego diligo vos, et magis vos diligo non accipiendo, quam accipiendo: et ut ostendat eos diligere, subdit: Deus scit; ut dum illi eum audiunt, qui omnium occulta cordium novit, ad ostensionem suae dilectionis traxisse, certi de dilectione redderentur. Quod autem facio, et faciam; id est, sicut hactenus non accepi, non accipiam: et hoc est, quod superius dixerat: Servavi, et servabo. Quare manifestat. Ut amputem occasionem, etc. Pseudoapostoli volebant Apostolum accipere, ut illi occasionem accipiendi 134.0475A| perciperent, quatenus si ille accepisset panem, illi aurum; et ideo sub obtentu istius occasionis accipere nolebat. Ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. Gloriabantur isti de acceptione munerum, quia eo sanctiores esse putabant, quo gratiores reddebantur illis, qui libentius eis dabant: invenirentur illi sicut et apostoli, si accepissent.
Nam ejusmodi, etc. Subdoli; illi, in quibus latet malum, id est, qui aliud mente tractant, aliud opere patrant, veluti pseudoapostoli. Illi namque Christum praedicabant, baptismumque, etc.: sed tamen alia intentione; et ideo subjungit: Transfigurantes se in apostolos Christi; quoniam causa quaestus et lucri praedicabant; apostoli vero Christi, causa salutis animarum.
134.0475B| Et non mirum, etc. Quasi diceret: Quid mirum, si membra transfigurantur, cum etiam caput? Diabolus namque angelus est tenebrarum, et si in ea specie apparuerit, qua est, non recipitur; et ob hoc se transfigurat in angelum lucis, ut facilius se commendet. Et hinc electi solliciti redduntur, ut cum apparet, diligenter perquirant utrum vere sit lucis, nec ne. Hinc est quod Josue videns angelum dixit: Noster es, an adversariorum (Josue V, 13)? Et apostoli videntes Dominum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et clamaverunt (Marc. VI, 49; Matth. XIV, 26); et Petrus videns supra fluctus dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te, etc. (Matth. XIV, 28.) Quorum finis erat, etc. Sicut interit venter, et ea quae ventris sunt, et caetera transitoria, 134.0475C| ita et isti interibunt; et quem finem habituri sunt adulteri, homicidae, eumdem etiam erit istis simulate bonis.
Iterum dico. Dixerat superius: Utinam sustineretis modicum, etc.: et statim voluit istud aggredi; sed tamen Spiritu sancto dictante quaedam verba inseruit; his insertis, derivata intentione, ad coeptum ordinem revertitur, dicendo: Iterum dico (ne quis me putet insipientem ). Hoc ita dicit, quia talia dicturus erat in sequentibus, quae ad laudem illius attinere videri poterant; quasi diceret: Ne putetis me meae laudis causa hoc dicere, sed vestrae salutis; quia necessitate coactus dico. Sive: Non aliquis me putet insipientem, quia veritatem dico, sive quia non totum quod sapio. Et ideo subjunxit: Alioquin 134.0475D| velut insipientem accipite me; quasi diceret: Si verba inspexeritis, quia me videor laudare, insipientem me esse putabitis; si vero intentionem perpenderitis, non insipientem, sed sapientem, quia agnoscetis me facere causa salutis aliorum; ut ego, sicut illi, modicum quid glorier, quia illi multum.
Quod loquor, non loquor secundum Deum: id est, quod me laudo, quantum ad vocem, non loquor secundum Deum; quia qui se laudat, ipsa laude non 134.0476A| promeretur Deum, quia ab eo non accipiet exaltationem, sed humiliationem, et non laudationem, sed defectionem. Et hoc exponit subdendo: Sed quasi in insipientia, etc.; quasi diceret: Quantum ad vocem, in hac substantia gloriae loquor. Insipientiae videtur esse; quia insipientia est homines semetipsos laudare velle, ut illud: Laudet te alienus, etc. (Prov. XXVII, 2) Quantum ad intentionem non est insipientia; et ideo dicit: Quasi insipientia, non vere
Quoniam multi gloriantur, etc. His verbis denotat Judaeos credentes, de nobilitate generis gloriantes, credentibus se ex gentibus praeferentes: et hoc perversum erat, quia non propagatio carnis, sed conversatio, et imitatio facit filios Abrahae. Ubi 134.0476B| ostenditur quantae temeritatis sunt illi, qui per sacramentum baptismi filii Dei effecti, de nobilitate carnis gloriantur, quae eos diaboli filios generaverat.
Libenter suffertis, etc. In coepta intentione manifestat suae auctoritatis ministerium et dignitatis, qua non solum pseudoapostolos, sed etiam magos videretur excedere, perseverans dicit: Libenter suffertis, etc. Insipientes namque illos appellat, qui de nobilitate generis gloriabantur, atque circumcisione, quoniam insipientia est de talibus gloriari. Quod vero dicit, sapientes, nonnulli dicunt ironice dictum fuisse, et ob hoc ita pronuntiari debere, ut intelligatur: nam unaquaeque res aut sensu, aut pronuntiatione discernitur. Potest enim 134.0476C| in similibus verbis dissimilis esse sensus: verbi gratia, si dicam: Per sapientiam tuam fecisti, potest fieri, ut laudando dicas, potest etiam vituperando; et ideo interrogative pronuntiandus est iste locus ut negatio intelligatur. Sunt etiam nonnulli, qui simpliciter hoc ab Apostolo dictum putant, quia erant nonnulli inter Corinthios sapientes, quos ille in prima Epistola laudaverat, atque in omnibus divites esse dixerat, qui etiam pseudoapostolos perferebant: et adversus illos loquitur Apostolus, dicendo: Libenter suffertis, quasi diceret: Miror cur vos adeo sapientes adeo pseudoapostolos toleratis: nam pseudoapostolos volebant portare, ut gloriosiores haberentur, et ideo dolebat Apostolus, quasi diceret: Quare istos portatis, et me ferre non vultis? 134.0476D| etc. Notandum enim, quia duobus modis electi patienter malos perferunt; sive, ut eos ad viam veritatis trahere possint; sive, ut, si non possint, saltem eorum patientia remuneretur.
Sustinetis enim, etc. Quos illi sustinebant, nunc incipit manifestare, subdendo: Si quis vos in servitutem redigit, id est, legis, quia ad hoc laborabant, ut servituti subderent eos legis; sive, in servitutem. quia illam dominationem exercebant sacerdotes 134.0477A| Judaeorum in plebibus, quam nunc episcopi in plebibus exercent. Si quis devorat; id est, si quis vestra consumit: nam illi curam ventris praedicabant; unde idem Apostolus: Quorum Deus venter est (Philipp. III, 19). Si quis accipit; id est, si quis rapit quae vestra sunt; unde etiam Graeci raptores accipitres vocant, et nos illas aves, quae sollicitae sunt alias capere, accipitres dicimus. Similiter et isti accipiebant, quia rapiebant. Si quis extollitur. Extollebantur, quia de superstitione gentis, atque circumcisione gloriabantur. Si quis in faciem vos coedit. In facie namque caedere est, aperte derogare atque convicia inferre.
Secundum ignobilitatem dico. Quia talia dicturus erat in sequentibus; unde poterat videri gloriari: 134.0477B| idcirco praemisit, secundum ignobilitatem; quoniam ad stultitiam attinet alicui de semetipso gloriari. Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte; id est, in parte gloriationis. Quasi diceret: Si illi gloriari volunt, et nos gloriari possumus; quoniam infirmi in his, unde ipsi gloriantur, non sumus. In quo quis audet (gloriari subauditur). Quasi diceret: Si audet aliquis in hoc gloriari, et ego audeo. In insipientia dico. Et quia se laudaturus erat, idcirco praemisit, in insipientia dico.
Semen Abrahae sunt, etc., usque ubi dicit: Ministri Christi sunt. Et quia dicturus erat, plus ego minister, ideo praemisit, ut minus sapiens. Et quare dixisset plus, incipit manifestare, in laboribus plurimis. 134.0477C| Coeperat loqui pseudoapostolis; sed tamen ad bonos apostolos referri potest quod dicit: In laboribus plurimis: nam ostendit eos instare laboribus, magis tamen se. Et isto sermone omnia illa sequentia comprehendit. In carceribus abundantius. Cum dicit: Abundantius, ostendit etiam eos in carcere detrusos; sed tamen iste abundantius, quia instanti praedicatione odium aliorum adversum se excitabat, unde in carcere detinebatur. In plagis supra modum; id est, et caetera, et ista super mensuram. In mortibus frequenter, etc. Et quid esset, quod supra dixerat: In plagis, etc., nunc exponit, dicendo: A Judaeis quinquies, etc., id est, quasi transgressor legis. Nam praeceptum legis erat, ut si quis transgressor ejusdem existeret, ad majores natu deduceretur, et si decrevissent ut flagellaretur, 134.0477D| ipsa flagellatio quadragenarium numerum non excederet, ne forte foede flagellatus frater jaceret ante oculos ejus (Deut. XXV, 3). Postea vero traditum est a majoribus ipsorum, ut triginta novem percussiones darentur, ne loquendo quadragenarius excederetur, et transgressor legis redderetur. Dicit enim Beda quod in libro, quem ei detulerat suus abeas ab urbe Roma in provinciam suam, vidisset pictum tortorem stantem, quadrifidum flagellum tenentem, et unam fidem cum manubrio 134.0478A| manutenebat, cum tribus vero percutiebat, et ille prostratus ante eum jacebat. Ac per hoc ostenditur quia in decima percussione trigenarium, in terna vero novenarium explebat. Si enim quatuor percussisset, quadragenarium explesset. Sed si quaeras mysterium, quare lex hoc praecepisset, notandum quia quadragenarius numerus conflictum istius vitae praesentis designat. Et bene; quia diffusa per quatuor mundi climata cum decalogo adversus insidias diaboli dimicat, ut vitia patrata tergat. Ter virgis caesus sum. Flagellatus a Judaeis quinquies, per unamquamque vicem trigenas, et novenas acceperat; flagellatus a gentibus, quia non eamdem legem servabant, virgis eum caeciderunt. Semel lapidatus sum (Act. XIV, 18), quemadmodum Lystris. 134.0478B| Ter naufragium feci (Act. XVII, 41); quia frequenter navigabat, ideo naufragium patiebatur: nam ita solet evenire frequenter navigantibus. Nocte, et die in profundo maris fui. Si fidem antiquis doctoribus cupis accommodare, non aliter est intelligendum, quam sonat; id est, intelligendum est eum sub undis marinis latuisse. Sed non debet alicui incredibile videri, quod ille ab undis non fuit nectus, nec etiam a bestiis et belluis marinis consumptus, quoniam divina miseratione fuit ejectus; maxime ob hoc, quia Petrus super undas maris ambulavit. Magnum enim fuit illud, sed tamen istud non inferius illo. Sed si vis ad mysterium referre, Paulus naufragiis sub undis marinis latens, divina miseratione erectus, significat eruendos, qui non 134.0478C| solum exterioribus adversitatibus affliguntur, sed etiam cum ad mortem venerint, vel rebus saecularibus operti divina miseratione liberantur. Per Petrum namque, qui super undas maris ambulando dubitavit, et ob hoc mergi coepit, sed mox tamen manu divina sustentatus est, id est sancti designantur, qui injuncta fide adversitatibus istius vitae praesentis calcantur, et si contigerit, ut in aliquo moveantur, veluti homines, divina pietate elevantur. Nonnulli intelligunt profundum maris non longe a terra.
In itineribus saepe; quia de loco ad locum discurrebat, ut infideles ad fidem traheret, fideles vero in fide corroboraret. Periculis fluminum. Potuit enim 134.0478D| fieri, ut hiemis tempore isset quo flumina modum excedunt, ut illi volenti transire obstaculum praebuissent, et ob hoc pericula. Periculis latronum. Videbat enim diabolus aviditatem illius, quod ille sua praedicatione multos salvare vellet: multi etiam erant salvandi, et salvati; ideo latrones adversus eum excitabat, ut qui in civitate exstingui non poterat, saltem a latronibus exstingueretur. Et in hoc ostendit, quia nihil latronibus pretiosum deferebat. Periculis ex genere. Dolebant enim Judaei quia illum, quem noverant defensorem legis et paternarum 134.0479A| traditionum aemulatorem (Gal. I, 14), adeo ut acciperet epistolas, ut si quos inveniret Christianos (Act. IX, 2) etc., agnoscebant his omnibus repugnare; et ideo persecutionem inferebant. Periculis ex gentibus. Dolebant enim gentiles eum praedicare Christi passionem, resurrectionem, atque ad coelos Ascensionem; et quia unius Dei notitiam in cordibus hominum inculcabat, et idola destruebat, et ob hoc persecutionem inferebant. Periculis in civitate. Veluti in Damasco, ubi ita fuit astrictus, ut aditum fugiendi non inveniret, sed in sporta missus, per fenestram muri a fratribus deponeretur (II Cor. XI, 33). Periculis in solitudine. Diabolus adversus eum suscitabat, etc. Periculis in mari. Quaerendum, cum superius dixisset: Nocte et die in 134.0479B| profundo maris fui, quare iterum repetit: Periculis in mari. Sed jam, quia repetit, debemus intelligere illud periculum, quando Caesarem appellavit (Act. XXV, 10), et est Romam directus cum caeteris, quibus navigantibus incidit navis in syrtim (Act. XXVII, 41), et decreverunt milites pervigiles interficere, ut nullus natando evadere posset; sed prohibuit centurio propter Paulum (Ibid., 43). Periculis in falsis fratribus. Falsos fratres appellat credentes ex Judaeis, qui quanquam credidissent, tamen legales caeremonias observabant; et ideo falsi, et ipsi persecutionem inferebant Paulo. In labore, id est sive manuum, sive praedicationis. Nam a prima hora diei usque ad quintam, operando victum sibi acquirebat; a quinta usque ad undecimam praedicabat. 134.0479C| Et quia potest esse labor absque aerumna, id est sine indigentia et penuria, ut ostenderet exitiosum laborem, subjunxit: Aerumna. In vigiliis multis, sive praedicationis, sive operationis, ut victum acquireret. Et bene vigiliis instabat, quia necesse est, ut qui angustiis fatigatur, vigilet, quatenus Deum promereatur habere liberatorem. In fame et siti, sive necesse, sive voluntarium; quia de loco ad locum fugiebat, et ideo non absque fame esse poterat. Et quid esset, quod dixerat: In fame et siti, subjunxit: In jejuniis multis, sive voluntariis, sive necessariis. In frigore et nuditate. Habes exemplum in Actibus apostolorum, ubi legitur, quia navigante Paulo (Act. XXVIII, 1, 2), cum venisset Melitam insulam, propter frigus, dum focum 134.0479D| faceret ex sarmentis vitium, vipera invasit manum ejus.
Praeter illa, etc. Illa dicit extrinsecus, quae superius numeraverat. Et ut leviora ostendat, dixit: Instantia; quia quo crebrius adversitates eveniunt, eo levius tolerantur: Quotidiana sollicitudo, etc. Unde haec consuetudo descendit? Ex antiqua utique traditione Patrum. Nam ipsi monebant auditores sine intermissione monendos esse debere; et ideo iste tantam sollicitudinem exercebat. Dicit enim beatus Gregorius: Quis valet viscera pietatis Pauli 134.0480A| penetrare? Ille enim exterius adversitatibus affligebatur, interius vero sollicitudine torquebatur, reminiscens quod monuerat (Philipp. II, 4), non quaerentes singuli quae sua sunt. Nam iste magis sollicitudine aliorum torquebatur, quam sua. Timebat enim ne ipsi videntes magistrum flagellatum, scandalizarentur. Quis enim verbis explicare valet virtutem ipsius, qui uno eodemque tempore exterius adversitatibus fatigatur, interius vero sollicitudine torquetur?
Quis infirmatur, etc. Hoc etenim compatiendo dicebat, non simulando. Quis scandalizatur, etc. Scandalum enim motum carnis appellat, qui solet fieri duobus modis, aut alterius personae pulchritudinem inspiciendo, aut ardore propriae carnis. Sed iste talis 134.0480B| non cedat, nec succumbat, audiens sibi Apostolum esse compatientem. Item si aliqua titubatione pulsatur, non diffidat sibi Deum propitium facere posse, quoniam Apostolus illi compatitur, et ipse etiam se dicit uri. Sunt nonnulli, qui volunt intelligere fidem, ut sit sensus: Quis infirmatur, vel quis scandalizatur, et ego non patior? Similiter de charitate et caeteris virtutibus intelligunt. Magna namque dixerat superius, sed tamen ista inferiora non sunt. Sed forte dicit aliquis: Quomodo iste justus erat, qui ita sua bona referebat? Quia Deus suas laudes in divinis Scripturis inserit, non est enim sibi contrarius ille, qui dicit: Laudet te alienus, et non os tuum (Prov. XXVII, 2), etc.; sed ideo manifestat, ut agnoscatur. Quoniam si non manifestaretur, non 134.0480C| agnosceretur; si non agnosceretur, non amaretur; si non amaretur, non sequeretur, non remuneraret sequentes. Ea intentione Paulus sua bona referebat.
Sequitur: Si gloriari oportet, etc. Est enim sensus: Si necesse est gloriari, non in aliis gloriabor, nisi in infirmitatibus meis. Nota quia infirmitates appellat adversa, quae superius descripserat: In fame, inquit, et siti, etc. Quare ergo in his gloriatur, cum in eisdem nihil videatur esse gloriosum, sed totum flebile? At vero, si diligenter attendas, valde gloriosum est in his gloriari, quibus perennis restat remuneratio vitae.
Sequitur: Deus et Pater Domini nostri, etc. Magna quippe de se erat dicturus; et idcirco affirmationem 134.0480D| praemisit. Ea namque dicturus erat, quae incredibilia videri poterant. Quis enim crederet ei quod principes gentium simul cum Judaeis adversus eum insurrexissent, et evadere potuisset? Sive ideo jurando affirmationem praemisit, quatenus illi, qui minoris auctoritatis eum esse putabant, facilius dictis ipsius fidem accommodarent.
Sequitur: Damasci praepositus gentis Aretae regis, etc. Iste quoque praepositus Damasci, quia intellexerat Judaeos conspirasse ut occiderent Paulum, quaerebat comprehendere eum, ut quod illi cupiebant 134.0481A| implere per malitiam, iste impleret per potentiam; sive ut Judaeis faveret, vel certe ut quo pacis perturbatorem exstingueret, eo studiosiorem in officio sibi commisso esse monstraret.
Sequitur: Et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, etc. Undique periculis imminentibus sic fuerat conclusus, ut jam nullus pene inveniretur evadendi locus; et ideo a fratribus per fenestram dimissus est, et in sporta, ut vel sic effugeret persequentium manus. Unde dicit beatus papa Gregorius: Quaerit forte aliquis quomodo iste justus, qui sic studiose persequentium rabiem, mortemque declinat? Sed omnino justus, quod ideo mortem declinavit, quia in ea nullum fructum esse futurum intellexit. Declinavit quippe mortem, non tamen ut 134.0481B| sibi vitam servaret, sed potius ut aliis vitam subministraret. Quod ita sit ipse ostendit qui dicit: Non solum alligari in Jerusalem paratus sum, sed etiam mori (Act. XX, 22); et quod Romam passurus venit. Hinc etiam dicit idem praedictus papa, quia omnia nostra quae agimus, sub magno discretionis moderamine agenda sunt. Multum namque necesse est solerter attendere. Si magnitudo fructuum praecedat, non, inquam, potest absque periculo sui declinare labores; si vero magnitudo praecedat laboris, absque sui periculo potest mortis declinare labores. Hoc enim considerabat Apostolus; et ideo mortem studiose declinabat. Egit quippe, ut miles fortissimus, qui undique obsidione conclusus campum certaminis petit, ut sacrae fidei adversarios sua praedicatione 134.0481C| substerneret plures. Attamen sciendum quia ille absque sui periculo declinat labores, qui aliorum patienter tolerat mores.
(CAP. XII.) Sequitur: Si gloriari oportet. Propterea tamen, quia effugit manus eorum. Non tamen expedit; quia non prodest, quoniam Deus non propitiatur gloriatione, sed humiliatione. Sequitur: Veniam autem ad visiones, etc. Nota quia sibi infirmitates, Domino ascribit revelationes.
Sequitur: Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, etc. Nota quia magna necessitate coactus ea manifestavit, quae per quatuordecim annos silentio texit. Animadverte etiam quia hominem dicit, ne phantasia putaretur. In Christo dicit, ne a diabolo factum crederetur. Quod autem dicit: Tertium 134.0481D| coelum, non illud intelligere debemus, ubi luna sita est, sed usque ad tertium dicit, ut ostendat supra omnem creaturam et omnia elementa. Coelum ergo spiritale intelligendum est firmamentum, et supernum solium. Haec quoque revelatio quia bis facta est, ideoque subjunxit: Et scio hujusmodi hominem, etc. Paradisum quippe coelestem appellat Jerusalem, quae est mater nostra, et ubi sunt angelicae 134.0482A| potestates, et sanctorum animae cujus etiam introitus latro audivit. Illi itaque, qui diffidunt celebrata resurrectione corpora esse posse in coelo, vel in paradiso, audiant quia Apostolus se nescire dicit, utrum in corpore, an extra corpus fuerit, qui dum se ignorare asserit, esse posse ostendit. Arcana verba secreta dicit: quae non licet homini loqui: vel non licet, quia non potest; vel certe, si potest, non est fas. Illud quoque solerter est attendendum quomodo verum esse potest quod Dominus dicit: Non enim videbit me homo (Exod. XXXIII, 20), etc.; et si cui adhuc mortalium ejusdem visio concedatur, sed penitus verum est, quia qui viderunt eum, mundo quidem mortui sunt. Beatissimus vero Augustinus dicit: Quaeri potest quid se dicat Apostolus 134.0482B| nescire, vel quid scire. Sed faciamus connexionem verborum, ut forte ex ea agnoscere valeamus quid sciat, vel quid nesciat. Talis ergo est ordo verborum; quia hominem raptum ad coelum, vel in paradisum, hoc se scire dicit, sive in corpore, sive extra corpus, hoc se dicit nescire. Quoniam verum est quod dicit, aut utrumque sciebat, aut utrumque nesciebat. Sed sciendum quia corporeus fuit paradisus, aut coelum, quod ei ostensum est: ergo corporalibus oculis vidit, quoniam res corporalis corporalibus, spiritalis vero spiritalibus oculis solet videri. Si vero spiritalis res corporalibus oculis videtur, non jam illo effectu, nec illa visione qua corporales corporalibus, spiritales autem videntur spiritalibus; sed potius quadam speciali visione, quae 134.0482C| omnes alias transcendit; verbi gratia, spiritalis res spiritalibus videtur oculis, ut est justitia, et similia. Quis enim quaerit in justitia, quid sapiat, quid oleat, et similia? Nemo hoc requirit, et spiritalis est. Moyses vero loquebatur cum Deo facie ad faciem; sed tamen intelligebat non hoc esse Deum, quod videbat, eo quod esset incorporeus; et ideo, quod erat, videre requirebat. Dicit quoque beatissimus Augustinus, quia forte hoc nesciebat Paulus, et hoc scire quaerebat, utrum ad tempus mortuo corpore, anima quoque evocata hoc viderit, an certe manens in corpore, sicut prophetae, in exstasi mentis agnoverit. Attamen sciendum quia, si certum, et si solidum fuit, quod ei ostensum est, quod verissime 134.0482D| credendum est, illa utique visione, quod dictum est vidit, quae alias omnes transcendit.
Sequitur: Pro ejusmodi gloriabor (subauditur, homine); pro me autem nihil. Ideo hoc dicit, quia sic locutus est, quasi de altera persona. Sequitur: Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens. Quare non? Veritatem enim dicam. Hic jam aperte ostendit quare supra dixerat: Ne quis me putet insipientem. Sane sciendum quia qui dona sibi coelitus collata manifestat, 134.0483A| non est insipiens, et qui occultat ea, non est imprudens. Sequitur: Parco autem. Notandum quia multo majora noverat Apostolus, quae, ne extolli videretur, noluit ostendere; et ideo dicit: Parco autem, hoc est, celo. Quare? Ne quis me existimet supra id quod videt me, videlicet in operatione, aut audit aliquid ex me, scilicet in praedicatione. Beatus papa Gregorius dicit, quia sub magna providentia suam temperavit praedicationem: nam quaedam dixit propter suos auditores, quaedam tacuit, ne ipsis extolli videretur; quaedam dixit, ut suis vitam tribueret, quaedam vero tacuit, ut sibi suam salvaret.
Sequitur: Ne magnitudo revelationum extollat me, etc. Notandum quoniam non dicit, quia magnitudo 134.0483B| revelationum extulit me, sed, ne extollat; quoniam non ideo datus est, ut culpa, quae inerat, tergeretur, sed, quae inesse poterat, praecaveretur. Illud autem sciendum quia, sicut dicit beatus papa Gregorius, Deus sub provida dispensatione corda suorum disponit sanctorum. Itaque sic eos multiplicibus suis donis ditat, et multorum vitiorum victores esse donat, ut aliqua in eis sinat, contra quae pugnare sentiant, et experiantur, quatenus dum parva superare nequeunt, agnoscant se non suis viribus magna superasse, instar populi Israel, qui multis gentibus exterminatis, Philistiim exterminare nequiverunt; unde scriptum est: Relicti sunt Philistiim, ut experiretur Israel (Judic. III, 4). Et hoc sciendum quia quinque modis flagellat Deus hominem, quod in hoc 134.0483C| loco monstratur.
Sequitur: Datus est mihi stimulus carnis meae, etc. In hoc loco diversi diversa sentiunt, alii per stimulum pressuras, alii capitis dolores, nonnulli vero carnis intelligunt concupiscentiam. Beatissimus vero Augustinus, qui inter cunctos Romanae eloquentiae doctores facundior exstitit, sic ait: Paulus discipulus Christi, non Pelagius discipulus antichristi, dicit sibi inesse malum concupiscentiae, et apertissimis verbis concupiscentiae malum ostendit: et cum suae carnis incentivum, et sibi civile bellum inesse agnosceret, nullum inveniens locum evadendi, nisi gratia Dei exclamavit, dicens: Infelix ego (Rom. VII, 24), etc. Ecce iste intellexit se nonnisi 134.0483D| gratia Dei liberari. Pelagius vero suis viribus se et malum deserere, et ad bonum consurgere posse credit. Ne magnitudo revelationum, etc. Dicit idem ipse Augustinus: O terror et tremor! quis jam non timeat extolli, si talis, et tantus timet ne extollatur. Sequitur: Datus est mihi stimulus, etc. Antidotum salutare, quo superatur venenum, et quod dicam hoc esse nisi theriacum, quod conficitur 134.0484A| ex vipereo veneno? Datus est enim huic stimulus concupiscentiae, ut expelleretur elationis tumor, datus est Satanas, ut superaretur Satanas. Ac per hoc sic perforata est maxilla Behemoth, quod est diaboli: nam, sicut dicit beatus papa Gregorius, unde conterit, inde salvat; quia unde tentat sanctos, ut perdat volens, inde probatos salvat nolens.
Sequitur: Propter quod ter Dominum rogavi, etc. Si enim rogavit, et non est exauditus, ubi est, quod Dominus ait: Antequam me invocetis, dicam vobis: Adsum, etc. (Isa. LVIII, 9); et item: Quodcunque petieritis, dabo vobis? (Matth. XXI, 22; Joan. XIV, 13.) Nunquid non praesens erat, dum non exaudiebat? Erat utique, veluti medicus, qui resecat vulnus infirmi, cum infirmus sub manibus ejus clamet, 134.0484B| magis praesens adest non parcendo, quam si parceret; similiter et Dominus magis praesens adfuit non exaudiendo, quam si exaudiret: nam si non exaudivit ad votum, exaudivit tamen ad salutem. Magis enim exaudivit istum, quam daemones, quos dimisit ire in porcos (Matth. VIII, 30; Marc. V, 11; Luc. VIII, 32).
Sequitur: Sufficit tibi gratia mea, quasi dixisset: Tu laboras, tu haesitas, tu times ne pereas; sed sufficit tibi gratia mea, id est sufficit tibi vocatio, ac praedestinatio mea: praedestinatus es, perire non poteris; et ideo noli timere: Nam virtus in infirmitate perficitur; hoc est, quia quo magis homo persecutionibus atteritur, eo magis relevatur.
Sequitur: Libenter igitur gloriabor; ac si dixisset; 134.0484C| quia audire promerui quoniam virtus in infirmitate perficitur, gloriabor ego libenter in infirmitatibus meis. Quare? Ut inhabitet in me virtus Christi. Propter quod placeo mihi, etc. Dixerat superius: Libenter gloriabor, etc.; ideo subjunxit: Propter quod, id est propter hoc, quod virtus in infirmitate perficitur, placeo mihi, etc. Animadvertendum quia multa dixerat superius: quaedam etiam dicturus erat in sequentibus, sed tam illa, quae superius, quam quae in sequentibus, praevalent infirmitati. Et quia illa, quae superius dixerat, attinere ad laudem illius videri poterant, idcirco oculos mentis in infirmitatem infixit, cujus nomine infirmitatis omnia praedicta comprehendit. In contumeliis, id est non in honore; in necessitatibus, id est non in divitiis; 134.0484D| in persecutionibus, id est non in requie, vel refrigerio; in angustiis, id est non elatione vel altitudine; pro Christo, id est non pro flagitiis, vel peccatis ista sustineo, quemadmodum latrones haeretici patiuntur. Unde Dominus: Beati, qui persecutionem patiuntur, etc.
Cum enim infirmor, etc. Iste enim, quo verberibus 134.0485A| affligebatur, eo roborabatur; quia in sanctis, quo magis exterior homo afficitur, eo interior roboratur. Hinc est quod sancti martyres adeo fortes in tribulationibus existebant. Factus sum insipiens, etc. Nota quia insipientem se dicit et coactum, quia causa necessitatis, id est suorum auditorum causa salutis se laudaverat; et ideo dicit: Vos me coegistis. Et sciendum quia stultorum est sponte gloriari, non sanctorum. Ad hoc attinet quod subjungit: Ego autem debui a vobis commendari, quasi diceret: Pseudoapostolis, qui mei sunt obtrectatores, et persecutores, resistere debuistis. Nihil enim minus habui, etc. Quasi diceret: Nihil minus habui Petro, Andrea et caeteris; quia plus omnibus laboravi. Nam si ad doctrinam referas, non aliud docuerunt 134.0485B| quam ego; si ad patrationem miraculorum, non majora similiter: nam etsi minor sum tempore, non tamen dignitate, vel merito. His verbis ostendit quod non sint praeferendi majores tempore illis, qui majores sunt merito: verbi gratia, nunquid non Joannes ante praedicavit, quam Christus? Vel nunquid Christus Joannem, et non Joannes Christum baptizavit? Sed non ob hoc major. Et nunquid non Andreas ante Christum secutus, quam Petrus? Sed tamen et Petro Ecclesiam commisit, dicendo: Tu es Petrus, etc. Habes etiam exemplum in Veteri Testamento. Moyses enim minor fuit aetate Aaron, sed ei tamen Deus apparuit in rubo, dicens: Ego sum Deus Abraham (Exod. III, 6), etc.; maxime cum ille eloquentior (Exod. IV, 10), etc. Hoc ipsum etiam canonica 134.0485C| auctoritas monet, quod illi, qui majores sunt sapientia et merito, praeferendi sint majoribus tempore; similiter iste. Tametsi nihil sum, etc. Ita enim se humiliat, ut erigat; et ideo cum dixisset: Nihil sum, subjunxit: Signa tamen Apostoli. Et nota quia in omni patientia dicit. Hac patientia toleraverat ille Corinthios, et medicamento prodigiorum et signorum eorum correxerat errores; quasi diceret: In eo quod homo sum, nihil sum; in eo quod apostolus, aliquid sum.
Quid est enim? etc.; quasi diceret: Non magis caeterae Ecclesiae aliquid acceperunt a Petro, vel Andrea, quam vos a me, nisi forte unum, id est, quod non gravavi vos, sumptum accipiendo. Sed 134.0485D| si hoc ipsum peccatum fuit, ignoscite mihi; id est, donate mihi hanc injuriam. Sciendum enim quia stultorum est opus dignum laude reprehendisse. Ostendit eos esse stultos. Et ne illi putarent quod ille in primordio suae praedicationis, qui non acceperat, postmodum accipere vellet, ideo subjunxit: Ecce tertio, etc.; quasi diceret: Ne putetis me accipere velle, qui hactenus non accepi: Non enim quaero quae vestra sunt, etc. His verbis provocat eos ad amorem sui, ut illi audientes se quaerere, diligerent eum; quasi diceret: Pseudoapostoli, 134.0486A| quae vestra sunt quaerunt, nolite diligere; ego vero qui vos, quod majus est, me diligite. Nec enim debent filii. His verbis ostendit se esse patrem; quantum enim ad humanum attinet usum, parentes thesaurizant filiis, non filii parentibus, sed sibimet, vel filiis; in spiritualibus vero e contra filii parentibus, non parentes filiis, sed filii parentibus, quia necessaria subministrant. Et quia talis est usus, ideo hoc dicebat, quasi diceret: Cum talis sit consuetudo tam in carnatibus, quam in spiritalibus, ego contraria egi, quia nil accepi, sed alias Ecclesias exspoliavi (II Cor. XI, 8), ut vobis praedicarem. Et ad hoc attinet quod subjungit: Ego autem libentissime, id est, devotissime impendam, id est, quidquid possum 134.0486B| ab illis Ecclesiis accipere, ut vobis praedicare sufficiam. Et superimpendar, id est, ab aliis morti tradar pro vestra salute. Hac charitate nulla major. Unde Dominus: Majorem charitatem (Joan. XV, 13), etc. Licet vos plus diligens, etc., ex superioribus pendet. Dixerat superius: Superimpendar; et ideo subjunxit: Licet vos, etc., plusquam alios meos, vel plusquam alii a caeteris apostolis, minus diligar a vobis quam a caeteris meis, vel quam alii a suis.
Sed esto: ego vos gravavi, etc.; id est praesentialiter censu non gravavi: Sed cum essem astutus, etc.; quasi diceret: Non ideo non accepi, ut magis accipere vellem; nam dolus dicitur fraus, sive simulatio; ille namque dolosus est, qui aliud mente cogitat, aliud extrinsecus agit. Tunc ergo Apostolus 134.0486C| eos dolo capere vellet, si propter magnum minus accipere nollet.
Nunquid per aliquem eorum, etc.; quasi diceret: Nullus ex his quos misi vobis, dixit: pecuniam dignam personae tribuite, si illum pacatum habere vultis; non poteritis eum pacatum habere, nisi dignam pecuniam dederitis; et si aliquis dixisset Paulo, peccavi, torqueret.
Rogavi Titum, etc.; quasi diceret: Non circumvenit vos Titus, quia nihil vobis quaesivit, quemadmodum nec ego; quia quorum una est devotio, etiam una voluntas. Et ideo subjunxit: Nonne eodem spiritu ambulavimus? Id est, eadem doctrina, et iisdem vestigiis, quia nihil accepimus.
Olim putastis, etc.; quasi diceret: Jamdudum 134.0486D| est quod vos putastis nolle nos accipere munus propter munus, et non simplicis esse intentionis. Sed hunc errorem pseudoapostoli inferebant, dicentes: Ideo nolit accipere parva, quatenus accipiat magna. Et ob hoc subjungit ille affirmationem jurationis, dicens: Coram Deo, etc.; quasi diceret: Quod non accipio, non causa majoris lucri, sed vestrae salutis; sive vestrae salutis rigorem meae praedicationis non flecto, quia multum prodest illi qui increpatur, si non 134.0487A| accipiat ab eo magister; nam dum non accipit, credit eum non pacatum habere posse, nisi emendet.
Sequitur: Timeo enim ne forte cum venero, etc. Ostendit quoque his verbis, quoniam adhuc multi erant inter eos incorrecti; et ideo dixit timorem, quo eos terreret, ne forte, cum veniret, inveniret eos tales, quales non vellet, hoc est, incorrectos, et ideo suae auctoritatis dominationem in eis exerceret, et ipsi invenirent eum talem qualem non vellent, hoc est, rigidum ac severum. In quo facto monentur praedicatores, ut si qua de sibi subjectis plebibus reprehensibilia audiunt, prius timorem dirigant, ut corrigantur, ne forte veniant, et incorrectos invenientes dominationem suae auctoritatis in illis exerceant
134.0487B| Sequitur: Ne forte contentiones, aemulationes, etc. Quare timeret, his verbis manifestavit, scilicet, ne haec quae sequuntur in illis invenirentur, hoc est contentiones, quae dicuntur quasi ab omni intentione, eo quod juxta intentionem suam, non studio veritatem discendi, sed potius vincendi, aliquid homo defendat. Aemulationes quippe sunt invidentiae. Verumtamen, sicut dicit beatus Augustinus, distat inter aemulationem et invidentiam. Aemulatio est, cum homo dolore torquetur pro re aliqua, quam alter adeptus est, et ipse non adipiscitur, et hujuscemodi est ipsa res, quae nonnisi ab uno possideri possit: invidentia vero est, quando quis dolore torquetur pro alterius felicitate, et dolet pro aliqua re, quam alter acquirit, 134.0487C| et ipse etiam non desiderat eam. Animositates quippe sunt anxietates: quoniam animosus dicitur anxiosus, vel suspiciosus, hoc est, zelotypus. Dissensiones vero sunt divisiones, dissidia, atque divortia. Detractiones quidem dicuntur, quasi retractiones, quoniam ille detractor est, qui alterius bonum dicit esse malum, vel certe magnum dicit parvum; nam, dum hoc agit, bonam fratris famam obscurare contendit, et quasi a corde alterius retrahit, ut non eum talem credat, qualem prius crediderat. Susurrationes autem, vel susurrones, a sono aurium dicuntur, quoniam ille susurro est, qui non in facie, sed in aure loquendo, detrahit. Inflationes quoque dicuntur tumores, quia inflatus dicitur quasi ventosus; quoniam, quemadmodum 134.0487D| uter vento extenditur, ita et mens ejus amaritudine, vel indignatione, vel certe aliqua elatione, quasi vento, inflatur. Sequitur. Seditiones. Sciendum quia distat inter seditionem, et bellum, atque incentivum. Seditio quidem attinet ad cives, bellum ad hostes, incentivum vero refertur ad pugnam, quae excitatur propriae carnis ardore. Haec quoque omnia licet diversa sint, tamen ad unum tendunt finem, hoc est, ad charitatis divisionem. Quapropter quia ipsi divisi fuerant, ne denuo essent, ideo illis Apostolus timorem direxit, quatenus ab his omnibus se caverent.
134.0488A| Sequitur: Ne iterum, cum venero, humiliet me Deus apud vos, etc. Ostendit enim in hoc loco, cum dicit, et lugeam multos, quod jam nonnulli poenitudine correcti ad sanctae Ecclesiae societatem fuerant revocati. Verumtamen multi adhuc manebant incorrecti, pro quibus timebat humiliari. Quis enim pater non laetetur in dilectis filiis, vel quis non tristetur de malis? Et ideo illis direxit timorem, ut corrigerentur, ne forte veniens, si eos inemendatos inveniret, humiliaretur et lugeret, quia non egerunt poenitentiam, quam si egissent, veniam consecuti fuissent. Facit et adversus Novatianos, qui, postquam in fornicationis malum labitur, negant eum per poenitentiam resurgere posse. Frustra nempe poenitentia injungeretur, nisi 134.0488B| veniae fructus sequeretur. Et hoc sciendum, quia tria dicit, fornicationem, immunditiam et impudicitiam; sed his omnibus impudicitia est deterior, quoniam impudicitia esse dicitur quasi monstruosa immunditia, quae agitur in incertis, vel in his quae fiunt contra naturam, sicut ille qui uxorem patris duxerat (I Cor. V, 1). Pudicus quidem dicitur verecundus, impudicus autem inverecundus; hoc est, qui amisso pudore versatur in detestandis stupris. Immunditia dicitur quidquid contrarium est munditiae. Fornicatio autem in hoc loco illa intelligenda est, quae in corpore agitur, immunditia vero etiam illa intelligi potest quae agitur corporis delectatione vel mentis deliberatione.
(CAP. XIII.) Sequitur: Ecce tertio hoc veniam 134.0488C| ad vos. Bis venerat, et nunc tertio se venire promittit, quia paulo superius se dixerat paratum. Sed quaeri potest quare suo adventui legis testimonium junxerit. Videlicet quia secundum legis praeceptum aliquis sub duobus aut tribus testibus vel justificatur, vel condemnatur (Deut. XVII, 6). Verum quia bis eos admonuit, ut corrigerentur, ideo hoc protulit testimonium, quatenus si non se corrigerent, sibi jam non ultra parcendum intelligerent. Unde et mox subjunxit: Praedixi enim, ut praedico, etc. Praedixit praesens quidem, et absens iis qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus; illis qui necdum ad integrum se correxerunt, vel certe, si venero iterum, non parcam. Parcit enim Apostolus quasi non parcendo, quoniam ideo praemittit timorem, ne 134.0488D| forte inveniat unde dominationem exerceat.
Sequitur: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? Et est sensus: Experimento vultis probare si possim, et ideo non vultis vosmetipsos corrigere; Christi namque loquentis in me quaeritis probationem, utrum per me possit implere quod dico, quatenus si impleverit, deinceps timeatis, et si non impleverit, securi maneatis. In eo vero quod ait, qui in me loquitur, ostendit suam loquelam atque doctrinam Christi esse.
Sequitur: Qui in vobis non infirmatur, etc. Et est sensus: Si in vobis non infirmatur, multo minus in 134.0489A| nobis, et in nobis potens erit. Christus quippe in illis non est infirmatus, quia inter eos per apostolos multa fecerat signa, quoniam viderant caecos illuminatos, leprosos mundatos, etc. Quasi dixisset Apostolus: Si non est infirmatus Christus in vobis, quare ergo non timetis, quoniam potest implere quod dico? Quoniam poterat ad haec aliquis respondere, ac dicere: Quomodo non est infirmatus, cum sit crucifixus? subjunxit, atque ait: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate nostra, etc. Quasi diceret: Ex infirmitate nostrae carnis crucifixus est, passus, mortuus, et ascendens in coelos, aditum regni coelestis patefecit, quatenus ab hac vita migrantes absque ulla dilatione, ejusdem regni intellige, felicitatem subire possint. Quod vero 134.0489B| dicit, ex virtute Dei, sive Patris, sive ejusdem Filii. Sequitur: Nam et nos infirmi sumus in illo. Haec enim vox apostolorum est, et perfectorum tantummodo virorum. Infirmi sumus in illo, hoc est, pro illo pressuras patimur, et affligimur. Sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. Quasi dixisset: Nos infirmamur apud infideles, quia quo majora nos pati faciunt, eo infirmiores putant; in vobis vivimus, quia eo fortiores intelligitis, quo majora pati videtis. Secundum hoc vero quod legitur, vivemus, talis est sensus, quia si commorimur, et conregnabimus (Rom. VIII, 17).
Sequitur: Vosmetipsos tentate, etc., hoc est, in alterutrum vos discutite, nec non et tentationum pericula ante oculos revocate, et cujus estis fidei 134.0489C| atque virtutis considerate. Sane sciendum quia est tentatio probationis, est et deceptionis: sed probationis a Deo, deceptionis vero a diabolo, utraque tamen ab homine. Sed hic probationis intelligenda est tentatio. Et hoc sciendum quia ipsa alterna probatio atque discussio plurimum valet, juxta illud Salomonis, Ferrum ferro acuitur (Prov. XXVII, 17), etc. Sequitur: An non cognoscitis quia Christus in vobis est? Quasi diceret: Si tentationum pericula ante oculos revocetis, et cujus estis fidei seu virtutis agnoscetis, utrum Christus in vobis sit, an non, et agnoscere potestis? Verumtamen si hoc non feceritis, non agnoscetis: quod est reprobum esse; et ideo dicit: Nisi forte reprobi estis.
Sequitur: Spero autem quod cognoscetis, etc. His 134.0489D| verbis provocat eos ad fidei et sanctae conversationis soliditatem; quasi dixisset: Si agnoveritis quemadmodum dixi Christum vobis inesse, agnoscetis etiam quia et nos non sumus reprobi, hoc est, duplicis intentionis. Quae sententia ad hoc respicit, quod superius ait, olim putatis, etc.
Sequitur: Oramus autem Deum, etc. More solito Apostolus orat pro suis, ut nihil mali faciant. Sequitur: 134.0490A| Non ut nos probati appareamus. Tunc enim probatus appareret, si illos incorrectos inveniret, hoc est, tales ut in eis suam dominationem posset exercere. Sed hoc nolebat Apostolus; et ideo subjunxit: Vos quod bonum est, faciatis. Nos autem reprobi simus. Sed quid est quod illos optat facere bonum, se autem reprobum esse? Nunquid malum se optat? Non. Sed reprobum se dicit, id est, humilem. Tunc enim reprobus esset Apostolus, id est, humilis, si eos emendatos inveniret, quia suam dominationem in eis exercere non posset. Unde et quasi exponendo subjunxit: Non enim possumus aliquid adversus veritatem; quasi dixisset: Si vosmetipsos correxeritis, nostram dominationem exercere non possumus, quia nihil adversus veritatem 134.0490B| possumus, quia in vobis est veritas. Si autem vos non corrigatis, possumus adversus vos dominationem nostram exercere, quia pro veritate dimicamus, pro vobis tamen.
Sequitur: Gaudemus tamen quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Ostendit his verbis Apostolus se de eorum bonis operibus gaudere, ac si dixisset: Si fortiter ac potenter vitiis resistatis, nos quidem gaudemus, quia tunc infirmi, id est, humiles sumus; si vero vos vitiis non resistatis, nos potentes sumus, vos autem infirmi, quia super vos dominationem nostrae auctoritatis exercere possumus.
Debent etiam et nunc praedicatores hoc agere, hoc est, si eorum auditores potentes sunt, debent 134.0490C| esse infirmi; et si auditores infirmi, illi debent esse potentes. Sequitur: Hoc et oramus, id est, ut vos sitis. Et hoc est quod sequitur: Vestram consummationem, id est perfectionem.
Sequitur: Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam. Incussit enim his verbis timorem, ut corrigerentur, ne forte veniens durius ageret, hoc est, sui apostolatus potestatem severiter in illis exerceret. Et hoc est, quod sequitur: Secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. Ecce dicit se habere potestatem acceptam. Et pulchre quidem, in aedificationem, quia praedicatores ad hoc potestatem accipiunt, ut corrigendo salvent, non ut non corrigendo perdant.
134.0490D| Finita commendatione suae personae, quam coeperat commendare ab eo loco ubi finem fecerat de collectis, in qua commendatione plurimum laboraverat, duabus pro causis, hoc est, ut vel non minoris auctoritatis quam caeteri se esse monstraret, vel certe ut crimen cupiditatis ab se abstergeret, nunc vero aliud aggreditur, hoc est, subjungit exhortationem pariter et narrationem.
134.0491A| De caetero, inquit, hoc est, de reliquo autem, praeterea, fratres, gaudete; perfecti estote; exhortamini, hoc est, in alterutrum vos monete; hac enim exhortatione, qua spe futurorum superantur vitia, nascitur perfectio, ex perfectione autem gaudium, quia nemo gaudere potest et perfectus esse non valet, nisi vitia superet. Sequitur: Idem sapite. Tangit enim hoc, quia et in prima commemoraverat, ubi ait: Obsecro, ut ipsum dicatis (I Cor. I, 10). Et hoc est quod hic dicit, idem sapite, id est, non diversum de me, vel in me, sive in fide, et opere. Sequitur: Pacem habete. Commendat illis pacem, propter eos videlicet, qui fraudem et injuriam fratribus ingerebant, et ob hoc ad infidelium judicia pertrahebant, ut ait in prima: Sed vos injuriam facitis, 134.0491B| et fraudatis (I Cor. VI, 8), etc. Sequitur: Et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Terminata exhortatione, subjunxit narrationem. Deus, inquit, pacis, etc. Deus pacis dicitur, quia ipse est auctor pacis, juxta illud ejusdem Apostoli: Christus pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Et Dominus: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Dilectionis Deus est, juxta illud: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIII, 34), etc.; et item: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Ibid., 35). Et est sensus: Si pacem et dilectionem habueritis, auctorem pacis perpetuo possidebitis. Haec enim est pax certa atque secura, quam impii habere non possunt; unde est illud: Non 134.0491C| est pax impiis, dicit Dominus (Isai. LVII, 21). Verumtamen etsi habent pacem mali, longe quidem distat ab ista quam Dominus discernit, dum non talem, qualem mundus dat, ait: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (Joan. XIV, 27). In eo etiam, quod ait, Deus pacis, etc., voluit Apostolus subintelligi quia si odia et rixas haberent, auctor odii et rixae, hoc est diabolus, perpetuo eos possideret.
Sequitur: Salutate invicem in osculo sancto. Salutatio nempe indicium atque optatio est salutis. Haec salutatio et hoc osculum ait sanctum osculum, sed illorum osculum corruptionis, et quasi refectionis 134.0492A| et satisfactionis est indicium. Quapropter ab Apostolo osculum quod commendatur semper cum additione ponitur.
Sequitur: Salutant vos sancti omnes. Ac si dixisset: Non potentes, non principes, sed sancti omnes. Hoc autem animadvertendum est, quare illis sanctorum direxit salutem. Videlicet, ut illos ad bonum sanctitatis provocaret, quatenus qui salutabantur a sanctis; vel certe ut eos invitaret ad invicem reddendam, quatenus qui salutabantur a sanctis salutarent sanctos. Et nota quia non tantum ait sancti, sed addidit omnes, quoniam sanctorum est velle omnes esse salvos. Ergo qui omnium salutem non optat, se quoque in hac salutatione non comprehendi intelligat.
134.0492B| Sequitur: Gratia Domini nostri Jesu Christi, etc. Finita quoque salutatione, subjunxit orationem. Gratia, inquit, Domini, etc. Illud sane notandum quia in fine hujus Epistolae unitatis charitas commendatur. Et pulchre quidem in fide, quia summa perfectio in Unitatis Trinitate consistit. Charitas namque Patris nobis Salvatorem direxit, id est, Jesum, cujus gratia sumus redempti. Quae charitas atque gratia sancti quoque Spiritus communicatione nobis servatur, quippe dilectos a Patre ac redemptos a Filio Spiritus sanctus perpetuo tuetur ac defendit. Facit etiam hic locus adversus Arium, qui ideo etiam dicebat Filium minorem Patre, eo quod ubicunque Patris et Filii fieret mentio, semper Pater praeponeretur. Est etiam notandum quia non ait tantum 134.0492C| vobiscum, sed cum omnibus, videlicet ut ostenderet quam dilectionem haberet, cum non solum correctis, sed etiam incorrectis gratiam optaret. Quasi dixisset: In hoc cognoscere potestis quantum vos diligam, cum non solum correctis, sed etiam nec dum correctis gratiam optem. Sive ideo dicit cum omnibus, ut non exciperetur sexus, aetas, conditio, lingua; sed sicut sanguis Christi omnes redemit, sic et omnes Christi gratiam possiderent. Amen vero sermo est confirmationis, qui confirmat omnia.
Finis, Deo gratias.
INCIPIT EXPOSITIO IN EPISTOLAM AD GALATAS.
ARGUMENTUM. 134.0491D|
Animadvertite quod sicut in novis temporibus, cum Verbum Dei ex Mariae virginis carne indutum processit in mundum, aspectus humanitatis omnibus patebat, perpaucis autem, hoc est, solummodo electis divinitatis dabatur cognitio; ita cum legis et 134.0492D| prophetarum verba ad homines proferuntur, velamine teguntur. Ibi namque caro velamen erat, hic littera: et sicut sub carnis velamine latebat divinitatis, sic et sub velamine litterae lateret spiritalis intelligentia: et sicut beati oculi, qui in carne agnoscebant latere divinitatem, ita et illi beati, qui in 134.0493A| in littera spiritalem cognoscunt latere intelligentiam.
Hos quippe beatos oculos minime habebant hi, qui ex circumcisione crediderant, ita tamen, ut a carnalis legis non recederent observatione, et se operibus ejus justificari crederent, quippe etiam Apostolum reprehendebant, dicentes eum non esse verum apostolum, eo quod carne Dominum non fuerit secutus, et contraria caeteris doceret apostolis.
Hac nempe calliditate versutiaque subverterant Galatas, qui etiam spiritales oculos non habebant, quia circumcisionis, aut Sabbati, aut caeterarum observationum legalium mysteria minime penetrabant. Hi namque, si oculos haberent, quibus Verbi cognoscitur 134.0493B| divinitas, carnalem sibi suadentibus observantiam responderent, quod Susanna presbyteris trahentibus se ad stuprum: Si hoc, inquit, egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras (Dan. XIII, 22). Sic quoque et isti dicerent: Si hoc egerimus, id est, si legem carnalem gratiae praetulerimus, mortem animae incurremus, alioquin manus vestrae obtrectationis non evademus. Sed melius est catholice vivendo, et legem et prophetas spiritaliter intelligendo, in gratiae libertate manere, quam ab ea recedentes cum vestra gratia offensam Dei incurrere. Quapropter rogandus est Deus, ut vitiorum omnium caliginem cunctarumque sordium nebulam ab oculis cordis nostri repellat, qua saepe ipsi solent obcaecari, quatenus mysteria 134.0493C| legis et prophetarum, et quod nunc pernecessarium est, intentionem hujus Apostoli penetrare valeamus.
Sciendum autem quia Galli primum a candore corporum dicti sunt, quoniam gala Graece, Latine dicitur lac: unde sibylla tunc lactea colla auro nectentes; candida dicere potuit, sed proprietatem sermonis servare voluit. Montes quippe et rigor coeli solis ardorem excludunt, et ideo corporum color decolorari non potest. Habet quoque Gallorum provincia ab Oriente juga montium; a Septentrione Rheni fluenta, et Germaniam; a Meridie praerupta Pyrenaei culminis; ab Occidente mare Oceanum, cujus initium est Belgica, finis vero Aquitania: illi enim vocati a rege Bythiae in auxilium, 134.0493D| peracta victoria diviserunt cum eo regnum, et sic admisti Graecis Galligraeci vocati sunt, et eorum 134.0494A| regio Galliagraecia. Verumtamen pristinum nomen viguit et viget, ut vocarentur ipsi Galatae, et ipsorum regio Galatia. Attamen contrarium videri non debet, si occidentalium partium homines, multis interpositis regnis, ad partes transierunt orientales, et sedes obtinuerunt, cum Orientis et Graeciae examina pene usque ad ultimum Occidentis pervenerunt. Nam, sicut ait Marcus Varro, Marsilia a Phoenicibus condita est, quos et trilingues esse dicit. Rhodum etiam, a quo et Rhodoani sunt, a Rhodiorum conditum est colonis. Et quid mirum, cum et ipsa Italia a Graecis occupata, major Graecia sit vocata? Ipsos etiam Romanos ex stirpe Aeneae Asiani hominis ortos constat fuisse. Illud etiam animadvertendum dico quod Apostolus singulas in suis 134.0494B| Epistolis provincias ex propria qualitate denotat, in quibus hoc ipsum facile agnosci potest. Verumtamen earumdem provinciarum vestigia virtutum, seu vitiorum usque hodie permanent: in singulis Romanorum namque fidem plurimum laudat: Gratias, inquit enim, Deo meo (Rom. VI, 17), etc.: quae etenim gens facilior ad credendum? vel qui populus devotior in ecclesiastico cultu? Attamen denotat eos superbiae vitio esse detentos: Noli, inquit, altum sapere (Rom. XI, 20), etc.; et item: Non plus sapere (Rom. XII, 3), etc.; hoc quippe vestigium in illis usque hodie manet. Corinthios vero multum denotat: reprehendit quippe eorum diversas consuetudines pravas, videlicet quia et feminae eorum non velatae orabant (I Cor. XI, 5), et quod in ecclesiis 134.0494C| convivia celebrabant (Ibid., 22): quodque humana sapientia inflati carnis resurrectionem negabant. Quisquis enim Corinthum novit, scit nunc usque hoc manere. Macedones autem similiter laudibus praefert, quia multum devoti exstiterunt erga gratiam hospitalitatis et eleemosynarum largitatem; unde etiam dicit: De charitate autem fraternitatis (I Thess. IV, 9), etc. Verumtamen reprehendit eos, quia nonnulli eorum otiosi discurrebant: Audivimus enim quosdam inter vos inquiete ambulare (II Thess. III, 11); et item: Cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis (Ibid., 10). Galatas vero, de quibus nunc agitur, notat esse plurimum stultos, quod in illis nunc usque manet; unde dicit Hieronymus: Quisquis novit mecum normam meorum 134.0494D| metropolim, scit profecto Galatas esse stultos, et diversis erroribus deceptos. Sciendum est 134.0495A| etiam quia est Apostoli intentio in hac Epistola, et in illa ad Romanos, manifestare videlicet et legis abolitionem et gratiae dignitatem. Sed in hoc differt, quia in illa subtilioribus utitur argumentis, quia ipsi prudentes erant; in hac vero apertioribus verbis loquitur, quia stulti erant: et non tam eos alloquitur docendo, quam potius increpando, ut quos non suadebat ratio, revocaret auctoritas. Et quanquam in omnibus ejus Epistolis, et legis abolitio, et gratiae dignitas manifestetur, verumtamen maxime in his duabus. Et hoc sciendum quia non eos alloquitur Apostolus, qui ex circumcisione crediderant, et a libertate gratiae ad legis servitutem transierant decepti a falsis apostolis, qui Paulum non verum Apostolum esse dicebant, maxime quia 134.0495B| aliter ageret Jerosolymis, et aliter doceret gentes agere debere, et quod legem caeteri veri apostoli servarent, ipse destrueret. Egerant enim Galatae sicut ille, qui liberatus de manu gladiatoris se tradit lanistae. Illorum namque simulatione deceptus est etiam Petrus apostolus, quod in hac Epistola manifestat praefatus Apostolus (Gal. II, 11).
INCIPIT TEXTUS. (CAP. I.) Paulus apostolus. Magnae auctoritatis est, quod Paulus in fronte Epistolarum suarum se Christi apostolum nuncupat. Nam, sicut judices terreni principum et regum, quorum familiaritate fruuntur, nomina assumunt in epistolis, ut majori veneratione habeantur, et majus obsequium illis impendatur, sic et Paulus Christi se Apostolum nominavit, ut cujus esset auctoritatis demonstraretur, et 134.0495C| majori veneratione haberetur, et omnes Christiani in fronte Epistolarum suarum terrerentur. Hinc est quod in principio Epistolae ad Hebraeos non se apostolum nominat, cum in omnibus Epistolis hoc faciat; quia in sequentibus Christum magnum esse pontificem et apostolum descripturus erat. Apostolus enim Graece, Latine missus, Hebraice dicitur silas, cui etiam nomen a mittendo imponitur. Sciendum autem quia Hebraei apostolos et prophetas esse dicunt, ad quos verbum missionis dirigitur, sicut fuit Moyses, cui dictum est: Veni, et mittam te (Exod. III, 10), etc.; et ipse ait: Obsecro, Domine, mitte (Exod. IV, 13), etc.; et sicut fuit Isaias, qui ait: Ecce ego, mitte me (Isa. VI, 8); et caeteri prophetae: recte etiam Joannes Baptista apostolus 134.0495D| et propheta dicitur, quia de illo scriptum est: Fuit homo missus a Deo (Joan. I, 6).
Sequitur: Non ab hominibus. Sciendum est autem quia quatuor sunt genera apostolorum. Sunt enim qui neque ab hominibus, neque per hominem mittuntur, sed a Deo, sicut Moyses, et prophetae omnes, et apostoli; item sunt, qui mittuntur a Deo, sed per homines, ut Josue; item sunt, qui non a Deo, sed per hominem mittuntur, ut illi, quos videmus in Ecclesia, datis muneribus ob vulgi favorem, 134.0496A| ecclesiasticos adipisci gradus; item sunt, qui neque a Deo, neque ab hominibus, neque per homines mittuntur, sed sua veniunt causa, videlicet terreni lucri, et ventris, aut humanae laudis, ut fuerunt omnes falsi apostoli. Apostolus autem, ut se de excellentiore gradu monstraret, ait: Non ab hominibus, hoc est, non ab apostolis ordinatus Apostolus: apostolos quippe ordinabant apostoli ad confirmandas Ecclesias, sicut contra aemulatores legis dirigebant suos ad destruendam fidem Ecclesiae. Unde ipse dicit: Neque per hominem, hoc est, neque per Judaeum, vel Judaeos, malus apostolus ordinatus. Sane sciendum quia quibusdam videntur esse superbiae verba; verumtamen non sunt, sed potius necessitatis: necessitate namque coactus hoc dicebat, videlicet 134.0496B| ut pseudoapostolis locum non daret, et sui apostolatus auctoritatem monstraret. Quibus facit adversus eos, qui eum non esse verum Apostolum dicebant, et ei caeteros apostolos praeferebant. Verum ne defensores legis haberent locum dicendi, quia non est verus Apostolus, quoniam aliter, quam Petrus, et reliqui docet, ait ipse: Non ab hominibus, etc.; ac si dixisset: Ab illo didici Evangelium, a quo et Petrus, et reliqui; et ideo non sum illis inferior. Est etiam notandum quare dicat: Neque per hominem. Nunquid negat Christum hominem? Non, inquam, sed purum hominem negat; sive negat hominem, quia etsi homo erat, ut Deus tamen praecepta dabat.
Sequitur: Sed per Jesum Christum, etc. Sciendum 134.0496C| quia Apostolus in hoc loco Arii, Manichaei atque Photini pariter destruit errores. Ubi etiam notandum, quia a Patre dicitur resuscitari (Act. III, 15), sicut et in Actibus apostolorum legitur; et tamen a se resuscitari narratur. Cujus quaestionis patet expositio.
Sequitur: Et qui mecum sunt fratres omnes. Sane notandum, quia cum in caeteris epistolis nunc Sostenen, nunc Sylvanum, nonnunquam vero Timotheum sibi conjungat, in hac quoque Epistola omnes fratres sibi sociat. Quod ideo egit, quia major tunc auctoritas necessaria erat, quatenus dum omnium fratrum salutationem audirent, omnes adversus se sollicitatos et commotos intelligerent, et immane facinus se commisisse agnoscerent, et ad emendationem 134.0496D| confugerent; quoniam multum valet consensus plurimorum ad corrigendum facinus malorum: nam quo quisque a pluribus reprehenditur, eo se et gravius deliquisse cognoscit, et facilius emendatur.
Sequitur: Ecclesiis Galatiae. Notandum quia non dicit Ecclesiae, sed Ecclesiis, ut ostenderet se non minus urbis plebi, sed totius provinciae habitatoribus scripsisse. Nota quia illas Ecclesias dicit, quas in sequentibus variis erroribus notat deceptas: unde 134.0497A| monstratur quia est perfecta Ecclesia non habens maculam neque rugam; et est imperfecta quae, necdum consummatis virtutibus, in nomine tamen Jesu congregata, aliquo depravata errore. Similiter et sapiens bifarie dicitur. Est perfecte sapiens, ut illi, de quibus Dominus ait: Ecce ego mittam ad vos sapientes (Matth. XXIII, 34): est et imperfecte sapiens; unde Salomon: Argue sapientem, et amabit te (Prov. VIII, 9). Profecto non indiget redargutione. Et quod de sapientia, hoc de castitate, et fortitudine, et caeteris potest intelligi virtutibus; quia nonnulli in earum inveniuntur calce, nonnulli vero in provectu.
Sequitur: Gratia vobis, et pax, etc. Sciendum est autem quia profundiori consilio, et subtiliori ingenio 134.0497B| in hac Epistola, quam in aliis, his sermonibus utitur Apostolus. Gratiam quippe illis imprecabatur, ut ostenderet quia non legis operibus, sed Dei gratia justificari possent: nam si legis operibus justificarentur, gratia jam non esset gratia. Optabat et pacem, ut moneret eos in coepta libertate debere manere, quia ubi non est pax, nec libertas ulla. Gratia vero est, qua relaxantur peccata, etc.
Sequitur: Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Multum quippe valet ad ejus intentionem, quod ait: Qui dedit, etc.: nam idcirco hoc ait, ut dum illi audirent Christum pro peccatis traditum, intelligerent se operibus legis justificari non posse; quia, si legis operibus justificarentur, frustra se Christus pro peccatis tradidisset. Officium namque legis fuit 134.0497C| peccata manifestare, non tamen abolere; Christi vero miserationis, dignitatis, atque potestatis fuit, manifestare pariter, et abolere peccata. Ideoque tradidit se pietas ut nos ab impietate, et justitia ab injustitia, et aequitas ab iniquitate liberaret. Unde mox subjungens ait: Ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam. Quaeri autem potest quare saeculum nequam dicat. Saeculum quidem cursus est solis, et lunae, et volubilitas annorum. Haec enim omnia a Deo creata sunt, et bona sunt. Ergo sic dicitur nequam saeculum, sicut mala bonitas, et civitas, et infamatus saltus, eo quod sanguis ibi effundatur, et sicut dies mali; unde Apostolus: Redimentes tempus (Ephes. V, 16), etc.; et Jacob Pharaoni: Dies vitae meae centum viginti annorum sunt, parvi et mali, etc.; ubi 134.0498A| dies, angustias et pressuras appellavit, quibus fuerat vexatus.
Apostolus vero, ut traditionem Filii ratam et dignam ostenderet, et eamdem confirmaret, ideo secundum Patris voluntatem factam esse dixit: Secundum voluntatem, inquit, Dei; ubi ostendit quia nec Filius sine voluntate Patris, nec Pater eum tradidit sine ipsius; quoniam sicut una est eorum natura, sic et una voluntas et operatio. Ostendit etiam quia idem Patris voluntatem in omnibus implevit: quod ipse apertius manifestat, cum dicit: Non veni facere voluntatem meam (Joan. VI, 38), etc. Nam et hoc non solum Filius, sed Apostolus egit: ut non, ipse ait, se hominibus placere (Gal. I, 10), etc. Quapropter nemo suam voluntatem, sed illius implere, 134.0498B| et nemo suam, sed illius gloriam quaerere studeat.
Sequitur: Cui est gloria, etc. Infinitis beneficiis infinitae laudes debentur. Infinitum quippe beneficium fuit, quod Pater non angelum, non archangelum, sed proprium Filium pro peccatis hominum tradidit; et ideo infinitas laudes reddens dicit: Cui est gloria in saecula saeculorum. Saecula saeculorum dicuntur, sicut Cantica canticorum, et Rex regum. Sunt namque saecula, quae multorum saeculorum collectione dicuntur saecula saeculorum. Et quod ait: In saecula saeculorum, pro infinito posuit. Ponitur etiam pro finito, ut illud: Erit tibi servus in saeculum (Exod. XXI, 6): in quibusdam exemplaribus invenitur, in sempiternum, ubi saeculum, jubilaeum annum appellat: nam, sicut finis saeculi terminus 134.0498C| erit causarum et rerum omnium temporalium, sic et jubilaeus totius erat finis emptionis, venditionis et commutationis. Hinc et Psalmista: In saeculum misericordia ejus (Psal. CV, 1; CVI, 2). Amen vero Hebraeus sermo est; interpretatur autem, vere, fideliter, sive fiat. Hoc enim sermone confirmavit Apostolus suam praefationem, quo et Dominus illas confirmavit sententias, quas arctius voluit inculcare in suorum cordibus auditorum.
Miror quod tam cito, etc. Finita praefatione, aggreditur textum Epistolae; qui textus ab increpatione inchoat, dicendo: Miror, etc. Notandum est quia verbum translationis in bono et in malo ponitur: in bono, ut Enoch translatus a Deo (Eccli. XLIV, 16); in malo, ut Achab a Jezabele. 134.0499A| Sed illi qui a Deo transferuntur, non inveniuntur, ut de Enoch legitur: translatus est, et non inveniebatur (Gen. V, 24; Hebr. XI, 5); illi vero, qui a diabolo, ab inimicis inveniuntur: eo namque translati fuerant Galatae, de quorum translatione docet Apostolus, et miratur. Est etiam alia translatio, secundum opinionem humanarum litterarum. Cum enim quis ab uno dogmate ad aliud transit, ille utique translatus dicitur: veluti de quodam legitur, qui necdum expertus doloris dicebat eumdem nihil esse, fatigatus vero afflictionibus, summum malum dixerat esse dolorem. Miratur enim Apostolus translationem Galatarum, et quod tam cito; quia non aequa culpa est illorum qui coacte et qui sponte transferuntur, sicut non aequa est illorum, qui diversis 134.0499B| tribulationibus afflicti, et qui nullis adversitatibus fatigati, Deum negant. Sive cito translati erant, quia non longe erat tempus, quo illi crediderant, et a praedicatione apostolica recesserant.
Qui vos vocavit, etc. Per hyperbaton iste locus accipitur hoc modo: miror quod sic tam cito transferimini a Christo Jesu, qui vos vocavit in gratiam suam. Gratiam dicit, non meritum; quia gratia divina ab infidelitate ad fidem tracti fuerant; unde Dominus: Non veni vocare justos, sed peccatores (Marc. II, 17).
In aliud Evangelium, etc. Quaerendum est si aliud est Evangelium, quomodo non aliud. Notandum enim quia illa res, quae est, subsistit; et quia Evangelium veraciter est, et veritas ibidem continetur: idcirco non aliud est. Illae vero res, quae veraciter non sunt, 134.0499C| nihil sunt. Et quod ita sit, habes exempla: Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt (Esther XIV, 11). Et idem Paulus: Dico enim omnibus, qui sunt inter vos (Rom. XII, 3): illos alloquebatur, qui inter illos erant.
Nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, etc. Nota quia, cum dixisset: Qui vos conturbant, non subjunxit: Convertunt Evangelium; ideo quia ipsi poterant conturbari, natura vero Evangelii nequaquam converti poterat, quoniam immutabilis est.
Sed licet nos, aut angelus de coelo, etc.; hyperbolice iste locus intelligitur. Non enim ideo hoc dicebat Apostolus, ut ipse commutaretur, aut aliquid aliud angelus praedicasset, sed per exaggerationem 134.0500A| loquens dicebat hoc, quasi diceret: Si fieri posset ut ego, aut angelus, de coelo aliud praedicasset quam praedicavi, quod fieri non poterat, nequaquam ab hoc quod semel suscepistis, recedere debueratis. Imprecatur enim Apostolus sibi anathema, ut illud crimen a se repelleret, quod quidam ei inferebant, dicentes eum aliter Jerosolymis agere, aliter gentes docere agere debere. Imprecatur et angelo, ut non magni penderetur praedicatio Petri, et caeterorum apostolorum, si aliter praedicassent. Quoniam, si angelus, qui majoris auctoritatis est, aliter praedicando, anathema incurrisset, multo magis apostoli. Imprecatur etiam Apostolus sibi anathema, quia, si aliquid segnius ageret, commutari poterat, secundum quod ipse dicit: Ne forte, cum aliis praedicaverim, 134.0500B| ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Imprecatur et angelo; quia et ipse mutari poterat, quia, relicto domicilio suo, in hanc aerumnosam vitam projectus in diversas solet species permutari. Et hoc sciendum quia se et angelum nominatim exprimit, caeteros vero sub generalitate manifestat, ne videretur eos reprehendere velle; tamen latenter eos ostendit.
Anathema enim in veteribus libris reperitur. Legitur enim, quia cum cecidisset Jericho, omnia illius Josue sub anathematis nomine constituit. Posuit etiam Paulus hoc in suis Epistolis. Utitur etiam in canonibus institutis, ut qui hoc vel illud fecerit, anathema sit. Anathema enim et Hebraeus sermo est 134.0500C| , et interpretatur Latine perditio sive alienatio.
Sicut praediximus, etc. Ut nonnulli volunt, praedixerat Apostolus, cum adesset corporali praesentia. Dicit etiam per hanc Epistolam, et iterum dicit in eadem, ut arctius ea, quae dixerat, in eorum cordibus inculcaret. Quia mos est sacrae Scripturae frequenti iteratione repetere, quae arctius cupit inculcare.
Sed non debet videri contrarium, si ille patientissimus, qui commotorum hominum corda tranquillabat, indignatur et stomachatur adversus Galatas, quoniam ideo hoc agebat; quia veluti pater de filiis, ita et iste de Galatarum transgressione dolebat: quibus etiam convenit interpretatio provinciae ipsorum: nam Galatia translationem sonat.
134.0501A| Modo enim hominibus, etc. Notandum enim quia Deo nullus suadere potest, quoniam omnium occulta cordium illi sunt manifesta; hominibus vero suadere potest. Ille tamen recte hominibus suadet, quia ita hominibus placet, ut eos ad Dei pertrahat servitutem; ille vero non recte suadet, qui ita hominibus placet, ut finem placendi in ipsis constituat. Denique non putemus Apostolum in his docere humana judicia esse contemnenda: quod si ageret, sibi contrarius esset, quoniam alibi ait: Scientes autem timorem Dei hominibus suademus (II Cor. V, 11); et iterum: Sine offensione estote Judaeis et gentibus (I Cor. X, 32), etc. Monet ut sic quisque hominibus placeat, ut Deo non displiceat, alioquin soli Deo placere studeant; quia longe aliud 134.0501B| est hominibus et Deo, et aliud, solis hominibus placere. Modo vero dicit, quia quondam placuerat. Unde subjungit: Si hominibus placerem, id est, Judaeis, Christi servus non essem; quia qui illis placet, Christo displicet. Haec est intentio. Attamen generaliter potest referri ad omnes, quoniam qui pro aliqua re injusta hominibus placet, Deo displicet.
Sequitur. Notum vobis facio, fratres, Evangelium, etc. Jamjamque ostendit quare se Apostolus factum non ab hominibus, neque per hominem dixerit, sed per Jesum Christum, cum ait: Notum vobis facio, etc.; ac si diceret: Si ignoratis quo didicerim Evangelium, ego vobis notum esse volo, quia non est secundum hominem, etc. Quibus verbis non negat Apostolus Christum hominem, sed 134.0501C| negat eum purum hominem: quia plus erat quam homo, hoc est Deus et homo. Intentio namque Apostoli haec est: ostendere videlicet Galatis quod non ab apostolis didicerit Evangelium, sed ab illo didicerit, a quo et Petrus, etc. Iste ergo si ab homine non accepit, a quo Galatae acceperunt: nunquid non ab homine, quando a Paulo? Nunquid non Ecclesia ab hominibus, cum ab apostolis accepit Evangelium? Non, inquam, quia dii erant; unde scriptum est: Ego Dixi, dii estis (Psal. LXXXI, 6), etc. Quicunque Spiritum Dei habet, dicitur Deus. Revelationem vero illam, quae facta est in via, cum pergeret Damascum (Act. IX, 2).
Sequitur: Audistis conversationem meam, etc. 134.0502A| Multum quidem potuit Galatis haec prodesse narratio, multumque in ea ipsi potuerunt proficere, dum audierunt quia qui quondam fuerat legis carnalis aemulator, et non quilibet, sed saevus fidelium persecutor, jam conversus Evangelii existebat praedicacator, in quo et illi magis admirari poterant. In hac vero narratione pondus verborum, et gravitas consideranda est. Audistis, inquit, conversationem meam, non gratiam, aliquando, non nunc, in Judaismo, non in lege Dei; quoniam supra modum, non utcunque, Ecclesiam Dei dicit, ut non credebatur, non Christi, ut jam putabatur, quia qui tunc despiciebatur, nunc Deus creditur, expugnabam, hoc est, ut saevus grassator devastabam.
Et proficiebam in Judaismo. Nota quia profectum 134.0502B| non legi divinae ascribit, sed Judaismo. Supra multos dixit, non omnes, et coaetaneos, non senes, ut et zelum, quem habebat in lege, monstraret, et jactantiam declinaret. Sequitur: Abundantius aemulator exsistens, etc. In hoc enim major esse poterat admiratio; quia qui abundantius carnalis legis, et paternarum traditionum aemulator, et saevus persecutor fuerat, conversus, factus est Evangelii praedicator. Per quod voluit ostendere Galatis suum verum esse Evangelium, quatenus intelligerent quod de tanto Judaismo, et legis zelo, non suis meritis, nisi gratia divina mutari potuisset.
Sequitur: Cum autem placuit ei, qui me segregavit, etc. Segregatus legitur non solum hic, sed etiam in Epistola ad Romanos (Rom, I, 1). Et Jeremias 134.0502C| agnitus est in utero (Jer. I, 5). Et de Domino, ut quidam dicunt, scriptum est: De ventre matris meae, etc. Est et uterus et venter malus: unde scriptum est: In iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7), etc. Et iterum: Alienati sunt peccatores ab utero. Segregatio ergo et in bono et in malo ponitur. Quapropter de utero matris segregantur a Deo, qui a carnalium parentum consuetudinem divina gratia subtrahuntur, ut hic Apostolus. Sive segregatum se dicit praescientia Dei, quia non solum de utero, sed ante mundi constitutionem segregatus est. Ergo quod praescivit Deus futurum, tunc implevit, cum ei pergenti Damascum in via aparuit. Item potest et mater synagoga intelligi, quae eum 134.0503A| imperfectum genuit. Qui tunc de utero matris est segregatus, cum a Judaismo, cujus fuerat aemulator, est separatus.
Sequitur: Ut revelaret Filium suum in me. Quod autem dicit, in me, ut nonnulli volunt, hoc est mihi; ut alii, per me. Sive quia homo capacis est naturae ad hanc traditionem intelligendam, attamen latet in eo quod habet; si vero divina miseratione ei quod occultum est manifestetur, ut quae sunt Dei intelligat, Filius Dei ei revelatur. Quod et Paulo accidisse monstratur.
Sequitur: Continuo non acquievi carni et sanguini. Per carnem et sanguinem nonnulli apostolos intelligunt. Unde Porphyrius: Illuminatus Apostolus dedignatus est transire ad homines, ut ab eis 134.0503B| aliquid disceret. Sed dicit Hieronymus: absit ut Petrum, aut Andream, aut caeteros, homines dicam, quia dii erant. Sed de illis dictum est de quibus scriptum est: Non permanebit spiritus meus in homine, etc. (Gen. VI, 3), et item: Et caro et sanguis non revelavit tibi (Matth. XVI, 17). Et est sensus: Non acquievi carni et sanguini, hoc est, non consensi carnalibus, nec misi margaritas meas ante porcos, etc. (Matth. VII, 6). Unde melius habetur in Graeco, id est contuli. Et est sensus: Non acquievi carni et sanguini, hoc est, non carnalibus aliquid contuli, quia non me sociavi, sed ipsa mea praedicatione ad fidem trahere curavi. Et quia poterat quis dicere: Si tunc non, acquievisti postea, ideo continuo jungendum est superioribus. Nam si per carnem 134.0503C| et sanguinem apostoli essent intelligendi, frustra subderet: Neque veni Jerosolymam, etc. Attendendum est autem quia haec narratio contraria videtur Lucae narrationi. Refert enim (Act. IX, 5, 26 seq.) quia postquam illuminatus fiducialiter egit in Damasco, reversus est in Jerusalem, et tentabat se discipulis jungere, et caetera quae de eo ibi leguntur. Verum ne contrarium videatur, fieri potuit ut, cum illuminatus in Damasco fiducialiter egisset, orta adversus eum persecutione, reversus fuisset Jerusalem, non ut videret apostolos, sed ut vitaret inimicorum impetum, quasi ad aliam confugiens civitatem. Sive, orta persecutione, relinquens Damascum, abiit in Arabiam; sed cum ibi nihil dignum sui apostolatus egisset (propter quod et Lucas narrare 134.0503D| omisit), reversus sit Damascum. Quod autem nihil dignum in Arabia egit, non pigritiae fuit, sed divinae dispensationis, quod prohibitus est, quemadmodum cum vellet pergere Asiam (Act. XVI, 6, 7). Deinde multis diebus peractis in Damasco, quos hic 134.0504A| tres annos vocat, ascendit Jerosolymam videre Petrum.
Sed forte dicit aliquis: Quid mihi prodest haec apostolica narratio, qua isse et redisse se dicit? Sed ne vacare videatur, id cogit nos mysterium quaerere. Cum in sequentibus (Galat. IV, 24-26) per Arabiam, et montem Sina, et Jerusalem, Vetus Testamentum interpretetur; ergo illuminatus Apostolus, agnoscens Christum per revelationem, abiit in Arabiam (quae interpretatur humilis, sive occidua ), hoc est, reversus est ad Legem et Prophetas, qui in defectu erant, quatenus investigaret si et ibi Christum praedictum agnosceret. Agnito ibi Christo, reversus est Damascum (quae interpretatur sanguis populi vel osculi ); hoc est, reversus est ad passionis 134.0504B| mysterium. Corroboratus autem, petiit locum pacis et visionis.
Sequitur: Deinde post annos tres, etc. Notandum quia dicit se Jerosolymam venisse, non ut disceret Evangelium, quod per tres annos praedicavit, sed ut videret Petrum. Petrum autem videre non vanitatis causa venit, hoc est si esset calvus, an crinitus, macer, an pinguis, sed spiritali intentione, videlicet, ut principi apostolorum deferret honorem.
Sequitur: Et mansi apud eum diebus quindecim. Multum valet ad ejus intentionem. Studiosi numerorum dicunt hunc numerum sacratum esse, et plenam scientiam ac perfectam designare doctrinam. Quindecim sunt psalmorum, qui a tribulatione 134.0504C| inchoant, pertingentes ad atria domus Domini, quae etiam quindecim habet gradus. Solemnitas etiam Domini a quinto decimo die inchoat (Exod. XII, 14). Et regi Ezechiae quindecim aucti sunt anni (Isai. XXXVIII, 5). Quibus exemplis sacratus monstratur. Ergo hoc numero dierum, quibus mansit apud principem Apostolus, perfecta ipsius monstratur doctrina.
Verum ne diceret aliquis quia, si non didicit a Petro, didicit tamen ab aliis, ideo mox adjunxit: Alium apostolorum vidi neminem. At vero non quia contemptui eos habuit, minime vidit, sed quia causa evangelizandi jam dispersi erant. Causa autem videndi Jacobum haec fuit, quia ab Apostolo ordinatus erat episcopus Jerosolymis. Fratrem Domini, 134.0504D| non secundum haereticos filium Joseph post natum Dominum ex Maria, vel ex altera uxore genitum intelligere debemus, sed more Scripturarum consanguineum ipsius Domini. Et caeteri discipuli, fratres Domini. Unde ipse: Ite, dicite fratribus 134.0505A| meis; et: Narrabo nomen fratribus meis (Psal. XXI, 23; Hebr. II, 12). Sed forte ideo iste frater Domini specialiter dicitur, quia tam mirae fuit sanctitatis, tantique etiam rumoris, ut certatim quique fimbriam vestimenti ejus tangere curarent. Iste projectus de pinna templi occisus est a Judaeis: cui successit Simeon, qui etiam pro Domino fuit crucifixus ab eis.
Quae autem scribo vobis, etc. Hoc enim quod dicit tam ad superiora quam ad inferiora et omnia quae scribit referri potest. Si enim simpliciter attendas, haec verba jurandi sunt, ut omnia vera esse ostendat quae dixerat. Non enim mentiebatur, quia non erat officium illius mentiendi. Sed sciendum quia non appetit Apostolus juramentum quasi summum 134.0505B| bonum; nec etiam facit contra illud Domini praeceptum dicentis: Sit autem sermo vester: Est est, non non (Matth. V, 37): quia causa tarditatis suorum auditorum hoc agitur. Si vero altius inspicias, talis est sensus, quasi diceret: Omnia quae scribo divino conspectu digna sunt, quia omnia justa et vera sunt. Quod ipse manifestat dicendo, quia non mentior, quoniam scriptum est: Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16); obtutus ejus excluditur a peccatoribus.
Deinde veni, etc. Venit ergo in partes Syriae, studio fundandi Ecclesias, quia illuminatus noluit otiosus consistere. Syria etenim interpretatur excelsa, sive sublimis. Venit ergo in partes Syriae, ut illam quae erat dejecta sua praedicatione redderet 134.0505C| excelsam, et quae humilis sublimem. Cilicia autem interpretatur sumpta, sive vocatio lamentabilis. Venit igitur in Ciliciam, ut sua praedicatione eam assumeret, quae assumptio esse non potest absque lamentatione poenitudinis. Eram autem ignotus, etc. Notus enim erat facie Ecclesiis Syriae, et Ciliciae, et Arabiae, quia gentiles erant, et ipse officium praedicationis in gentibus acceperat. Ecclesiis vero Judaeae, non facie notus, sed rumore, sicut ipse dicit: Tantum autem auditum habebant (Gal. I, 23). Et nota quia Ecclesiis dicit, ideo quia non solum in Jerosolymis erant credentes, sed in caeteris locis, adeo ut Ecclesias facerent, et gentibus nollent conjungi.
Et in me glorificabant Deum. Quid vult Apostolus his verbis ostendere? Vult manifestare suam 134.0505D| doctrinam, et se verum esse Apostolum; quoniam ipsi nequaquam Deum glorificarent in ipso, quorum persecutor exstiterat, nisi suo judicio doctrinam illius veram esse cognoscerent.
(CAP. II.) Deinde post annos quatuordecim, etc. Dixerat enim superius se post annos tres venisse 134.0506A| Jerosolymam, studio videndi Petrum. Hic vero dicit se post quatuordecim annos venisse Jerosolymam, causa conferendi Evangelium. Sed forte movetur aliquis, quare post tot curricula annorum venisset. Sed hanc motionem ipse solvit, cum subdit: Secundum revelationem. Tunc enim descendit, quando ei fuerat revelatum, id est, quando expediebat, Sed quare fuerat revelatum ei? Ideo quia altercatio et dissensio jam orta fuerat in Ecclesiis. Jam enim Galatae ad servitutem legis transierant; et ideo revelatum illi, quatenus collatio Evangelii unum esse suum et caeterorum apostolorum ostenderet, et eos a servitute legis revocaret. Et nota quia Barnabam et Titum sibi sociat, ut in ore duorum, vel trium testium staret omne verbum. Istos utique secum 134.0506B| assumere voluit, ut si aliqua orta fuisset quaestio, haberet testes, quibus sensus et sententias suae intentionis manifestaret. Et animadverte quia non dicit, Didici Evangelium ab illis, sed contuli, ut ostenderet se non minoris auctoritatis. Nam conferre, aequalium est; discere vero, minorum. Seorsum autem, etc., ad superiora refertur, ubi dixerat: Contuli. Sed forte dicet aliquis: Quare seorsum? Mentitus fuerat in publico; volebat verum dicere seorsum? Sed non est ita. Non enim ministerium illius mentiri; unde etiam se magistrum gentium dicit esse in fide et veritate (I Tim. II, 7; II Tim. VII, 11). Sed quod profundius et subtilius dicturus erat, quod illi capere non poterant, quibus fuerat publice locutus, ut illud: Non potui vobis loqui 134.0506C| quasi spiritalibus (I Cor. III, 1), etc.; idcirco cum istis seorsum contulit, quia capere poterant. Sed quid fuit illud profundius? Abolitio legis et dignitas gratiae.
Ne forte in vacuum currerem, etc. Certus enim erat Apostolus se non in vacuum currere; sed propter alios, qui erant incerti, Evangelium conferre voluit, ut certi redderentur ei non in vacuum currere, aut cucurrisse.
Sed neque Titus, etc. Talis est intentio, quasi diceret: Si nos compulsi non sumus, qui eramus in egregia civitate inter apostolos et aemulatores legis, et inter eos qui nostrum sanguinem sitiebant, ut circumcideretur Titus: quare vos, o Galatae, 134.0506D| cum nullius violentiam sustulissetis, a libertate gratiae ad servitutem legis transistis? Sed propter subintroductos falsos fratres. Falsos fratres appellat illos, qui ita crediderant, ut a carnali observatione non recederent, quos etiam in sequentibus exploratores nominat. Exploratoris namque est, aliud in facie praetendere, et aliud mente cogitare. Libertatem 134.0507A| suam dicit eos explorare velle; quoniam volebant agnoscere utrum carnalis legis servatores essent. Et quare manifestat: Ut nos in servitutem redigerent, id est, excitata persecutione, nos ad servitutem legis traherent. Quibus neque ad horam cessimus. Duobus modis iste locus legitur. In veris namque Graecis exemplaribus habetur: neque ad horam: in quibusdam Latinis: Quibus ad horam cessimus. Sed si secundum Graecos legas, talis est sensus, quasi diceret: O vos, Galatae, si nos cessissemus ut Titus circumcideretur, haberetis vos occasionem dicendi: Apostole, quare cogis nos a circumcisione, et caeteris observationibus recedere, cum tu tuum dilectum a circumcisione prohibere non potuisti? Et quare non cessisset, subdendo manifestat. 134.0507B| Ut veritas Evangelii maneat apud vos. Si vero legas secundum Latinos, cessimus, non intelligendum est de circumcisione, sed de persecutione quae facta est ab Antiochia Jerosolymis super hac quaestione. Fertur enim Antiochenses dixisse salvari non posse absque legis observatione. Et ideo cessisset Apostolus, ut pro re certa et necessaria mitteretur, quatenus haec ratio majorum judicio firmaretur. Et ideo cessit, ut veritas Evangelii maneret apud Galatas. Quod si de circumcisione intelligas, talis est sensus: Cessimus ad horam ut circumcideretur Titus, non tamen ea intentione, qua illi volebant, sed proclamantes circumcisionem nihil valere. Et ideo cessimus, quia instabat periculum, imminebat mors; et si nos interfecti essemus, veritas Evangelii 134.0507C| non maneret apud illos, quoniam non esset qui nuntiaret. Dicit enim beatus Hieronymus: Ista conjunctio, quae est autem, superflua est; quoniam non habet quod ei respondeat, vel quod eam concludat; et ideo ita legendum est: Sed neque Titus, etc. Propter subintroductos, inquit, falsos fratres. Ostendit enim his verbis, a quibus compulsus fuerat circumcidi.
Sequitur: Ab his autem, qui videbantur esse aliquid, etc. Tale est, sicut dicit Hieronymus, quasi dixisset: Quanquam Petrus, Jacobus et Joannes a Domino fuerint assumpti, et clarificatum eum viderint, et super illos fundamenta Ecclesiae jecerit; mihi tamen nihil interest, quia non adversus eos loquor, qui Dominum in carne fuerunt secuti, sed 134.0507D| adversus eos, qui legem gratiae praeferunt. Non detraho praecessoribus, neque accuso majores, sed fiducialiter dico quia Deus personam hominis non accipit, 134.0508A| sed indifferenter omnes ad gratiam salvationis vocat. Et ideo mea nihil interest, hoc est, mea auctoritas atque doctrina non distat ab illorum, quia unus est magister, qui me et illos docuit. Verumtamen non me illis praefero, non reprehendo quales fuerint; quia Deus personam hominis non accipit, nec praeterita judicat, nec attendit qualis quisque fuerit, sed qualis sit. Quis enim accusabit quem ipse elegit? Aut quis condemnabit quos ipse justificat? (Rom. VIII, 33, 34.) Verumtamen qui illos idiotas, et sine legis gloria potuit doctos et gloriosos facere, potuit et me peritum, et in lege gloriosum, eodem spiritu replere, ut sicut fui gloriosus in lege, sim et in hac parte. Sunt qui intelligunt non de apostolis dictum quales fuerint, sed de his, qui apud eos clari et 134.0508B| magnae erant auctoritatis, aemulatores tamen legis existentes; et ideo dicat nihil mea interest, hoc est, non mihi curae est quales fuerint, quia nunc male sentiunt.
Sequitur: Mihi autem qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt, hoc est, qui magnae erant auctoritatis, nihil insinuare potuerunt. Attamen notandum quia supra dixit: Contuli, et nunc dicit: Nihil contulerunt. Vult forte his verbis ostendere se aliqua magna illis contulisse, quae egerat, vel docuerat, et ipsi ea ignorabant; illos autem nihil sibi contulisse quod eum lateret.
Sed contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium, etc. Cognoverunt enim Apostoli quod unus idemque esset Dominus et magister, qui 134.0508C| illos, et Paulum docuit, et quod ab illo didicerit Paulus Evangelium, a quo et Petrus; et ideo non esset dispar: verumtamen divina actum esset dispensatione, ut duo essent: unus eorum in circumcisione, alter in praeputio, ne tarditas fieret fidei. Nam si gentes provectae aetatis, signo non profuturae circumcisionis cruciarentur, et a cibis consuetis prohiberentur, ad fidem venire tardarentur. Similiter Judaei, si a circumcisione et antiqua Patrum consuetudine, per quam se gloriosos jactabant, et quae illis quasi secunda erat natura, prohiberentur, certe credere tardarentur. Et ideo Petrus speciale officium praedicationis in circumcisione, Paulus vero accepit in praeputio, quatenus quicunque ex Judaeis crederent, haberent Petrum quem sequerentur; 134.0508D| similiter et credentes ex gentibus, Paulum. Ac per hoc super varia observatione non dispar, sed unum esset Evangelium.
134.0509A| Sequitur: Qui operatus est Petro. Et est sensus: Mea auctoritas non est inferior illius, et meum Evangelium non est dispar, sed unum; quia unus est magister, qui nos docuit: nam ab ipso accepi apostolatum in gentibus, apud quem ille in circumcisione; quia qui illi operatus est, operatus est et mihi. Totius vero hujus narrationis fructus, et utilitas consideranda est. Nam hoc ideo manifestat Apostolus Galatis, quatenus tam ipsi, quamque et omnes praesentes seu futuri agnoscerent sub varia observatione non dispar, sed unum esse Evangelium. Quaeri etiam potest quid Petrus, si aliquem inveniret gentilem, vel Paulus faceret, si aliquem Judaeum inveniret. Sed respondere possumus quia, licet Petrus speciale praedicationis officium in circumcisione, 134.0509B| et Paulus acceperit in praeputio, eorum tamen indifferens fuit studium; et ideo undecunque, et quoscunque possent, ad fidem trahere curabant.
Sequitur: Et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, etc. Notandum quatenus dixerat superius: Qui videbantur aliquid, quod nunc manifestat, cum dicit, columnae. Isti enim columnae dicebantur, quia eodem die a Domino fuerant assumpti, tam in clarificatione quam et in filiae resuscitatione; et uni eorum Dominus: Tibi dabo, inquit, claves regni coelorum (Matth. XVI, 19); alteri vero: Qui vicerit, inquit, faciam illum columnam in templo Dei mei (Apoc. III, 12): Jacob autem et ipse magnae fuit auctoritatis, sicut de eo multa leguntur. Quaeri etiam potest quare isti columnae, cum Ecclesia dicatur columna; unde 134.0509C| idem Paulus: Ut scias quoniam oporteat te in domo Dei conversari (I Tim. III, 15), etc. Non est contrarium; quia et corpus est membrorum, et membra corporis.
Notandum quia narrat Petrum accepisse praedicationis officium in circumcisione; cui etiam conjungit egregios viros, et se accepisse in gentibus, et sibi sociatum Barnabam solum tamen Apostolus sibi reservavit. Quaerit forte aliquis cur ei non est conjunctus Titus; videlicet, quia non fuit tantae auctoritatis ut tam magnis viris vir tamen egregius conjungeretur.
Sequitur: Dextras dederunt mihi et Barnabae, videlicet societatis et consensionis, agnoscentes non dispar, sed unum esse Evangelium.
134.0509D| Ut nos in gentes, ipsi in circumcisionem, etc. Sciendum quia directis apostolis ad praedicandum, hoc praeceptum est, ut sanctorum pauperum memores essent, maxime tamen Paulo, qui gentibus est destinatus. Pauperes autem illos intelligere debemus, qui Jerosolymis erant, vel certe illos, ut Hieronymus 134.0510A| , qui a contribulibus suis exsecrabantur, quia in hominem crucifixum crediderunt; sive illos, de quibus Dominus: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3), etc.; vel certe pauperes virtutibus, ut dicit Origenes, de quibus sollicitus existens aiebat: Si praeoccupatus fuerit homo (Gal. VI, 1), etc. Sollicitum autem se pro pauperibus non solum in hac Epistola, sed et in aliis manifestat.
Sequitur: Cum venisset Petrus Antiochiam, etc. In coepta adhuc intentione perseverat, ostendens non dispar, sed unum esse Evangelium. Reprehendit enim Petrum, quia consuetudines servabat Judaeorum, quia gentes judaizare cogebat: reprehendit etiam eum non tam pro se, quam potius pro illis, quorum timore inductus est in simulationem, 134.0510B| ut dum viderent corrigi apostolorum principem, corrigerentur et ipsi. Et nota quia suspense posuit, reprehensibilis; quia non tam a Paulo reprehensibilis erat, quam potius ab illis, qui scandalizari poterant, dum eum se subtrahere videbant. Ab Jacobo dicit quosdam venire, quia ipse Jerosolymis erat episcopus ordinatus, apud quem, et in qua civitate multi erant credentes, aemulatores tamen carnalis legis: qui priusquam venirent, Petrus cum gentibus edebat; postquam veniebant, se subtrahebat. Qui adeo susceptus est hac simulatione, ut caeteri fratres ei consentirent, et Barnabas hac simulatione duceretur.
Sequitur: Sed cum viderem quod non recte incederent, etc. Dicit beatus Augustinus quia sic agebat 134.0510C| Petrus, velut homo, qui utroque pede sano, uno se claudicare simulabat. Sciendum quia inevitabili syllogismo conclusit eum, dicens: Si tu, cum sis Judaeus, etc.; ac si dixisset: Si tu natura Judaeus judaizandum intelligis, quare te gentibus sociasti? Et si non judaizandum intelligis, cur te a gentibus subtrahis? Quia et gentes ei objicere poterant, et scandalizari, arbitrantes sola fide, sine legis operibus justificari non posse. Quaeri potest quare in facie eum reprehendit, cum scriptum sit: Argue eum inter te, et ipsum (Luc. XVII, 3). Sed quod publice redarguendus erat, maxime tamen propter eos, quorum timore inductus fuerat in simulationem. Item quaerit aliquis quare eum reprehendit, cum hoc ipsum ageret: Factus sum, inquit, Judaeis tanquam Judaeus 134.0510D| (I Cor. IX, 20), etc. Sed responderi potest ad haec, quia Petrus et Paulus non una intentione hoc agebant: nam Petrus simulatione, Paulus vero non mentientis astu, sed compatientis affectu. Item nonnulli dixerunt quod iste Petrus, quem Paulus reprehendit, non fuerit ille apostolus. Sed isti minus 134.0511A| considerate hoc dicunt, non attendentes superiora hujus Epistolae, ubi ait: Qui operatus est Petro in apostolatu, operatus est et mihi, etc. Item sunt qui dicunt illam Epistolam, quae dicitur Petri secunda, in qua laudibus praetulit Paulum (II Petr. III, 15, 16), non esse ejusdem, affirmantes quod nequaquam eum ita laudibus praeferret, a quo tam acriter fuerat increpatus. Qui similiter minus considerant verba ipsius Epistolae. Nam in eadem: Delapsa, inquit, ad eum voce a magnifica gloria; hic est Filius meus, etc.; quo exemplo ipsius esse monstratur.
Sequitur: Nos natura Judaei, etc. Hoc enim nomen, id est, peccatoris, Judaei gentibus imposuerunt: omnes enim gentiles, peccatores vocabant. Et est sensus: Nos Judaei natura sumus, peccatores, sed non 134.0511B| ex illis, quos peccatores vocamus: ergo in legis operibus justificari non quimus; unde et mox subjunxit: Scientes quod non justificabitur homo ex operibus legis, etc. Et est sensus: Quod scimus quod non operibus legis justificari possimus, nisi per fidem Christi, idcirco in Christum credidimus, ut per fidem justificaremur. Et hoc est, quod adjungit: Et nos in Christo Jesu credimus, etc.; id est, nos, qui natura Judaei sumus.
Sequitur: Propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. Sciendum quia, sicut quidam intelligunt, ideo dixit: Omnis caro; eo quod sola gens illa, quae in Palaestina provincia monstrabatur, legis operibus justificaretur; nunc vero, jam dilatata Ecclesia per orbem terrarum, non una caro, id est, 134.0511C| gens, sed omnis justificatur. Secundum propriam vero intentionem, omnis caro dixit, id est, nulla, quia lex neminem ad perfectum adduxit (Hebr. VII, 19).
Quod si quaerentes justificari, etc. Hoc enim, quod dicit Apostolus, tale est, quasi dicat: Si quaerentes sumus justificari per fidem Jesu Christi, et non ex operibus legis, peccatores sumus inventi, quoniam frustra quaesissemus, si justi essemus. Alio vero sensu: Si credidimus nos justificari operibus legis, et justificati quaerimus justificari per fidem Christi, peccatores sumus inventi, quoniam aliud quaerimus quam exquirendum: nam justus qui aliud quaerit quam exquirendum, peccator invenitur. Si enim gentes sola fide Christi justificari non possunt, minister peccati Christus est. Et ideo subjunxit: 134.0511D| Nunquid Christus peccati minister est? Coarctat enim Apostolus atque confringit eos, ut aut confiteantur sola fide Christi justificari posse, aut Christum confiteantur ministrum esse peccati: quemadmodum et lex; quia lex peccata ostendere poterat, abolere non poterat. 134.0512A| Quod etiam nec illi aemulatores legis, qui ex circumcisione crediderant, audebant confiteri. His coarctatus atque constrictus, in voce omnium dicit Apostolus: Absit.
Si enim quod destruxi, etc. Nunquid Paulus fidem destruxerat? Quam destruere laboraverat, iterum eam volebat reaedificare, ut praevaricator existeret? Non. Quia fides destrui nequaquam potest, quemadmodum nec Evangelium, quoniam veritas est; unde superius: Volunt converti Evangelium. Quid ergo destruxerat? Superbiam Judaeorum in semetipso, quam habebant in lege. Et si hoc vellet reaedificare, praevaricatorem se constitueret. Nam qui contra veritatem destruendam dimicat, et agnoscit se destruere posse, et ad eamdem 134.0512B| revertitur, ut aedificetur in ea, non se praevaricatorem constituet. Ego enim per legem, etc. Quis erat iste, qui hoc loquebatur? Judaeus erat. Et quid loquebatur? Per legem, legi mortuus sum. Quam? Per legem namque spiritalem mortuus fuerat legi carnali. Pedagogus namque ei fuerat lex, quousque divina gratia subtraheretur: ut abstractus est, mortuus est legi carnali per legem spiritalem; quemadmodum puer nutritus uberibus, cum ubera deserit, dicitur mori uberibus: et, si alicui juvat, navis, quosque perveniat ad patriam; cum vero venerit, dicitur illi mortuam esse navem. Ut Deo vivam. Peccator namque sub lege vivit; justus vero sub Deo. Et quasi interrogasset aliquis: Quomodo mortuus es legi? Respondit: Christo confixus sum cruci, id 134.0512C| est, pariter cum illo crucifixus. Ille enim, qui crucifigitur, nullum malum desiderat, nil terrenum concupiscit. Similiter et iste cum illo crucifixus; ut idem: Qui autem Christi sunt, carnem suam crucifixerunt (Gal. V, 24), etc. Ad exemplum namque illius egerat, qui dicebat: memento mei, Domine (Luc. XXIII, 42) etc., qui meruit audiri: Mecum eris in paradiso; etenim esse, est cum Christo regnare.
Vivo autem non ego. Contraria sunt haec verba, id est, vivo, et non vivo; sed non vivebat saevus persecutor, sed vivebat pius praedicator. Unde divus Gregorius: Non vivo, in memetipso exstinctus sum, sed vivo; quia essentialiter mortuus non sum; nec vivebat per malitiam, sed vivebat per essentiam. Et quare non vivat, subdit: Vivit vero Christus 134.0512D| in me, id est, pietas, justitia, bonitas, etc.; quia omnia ista Christus est, et per hoc habitat in electis.
Quod autem nunc vivo in carne. Animadvertendum quia aliud est esse in carne, et aliud vivere in 134.0513A| carne. Malorum namque esse in carne est; bonorum vero vivere in carne. Et quod malorum sit in carne esse, idem Apostolus: Hi, qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8); et bonis dicebat: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Ibid., 9). Iste vero, qui in carne non erat, in carne vivebat; quia anima illius in claustro carnis consistebat; sed tamen mente Deo militabat, ut ipse: Nostra autem conversatio (Philipp. III, 20), etc. Et ut ostenderet ubi viveret, subdit: In fide, etc.; id est, in bonis spiritalibus atque perpetuis; quia Deus non temporalia sed perpetua suis promittit, ut in illis, in quibus nunc regnat per gratiam, postmodum apertius: et in quibus nunc per spem, postmodum per rem.
134.0513B| Et volens ostendere in cujus solum fide viveret, subjunxit: Qui dilexit me, etc. Miranda et ineffabilis est haec dilectio: ut Deus pro homine, creator pro creatura moreretur. Et in eo, quod dicit: tradidit, etc., ostendit se esse peccatorem, quomodo Christus pro peccatoribus mortuus est. Unde Dominus: Non veni vocare justos (Marc. II, 17; Luc. V, 32; Matth. IX, 13), etc.; frustra enim traderet se pro justo, nisi peccator esset, et quia tradidit se ipsum pro me, non abjicio gratiam Dei. Duobus modis quis abjicit: aut certe cum a libertate gratiae transit ad servitutem legis, aut cum, percepta remissione peccatorum per sacramentum baptismi, eisdem vitiis sordidatur. Si enim per legem justitia, etc.; quasi diceret: Si per legem esset justificatio, 134.0513C| gratis Christus moreretur. Assumpsit enim Apostolus hanc particulam syllogismi, cui addendum est membrum, ut perfectus reddatur, hoc modo: Christus non est gratis mortuus; conclusio vero talis est: Per justitiam legis non justificabitur homo.
(CAP. III.) Sequitur: O insensati Galatae. Duabus pro rebus vocat eos insensatos: vel quia a spiritu ad carnem redierant, vel certe notat eos ex propria qualitate provinciae. Sequitur: Quis vos fascinavit? Nota quia non alloquitur eos profundioribus argumentis, ut Romanos, sed potius vulgari fascinationis verbo, ut stultos. Hoc enim verbum invenitur in Scripturis divinis; in libro quoque qui Sapientia Salomonis dicitur, scriptum est: Fascinatio nugacitatis obscurat bona (Sap. IV, 12). 134.0513D| Vulgo quippe fascinum dicitur noscere parvulis, qui adhuc rectis gressibus incedere nequeunt; unde Virgilius: Nescio quis teneros, etc. Haec autem opinio versabatur erga Galatas: ipsi 134.0514A| enim adhuc teneri erant, et lacte, et non solido nutriebantur cibo. Et ideo dicit: Quis vos fascinavit? Ac si diceret: Parvuli adhuc et teneri fuistis; et ideo forte fascinatione nociti estis. Fascinum autem utrum valeat secundum vulgi aestimationem, Dei solius est nosse. Attamen non est diffidendum quod sint quaedam daemonum genera ad hoc officium deputata (nam diversa sunt eorum genera) qui parvos corpore et mente conturbent.
Sequitur: Ante quorum oculos Christus Jesus praescriptus est. Non parva laus est Galatarum, quod Christus ante oculos eorum dicitur praescriptus, hoc est, praenuntiatus, quoniam ipsi studiose legendo Veteris Testamenti Scripturas, agnoverunt Christum non solum crucifigendum, sed et omnia quae erga 134.0514B| eum gesta sunt passurum. Ergo ante omnium oculos praescriptus dicitur Jesus, quibus nota est series Veteris Testamenti. Sciendum quia in quibusdam exemplaribus legitur, proscriptus; proscriptus enim dicitur alienatus sive dejectus. Illi enim quibus placet legere proscriptus sic intelligunt: Ante oculos eorum proscriptus est Jesus, quia a libertate gratiae recedentes, ad legis transierunt servitutem. Verum quantum ad proprietatem attinet Galatarum, prior sensus magis conveniens est, quia non studio, sed ignorantia, peccaverunt. Ergo quoties aliquem studio peccare videmus, uti hoc versiculo possumus.
Sequitur: Hoc solum volo a vobis discere, etc.; ac si diceret: De multis interrogari poteratis, per quae cogeremini gratiam legi praeferre; sed quia insensatos 134.0514C| vos dixi, non multa, neque profunda. Sed unde interrogat: Ex operibus, inquit, legis spiritum accepistis? etc. Sciendum vero quia in primordio Ecclesiae erat consuetudo ut credentes baptizati apertissime aliquod donum Spiritus sancti acciperent, per quod monstrarentur gratiam ejusdem Spiritus sancti in baptismate accepisse, sicut illi duodecim quorum mentio fit in Actibus apostolorum: Alii namque linguis loquebantur, alii prophetabant (Act. XIX, 6, 7), etc. Docente namque Paulo acceperant similiter Galatae hujuscemodi sancti Spiritus dona. Et ideo interrogantur utrum ex operibus legis an ex auditu fidei, Spiritum sanctum acceperint. Ac si diceret: Si Spiritus sanctus ex operibus legis daretur, non erat consequens ut aliis 134.0514D| daretur, nisi circumcisis; vos ergo qui, me docente, credidistis, et Spiritum sanctum accepistis, manentes adhuc in praeputio, quare ad carnis circumcisionem transistis?
Sequitur: Sic stulti estis, etc. Et est sensus: Egregius ordo est a minoribus ad majora conscendere; 134.0515A| perversus autem, a majoribus ad minora descendere. Vos autem tam stulti estis, ut a majoribus, hoc est, apostolica gratia, ad minusculum, id est, ad carnalem intelligentiam transeuntes assumamini. Ubi moraliter monstratur quia quicunque a majoribus ad minora descendunt, consumuntur .
Sequitur: Tanta passi estis sine causa, etc. Sciendum quia erat consuetudo in primordio fidei, ut credentes ab incredulis multa paterentur: secundum quam consuetudinem Galatae in amore fidei et charitatis permanentes multa passi sunt; et ideo dicit: Multa passi estis, etc. Si tamen vero hic non est sermo dubitantis, sed affirmantis, ut sit sensus: Si tamen sine causa, hoc est, certe sine causa, quia 134.0515B| decepti estis. Nam quod hic sermo pro certitudine ponatur, manifestat idem Apostolus: Sed non, inquit, justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant, etc. Nonnulli vero intelligunt quod more solito dubitantis sit sermo et sit sensus: Si tamen sine causa, id est, si permanseritis, sine causa passi estis.
Sequitur: Qui ergo tribuit vobis Spiritum, etc. Tribuit, hoc est, administrat, et est praesentis temporis, et praesentis temporis est verbum quod sequitur. Quibus verbis ostendit Apostolus quod omnibus temporibus, diebus, horis atque momentis Spiritus sancti gratia fidelibus detur, ut proficiant. Ostendit etiam quia Galatae acceperant dona sancti Spiritus, et gratiarum varietates, quae in Epistola ad Corinthios 134.0515C| numerantur: Alii, inquit, datur per Spiritum sermo sapientiae (I Cor. XII, 4 seq.), etc. Sed quia discretionem spirituum non acceperant, qua spiritum apostoli a falsorum apostolorum discernerent, ideo decepti sunt. Sed quia adhuc eadem varietas gratiarum in ipsis manebat, ideo interrogantur: Ex operibus, inquit, legis Spiritum accepistis? Quasi diceret: Non ex legis operibus, sed fidei auditu; sicut et Abraham in praeputio credidit et justificari promeruit (Gen. XV, 6; Rom. IV, 5; Jac. II, 23).
Sequitur: Et reputatum est illi ad justitiam; quia in promissione omnes gentes in haereditatem accepit, id est, ut quicunque in praeputio crederent, et fides ejus imitatores exsisterent, filii ejus essent. 134.0515D| Sequitur: Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Et est sensus: Si hactenus 134.0516A| non cognovistis, his testimoniis prolatis agnoscere potestis quia quicunque in praeputio credunt, et fidem Abrahae imitantur, procul dubio filii exsistunt.
Providens ergo Scriptura, etc. Scriptura vero, non atramentum, non characteres, neque membranae, sed Spiritus sanctus, aut ejusdem Scripturae virtus intelligenda est. Providens ergo Scriptura gentes in praeputio credituras, et fidem Abrahae imitaturas praenuntiavit, eis dicens: Quia benedicentur in te omnes gentes (Gen. XII, 3; Eccli. XLIV, 20). In te vero, id est, non in Isaac, non in Jacob, sed in Christo: ergo in Abraham, quia ex semine ejus Christus.
Sequitur: Igitur qui ex fide sunt, etc. Nota quia 134.0516B| non dicit ex circumcisione. Et est sensus: Abraham in praeputio credens, priusquam signum circumcisionis agnoverit, benedici promeruit. Vos ergo in praeputio credentes, filii Abrahae facti estis, et benedici promeruistis; quare ergo ad carnis circumcisionem transistis, cum non circumcisi filii sint Abrahae?
Sequitur: Imitamur fidem; et totum ad hoc valet, ut ostendat non magis habere circumcisum quam praeputiatum. Quicunque enim, etc., ex superioribus pendet. Dixerat enim superius: Providens autem scriptura, etc., et ex eo sermone praedixerat ille: benedicentur, sumpserat occasionem dicendi: Quicunque enim, quasi diceret: O vos Galatae, quare a praeputio ad circumcisionem transire 134.0516C| vultis, cum illi qui in praeputio credunt imitando Abraham benedicuntur, et qui sub lege sunt sub maledicto sunt, quia lex carnaliter imperare non potest; et ob hoc sub maledicto? Unde Petrus: Ut quid denuo vultis imponere jugum? etc. (Act. XV, 10.) Et quia magnum dixerat superius, volens hoc ipsum testimonium confirmare, subjunxit: Sicut scriptum est: Maledictus (Deut. XXVII, 26), etc. In quibusdam exemplaribus invenitur omnis, et in omnibus; in quibusdam non. Sed unus est sensus; nam intentio fuit Moysi terrorem incutere suis auditoribus, similiter et Pauli terrere Galatas.
Quoniam autem in lege, etc. In eo quod dicit nemo, ostenditur quia sunt qui non justificantur, ut transgressores legis; et sunt qui justificantur, 134.0516D| sed non apud Deum, veluti observatores legis, cum timore legem custodiant. Nam lex ita dicit: 134.0517A| Qui hoc vel illud fecerit, morte moriatur; et: Qui coierit cum masculo somno femineo, morte moriatur. Et sunt iterum qui justificantur, sed apud Deum, id est, illi qui, credendo in illum, nihil aliud requirunt praeter ipsum. Et volens ostendere quis esset justus apud Deum, subjunxit: Manifestatum est, etc. Hoc etenim in Habacuc legitur (Habac. II, 4); sed in quibusdam exemplaribus secundum Septuaginta invenitur: ex fide mea; Aquila vero ejus dicit, subauditur, Dei. In eo namque quod dicit: Ex fide vivit justus, ostendit quia ille justus qui non habet fidem, non vivit, quemadmodum Paulus: ipse namque justus erat, quia sine querela vivebat in lege; sed tamen non vivebat ex fide, quia non habebat illum qui dixit: Ego sum 134.0517B| vita (Joan. XIV, 6). Ita autem dicitur: Justus ex fide vivit, quemadmodum dici potest: Castus, prudens, temperans, ex fide vivit, nam potest quis ista omnia habere sine fide. Potest et aliter distingui: Justus ex fide vivit; id est, ille qui ex fide est, ille vivit.
Lex autem non est ex fide. Notandum enim quia homo per fidem spiritalia bona praestolatur, quoniam fides illarum rerum est quae non videntur; in lege vero non est fides, quia suis observatoribus, vel contemptoribus, quod tribuit, temporale est et visibile. Nam si poenam infert contemptoribus, visibilis est; si vero observatoribus donum, temporale est.
Sed: Qui fecerit eam, etc. Nota quia 134.0517C| cum dixisset eam, subjunxit, non in eam, sed in illis, ut ostendat legem positam pro praeceptis. Et bene dicit vivet, quia observatores legis protelationem observando percipiunt vitae.
Et quia dixerat superius eos sub maledicto legis esse, volens ostendere quo eruti fuissent, subjunxit: Christus nos redemit, etc.; quasi diceret: Jam quia ad libertatem transistis, quare denuo ad servitutem transire voluistis? Ut ostenderet qualiter redempti, subjunxit: Factus pro nobis maledictum. Notandum quia eo modo dicitur maledictum, quemadmodum dicitur peccatum; sed alio modo peccatum ipsa trangressio cui debetur poena, et alio modo dicitur peccatum mors, id est, poena peccati. Et in hoc ostenditur quia transgrediendo peccamus, moriendo 134.0517D| vero non peccamus: ita enim alio modo dicitur 134.0518A| hoc, et alio illud, quemadmodum aliter dicitur lingua membrum, quod movetur in capite, et aliter lingua Graeca, Hebraea, et sicut aliter manus membrum corporis, et aliter scriptio, ut si dixerim: Affer manum tuam, vel: Da mihi manum tuam.
Et quia durum videbatur quod dixerat, volens hoc testimonio confirmare, subjunxit: Maledictus omnis (Deut. XXI, 23), etc. Nota quia non dicit: Quilibet iste, vel ille, nec etiam absolute, sed omnis; unde dicit Augustinus: Etiamne Christum? Etiam prorsus, quia omnis. Dicit etiam ipse: O haeretici, non minus praevidit Moyses sanctos in cruce futuros, sed bene praevidit haereticos Christi mortem negaturos; quasi diceret: O haeretici, quare laboratis, quare conanimi eum negare maledictum, quem neque 134.0518B| Moyses praeviderat moriturum? In quibusdam exemplaribus invenitur: Maledictus omnis Deo. Nec hoc est contrarium, quoniam nisi mori habuisset peccata, et mortem nostram, nequaquam Filium suum direxisset mortem nostram suscipere, ut nos a debito mortis liberaret. Quod vero dicit omnis, subauditur moriens, qui pendet. Confitere ergo, o haeretice, maledictum; quia si negas maledictum, negas mortuum. Et quare maledictum, subdit: Ut in gentibus benedictio Abrahae, etc., id est, ut gentes credendo in praeputio per fidem Christi benedicerentur. Ut pollicitationem Spiritus, etc., id est, ut quod illi servabant per timorem, hoc nos per fidei amorem. Spiritus dicit, quia ista gratia promissionis per ipsum facta est.
134.0518C| Sequitur: Fratres (secundum hominem dico ). Hoc est, non secundum Deum, neque secundum reconditam sapientiam, aut solidum cibum, sed secundum teneritudinem illius qui propter stomachi infirmitatem lacte et rore pascitur.
Sequitur: Tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, etc. Terrenam posuit similitudinem, et ideo, ut nonnulli aiunt, praemisit: Secundum hominem dico. Unde dicit Hieronymus: Et propter hoc, quia illi dicunt, praemisit secundum hominem; maxime tamen propter hoc quod dicit in sequentibus, in seminibus; totum quippe, inquit, Vetus et Novum Testamentum peragravi, et neque in bono neque in malo semina pluraliter posita inveni; sive, quia non pactum 134.0518D| , sed testamentum posuit. Nam verbum Hebraeum 134.0519A| quod dicitur berith non hominis testamentum, sed pactum sonat. Nullus etenim interpres aliter transtulit. Verum quia non profundioribus, sed quasi vulgaribus eos verbis alloquebatur, ideo praemisit secundum hominem. Sane sciendum quia, quandiu homo vivit cum testamento, potest sperni atque corrumpi; si vero moriatur, non corrumpi neque mutari valet.
Sequitur: Abrahae dictae sunt promissiones, etc. Sciendum quia quod mors agit in confirmatione testamenti, hoc agit inviolabilis Dei promissio, quia si illud corrumpi non potest, hoc verbo multo minus. Sive quia morte hominis testamentum confirmatur, potest sic intelligi, ut morte Domini Jesu impletae sint promissiones atque confirmatae. Illud 134.0519B| autem sciendum, quia cum promissiones pluraliter posuisset, semen vero singulariter posuit, idcirco, quia non aequaliter illi qui spiritaliter vivunt cum his qui carnales sunt benedicentur. Nam quicunque vult benedici, necesse est ut Christo conjungatur. Omnes enim justi illi conjunguntur, et omnes illius sunt membra, quorum etiam ipse est et caput. Nam solet Apostolus caput et membra unum asserere corpus.
Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo. Et est sensus: Illas promissiones quae ad Abraham factae sunt, Testamentum dico a Deo confirmatum. Testamentum namque hominis confirmatum Dei promissionibus assimilavit.
Sequitur: Quae post quadringentos et triginta annos. Sed a paucis est inventum. Verumtamen 134.0519C| sciendum quia facile potest agnosci hoc modo. Septuaginta namque et quinque erat annorum Abram, quando jubente Deo egressus est de Ur Chaldaeorum (Gen. XII, 4): post haec vicesimo quinto anno, qui fuit ejusdem centesimus, accepit Isaac (Gen. XXI, 5); Isaac vero, cum esset sexaginta annorum, genuit Jacob (Gen. XXV, 26): quibus junctis fiunt octoginta quinque: Jacob vero, cum esset nonaginta et unius 134.0520A| annorum, genuit Joseph; centesimo vero trigesimo anno, qui fuit trigesimus nonus Joseph, ingressus est in Aegyptum. His omnibus junctis, fiunt ducenti quindecim. Totidem etiam annis morati sunt filii Israel in Aegypto: quod probari etiam hoc modo potest. Post ingressum namque Jacob in Aegyptum vixit Joseph annos septuaginta et unum. Inter mortem namque Joseph et Moysi nativitatem fuerunt anni sexaginta et quatuor; Moyses autem octogenarius erat, quando Pharaoni apparuit: his omnibus junctis fiunt ducenti quindecim: ac per hoc vera esse monstratur apostolica sententia, qua lex post quadridgentos et triginta annos facta dicitur. Sed huic narrationi, qua filii Israel morati dicuntur annis ducentis quindecim in 134.0520B| Aegypto, videtur illud contrarium, quod Dominus ait Abraham: Scito praenoscens quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et affligent eum annis quadringentis (Gen. XV, 13). Quod autem quadringentis annis peregrinum esse dicitur, non est contrarium, si et illam intelligas peregrinationem, qua in terra Chanaan peregrinati sunt, quia terra Chanaan non illorum fuit, nisi postquam eam Josue sortiente acceperunt (Josue XIII). Illud etiam non est contrarium, quod legitur, affligent eum annis quadringentis, quia per hyperbaton accipi potest, ut sit sensus: Peregrinum erit semen tuum in terra non sua annis quadringentis, et affligent eum (subauditur, in extrema parte annorum). Quod etiam Scriptura manifestat, quae dicit quia quandiu vixit Joseph, 134.0520C| et illi qui noverunt eum non sunt afflicti filii Israel (Exod. I, 7): refert etiam quia Moyses, qui in principio afflictionis natus est, octoginta annorum erat quando apparuit Pharaoni (Exod. VII, 7). Videtur et illud nihilominus contrarium, quod Moyses ait: Fuit autem mansio filiorum Israel, qua manserunt in Aegypto, quadringentorum triginta annorum, etc. Sed non est contrarium, quia per tropum, 134.0521A| qui dicitur synecdoche, intelligendum est. Pars namque numeri totum numerum capit. Haec namque lex, quae post tot annorum spatia data est, non valet promissiones evacuare, quia non valet eas implere.
Sequitur: Nam, si ex lege haereditas, etc. Et est sensus: Si lex promissionem implere posset, promissio evacuaretur, et per legem haereditas daretur. Sed non est ita, quia Abrahae, inquit, per repromissionem donavit Deus. Verum quia novit Apostolus quod sibi Galatae objicere possent ac dicere: O Apostole, si ita est ut asseris, ergo otiosa est lex, ideo praevenit eos: Quid igitur, inquit, lex? etc. Hoc est, quare data est?
Ipse inquit: Propter transgressiones posita 134.0521B| est. Sane sciendum quia cum omnes per liberum arbitrium noluissent Deo obedire, et illud patienter exspectare tempus, quo per fidem Jesu Christi justificarentur, data est lex, quae eos coerceret; post fabricationem quippe vituli, et ejus immolationem, et murmurationem, et diversas alias transgressiones, data est lex.
Sequitur: Quousque? Donec veniret, inquit, semen cui promiserat; hoc est, Christus, per cujus fidem justificarentur. Sequitur: Ordinata per angelos. Huic concors est et illa sententia, qua ait Stephanus: Qui fuit in solitudine in Ecclesia Dei cum angelo qui loquebatur sibi (Act. VII, 38). Sed contrarium videtur quod legitur: Lex data est per Deum. Sic enim legitur quia descendit Dominus in montem Sinai 134.0521C| (Exod. XIX, 20); et item: Loquebatur Dominus cum Moyse (Exod. II, 10): et multa alia. Attamen non est contrarium. Deus enim cum sit invisibilis et incorporeus, videri non potest, sed neque loqui. et ideo per subjectam loquebatur creaturam. Cui etiam non contrarium quod ipse dicit: Dimitte me, ut irascatur furor meus (Exod. XXXII, 10); aut: Fac mihi tabernaculum (Exod. XXV, 8, 9); aut aliquid tale, quia angelus in persona Dei loquebatur, sicut lector, cum legendo dicit: Ego sum Deus Abraham, etc.
Sequitur: In manu mediatoris; id est, in potestate Filii, qui mediator fuit, sed non Dei, et hominum, donec suscepit carnem nostrae mortalitatis. Qui, ne propter hoc separari videretur a Patris divinitate, 134.0521D| subjunxit: Mediator unius non est, Deus autem unus est, quia etsi non est unus in persona, unus est tamen in divinitatis substantia. In eo vero quod dicit unius, subauditur partis; et facit adversus Galatas, quasi diceret: Quare vos omnes unum esse vultis populum, id est, circumcisos, cum mediator non sit unius partis, sed potius e duobus 134.0522A| populis unum populum in sua fide conjungat? Iste quippe mediator hoc agit inter dantem et accipientem, quod lex agebat inter promissionem et impletionem.
Paulo superius, ne videretur lex otiosa, objiciens sibi quaestionem, dixit: Quid igitur lex? id est, quare data est? Propter transgressiones, inquit. Sic etiam nunc objiciens sibi: Lex ergo, inquit, adversus promissa Dei? Quasi diceret: Nunquid ab illo per quem factae sunt promissiones talis lex dari potuit, quae contraria esset promissionibus? Non, inquam. Duobus namque modis monstratur lex non esse contraria promissionibus. Si enim tanta ac talis esset, quae posset implere promissiones, contraria esset omnino; sive non est contraria, quia 134.0522B| non docet adversa. Nam sicut baptisma Joannis non fuit contrarium baptismati, sed potius praeparatio, sic lex non fuit contraria gratiae, sed potius ejusdem fuit praeparatio.
Sequitur: Si enim data esset lex, etc. Secundum priorem praecedentis sententiae sensum potest intelligi quod sequitur: si enim data esset lex, etc.; hoc est, si tanta ac talis esset lex quae posset vivificare, id est, filios Dei facere (quia tunc filii Dei efficerentur, si vivificarentur), omnino ex lege esset justitia, quia per legem promissio impleretur.
Sequitur: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato. Quid est quod dicit, conclusit, cum Scriptura non possit concludere? Concludere ergo est manifestare. Homines itaque peccatis caecati, dum se 134.0522C| peccatores non agnoscerent, ne se justos atque videntes jactarent, ac medicum minime requirerent, nec ab eo salutem peterent, ideo data est lex, quae omnes manifestaret peccatores, quatenus, dum se omnes peccatores agnoscerent, ad medicum confugerent. Et hoc est, quod sequitur: Ut promissio ex fide Jesu Christi, etc.
Sequitur: Prius autem quam veniret fides, videlicet Jesu Christi, hoc est, notitia ipsius, sub lege custodiebamur conclusi; hoc est, quasi carcerariis quidem vinculis constringebamur. Illud tamen notandum, quia lex, qua malos constringebat, non ideo auctor mali erat, quoniam ejus erat officii malum ostendere, non tamen abolere: sicut judex, qui malos in carcerem retrudit, non auctor est mali, sed 134.0522D| ejus officii malos retrudere, ut ostendat eos reos; est et potentiae eosdem absolvere. Similiter et Dei fuit per legem manifestare, ejusdemque potentiae per fidem unigeniti Filii sui eosdem absolvere. Et hoc est quod dicit, in eamdem fidem, hoc est. donec veniremus ad eam fidem quae revelanda erat. Nam cum dicit revelanda, ostendit quia fuit occulta.
134.0523A| Sequitur: Itaque lex paedagogus noster fuit. Paedagogus Graecum verbum est compositum ex duobus, videlicet eo quod pueros agat. Restringit namque lascivientem aetatem, ut puer ab his se quibuscunque abstineat quae cupit, donec ad perfectam aetatem perveniat. Quapropter bene lex paedagogo assimilatur, quia ideo data est, ut malos restringeret, lascivientes frenaret, donec veniremus ad Christum. Et hoc est quod dicit, in Christo, id est, ad Christum, ut ex fide ejus justificaremur. Adveniente namque Christo, recedentes a paedagogo, ad libertatem transivimus gratiae. Et hoc est quod sequitur: At ubi venit fides, etc.
Sequitur: Omnes enim estis filii Dei, etc. Et est sensus: O Galatae, si nos, qui sub paedagogo fuimus 134.0523B| donec adveniret Christus, illo adveniente, recedentes a paedagogo, credidimus in Dominum Jesum, et per fidem ejus justificati, filii facti sumus, quare vos, qui in praeputio credentes, omnes filii Dei facti estis, sub paedagogo esse vultis?
Sequitur: Quicunque enim in Christo baptizati estis, etc.; quasi diceret: Et si vos, o Galatae, per gratiam sancti Spiritus, et aquam baptismatis renati Christum induistis, quare a libertate gratiae ad legis servitutem transire vultis? Quibus verbis ostendit Apostolus quod Christus omnium fidelium sit indumentum; et non solum hic, sed etiam ubi ait: Induimini Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 14). Vult etiam Apostolus latenter ostendere quia si illi qui baptizantur Christum induuntur, illi 134.0523C| ergo qui non baptizantur Christum non indui merentur.
Quare qui in Christo baptizantur Christum induant aperit, cum subjungit: Non est Judaeus, neque Graecus. Ostendit enim quod non magis habeat circumcisus quam praeputiatus, tantum si credat in Christum et baptizetur. Hinc est quod alibi ait: Neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, etc. (I Cor. VII, 19).
Sequitur: Non est servus, neque liber; videlicet quia non discernuntur conditione, sed fidei merito atque ratione. Hinc est quod saepe magis aliquid habet servus quam dominus. Sequitur: Non est masculus, neque femina. Sciendum quia masculus et femina discernuntur sexu atque fragilitate; verumtamen 134.0523D| non dividuntur in fide, quia fides interioris hominis est, et ibi est fides, ubi nullus est sexus. Hinc est quod saepe viri trahuntur ad salutem per mulieres, et econtra mulieres per viros: quod latius in Epistola ad Corinthios docet (Ibid., 14).
Quapropter quaeri potest quare dicat quod neque Judaeus neque Graecus sit divisus in Christo, etc., cum tam ipse quam et caeteri apostoli specialia monita dederint Judaeis et gentibus, servis ac dominis. Sed hoc non est contrarium, quia aliud 134.0524A| est quod nobis necessarium est in hac vita, quasi in via, et aliud est nobis necessarium, ad quod vel per quod veniamus ad regnum. In hac quoque vita necessariae sunt discretiones, et idcirco specialia dederunt praecepta, ne nomen Christi, aut Caesaris, doctrina blasphemaretur. Hinc est quod Dominus ait Petro: Ne autem scandalizemus eos, vade ad mare, etc. (Matth. XVII, 26), et item: Reddite quae sunt Caesaris Caesari (Matth. XXII, 21; Marc. XII, 17; Luc. XX, 25); et Petrus: Subditi, inquit, estote, etc. (I Petr. II, 18); et idem Paulus: Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit, etc. (Rom. XIII, 1.) Quare nulla sit divisio in Christo, ostendit, dum subjungit: Omnes enim vos unum estis in Christo; hoc est, unum corpus, quoniam 134.0524B| mater Ecclesia omnes in unam parit infantiam.
Sequitur: Si autem vos Christi, etc. Et est sensus: Si vos, o Galatae, qui in praeputio credidistis, baptizati Christum induistis, et filii ejus estis: ergo Abrahae semen estis; quia et ipse ex Abrahae semine. Quicunque enim suscepto evangelicae praedicationis semine in Christum credunt, dum baptizati Christum induunt, ejus profecto et Abrahae filii, hoc est, semen de semine efficiuntur. Illud autem sciendum, quia Christus quoties Filius dicitur Abrahae, carnaliter intelligendus est; quoties vero Galatae, vel caeteri gentiles credentes filii ejus dicuntur, non carnaliter, sed spiritaliter intelligi debent. Illud etiam notandum, quia promissiones, cum ad Christum factae dicuntur, pluraliter ponuntur; 134.0524C| unde supra: Abrahae dictae sunt, etc.; cum autem ad fideles, singulariter promissio ponitur. Et pulchre quidem a plurali numero transitur ad singularem, quia ecclesiasticus populus ex diversis gentibus, sexibus atque aetatibus collectus est.
(CAP. IV.) Sequitur: Dico autem: Quanto tempore haeres parvulus est, etc. Haec similitudo notissima esse poterat Galatis, nec non et omnibus. Pater enim, cum vel in longinquam regionem proficiscitur, unde vel credendum, vel certe non esse venturum, aut certe, cum mors ei appropriat, filium suum tutoribus atque actoribus committit, et tempus etiam constituit; qui, quandiu sub tutoribus est, nihil differt a servo, quia simul convivantur, simul etiam jocantur, atque sub una disciplina tenentur, cum sit 134.0524D| dominus omnium (subauditur futurus), quoad usque veniat praefinitum tempus a patre. Cum autem tempus constitutum advenit, ipse transit ad libertatem, manente servo in servitute. Hanc etenim similitudinem ipse exponit Apostolus, cum dicit: Ita et nos, cum essemus parvuli, sensu videlicet et intellectu, sub elementis mundi eramus. Elementa autem nonnulli prophetas, alii angelos, quia angelorum officio homines reguntur; unde Dominus: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, etc. (Matth. XVIII, 134.0525A| 10), alii litteram legis, nonnulli ejusdem intelligunt caeremonias, hoc est, circumcisionem, et sabbatorum custodiam, etc. Sed litteram legis intelligamus elementa, quia et litterae elementa dicuntur. Quaeri potest quare dicat mundi. Mundi dicit, quia fiunt in mundo. Nam mundus saepe solet poni pro his quae fiunt in mundo; unde est illud: Non veni ut judidicem mundum (Joan. XII, 47); et item: Mundus eum non cognovit (Joan. I, 10).
At ubi venit plenitudo temporis. Plenitudinem temporis praefixum tempus a Patre vocat, quo praedestinaverat Filium suum pro salute generis humani de coelis mittere ad terras.
Sequitur: Misit Deus Filium suum. Missio ista incarnatio est intelligenda: nam quae sit manifestat, 134.0525B| cum ait: Factum ex muliere. Factum dicit, propter carnis nostrae fragilitatem. Et nota quia non dicit per mulierem, propter haereticos, sed ex muliere, hoc est, ex substantia et semine mulieris. Mulierem sexum quidem intellige, non corruptionem. Hebraicae quoque linguae proprietas est mulierem vocare propter sexus discretionem, sicut Eva, mox ut est creata, mulier est vocata (Gen. II, 22).
Sequitur: Factum sub lege. Sub lege factus est, quia circumcisus et legalia munera pro eo oblata, et caeteras legales caeremonias servavit: parentibus etiam usque ad tricesimum aetatis suae annum subditus legitur (Luc. II, 51). Sed haec omnia, maxime instante tempore suae passionis, quia gratia erat manifestanda, destruxit. Quare sub lege factus sit, ostendit: 134.0525C| Ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Quid mirum, si factus est sub lege, ut redimeret qui sub lege erant, cum factus sit mortalis, ut nos a morte liberaret?
Sequitur: Ut adoptionem filiorum reciperemus. His verbis nostram dignitatem ab illius distinguit, quia ille Filius proprius quidem, nos autem adoptivi; ille natura, nos gratia. Et nota quia non dicit acciperemus, sed reciperemus. Accipit enim homo quod non habet, recipit quod amisit. Ergo reciperemus dicit, illam scilicet dignitatem quam in Adam amisimus. Si autem haec similitudo referatur ad gentiles, est alter exitus. Paulo superius legem assimilavit paedagogo, deinde tutores et actores mundi elementis. Iste ergo minor populus, id est ecclesiasticus, quia non 134.0525D| ex uno, sed ex duobus, collectus est populus, ideo propter Judaeos legem paedagogo, propter gentiles tutores assimilavit elementis, quia elementis deservierant, id est, soli et lunae, et caeteris. Verum si haec ad gentiles referatur, non debet videri contrarium quod dicit, ita et nos, quia ipse doctor et magister suam personam personis sociavit auditorum. Nec debet etiam illud videri contrarium, quod nomine elementorum mundi litteram aut caeremonias 134.0526A| legis nonnullos intelligere diximus, quia, sicut in cultu idolorum servitus erat, sic et in ritu legalium caeremoniarum.
Si autem haec similitudo, sicut et superior, ad Judaeos referatur, maxime quia de circumcisione loquebatur, ne forte viderentur gentiles exclusi, subjunxit: Quoniam autem estis omnes filii; quasi diceret: Sicut nos, o Galatae, qui sub elementis mundi eramus servientes, quia recessimus ab eis, et credendo facti sumus filii Dei; sic et vos in praeputio credentes, omnes filii Dei effecti estis. Quare ergo ad legis servitutem transire vultis?
Qualiter facti fuerint filii ostendit, cum subjungit: Misit Spiritum Filii sui, etc. Sane sciendum quia consuetudo erat in primordio Ecclesiae ut credentibus 134.0526B| manifestissime daretur aliquod speciale donum sancti Spiritus. Hoc dono et gratia compescuit beatus Petrus fratres murmurantes quare ad virum praeputium habentem introierit: Ego, inquit, quis eram, qui possem prohibere Deum (Act. XI, 17), ut non baptizarentur hi qui Spiritum sanctum acceperant? His auditis, tacuerunt, etc. (Ibid., 18). Filii Spiritum dicit adversus haereticos, ut ostendat quia sicut a Patre procedit, sic etiam a Filio. Clamantem dicit, id est clamare facientem. Abba sermo Hebraeus est, atque Syrus; pater vero Graecus atque Latinus. Ideoque utrumque posuit Apostolus, quia praevidebat omnes gentes credituras, ut unaquaeque proprietatem linguae agnosceret, et in eadem Deum laudaret.
134.0526C| Sequitur: Itaque jam non est servus, sed Filius. Quasi diceret: O Galatae, quia Spiritum sanctum accepistis, et filii Dei effecti estis, quare a libertate ad servitutem transire vultis? Qui etiam, si filii estis, estis et haeredes, quia filiis debetur haereditas. Sed ut omnia excluderet Apostolus, excepta gratia, addidit per Deum; quasi diceret: Non vestris meritis, neque vestro conatu, neque per legem, sed per gratiam Dei
Sed tunc quidem, etc. Quasi diceret: Cum vos ignorantes Deum essetis, idolis serviebatis, et idcirco tunc facile indulgentiam promerebamini. Atrocius illi punientur, qui scienter peccant, quam qui ignoranter. Et tale est hoc quale et illud Abimelech accipientis Saram uxorem Abrahae, cujus vulvam 134.0526D| domus cum percussisset Deus, ait: Num, Domine, gentem justam et ignorantem interficies? (Gen. XX, 4.) Quasi diceret: Si ignoranter peccavi, quae justitia est, ut indulgentiam non promerear? Quod non solum de hac, de unaquaque re intelligendum est.
Quomodo convertimini iterum, etc. Superius dixerat: Elementa, et subjunxerat; Mundi; nunc vero vacua dicit: ob hoc, quia primum ignorantes Deum 134.0527A| idolis serviebant, postmodum vero notitiam Dei habentes, ad pristinos errores revertebantur. Imo cogniti sitis, etc. Hoc enim, quod dicit, non intelligendum est Deum ex improviso, vel subito, aut per tempora aliquid cognovisse: sed eo modo dicitur, quo Joannes: Diligamus Deum (Joan. IV, 19), non quia dileximus eum, sed quia ipse prior dilexi nos. Cogniti enim sumus priusquam cognovissemus, quoniam ab ipso tracti fuimus (Joan. VI, 44).
Dies observatis; id est, Sabbatorum; et menses, neomeniarum, hoc est, novae lunae: nam menses a luna computabant: et tempora; id est, tria anni, in quibus diversas observationes celebrabant (Exod. XXIII, 17), quando etiam praeceptum erat, ut omne masculinum appareret in conspectu Domini: 134.0527B| et annos, id est, septimus, hoc est sabbatum sabbatorum, et jubilaeum.
Timeo vos, etc. Vide quam temperate loquitur. Non enim dixit: sine causa laboravi, ne forte funditus eos abjiceret; sed dixit: Ne forte sine causa; quoniam nec funditus eos abjicere voluit, nec etiam incorrectos manere; quoniam, si funditus, desperassent, si incorrectos, aliis exemplum pereundi tribuissent. Ostendit enim his verbis se de illorum conversione non dubitare: etiam eos resipiscere velle.
Estote sicut et ego. Quasi diceret: Rogo vos, fratres omnes, legales observationes relinquite, et imitatores mei estote; quoniam ego, qui quondam aemulator eram legis, et defensor paternarum traditionum, 134.0527C| omnia illa, quasi purgamenta, et stercora, atque quisquilias deputavi. Quia et ego sicut vos, id est, sicut vos homines, ita et ego homo ab his egressus, et vos egredi poteritis.
Fratres, obsecro vos, etc. Post multas correctiones et increpationes, pristina bona ad memoriam revocat, dicens: Nihil me laesistis, etc. Quasi dicat: Recolite quia in primordio meae praedicationis, cum minoris essetis intelligentiae, nihil me laesistis: quare nunc, cum magis intelligatis? Et hoc ideo, ut ipsi, pristina bona audientes, non desperarent. In quo facto monentur praedicatores, ut cum suos increpant, pristina bona ad memoriam revocent, ne ipsi, desperando, abundantiori tristitia absorbeantur.
134.0527D| Scitis autem, etc. Infirmitatem namque carnis eorum parvum appellat intellectum; quasi dicat: Non profundiora praedicavi vobis, sed ea quae capere potuistis. Et tentationem vestram, etc. Quod dicit, tentationem, notandum quia in primordio suae praedicationis Apostolus multas pertulit adversitates, multisque tribulationibus est afflictus: quae poterat 134.0528A| tentatio esse Galatis dicentibus: Quae vis, vel qui fructus in tali doctrina, cum ipsius praedicator tot cruciatibus affligatur? In carne mea, quod dicit, talis est sensus, quasi dicat: Humilis, despectus, et contemptibilis, nihil sciens, nisi Christum Jesum (I Cor. II, 2), cum essem, non respuistis; sed sicut angelum Dei, id est, nuntium donorum coelestium, excepistis; et non solum ita, sed ut Christum Jesum. Et nota quia Christum praefert angelo, cum econtra Psalmista angelum Christo, ut illud: Minuisti eum paulo minus (Psal. VIII, 6); sed ibi propter humanitatem, hic causa divinitatis.
Ubi est ergo beatitudo vestra? Quasi diceret: Ubi est devotio, religiositas, et affectus charitatis erga me, quem habuistis? Ut eis pudorem incuteret; 134.0528B| audientes quales fuerint, et se reprehensibiles agnoscentes; taliter loquebatur. In quo facto monentur praedicatores, ut taliter agere studeant erga suos.
Testimonium enim perhibeo vobis, etc. Hyperbolice enim iste locus intelligendus est: nam exaggerationem charitatis vult ostendere in primordio praedicationis Galatarum; ideo taliter loquitur, quasi diceret: Adeo me dilexistis, ut si recompensationem Evangelio tribuere potuissetis, vestris luminibus voluissetis privari, et vestrum damnum meum lucrum deputare. Quid enim charius membrorum oculo in capite? Nullum. Quare ergo hoc dicit? Iste enim verus praedicator, et discipulus veritatis mentiri nequaquam potest. Sed, ut diximus, ad exaggerandam charitatem ita loquitur.
134.0528C| Ergo inimicus vobis factus sum? etc. Nonnulli interrogative: quidam etiam narrative proferri volunt hunc locum; sed, si interrogative, hoc modo, quasi diceret: Quare inimicus vobis factus sum, verum dicendo? Narrative vero ita: Inimicus factus sum, verum dicendo vobis.
Aemulantur vos, etc.; id est, invidentiam habent, quia absque circumcisione ad notitiam Christi transistis; ob hoc, quia illis promissus, illis praedicavit, ex ipsis etiam carnem accepit. Et quare non bene, ipse exponit. Excludere vos volunt, ut illos aemulemini; id est, imitemini.
Bonum autem aemulamini in bono, id est, bona intentione, et non ad tempus, sed semper. In singulis 134.0528D| namque verbis percutit Galatas, qui imitati jam fuerant bona intentione, sed tamen non semper, quia recesserant. Et hoc est, quod subdit: Et non tantum, cum praesens sum apud vos; quasi diceret: Non tantum me imitamini cum adsum sed etiam cum desum.
Sequitur: Filioli mei, quos iterum parturio, etc. Sane notandum quia non dicit: Quos parturio: 134.0529A| sed, iterum quoniam docente Apostolo Galatae crediderunt, ac suscepto evangelicae praedicationis semine conceptus est Christus in eorum cordibus; sed quia non fuit corroboratus, ideo facile falsorum praedicatione apostolorum est exstinctus: quapropter laborabat, ut denuo reformaret exstinctum. Notandum etiam, quia qui patris suscepit affectum, dicendo: Per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15), ipse matris assumit, cum dicit: Parturio, quique, ut se suorum demonstraret patrem, et matrem auditorum, utriusque parentis suscepit affectum. Verumtamen quis verbis parentum explicare valet affectum? Unde Origenes: Humana natura non est horrenda, sed veneranda: quis enim comprehendere potest quod studium, vel quis 134.0529B| sit labor parentibus, dum vel gignit pater, vel concipit ac parturit mater? Quibus etiam non minus est studium in nutriendo: sicut enim semen seritur, sulco suscipitur, terra operitur, germinat, crescitque in herbas et culmos, et usque ad fructum; sic et hominis semen vulva seritur, dein concipitur, post hoc a proprio humore exsiccatum compaginatur, et formatur, donec diffundatur in lucem; diffusum vero nutritur: similiter et semen verbi Dei in corde seritur, et sic Christus in mente concipitur, ac deinde formatur. Hunc namque parentum affectum latius exponit beatus papa Gregorius in eo loco, ubi ait Dominus ad Job: Nunquid nosti tempus partus ibicum in petris, etc. (Job XXXIX, 1). Apostolus autem cerva Dei erat, et incurvabatur, ut pareret. Illud 134.0529C| autem sciendum quia difficultas conceptus vel partus aliquando ex causa viri, aliquando ex mulieris, nonnunquam ex utriusque partis; similiter et congruentia, sic etiam et in praedicatoribus hoc ipsum agitur. Iste etenim idoneus erat praedicator, et Galatae idonei auditores: verumtamen ignorantia decepti fuerant. Illud etiam notandum quia donec tener est partus, facile exstingui potest: et quia non fuerat Christus in cordibus Galatarum, ut dictum est, corroboratus, idcirco facile est exstinctus; ideoque multum studebat Apostolus posse eumdem denuo reformare. In quo facto monentur praedicatores, ut, si viderint in aliquo suorum auditorum quamlibet exstinctam virtutem, non minus sint studiosi, ut recreent eam, quam fuerunt ad creandum.
134.0529D| Sequitur: Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam. Sciebat quoque Apostolus Scripturas prodesse, cum leguntur, sed multo magis prodesse, cum aliquid viva voce commendatur; videlicet quia non est vis Scripturarum dolorem cordis manifestare, aut vocem increpationis assumere, 134.0530A| aut nunc haec, nunc illa exaggerando proferre. Et ideo dicebat: Vellem autem esse modo apud vos; quasi diceret: Nequeo tanta scribere, quanta meremini audire, et, nisi vinculis confessionis strictus tenerer, optarem esse apud vos, et mutare vocem meam. Mutare dicit, ut qui eos filios vocaverat, ne duris increpationibus scandalizati deteriores fierent, si ipse adversus eos vocem increpationis assumeret, ostendens illos non esse dignos tanto honore, ut ejus filii vocarentur. Quare mutaret vocem ostendit: Quoniam confundor in vobis. Parentum quippe imprudentes filios repellere, ne confundantur; hoc modo dicit: Confundor: in Graecis exemplaribus invenitur, egens sum; sed idem sensus est. Confusio nempe erat Apostolo, 134.0530B| quia ejus doctrina non abundabat in illis, sed potius egebat.
Sequitur: Dicite mihi qui sub lege vultis esse, etc. Magna erat dicturus, ac legem interpretaturus; et ideo praemisit: Dicite mihi, etc., quasi diceret: Vos, o Galatae, qui sub lege vultis esse, quare non legistis legem? Aut si legistis, quare non attendistis quid lex dicat? Nam quasi dixisset aliquis, profer legem, ipse inquit: Scriptum est enim, etc. (Gen. XVI, 15): nota quia historiam libri Genesis legem appellat: et hoc adversus eos qui legem esse dicunt solummodo, ubi aliquid jubetur vel prohibetur. Et quid mirum, si historiam libri Genesis legem appellavit, cum totius Veteris Testamenti series lex dicatur?
134.0530C| Sequitur: Sed qui de ancilla secundum carnem natus est, hoc est, secundum carnalem consuetudinem, et conjunctionem, videlicet maris et feminae; et ideo filius carnis vocatur. Sequitur: Qui autem de libera, per repromissionem, videlicet ex anu et sterili natus est; et ideo filius promissionis est appellatus; cui contrarium non est illud, quod scriptum est: Quia angelus, cum invenisset Agar in solitudine, dixit ei: Paries filium, et vocabis nomen ejus Ismael, etc. (Gen. XVI, 11). Quare ergo non et Ismael filius promissionis? Videlicet quia longe distat promissio Dei a promissione angeli: oriente namque sole, obtenebratur luna. Sed huic solutioni potest illud videri contrarium, quod ipse Dominus promisit Abrahae. Ait illi: Et super Ismael exaudivi te; multiplicans 134.0530D| multiplicabo eum vehementer, etc. (Gen. XVII, 20). Quod ne contrarium videatur, sciendum est aliud esse loqui de concepto, vel nato; et aliud promittere concipiendum, sive aliud est multiplicare vehementer, et temporalibus bonis ditare, et aliud cum aliquo testamento statuere.
134.0531A| Sequitur: Quae sunt per allegoriam dicta, etc. Hoc loco ostendit allegorizandi et figuras requirendi exemplum. Per matres namque, et filios earum ostendit intelligi debere duo testamenta, et duos populos; in quo et omnes consentiunt auctores, quanquam Apostolus non aperte interpretetur, sed tantum vestigium interpretandi ostendat.
Sequitur: Sina enim mons est in Arabia, etc. Quantum ad historiam pertinet, Arabici montes conjuncti sunt Jerosolymitanis. Mystice vero, per diversitatem locorum ostendit distantiam duorum testamentorum. Pulchre namque lex transitura per Agar designatur, et Agar interpretatur incolatus, seu peregrinatio. Quis enim ignorat quod peregrinatio longe distat a perpetua haereditate? Recte etiam 134.0531B| ipsa lex in Sina et in Arabia datur; quia Sina tentatio, Arabia vero occidua interpretatur. Ideo autem dicit: Conjunctus est ei, quae nunc est Jerusalem; quia ille populus, qui circa Sinam legem accepit, habitator terrestris Jerusalem postmodum exstitit.
Sequitur: Illa autem, quae sursum est, Jerusalem, libera est, etc. Distinguit terrestrem Jerusalem, quae servit cum filiis suis, ab illa coelesti: namque Jerusalem sancta Ecclesia est intelligenda, quae partim peregrinatur in terra, partim cum Deo regnat in coelis: et licet in terra habitet, coelestis est tamen, quia ejus conversatio in coelis est: quae etiam bene omnium fidelium mater dicitur, quia omnes per aquam baptismatis in unam infantiam parturit. Et quia duarum 134.0531C| matrum fecerat mentionem, voluit exemplo suam confirmare narrationem; ideoque subjunxit: Scriptum est (in Isaia scilicet): Laetare sterilis, etc. (Isai. LIV, 1). Hortantis est sermo. Hortabatur quippe propheta, ut laetaretur, et erumperet, et clamaret: Quia multi filii desertae, etc. Desertae dicit, a primo scilicet homine peccante, qui mox ut peccavit, supernorum civium consortium deseruit. Sive desertae, quia tempus pariendi non habebat; synagoga vero habuit virum, et pariendi tempus, et multos sanctos peperit. Nam sciendum quia donec Abraham non genuit Isaac, id est, Deus Pater pro humani generis salute Filium suum ad terras non misit, synagoga fecunda fuit: adveniente vero illo, quae erat sterilis, facta est fecunda, quia per fidem Christo inhaesit; 134.0531D| illa vero, quae erat fecunda, infirmata est, quia per infidelitatem a Christo recessit, et virtutum propositum amisit; unde propheta: Exspectantibus me multis diebus, etc. Hinc est quod ait Anna: Sterilis peperit septem, etc.
Sequitur: Nos autem fratres, etc. De se, suisque similibus dicit. Origenes vero dicit quod legendum 134.0532A| sit, vos. Et hoc non est contrarium, quia Apostolus spiritu prophetico praeviderat Galatas ad pristinam fidem reversuros; maxime quia non studio, sed ignorantia peccaverunt.
Sequitur: Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, etc. Hoc non legitur in historia libri Genesis; videlicet quod Ismael persecutus sit Isaac: verumtamen legitur, quod, cum luderent ambo simul, graviter hoc accepit Sara, et dixit. Ejice ancillam et filium ejus, etc. (Gen. XXI, 10). Illum namque lusum Apostolus persecutionem appellat: sed videndum est quare. Videlicet legis doctor erat, et secus pedes Gamalielis legem didicerat; et quia intellexit vim legis, et ipsum lusum non fuisse simplicem; ideoque persecutionem vocavit. 134.0532B| Sara quoque intellexit quod forte vellet eum trahere ad scurrilitatem, ut similis sibi fieret, et in haereditate praeferri posset; aut certe vellet eum trahere ad idolum; aut, quod magis doctores suspicantur, primogenita sibi vellet vindicare; et ideo graviter accepit. Verum quod ait: Ita et nunc, potest referri ad Galatas, et legis aemulatores, nec non ad totam Ecclesiam et omnes carnales.
Sequitur: Sed quid dicit Scriptura? Deterrentis est sermo. Ad deterrendos quippe Galatas hoc subjunxit exemplum; quasi diceret: Vos, qui filii ancillae esse vultis, quare non attenditis quid dicat Scriptura? Quatenus, dum illi audirent ancillam ejectam, et filium ejus, terrerentur, et timerent ne a 134.0532C| perpetua haereditate excluderentur. Illud sane sciendum quia, quanquam iniquitas sublevetur, quanquam haeretici, aut potentes adversus humiles, et pauperes inflentur, verumtamen servi sunt, et ancillae filii.
Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, etc. Vel de se, suisque similibus dicit, ut supra vel certe suam personam Galatis conjungit, quia praevidebat eos reversuros. Et ut ostenderet a quo, vel per quem facta fuisset ipsa libertas, excludens omnia praeter gratiam, subjunxit: Qua libertate nos Christus liberavit; quasi diceret: Non merita, non lex, neque circumcisio, sed Christus, hoc est, quod ipse ait: Si filius vos liberavit, etc. (Joan. VIII, 36).
134.0532D| (CAP. V.) State. Quia non ex toto ceciderant. Et ideo, quoties sermo, vel admonitio ad bonos fit, isto utatur sermone; ad malos vero, surgere. Et quod stare ad bonos, propheta: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto (IV Reg. V, 16); et Dominus ad Moysen: Sta tu hic mecum (Deut. III, 31); et Stephanus: Video Jesum stantem (Act. VII, 55); quia stabat, 134.0533A| stantem videbat; et Psalmista: Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3); id est gressus meae intentionis in Christum collocavit; et: Qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12); et: State in fide, etc. (I Cor. XVI, 13). His omnibus exemplis manifestat, quia bonorum est stare, malorum vero, atque non credentium, jacere. Unde propheta non credentibus: Surge, illuminare, Jerusalem (Isai. LX, 1); et: Exsurge, qui dormis (Ephes. V, 14); et: Hora est jam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11).
Et nolite: ex superioribus pendet. Dixerat superius: Non sumus filii, etc. Et ob hoc subjungit: Nolite, etc.; quasi diceret: O Galatae, quia liberi facti estis, quare iterum servituti vos subdere 134.0533B| vultis? Et sciendum quia ille, qui carnaliter legem intelligit, et carnaliter vivit, vel qui spiritaliter, carnaliter tamen vivit, sub servitute detinetur. Iterum dicit, quia superius dixerat eos elementis mundi fuisse servientes; et iterum volunt elementis litterae legis deservire.
Ecce ego Paulus, etc. Dominus enim dicit: Qui vos audit, me audit. Et Paulus: An experimentum quaeritis ejus? (II Cor. XIII, 3.) Et ideo cum dixisset: Caeteris ego dico, non Dominus (I Cor. VII, 12), ne illius dicta contemnerentur, subjunxit: Puto quod et ego Spiritum Dei habeo (Ibid., 40). Ac per hoc ostenditur quia qui Paulum audit, Christum audit. Et ideo non minus sunt verba illius servanda, quam illorum, qui dicebant: Haec dicit Dominus. 134.0533C| Quare dicit: Ecce ego? cum superius se apostolum ostendisset, auctoritatem suam vult manifestare quasi diceret: Ego Paulus dico, qui mea auctoritate assero, et evacuandam esse legem, et nihil prodesse circumcisionem, et qui meum dilectum discipulum circumcidere praecepi Timotheum, non ut ostenderem prodesse circumcisionem, sed causa salutis aliorum. Quoniam si circumcidamini, etc. Sed quare hic dicit nihil prodesse circumcisionem, cum ad Romanos: Circumcisio prodest, si legem observes (Rom. II, 25); et alibi: Quid amplius est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum (Rom. III, 1, 2). Sed intentio est inspicienda. Ibi namque intentio fuit monere, ut illi qui crediderant 134.0533D| ex circumcisione, non cogerentur ad praeputium; et, qui ex praeputio, ad circumcisionem: hic vero monet Galatas ad circumcisionem nolle transire, quoniam nihil prodest.
Testificor autem, etc. Hoc adversus illos, qui 134.0534A| erant aemulatores legis, cogentes Galatas ad circumcisionem transire. Quasi diceret: Si ad circumcisionem transitis, caeteras etiam observationes servare debetis. Facit etiam adversus Ebionitas, qui dicebant nil prodesse circumcisionem sine fide, et qui eum verum apostolum esse negabant, dicentes eum aliter cum Judaeis agere, aliter gentes docere agere debere. Quasi diceret: Si hoc unum servatis, et caetera servare debetis; quoniam qui hoc unum dedit, ipse etiam caetera tribuit. Sed poterant illi respondere: Ea quae possibilia sunt sequamur, impossibilia vero relinquamus. Sed tamen non est talis sensus Apostoli; quoniam omnia eos servare vult.
Evacuati estis a Christo, id est alienati, dejecti et 134.0534B| separati: qui in lege justificamini, etc.; id est qui a superioribus legis creditis vos justificari, alienati estis a gratia, id est separati. Nos autem spiritu, etc. Spiritum dicit adversum litteram: spem, justitiam, Christum appellat. Et est sensus: Nos autem per fidem Spiritus exspectamus Dominum Christum, in cujus adventu non erit misericordia, sed justitia: ipse enim omnis virtus. Hunc etenim adventum praestolabatur Apostolus cum suis similibus dicendo: Adveniat regnum tuum: ut cum tradiderit regnum Deo et Patri, sit Deus omnia in omnibus, ut quomodo specialiter nunc regnat in singulis, postmodum generaliter in omnibus.
Nam in Christo Jesu, etc. Circumcisionem 134.0534C| dicit nil valere propter Galatas transeuntes. Et quare praeputium, cum neminem lateat non prodesse? Sed propter illos, qui ex oleastro in bonam olivam fuerant inserti (Rom. XI, 17), ne gloriarentur adversum circumcisos, dicentes se majoris dignitatis esse, quia Abraham praeputiatus credidit. Et ideo utrorumque periculum vitans, dixit circumcisionem et praeputium nil valere.
Sed fides, etc. Magna virtus est fidei, quae per charitatem operatur. Et quod magna sit, manifestat Dominus per similitudinem loquens de homine, qui debebat denarios quingentos (Luc. VII, 41); ubi subjungit de muliere: Remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum (Ibid., 47), et: Fides tua te salvam fecit (Ibid., 50). Ubi ostenditur quod Deo 134.0534D| magna sit, quod per eamdem veniam suorum peccatorum quis consequi potest.
Sequitur: Currebatis bene, etc.; lucem veritatis, non umbram legis sequendo. Quis vos impedivit? Id est, a quo perverso doctore decepti 134.0535A| estis? Potest quis uti hoc versiculo, si viderit quempiam a sanctis moribus ad reprobos mores transire et dicere: Bene currebas; quis te impedivit? Dicit beatus Hieronymus: Superfluum est veritati non obedire, quemadmodum superius, ubi dicit: O insensati Galatae, etc.
Persuasio, etc. Ex eo, quod dicit, ex Deo, vel ex aliquo doctore intelligendum est, id est, ex illis, qui vocant vos, non ex eo, qui revocat. Nonnulli interpretum decepti dixerunt, ex eo, id est, ex Deo tantummodo.
Modicum fermentum, etc. Et quia poterant illi dicere: O Apostole, quare tam duriter et acriter nos increpas, cum non omnes decepti simus? Ad hoc 134.0535B| respondit: Modicum fermentum, etc., quasi diceret: O Galatae, quanquam pauci fuissent illi, qui ex Jerosolymis descenderunt, tamen non contemnatis eos; quia modicum fermentum, id est, paucitas illorum, totam vestram regionem conturbare potest. Poterant etiam dicere: Tam acriter et dure nos increpas, cum nos solummodo ad unum praeceptum, id est ad circumcisionem transissemus. Ad hoc respondit: Modicum fermentum, quasi dicat: O Galatae, illud unum praeceptum totam massam vestrae fidei corrumpere potest. Latius Origenes hunc locum tractat. Dicit enim: Sicut scintilla corruens, domus, moenia, civitates incedit, latos saltus percurrit, et unum membrum totum corpus inficit, et una ovis totum gregem commaculat; ita et unum 134.0535C| praeceptum implendo, totam massam fidei vestrae corrumpit, nisi abscindatur: quemadmodum scintilla, nisi exstinguatur, et membrum, nisi abscindatur, et ovis, nisi excludatur. Dicit enim Hieronymus: Scintilla fuit Arius, quae si exstincta fuisset, nequaquam tot mundi partes peragrasset. Invenitur iste sermo in Epistola ad Corinthios (I Cor. V, 6); sed ibi pro aliquo parvo vitio, hic vero vel pro circumcisione, vel pro illis, qui ex Jerosolymis descenderant.
Ego confido, etc. Iste enim egregius praedicator praeviderat prophetico spiritu Galatas ad pristinam fidem reversuros; et ideo dicebat cum adjectione nominis Domini, confido. Si enim humano ingenio, vel sensu agnovisset, nequaquam diceret: In Domino. 134.0536A| Quod vero subjungit: Sapietis, subaudiendum est, quod in Epistola legitur. Et his verbis donat illis spem resipiscendi. Ubi monentur praedicatores, ut, cum suos redarguunt, spem resipiscendi tribuant.
Qui autem conturbat vos, etc. Nonnulli dicunt de Petro dixisse, quia paulo superius reprehensibilem eum esse dixerat. Sed non est consequens, ut principem apostolorum, jam perturbatis Ecclesiis, tam acriter increpasset, maxime cum ipse, non causa dissensionis, sed pacis insimulatione fuisset inductus. Sed consequens est ut intelligatur aliquis magnae auctoritatis fuisse inter apostolos, vel Jerosolymis, qui magnae auctoritatis haberetur apud Galatas; et ideo Apostolus, tacendo nomen, ex officio 134.0536B| personam notat. Quod vero dicit: Conturbat, talis est sensus: Turbati erant isti, quia nonnulli volebant praeferre litteram spiritui; quidam vero meliorem legem gratia: nonnulli autem gratiam volatilem, et falsam, nullisque veritatis radicibus veram esse firmabant. Portabit judicium, etc.: sive hac in praesenti vita, sive in futura: nam magnum malum est occasionem peccandi tribuere. Quod Dominus manifestat, cum dicit: Qui autem scandalizaverit unum de pusillis, etc. (Marc. IX, 41.) Illi, qui majoris criminis rei habebantur, tali poena plectebantur. Et quia Galatae pusilli erant in fide, et iste occasionem scandalizandi tribuerat, judicium portare debebat.
Ego autem, fratres, etc. Hic quaerendum est 134.0536C| quare se dicat Apostolus circumcisionem praedicare, cum per totam Epistolam ad destructionem ejusdem laboraverit. Sed sciendum, quia non praedicat circumcisionem; sed ille, de quo superius dixerat: Seminaverat hoc, dicens: Non vera vobis Paulus aperit; quoniam Petrus, Jacobus et Joannes, circumcisionem praedicant et servant, similiter et Paulus; nam et suum discipulum Timotheum circumcidit, et cum Judaeis se in templo purificavit. Et ideo dicebat: Et ego, si circumcisionem praedico, etc., quasi diceret: Si ita est, sicut ille dicit, quare persecutionem patior? Quasi diceret: Non patior persecutionem, quia natum et passum Christum praedico, sed quia evacuandam esse circumcisionem doceo.
134.0537A| Ergo evacuatum est scandalum, etc. Namque praedicabat Apostolus Christum Jesum crucifixum, quod Judaeis quidem scandalum erat, gentibus autem stultitia (I Cor. I, 23), non credentibus. Et ideo dicit: Ergo evacuatum est, etc. Quia si circumcisio non salvat, frustra praedico circumcisionem prodesse.
Utinam et abscidantur, etc. Sed quare iste discipulus veritatis illius, qui dixerat: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44); et idem Apostolus: Benedicite persequentibus vos (Rom. XII, 14); et: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10); quare imprecatur istos abscidi? Sed solvitur. Potuit enim fieri ut condolens Galatas deceptos, qui pretioso sanguine Christi 134.0537B| fuerant redempti, stomachatus et indignatus diceret: Utinam abscidantur; id est, utinam perderentur, qui vos conturbant, de medio vestri, ut vos salvaremini. Alio sensu: Utinam abscidantur; id est, si aliqua salvatio est in circumcisione, utinam abscideretur illud membrum, in quo est salvatio, ut eunuchizati redderentur; unde Dominus: Melius est cum uno oculo, etc. (Matth. XVIII, 9; Marc. IX, 46).
Vos enim in libertatem vocati estis, etc.; quasi diceret: Qui ad libertatem transistis, videte ne propter libertatem secundum libitum vestrum vivatis. Sive quia ad libertatem transistis, videte ne libere ad circumcisionem transeatis, et pseudoapostolis pareatis, ut illis subdamini; nam illi 134.0537C| ideo volunt vos ad circumcisionem transire, ut illis subdamini, quatenus quod impenditis per timorem, impendatis per amorem. Et ideo subjungit: Sed per charitatem, etc.
Dicit enim beatus Gregorius: Tunc nos charitas a jugo servitutis perfectos reddit, quoties nos nostro vicissim per amorem servitio subdit; sive tunc nos a jugo servitutis perfectos reddit, quoties nos nostra bona aliis impertimus, et aliorum nostra deputamus.
Omnis enim lex, etc. Quasi diceret: O Galatae, quare ad legales observationes transire vultis, cum omnia uno sermone compleantur? Et quis sit ille sermo, subjungit: Diliges proximum tuum, etc. Sicut enim in Epistola ad Romanos dicit: Dilectio proximi 134.0537D| malum non operatur (Rom. XIII, 10); et: Plenitudo legis est dilectio (Id., ibid.); ita et hic. Sed quare solummodo in dilectione proximi plenitudinem dicat esse legis, cum dicat Evangelium: Lex pendet, et prophetae? Ideo, quia una ex altera pendet, et una sine altera esse non potest. Ac per hoc qui diligit proximum, Deum diligit, quia praeceptum ejus diligit. Praeceptum namque Dei est diligere proximum; et qui Deum diligit, proximum 134.0538A| similiter. Et quia jam una pendet ex altera, quare non proponitur dilectio Dei? Ob hoc, quia probabilior redditur homo dilectione proximi, quam Dei. Nam potest quis dicere: Diligo Deum; et, si non diligit, ignoratur; si vero proximo dixerit, facilius probari potest, quoniam, si mala quae potest irrogat, et bona quae potest non impertitur, aperte se manifestat non diligere proximum. Et ideo dilectionem proximi posuit, non Dei.
Quod si invicem mordetis, etc. Ex diversis namque disputationibus, aliis dicentibus meliorem esse legem gratia, aliis meliorem esse litteram spiritu, aliis meliorem apertum Judaismum, aliis meliorem occultum, etc., variae oriebantur contrarietates. Sed jam nonnulli ideo se circumcidebant, ut aliis praeferrentur, 134.0538B| et hoc faciendo invidebant, et alios ad invidentiam trahebant, et hoc faciendo consumebantur. Et ideo hoc dicebat Apostolus. Alio sensu: Quod si invicem mordetis; id est, si ad carnalem circumcisionem legis transieritis, invicem mordetis, quia vindictam exigetis. Nam lex dicit: Oculum pro oculo, etc. (Levit. XXIV, 20); et dum vindictam expetitis, consumemini, quoniam non jam unus, sed duo pereunt. Sed quomodo poterant Judaei ab his omnibus praedictis se eruere, nisi spiritaliter viverent?
Et ideo subjungit: Spiritu ambulate. Ille enim spiritu ambulat, qui opera carnis non perficit; et ille carne non ambulat, qui opera carnis non perficit, reluctante spiritu. Item tunc opera carnis non 134.0538C| perficiuntur, cum reluctatur spiritus; et tunc opera spiritus perficiuntur, cum nullus motus reluctans carnis in nobis invenitur. Quod enim hic dicit: Desideria carnis non perficietis, tale est quale et illud in Epistola ad Romanos, ubi dicit: Nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18). Sicut enim ibi de bonis, ita et hic loquitur de malis.
Sed notandum quia aliud est facere bonum, et aliud perficere. Facere namque bonum est concupiscentiis resistere; perficere, non concupiscere. Sicut aliud est non peccare, et aliud absque peccato esse. Non peccare possumus, id est concupiscentiis resistere; absque peccato esse non possumus, quia concupiscimus. Similiter et hic aliud est habere 134.0538D| desideria carnis, et aliud non perficere. Desideria namque carnis non habere non possumus, quia concupiscimus; sed tamen non perficimus, quia concupiscentiis resistimus; sed tunc perfecte, cum absorpta fuerit mors in victoria (I Cor. XV, 54), et cum mortale hoc induerit immortalitatem (Id., ibid.).
Caro enim concupiscit, etc. Quae nolumus, ea facimus (Rom. VII, 16), et concupiscimus. Isto etenim modo generaliter doctores ad confirmationem sui 134.0539A| hoc exemplum trahere solent. Sed valde laborandum, ne videatur Apostolus a coepta intentione recessisse insolite. Nam solet ille praelibando causam tangere, quam in sequentibus exaggerat. Sed talis est intentio. Coeperat destruere carnales legis observationes; adhuc in intentione perseverans, dicit: spiritu ambulate; id est, spiritaliter legem intelligite, quia si feceritis, desideria carnis non perficietis, id est vindictam non exigetis. Caro concupiscit, id est carneus sensus adversus spiritalem, et spiritalis adversus carnalem. Et si contigerit ut carnalis superetur a spiritali, totus homo dicitur spiritalis; similiter et alterne. Quod non solum in duobus hominibus, sed in uno; nam solet evenire ut aliquando praeferat spiritalis carnali, et carnalis 134.0539B| spiritali. Non quaecunque vultis, etc.; id est, vindictam non expetatis.
Quod si spiritu ducimini, etc.; id est, si Spiritu Dei agitamini et movemini, non estis sub lege; quia lex non est posita justis; sive Spiritu Dei agitamini, si spiritaliter legem intelligatis, non estis sub lege, quia ultionem non exquiretis, nam caro afflicta quid aliud desiderat, nisi vindictam? Sed spiritaliter intelligatis, non expetatis.
Manifesta autem sunt opera carnis, etc. Sed quaerendum est quare dicat Apostolus ista omnia carnis esse, cum quaedam spiritus esse videantur, id est aemulationes, inflationes, etc. Sed haec quaestio solvitur per tropum quo pars partem comprehendit, ut caro pro toto homine accipiatur, quatenus talis sit 134.0539C| sensus: Manifesta sunt opera carnis, id est cujusvis hominis. Sed nonnulli dicunt carnem esse incentivum et originem omnium vitiorum. Sed dicit beatus Augustinus: Illi qui hoc dixerunt, non ordinem naturae intellexerunt; nam non caro corruptibilis animam fecit esse peccatricem, sed anima exstitit auctrix peccati carnis corruptibilis, quae est poena peccati. Tamen habet caro fastum gravitatis, quo anima gravetur, ut aliud: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, etc. (Sap. IX, 15.) Dicit enim ipse: Ascribenda sunt haec vitia animae, ne videatur diabolus carens carne ab his omnibus excludi. Nam dicitur adulter, homicida, ob hoc, quia auctor et incentor est omnium, et his similia. Non enim dicit haec, ne videantur illa excludi, quae 134.0539D| homines a regno separant.
Quae praedico vobis. Praedixit, cum adesset corporali praesentia, et praedicit per hanc Epistolam; sive praedixerat in Epistola ad Corinthios, ubi ista dinumerat, quia potuit fieri ut ad manus ipsorum pervenisset. 134.0540A| Et non est contrarium quod dicit vobis, quia omnibus Ecclesiis suas scripsit Epistolas.
Fructus autem spiritus, etc. Nota quia vitia opera carnis appellat, spiritus, virtutes, quia illa destrui possunt, ista vero proficiunt. Adversus hujusmodi non est lex, non dicit adversus haec, ne videantur caetera exclusa. Adversus hujusmodi non est lex, dicit, quia illi qui in talibus morantur non sunt sub lege, quia lex non est posita justis, sed injustis, sive spiritalibus et spiritaliter viventibus non est lex. Sed sciendum quia superius praeposuit vitia, deinde virtutes. Et necesse est ut primum vitia destruantur, deinde bona peragantur, ut Psalmista: Declina a malo, etc.; (Psal. XXXVI, 27) et Jeremias: Posui te ut evellas, etc. (Job I, 10); et Jacobus: Propter quod 134.0540B| abjicientes omnem immunditiam (Jac. I, 21).
Plura posuit vitia quam virtutes, quia plura sunt. Sed quis non animadvertat singula vitia singulis destrui virtutibus? Fornicatio namque quid aliud est, nisi alduterina cogitatio, quae homines separat a Deo? Sed nulla virtute melius destruitur virtute charitatis. Immunditia, et impudicitia, et caetera, quae pudet apostolos nominare (Ephes. V, 3; Coloss. III, 5), ut illi pudentes verecundos facerent filios Israel, non melius destruuntur quam gladio spiritali.
Qui autem sunt Christi, etc. Origenes enim hoc modo hunc locum superiori conjungit: Adversus hujusmodi non est lex, qui carnem Christi crucifixerunt. Notandum enim quia Verbum Dei, sumendo carnem, nos sibi sociavit; nam caro nostra illius 134.0540C| est, et membra nostra illius. Ergo cum illo crucifixi sumus; ergo non terrenis debemus inhaerere, sed spiritalibus immorari, ad exemplum illius qui dixit: Memento mei, Domine, etc. (Luc. XXIII, 42), si vero separatim dicas: Carnem suam, etc., non Christi est intelligendum, sed alterius; quasi diceret: O vos Galatae, cum vos jam crucifixistis, quare ad circumcisionem transire vultis, cum nihil prosit circumcisio crucifixis?
Si vivimus spiritu, etc. Quid est quod dicit, vel quis dicit hoc? Interior homo, quasi contigerit ut ille homo separetur: a spiritu dicitur spiritualis, sicut a carne carnalis. Potest quis uti isto versiculo, si viderit aliquem carnaliter conversari.
Non efficiamur, etc., ex superioribus pendet, quia 134.0540D| dixerat: Si vivimus spiritu, et ambulemus spiritu, non efficiamur inanis gloriae, etc. Provocantes namque et individentes erant, aliis dicentibus meliorem esse legem quam gratiam, et caetera, sicut superius, et hoc faciebant qui invidebant. De isto etenim sermone, 134.0541A| quod est gloria, multi libri exstant gentilium. Invenitur etiam et in divinis. Sed ponitur in bono et in malo: in malo, ut est illud: Omnia opera sua faciunt ut glorificentur ab hominibus; in bono ut est illud: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31, II Cor. X, 17); et: Ego gloriam meam non quaero (Joan. VIII, 50). Et ideo quia et in bono et in malo ponitur, cum adjectione posuit inanis; debemus namque esse cupidi, sed non inanis gloriae. Verbi gratia facit aliquis eleemosynam: si studio placendi hominibus, inanem; si Deo, solidam gloriam quaerit. Adit quis martyrium: si ideo, ut membra illius venerationi habeantur, et ut ille martyr dicatur, iste inanem gloriam quaerit. Unde ubi nos dicimus: Si tradidero corpus meum, ut ardeam (I Cor. 134.0541B| XIII, 3), melius in Graeco habetur, in gloria: si vero, ut a Deo retributionem accipiat, ille solidam gloriam quaerit.
(CAP. VI.) Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo, etc. Fratres appellat spiritales; hominem appellat fragilem, et in ipso nomine ostendit illum veniam et indulgentiam promereri. Nam hominem dicit, id est, fragilem et peccatorem. Et nota quia praeoccupatus dicit. Ille praeoccupatur, qui non studio, non meditatione, non deliberatione peccat, sed casu. Et nota, quia non dicit: In multis, sed in aliquo; quia ille, qui praeoccupatur in aliquo in spiritu lenitatis corrigi debet.
Vos qui spiritales estis; id est, vos, qui ultra homines estis, instruite in spiritu lenitatis, id est, 134.0541C| mansuetudinis, ut non sis rigidus, saevus, crudelis; quia si severus et crudelis existas, non es imitator illius, qui de coelo descendit ad terras pro salute humani generis. Sed oritur quaestio quare dicat in spiritu lenitatis corrigi, cum in Epistola ad Corinthios dicat: In virga veniam ad vos, etc. (I Cor. IV, 21). Sed facile solvitur. Quia illi, qui studio, meditatione et deliberatione peccant, necesse est virga severitatis corrigantur; illi vero, qui casu, in spiritu lenitatis. Potest referri ad superiora, ut sit sensus: Si aliquis tardus ex gentilitate vel ex Judaismo venerit ad fidem, tolerandus est, quousque proficiat. Et quare dixerat: In spiritu lenitatis, subdit: Considerans te ipsum, etc., quasi diceret: Considera te hominem esse fragilem, peccare posse, et potuisse. 134.0541D| Et nota quia, non dicit: Ne tu cadas, sed, ne tu tenteris. Nam cadere, vel non cadere nostrae potestatis 134.0542A| est, una cum Dei adjutorio; tentare vero, non tentanti, sed tantautis est in potestate.
Sed forte dicit aliquis jam longo senio confectus, sed ideo timet acriter corrigere; ego jam in portu tranquillitatis consisto, acriter corrigere possum. Sed si ille timet, ne tentetur, acriter corrigere, multo magis iste facit; quia cognoscit per quot et quanta pericula ad tranquillitatis portum pervenire potuit. Adit quis martyrium, et evadit, et videt aliquem diversis cruciatibus afflictum negare: non miratur quod ille negavit, sed quomodo evadere potuit.
Alter alterius. Salutaris est haec admonitio. Tunc etenim onera portamus, cum nostra firmitate alterius infirmitatem, et sapientia insipientiam sustentamus. 134.0542B| Et sic adimplebitis, etc. Legem Christi appellat praeceptum Christi, illud utique, unde ipse dicit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Joan. XV, 12). Quod praeceptum ita exaggerat, ut in sequentibus dicat: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, etc.
Nam si quis, etc. Verbi gratia videt aliquis quempiam insipientem, ex illius insipientia vult esse sapiens; similiter injustum, etc. Cum ille aliquid aestimat se esse, et nihil est, seducit se: potest referri ad superiora, ut sit sensus: Si quis existimat aliquid esse in circumcisione, cum sit nihil, seducit se. Ad superiora attinet quod subdit: Opus autem suum, etc.; quasi diceret: Si interiora sua perscrutatus fuerit, agnoscere potest, cognoscere valet in se, si habet 134.0542C| unde glorietur. Nam nullus ei vicinior est ipso, et ideo si scrutatus fuerit, non suas vires alterius viribus metietur.
Unusquisque, etc. Contrarium est hoc superiori loco, ubi dixerat: Alter alterius, etc. Sed non est contrarium, quia ibi de operibus pietatis et castitatis loquebatur, hic vero de merito, ut sit sensus: Unusquisque onus suum portabit; id est, unusquisque secundum proprium meritum accipiet retributionem. Potest referri ubi dicit, alter alterius, ut sit sensus: Tu quis es? non dubitas alterius infirmitatem sustentare, quia non vice illius inquinaberis, quoniam unusquisque onus suum portabit. Potest referri ad hoc quod dicit in altero, ut sit sensus: Non laudibus alterius extollaris, ut talem 134.0542D| te esse credas qualis diceris, quia et tu tuum, et ille suum onus portabit.
134.0543A| Communicet autem, etc. Hactenus allocutus fuerat fortes, qui patienter aliorum infirmitatem poterant tolerare. Nunc alloquitur subjectos, qualiter erga suos praedicatores consistere debeant. Nam solet evenire ut, dum praedicationi operam dant, inopiam patiantur. Et ideo monentur ab Apostolo, ut communicent se auditores praedicatoribus in omnibus bonis, id est, victum et vestimentum tribuant. Quod idem Apostolus alibi: Habentes victum et vestimentum, his contenti sumus.
Sed sciendum quia bona temporalia idem Apostolus, secundum humanam consuetudinem, bona esse dicit. Et quid mirum, cum etiam Dominus necdum perfectis discipulis ad calcem pervenientibus dicat: Si ergo, cum sitis mali, etc. 134.0543B| (Matth. VII, 11)? Et forte Job bona dixerat esse bona temporalia ad intentionem suae uxoris dicentis: Benedic Deo, et morere (Job, II, 9); respondens: Si bona suscepimus, etc. (Ibid., 10). Bona dixerat panis. Erant mala quae sustinebat. Cognoverat enim ille vir Dei, et Deo plenus, bona dici non posse, nisi virtutes, quae nos beatos reddunt, et mala, quae miseros. Sed secundum humanam consuetudinem loquebatur. Nam quando sacra Scriptura secundum suum modum et linguam loquitur, virtutes aut vitia, bona vel mala esse confirmat.
Nolite errare, etc. Et quia poterat aliquis respondere et dicere: O Apostole, hoc agere non possum, quoniam ager meus hoc anno siccitate aruit; vineam meam grando consumpsit; censum tributa 134.0543C| regia exhauserunt; hoc, quod dicis, agere non possum; ad hoc respondit: Nolite errare, quasi diceret: Noli hoc dicere, quoniam dicendo erras, quia, si hominem fallis, Deum fallere non potes. Novit enim ipse horreum, cellarium, omnem supellectilem tuam.
Et ne ille putaret se perdere quod dedisset, ideo subjunxit: Quae enim seminaverit homo, etc., quasi diceret: Ne putes te amittere quod concedis, quoniam retributionem percipies. Et sciendum quia duo sunt agri, est spiritalis, est carnalis; cum spiritalia agimus, in spiritali agro; et cum carnalia, in carnali seminamus.
Et quia dat similitudinem seminantis, vult eamdem dilucidare. Subjunxit: Quoniam qui seminat 134.0543D| in carne sua, etc. In carne seminant, qui suis carnalibus delectationibus satisfaciunt, id est, libidines, etc. Metunt corruptionem; id est, supplicium aeternae damnationis. Qui autem seminant in spiritu. Illi in spiritu seminant, qui virtutes sem ant; et seminando virtutes, metent vitam aeternam. Et nota quia cum adjectione dicit carnem suam, absolute vero spiritu; ideo, quia nostris conatibus peccare possumus, bonum vero agere nequaquam. Nonnulli voluerunt intelligere Spiritum sanctum, 134.0544A| ut sit sensus: Qui pro amore Spiritus sancti aliquid dederit, ab illo accipiet retributionem. Potest referri ad superiora, ut sit sensus: Qui seminat in carne sua, id est, qui carnaliter legem intelligit, metet corruptionem, quia, quae lex promittit temporalia sunt; qui autem seminat in spiritu, id est, qui spiritaliter intelligit, vitam aeternam metet.
Bonum autem facientes, etc. Salutaris est doctrina apostolica; nam his verbis hortatur nos ad bonum perseverantiae. Noverat ille nonnullos inchoare, et non perseverante fide complere; ideo taliter dicit. Et quia sunt nonnulli, qui de bono quod agunt hic retributionem exspectant, ideo subjunxit: tempore enim suo metemus, etc.; quasi dicat: Aliud est tempus sationis, et aliud messis, non enim 134.0544B| uno tempore seminamus et metimus. Similiter et nunc debemus operari bonum, postmodum vero retributionem percipere. Nam ille qui hic percipit, in futuro mercede privatur. Unde Dominus: Receperunt mercedem suam (Matth, VI, 5, 16); et Salomon: Haereditas ad quam festinatur, etc. (Prov. XX, 21). Et nota quia non deficiamus dicit, et non deficientes, quia illi qui indeficienter bona operantur, indeficienter retributionem percipient.
Quia dixerat superius: Quae enim seminaverit homo, etc., usque: Non deficientes, ideo subjunxit: Ergo dum tempus habemus, etc.; quasi diceret: Si tunc debemus recipere, modo seminare debemus, sed in pingui arvo, secundum quod propheta: Novate novale, etc., et circumcidite praeputium, 134.0544C| etc. (Jerem. IV, 3; Ose. X, 12). Omnes, id est, tam paganos quam Judaeos, quoniam omnia temporalia communiter concessit. Maxime autem, id est, qui unius sunt religionis, devotionis et fidei nobiscum, et tuam familiam, et unumquemque in suo ordine. Haec enim doctrina apostolica non est parvipendenda, sed summopere appetenda. Debet enim unusquisque sollicitus esse laborare, ne tempus indultum atque a Deo concessum perdat, vacans otio. Nam adeo studiosi fuerunt quidam paganorum, ut doluissent se unum perdidisse diem. Fertur enim Titus Vespasiani filius, Jerosolymis subversis, victor Romam revertens, quadam nocte dixisse suis in coena: O amici, perdidi diem. Si ille qui paganus erat, non habens legem neque prophetas, dolebat 134.0544D| se perdidisse diem in quo non aliquid pro stabilitate regni aut gente laborasset, qua fronte tu, qui Christianus es? Fertur etiam quod Joannes longo senio confectus, non valens sermonem facere ad collectam, dicebat, cum a manibus deferretur suorum: Filioli, diligite vos alterutrum; qui cum interrogaretur quare hunc diceret sermonem, congruum dedit responsum: Filioli, quia praeceptum Domini hoc solummodo sufficit, si impleatur.
Videte qualibus litteris, etc. Ab hoc enim 134.0545A| loco usque ad finem suis manibus scripsit ea intentione, quia nonnulli erant qui dicebant eum non verum esse apostolum, quia Petrus, Jacobus et Joannes carnaliter circumcisionem praedicant et servant, et Paulus suum discipulum circumcidit, et cum Judaeis se in templo purificavit. Isto enim uno fuerunt illi decepti; et hoc crimen volens ille tergere, manibus suis scribit; et maxime illis scribebat manibus suis, inter quos noverat esse tales qui contra veritatem et doctrinam illius dimicarent. Sive ideo, ut suam auctoritatem ostenderet et manifestaret se suos obtrectatores non timere, quasi diceret: O vos Galatae, in hoc cognoscere potestis quia ego meos obtrectatores non timeo, cum manibus meis litteras scripsi.
134.0545B| Quicunque volunt, etc. In carne, quam dicit, vel carnales Judaeos, vel quemlibet carnalem, vel etiam carnalia vitia intelligere possumus. Tantum ut crucis Christi, etc. Notandum quia Caius Caesar et Octavianus Augustus, et successor illius Tiberius, publicis legibus instituerunt ut in toto orbe Romano Judaei propriis legibus uterentur; et ideo credentes nonnulli ad circumcisionem transibant, ne scandalum crucis paterentur. Neque enim qui circumciduntur, etc., quasi diceret: Non ideo circumcidunt se, ut legem custodiant, quia lex carnaliter impleri non potest; spiritaliter autem nolunt intelligere, ut impleant. Sed volunt vos circumcidi, etc. Quasi diceret: Ideo cogunt vos circumcidi, ut de signo circumcisionis in pudendis membris glorientur. Et tale est 134.0545C| hoc quale in Epistola ad Romanos, ubi legitur: Quorum Deus venter est, etc., Gaudebant enim isti se multos habere discipulos. Nam qua aviditate illi vellent ad circumcisionem trahere, Dominus manifestat, dicens: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, etc. (Matth. XXIII, 15). Et si habebant aviditatem unum trahendi, multo magis totam provinciam Galatiam.
Mihi autem absit, etc. Distinguit enim Apostolus suam gloriationem et illorum his verbis, quasi diceret: Illi in circumcisione gloriantur, ego in cruce; ut illud: Ibant gaudentes (Act. V, 41), etc. Et in cujus cruce manifestat dicens: In cruce Domini. 134.0545D| Notandum enim quia sunt qui moriuntur 134.0546A| mundo, et mortuus est illis mundus. De talibus erat Apostolus.
In Christo enim Jesu. In hoc loco aperte suam ostendit intentionem, quasi diceret: Ego Paulus, qui superius dictando, altero scribente, dixi, ipse manibus meis scribo, ut cognoscatis me meos obtrectatores non timere. Quod vero dicit: Neque circumcisio valet, etc., sicut superius; novam creaturam appellat ecclesiasticum populum per sacramentum baptismi renovatum. Sed tunc valet haec renovatio, si quod promiserit servat; nam si recesserit, in hac renovatione non continetur.
Et quicunque hanc regulam, etc. Nota quia Apostolus totum ad regulam dirigit, ut si aliquid tortuosum vel perversum fuerit, auferat. Nam regulam appellat 134.0546B| doctrinam apostolicam; et in hoc magnae auctoritatis esse ostenditur, cum dicit: Qui hanc doctrinam fuerint secuti, sit super illos pax, etc. Pax est, qua reconciliamur Deo; misericordia est, qua peccata relaxantur. Super Israel Dei dicit, ad distinctionem carnalis Israel, nam est Israel, non Dei; unde in Apocalypsi: Qui dicunt se Judaeos esse, etc. (Apoc. II, 9).
De caetero, etc.; quasi diceret: Manifesta veritate, nullus me ad disputationem provocet. Et tale est hoc quale in Epistola ad Corinthios: Si quis contentiosus est inter vos (I Cor. XI, 16). Unde etiam melius in Graeco habetur: Nemo mihi laborem ingerat.
Ego enim stigmata, etc. Nota quia stigmata dicit, non circumcisionem; et Jesu dicit, non legis stigmata, namque sunt notae poenarum, quibus servi 134.0546C| denotantur. Stigmata in corpore suo appellat pericula carcerum, lapidationes, et naufragia, et caetera quae in catalogo virtutis illius narrantur.
Gratia, etc. Non legis dicit, sed Domini; et non cum carne, sed cum spiritu dicit; et non quibuscunque, sed fratribus; et non aliis, sed veris: quod est amen; nam amen interpretatur vere, sive fideliter. Isto sermone Apostolus suam narrationem confirmavit, veluti Dominus in Veteri Testamento: Vivo ego, dicit Dominus (Num. XIV, 28); et in Novo: Amen amen dico vobis (Joan. I, 51). Similiter et iste. Et quod pro vere ponatur, in Epistola ad Corinthios ibi dicit: Quomodo dicet amen super tuam benedictionem?
Explicit Epistola ad Galatas.
INCIPIT IN EPISTOLAM AD EPHESIOS.
ARGUMENTUM. 134.0545D|
Ephesii sunt Asiani. Hi, accepto verbo veritatis, 134.0546D| perstiterunt in fide. Hos collaudat Apostolus, scribens eis Roma de carcere. Ferunt nonnulli, quod 134.0547A| ab alio praedicati ab Apostolo sunt roborati. Non deerunt qui dicant, quod ab Apostolo verbum fidei primum perceperint. Sed quomodo res se habeat? Verumtamen sciendum, quod tam ex Judaeis, quam ex gentibus crediderant. Unde primum Judaeos alloquitur, exponens eis Christi sacramenta, id est, incarnationis, et reliqua. Deinde convertitur ad gentes, et hortatur eos, ne tantis beneficiis sint ingrati. Postmodum communiter eis tradit moralitatis praecepta, quae non solum illis, sed etiam omnibus congruunt Christianis. Inter quae docet, quid dominos et servos, patres et filios, viros et feminas oporteat agere. Summa vero in principio ista est, ut ostendat Christum ante mundum fuisse, et in ipso spem esse locandam. De admonitione, quoniam 134.0547B| omnis, qui proficit sensu, debet et amore proficere, secundum illud: Qui apponit scientiam, apponit dolorem: quem dolorem? Uti sibimet indignetur, seque coerceat, atque doleat quod in periculis saeculi detinetur. Cum haec necessaria sint hominibus Christianis, maxime tamen congruunt mysteria Scripturarum perquirentibus.
INCIPIT TEXTUS. (CAP. I.) Paulus apostolus Christi Jesu. De eo quod tale facit exordium, ut et Christum insinuet, et eum se evangelizare manifestet, nota quod ad Romanos scribit: Paulus servus Christi Jesu. Confer ista, invenies illius esse eum apostolum cujus est servus. Per voluntatem Dei dicit, sicut et ad Galatas, ut ostendat, se non sua, sed Dei voluntate 134.0547C| mutatum: neque enim nostro conatu, sed Dei miseratione salvamur. Sed quare dicit sanctis et fidelibus, nisi quia sunt fideles, qui non sunt sancti, veluti catechumeni, qui fidem habent, sed non sunt renati? Aliter: Non omnibus scribit, sed sanctitatem in fide servantibus. Potest et gentilis esse fidelis, si reddat commendatum, si secretum non prodat; et tamen non sanctus, quia non credit in Christum. Aliter: Ligavit illos ad certam religionem, cum eos sanctos et fideles dicit esse in Christo, ne novum aliud, quod non conveniat Christo, suscipiant. Quoniam qui in Christo sanctus est, nihil, nisi Christum, debet amare atque diligere. De eo quod gratiam illis dicit, et pacem; quoniam gratia Patris est, cum mittit Filium suum ad terras; 134.0547D| pax vero Filii, cum per ipsum redempti conciliamur Deo Patri, de eo quod Trinitas in solutione monstratur, quoniam Spiritus sanctus gratiae pacisque nomine designatur, quoniam ipse donum Dei dicitur.
Sequitur: Benedictus Deus, etc. Acuto ingenio ad laudem Dei provocat suos auditores. De eo quod 134.0548A| locus iste dupliciter legi potest, ut jam ad Corinthios dictum est.
Sequitur: Qui benedixit nos, etc. De eo, quod non in una, sed in omni; id est, non aliquantis, sed in omnibus; nec in terrenis, sed in spiritalibus. Est terrena benedictio. Benedictio terrena est habere filios, abundare divitiis, sanitate, et honore gaudere (Levit. XXVI, 9), quae in libro Levitico cultoribus legis promittuntur; id est, externis gentibus fenerare, plena esse horrea frumento, etc. Tales benedictiones non sunt spiritales; unde non has habuerunt, qui in melotis, in pellibus caprinis erraverunt in egestate, in speluncis, persecutorum impetus declinantes (Hebr. XI, 37). Spiritaliter ergo accipienda sunt omnia, et spiritalia non in terrenis, sed in 134.0548B| coelestibus sunt exspectanda.
Sequitur: Sicut elegit nos in ipso, etc. Augustinus. Quis, inquam, haec audiat diligenter et intelligenter, et audeat de hac, quam defendimus, tam clara veritate dubitare? Elegit enim Deus ante mundi constitutionem in Christo membra ipsius praedestinando. Non, ut Pelagius ait, quia praescivit sanctos futuros, ideo elegit, sed, ut essent, elegit. Sic enim Apostolus clamat: Ut essemus: cum enim nos praedestinavit, opus suum praescivit, quo nos sanctos et immaculatos facit. Ut quid nos praescivit? In adoptionem filiorum. Quos? Nos, qui eramus longe. Quare? In laudem gloriae. Secundum propositum voluntatis dicit, ne in tanto beneficio gratiae, de meritis gloriemur voluntatis nostrae. In 134.0548C| qua utique voluntate gratificavit nos. Sic dictum, gratificavit, a gratia, sicut justificavit, a justitia; id est, gratos fecit. In quo? Id est, in Christo: habemus redemptionem: haec est enim gratia, ut in Christo per ejus sanguinem habeamus redemptionem et remissionem peccatorum. Redemptos enim a carnalibus operibus et cupiditatibus fecit nos sibi servire; quod est, spiritaliter vivere.
Sequitur: Secundum divitias gratiae ejus. In tantum abundavit, ut non solum a morte redimeret, sed etiam tantam sapientiam nobis donaret, ut mysteria ejus nosceremus.
Sequitur: In omni sapientia et prudentia. Stoici sapientiam esse divinarum, humanarumque rerum, 134.0548D| prudentiam vero dicunt rerum solummodo humanarum.
Sequitur: Ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae. Intelleximus voluntatem sacramenti Dei, id est, redemptionis nostrae, illo revelante. Secundum placitum suum: non secundum bonam voluntatem 134.0549A| nostram, quae bona esse non posset, nisi ut bona esset, ipse subveniret.
In dispensationem vero temporum dicit, quia statutum fuit, quando Pater huc Filium suum mitteret; unde ipse alibi: Cum autem venit plenitudo temporis (Gal. IV, 4). Sequitur: Instaurare omnia. Nonnulli per coelum animam, et per terram intelligunt corpus. Alii per coelum Judaeos, per terram gentiles: alii per coelum non angelos, sed eorum scientiam ex Christi tempore profecisse, qui tanquam ignari interrogabant: Quis est iste Rex gloriae? (Psal. XXIII, 8.) Sed melius ipsorum numerum per salutem hominum dicamus impletum.
Sequitur: In quo etiam sorte vocati sumus; id est ante praecogniti; sed primum oves perditae, 134.0549B| deinde gentes. Qui omnia operatur, etc. Non quod omnia secundum voluntatem Dei fiant, quae fiunt in mundo, sed quod universa quae facit, consilio et voluntate facit. Alioquin et mala poterant Deo ascribi.
Ut simus in laudem gloriae ejus; id est si in ipso credimus, atque spiritales efficimur, sequendo Christum, erimus in laudem gloriae ipsius Dei; ut per signa, quae facimus, laudetur gloria Dei. Sequitur: Nos, qui ante speravimus: nos, apostoli, vel Judaei, qui priores credidimus.
Sequitur: In quo et vos, etc. Descendit ad Ephesios, ne aliorum videretur beneficium istud, et non eorum, quibus scribebat Epistolam, hoc, inquit, etiam vestrum est, nam et vos in hoc estis. In quo 134.0549C| et credentes, etc.; id est Evangelio, sive Christo signatur, qui audierit verbum veritatis, et crediderit; quia multi sunt qui audiunt et non credunt; et ideo signaculum sancti Spiritus non accipiunt. Signaculum Dei: ut quomodo primus homo ad imaginem Dei conditur, sic in secunda regeneratione quicunque Spiritum sanctum acceperit, signetur ab eo.
Sequitur: Qui est pignus haereditatis; id est ipsum pignus dedit, ut de haereditate securi simus. In redemptionem; id est ut redimamur ab istis terrenis et corporalibus malis, et acquisiti simus filii adoptivi; et haec in laudem gloriae ipsius; non quo Deus laude 134.0550A| alicujus egeat, sed quo ipsius laudatoribus prosit.
Propterea et ego audiens, etc. De eo specialiter descendit ad exhortationem Ephesiorum. Audita, inquit, fide vestra, diligo vos; audita dilectione, et ego operam dabo, ut Deo gratias agam pro vobis. Omnis oratio aut pro acceptis, aut pro accipiendis est; et aut pro nobis, aut pro aliis est. Hoc de praeteritis. Sequitur de futuris: Ut Deus, Domini nostri Jesu Christi. Deo, eo quod ita dicitur: Pater gloriae: veluti verbi, sapientiae, vel pacis, Christus est gloria, ut illud: Exsurge, gloria mea (Psal. CVII, 3); et: Apparuit gloria Domini, super tabernaculum (Levit. IX, 23); quae gloria fabricata est sibi templum ex utero virginali. Cujus templi Pater gloriae efficitur Deus. Iste igitur Deus assumpti hominis, 134.0550B| Pater vero gloriae, sapientiae et veritatis, det sanctis quod sequitur: Det vobis Spiritum sapientiae, etc. Quomodo Ephesiis optat sapientiam, qui Corinthiis dicit, quod inflat (I Cor. VIII, 1)? Sed ibi carnalem notat; hic vero spiritalem commendat, quam qui habuerit, humiliari potius poterit, quam inflari. Sed quomodo agnitionem illis Dei esse orat, quos supra laudaverat? Orat, ut perfectius cognoscant, quod Dei gratia, non suo merito sunt salvati; et quod Deum nihil potest latere; quoniam qui hoc perfecte cognoscit, peccare non potest. De filiis Eli. Sequitur: Illuminatos, etc. Deo, eo quod interior homo habet membra sua, et oculos suos, de quibus et Psalmista: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4); et item: 134.0550C| Sapientis oculi in capite ejus (Eccle. II, 14). De eo, quod notio est in his, quae ante nescivimus: agnitio in his quae obliti recordamur.
Sequitur: Ut sciatis, etc. Ac si dicat: Si scientes ad quam spem vocati estis, omnem spem saeculi facile contemnetis; et si divitias haereditatis Dei videritis, omnis terrena haereditas vobis sordebit; quia nemo cum opibus ejus sperans, curatae sunt, ut plumbum possideret. Et bene in sanctis dicit, non in omnibus hominibus. Quis enim potest comprehendere magnitudinem bonitatis Dei, quam credentibus ex Judaeis, et gentibus contulit, 134.0551A| ut fierent filii adoptati et membra Christi. Et bene dicit: Secundum operationem virtutis ejus, quae operatus est in Christo; quia ad haec cognoscenda ea indigemus virtute, qua etiam in Filio suo usus est Deus eum suscitando, quem non suscitavit semel, sed semper a mortuis, et fecit eum in mortis liberum, nulla mortis contagione maculatum. Quotidie resurgit Christus ex mortuis in poenitentibus. De eo quod haereditas sanctorum ipse Deus est, ut illud de filiis Levi: Ego Dominus pars eorum (Num. XVIII, 20; Josue XIII, 14); item: Dominus haereditas eorum est (Deut. XVIII, 2); et: Pars mea Dominus (Psal. LXXII, 26); et: Tu es pars haereditatis meae, etc. (Psal. XV, 5).
Sequitur: Suscitans eum; id est secundum quod 134.0551B| mori potuit. De eo quod dextera ponitur, pro honore, in Deo nihil sinistrum est, quia non est corporeus. Nam et Pater a dextris Filii est, ut illud: Dominus a dextris tuis, confregit, etc. (Psal. CIX, 5). De eo, quod Apostolus ex traditione Hebraeorum didicerat haec nomina; aut certe legem spiritaliter intelligens, aliquid sublimius sensit, et quod de regibus, ducibus, tribunis et centurionibus in Numeris atque Regum libris legebat, cognovit, quod sicut in coelestibus sint diversae dignitates, necesse est subjectos et timentes se habeant. Nam si homo cito in pulverem resolvendus rex eligatur, habet haec officia, quanto magis Rex regum diversa officia dignitatum habet?
Sed quomodo dicit ei omnia subjecta, cum alibi 134.0551C| dicat ipse: Necdum videmus ei omnia subjecta? Oportet eum regnare, etc.. Sed aut secundum praescientiam hoc dicit, aut, si de praeterito, tunc sciendum est quaedam voluntate, ut bona, quaedam necessitate, ut mala, ei subjecta; veluti sunt Judaei, pagani et ipsi daemones, qui a Deo boni creati sunt facti mali, inviti sunt subjecti. Aliter: Omnia, non ad universitatem forte respicit, ut illud: Omnis civitas clamavit; et ipse Apostolus: Omnes, quae sua sunt, quaerunt (Philipp. II, 21); item: Omnes me dereliquerunt (II Tim. IV, 16); et in psalmo: Omnes declinaverunt (Psal. XIII, 3); item: Omnis homo mendax (Coloss. III, 16); item: Docentes omnem hominem (Psal. CXV, 2). In his testimoniis pars intelligitur, id est, omnes, de quibus loquitur.
134.0551D| De eo quod sicut caput habet sibi subjecta membra, alia sana, alia infirma, ita Christus, qui caput est, habet in Ecclesia malos, et bonos; sed sancti voluntate, mali vero sunt ei subjecti necessitate. In hoc loco Ecclesia non solum hominum, sed et angelorum, cunctarumque rationabilium creaturarum 134.0552A| debet intelligi. Hoc vero quod ait: Qui omnia in omnibus adimpletur: non ita, ut sonat, accipiendum est. Non enim ait, adimplet, sed, adimpletur. Siquidem aliud agentis, aliud patientis est verbum. Sicut ergo adimpletur imperator, cum ei populi subduntur, ita Christus, cum in eum homines credunt, ipse adimpletur in omnibus: sic tamen, ut omnia adimpleatur omnibus; id est, ut credentes in eum cunctis sint pleni virtutibus, et faciant eum proficere aetate, et sapientia, et gratia coram Deo, et hominibus (Luc. II, 52). Aliter: Qui nunc per partes est in singulis, id est, in alio justitia, in alio castitas, in alio sapientia, quia difficile est. ut haec aliquis omnia habeat; in fine vero, cum ei fuerint omnia subjecta, adimplebitur « omnia in omnibus; » 134.0552B| ut, juxta quod Deus est cunctis virtutibus plenus, omnia in omnibus adimpleatur, et sint omnia in omnibus.
(CAP. II.) Sequitur: Et vos, cum essetis, etc. Et est ordo: Vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, convivificavit in Christo Deus in misericordia propter multam charitatem suam, qua dilexit nos. Et cum essemus mortui delictis, in quibus aliquando, etc., usque convivificavit in Christo. Conjunctio vero causalis, autem, aut ab indoctis addita est, aut ab Apostolo, qui erat imperitus sermone. De eo quod mors duplex intelligitur in Scripturis. Sed animae mortem dicit, quae fit delictis, id est, delectationibus: nam peccata dicuntur operum. Pulchre dicit ambulastis, non ambulatis. 134.0552C| Secundum saeculum mundi; id est, secundum saeculares homines; vel certe saeculum est spiritus malus, qui operatur in infidelibus: nam in his, qui fideles sunt, operari non potest. Filii diffidentiae dicuntur, veluti filii gehennae et filii irae.
Sequitur: In quibus; id est, non solum vos gentes, sed et nos Judaei, in desideriis carnis, non solum desiderantes, sed et facientes quaecunque mala cogitatio suggessisset.
Sequitur: Et eramus natura filii irae; id est, natura depravata vitio, non ut recta creata. In hac ira cum homines essent per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius, quanto majora, vel plura insuper addiderunt, necessarius erat mediator, hoc est, reconciliator, qui hanc iram singulari 134.0552D| sacrificio, cujus typum sacrificia illa gestabant, placaret. De ira Dei.
Sequitur: Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, etc. Non solum in virtute, sed in misericordia dives est, ut illud: Misereris omnium 134.0553A| (Sap. XI, 24), etc. De eo quod nimia charitas fuit Filium tradere pro servi redemptione.
Sequitur: Et cum essemus mortui. Mortui non solum originali, sed et actuali peccato: convivificavit nos, Christo per baptismum. Non desperemus in nobis, quod factum est in capite. Consideremus in capite, nondum in nobis, sed jam in illo, in spe certa jam factum esse.
Sequitur: Ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, etc. Quanta sit beneficii magnitudo, qua nos de periculis multis eripuit, hinc maxime declaratur, quod in futuris saeculis, non uni, sed omnibus suam rationabilibus creaturis super nos ostensurus est gloriam. Aliud autem, quod ait: Ut ostenderet in saeculis, ad illam 134.0553B| intelligentiam refert, quod non simus merito nostro, sed gratia ejus salvati. Et major charitas monstratur pro peccatoribus, quam pro justis mori.
Sequitur: Gratia estis salvati, etc., id est, ideo bonitatis suae divitias ostensurus est, insuper venturis saeculis, quia gratia estis salvati. Et quod dixit: Per fidem, non ex vobis, sed Dei donum est, ipsa fides: de fide Cornelii. Et bene subjungit: Non ex operibus, ne forte cogitatio occulta subreperet: et si non per opera, certe fide nostra salvati sumus, et alio genere nostrum est, quod salvamur. Fides non est ex nobis, ne in nobis, sed in Deo gloriemur. Quod etiam apertius ostendit, cum dicit: Ipsius enim factura sumus. Tunc efficimur 134.0553C| bene liberi, cum Deus nos fingit, format et creat, non ut homines, quod jam fecit, sed ut boni simus, secundum quod dictum est: Cor mundum crea in me Deus (Psal. L, 11). Iste vero in Christo, id est, in baptismo; et in operibus bonis; sive opera praescita, sed nunc collocata sunt sanctis: ergo fiducialiter ambulemus in illis.
Sequitur: Propter quod memores. Commemorat de quanta ignobilitate ad nobilitatem sunt perducti, ut non sint ingrati beneficiis Dei, et subdit: Quod aliquando vos gentes, id est, carnaliter sentiebatis, ideoque carnaliter vivebatis. Et nota quod in carne, non in spiritu dicit gentes. De quadrimoda 134.0554A| divisione circumcisionis. Qui dicimini praeputium. Unde? Ab ea, quae dicitur circumcisio manufacta. Non quod vera sit circumcisio, nisi spiritalis, sed placuit hoc nomine vocare carnis exspoliationem. Ad comparationem circumcisionis manufactae dicitur alia non manufacta, hoc est, spiritalis. Nota quod ait: Spem non habentes, id est, quam Judaei; et, sine Deo: nam quia diversos, non habebant, sed absque Deo vero erant. In mundo dicit, quia in praescientia Dei non erant sine Deo, sed in mundo.
Sequitur: Vos qui aliquando, etc. Cum Deus ubique est et totus: ubique, ut illud: Ego Deus e vicino, et non e longinquo (Jer. XXIII, 23); et item: Si ascendero in coelum (Psal. CXXXVIII, 8), etc. Quomodo 134.0554B| dicuntur, longe a Deo gentes? Videlicet: Longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII, 155). Ergo prope est justis. Nota quod absque sanguine Domini nemo Deo appropinquat. Nota etiam quod ita est pax nostra, sicut justitia aut veritas nostra. Sicut justitia nos justificat, ita pax nos pacatos reddit, ut illud: Pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27), etc.; adeo ut dicamus: Cum his, qui oderunt pacem (Psal. CXIX, 7), etc. Si Christus pax est electorum; qui sine pace sunt, consequenter Christum non habent. Verum quod ait superius: Alienati a conversatione Israel, sciendum est ideo dixisse, quia vera conversatio est, si secundum Spiritum sentiamus, et secundum Spiritum vivamus, et Christo circumcidamur a carnalibus desideriis (Jer. IV, 4). 134.0554C| Hospites etiam testamenti dixit, quia si etiam aliqui ex gentibus credidissent, proselyti, id est, peregrini apud illos dicebantur. De eo quod Augustinus dicit sub nomine pacis Christum esse taxatum, quia nec scindi, nec distrahi potest, nec ullo modo duplicari. Jam vero qui facit utraque unum, multo magis est cum Patre et Spiritu sancto unum; etsi non divisus, ergo unum cum Patre et Spiritu sancto est. Haec igitur tribus scribitur litteris, nec pluralem recipit numerum. Aestima ergo Patrem dici p alpha Filium nuncupari; quia sicut a primum est elementum, ita Christus principium dicitur: nam cum esset interrogatus, dicit se esse 134.0555A| principium (Joan. VIII, 25). Verum haec syllaba longa est, et prima. Quod longa est, aeternitatem, non temporalitatem Christi significat: quod syllaba; quia in Patre est Filius, et Pater in Filio, et hoc unum est: quod vero prima est; quia Filius secundus non est; ut illud: Ego sum α et ω, primus et novissimus (Apoc. I, 8): novissimus, quia nasci et mori voluit: χ autem tertia est ad finem littera, quae significat Spiritum sanctum non ad finem tendere, sed in superna majestate semper praecellere. Ideo Apostolus dicit: Quae sursum sunt sapite (Coloss. III, 2). Et idcirco monemur, ut quotidie sursum cor habeamus. Non enim dubito ut in hujus excellentissima gloria Apostolus inhabitans ita loqueretur: Unum autem, quae retro sunt obliviscens, 134.0555B| in ea, quae ante sunt, extensus, sequor, secundum intentionem, ad palmam supernae vocationis Dei. Ut igitur fiat pax, ad p conjungitur a vocalis, ne p muta remaneat, quia Pater voci, et verbo suo semper adnectitur: sed ut pax sit, additur x, quae duplex ponitur pro duabus consonantibus littera, quia participatur Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Distant a se appellationibus hae litterae et personis. Quare? Quia illud p, hoc a, istud x dicitur. P autem littera est, sed substantialiter: similiter a littera substantialiter, et x littera substantialiter. Ita Pater, Deus naturaliter, etc. Sicut pax tribus litteris scribitur, ita Deus Trinitas est; et sicut pax, ita Deus singularem obtinet numerum Deitatis. In hac igitur copulatione litterarum, 134.0555C| trium divisio non admittitur, ut pax impleatur: si enim vel unum subtraxeris, nec Trinitas, nec pax erit. Sequitur: Qui fecit utraque unum, id est, Judaeos et gentes; ut illud: Et alias oves habeo (Joan. X, 16), etc.
Sequitur: Et medium parietem, etc. Medius paries, et maceria utrumque populum dividens, onera legis fuerunt, quae gentes deterrebat, ne Israelitis jungerentur. Ipse paries, hoc est, legis littera, in hoc loco inimicitia nominatur, legem mandatorum decretis evacuans, id est, circumcisionis, et similium, quae, non Dei tam voluntas, quam populi duritia exigebat. Has inimicitias tulit Dominus, evacuans legis litteram. Dominus enim Sabbati, observationem tulit Sabbati corporalis.
134.0555D| Ut duos condat, id est, duos recipiat populos in sua fide in unum novum hominem. Isti sunt duo parietes, ex diverso venientes ad lapidem angularem, ut essent unum fide et nomine, id est, Christiani. Unum parietem angelus, id est pastores (Luc. II, 9), alterum stella, id est, magos (Matth. II, 1) ad Christum adduxit. Isti e longe, illi e proximo 134.0556A| venerunt. Et pulchre subdit: Per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Per crucem interfecit Christus inimicitias, id est, omnia adversa animae. Et ubi? In semetipso, id est, in carne sua, id est, per carnem vicit carnem, et carnalis legis observantias. Et venit, annuntiavit, etc. Hoc ideo; quia longe gentes erant idola colendo, Judaei prope, propter legis notitiam.
Sequitur: Quoniam per ipsum, etc. Utrique, id est, Judaei et gentes; per ipsum, id est per Christum; accensum in uno spiritu, id est per amorem sancti Spiritus, in quo clamamus: Pater noster, qui es in coelis (Rom. VIII, 15).
Sequitur: Jam non estis hospites, etc., id est, extranei, et peregrini, ac proselyti. Nec enim 134.0556B| separavit vos Dominus a populo suo, dicente Isaia: Et non dicat filius advenae, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo (Isa. LVI, 3). De eo, quod ad id, quod supra dixerat: Peregrini testamentorum, nunc respondit: Jam non estis hospites, etc. Et ad illud, quod praemiserat: Alienati a conversatione Israel, modo redit: Sed estis cives sanctorum, etc. De eo quod in unam civitatem coelestem conveniunt, ideo dicuntur cives. Quoniam in eadem civitate rector, et princeps est Dominus: ideo domestici Dei, de eo quod sancti sunt, qui Deum aliquo modo, id est, aut mente, sicut Abraham, aut mente et corpore, sicut apostoli, viderunt. Qui autem sine aliquo horum credunt, cives sanctorum, et domestici Dei non sunt.
134.0556C| Sequitur: Superaedificati, etc. De eo quod his verbis aperte ostendit alios esse sanctos, alios cives. Siquidem superaedificatos dicit istos super fundamentum apostolorum, id est, ut praecepta, observent Christi, quae praecepta fundamenta sunt apostolorum, quae fundamenta superaedificationem habent ex vita, ex moribus, ex disciplina. De eo quod primum fundamentum est in Christum credere, et in illo spem habere. Unde sequitur: Ipso summo angulari, etc. Fundamentum Christus est: qui ideo lapis angularis dicitur, quia duos in sua fide populos suscipit; ideo autem fundamentum et summum, quia in ipso et fundatur et consummatur Ecclesia; in quo dicit omnem aedificationem crescere. De eo quod in templo sancto non possunt 134.0556D| lapides non sancti poni, ad comparationem templi Salomonis: si aedificatio compaginata crescit in templum sanctum, studeamus esse, lapides vivi volvuntur super terram. Nam cum vivi et politi fuerimus, aedificabimur in templum sanctum, eritque in nobis arca, cherubim, et propitiatorium, et omnia sacramenta coelestia.
134.0557A| Sequitur: In quo et vos, etc. De eo quod magna moderatione ad Ephesios exhortationem profert, per quam hortatur, ut suppleant quod ipsis deerat, correctique ad integrum templum fiant Dei. De eo quod hic destruitur error illorum, qui diversas naturas asserunt, cum Apostolus, quos dixerat esse sine Deo, monet ut fiant templum Dei. De eo quod sunt, qui per aedificationem constructam non solos homines sed et angelos intelligunt, quia angelorum bonorum et animarum sanctarum una est Ecclesia.
(CAP. III.) Sequitur: Hujus rei gratia, etc., id est, hujus, quam supra commemoravi, quod Filius Dei gentes et Judaeos salvaverit, unumque fecerit, non ipsorum meritis, sed gratia sua. De eo quod vinctum se dicit, aut catenis, aut Christi 134.0557B| amore, aut sarcina corporis; quia gentium amore hic tenebatur, cum cuperet dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 33). De eo quod, cum vinctum se dicit, confirmat Evangelium Christi, ostendens quanta sit spes ejus, quando talia sustinet, qui poterat esse gloriosus apud Judaeos, et doctoris honore gaudere.
Quid est: Si tamen, etc.: usque, nisi firmiter tenetis in vobis, secundum dispensationem divinam, non secundum humanam doctrinam me dicere Judaeos et gentes unum esse in Christo? Aliud nihil, quod respondeatur, possumus invenire Neque enim dixit: Hujus rei gratia, hoc vel hoc feci, illud vel illud docui, sed suspensa ratione transivit ad alia. Nisi forte ignoscentes ei, quod et ipse confessus est, dicens: Et si imperitus sermone 134.0557C| (II Cor. XI, 6), etc.; sensuum in eo magis quaeramus ordinem quam verborum; qui sic reddi potest: Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi 134.0558A| Jesu, et vinctus pro vobis, qui estis ex gentibus, cognovi mysterium, ut illud quoque vobis traderem, sicut in hac eadem Epistola ante paululum sum locutus. Debetis autem audire dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis, qui estis gentes, pro quibus et vinctus sum. Potuit enim dicere: Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Jesu Christi pro vobis gentibus cognovi mysterium, sicut praedixi in modico, etc. De eo quod, si quis superiora hujus Epistolae attendat, videbit ea revelata mysteria, quorum partem modicam jam dixit. Verum non quantum potui, sed quantum capere illi possent, dixi: Quoniam nulla Epistola tam reconditos sensus, quam ista, habet, quos se Apostolus nosse gloriatur, et nobis ostendit breviter indicatos, ut attentius, 134.0558B| quae scripta sunt, requiramus.
Sequitur: Quod aliis generationibus non fuit notum, etc. Nunquid Abraham, Jacob, Moyses, et David, et Isaias, et caeteri prophetae illud ignoraverunt? De exemplis istorum. De eo quod aut secundum. Montanum dicemus prophetas ignorasse, quod dixerunt, aut videndum quare hoc Apostolus dixerit: nota quod non in omnibus de filiis hominum dixit absconditum, id est, non illis, qui sunt dii, sed carnalibus. Quod si violentus iste sensus alicui videtur, dicendum est: non definite, et generaliter dixit ignotum, sed sic, quomodo nunc revelatum est Apostolis; quia aliud est in spiritu ventura cognoscere, aliud videre completa. Pro hare dicitur Joannes plusquam propheta (Luc. VII, 26). 134.0558C| Et Salvator dicit: Multi prophetae, etc.
Quod est hoc sacramentum? Utique gentes esse cohaeredes et concorporales. De eo quod gentes 134.0559A| cohaeredes sunt Israeli, et melius Christo, ut haereditas nostra dicitur, sint et cohaeredes Christi (Deut. XVIII, 2; Psal. XV, 5), ut illud: Haeredes quidem Dei (Rom. VIII, 17), etc. De exemplis haereditatis. Item de exemplo membrorum, ad hoc, quod ait: Concorporales. De eo quod in duobus poterat aliquid in uno corpore diversum suspicari: in eo quod subdit, et comparticipes, omnis diversitas ablata est. Ubi comparticipatio est, omnia communia sunt. De eo quod dicendo. Per Evangelium, etc., superbiam excludit: quod enim sic, non sibi, sed Dei gratiae ascribit. Non enim humilitatis discipulus poterat superbire de scientia, qui se Christi persecutorem et Ecclesiae vastatorem commemorat. Nam sunt qui eum reprehendunt, quia dixit sibi revelatum, 134.0559B| quod prophetas latuit.
Sequitur: Mihi minimo omnium, etc. Et recte humiliato data est haec gratia, quoniam omnis, qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12; Luc. XIV, 11). De eo quod, si investigabiles, quomodo evangelizantur, et absconditum quomodo profertur. Quod duobus modis solvitur: sive quia ante Christi adventum erant investigabiles et absconditae, sed post Domini adventum sunt revelatae: sive quae natura sua homini investigabiles erant, hae, Deo revelante, sunt cognitae. Quia aliud est ad secretum proprio ingenio pervenire, quod, postquam inventum sit, desinit esse investigabile: aliud, quod per se inveniri non potest, Deo revelante, cognoscere; quod, cum scieris, et aliis dixeris, nihilominus investigabile 134.0559C| permanet; sicut fuit tibi, quosque cognosceres. Unde Psalmista: Quam magna multitudo dulcedinis (Psal. XXX, 20), etc. Potest et ita intelligi: quod ipsa saecula illud ignoraverint, id est, homines in saeculo rationales ac spiritales. De exemplis saeculi.
Sequitur: Ut innotesceret nunc, etc. Juxta donum gratiae Dei, quae data est Apostolo, ut evangelizaret divitias investigabiles Christi. Idcirco ipsum 134.0560A| sacramentum est ei revelatum, ut non solum gentibus, sed et principatibus et potestatibus per Ecclesiam manifesta fieret multiplex sapientia Dei, quae juxta propositum veterum saeculorum olim destinata, nunc consummata videtur in Christo. Multiplex quoque Dei sapientia per Ecclesiam Dei nunc et principatibus et potestatibus revelata est, quam olim Deus futuram in sua mente decreverat, et nunc esse perfectam, ex eo, quod videmus, cognoscimus. De eo quod crux non solum nobis, sed et angelis mysterium, quod ignorabant, aperuit; unde revertente cum corpore ad coelum dicunt: Quis est iste, qui venit de Edom? (Isa. LXIII, 1), etc. De eo quod multiplex est, et multa varietate distincta haec sapientia. Vide cunas Christi; vide pariter coelum. 134.0560B| Vagientem in praesepe vide; audi angelos laudantes (Luc. II, 13, 14). Herodes persequitur (Matth. II, 3); magus adorat, Pharisaei ignorant quem stella manifestat (Matth. II, 3). Baptizatur a servo, sed a Patre laudatur. Aquis mergitur, sed columba descendit; imo Spiritus in columba. Ad passionem venit, et timet pati, vult calicem transire (Matth. XXVI, 39), et Petrum increpat, quia calicem timet. Quid hac stultitia prudentius, varietate distinctius, sapientia obscurius, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro? Sunt qui istam juncturam sermonis Ecclesiae factam intelligunt.
Sequitur: In quo habemus fiduciam, etc. Nihil est unde magis, quam de pura conscientia confidere possimus, ut illud: Si cor nostrum non reprehendit 134.0560C| nos (I Joan. III, 21), etc. Magnum est habere fiduciam; sed in confidentia, ut firmior sit accessus, ut accedentes aliquid de ejus majestate assumamus, quasi de radio solis calorem atque splendorem. De eo, quod qui sapientiam habet, intelligat in Christo sapientiam, similiter de justitia, veritate, pace et castitate potest intelligi .
Sequitur: Propter quod peto, etc. De eo 134.0561A| quod, ne deficiam, et, ne deficiatis legi potest, propter Graeci sermonis ambiguitatem. Sed si ne deficiam legeris, erit sensus: Video ad praedicationem meam mundum venire ad fidem et idolorum templa squalore repleri, et ob hoc diaboli insidias adversum me excitatas, ut tentationibus lassatus praedicare desinam. Ideo magnopere peto ne succumbam: et hoc pro vobis; quia quod patior, quod affligor, vestrae salutis causa fit. Quae tribulationes sunt gloria vestra; quia in Judaismo gloriosus esse poteram: nequaquam talia paterer, nisi certus remuneratione essem. Si vero, ne deficiatis, legeris, hic erit sensus: Peto ne deficiatis in tribulationibus meis, id est, ne meis tribulationibus scandalum fidei patiamini. Magis timet in discipulis vulnera mentis, 134.0561B| quam in se vulnera carnis. Hinc Galatis dicit: Tentationem vestram in carne mea non sprevistis (Gal. IV, 14). Nunquid non hac re moventur? Unde Psalmista: Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXI, 1), etc., usquequo: Ergo sine causa justificavi. Nam quod pro Ephesiis passus sit multa, ipse manifestat, ubi ait: Si secundum hominem ad bestias (I Cor. XV, 32), etc. Item. Nolo vos ignorare de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, etc. Perfecte petit, ne Ephesii deficiant in tribulationibus, quas pro ipsis patiebatur; quia eis Evangelium praedicabat. Quae pressurae, apud infideles poenae, apud credentes gloria atque victoria erant, quia vincit, qui adversariis non cedit.
Sequitur: Propter quod curvo, etc. Sicut oculi, ita 134.0561C| sunt genua interioris hominis, ut illud: Confortamini manus dissolutae, et genua debilia (Isa. XXXV, 3); et: In nomine Jesu omne genu (Philipp. II, 10), etc. Non quod angeli, vel animae corporea genua habeant, sed per geniculationem mentis subjectio intelligenda est. De eo quod qui Deo servit, genu flectit Deo, ita qui servit libidini, avaritiae et irae, genua flectit diabolo; ut illud: Reliqui mihi septem millia virorum (III Reg. XIX, 18), etc. Sed his dictis non evacuatur geniculatio corporis, quia et Apostolus fixis genibus oravit in littore (Act. XXI, 5); et 134.0562A| Ecclesia monetur, ut genua flectat. De quartae qualitatibus genuflectionis. De eo quod quaedam exemplaria habent solummodo ad Patrem, ut non solum Christi, sed omnium creaturarum rationabilium Pater sit, nota quod non dicit: Omnis paternitas nata, aut creata est, sed, nominatur; quoniam aliud est nomen paternitatis mereri, aliud naturae consortium habere. Nota, quod sicut essentiae nomen, ut illud: Qui est, misit me (Exod. III, 14), vel bonitatis, ut illud: Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19), dat hominibus, ut esse dicantur, et boni, ita et paternitas, ut illud: Qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. Sed quomodo in coelis? Sicut enim nos dicimus Abraham, et prophetas patres nostros, ita angeli gaudent dicere archangelos 134.0562B| patres. Non enim virtutes, dominationes et potestates dicerentur, nisi subjectos alios haberent.
Sequitur: Ut det vobis secundum divitias, etc. Ac si dicat: Propterea curvo genua mea, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem, id est consortium majestatis suae, vosque confirmet per Spiritum ejus, sed in interiore homine; quia frequenter expedit, ut exterior affligatur. Et habeatis Christum habitatorem in cordibus vestris, et hoc per fidem, sed fides charitate solidetur, hoc est, radicati et fundati; ut illud: Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9).
Quia tunc incipientes comprehendere cum omnibus sanctis, etc. Et cum haec fuerint impleta, tunc impleamini in omni plenitudine Dei. Forte 134.0562C| potest dici longitudo coeli et terrae, ab occidente usque ad orientem, a meridie usque ad septentrionem. Sed quia dicitur coelum juxta Ecclesiasten rotundum (Eccle. I, 6), et in sphaerae modo volvi, rotunditas non habet latitudinem vel altitudinem, quia ex omnibus partibus aequalis est. Quid ergo per altitudinem, nisi angelos; et per profundum, nisi daemones; et longitudinem et latitudinem, nisi quae media sunt, debemus accipere? Qui enim ad meliora proficiunt, habent longitudinem; qui vero, carnaliter vivendo ad ima tendunt, habent latitudinem, 134.0563A| quia lata et spatiosa via est, quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13). Item habuit Christus profundum, ad inferna descendendo; altitudinem, coelos penetrando (Psal. LXVII, 19); latitudinem et longitudinem, apostolos ad omnes gentes mittendo; ut illud: In omnem terram (Rom. X, 18; Psal. XVIII, 5), etc. De eo quod his verbis crucis, et status et mysterium ostenditur, de quo jam saepe dictum est. Post haec curemus discere non eminentem solummodo charitatem, sed supereminentem scientiae charitatem Christi. In quo attendendum quod grandem et immensam Christus scientiae habeat charitatem, id est, eorum qui se scire desiderant, qui in lege ejus meditantur die ac nocte (Psal. I, 2), qui verba vertunt in opera. Et qui talis est, ut dignus sit per scientiam suam 134.0563B| supereminentem Christi charitatem habere, iste nihil, praeter scientiam, debet cogitare. Atque ita implebitur in omni plenitudine Dei, non solum in praesenti saeculo sed etiam in futuro, hic intelligendo, ibi plenius fruendo.
Sequitur: Ei autem, etc. Ordo talis est. Ei gloria in Christo, et gloria in Ecclesia, et in omnes generationes gloria, qui super id, quod petimus, vel monemus, potuerit operari: operabitur secundum virtutem, quae operatur in nobis, scilicet Christi, secundum quam operor. Aliter: Potest hoc ad Deum totum referri. Sciens Apostolus quia secundum id, quod oportet, orare nescimus, sciens Deum plus tribuere quam rogatur, et quam intelligere possumus, dicit: Ei autem, etc. Dabit autem 134.0563C| secundum virtutem, quae operatur in nobis, id est, ut quomodo nunc vota nostra excedit, et merita, tribuendo majora, quam petimus, ita caetera tribuat, quae nec mens potest cogitare. Ipsi Deo sit gloria in Ecclesia, quae non habet maculam: deinde in Christo, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis: quae gloria non in praesenti extendatur, et in futuris saeculis terminetur, sed in omnes generationes sit saeculorum. De eo quod hactenus de mysterio incarnationis Christi, et de conjunctione duorum locutus populorum, abhinc moralitatis incipit tradere praecepta.
(CAP. IV.) Sequitur: Obsecro vos, etc. De eo quod catena et carcere, sive Christi charitate potest intelligi vinctus, ut illud: Colligata est anima David 134.0563D| cum anima Jonathae. Potest et vinctus dici carnis fragilitate; quoniam qui cupiebat dissolvi et esse cum Christo, manebat in corpore corruptibili propter auditorum salutem. Videamus cum quanta humilitate debent loqui auditores, cum magister gentium dicat: Obsecro vos. Sed quid obsecrat? 134.0564A| Sequitur: Ut digne ambuletis, etc. De eo quod digne ambulat, qui ingreditur per eum, qui dicit: Ego sam via (Joan. XIV, 6; Isa. XXX, 21; Prov. IV, 27; Psal. XXXVI, 23), etc.: et qui non declinat ad dexteram neque ad sinistram, et avertit pedem suum ab omni via mala (Psal. CXVIII, 101), et in quo perficitur, a Domino gressus hominis dirigentur (Psal. XVI, 5). Et bene subdit: Cum omni, non cum aliqua, humilitate; quoniam qui se terram cineremque considerat, nunquam superbia elevabitur; et qui Dei aeternitate perspecta brevitatem hujus vitae considerat, semper ante oculos habebit interitum sempiternum, eritque humilis atque dejectus. Mansuetudo est, quae nulla passione turbatur, cui promittitur possessio terrae (Psal. XXXVI, 11). Isti etiam supportant 134.0564B| invicem in charitate. Supportant se philosophi, sed non in charitate. De eo quod hoc praecepto non indigent perfecti, quia non habent quod sufferant. Sed in tanta plebe erant aliqui supportandi. Sensus hujus loci supra dictus est, ubi ait: Alter alterius portate (Gal. VI, 2): quod et de corporalibus et de spiritalibus infirmitatibus sentiendum monstravimus (Rom. XV, 1).
Solliciti servare, etc. De eo quod illi, qui aliquid habet, sollicitudo servandi injungitur; ei vero, qui non habet, acquirendi datur praeceptum. Et ideo Ephesiis ista dicit, quia jam Spiritus sancti donum acceperant. Facit iste locus adversus haereticos, qui, pacis vinculo dissipato, dicunt se unitatem Spiritus tenere. Sed quomodo multae gratiae (Rom. XII, 3; 134.0564C| I Cor. XII, 4; Ephes. IV, 7), si unitas est Spiritus? Sed variae donationes Spiritus sunt; sed idem Dominus. Unum corpus sumus, id est, vel Ecclesiae, vel ex virgine sumptum, ne toties incarnatum crederes, quoties apparuisse legitur in Veteri Testamento. Sive, unum corpus ad opera: unus Spiritus refertur ad scientiae contemplationem. Quaeritur quomodo una spes vocationis, si in domo Patris multae mansiones sunt (Joan. XIV, 2). Sed una spes est unius domus, regni, ubi potest esse varietas meritorum. Sive una spes vocationis, id est, resurrectionis, futurae immutationis. De eo quod in hoc loco sunt, qui non Spiritum sanctum intelligunt, sed affectum mentis nomine spiritus, ut illud: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32); 134.0564D| et de vidua: Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34). Unitatem spiritus servat, qui non rapitur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14), nec mutatur, ut luna (Eccli. XXVII, 12), nunc Deo, nunc diabolo serviendo. Sed habet unum corpus bonorum, et carnem suam Deo templum exhibet: et unum spiritum; 134.0565A| eadem sentiens: in una spe vocationis; nequaquam de promissis dubitans.
Sequitur: Unus Dominus, etc. De eo quod haeretici putant quod Filius dici debeat Dominus, non Pater; et item: Pater Deus, non Filius. Sed absit, ut aut dominatio absque deitate, aut deitas sit absque dominatione. Una dicitur fides; quia aequaliter in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum credimus; et unum baptisma, quia non in nominibus, sed in nomine Trinitatis baptizamur. Facit iste locus adversus Arium, qui dicit non esse unum sacramentum, sed disparem esse Trinitatis naturam. Destruit Valentinum, qui dicit duo baptismata. De eo quod variae propositiones, super, per et in, distinctionem faciunt sensuum, ut super omnia dicatur 134.0565B| Pater, quia auctor est omnium: per omnia, Filius, quia per ipsum facta sunt omnia, et discurrit per cuncta: in omnibus Spiritus sanctus; quia ipse datur credentibus, sine quo nihil fit. Quod vero dicitur: Deus, et Pater, non ideo dicitur omnium Deus, et Pater; quoniam Pater rationabilium est, qui Deus est omnium. Verbi gratia: si sint uni decem, quinque filii, et quinque servi, et dicas: Istorum omnium unus est Dominus et Pater, cum esset filiis quinque Pater, et servis quinque Dominus, id est aliis Pater, aliis Dominus.
Sequitur: Unicuique autem, etc., id est, licet Deus sit super omnes, et per omnia, et in omnibus, gratia tamen juxta mensuram credentibus datur, non quod ipse Spiritus mensurari possit, de quo 134.0565C| juxta capacitatem suam quisque accipiat. De similitudine maris, et diversitate vasculorum. Nota quod haec gratia donationis Christi dicitur. Unde sequitur: Propter quod dicit: Ascendens in altum (Psal. LXVI, 19). De eo quod narrationem suam 134.0566A| exemplo confirmare voluit. Christus namque ascendens in altum captivavit captivitatem; quia nos, qui captivi tenebamur, liberavit, et diabolum captivavit; nam ipsis, quos liberavit, diversas gratias tribuit; ut illud: Dedit dona hominibus; sive, accepit. Psalmista dicit: Accepit, quia futurum erat; Paulus: Dedit; quia praeterita narrat. Nam utrumque fuit, quia dedit de coelo, et accepit in terra; dedit per hoc, quod caput; accepit per hoc, quod corpus est; unde est illud: Saule (Act. IX, 4), etc.; item: Quandiu uni de his minimis (Matth. XXV, 40), etc. De eo quod ea intentione Apostolus narrat, ut quia dixerat: Sufferentes invicem (Ephes. IV, 2), etc., usque pacis (Ibid., 3), doceret Ecclesiam in diversis donis esse concordem, et non scissam propter diversitatem donorum; 134.0566B| quia sicut unus Dominus, ita unum corpus Ecclesia.
Sequitur: Quod autem ascendit, etc., id est, per hoc, quod descendit, ascendit. Inferiora terrae vocat infernum, ad quem descendit Christus in anima, ut inde electorum animas liberaret. Unde illo resurgente multa corpora sanctorum leguntur resurrexisse (Matth. XXVII, 52). Quod dicit: Implere omnia, subauditur, quae scripta erant in lege, et prophetis, et alias occultas dispensationes, quas ipse solus cum Patre: non enim scire possumus qualiter et angelis, et his, qui in inferno erant, sanguis Christi profuerit, et tamen quia profuit nescire non possumus. Descendit, et ascendit, ut quae vacua erant, replerentur. Destruuntur hoc in loco, qui dixerunt Christum non fuisse ante Mariam.
134.0566C| Sequitur: Et ipse dedit, etc. Dum enim hic narrat Filium dedisse quae in Epistola prima ad Corinthios dicit Patrem dedisse, haereticos destruit, qui dixerunt Patris, et Filii personas non esse unius naturae, vel operationis. De eo quod in primordio 134.0567A| Ecclesiae fuerunt haec omnia, id est, apostoli et prophetae; non illi, qui ante Christi adventum fuerunt, sed qualis Agabus, et nunc sunt evangelistae, quorum pedes beati sunt (Isa. LII, 7). Sunt et modo doctores et pastores. Qui doctores, ipsi sunt pastores; quia ille veraciter pascit, qui docet. In primordio omnes docebant vel baptizabant; quod nunc non licet, ne vilescant Ecclesiae mysteria. Ad quid sunt diversa officia? Ad aedificationem corporis Christi. Sed quousque? Sequitur: Donec occurramus, etc.: quos omnes, nisi credentes? Et est sensus: Haec officia sunt necessaria, donec tota Ecclesia in mensuram aetatis plenitudinis Christi perveniat: quod et in hac vita partim impletur; sed in fine perficitur. Hic impletur, cum ita solidamur in 134.0567B| fide et charitate, ut non moveamur omni vento doctrinae. Perficitur, cum totum corpus impletur. Sed quare parvulum se dicit Apostolus? Humilitate, an quia ex parte videt, et ex parte prophetat? (I Cor. XIII, 9.) Nam in comparatione Judaismi perfectus erat, ut illud: Cum essem parvulus (Ibid., 11), etc.; in comparatione futurae intelligentiae, parvulus, quia ex parte scit. Ille vero, qui dicit eum non humilitate, sed de conscientia illum hoc protulisse, dicit: Apostolus acris ingenii, pugnabat adversus errores, et quasi in puppi stans, gubernaculum tenens, spumantes haereseon fluctus fidei securitate frangebat; non tamen securus, et intrepidus prospiciebat ventos hinc inde proflantes; sed non erat illi secura victoria. Sperabat tamen ut, Dei 134.0567C| auxilio, de mente ejus repulsa dubitatione firmiter crederet veritati, et augeret eam in dilectione Christi, quem sciebat et sui et totius Ecclesiae caput. Sciendum est quod hic locus in Graeco manifestior fit; quia dum verbum e verbo transfertur, sensus obscuratur.
134.0568A| Sequitur: Ex quo totum corpus, etc. De eo quod, cum in fine Dominum viderimus, et in mensuram aetatis plenitudinis Christi pervenerimus, tunc totum corpus ejus, quod nunc divulsum et dilaceratum videtur, in suam compagem, juncturamque redigetur. Exemplum hominis divisi per partes: et nec os ossi jungatur, et a medico, priusquam sanetur, membra suis in locis ponantur. Item similitudo de parvulo, cujus, te non vidente, implentur membra, et perficitur aetas. Ita Christus medicus omnipotens ut perficiatur corpus, pedes pedibus, oculos oculis jungit; et membra omnia in se charitate junguntur.
Sequitur: Hoc ergo dico, etc. De eo quod in coepta intentione, id est, erga moralitatis praecepta 134.0568B| perseverat, et quos superius obsecraverat, nunc invocatione nominis Domini constringit. Et est sensus: Dico vobis, o Ephesii, et adjuro, ut, quia occursuri estis in mensuram aetatis plenitudinis Christi, non ambuletis, sicut ambulant gentes, id est, in vanitate sensus sui; quia non sunt de populo gravi, in quo Deus laudatur: et ob hoc obscurati mente, id est caeci, facti sunt; quia per creaturam poterant agnoscere Creatorem, et quia nolunt, alienati a vita Dei; non est enim vita, nisi in Deo, a quo recedentes ad non esse tendunt, propter ignorantiam, quae est in illis. Nota quod caecitas mentis contemptum Dei generat. Nota quod indoctus et caecus non dicitur, nisi qui scire et videre potest. Unde nec indoctum animal brutum, nec caecum lapidem dicimus. Gentium 134.0568C| vero natura fuit Deum cognoscere posse. Sed utinam sufficeret peccasse; vel sero agerent poenitentiam. Sed quid dicit? Qui desperantes semetipsos, id est, qui desperant de vita futura, vel qui malorum supplicia non esse credunt. Ideo se 134.0569A| tradunt immunditiae, facientes quidquid corpus voluerit, caro desideraverit et libido suggesserit. Faciunt hoc in avaritiam, dum nunquam luxuriando saturantur, nec eorum voluptas terminum habet; quia ultra concessam viri ad feminam conjunctionem, ad majora conscendunt, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem erroris sui recipientes in semetipsis. De eo quod operationem immunditiae omnis, in avaritia, non ad avaritiam, ut sonat, simpliciter pertinere, sed ad libidinem, ad Thessalonicenses scribens, demonstrat Apostolus. Ait enim: Haec est enim voluntas Dei (I Thess. IV, 3), etc., usque: Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum. Qua enim consequentia, vel hic, vel ibi, de immunditia loquens, 134.0569B| subito de avaritia disputaret?
Sequitur: Vos autem, etc. Nam si omnes audirent, aut discerent Christum, qui audire videntur, non diceret, si tamen, etc. Novit enim Christum, qui novit sapientiam, prudentiam, atque justitiam, et veritatem. Iste talis non potest ambulare in vanitate cordis, nec caecitatem habere, quia lumen videt; non se tradit impudicitiae, quia amatorem videt munditiae. Discamus Christum; id est, veniamus ad eum, qui veraciter dicere potest: An experimentum, etc.: quia in ipso audimus Christum. Nam et per occultam inspirationem, quando vult, docet.
Sicut est veritas in Jesu. Hoc nomen aliquando hominem, ut illuc: Vocabis nomen ejus Jesum (Luc. I, 31); aliquando Verbum, ut illud: Nobis autem 134.0569C| unus Dominus Jesus ex quo omnia (I Cor. VIII, 6), significat. Potest autem et ita intelligi: Sicut est veritas in Jesu, quod in nullo patriarcharum, vel prophetarum, in nullo apostolorum veritas fuit, nisi 134.0570A| in solo Jesu: alii enim ex parte cognoscebant, (I Cor. XIII, 9). In solo Jesu apparuit veritas, qui confidenter dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). De eo quod ista veritas non in valle, sed in monte, et cum lex, et prophetia intelligitur, videtur; unde Moyses et Elias in monte, clarificato Domino, videntur (Matth. XVII, 2).
Sequitur: Deponere vos, etc. Et est ordo verborum: Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, aut in illo edocti estis deponere, etc., usque, erroris: et subdere: Sicut est veritas in Jesu. Ut sit sensus: Quomodo est veritas in Jesu, sic erit in vobis, qui didicistis Christum, et docti estis deponere secundum. Nota quod conversatio, non natura deponenda; id est, mala veteris hominis vita, qui 134.0570B| quotidie corrumpitur, et ad pejora tendit. Nota quod haec corruptio non est illa, de qua dicitur: Etsi exterior homo noster corrumpitur, etc.
Sequitur: Renovamini autem spiritu mentis, etc. De eo quod nec mente absque spiritu, nec spiritu absque mente renovamur. Sicut oramus spiritu, oramus et mente. Ita renovamur spiritu mentis, cum mens munda fuerit; tunc ei jungitur spiritus, et induimus novum hominem. Quid enim in Salvatore non est novum? Conceptus, nativitas, partus, doctrina, vita, crux, resurrectio, et ad coelos ascensio. Hic est in justitia, etc. Qui vero illam imitatur, iste novum hominem indutus est. De eo quod creatio in Latino significat generationem, sive nativitatem, in Graeco autem, facturam: Unde non intelligitur 134.0570C| a multis, quod Sapientia dicit: Dominus in principio creavit me (Prov. VIII, 22; Eccli. XXIV, 14). De eo quod creatio atque conditio, nonnisi in magnis rebus ponuntur. Aliter: Renovamini 134.0571A| spiritu mentis: non quod aliud spiritus sit, aliud mens, sed quia non omnis spiritus est mens. Deus dicitur spiritus, et vox dicitur spiritus, et ventus, et vita jumentorum; sic et corpus carnis, ut illud: In exspoliatione corporis carnis (Coloss. II, 11); non quod alia caro, quam corpus, sed quia non omne corpus caro, quoniam sunt corpora coelestia, etc. Quod ait: Exuite vos veterem, etc., usque veritatis, hoc est, quod alibi dicit: Exspoliantes vos hominem veterem cum actibus suis, induite novum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus, qui creavit eum. Ista verba conferenda sunt. Quae renovatio sit in mente, in qua est imago Dei. Sane ista renovatio non est unius momenti, sicut illa in baptismo.
134.0571B| Sequitur: Propter quod, etc. Mendacium est falsa significatio cum voluntate fallendi. Id est, deponentes mendacium litterarum saeculi, legis Dei loquimini veritatem. Quod dicit: Cum proximo, omnem hominem vult intelligi. Non adulterabis uxorem proximi tui (Exod. XX, 17). Si proximi sunt noti, aut credentes: ergo aliorum uxores appetendae sunt. Cum omnes proximi sint, qui ex Adam nati sunt, non attendas in incredulo quod est, sed quod esse eum vis. Nam parabola de saucio (Luc. X, 30), qui incidit in latrones, proximum manifestat. Caeterum, quod sequitur: Quoniam sumus invicem membra, monstratur quod mysteria credentibus, et capere volentibus, sunt pandenda; quia non est sanctum dandum canibus (Matth. VII, 6). Item, sicut membra 134.0571C| non se invicem laniant, ita nec hi, qui in corpore sunt, se laedunt.
Sequitur: Irascimini, etc. De eo quod duplex est ira, id est, naturalis motus, et voluntas vindicandi. Irascimini vestris vel aliorum vitiis, et nolite peccare.
Sequitur: Sol non occidat, etc. Non simpliciter de isto sole dicit: Quia a mane usque vesperum tanta 134.0572A| mala valet quis facere, quae vix possit lacrymis expiare diebus vitae suae. Est ergo sensus: Non sit tanta ira, quae solem in vobis justitiae et veritatis exstinguat. De exemplis solis.
Sequitur: Nolite, etc. Diabolus Graece, Latine criminator, Hebraice Satan dicitur. De eo quod sicut Christus stat ad ostium, et pulsat, et si quis aperuerit ei, intrat et coenat cum illo (Apoc. III, 20); ita diabolus pulsat, sicut leo rugiens, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8), et cum locum ei dederis, ingreditur. Sed solet praemittere tentationem, quasi nuntium, quam si susceperis, et nutritus fueris, et ipse ingreditur. Exemplum de Juda. Nolite locum dare, ut illud: Si spiritus potestatem habens ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.
134.0572B| Sequitur: Qui furabatur, etc. Furtum est quidquid cum damno alterius acquiritur. Unde nihil tutius, nihil securius, quam opere manuum vivere, et alios adjuvare, quia negotia absque peccato esse non possunt. Sunt, qui ad hoc tantum laborant, ut non egeant: sed non implent hoc praeceptum; quia non ait: Labora, ut non egeas, sed ut habeas, unde tribuas necessitatem patientibus. Aliter: Est furtum spiritale, ut illud: Furatur unusquisque sermones a proximo suo (Jer. XXIII, 30); et: quotquot extra me venerunt, etc. Qui furabatur sacra eloquia, laboret agrum mentis suae, ut non solum ipse abundet, sed etiam valeat conservis dare cibaria in tempore suo. Hoc propterea putant; quia bonum non dicitur temporale. Sunt, qui de furto consuunt 134.0572C| cervicalia sibi, cum Domini tunica sit inconsutilis .
Sequitur: Omnis sermo malus, etc. Bonus sermo est, quando virtutes docentur sequendae; malus e contra sermo est, quando ad vitia aliquis provocatur. De gratia, et de tempore, et qualitate loquendi. Sequitur: Et nolite contristari, etc. De eo quod istae passiones in nobis propriae sunt, 134.0573A| quia etiam nolentes eas patimur; in Deum vero non cadunt, ideoque translative in eo dicuntur. Si enim aliquis Spiritus sancti domum sordidaverit, non dolendo sibi, sed condolendo illi recedit. Aliter: Dolet Spiritus, quando dolent illi, qui charitatem habent de peccatis malorum. Sic dicitur contristari, et irasci, et poenitere, et clamare gemitibus. Signavit, dixit: Quia per Spiritum sanctum recipitur imago, et similitudo Dei. Ad hoc enim hoc Spiritu signantur, ut quod ille est per naturam, ipsi esse studeant imitando, et nullo modo corrumpantur.
Sequitur: Omnis amaritudo etc. Amaritudo contraria est dulcedini. Furor est incipiens ira. Ira est motio mentis. Clamor, verba contumeliae. Blasphemia pejor est, quam perjurium, quia ibi in 134.0573B| falsa re Deus testis invocatur, hic Deus blasphematur. Sed quid prodesset haec cohibere, si radix remaneret? Ideo subdit: Cum omni malitia. Sequitur: Estote autem invicem, etc. Ista opponuntur contra amaritudinem. Donantes vobismetipsis dicit; quia qui alteri tribuit, sibi magis quam illi miseretur. Aliter: Si relicta amaritudine, etc., ad mansuetudinem transivimus, hoc a Deo nobis donatum est. Aliter: Praecipit ut alterius peccata dimittamus, sicut a Deo nobis nostra dimissa sunt. De eo quod peccata debita sunt, exemplum de duobus debitoribus; et illud: Dimitte nobis debita nostra.
(CAP. V.) Sequitur: Estote imitatores Dei, etc. Nota quod Corinthiis dicit: Imitatores mei (I 134.0573C| Cor. IV, 18): ob hoc videlicet, quia illi carnales non statim poterant Dei imitatores fieri, sicut hi, qui spiritales erant, quam discretionem debent praedicatores servare. De eo quod imitatores Dei sumus, si donamus aliis, sicut Deus donavit nobis; et hoc est, quod ait: Et ambulate in dilectione, sicut et 134.0574A| Deus ditexit nos. Tale est hoc praeceptum, ut in illo omnia impleantur. In hoc vero, quod ait: Et tradidit semetipsum pro nobis, nos monemur, ut simus parati mori pro fratre. De eo quod multis modis legitur traditus, pro variis intentionibus. De eo quod, quia contra aereas venerat fortitudines dimicare, ideo hostia; et quia victor rediit ad Patrem, oblatio factus est Christus. De eo quod in odorem suavitatis; quia illa sacrificia, quae in Veteri Testamento in odorem suavitatis offerebantur, istud maxime figurabant.
Sequitur: Fornicatio autem, etc. De eo quod imitatores Dei sumus, si his abjectis, mentis puritatem servamus; unde ipse dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum (Levit. XI, 44). De eo quod 134.0574B| immunditiam fornicationi non jungeret, nisi fuisset quidam philosophorum, qui doceret carnis titillationem, et fluxum seminis non esse declinandum. Avaritia vero non pecuniae sed libidinis, est hoc in loco intelligenda. Per hoc vero, quod dicit: Sicut decet sanctos, ostendit non esse sanctos, qui extra fornicationem in aliqua immunditia invenitur. De eo quod inter stultiloquium et scurrilitatem hoc distat, quia stultiloquium est nihil honestatis habens in se; scurrilitas vero ex prudenti mente descendit, per verba rustica facta, id est, jocularitatem, ad risum homines provocans. Et haec a sanctis viris penitus sunt declinanda, quibus magis convenit flere atque lugere, ut in Hebraico Evangelio legitur Dominum dixisse apostolis: Et nunquam laeti 134.0574C| sitis, nisi cum fratrem vestrum in charitate videritis.
Sed quid est quod ait: Sed magis gratiarum actio? Sciendum quod hic gratiarum actio non illa est, secundum quam gratias agimus Deo; sed illa, secundum quam salsi, et gratiosi, et amabiles, et 134.0575A| dulces apud homines sumus. Non enim decet Christianum esse scurram, aut stultiloquum, sed sermonem habere sale conditum ut gratiam praestet audientibus.
Sequitur: Hoc autem scitote, etc. Nota quod de sex nominatis vitiis tria repetit, quibus quicunque obnoxius fuerit, non habebit sortem in regno Dei. Si enim stultiloquus, et scurra, ut illi, alieni essent a regno Dei, videretur crudelis Dei esse sententia, cum etiam per jocum prolata damnaret. Tamen si quis in his, absque majoribus, fuerit, non habebit illum locum, quem haberet, si scurra, aut stultiloquus non fuisset. De eo quod turpitudo est, cum inflammatur sensus ad libidinem, et carnis titillationibus ignis accenditur, sed Dei timore, et mortis recordatione, 134.0575B| et mentis judicio refrenatur, atque exstinguitur. Et ideo non debuit cum illis nominari, quibus excluduntur homines a regno Dei. Nota quod illi, qui avaritiam pro immunditia positam intelligunt, dicunt quod non erat consequens, ut subito, de immunditia disputans, transiret inordinate ad aliud; econtra, qui avaritiam amorem pecuniae intelligunt, dicunt ideo Apostolum jungere fornicationi avaritiam voluisse, ut quam magnum esset malum avaritia monstraretur. De eo quod recte, qui amore pecuniae recedit a Deo, idololatres dicitur; quia, sicut voracium est deus venter, sic pecunia avarorum. Et haec est generalis fornicatio, ut illud: Fornicati sunt filii Israel post deos alienos (I Par. V, 25; Osee IV, 12). Nota distinctionem non substantiae, 134.0575C| sed personarum in eo, quod ait: Christi et Dei. Nam unum regnum est Christi Filii et Dei Patris. Aliter: Dei et Patris una persona est, ut ibi: Cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24), non erit Pater, sed Deus omnia in omnibus (Ibid., 28). Ubi autem Deus est, tam Pater, quam Filius intelligi potest. Sunt, qui dicunt propter Arium, tam Christum nominasse, quam Patrem.
Sequitur: Nemo vos seducat, etc. Nota, quod verba, quae seducunt, inania sunt; quae vero aedificant, plena atque conferta. Verba enim inania proferunt, qui dicunt non esse infernum, nec aliam vitam, vel levigant poenas, dicendo non esse extrinsecus poenam, sed peccati conscientiam, veluti febris intrinsecus corripiens, punire. Quoniam de nulla 134.0575D| re ita irascitur Deus, sicut de hoc, quod peccator 134.0576A| superbit, et non compungitur. Et bene dicit: Propter haec, vel opera, vel verba, venisse iram Dei, id est, diluvium, sive ignem super Sodomam. In filios diffidentiae id est, diaboli; quasi diceret: Filios irae, mortis, gehennae, etc. Et est sensus: Ex praeteritis futura cognoscite. Si peccatoribus tempore diluvii, et Sodomitis pepercit, parcet et vobis .
Sequitur: Nolite ergo effici participes eorum, id est, si fueritis participes in peccatis, eritis socii et in poenis, de eo quod hic haeretici destruuntur, qui dicunt duas naturas, cum Apostolus eos, qui fuerant tenebrae, conversos dicit esse lucem; quoniam qui diabolum imitantur filii sunt tenebrarum et filii noctis; qui vero sequuntur Christum, qui dicit, ego 134.0576B| sum lux (Joan. VIII, 12), filii lucis sunt. Deus enim lux est, qui dicit, filioli mei (Joan. XIII, 33). Nota quod qui per se fuerant tenebrae, non in se, sed in Domino fiunt lux. De exemplo in nocte ambulantis. Et quasi diceret aliquis: In quibus virtutibus ambulandum est? respondit: Fructus lucis est in omni bonitate, etc. Qui enim in bonitate justitia et veritate ambulat, filius lucis est. Nam qui in malitia, in injustitia et falsitate, filius est tenebrarum. Nam hi tales nesciunt quid sit beneplacitum Deo. Nota quod ait: Probantes. Non enim facile invenitur, ideo dicit: Probantes quod valent potissimum spiritales, et qui die ac nocte in lege Domini meditantur. Exemplum de trapezita, qui, viso pondere et tinnitu, nummum cognoscit. De eo 134.0576C| quod confusus ordo videtur, qui ita solvi potest. Nolite ergo effici participes eorum, probantes quid sit beneplacitum Deo, etsi enim eratis aliquando tenebrae, etc., usque veritate.
Sequitur: Et nolite communicare, etc. Nota quod, per ea quae dixit agenda, convertitur ad ea quae non sunt agenda. Dixerat enim fructum lucis; nunc dicit, operibus infructuosis. Ita et ad Galatas nomen fructus in bonis, nomen carnis in vitiis posuit, ob hoc videlicet quod nullus fructus est in vitiis. Et quia non sufficit malum non agere, nisi et corrigatur, subdit: Magis autem et redarguite. De eo quod liberae conscientiae est redarguere malum, id est, cui dici non potest: Hypocrita, ejice primum trabem (Luc. VI, 42); de eo quod communicat malis subjectorum 134.0576D| praelatus, si non redarguat et emendet.
134.0577A| Sequitur: Quae enim occulte fiunt ab eis, etc. De eo quod superioribus jungitur, id est, filiis diffidentiae, quoniam quae occulte in domibus vel cubiculis faciunt filii diffidentiae, turpe est dicere. Probe dixit, cum ait: Turpe est dicere.
Sequitur: Omnia autem a luce redarguta manifestantur. Quae omnia, nisi quae occulte fiunt? Ob hoc namque redarguuntur ut agnoscantur et relinquantur. Quod enim manifestatur, lumen est. Sunt enim qui magna scelera, aut parva, aut nulla judicant. Sed cum manifestantur redarguta, agnoscuntur, et qui prius fuerant tenebrae, incipiunt esse lux. Propter quod dicit: Surge qui dormis, etc. De eo quod sunt nonnulli, qui ex Isaia sumptum putant, ubi dicitur: Surge, illuminare, etc.; eo quod 134.0577B| mos fuit apostolis non tam verba, quam sensum ex Scripturis assumere. Item sunt, qui dicunt ex apocryphis sumptum, non quod apocrypha approbet, sicut nec gentilium fabulas, ex quorum libris exempla sumit. Sic etiam Judas ex libro, qui dicitur Enoch (Jud. XIV). Sed illorum est haec legere, qui Spiritu sancto pleni possunt discernere vera a falsis. Sed quare dicit; qui dormis; et a mortuis? Sunt qui putant ob hoc, quod animae moriuntur. Nam spiritus non dicitur mori. Sunt qui dicunt dormire apud Deum malos, qui suscitandi sunt, qui, quantum ad hominum judicia pertinet, mortui 134.0578A| sunt, sicut Lazarus. De eo quod Hieronymus dicit quemdam in populo exposuisse, quod ideo dictum sit hoc, quia Christus super sepulcrum Adae crucifixus fuit. Et sicut mortuus Elisaeus mortuum suscitavit, ita nunc Christus Adam illuminabit, id est, non, orietur tibi Christus, sed, continget te Christus: et dicit quod interpretatio non conveniat huic loco.
Et quia monuerat redarguere, ideo monet ut videant qualiter, dicendo: Videte, etc. Quia sunt personae erga fidem devotae, sunt asperae; quae si redargutae fuerint, persecutionem excitant in Ecclesia, et ideo subdit: Non quasi insipientes, etc. Sapientum est enim considerare, cui, quantum, et qualiter sit loquendum. Aliter: Ephesii transierant de 134.0578B| infidelitatis tenebris ad lumen fidei. Hortatur eos ut caute ambulent. De eo quod caute ambulat, qui incedit in lege Domini, quique dicit: Perfice gressus meos, ut non declinent (Psal. XVI, 5), etc.
Sequitur: Redimentes tempus, etc. Omnes isti dies mali sunt; ergo redimamus patientia ac longanimitate tempora mala, ut tempus, quod adversum est, non sit. Aliter: O Ephesii, qui de somno surrexistis, videte ut caute et sapienter ambuletis.
Sequitur: Propterea, nolite fieri imprudentes, id 134.0579A| est, quia tempus malum dicitur: sive, ut caute ambuletis. Dies mali sunt, veluti domus mala. Sequitur: Et nolite, etc. Sicut duobus dominis servire nequimus (Matth. VI, 24; Luc. XVI, 13), ita vino, et Spiritu sancto repleri non possumus. Vini ebrietatem sequitur luxuria, immunditia; Spiritum vero sanctum castitas, munditia, etc.
Sequitur: Loquentes, etc. Hymnus est, quando Dei laus canitur: psalmus refertur ad organum: canticum vero cantat, qui de coelestibus disputat. Ac per hoc psalmus ad corpus; canticum refertur ad animam. Nota quod ait, in cordibus vestris. Audiant hoc adolescentes, et quibus officium est commissum canendi; audiant, non voce, sed corde canendum. Sic cantet servus Christi, ut non vox canentis, 134.0579B| sed verba placeant, quae leguntur.
Sequitur: Gratias, etc. Nota quare semper, et pro omnibus dicat: ut scilicet non pro hoc quod solem, lunam, terram, aquam, jumenta, et reliqua nobis contulit, sed in omnibus dicat: Benedictus Deus, minora patior quam merear. In comparatione peccatorum meorum nihil sunt ista. Is perfectus est Christianus. Per quem gratiae referendae sunt? Id est, per Jesum Christum. Et cui? Id est, Deo Patri, quia per Filium habemus accessum ad Patrem.
134.0580A| Sequitur: Subjecti invicem, etc. Audiant haec episcopi, presbyteri et reliqui, ut sint subjecti suis subjectis, sicut Christus fuit, lavando pedes apostolorum (Joan. XIII, 5). Et haec subjectio non fit in vanitate, sed in timore Christi, quoniam quidquid vel a praelatis, vel a subjectis fit, in Dei debet fieri timore pariter et amore.
Sequitur: Mulieres viris, etc. De eo quod illud, quod generaliter monuerat, id est, subjectiotionem, in specialibus nunc personis commendat. Praecipit ut, sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita sit et mulier viro. Sicut legitur de Sara Abraham Dominum meum vocasse (Gen. XXVIII, 12). Nam quomodo in Christo et Ecclesia sancta est conjunctio, ita sit in viro et conjuge sancta societas. Nec debet 134.0580B| videri contrarium, quod Corinthiis dixit: Vir uxori debitum reddat (I Cor. VII, 3), etc., huic loco, quia illi lacte nutriebantur ut parvuli, isti solido cibo pascebantur, ut magni. Sequatur quos voluerit. Verumtamen noverit illud, nutrientibus.
Sequitur: Viri, diligite, etc. De eo quod his verbis divortium [non] praedicat Apostolus, sed sancta esse debere conjugia docet; et sicut Christus paratus fuit mori pro Ecclesia, ita sint viri parati pericula sustinere pro salute sanctarum conjugum. 134.0581A| Nam quod sequitur, ita viri, etc., et ex persona Adae in Genesi (III, 20), scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, etc.
Sequitur: Nemo enim unquam, etc., Nisi forte qui regio morbo, vel cancro laborant. Et ipsi non carnem, sed morbum odio habent. Quod vero dicit nos esse membra ejus, non de ossibus, et carne suscepta ex Virgine, sed de participatione ejus gratiae sentiendum est.
Sequitur: Quamobrem, etc. Deseruit Christus Patrem, quia non in ea forma, qua aequalis est Patri apparuit (Philip. II, 6, 7); et matrem, vel Jerusalem coelestem, vel Synagogam, et sociavit sibi Ecclesiam. Cum vero dicit sacramentum hoc magnum esse, se autem dicere in Christo et Ecclesia, ostendit non 134.0581B| aequalia esse omnia sacramenta. De eo quod Ephesiis loquens dicit: Verumtamen et vos, ac si dicat: Quanquam ego dicam hoc vaticinium in Christi et Ecclesiae conjunctione impletum, verumtamen vos diligite uxores vestras; mulier autem ut timeat, etc. Hic et amor in timore est, ut servetur affectus cum honore, et vir uxorem diligat, et uxor virum timeat; sed quaerendum quo timore.
(CAP. VI.) Sequitur: Filii, obedite parentibus, etc. De eo quod speciali admonitione perseverans, monet ut filii obediant parentibus, sed bonis. Unde Moyses: Hi, qui dixerunt parentibus: Nescimus vos; hi custodierunt praeceptum tuum (Deut. XXXIII, 9). Quod vero ait, quod est mandatum primum, intelligendum est, in secunda tabula. Quod vero 134.0581C| dixit: Ut sis longaevus super terram, non de terra Judaea maledicta (Jer. XX, 14) debemus intelligere, ne sit contrarium Psalmistae, qui ait: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 7): et Salomoni, qui praefert mortuos viventibus (Eccle. IV, 2, 3), sed de terra, de qua Psalmista dicit: credo videre (Psal. XXVI, 13); et item: portio mea (Psal. CXLI, 6), etc.
Sequitur: Et patres, nolite, etc. Peccatum filiorum est, si non obediant parentibus; peccatum 134.0582A| vero parentum, si vel filios parvulos ad iracundiam provocent, vel adolescentes, et majoris aetatis gravia jubeant.
Sequitur: Servi, obedite dominis, etc. Quomodo Corinthios monet, ut vir, aut mulier credens non relinquat incredulum (I Cor. VII, 13), ne divortium praedicare videretur, ita hic monet, ut servi credentes sint obedientes dominis, ne propter contemptum, Domini doctrina blasphemaretur. Quoniam non venit Christus conditiones mutare, sed mores. Praevidit namque quod, si servi contemnerent dominos, non solum non dimitterent alios servos ad fidem transire, sed etiam poeniteret eos de illis quos dimiserant; si autem devotiores, humilioresque credentes servos esse cognoscerent, gauderent 134.0582B| alios credere, etiam et ipsi credidissent. Quaerit forte aliquis quare dicit: Cum timore, cum timor non sit in charitate? Sed dicit aliquis: Imperfectis hoc dicit. Quod si perfecti erant, timor castus intelligi debet; sicut et supra de muliere dicit, ut timeat, id est, honoret maritum. Et bene dicit: Non ad oculum, sicut hi faciunt, qui hominibus volunt placere, sed ut servi Christi; Christo enim fit, quidquid ejus praecepto agitur. Faciunt quoque voluntatem ejus ex animo, quando necessitatem vertunt in voluntatem. De eo quod in multis concordat voluntas dominorum cum voluntate Dei, quia volunt castos, humiles ac fideles habere servos. Quod si alias fuerit, magis Deo, quam homini obediendum erit.
Sequitur: Et vos domini eadem facite illis. 134.0582C| Quae eadem? Id est, in simplicitate cordis imperent, remittentes minas, quasi diceret: Minamini propter disciplinam, sed remittite propter misericordiam: scientes quia et vester, et illorum, etc. De eo quod aliter admonendi sunt servi, aliter domini. Servi monendi sunt, ut in se semper humilitatem conditionis aspiciant; domini vero, ut naturae suae, qua aequaliter servis sunt conditi, memoriam non amittant. Servi admonendi sunt, ne dominum despiciant, si ordinationi illius superbiendo contradicant; domini 134.0583A| vero monendi sunt, quia, si contra Deum de munere ejus superbiunt, si eos, quos per conditionem tenent subditos, aequales sibi per naturae consortium nos recognoscunt, etc. Istis dicitur, ut sint obedientes; illis imperatur, ut remittant minas; quia uno sunt pretio redempti, et ad unam patriam tendunt. Magna sunt jura, coelestia; unde et Ecclesia servos, et liberos, doctos, et stultos, magnos, et parvos aequaliter recipit. Omnes Ecclesia filios novit; unde sanctissimi viri tam primae, quam secundae nativitatis exordia recolentes, famulos suos nunquam servos nominant, sed fratres, et ad osculum vocant: horrent enim nomen, quod non, natura, sed iniquitas fecit. Servi enim non a Cham, cujus maledictio in Chananaeis impleta est (Deut. VII, 2), 134.0583B| ex quo reges orti sunt, sed ab injustitia, et mundi iniquitate facti sunt. Quid magis habet dominus a servo, aut servus minus a domino? Non nisi nomine discernuntur. Neque pro servis et dominis, sed pro bonis et malis Dominus judicium celebravit. Nam servus bonus, filius, et amicus Dei est; dominus vero malus, filius, et servus est diaboli, et pejor omni servitute.
Sequitur: De caetero, etc. De eo quod, postquam monuit specialiter quosdam, mox generalem admonitionem subdens, ait: Confortamini, non in vobis, sed in Domino; non in vestra, sed in ejus potentia. De eo quod, more ducis armantis milites ad praelium, suos armat, et dirigit ad speciale certamen Apostolus auditores. Ait enim: Induite 134.0583C| vos armaturam Dei. Quare Dei? Quia, sicut qui contra visibiles hostes dimicat, visibilia arma accipit; ita arma invisibilia sunt necessaria contra invisibiles hostes. Nihil est dicere, induite vos armaturam Dei, nisi: Induite vos Dominum Jesum Christum (Rom. XIII, 14), id est, veritatem, justitiam, pietatem, et caetera, quae intelliguntur in Christo.
Sequitur: Non est nobis colluctatio, etc., id est, adversus homines, qui ex carne constant et sanguine; sed adversus principes, et potestates, id est, qui sibi principatum in malis hominibus vindicant; adversus mundi rectores, id est, tenebrarum, non coeli, et terrae: daemones enim rectores sunt, non mundi, sed mundi amatorum.
Sed gratias Deo, qui eruit nos de tenebris. Maneamus 134.0583D| ergo in luce ac libertate. Unde et ipsis dicitur: Fuistis aliquando tenebrae (Ephes. V, 8), etc. Quaerit forte aliquis, unde Apostolus sumpsit occasionem ista dicendi. Forte de praeliis, quae in historiis veteribus narrantur gesta a filiis Israel adversus 134.0584A| Ammonitas, Moabitas, et Chananaeos, quasi diceret: O Ephesii, quae de praeliis Israel adversus nationes legistis, videntur sonare carnem nostram, etc.: ut ex illis intelligamus non esse nobis adversus carnem, id est homines, sed adversus daemones esse certamen. In coelestibus vero dicit pro aere, unde aves coeli nominamus; quia iste aer plenus est immundis spiritibus.
Sequitur: Propterea accipite, etc. Iterum repetit, quia difficilis est victoria, ut induant se arma Dei. Ut quid? Ut possitis resistere in die malo, id est in die tentationis, sive in die praesentis temporis; ut illud: Dies mali sunt (Ephes. V, 16); sive in futuro, ut illud: Ut quid vobis dies Domini? Dies Domini tenebrae et non lux (Amos. V, 18). Item: Dies irae 134.0584B| dies illa (Sophon. I, 15), etc. Quod vero dicit: Et in omnibus perfecti stare, subaudiendum est, in omnibus, quae superius monui.
Sequitur: State ergo, etc., id est, veluti ille, qui dicebat: Statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3), etc. Bonum est, ut stantem, non jacentem, et non discinctum, sed accinctum te inimicus tuus inveniat. De eo quod interior homo habet lumbos suos; unde Dominus: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35), etc. Sequitur: Induti loricam justitiae. Bene justitia loricae nomine designatur; quia sicut illa multis circulis, ita ista multis virtutibus consummatur.
Et calceati pedes. Isti sunt animae pedes, quos calceare, id est, munire debemus sanctorum Patrum 134.0584C| exemplis, ut intrepide praedicemus Evangelium; ut illud: Quam pulchri pedes evangelizantium pacem (Isa. LII, 7; Nahum. I, 15; Rom. X, 15). De eo quod fidem scutum vocat; quia, sicut scuto omnia jacula exstinguuntur, ita omnia adversa, fide superantur. De eo quod galea salutis munit caput, id est, interioris hominis sensus. Nam si his omnibus fueris indutus, et non habeas gladium, te utcunque potes defendere, sed inimicum tuum non vales exstinguere. Ideo subdit: Et gladium spiritus; unde alibi: Vivus est enim sermo Dei, etc. Si enim verbi gladium non habueris, haereticorum versutias non facile superabis; sicut miles sine gladio non accedit ad bellum, ita omnis justitia intuta est sine verbo.
Sequitur: Per omnem orationem, etc. De eo quod 134.0584D| distantia est inter orationem et obsecrationem. Dicunt enim quod obsecratio fit pro peccatis praeteritis, vel praesentibus; oratio pro adipiscendis quae speramus. Et quia magno Dei egemus adjutorio ad devincendas hostis antiqui versutias; idcirco subjunxit: 134.0585A| Orantes omni tempore in spiritu. Et bene in spiritu dicit, ut non dicamus verba meditata, vel scripta; sed interior homo, id est, spiritus, pleno desiderio oret, et omni tempore oret. Nota quod ait: Per omnem. Multiplex est enim oratio: nunc pro nobis, nunc pro aliis, nunc pro his, quae ad futuram, nunc pro his, quae ad praesentem vitam pertinent. Nota quod cessantibus verbis spiritus debet orare; et qualiter ostendit, cum dicit: Omni tempore. Et quia subaudiri poterat certum tempus, id est, dies ad operandum data homini; ideo subjunxit: Et in ipso vigilantes in omni instantia, ne videlicet, veluti dormientes, lecta, vel commendata dicamus. Sicut enim dormiens ignorat quod dicit; ita ille, qui ita loquitur orando, ut aliud 134.0585B| cogitet. Nota quod monet pro sanctis orare, et pro se. Et homines tumidi, et superbi despiciunt orationes sanctorum requirere. Nota quod et ipse orat pro Ephesiis, et rogat, ut et ipsi orent pro ipso. Ubi discimus quod et praelati pro subditis, et subditi pro praelatis debent orare. Sed vide quod non pro sospitate carnali, aut pro temporalibus quibusque rebus rogat orare, sed ut detur ei sermo; id est, ut sermo abundet, et os apertius loquatur cum fiducia sine aliqua trepidatione. Nota quod hoc ipsum eis prodesset, quos monet, ut orent. Ubi discimus orare pro his quos docemus in Domino.
Sequitur: pro quo, etc.; id est, Evangelio. Legatus Christi, licet in catena sit, tamen officium evangelizandi peragit. Sed orat, ut non dolore vincatur; 134.0585C| quia omnes legati verbi talia sustinere debent. Unde sequitur: Ita et in ipso, etc. Quid enim aliud inter adversa, et adversus poenas debuit orare, nisi ut fiducia sibi daretur ad manifestandum Evangelium? Nota quod tunc major fiducia est, quando copiose et rationabiliter dicitur.
Sequitur: Ut autem vos sciatis, etc. Nota quod duo dicit, id est, quae circa me sunt, et quid agam. Circa ipsum quid erant, nisi catenae? Et quid agebat, nisi instanter docebat? De his nil per epistolam pandit; sed omnia per missum, id est, Tychicum mandat. Cujus enim ostendit personam, 134.0586A| commendat etiam profectionem. Cum dicit: Charissimus frater, magni meriti monstratur, cum charissimus esse dicitur Pauli. Sed unde charissimus? Nunquid quia illius erat minister? Ait enim: Minister in Domino; id est, in praedicando.
Sequitur: Ut cognoscatis quae circa nos sunt, etc.; id est, quas poenas et quas catenas patimur. Ut consoletur corda vestra, ne de mea cura, et sollicitudine laboretis. De eo quod grandis consolatio esse poterat audire Paulum Romae in domina urbium, et in arce Romani imperii de carcere, et de vinculis triumphantem; et ideo Tychicum esse missum, ut vitam et conversationem Pauli eis nuntiaret. Magna quidem consolatio esse poterat imitari volentium, nosse omnia quae ab Apostolo gerebantur.
134.0586B| Sequitur: Pax, etc. De eo quod ultima pars epistolae precatio est. Precatur et optat pacem fratribus, deinde charitatem, postmodum fidem. Haec sunt, quae perfectum faciunt Christianum, sed charitas major est pace (I Cor. XIII, 13); quia sunt qui tolerant, quos non diligunt. Nota quod sine fide reliqua inutiliter habentur; ut illud: Omne, quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 13). Nota etiam quod ipsa fides cum reliquis virtutibus a Domino datur.
Sequitur: Gratia autem cum omnibus, etc. De eo quod corruptam habent fidem haeretici, qui de Christo non recte sentiunt; corruptam etiam, qui non recta intentione ei serviunt; corruptam et illi, qui in 134.0586C| hac tantum vita sunt sperantes in Christo. Non defuerunt qui intellexerunt corruptos, qui concubitus experientiam capiunt, qui vulgo corrupti dicuntur. Sed quomodo ab hac gratia conjugia sancta excluduntur? Quapropter corruptio dicitur cujuslibet peccati dominatio. Diligere vero Dominum in incorruptione est, non regnare peccatum in nostro mortali corpore, etc. Amen autem quasi ad confirmationem omnium, quae superius scripta sunt, in fine posuit; per quem Hebraeorum sermonem vera et fidelia esse, quae scripta sunt, demonstrantur.
Explicit epistola ad Ephesios.
INCIPIT EPISTOLA AD PHILIPPENSES.
ARGUMENTUM. 134.0585C|
134.0585D| Philippensibus Apostolus verbum fidei praedicavit in visione admonitus, sicut in Actibus apostolorum legitur, ut accederet ad eos, et aperiret aures eorum ad audiendum verbum Dei (Act. XVI, 19). Mansit enim apud illos diebus multis, quousque 134.0586D| pleniter eos instruxit et solidavit in fide. Et quia post ejus abscessum non sunt translati ad aliud, sicut Galatae, laudantur ab Apostolo. Laus quoque istorum, vituperatio est aliorum, id est Corinthiorum. Hi enim, cum Apostolo praedicante credidissent, 134.0587A| tantum in fide et scientia profecerunt ut etiam Evangelium praedicarent atque defenderent a pseudoapostolis impugnatum. Propter hoc ab his etiam accipit sumptus, ut aliis praedicare sufficeret. Hos vero collaudans, monet eos, ne passionibus illius terreantur, quibus non destruitur Evangelium Christi, sed confirmatur, quia pro re falsa vel dubia tanta perferre non posset. Sed quamvis laudentur, erant inter eos imperfecti. Et non mirum; quia sancta Ecclesia permista est, quia area est, quia tandiu erunt grana mista cum paleis, quousque ventilabro justi discriminis permundetur. Quod designabatur per hoc, quod Jebusaei habitaverunt cum Judaeis in Jerusalem (Judic. I, 21). Quid enim per Jerusalem, quae visio dicitur pacis, nisi Ecclesia? 134.0587B| Et quid per Jebusaeos, qui conculcantes interpretantur, nisi mali designantur? Moraliter. Quid est anima sancta, nisi Jerusalem? Quae, quamvis habeat pietatis ac sanctitatis opera, nunquid funditus caret malo? Quia ergo in anima sancta sunt Jebusaei, id est affectiones contrariae, ad hoc laboret necesse est, ut quia concupiscit, concupiscentiae non consentiat, quatenus etsi a tergo murmurat, in facie non resistat. Taliter necesse est, dico, vivat, qui cum Philippensibus laudari et sensum Apostoli penetrare desiderat. De eo quod Philippenses, Macedones iidem Graeci sunt: quae provincia, ab Emate Emathia, deinde a Macedone rege Macedonia dicta est. Ipsi sunt Jones a Jaban filio Japhet nuncupati. De eo quod positio hujus provinciae talis 134.0587C| est. Habet ab oriente mare Aegaeum; ab occasu Dalmatiam; a meridie Asiam; ab aquilone Mysiam.
INCIPIT TEXTUS. (CAP. I.) Paulus et Timotheus. Per hoc quod Apostolus aliorum secum nomina jungit, monstratur quod per multorum ora Spiritus sanctus unum exprimit sensum, unam format doctrinam. Nec mirum, quia multitudinis credentium erat cor unum (Act. IV, 32). Ut hinc discant praedicatores uno ore laudare Deum. De eo quod nomen suum more regum in principio ponit epistolarum, ut dignitatem sui apostolatus ostendat. De eo quod apostolum se tacet, quia illis scribebat qui de illo recta sentiebant. De morali instructione. De eo quod conditionem ostendit, 134.0587D| cum subdit, servi; non vitiorum, sed, Jesu Christi. Haec conditio nobilior est omni dignitate, quia servus Christi, servus est justitiae, sapientiae, castitatis, et his similia. Nam quia Paulus et Timotheus scribunt, videndum est quibus ait, sanctis omnibus: non Philippensibus omnibus; sed sanctis, ne mittant margaritas, etc. (Matth. VII, 6); nec quibuslibet sanctis, sed in Christo Jesu. Haeretici non sunt in Christo sancti, quia non recte sentiunt de Christo.
Sequitur: Qui sunt Philippis. De eo quod Philippis 134.0588A| civitas est Macedoniae. Hi accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos. Hos collaudat, scribens eis Roma de carcere per Epaphroditum. Cum vero dicit, episcopis et diaconibus, non pontifices, sed presbyteros, nomine episcoporum, vult intelligi. Non enim erat ratio ut in una civitate plures essent episcopi. Illo enim tempore presbyteri episcopi vocabantur.
Quid vero sanctis optat, ostendit, cum subdit: Gratia vobis, et pax a Deo. Et pulchre, quia sanctorum memoria cum gratiarum actione celebratur. Gratia enim est, qua relaxantur peccata: pax vero, qua reconciliantur Deo. Huc usque salutatio.
Sequitur: Gratias ago Deo meo, etc. Nota quod a 134.0588B| gratiarum actione inchoat. Nota etiam quod dilectionem suam erga eos ostendit, pro quibus indesinenter orat. Attende quod instruit, ut non pro nostro, aut nostrorum solum, sed pro omnium profectu laudemus. Et quia justi erant, ideo dicit, cum gaudio deprecationem faciens: quoniam aliter orat pro Galatis, aliter pro Philippensibus. In illis erat moeror, quia recesserant; in istis gaudium, quia stabant. Et nos cum gaudio oramus pro bonis, cum moerore vero pro malis. Nota quod gaudium hoc dicat spiritale, non corporale. Unde vero gratias agat, exponit cum dicit: super communicatione vestra: id est quia communicatis mecum, Evangelium praedicando. Quod vero dicit, a primo die, intelligendum est, a tempore, ex quo credidistis; 134.0588C| ac si diceret: In bono, quod coepistis, perseveratis.
Quia securus de Dei miseratione confidit illos perseveraturos, ideo dicit: Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus, etc. Nota quod hic destruit illos, qui dicunt a nobis inchoare bonum. Ecce dicit, qui coepit: et Dominus: Sine me nihil potestis (Joan. XV, 5): et Psalmista: Misericordia ejus praeveniet me (Psal. LVIII, 1); et: Misericordia tua subsequatur me (Psal. XXII, 6). Ipse enim praevenit ut velimus, et ipse subsequitur ne inaniter velimus, nota quod diem Christi vocat, vel obitum cujusque, vel diem judicii. Nota etiam quod his verbis eos ad perseverantiam provocat. Et nota quod justum dicit hoc se sentire, eo quod habeat illos in corde et in 134.0588D| vinculis; quasi dicat: adeo vos diligo, ut nec vincula, vel flagella possint memoriam vestri auferre a corde meo. In defensione vero, et confirmatione Evangelii dicit illos sibi socios, secundum hoc quod superius dixerat, super communicatione vestra. Nota quod in duobus praefert Philippenses Ephesiis, id est, in hoc quod certus est de perseverantia ipsorum, et quod quotidie lectioni vacabant. Et pulchre dicit socios gaudii, quasi diceret: sicut socii estis laboris et doctrinae eritis gaudii socii.
134.0589A| Sequitur: Testis enim, etc.: id est, incorporari, ut illud. Qui manducat carnem meam, (Joan. VI, 57) etc.: sive ita vos diligo, quasi viscera Christi. Cum Deum testem invocat, non contra praeceptum Domini facit, quia necessitate jurat; vult enim ut illi fidem accommodent, et diligant diligentem, et ament amantem se. Desiderat eos non carnali, sed spiritali amore.
Sequitur: Et hoc oro, etc.: Nota quod non solum praecipit quae faciant, sed orat ut faciant; quia non sufficit nosse quod agendum est, nisi adsit gratia juvans ut perfici possit.
Sequitur: In scientia, etc. Nota quod scientibus scientiam orat dari, quia sine scientia nemo potest sinceritatem, id est integritatem habere, nec potiora, 134.0589B| id est utiliora probare, et fructu bonorum abundare. Et ad quid hoc? Nunquid ut hoc laudetur? Non. Sed ad laudem Dei, secundum illud: videant opera vestra bona, etc. (Matth. V, 16).
Sequitur: Scire autem vos volo, fratres, etc. His verbis consolatur eos de tribulationibus suis. Et est sensus: Non solum non obsunt, sed etiam prosunt, dum non pro crimine, sed pro Christo patior.
Sequitur: Ita ut vincula, etc. Magna laus vinculatum esse pro Christo in omni praetorio et in caeteris omnibus, id est, ante reges et in caeteris locis, ubi judices resident. Praetorium dicitur quasi praeceptorium, eo quod ibi praetor sedeat ad discutiendum. 134.0589C| Praetores dicti, quasi praeceptores, eo quod praecepta dant, id est, praefecti, quasi praepositores.
Sequitur: Ut plures, etc., quasi dicat: Multi fratres exemplo vinculorum meorum, abjecto timore, libere praedicent Christum. Et quia variis intentionibus homines praedicant Christum, ideo subdit: quidam quidem, etc. De eo quod quatuor personas, quae Christum praedicant, hic ostendit. Sed prima et ultima ex malignitate praedicant; duae mediae ex bono animo. Sed videndum quid inter se distent. Prima est de malignitate propter invidiam, quia dolent, ut solus sibi vindicet scientiam praedicandi; praedicant ut auferant gloriam, quam habet apud credentes; invident enim, quia sentiunt eum a Deo electum: postrema de malo est, quia non caste, 134.0589D| non sancte Christum pronuntiant, sed ut Apostolo noceant. Cum enim aperte negarent Christum, fingebant Christum praedicare, ut tribulationem et majorem dolorem Apostolus habuisset. Sive ea intentione praedicabant, ut gravarent Apostolum, quasi plures discipulos facientem, et doctrina sua orbem 134.0590A| replentem, majorem ei invidiam cumularent. Nota quod duae species bonae duabus contrariis opponuntur; ad primam enim respondet secunda, bona enim voluntas contraria est invidentiae; tertia vero adversa est quartae, quoniam charitas erga Christum, vel Paulum non potest propter persecutionem Pauli praedicare Christum. Mali quae sua sunt praedicando quaerunt, non quae Jesu Christi (Philip. II, 21): sed boni fideles non quemlibet hominum, sed ipsum Dominum obedienter audiunt, qui ait: quae dicunt facite, etc. (Matth. XXIII, 3). Ideo audiunt utiliter etiam quae utiliter non aguntur; sua enim quaerere student; sed sua docere non audent.
Sequitur: Quid enim? etc. Et est sensus: Quid enim, aut quare movear, aut quare in tribulationem 134.0590B| mittar, cum omnino gaudeam quod omni modo nuntiatur Christus? Occasio enim est quando non pro se, sed propter aliud Christus praedicatur: veritas vero est quando pro se ipso diligitur Christus. Sed sive illo, sive isto nuntietur modo, ideo gaudere se dicit, quia Christus nominatur, Christus nuntiatur. Ideo Paulus gaudebat, quia per fallaces verum praedicabatur, et per malorum ora Christus annuntiabatur. Multis enim prosunt docendo quae non faciunt: sed longe pluribus prodessent, si ex animo diligerent quae docebant. Primum gaudium est in fratribus, qui bona voluntate; secundum in his, qui mala voluntate Christum praedicant.
Quare gaudeat, exponit, cum subdit: Scio enim 134.0590C| quia hoc mihi proveniet, etc. Et est sensus: Quod illi causa interitus mei pronuntiant, scio quod ad salutem mihi proveniet; sed operante Christo, qui ad meam salutem omnia gubernat, et adversa vertit in prosperum. Etiamsi tali causa nuntiant Christum ut ego patiar et crucier, tamen spes mea in Christo, quia de his omnibus exspecto mercedem, et ut convertantur sustineo. Hoc loco non est accipiendum, ut quidam putant, praedicationem Christi haereticis ab Apostolo esse concessam, ut quomodo volunt Christum praedicent; sed quia eo tempore, quo Apostolus docebat, erant qui ideo Christum praedicarent, ut majorem persecutionem adversus Apostolum excitarent, dicit se gaudere, sive quia Christus quoquo modo nuntiatur, sive quia tribulationibus 134.0590D| merces augetur.
Sequitur: Quia in nullo confundar, etc., id est, in nullo genere, quo Christus nuntiatur: nunquam enim erubescam, sed in utroque gaudebo. Qui et nunc, et semper, dicit magnificare Christum in corpore suo, quia cum corpus ipsius poenis afficeretur, 134.0591A| ille praedicare Christum non desistebat. Et hoc est quod subdit: sive per vitam, sive per mortem; ac si dicat: Si tolerando poenas vixero, praedicabitur Christus, et si poenis mortuus fuero, magis praedicabitur Christus; cum viderint me nec poenis detritum,, nec morte revocatum; sed in praedicatione perseverasse.
Sequitur: Mihi enim vivere Christus est, etc. Et et sensus: Nulla mihi voluntas est hic vivendi, nisi et corpus aedificem exemplo meo. Mortem non timeo, quia lucrum est mihi mori. Vivere autem mihi Christus est, quia qui in illo sperat, semper vivit, et nunc, et postmodum. Nihil ergo illud est, quod illi agunt. Sive occidant, sive poenis lacerent, mihi nil horum nocet, quia mihi vivere, etc. Quod si vivere, 134.0591B| etc. Quia superius dixerat: Mihi vivere Christus est; et incertum erat de qua vita dixisset, an de ista, an de futura, ideo adjecit, de ista, quae in carne est. Cum, inquit, in carne sum, fructus mihi operis est. Qui fructus? Ut praedicem Christum, ut salventur multi, et illuminetur mundus. Isti sunt fructus in carne viventis.
Sequitur: Et quid eligam, ignoro. Et est sensus: Si morior, lucrum habeo, quia ad illum vado, quem diligo; rursum, si hic vivo, fructum operis habeo, evangelizando Christum, et ad fidem adducendo multos. Ideo, inquit, nescio utrum mortem appetam, an adhuc in vita maneam.
Sequitur: Coarctor autem e duobus, etc. De eo quod beatus Augustinus dicit incertum esse utrum, 134.0591C| duobus concupiscentiam habens, an coarctor autem e duobus: ut illud adjungatur: Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, sed quoniam ita subdit, multo enim magis optimum, ista particula, id est, enim, solvit hanc ambiguitatem. Interpretes vero, qui hanc abstulerunt, illa ducti sunt sententia, ut non solum compelli e duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam videretur. Sic ergo distinguendum est: Quod eligam, ignoro; coarctor autem e duobus. Quam distinctionem sequitur: Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo. Et tanquam quaeruntur, quare hujus rei habeat concupiscentiam, multo magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus coarctaris? Quia est manendi necessitas in carne. Ecce, cum duobus 134.0591D| coarctetur, habet cupiditatem moriendi, habet et necessitatem in carne manendi. O quantum affectum dilectionis habuit iste erga credentes! Qui pro aliis, non quod sibi optimum, sed quod necessarium erat aliis, elegit, dicendo: et hoc confidens, etc. Quis non tertii coeli cupidus despiceret terrena? Quis avidus paradisi non haec omnia sperneret? Quis arcanorum verborum memor non contemneret humanum eloquium? Quis in tot persecutionibus desudans non eligeret requiem? Sed quia charitatem anteposuit, hoc elegit, quod proficeret aliis, dicendo: scio quia 134.0592A| manebo: vere ut pater, vere ut famulus Dei, de duabus cupiditatibus arctatus elegit manere pro aliis. Permanebo, inquit; id est, usque ad perfectionem manebo; id est, causa vestri profectus, per praesentiam meam denuo apud vos; id est, ut ego praesens sentiam, quemadmodum gloria vestra exsultet, et abundet in Christo; quod Christum diligitis; quod Christo servitis; quod Christi vos servi gaudetis.
Sequitur: Tantum digne Evangelio Christi conversamini. Dignam vult eos habere conversationem, ne poeniteat eum voluisse remanere in carne. Digne conversatur Evangelio, qui secundum ejus praecepta vivit, qui spem suam in illo collocat. Quam conversationem exponit dicendo: Ut sive cum venero. Uno 134.0592B| enim spiritu stare, unanimiter laborare, digne conversari est Evangelio. Et est ordo. Conversamini digne, ut digne de vobis audiam, quia statis in uno spiritu; audiam autem absens, vel videam praesens.
Et quasi interrogasset eum aliquis, quare tam magnopere commendas unitatem spiritus et laboris, ipse aperit, cum subdit: Ut in nullo terreamini. De eo quod quasi dux docet suos ut sint unanimes, non divisi, ut victoriam capiant, et non terreantur ab adversariis. Quare? Quia eis qui pro Christo tribulantur ad salutem proficit; illis vero qui tribulant, ad perniciem. Et quia multiplex est iste conflictus, ideo dicit: In nullo terreamini; id est, nec callidis disputationibus, neque passionibus, neque opprobriis. De eo quod iste locus et martyres, et membra 134.0592C| Christi inter membra diaboli decertantia corroborat.
Sequitur: Et hoc a Deo, etc: id est, a Deo hoc operatur, ut quod aliis est perditio, vobis sit salvatio. In quibus hoc operatur? In vobis, quibus donatum est, etc. Quanquam studiose Apostolus Dei gratiam in omnibus extollat, ad laudem tamen Philippensium pertinet, quod dicit, a Deo Patre ipsis donatum ut credant et patiantur pro Christo: non enim hoc concedit aut donat, nisi amatoribus Christi, quos ipse amare se fecit. Nam multi habent fidem, sed non tantam ut possent pati pro Christo. Et quia dixerat eis datum ut patiantur pro Christo, subjunxit, certamen.
Sequitur: Idem certamen, etc: id est, nolo hunc 134.0592D| ignoretis agonem; ipse est quem vidistis in me, vel audistis ex me; id est, carcer, catenae, flagra, et caetera talia. De eo quod alia viderant, id est apud se, et alia audierant, id est, quae vel Jerosolymis vel Romae pertulerat.
(CAP. II.) Sequitur: Si qua ergo consolatio, etc.
De eo quod petiturus beneficium, ut gaudium suum impleatur, quod est, idem sapiant, et in nullo ab invicem discrepent, quasi rationem meritorum praemittit, quibus impetret quod poscit. Rationes vero meritorum sunt; quia advocati in Christo consolantur, 134.0593A| et solatium charitatis habent, etc. Egregius ordo. Primum credendo advocantur et consolantur in Christo: deinde restat ut habeant solatium charitatis, post per dilectionem acquiritur societas spiritus: et ita demum sunt viscera unius corporis, et habent miserationes. Et est sensus: Si qua est consolatio in Christo, implete gaudium meum. Et ad singula ita subaudiendum est; quasi dicat: Si ista sunt in vobis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis. Ubi? Eamdem charitatem habentes, unanimes. Haec, quae enumerat superius, tunc vera erunt, si ista quae infra commendat, impleverint. Nota quod sic eos constringit, ut si haec non custodierint, nec in caeteris probati videantur, ut, quia ab illis nolebant videri extranei, ista servarent, ut essent perfecti. 134.0593B| Et quia erant contensiosi inter eos, quia in domo magna sunt vasa aurea, sunt et lignea; ideo subdit: nihil per contentionem, etc. De eo quod alii habent, contendendi necessitatem, alii voluntatem. Et quia vitiosum est, utrumque prohibet Apostolus. Et quia nonnulli causa jactantiae contendunt, ideo subdit: Neque per inanem gloriam. Plena gloria est placere Deo velle; inanis et vacua gloria est hominum favorem appetere; quod Christianum non decet. Nunc vero secundae speciei subjunxit contraria.
Sequitur: Sed in humilitate, etc. Vera humilitas est, si alium tibi credis potiorem; et tunc poteris servare patientiam, veluti servus aut filius, quia potiorem sciunt dominum et patrem. Et ut hoc possis implere, cogita quod in illo qui malus est, forte latet 134.0593C| bonum, pro quo tibi possit praeferri aut in te forte latet malum, quod tu non cognoscis; item, forte ille de malo convertetur ad bonum, et tu de bono ad malum.
Sequitur: Non quae sua sunt quaerentes, etc. Si de nobis tantum cogitemus, id est, de nostra liberatione, prodesse nobis possumus. Sed hoc parum est. Tunc enim de nobis vere agimus, si alios adjuvamus; cum enim unum corpus sumus, veluti membra pro toto corpore, laborare debemus.
Hoc, quod monet, confirmat exemplo, cum subdit: Hoc enim sentite in vobis, etc. Et est sensus: Sic non quaeratis quae vestra sunt, sed quae aliorum; sicut nec Christus: Qui, cum esset Verbum, aequalis Patri, non solum homo propter homines fieri, sed 134.0593D| etiam peccata eorum in se suscipere voluit. Quanto magis tu homo portare debes infirmitatem hominis, tam mentis quam et corporis, quia et tu infirmari, quasi homo, potes. Et ideo exhibe illi quod tibi vis impendi, sicut et iste fecit, qui dicit: Omnibus omnia factus sum, etc. (I Cor. IX, 22).
134.0594A| Sequitur: Qui, cum in forma Dei, etc. De eo quod in forma Dei aequalis Patri, in forma servi non amitteret formam Dei. Unum enim idemque est in forma Dei et in forma servi. Et ideo in forma Dei major seipso: in forma vero servi minor seipso: ut illud: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); item: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Hinc Augustinus dicit: Est ergo Dei Filius Deo Patri natura aequalis in forma Dei; in forma servi minor Patre. Ergo quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus, utrumque est homo; sed utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque homo propter acceptum hominem; neque enim illa susceptione alterum in alterum mutatum est; id est, nec deitas in humanitatem, nec humanitas in 134.0594B| deitatem.
Sequitur: Non rapinam arbitratus est, etc. Non fuit necesse accipere per rapinam, quod habebat per naturam.
Sequitur: Sed semetipsum exinanivit, non substantiam evacuans, sed honorem abscondens.
Sequitur: Formam servi accipiens, non amittendo quod erat, sed assumendo quod non erat, adeo ut pedes lavaret discipulis (Joan. XIII, 5).
Sequitur: In similitudinem hominum factus, etc. Augustinus: Multis modis dicimus habitum, id est, habitum animi, sicut est alicujus artis perceptio; vel habitum corporis, secundum quod dicimus alium alio luculentiorem et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum eorum, quae 134.0594C| membris nostris accommodantur, unde dicimus vestitum, calceatum, armatum; sed in his omnibus ab eo verbo, quod est habere, dicitur habitus. Habitus ergo dicitur in ea re, quae accidit ut haberi possit, et sine qua esse possumus. Verumtamen hoc interest quod quaedam mutant, sed non mutantur, ut sapientia; quaedam mutant et mutantur, ut cibus; sumptus enim non habet eamdem speciem, et sumens fit de invalido validus; sunt quae mutantur et non mutant, ut vestis exuta; namque non habet eamdem pulchritudinem, quam induta; est quartum genus, quod nec mutat nec mutatur, ut annulus; quod genus, si diligenter attendas, aut nullum est, aut rarissimum. Iste habitus non est ex primo genere, quia natura hominis non mutavit naturam 134.0594D| deitatis; nec ex secundo, quia nec deitas in humanitatem, nec humanitas translata est in deitatem; sed potius ex tertio: sic enim assumptus est, ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque conjunctius, quam vestis ab homine cum induitur. Hoc ergo nomine habitum 134.0595A| ostendit Apostolus, quod hominem, veluti vestem, induit; quem sibi uniens atque conformans, immortalitati, aeternitatique sociavit. Nam illum habitum, qui est in perceptione sapientiae, Graeci exin vocant; hunc autem, secundum quod dicimus calceatum, armatum, vestitum, scemam vocant. Unde intelligimus de isto locutum Apostolum, quia ubi nos habitum, illi scema habent; quo nomine oportet intelligi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicut nec veste membra mutantur, quanquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit. Sed tanquam verba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intelligatur Deus humanitatis assumptor, electum est, ut Graece scema, et Latine habitus diceretur 134.0595B| illa susceptio. Ut homo dicit, id est, habendo hominem, inventus ut homo est, sive ut homo; ut media scilicet significatione monstretur plusquam homo.
Sequitur: Humiliavit semetipsum, etc. De eo quod multa sunt genera mortuorum, ideo addit, crucis. Nam de hac morte dicunt impii: Morte turpissima condemnemus eum (Sap. II, 20). Valet ad hoc, quod supra monuerat ut sua non quaererent. Ecce moritur immortalis pro mortalibus. In hoc quod ille pro nobis omnia pertulit, ostendit non quae nostra sunt, sed quae aliorum quaerenda, et quia humilitatem, obedientiam, et caetera talia intelligimus in Christo, studeamus ita vivere, ut eadem sentiamus in nobis.
134.0595C| Sequitur: Propter quod Deus illum exaltavit, etc. Divinitas non exaltatur, quia nec humiliari potuit, sed secundum humanam naturam debet intelligi.
Sequitur: Et donavit illi nomen, etc., quod comparari possit cum Filii nomine. Hoc nomen dedit Pater assumpto homini, ut sit proprius, et natura Filius.
Sequitur: Ut in nomine Jesu, etc. In quo nomine, nisi Christi Jesu omne genu flectit, coelestium, angelorum, terrestrium, hominum, infernorum, daemonum? Per geniculationem quaedam mentis subjectio intelligi debet; quia angeli incorporei sunt.
Sequitur: Et omnis lingua confiteatur, etc.: id est, ejusdem gloriae. Nota quemadmodum eumdem hominem, quem Deum commendat, ut persona una sit, 134.0595D| ut Deus trinitas sit, non quaternitas: sicut enim non duplicatur persona, cum anima jungitur carni; ita non augetur numerus personarum, cum homo accedit Verbo, ut sit unus Christus.
Itaque, charissimi, etc. Postquam monuit, quae sunt aliorum quaerenda esse, et hoc ipsum Dominico confirmavit exemplo, subjungit exhortationem, ut se invicem diligant. Nota quod charissimi, quia obedientes.
Sed quare cum metu et timore ac tremore? Sunt qui putant timorem ad animam, tremorem pertinere 134.0596A| ad corpus. Sed quare magis ac magis? Nisi quia dies mortis appropiat, vel quia in absentia magis timidus est qui monet? De eo quod intente debemus audire hujus loci mysterium: id est, quod consulentes aliis, et curam de aliis gerentes, nobis magis salutem operamur, deinde quod in nobis sit potestas nobis operari salutem. Sic enim dixit: salutem vestram operamini. Sed ne superbia oriretur, statim subdit: Deus enim est, qui operatur; etc., ne daretur locus haereticis, qui dicunt a nobis ipsis operari bonum posse. Deum namque dicit operari, et nos. Bonum quidem opus et Dei est, et nostrum, Deus enim operatur velle, inspirando ac suadendo, et praemia promittendo; et perficere, dicendo: qui perseveraverit, etc. (Matth. X, 22).
134.0596B| Sequitur: Omnia facite sine murmuratione, etc. His namque verbis docet, si ad superiora hoc referas, ut cum aliorum salutem quaerentes fatigamus, non valentes implere quod cupimus, non murmuremus, nec de mercede dubitemus. Aliter: Qui hactenus monuerat aliorum salutem quaerendam, nunc docet ut praecepta legalia, prophetica et evangelica volentes implere, de gravitate querelando non murmuremus; quia beati sunt mites (Matth. V, 4); neque cum dubitatione, quia capillus capitis non peribit (Luc. XII, 7).
Sequitur: Ut sitis sine querela; id est, sine reprehensione; et simplices filii, quia simplex divina natura simplices vult cultores, ut illud: Sancti estote, quia, etc. (Levit. XI, 44; I Petr. I, 16), sine criminis 134.0596C| reprehensione.
Sequitur: In medio nationis, etc. Cum in hac vita sumus, studendum est ut malorum conversationem bene vivendo transcendamus, facientes sine reprehensione et tunc lucebitis sicut luminaria in mundo, sicut sol; sicut solis splendore obscurantur stellae, ita clara nostra vita obscurabitur conversatio malorum. Verbum vitae dicit, quia habent mali verba mortua, et continentes, id est, amantes quod dicunt. Et bene addit, ad gloriam, quia gloria magistrorum profectus discipulorum est. Sed quando? In diem Christi, id est, judicii: quia tunc audiet praedicator bonus: Esto supra decem, vel quinque civitates (Luc. XIX, 17): et tunc manifestabitur quod non in vacuum laboraverint, modo vero videntur apud infideles in 134.0596D| vanum laborare, sed tunc ostendetur quod multos Domino praedicando acquisierint. Nota quod generale nomen est, laboravi, speciale, cucurri.
Sequitur: Sed et si immolor, etc. Quasi dicat: Si occidar, quia sacrificium et obsequium fidei vestrae obtuli Deo, tristitiam meae mortis vincit gaudium vestrae salvationis, eo quod, me praedicante, credidistis, ideoque et vos idipsum congaudete et congratulamini mihi; id est, qualem ego de vobis, talem vos de nobis habetote curam.
Sequitur. Spero autem in Domino Jesu, etc. 134.0597A| Nota quod post Epistolam promittat se Timotheum mittere, in quo monstratur, quod magnam de his habeat curam. Nota cum quanta gravitate promittat. Ait enim: Spero in Domino. Et quare mittat, aperit, dicendo: Ut et ego bono animo sim: id est, ut gaudeam, cum vestrum audiero profectum. Et quare istum mittat, exponit, cum dicit: Neminem enim habeo tam unanimem; id est, qui eamdem mentem gerat. Ecce habes unam causam. Habes alteram: Qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit; id est ille mittendus est, qui et mihi charus est, sed et pro vobis sollicitudinem habeat.
Sequitur: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi; id est, vel commoda, vel quietem, nolentes tribulationem sustinere pro aliorum salute. 134.0597B| Erant multi, qui curam aliorum habebant, sed contigerat ut illo tempore, quando Timotheum misit, alibi essent directi, et non nisi mercenarios secum haberet, id est, sua quaerentes.
Sequitur: Experimentum autem ejus, etc. Quasi dicat: Servivit mecum Timotheus in Evangelium; sed breviter ostendit qualiter, id est, sicut filius patri in charitate, et devoto amore. Nota quod non ideo charissimus, quia servivit illi in catenis et in carcere, sed quia cum illo servivit praedicando.
Sequitur: Hunc igitur spero me mittere ad vos. Nota quod, postquam commendavit personam, et affectum, et diligentiam, dicit talem se mittere, sed cum praemissa gravitate: verumtamen non statim, sed cum viderit quae circa se sunt.
134.0597C| Sequitur: Spero autem, etc. Magno affectu, et magna dilectione post Timothei adventum promittit se venturum, quoniam adventus ejus non est otiosus.
Sequitur: Necessarium autem, etc. Licet promiserit Timothei adventum, tamen quia mora erat, interim mittit Epaphroditum, cujus personam commendat: commendatio enim personae est; fratrem, inquit, et commilitonem meum; fratrem in fide et lege, commilitonem in castris, sive doctrinis. Vestrum vero apostolum dixit, id est, ad vos missum, quia alii ad alios fuerant missi. Omnis namque, qui propter Evangelium mittitur, apostolus dicitur. Subjunxit vero causam, quare ipsum mittat; quoniam quidem omnes vos desiderabat. Et haec ideo dicit, ut 134.0597D| amplius ab eis ipse diligeretur.
Sequitur: Et moestus erat, etc.: id est, causa vestrae tristitiae moestus erat, eo quod vos nimium tristatos audierat pro infirmitate sua. Hoc taedio laborabat, et nimium vos videre desiderabat.
Sequitur: Nam infirmatus est usque ad mortem, etc. Ostendit enim hic cur taediabatur et moestabatur, quoniam in tali aegrotatione magna sunt desideria et vehementia. Ad mortem inquit, aegrotavit; 134.0598A| Dominus autem misertus est ejus. Ecce monstratur beneficium Dei, si in vita servamur; deinde quia ad mortem festinare non debemus. Omne enim, quod ad vitam hic agimus, bene agimus, si nobis et aliis prosumus.
Sequitur: Ne tristitiam, etc.; id est, ne tristitia carceris augeret tristitiam desolationis. Nota quod discrevit missiones. Sed quare misit? Ut viso eo iterum, etc.: id est, pro cujus absentia tristabamini. Et ego sim sine tristitia, qui vestrae causa tristitiae fueram tristis, sive, qui potui tristis esse de ejus absentia, sim laetus ex vestra consolatione. Nota quod rogare debemus pro illorum vita, per quos alii adjuvantur.
Sequitur: Festinantius, etc. Sed quaerit aliquis 134.0598B| quomodo potuerit infirmari apud illum, qui mortuos suscitabat. Sed noverit quod signa non sunt pro fidelibus, sed pro infidelibus (I Cor. XIV, 22). Item quaerit aliquis quomodo se dicit pro infirmitate discipuli tristem, qui alios monet ne contristentur de dormientibus (I Thess. IV, 12). Sed noverit aliam esse tristitiam desperationis, aliam desolationis.
Sequitur: Excipit autem illum, etc. Dicit hoc sive ut ardentiores sint erga illum, sive propter illos qui minus erant spiritales. In Domino; id est, vos, qui Domini estis, ministrum ejus suscipite, et amate cum omni gratulatione.
Sequitur: Et hujusmodi cum honore habetote; id est, non solum talem, sed et omnes qui hujus sunt meriti.
134.0598C| Sed quare cum honore? Sequitur: Quoniam propter opus Christi, etc.; id est, adeo laboravit in praedicatione, ut infirmitatem incurreret. Aliter: Tradidit animam suam mihi inhaerens ac serviens in vinculis; sive liberaliter praedicans: Animam suam ad mortem, secundum illud: Qui perdiderit animam suam, etc. (Marc. VIII, 35; Matth. XVI, 25; Luc. XVII, 33).
Sequitur: Ut impleret id quod vobis, etc. Ac si dicat: Quia ego in aliis occupatus fui, ille complevit quod meo defuit obsequio. Aliter: Ipse mihi pro vobis servivit.
(CAP. III.) Sequitur: De caetero, fratres, gaudete in Domino; id est, non in mundo.
134.0598D| Sequitur: Eadem mihi scribere, etc. Id est, eadem quae docui mihi non est pigrum scribere; quia vobis intelligo necessarium propter falsos praedicatores, de quibus et subditur.
Sequitur: Videte canes, etc. His verbis monet ut a Judaeis aemulatoribus legis se temperent; eo quod sint operarii iniquitatis: nam quod apostoli aedificabant, quia salutem in operibus legis credebant, ipsi destruere conabantur.
134.0599A| Sequitur: Videte concisionem. Quid est concisio, nisi praecisio? Eos enim designat, qui invidentes gentibus, pravitate eloquiorum suorum perverterant Galatas, suadentes circumcisionem. Quos bene canes vocat, qui primum latrant, deinde morsu saevo lacerant carnem.
Sequitur: Nos enim sumus circumcisio, qui spiritui Dei servimus. De eo quod Christi famuli circumcidunt omnes sensus suos. Ac si dicat: Circumcidimus enim omne malum a cordibus nostris: illi autem unius membri auferunt pellem.
Sequitur: Et gloriamur. Nunquid in lege? Non. Sed in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes: id est, non habemus spem in carnali circumcisione, sicut illi, qui in ea salvationem suam collocant. 134.0599B| Et ne viderentur ob hoc dicere, quasi ipse non habuisset causam gloriandi, subjunxit: Quanquam et ego, etc.: id est, possum et in carne gloriari, si volo.
Sequitur: Si quis alius videtur in carne, ego magis. Ecce docet, quare in carne fiduciam habeat: scilicet, quia Judaeus est circumcisione, genere, tribu, gente, lege, administratione in lege, studio etiam et vitae; et tamen haec omnia damnum sibi esse dicit propter Christum.
Sequitur: Circumcisus octava die, etc. De eo quod his manifestat verbis, quare in carne magis quam caeteri potuerit gloriari: qui, ut ostenderet quantum studium erga Judaismum habuerit, dicit se Ecclesiam Dei persecutum, et sine querela in lege conversatum. 134.0599C| Sed quae prius lucrum credidi, damnum mihi facere intellexi: et quia illa hoc tempore non valere recognovi, ideo tanquam detrimenta habeo omnia illa vilia propter Christum, quibus putabam me vitam acquirere: haec propter Christum, tanquam impedimenta, abjeci; et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Quid est, detrimentum feci, nisi, detrimentis effectus sum?
Sequitur: Et inveniar in illo, id est, in Christo, non habens meam justitiam, id est, legis; quasi dicat: Justitia mea erat cum meo conatu; per opera legis Deo me posse placere credebam.
Sequitur; Sed eam, quae ex fide est Jesu Christi; hanc justitiam, quae ex fide est Christi, non quae ex operibus legis.
134.0599D| Ad quid haec justitia? Sequitur: Ad agnoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus; id est, ut agnoscam perfecte beneficium ejus, et vim resurrectionis, qui ideo resurrexit, ut nos resurgamus, et societatem passionum illius. Virtus resurrectionis est societas passionum. Et quia meritum passionum est resurrectio, ideo forte praemissa est resurrectio.
134.0600A| Sequitur: Si quo modo occurram, etc.: ad perfectorum resurrectionem dicit, non malorum societatem. Docet enim quod si in vita socii passionis fuerimus, in resurrectione obvii Domino erimus (II Cor. I, 7; I Thess. IV, 16).
Sequitur: Non quod jam acceperim, etc. Quantum ad perfectionem, quam in hac vita habent sancti, pertinet, perfectus erat Paulus; quantum ad futuram perfectionem, imperfectus. Nam quia laudaverat Philippenses, ne illi aut superbirent, aut pigri remanerent, dicit se imperfectum, ut cum hoc audirent, dicerent: Si Apostolus non est perfectus, quis hominum potest in hac vita esse perfectus?
Et ideo sequitur: Sequor autem, si comprehendam, 134.0600B| etc. Iste Ecclesiam Christi devastans comprehensus est, quando in via apparuit ei Jesus (Act. IX, 3). Nota quod non omnibus passionibus suis Christus liberavit omnes sequentes, et quodammodo comprehendit universos se sequentes. Ille ergo, qui sequitur Christum, et comprehendere vult Christum, in omnibus passionibus suis sequi illum debet, ut comprehendat Christum in eo, in quo et comprehensus est a Christo.
Sequitur: Ego me non arbitror, etc. De eo quod superius dicit se non accepisse, nec perfectum esse, et nunc non comprehendisse; quia quantum ad perfectionem futurae vitae attinet, imperfectus erat, quantum ad comparationem aliorum in carne viventium respicit, perfectus erat. Sed 134.0600C| dicit se ad exemplum sagittarii ad propositum et ad signum jacula dirigere, ne sagitta ad alteram partem declinans imperitum ostendat sagittarium. Asserit se praeteritorum oblivisci, et ad propriora extendi; per quae docet praeterita negligenda, et futura quaerenda: ut quod hodie perfectum putavit; proficiendo, cras inveniatur imperfectum; quatenus non in statione, sed in cursu permanentes, ad perfectam justitiam veniamus.
De eo quod haec audientes Philippenses poterant dicere: Si adhuc Apostolus imperfectum se dicit, quanto magis nos sumus imperfecti? Ideo se dicit multis tribulationibus afflictum non comprehendisse, quia adhuc vivebat; quoniam magna participatio est passionum, mori pro Christo; et quia vivit, 134.0600D| dicit se non comprehendisse. De eo quod per unum intelligenda sunt temporalia cuncta, et per futura, appetitio aeternorum. Quoniam retro est omne, quod transit; futurum est, quod veniens permanet.
Sequitur: Ad ea vero, quae sunt priora, extendens meipsum, etc. Ac si dicat: Scio quia in domo Dei quotidie proficio, et praeteritum laborem non computans, ad priora festino. Est enim quaerentis intentio, 134.0601A| donec apprehendatur illud, quo tendimus. Sed ea est recta intentio, quae proficiscitur ad fidem. Certam enim fides inchoat cognitionem, quae non in hac, sed in illa vita perficietur, quando videbimus, etc. (I Cor. XIII, 12). Hoc ergo sapiamus, ut noverimus tutiorem esse effectum vera quaerendi, quam incognita pro cognitis praesumendi. Sic ergo quaeramus quasi inventuri, et sic inveniamus quasi quaesituri: cum enim consummaverit homo, tunc incipit.
Sequitur: Quicunque ergo perfecti, etc. Quid sentire debemus, nisi imperfectos nos esse, et necdum comprehendisse? Sed dic, Paule, quomodo perfectus et imperfectus sis? Haec est enim vera sapientia hominis, imperfectum se esse nosse: nam 134.0601B| cunctorum sanctorum in carne imperfecta perfectio est; quia in ista vita perfecta perfectio esse non potest, in qua concupiscit caro adversus spiritum. Hic praeceptum est ut desideriis peccati non obediamus: ibi erit ut desideria peccati non habeamus. Illam vero perfectam perfectionem sitiens dicit se imperfectum; et rursum sciens se non habere voluntatem peccandi, quamvis peccet nolens, dicit se perfectum. Perfectus est qui suam non erubescit imperfectionem.
Sequitur: Et si quid aliter sapitis, etc.; id est, si aliquid alia ratione Deus vobis revelavit, ut ad cultum melioris conversationis pertinens cogitetis; Dei cogitate donum, ne inflemini.
Et ne hic oriretur praesumptio, et putaretur a 134.0601C| Deo revelatum quod non erat, ideo subjecit: Verumtamen ad quod venimus, ut idem sapiamus. Hoc est, non extra regulam disciplinae sapere in conversatione fidei; sed hoc sapere, quod commune sit, et honestum, in Evangelii veritate. Aliter: Et si est aliquid de hoc ipso, quod nos diximus, quod vos aliter accipiatis, sapiatis, et intelligatis concedi vobis. Ergo qui perfecti estis, etiamsi quid minus perfecte sapitis, humiliter exspectate, et a Deo poscite: ipse enim potest revelare ambulantibus. Et ideo subdit: Verumtamen ad id quod pervenimus, ut idem sapiamus. Quid est ad quod pervenimus? Scilicet, ut quae retro sunt, obliviscentes, ad priora tendamus. Hoc enim hic repetit dicendo: In eo ambulemus. Ita ambulantibus quod 134.0601D| deest revelatur.
Sequitur: Imitatores mei estote, id est, illorum, quae ago, vel doceo.
Sequitur: Et observate eos, etc. De eo quod dupliciter dicitur observare; vel ad imitandum, ut hic; vel ad cavendum, ut ad Romanos: Observate eos qui dissensiones, et offendicula faciunt (Rom. XVI, 17).
Sequitur: Multi enim ambulant, etc. De eo quod falsos hic apostolos notat. Notantur et haeretici, 134.0602A| qui cruciatum corporis in epulas et luxuriam converterunt.
Sequitur: Nunc autem et flens dico, etc. Nota quanta in eo erat dilectio. Non solum suos instruit, sed extraneos deflet. A cujus sollicitudine longe distant, qui suis pereuntibus, gaudent.
Quos deflet exponit: inimicos, inquit, crucis Christi. Hi, qui secundum Evangelium, Christum passibilem, et impassibilem, incircumscriptum et localem, aeternum et temporalem non intelligunt. Aliter: Inimicos crucis Christi, qui aut mortuum eum non credunt, aut purum hominem eum putantes esse, crucem ejus derident, quae salus facta est hominis.
Sequitur: Quorum finis interitus; id est, falsorum 134.0602B| apostolorum, et haereticorum; quia sancto Spiritu erat repletus, ideo noverat illos perseveraturos in malo, quod aliis nosse non datur; ideoque occulta non judicemus.
Sequitur: Quorum Deus venter. Quare Deus venter? Quia propter cibum praedicabant; sive quia Deum delectari in ciborum mundorum perceptione credebant. Gloriam vero dicimus in confusione, quia in pudendis membris gloriabantur, et de his, qui terrena sapiunt, ideoque in carnali circumcisione confidunt.
Sequitur: Nostra autem conversatio, etc. Ac si dicat: O Philippenses, tantae cautelae fuistis, ut non sitis a falsis seducti, sed nobiscum conversemini in coelis. Nota quod in carne est, qui se dicit habitare in 134.0602C| coelis, quoniam aliubi detinebatur carne, aliubi erat mente. Nota quod pax ista non est malorum; ideo videndum est ut talia faciamus, loquamur et cogitemus, quae illi congruant.
Sequitur: Unde etiam, etc., id est, de coelo. Ibi enim ascendit. Inde venturum eum credimus ad exemplum populi, qui exspectabat sacerdotem, ut egrederetur de sanctis sanctorum. Quem? Qui reformabit, etc. Id est, qui resurgendo spem dedit resurgendi, quoniam quod habemus in spe, celebrata resurrectione habebimus in re: quando mortale induet immortalitatem, etc. (I Cor. XV, 53). Et ne diffideres de pulvere hominem resurrecturum, adjecit: Secundum operationem, qua potuit sibi subjicere omnia. Tunc enim erit configuratio, quando similes effecti videbimus 134.0602D| eum sicuti est (I Joan. III, 2).
Sequitur (CAP. IV.): Itaque, fratres mei charissimi, etc. De eo quod his verbis commonet, ut in eadem fide maneant; quod fieri non potest, nisi unam charitatem habeant. O Philippenses, si hoc feceritis, eritis gloria et corona mea; gloria in praesenti; corona in futuro. In bonorum namque auditorum provectu gaudium est praedicatorum.
Sequitur: Euchodiam rogo, etc. De eo quod mulieres erant scientiam habentes, quas ad majorem 134.0603A| prudentiam invitat, ut sicut in operibus Evangelii profecerant, proficerent et in scientia, et bene dicit idipsum sapere in Domino, id est, quae circa Christum scripta sunt, recte sentiant et intelligant.
Sequitur: Rogo etiam te, etc. De eo quod Germanus proprium nomen erat, compar vero dignitatis, sicut Epaphroditus dicitur commilito Pauli. Nota quod non dicit, impero. Ubi instruuntur doctores, ut bonos auditores alloquendo magis quam imperando doceant. Et bene dicit; quae mecum laboraverunt in Evangelio, vel operando, vel docendo; docendo videlicet non in viris, sed in feminis; non in Ecclesia, sed in domo. Cum Clemente et caeteris adjutoribus meis. Clemens iste ex philosopho magnae doctrinae vir fuit, quique Romanae Ecclesiae praefuit 134.0603B| . Et bene dicit: Quorum nomina sunt in libro vitae, ut nec referat quod non sint scripta in hac Epistola. De eo quod hujus libri Moyses (Exod. XVII, 14), et David (Psal. XXXIX, 8; LXVIII, 29) faciunt mentionem, et Salvator in Evangelio (Joan. XX, 30; XXI, 25); qui enim se et alios monendo salvant, adjutores apostoli sunt.
De spiritali vero commendatione transit ad generalem admonitionem, cum dicit: Gaudete in Domino, etc. De eo quod laetus Apostolus in operibus, et fide eorum ad cumulum gaudii monet, ut gaudeant et ipsi. Sed ubi? In Domino: id est, non in mundo, et non per intervalla temporum, ut quidam; sed semper, id est, in prosperis, et in adversis, et in caeteris quae de his dici solent.
134.0603C| Sequitur: Modestia vestra, etc. De eo quod modestia dicitur, eo quod teneat modum. Valde enim ad meritum futurae vitae pertinet, si modeste vivamus. Et in omnibus dicit, id est, tam Judaeis quam gentilibus persequentibus, ut modestia vestra convertantur.
Sequitur: Dominus prope est, etc. Magna est haec 134.0604A| exhortatio. Cum enim immineat finis cujusque, et dies judicii, debet nobis esse properatio, ut bonis moribus magnaque modestia vivamus: sive quia Dominus prope est omnibus invocantibus se in veritate (Psal. CXLIV, 18), non debetis esse solliciti de rebus mundanis, quia et omnia necessaria vobis procurat Deus, et meliora in illa vita, quae futura est aeterna: sive, nolite timere persequentes, quia juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde (Psal. XXXIII, 19).
Sequitur: Sed in omni oratione, etc. Oratio est pro adipiscendis, quae speramus; obsecrationes, pro peccatis praeteritis, vel praesentibus; gratiarum sunt actiones, laudes pro collatis beneficiis, quae omnia in missae officio continentur.
134.0604B| Sequitur: Petitiones vestrae, etc., id est, qui petit talia petat, quae fidelem petere decet; jam quia nota sunt Deo quae agimus; et innotescenda tali modo, ut diximus, talia sint quae fideli et justo conveniant viro.
Sequitur: Pax Dei, etc. De eo quod vehementer et acute hoc positum est. Cum enim pax Dei venerit in nos, Deum intelligemus; et cum Deum intellexerimus, nihil dissonum, vel pravum, sicut antea, faciemus, sed ita erunt omnia pacata, ut nobiscum omnis noster sit intellectus. Pax enim est jam quiescere et securitatem habere. Quam pacem Deus nobis tribuit, cum jam omnis intellectus nobiscum est. Qui enim Deum intelligit, omnia intelligit; et omnia intelligendo, pacem Dei habet, per quam cor 134.0604C| et omnia cordis interiora custodiuntur. Nota quod ait: Petitiones vestrae innotescant. Haec notitia assiduitate fit et vigilantia orationis. Tunc demum munitionibus pacis suae, quae omnem superent mentem, ait, custodiet corda vestra. Hoc dicit, quia qui habet cum Deo pacem, non timet omnem mentem adversam.
134.0605A| De caetero, fratres, etc. Quid est de caetero? Nisi, postquam cogniti estis, sic sentite, ut quaecunque sunt vera, haec accipiatis, et cogitetis? Quae sunt illa vera? Quae utique in Evangelio dicta sunt. Consequens vero est, ut vera sint casta, non enim corrumpitur verum; et hoc castum est, quod non corrumpitur: deinde quae vera, et casta sunt, et justa sunt. Deinde enumerat amabilia, et bonae famae, quamvis non amet secundum bonum, quod de eo loquatur. Item quae bonae famae sunt, non habent invidiam; ex quibus omnibus, superiora ad ipsam virtutem, haec ad fructum virtutis pertinent. Virtus enim est amare vera, casta, justa, sancta, et fructus virtutis est, amabilia et bonae famae. Ideo haec duo subjungit: Si qua virtus, si qua laus; sed sicut non 134.0605B| a nobis virtus, ita nec nostra laus, sed Dei. Haec cogitate; utique quae illa sint, quae didicistis, me docente. Sequitur: Et accepistis: rursus unde accepistis, audistis et vidistis? Id est audistis ex me, vidistis in me. Haec dicit, quia non tantum monitor, sed exemplum fuit totius boni. Sequitur: Haec agite. Superius dixerat: Cogitate; non enim sufficit bona cogitatio absque actione.
Sequitur: Et Deus pacis erit vobiscum. Nota quod hoc praemium Philippensibus maxime necessarium erat, id est, ut omnes unum sentirent, ac per hoc Deum pacis amatorem atque doctorem secum haberent
Sequitur: Gavisus sum autem in Domino vehementer, etc.; id est, refloruistis flore boni operis, 134.0605C| quem non oblivio arefecerat, sed occupatio impedierat; et ideo subdit: Occupati enim eratis.
Sequitur: Non quasi propter penuriam, etc. Subauditur: ut ea, quae mihi sunt necessaria, mittatis. Et est sensus: Non ideo dico, inquit, propter penuriam; non enim volo pro me sentiatis id quod et ante sentiebatis, ut mihi mitteretis; aut quod nunc volo, ut mittatis, propter penuriam dico. Sic enim postea ait: Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in oratione vestra (Infra IV, 17). Non ergo propter inopiam istud quaero, sed ut fructus sit abundans in oratione vestra.
Sequitur: Ego enim didici, in quibus sim sufficiens. Didici enim ego, ut contentus sim his, quae 134.0605D| habeo, et in quibus sim mihimetipsi sufficiens. Non enim ad sumptum tantum hoc referendum est, sed ad omnia, quae ab alio exhiberi alteri possunt. Denique non ad pecunias tantum, sed ad necessaria quaeque posuit etiam hoc.
Sequitur: Scio humiliari, scio et abundare: ubique, etc. Penuriam pati, quorumcunque hominum est, sed scire penuriam pati, magnorum. Sic et abundare quisque potest; scire autem abundare, 134.0606A| non est nisi eorum, quos abundantia non corrumpit.
Sequitur: Omnia possum, etc. Non se sui causa hoc eorum opere gaudere, sed in profectu eorum gaudere testatur. Dicit beatus papa Gregorius, quod nisi ars esset nosse abundare, et esurire, et caetera talia, non magnopere diceret Apostolus, scio, vel didici. Nota quod haec non sibi, sed Domino ascribat. Omnia, inquit, possum; non quaedam: in eo, qui me confortat; non in me. De eo quod iste modus et fidelibus servandus est, id est, ut suum posse in divina fortitudine collocent.
Sequitur: Verumtamen bene fecistis, id est participes fuistis, vel subvenistis mihi in tribulatione, quia non debuit mea aequanimitas vestram impedire 134.0606B| mercedem. Nota quod non erat de illorum numero, qui ea quae sua sunt quaerunt; dicit enim non se quaerere datum, sed requirere fructum. Qui possunt istum imitari, gaudeant: qui vero non possunt, de lacte ovium suarum suam sustentent necessitatem: sed non negligant ovium infirmitatem.
Sequitur: Scitis autem et vos, etc. De eo quod hic aperte exposuit, quod supra dictum est, tribulationi meae communicastis, id est, auxilium praestitistis, praebendo necessaria. Quod vero dicit, in ratione dati et accepti, non ita accipiendum est, ut ipse aliquid dederit qui accepit; sed cum munus datur, ratio dati est et accepti. Quam enim pecuniam Paulus daret? Sed quoniam ratio dati et accepti est in pecunia, sequitur: quia et Thessalonicam, 134.0606C| etc. Ecce ostendit se scire quam devoti in ministrando fuerint, id est ut non solum apud suos Apostolo praedicanti, sed longe posito ministraverint.
Et ne videretur hoc ideo dicere, ut accipere vellet aliquid ab illis, subjunxit: Non quia quaero datum, sed requiro fructum. Non ego, inquit, neque ista necessaria requiro: sed fructum benevolentiae vestrae. Datum dicit in re, fructum in devotione. Unde et subdit: Habeo autem omnia, et abundo, id est ideo non requiro datum, quia omnia habeo. Et multi habent omnia, sed non abundant.
Denique prosequitur, ut ostendat abundantiam: Repletus sum acceptis ab Epaphrodito. Ne illud, quod abundat, alienum sit, dicit et ipsorum esse, qui miserunt. 134.0606D| Repletus sum, inquit, cum accepi ea quae per Epaphroditum misistis. Sicut supra nihil requirit, nisi fructum, ita et hic, cum repletum se dicit, non in his quae missa sunt gaudet, sed in devotione mittentium. Et odor suavitatis non in re est oblata, sed in mentis devotione, sicut sacrificium Noe in odore suavitatis dicitur (Gen. VIII, 21), cum Deus non delectetur in carne et sanguine pecorum. De eo quod non otiose haec dicit, nisi aut negligentius, 134.0607A| aut minus copiose, sicut solitum erat ab eis fieri, factum videbatur, ut reminiscentes priorum operum scirent se minus fecisse quam coeperant. Nota quod eleemosyna hostia vocatur; et sicut a sanctis oblata accipitur, ita a malis oblata respuitur. Finita narratione de eleemosyna, orat pro illis.
Sequitur: Deus autem meus. Nota quod justorum est vox ista, quorum Deus est per gratiam. Desiderium vestrum dicit, quorum noverat bona esse corda. Secundum divitias suas dicit, non mundi. Dei divitiae spiritales sunt. Et in gloria, et in Christo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae reconditi. Nota quod haec benedictio non est inferior benedictionibus patriarcharum.
Sequitur: Deo autem, et Patri, etc. Deo Patri gloria, 134.0607B| et in Christo Jesu sit illi gloria aeterna, quae gloria ambabus personis una cum Spiritu sancto, qui est unus Deus, debetur. De eo quod, finita epistola in laude, transit ad salutationem.
Sequitur: Salutate omnem sanctum. Terribile, quod non nisi sanctos salutat. Sanctos vocat a 134.0608A| criminibus alienos, non a peccatis. Sequitur: Salutant vos omnes fratres, qui mecum sunt, carne, vobiscum mente. Salutant vos etiam sancti eminentioris meriti, sed maxime qui de domo Caesaris sunt. Quare istos specialiter notat? Quia volebat illos ostendere devotiores; et ut illi audientes potentes credidisse, laetiores fierent, ac si diceret: Nolite timere Evangelium praedicare, in quo tanta vis est, ut hi etiam, qui superbire poterant, deposita mundi elatione, humile Christi jugum susceperint.
Gratia Domini nostri Jesu Christi, etc. Quia diversae quaestiones erant de Christo, ad confirmandam soliditatem Christi divinitatis, magnopere poscit gratiam ejus esse cum ipsorum spiritu. De eo quod gratia est, qua relaxantur peccata quam cum 134.0608B| spiritu eorum esse optat, quia nobilior est interior, quam exterior homo.
Amen confirmat omnia quae superius dixerat; quia amen dicitur verum: valde enim impium est de tanti Doctoris dictis in aliquo dubitare.
EPISTOLA AD COLOSSENSES. 134.0607| INCIPIT CAPITULATIO AD COLOSSENSES. 134.0607C| 1. Quia orat pro eis, collaudans fidem eorum: dignos eos factos in partem sortis sanctorum in Christo, in quo condita sunt omnia, sive throni, etc.
2. Quia, cum essent inimici, reconciliati sunt Deo in ministerium, quod absconditum fuit a saeculis, et docentes omnem hominem; et quia in Christo absconditi sunt omnes thesauri.
3. Ut non decipiantur pro philosophia, qui Christo consepulti sunt in baptismo. Delens quod adversum nos erat, chirographum. Et nemo judicet in cibo, aut in potu. Et ne seducantur, in humilitate angelorum.
4. Si mortui estis ab elementis, quid adhuc tanquam 134.0608C| viventes decernitis? Et, quae sursum sunt sapite. Et, mortificanda membra, quae sunt super terram. Et, induendum novum hominem: ubi non est gentilis et Judaeus.
5. Ut si quis habet aliquid adversus aliquem, dimittat. Et, in psalmis, et hymnis. Et, in nomine Domini omnia facienda. Et, mulieres subditae sint viris, et viri uxores diligant, filii et servi obediant.
6. Orationi instandum pro se: et in sapientia ambulandum ad eos, qui foris sunt, et, sermo sale sit conditus. Et, de his, quos salutat.
QUOS SANCTORUM COMMEMORET APOSTOLUS PAULUS IN EPISTOLA AD COLOSSENSES. 134.0607| 134.0607D| Epaphram, quemque fidelem ministrum ex ipsis esse, et Tychicum, quem charissimum fratrem vocat.
Onesimum fratrem charissimum et fidelem, quem ex ipsis fuisse dicit. Aristarchum, quem concaptivum vocat.
134.0608D| Marcum consobrinum Barnabae, de quo acceperint mandata. Et Jesum, qui dicitur justus. Hi ex circumcisione adjutores.
Lucam medicum charissimum. Et Deman Nympham, et quas in domo ejus Ecclesias. Archippum, quem commonet ut videat ministerium, quod accepit.
ARGUMENTUM AD COLOSSENSES. 134.0609|
134.0609A| Colossenses sunt et hi, sicut Laodicenses, Asiani. Et ipsi praeventi erant a pseudoapostolis. Nec ad eos accessit ipse Apostolus; sed hos per Epistolam recorrigit. Audierant enim verbum ab 134.0610A| Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus scribit eis ab Epheso.
Explicit ad Colossenses scripta de Roma. Habet versus C. C. VIII.
INCIPIT EPISTOLA AD COLOSSENSES.
ARGUMENTUM. 134.0609A|
Colossenses pseudoapostoli evertere nitebantur, 134.0609B| ut post praedicationem Epaphrae sive Archippi, philosophicis disputationibus irretirent simplicitatem mentis eorum. Admonet Apostolus ne sperent in rationibus elementorum, quibus quasi gubernatur vita humana. Idcirco hoc Apostolus per Epistolam hortatur et admonet, ne alicubi praeter Christum aliquam spem esse putarent, et deciperentur.
INCIPIT TEXTUS. (CAP. I.) Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei, et Timotheus frater. In aliis Epistolis Sosthenes et Sylvanus, interdum et Timotheus, assumitur. In quatuor tantum Timotheus, quia vel eodem tempore, vel praesente Timotheo caeterae quoque dictatae sunt. Quod duplici ex causa factum putatur, ut et Epistola majorem haberet auctoritatem, quae non ab uno scribebatur, et quia nulla 134.0609C| aemulatio erat in Apostolo, si quid forte illo dictante aliis Spiritus sanctus suggessisset, absque ulla tristitia addebat Paulus in litteris, quas dictabat, secundum id, quod ipse Corinthiis praecepit, ut si alio prophetante alii fuerit revelatum (I Cor. XIV, 30), taceat ille qui prius prophetabat. Ita et ipse quoque praeceptum suum opere complebat: et propter pauca, quae alii addiderant, suggerentes ut sua, ita alterius quoque verba praescribebat.
His, qui sunt Colossis. Colossenses, sicut et Laodicenses, sunt Asiani. Audierant enim verbum Evangelii ab Archippo, qui et ministerium in eis accepit. Nec ad hos accesserat ipse apostolus, sed scripsit eis; non ab Epheso, ut mendose in argumentis 134.0609D| Epistolarum scriptum invenitur, sed a Roma de carcere. 134.0610A| Et in primis fidem eorum magnam audisse se laudat. Deinde admonet eos ne per philosophiam vel legis caeremonias seducantur.
134.0610B| Sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro. Non omnis fidelis est sanctus, quia possunt etiam catechumeni, ex eo quod Christo credunt, fideles dici, non tamen sancti sunt per baptismum sanctificati. Quod tamen intelligi et aliter melius potest, id est ut sanctos dicat sacerdotes, et ministros Ecclesiae, fideles vero caeteram fidelium multitudinem. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes. A laudibus Dei incipit, quod talia eis donaverit, quae inferius continentur.
Audientes fidem vestram in Christo Jesu. Et hoc ad distinctionem diligentissime positum est: sunt quippe plures fideles, sed non in Christo Jesu. Et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes. Notandum 134.0610C| sane quod, sicut Corinthios subtiliter de tenacitate reprehendit, ita et istos de largitate dilectionis collaudat; probatio quippe dilectionis exhibitio operis est.
Propter spem, quae reposita est vobis in coelis. Ac si dicat: Quanto enim amplius Deum diligitis de coelis, tanto amplius proximis bona impenditis in terris, eo quod illic vos thesaurizare nostis, ubi tinea non corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur (Matth. VI, 20).
Quam audistis in verbo veritatis Evangelii. Quod prius dixerat verbum veritatis, hoc post repetiit, Evangelii. Quia revera nulla alia praedicatio vera est, nisi quae fulcitur Evangelii auctoritate.
134.0610D| Quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo 134.0611A| est, et fructificat, et crescit, sicut et in vobis. Quamvis Evangelium nondum mundum tenebat universum; sed fructificare illud in universo mundo dixit, et crescere, ut ita significaret quousque fuisset fructificando, et crescendo venturum. Si ergo latet quando, Ecclesia fructificante atque crescente, universus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur; procul dubio latet quando finis erit, ante quippe non erit. Ideo enim ad exemplum caeterarum gentium hos crescere, et fructum vitalem facere alacri sermone prosequitur, ut ex eo quod Dei gratiam perceperunt, proficerent, et numero, et opere adjungentes fidei suae, qui fierent fratres eorum in Christo attracti bonorum operum illorum exemplo.
134.0611B| Ex qua die audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate. Ille Dei gratiam in veritate cognoscit, qui gratiae Dei non existit ingratus: qui suis meritis nihil tribuit, si aliquid dignum agit, sed illi dat gloriam, cujus donum est quidquid in hominibus boni est.
Sicut didicistis ab Epaphra charissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu. Epaphras iste ipse est, qui in Epistola ad Philippenses Epaphroditus nominatur; qui eis ministravit gratiam Christi vice Apostoli, cujus commendat personam, laudando et dicendo: Charissimo conservo nostro. Postea subjungit et causam: Qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu.
Qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. Laudat eos per omnia, quod misericordes 134.0611C| essent erga eos qui ex circumcisione pro nomine Domini Jesu Christi profecti sunt ad evangelizandum de gente in gente, et de regno in populo altero. Unde et sequitur:
Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus. Audiens Apostolus devotam, ac promptam voluntatem illorum circa fidem Christi, orat pro eis, ut propensius, agnita voluntate Dei, rationabili opere explerent devotionem, quam, audita fide Christi, didicerant, ne tam mentis fida aedificatio, et robur fidei, dum inconsulte aliquid atque imperite conficeret, laboris sui fructum amitteret. Hoc enim libenter accepto fertur quod devoto fit animo, et prudenter.
134.0612A| In omni sapientia, et intellectu spiritali. Orat pro Colossensibus, sicuti et pro omnibus Ecclesiis, ut impleantur agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali. Exposuit quod obscure dicebat: Quomodo Deus det velle, et adjuvet, atque confirmet, et spirando et docende; sapientiam et intellectum donando per gratiam suam, libertatem arbitrii reparando et confirmando per assiduam gratiam suam.
Ut ambuletis digne Deo per omnia placentes; in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei; in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio. Ecce quomodo gradatim eos magister bonus ad altiora sustollit, ut ambularent digne Deo, 134.0612B| per omnia ei placentes, id est in omni opere bono perseverantes: deinde fructificantes germine virtutum, et crescentes, non in forma corporis, sed in scientia Dei. Post haec addidit: In omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia, et longanimitate cum gaudio. Haec autem omnia virtutum culmina, et praemia invitarent quem deterrere possent adversitates. Incrementum enim operum eorum scientia vult fieri, ut non ignorent fidei suae spem. Tunc enim firmi, et stabiles sunt, si advertant quae per fidem promissa sunt, et quanta sit potentia gloriae majestatis Dei in patientia, ut longa exspectatione sustineat humanum genus, quod irreverentia sua non solum neglexit Creatorem, verum persequatur amantes eum, ut et ipsi similiter 134.0612C| patientes sint, ut supportent probra et maledicta, si fuerit pressura, exspectantes judicium Dei, nec dubitantes de eo, magis autem gaudentes in promissa vita cum gratiarum actionibus Deo, sicut dicit:
Gratias agentes Deo Patri. Unde, et quare? Ipse exponendo addidit: Qui dignos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine. Ac si dicat: Qui dignatus est advocare et inducere gentes in promissione Judaeorum, quae est lumen aeternum, id est veritas perpetua. Solet aliquando Apostolus tenebras infidelitatem, et lucem fidem denuntiare; sicut alio loco dicit: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8): id est fuistis aliquando infideles; nunc autem fideles estis per Dominum. Sortem, 134.0613A| haereditatem dici in Scripturis sanctis frequentur invenimus.
Qui eripuit nos de potestate tenebrarum. Liberati enim de conditione tenebrarum, hoc est, eruti de potestate immundorum spirituum et societate iniquorum, a quibus detinebamur ex proprio delicto Adae, qui est pater omnium peccantium, translati sumus per fidem in regnum coeleste Filii Dei, sicut consequenter adjungit.
Et transtulit nos in regnum Filii charitatis suae. Ut ostenderet nobis quo amore diligit nos Deus, quando attollens nos de imo tartari, induxit in coelos cum vero Filio suo. Jam enim omnes credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de saeculo, duce dextrae partis angelo, inducuntur in 134.0613B| coelum, quod ante victam mortem concessum non erat. Non dixit, Filii sui; quod si diceret, verissime diceret; quemadmodum quia saepe dixit, verissime dixit, sed ait: Filii charitatis suae. Filius ergo est etiam Spiritus sanctus, si non est in illa Trinitate charitas Dei, nisi Spiritus sanctus: quod si absurdissimum est, restat, ut non solus ibi sit charitas Spiritus sanctus, sed propter illa, de quibus satis disserui, proprie sic vocetur. Quod autem dictum est, Filii charitatis suae, nihil aliud intelligatur, quam Filii sui, postremo substantiae suae. Charitas quippe Patris, quae in natura ejus est ineffabiliter simplici, nihil est aliud, quam ejus ipsa natura atque substantia, ut saepe jam diximus, et saepe iterare non piget. Ac per hoc Filius charitatis 134.0613C| ejus nullus est alius, quam qui de substantia ejus est genitus.
In quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum. In hac redemptione tanquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi, quo accepto diabolus non ditatus est, sed ligatus, ut nos ab ejus nexibus solveremur. Remissio enim peccatorum liberos nos facit, ut liberati debitis, obnoxii teneri non possimus: nam sine fide Christi nullus est salvatus.
Qui est imago Dei invisibilis. Imago, et aequalitas, et similitudo distinguenda sunt, quia ubi imago, ut est in speculo, continuo similitudo, non continuo aequalitas, ut est in ovis paribus. Ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago. Ubi similitudo, 134.0613D| non continuo imago, non continuo aequalitas, ut est in ovis diversi generis, ut in speculo est 134.0614A| imago, quia de illo expressa est. Est enim necessaria similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini, quae insunt illi rei, de qua expressa est. Ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago, velut in duobus ovis paribus, quia inest aequalitas, inest et similitudo; quaecunque enim adsunt uni, adsunt et alteri: imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum est. Ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas; omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est, sed ovum perdicis, quamvis in quantum ovum est, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen ejus est, quia non de illo expressum est; nec aequale, quia et breve est, et alterius generis animantium. Potest ergo esse aliqua imago, in 134.0614B| qua sit etiam aequalitas, ut in parentibus, et filiis invenitur imago, in qua sit et aequalitas, et similitudo, si intervallum temporis defuisset; nam et de parente expressa est similitudo filii, ut recte imago dicatur, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecedit. Ex quo intelligitur aequalitatem aliquando non solum similitudinem habere, sed etiam imaginem, quod in superiore exemplo manifestatum est. Potest etiam aliquando esse similitudo et aequalitas, quamvis non sit imago, ut de ovis paribus diximus. Potest et similitudo, et imago, quamvis non sit aequalitas, ut in speculo ostendimus. Potest et similitudo, ubi aequalitas, et imago sit, sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore, quo praecedunt parentes; sic enim 134.0614C| aequalem syllabam syllabae dicimus, quamvis altera praecedat, altera subsequatur. In Deo autem, quia conditio temporis vacat; non enim potest recte videri Deus in tempore generasse Filium; per quem condidit tempora; consequens est, ut non solum imago ejus sit, quia de illo est, et similitudo, quia imago est, sed etiam aequalitas tanta, ut nec temporis intervallum impedimento sit.
Primogenitus omnis creaturae. Ante omnem creaturam genitum Filium, non creatum testatur, ut secerneret nativitatem ejus a creaturae factura. Et ut hoc penitus clarescat, subjecit.
Quia in ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia. Hoc est quod evangelista Joannes in principio Evangelii sui, IV, 3, testatur, 134.0614D| dicens: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Si enim nihil creaturarum sine ipso 134.0615A| factum est, patet profecto, quia ipse creatura non est, per quem omnis creatura facta est. Sed sciendum quia quidquid per illum factum creditur, per illum regitur et continetur. Secundum carnem omni rationabili creaturae primus effectus est. Primogenitus, inquit, non primo creatus, ut genitus per naturam, et primus perpetuitate credatur. Vel certe primogenitus ex mortuis (Infra, 18), quia primus ipse resurrexit. Et ut apertius tradat, quae, et quanta sit potentia Filii secundum divinitatem, ostendit quae per ipsum sint; id est, throni, dominationes, principatus, potestates: omnia per ipsum, et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Ut proinde omnino minus nihil in eo credatur esse, quam est in Patre. Et ipse est ante omnes. 134.0615B| Sic est, quia hic solus de Patre Deo natus est, de ingenita utique substantia Dei. Haec autem virtute ejus, quae generationem habet, id est, caeterae creaturae a Patre substiterunt, non ut communio eis substantiae sit cum eo, sed ex nihilo, nutu Dei Patris, Filio coeperunt. Throni enim illa agmina sunt vocata, quibus ad exercendum judicium semper Deus omnipotens praesidet. Quia enim thronos Latino sermone dicimus sedes, throni dicti sunt hi, qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et Psalmista dicit: Sedes super thronum, qui judicas aequitatem (Psal. IX, 5). Quod vero ait, et omnia in ipso constant, ita intelligendum est: quia sine eo nihil sunt, nisi enim huic fuerint subdita, errore devia quasi perditioni 134.0615C| fient obnoxia.
Et ipse est caput corporis Ecclesiae. Ecclesiae caput est Christus, si tamen omnes unum sentiant coelestes, et terreni, ut sint Ecclesia, hoc est, unius fidei. Si quominus truncati capite, hoc est, omnium corporum, totius corporis, id est a creatore suo sejuncti, amentia quadam et vanitate bacchantur. Quomodo enim caput plurima sibi habet membra subjecta, ita et Dominus noster Jesus Christus, cum sit caput Ecclesiae, habet membra eos omnes qui in Ecclesia congregantur.
Qui est principium, primogenitus ex mortuis. Id est, per ipsum denuo negligentia quadam facta caduca reformanda fuerunt, ne ad injuriam ejus pertineret, si opus ejus per alterum instauratum fuisset; 134.0615D| ut quomodo ante omnes natus est, sic iterum ante omnes primus esset ex resurrectione mortuorum reddita pristina vita. Ante omnia enim natus est de Deo, ut cuncta crearet, quae non erant. Iterum accepta carne de Virgine natus est, ut peccatum, quod ex virgine Eva intraverat in mundum, aboleret. Natus ergo, et mortuus resurrexit, ut quae primum fecerat, postea iterum recrearet, quia per errorem fuerant velut mortua, ut semper in omni vita sit primus et princeps. Ecce duas taxatas naturas in una persona Domini Jesu Christi. Principium, 134.0616A| per quod facta sunt omnia, primogenitus in gratia, pro eo quod ante omnes sanctos resurrexit a mortuis, et devicta morte jam regnat in coelis. Quorum fratrum recte primogenitus appellatur, quia omnes adoptionis filios etiam illos qui incarnationis ejus tempora, nascendo, praecesserunt, dignitate praegreditur.
Ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Quia videlicet, sicut per divinitatem principium, et caput est angelorum, ita et per susceptionem carnis caput est omnium hominum electorum.
Quia in ipso complacuit omnium plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum. Plenus quippe erat Dominus Spiritu sancto, plenus gratia et veritate (Joan. I, 14): de cujus plenitudine 134.0616B| nos omnes juxta modum nostrae capacitatis accepimus: quia unicuique nostrum data est gratia, secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7). De solo namque mediatore Dei et hominum homine Jesu Christo dici potuit: Et requiescet super eum Spiritus Domini; Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et replevit eum Spiritus timoris Domini (Isa. II, 2, 3). Omnes vero sancti non plenitudinem Spiritus ejus, sed de plenitudine ejus, quantum ille donat, accipiunt. Quia alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, 134.0616C| alii interpretatio sermonum: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8-11). Quia ergo de plenitudine conditoris nostri non quiddam, sed omne quidquid boni habemus, accepimus, curandum summopere est, ne quispiam de sua se bona actione, vel cogitatione incautus extollat, ne, si ingratus largitori remanserit, perdat bonum quod accepit.
Pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in coelis sunt. Pacificantur quippe quae in coelis sunt, cum id, quod in angelis lapsum est, ex hominibus redditur. Instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines, qui praedestinati sunt in aeternam vitam, a corruptionis vetustate innovantur. Ac sic per illud singulare sacrificium, 134.0616D| in quo Mediator est immolatus, quod unum in lege multae victimae figurabant, pacificantur coelestia cum terrestribus, et terrestria cum coelestibus. Quoniam, sicut idem Apostolus dicit, in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris sunt, sive quae in coelis. Pax ista praecellit, sicut scriptum est (Philip. IV, 7), omnem intellectum, neque sciri a nobis, nisi cum ad eam venerimus, potest. Quomodo enim pacificantur coelestia, nisi nobis id est, concordando 134.0617A| nobiscum? Nam ibi semper est pax, et inter se universis intellectualibus creaturis, et cum suo creatore; quae pax praecellit, ut dictum est, omnem intellectum; sed utique nostrum, non eorum, qui semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10). Nobis autem quantuscunque sit intellectus humanus, ex parte scimus, et videmus per speculum: in aenigmate (I Cor. XIII, 12). Cum vero aequales angelis Dei fuerimus, tunc, quemadmodum ipsi, videbimus facie ad faciem (Ibid.): tantamque pacem habebimus erga eos, quantam et ipsi erga nos, quia tantum eos dilecturi sumus, quantum ab eis diligemur. Itaque pax eorum nota nobis erit, quia et nostra talis, ac tanta erit, nec praecellet tunc intellectum nostrum. Dei vero pax, quae illic est erga 134.0617B| eos, et nostrum et illorum intellectum sine dubitatione praecellit; de ipso quippe beata est rationabilis creatura, quaecunque beata est; non ipse de illa. Unde secundum hoc melius accipitur quod scriptum est, pax Dei, quae praecellit omnem intellectum, ut in eo quod dixit, omnem, nec ipse intellectus sanctorum angelorum esse possit exceptus, sed Dei solius, neque enim et ipsius intellectum pax ejus excellit.
Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis; nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem. Quale donum Dei sit erga gentes, memorat, ut ostendat eos debitores esse multum in gratiarum actionibus Deo qui cum alienati et inimici essemus, consilio suo, 134.0617C| per quod decrevit visitare genus humanum, visitavit et reconciliavit in corpore carnis ejus; et ideo ista omnia praestitit, ne ejus beneficium irritum faciamus, et iterum simus inimici, sicut quondam, cum in idolis et in operibus iniquis fuerant. Adoraverunt enim opera sua quae fecerunt. Misericordia autem, et providentia Dei requisivit eos, ut gratuito Dei gratiam consequerentur, redeuntes ad eum in conscientia munda, ut in die judicii, dum nihil erroris veteris inveniretur in his, adcorporarentur creatori suo, qui, ut prodesset humano generi, incarnatus homo factus est, ut in carne sua vinceret mortem.
Exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso. Ecce in quibus virtutibus 134.0617D| vult eos esse conspicuos gentium praedicator. Sanctitas refertur ad castitatem; immaculatio ad integritatem; irreprehensibilitas ad prudentiam; ut essent irreprehensibiles in medio nationis pravae atque perversae, et lucerent inter eos opere virtutum, sicut luminaria in firmamento coeli. Notandum quod alienatos a Deo in operibus malis aliquando esse dixerit, non jam tunc quando ista scribebat.
Si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles. Ut scirent tunc prodesse sibi passionem Christi, si in accepta fide manerent: et tunc immaculati fierent, si illos hominum prava doctrina, 134.0618A| vel exempla non deciperent, sed firmiter quae ab Apostolo audierant, futura crederent
A spe Evangelii, quod audistis. Spem Evangelii, nisi qui secundum ipsum vivunt, habere non possunt: secundum quod alio loco idem Apostolus dicit: Si enim complantati fuerimus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 5).
Quod praedicatum est in universa creatura, quae sub coelo est. Omnis creaturae nomine potest, et debet omnis natio gentium designari. Ante enim dictum fuerat a Domino apostolis, ne in via gentium irent (Matth. X, 5). Postea vero jussum est ut praedicarent Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15).
Cujus factus sum ego Apostolus, et minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis. 134.0618B| In tribulationibus, quas patiebatur, exsultare se fatetur, quia profectum suum videt in fide credentium. Non est enim inanis tribulatio, quando eum, pro quo patitur, acquirit ad vitam. Quas passiones Christo dicit inferri, cujus utique doctrinam persequuntur, ut perfidos gravet impietatis suae crudelitate, et fidelibus Dei praedicet charitatem, cujus Filius nunc usque injurias patitur pro nobis.
Et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quod est Ecclesia. Et est sensus: Christus a solis Judaeis adductus ad mortem est; ego pro Eeclesia ejus, et a Judaeis, et a gentibus. Christus inchoavit passionem, non implevit; sed in corpore suo, id est, in Ecclesia nunc adimpletur, dum pro vobis patimur, ut vos aedificemus, 134.0618C| sicut et ille, qui prior passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus.
Cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis. Ministrum factum esse se Evangelii inter gentes a Deo per Christum cum fiducia loquitur, ut mysterium coeptum a Domino, per idoneum efficacem servum possit impleri, quod ignotum fuit a saeculis. Et ministrum se sacri Evangelii factum dicit, non qualemcunque, sed de quibus Dominus dixerat: Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Luc XII, 42). Et notandum quod occulte suggillat eos, qui ex ciircumcisione veniebant, quos Dominus ad hoc non elegerat opus. Sed ipsi turpe 134.0618D| lucrum sectantes Christo Domino non serviebant, sed suo ventri, et per dulces sermones, et falsas benedictiones pervertebant corda innocentium.
Ut impleam verbum Dei. In isto verbo multa prophetica continentur verba de vocatione gentium, et reprobatione populi Judaeorum, ut est illud: Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt eum omnes familiae gentium (Psal. XXI, 28). Vobis enim credentibus, verbum Dei impletur, quando prophetica dicta impleta videntur. Unde et sequitur:
Mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et 134.0619A| generationibus. Considerandum quod mysterium vocationis gentium non dixerit Apostolus occultum esse filiis Dei, id est, patriarchis et prophetis, sed saeculis et generationibus, id est, philosophis et sapientibus mundi. Nam sancti prophetae bene ea noverunt, et in nobis implenda praedixerunt. Unde et sequitur.
Nunc autem manifestum est sanctis ejus. Non enim quando apostoli ad gentes venerunt, sed illi evangelizando effecti sunt sancti. Ut est illud in Evangelio (II, 52) secundum Joannem: Quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Nec dum erant filii Dei, nisi in praedestinatione, sed unicus Dei Filius pro eis passus, ex filiis irae fecit filios adoptionis pro quibus et adjungit.
134.0619B| Quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus in vobis. Mysterium quod latuit a saeculis, modo revelatum asserit, id est, tempore apostolorum ostensum, quia et gentes admittendae essent sine circumcisione carnis ad fidem Christi, qui promissus erat Judaeis. Prius enim ante praedicationem fidei circumcidi mandatum est gentiles, si voluissent ad legem accedere. Nunc autem misericordia Dei, ita ut sunt, suscipi jussi sunt ad fidem. Quod indignum putabatur Judaeis, ut Christus, in quo spes erat Judaeorum, etiam gentes participes faceret gloriae suae.
Spes gloriae, quem nos annuntiamus. Spes gloriae Christus dicitur, pro eo quod per eum gloriam adepturi sint credentes in eum. Corripientes omnem hominem, 134.0619C| et docentes omnem hominem in omni sapentia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu, id est, Judaeum et Graecum, servum et liberum; pro eo quod non est personarum acceptio apud Deum (Ephes. VI, 9): sed in omni gente, qui timent Dominum et operantur justitiam, acceptum est illi (Act. X, 35). Hanc enim dicit veram esse sapientiam, quae est in disciplina Dominica, cum agnoscitur Christus. Quod se ipsum Apostolus magna cum cura agere testatur, ut erudiens omnem hominem in hac sapientia consummatum eum exhibeat Deo in intellectum Christi, ut mysterium nativitatis ex Deo, et nativitatis ex Maria, et totius operis ejus coelestium, et terrestrium assequatur. Et hoc notandum quod omnes vult exhibere perfectos secundum illam perfectionem, qua alibi 134.0619D| dicit: Quotquot enim sumus perfecti, hoc sapiamus (Phil. III, 15), cum retro dixerit: Ego me non arbitror comprehendisse (Ibid., 13). Est enim quaedam imperfecta perfectio, ut sciat se homo in hac vita non posse esse perfectum.
In quo et laboro certando. Sicut enim supra duas res proposuit, correptionem et doctrinam, ita et hic duas, laborem et certamen. Correptio enim pertinet ad improbos; doctrina ad humiles. Ita et hic, labor ad opus praedicationis; certamen vero contra obsistentes.
Secundum operationem ejus, quam operatur in me 134.0620A| in virtute. Cujus rei certamen contra perfidos habere se loquitur, adjuvantibus signis virtutum, ut per haec victa infidelitas comprimatur. Qui enim verbis subtilitate quadam diabolicae versutiae ausus est contradicere, pudore correptus necesse est cedat virtuti. Et ne ingratus divinae gratiae existeret praedicator, quidquid supra de se dixit, modo ad eum retulit, a quo accepit, dicendo, secundum operationem ejus. Usque nunc communiter de omnibus disputavit: modo tamen ipsis Colossensibus loquitur, et dicit:
(CAP. II.) Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicunque non viderunt faciem meam in carne, ut consolentur corda ipsorum. Non se minus 134.0620B| sollicitum pro his, quos in carne minime viderat, quam de illis erat, quibus praesens praedicabat, testatur, ut scirent non minori affectu diligi se ab eo, quia eos non viderat, quam caeteros, apud quos erat, diligebat, ut foveret animos eorum in charitate, et prompti fierent per epistolam agnitionem accipere sacramenti Dei in Christo. Cum enim commemorasset et commendasset Apostolus quantum certamen pro eis haberet, et pro his qui Laodiciae fuerant, et quicunque non viderant faciem ejus in carne, ut cordibus consolarentur, adjunxit.
Instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris, et Christi Jesu. Advertentes has esse sapientiae, et scientiae divitias, si agnoscatur Christus in deitatis 134.0620C| suae plenitudine adorandus. Omne igitur mysterium sacramenti Dei in Christo est. Hic est enim unus, in quo omnis creatura nisi speraverit, peribit, ut omnium potentia in eo sit, ut qui cognoscit istum, cunctorum quaecunque sunt, cognitionem videatur habere. Nec colendus alius, praeter hunc requiratur, quia omnium potentiarum virtus in eo est. Ex ipso enim habent omnes. Unus enim cum sit, omnia potest. Quare et caput omnium dicitur, ut per ipsum omnes subsistere videantur. Quibus enim ista scripsit, metuebat eos seduci umbris rerum dulci nomine scientiae, et averti a luce veritatis, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Ab hac autem sub nomine sapientiae, vel scientiae cura vanarum, superfluarum observationum, et de superstitione gentilitatis, 134.0620D| maxime ab eis, qui philosophi nuncupati sunt, et a Judaismo cavendum esse cernebat, ubi erant umbrae futurorum removendae, quoniam lumen earum jam Christus advenerat.
In quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi. Digne ergo omnes thesauri sapientiae et scientiae in eo dicuntur absconditi. Omnis enim scientiae ratio totius creaturae supernae et terrenae in eo sit oportet, quia omnium eorum caput est; sive angelorum, vel omnium, omnis scientiae peritia in auctore illorum est, ut qui hunc agnoscit, nihil ultra requirat, nec sapientiam, nec virtutem, 134.0621A| quia agnovit eum, in quo perfecta virtus, perfectaque sapientia est. Quidquid enim alibi se putaverit invenire, plene in hoc, et abunde inveniet. Nam quid sapientius Salomone? Quid prudentius Daniele? Quibus idcirco Deus prae caeteris sapientiam dedit, ut notum faceret infidelibus totius se sapientiae esse auctorem. Denique Nabuchodonosor dicit Danieli admirans super sapientiam ejus: Vere Deus vester ipse est Deus vivus, et aperiens mysteria (Dan. II, 47). Quod quidem omnem incredulum latet in Christo omnem esse sapientiam; quia non legunt in Evangeliis astrologiam, non in Apostolo geometriam, non in propheta arithmeticam nec musicam: quae idcirco despecta sunt a nostris, quia ad salutem non pertinent, sed magis mittunt in errorem, 134.0621B| et revocant a Deo, ut dum his student ratiocinationum disputationibus, curam animae suae non habeant. Quae enim tam vera sapientia est, nisi cognovisse quod prosit, et despexisse quod obsit? Obest enim, quia impedit animae, ne curam sui agat. Non immerito ergo qui Christum agnovit, invenit thesaurum sapientiae et scientiae: agnovit enim quid ei sit utile, ut omnem sermonem vel sensum, qui praeter illum est, non solum non miremini, sed etiam stultitiam deputetis.
Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. Hoc dico, inquit, ut nemo vos circumveniat in verisimili sermone; quia veritatis amore ducebantur, verisimilitudine illos timuit, ne deciperentur; et ideo commendavit in Christo, quem dulcissimum 134.0621C| habebant thesaurum, scilicet sapientiae et scientiae cujus nomine et promissione induci poterant in errorem. Commonet enim ne in malorum colloquiis, et astutia iniquitatis sensus eorum transduceretur; quia sapientes mundi arte quadam, et minutiis disputationum irretire gestiunt simplicium animas, ut ratione mundanarum rerum abstrahant eos a spe, quae est in Christo.
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum. Ideo de illis timebat, quoniam quid eis adhuc deesset videbat. Unde et sequitur: Gaudens et videns ordinem vestrum; et supplens id quod deest utilitati fidei vestrae. Cernebat utique quamdam fabricam spiritalem, sicut alibi dicit: Dei aedificatio estis (I Cor. 134.0621D| III, 9); et in ea cernebat utrumque, et unde gauderet, et unde satageret. Gaudebat ex eo quod jam aedificium videbat, satagebat ex eo quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. Ecce quomodo sancto desiderio quasi vagatur. Hic corpore tenetur; illuc spiritu ducitur. Et paterni amoris affectum istis praesentibus exhibet; illis absentibus ostendit. Coram positis impendit opera; audientibus exprimit vota: efficaciter praesens eis, cum quibus erat; nec tamen illis absens, cum quibus non erat. 134.0622A| Cujus vagationem melius cognoscimus, si ejus adhuc ad Corinthios verba pensamus. Ait enim: Veniam ad vos, cum Macedoniam pertransiero; nam Macedoniam pertransibo. Apud vos forsitan manebo, vel etiam hiemabo (I Cor. XVI, 5).
Sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum nostrum, in ipso ambulate, radicati, et superaedificati in ipso, et jam firmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. Hoc monet, et hortatur, ne devotio eorum minueretur, et recederent a fide, quam fuerant assecuti, et pravis fabulis eversi aliter Christum acciperent, quam didicerant. Multi enim corruptores fidei circumibant ad seducendos simplices, dolose, et cum simulatione annuntiantes Christum, quos evitari monet magna cautela, ut stabiles, 134.0622B| et firmi supra fundamentum Trinitatis spe futurorum gratias uberes agerent super misericordia Dei. Nutrit enim eos, ut capaces essent participandorum thesaurorum scientiae et sapientiae, qui sunt absconditi in Christo, ne tanquam non sint ad haec idonei, et verisimili sermone capiantur, et a veritatis itinere devient; ideo adjungit:
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum. Philosophiam dicit terrenam, per quam solent seduci qui cupiunt prudentes judicari in mundo. Haec argumentis et subtilitate minutiarum quorumdam componitur, quasi physicas investigaverit rationes, quaedam habens admista, quae hortamenta sint bonae 134.0622C| vitae vel documenta: aliquando de mensuris, necnon de numeris, aliquando de elementorum qualitatibus et quantitatibus ordinata. In cujus disputationibus qui inciderit, vix, et raro evadet. Detinetur enim verisimilibus causis, et commentitiis rebus, nihil tam verum aestimans, quam conspicitur et intelligitur in elementis. Et quia quae ad praesens sunt, et cernuntur oculis, suavia et oblectabilia videntur, aliquantos seducunt, qui spiritalem rationem despiciendam, et ridendam putant desperatione futuri, omnem vim astris assignantes carnali rationi obnoxii, ne gravia credenda sint sustolli posse in coelo, neve levia venire ad terras, aut aliquid corporeum sine rerum admistione generari, repugnantes potentiae 134.0622D| ac providentiae Dei. Sciunt enim legi in divinis veteribus Hebraeorum voluminibus multa gesta per Moysen, quae humana ratio non capit: simili modo et in novis libris facta a Domino, aut per apostolos, quae tractatus carnalis prohibet credi. Dicunt ex nihilo fieri nihil posse; et animam aut initium non habere, aut esse mortalem; et virginem parere non posse, aut si peperit, ut aiunt, virgo non est; Deumque ex homine nasci, mori, atque resurgere stultum esse credere autumant. Hanc ergo traditionem 134.0623A| vel philosophiam, fallacem et inanem appellat, quia non a potentia Dei ordinata est, sed ab imbecillitate ratiocinationis humanae, quae potentiam Dei intra scientiam suam coarctat, ne aliter credatur facere, quam carnalis se continet ratio, qua singulis elementis divinitatis diversitatem deputant ad culturam, ut obligent animos imperitorum, ne se ad Deum verum extendant. Quamobrem cavendam monet traditionem istam, quia mundi cultrix est, non Dei, qui unus est, nec ad Christum, sed a Christo abstrahit.
Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter. Neque enim divinitas corporea est; sed quia sacramenta Veteris Testamenti appellat umbram futurorum; propter umbrarum comparationem, corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem 134.0623B| divinitatis, eo quod in illo impleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt. Ac sic quodammodo umbrarum illarum ipse sit corpus: hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit veritas. Sed verbo translato Apostolus usus est, tanquam in templo manufacto, non corporaliter, sed umbraliter habitaverit, id est, praefigurantibus signis. Nam illas omnes observationes, umbras futurorum vocat etiam ipso translato vocabulo (Coloss. II, 17): summus enim Deus, sicut scriptum est, non in manufactis templis habitat (Act. XVII, 24; Isai. LXVI, 1). Aut certe corporaliter dictum est, quia et in Christi corpore, quod assumpsit ex virgine, tanquam in templo habitat Deus. Hinc est enim quod Judaeis signum petentibus cum dixisset: Solvite templum hoc, et post 134.0623C| triduum suscitabo illud (Joan. II, 19), evangelista quid hoc esset consequenter exponens, ait: Ille autem dicebat de templo corporis sui. Hoc ergo interesse arbitramur inter caput et caetera membra, quod in quolibet quamvis praecipuo membro, velut in aliquo magno propheta, aut apostolo, quantumvis divinitatis habitet, non tamen sicut in capite, quod est Christus, omnis plenitudo divinitatis; quia et in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non tantus quantus in capite.
Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Caput autem omnium Christum principium omnium voluit intelligi, sicut ipse ait, cum ei dictum esset: Tu quis es? (Joan. VIII, 25.) Respondit enim: Principium, quod et loquor vobis. 134.0623D| Omnia enim per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Mirabiliter autem vult esse horum velut mirabilium contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis, dicendo: Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Et est sensus, vel ordo verborum: Si illius scientia erudimini, qui dedit initium etiam invisibili creaturae, quid vobis conferent qui nihil amplius intelligunt, quam quod vident? Plus significat credentibus dari, quam potest in elementis deprehendi: quia qui in Christo est, repletus est 134.0624A| abundantia divinitatis, quam elementa non habent. Denique in credentibus Spiritus sanctus inhabitat, quod elementis concedi non potest; quia indignum erat et incongruum, ut invisibilis habitaret in substantia visibili, et incorporeus in his, quae sensibilia sunt. Audiant ergo, et veniant cultores eorum, et credant in Christo, ut fiant majores eorum, quos nunc colunt.
Hinc jam Judaeos et pseudoapostolos sugillat, ne ab ipsis seducantur, et dicit: In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta. Hinc jam ne umbris Judaicis seducantur, adjungit: In quo etiam circumcisi estis circumcisione non manufacta, id est, per quam totum veterem hominem exspoliastis. Hi circumciduntur in Christo, qui amputata totius traditionis 134.0624B| humanae cultura, Christo junguntur, corde non carne circumcisi, id est, in spiritu, non in carne servientes, ut a terrenis ad coelestia, ab humanis ad divina, et ab errore convertantur ad veritatem.
In exspoliatione corporis carnis. Non duas utique res intelligi voluit, quasi aliud sit caro, aliud corpus carnis; sed quia corpus multarum rerum nomen est, quarum una caro est. Nam multa sunt, excepta carne, corpora coelestia et corpora terrestria. Corpus carnis dixit, eo quod hoc loco corpus, carnem intelligi voluit. Unde et sequitur:
Consepulti in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. Resurrexerunt autem per fidem Dei: de quo credunt, quod exemplo Christi resuscitabit illos ex 134.0624C| mortuis. Illic enim homo vetus deponitur, et novus assumitur; peccatis moritur, ut vivat justitiae, ut Christo societur, resurrectionis futurae tenens pignus exemplo Salvatoris, qui resurrexit ex mortuis. Resurrexistis, inquit, in novam vitam, credentes et intelligentes illius esse operationem. Vide quemadmodum et hic corpus Christi eis ostendit, ut ista contemnant, cohaerentes tanto capiti suo, mediatori Dei et hominum, Christo Jesu, et nullum falsum, vel invalidum medium, per quod Deo cohaereant, requirentes. Haec igitur commonet, ut perseveret in abrenuntiatione pompae, et praestigiis Satanae: qui idcirco elementorum suadet culturam, ut a Deo avocet, participes apostasiae suae volens efficere homines. Quia enim sub nomine suo 134.0624D| culturam suadere non potest (horretur enim ipsius nomine) sub alterius nomine suam voluntatem conatur implere.
Et vos, cum essetis mortui in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo. Mortuos dicit gentiles fuisse: primum quidem, quia legem Moysi, quae ad testimonium data est Creatoris, et ad vitia condemnanda, recipere noluerunt; deinde peccatorum suorum causa, indigni erant vita; ideoque discrevit hos a Judaeis, quasi qui fuerint inimici Dei unius. Judaei vero in unius Dei confessione 134.0625A| degentes, adveniente Christo addiscunt mysterium Dei, quod exspectabant ad justificationem suam, ut in eo, quod subreptum illis fuerat, quia impossibile est esse sine peccato, acciperent remissionem peccatorum, per fidem Jesu Christi, et gratiam Novi Testamenti. Ideo inducit et Judaeos, dicens: Donans nobis omnia delicta, ut post specialem subjiceret et generalem, quia cunctis donavit omnia delicta. Sed quia, sicut dicit Dominus: Cui plus donatum fuerit, amplius debet diligere (Luc. VII, 42), gentes non solum propter peccata, sed etiam circumcisionem, pariter morti aeternae obnoxii erant (praeputium vocavit delicta carnalia, quibus exspoliandi sumus); et dum dupliciter rei essent, filiorum sunt consortes effecti. Idcirco enim 134.0625B| commonet gentes, ut considerantes causas malorum suorum, et qualem gratiam acceperint a Deo in Christo, tota devotione solliciti sint circa obsequium ejus, a quo a diversa mortis poena sunt liberati.
Donans vobis omnia delicta, id est, auferendo causas mortis atque peccata. Delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis. Sic ergo delevit, cum tulit de medio. Sic autem de medio tulit, cum affixit, ait, cruci. Hoc dixit esse spoliare principes, et potestates publice, et detriumphare illos in semetipso. Haec, sicut videtur, obscura sunt: ac per hoc adhibita cura dilucidanda sunt. Hoc est praesidium, quod per significantiam diversarum causarum exponit Apostolus. Multa enim acta memorat, ut genus hominum 134.0625C| ad indulgentiam perveniret, ut non solum propria remitteret nobis delicta, sed et illud tolleret peccatum, quod ex Adae erat praevaricatione, quod appellavit chirographum decreti, quod nos a mortuis resurgere non sinebat: quia reos lex faciebat, quae subintraverat, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Chirographum quidam dicunt esse quasi scripturam: cyr enim Graece manus graphia scriptura dicitur. Et ideo chirographum Graece manus scriptio dicitur. Unde hoc loco Apostolus peccatum humani generis chirographum vocat, quasi scripturam quamdam apud Deum, memoriam peccatorum. Unde ipse dicit in Cantico: Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? (Deut. XXXII, 34.) Haec omnia deleta sunt in cruce, dimittendo peccata, 134.0625D| et abolendo memoriam delictorum. Quod quidem fieri minime potuisset, nisi peccatum affixisset cruci. Dum enim non peccando Salvator vincit peccatum, quod hominem tenebat obnoxium; insuper et occiditur ab eo innocens: sic crucifigitur peccatum. Devictum enim peccatum, mortificatum dicitur. Crux enim non Salvatoris mors est, sed peccati. 134.0626A| Innocens enim qui occiditur, reos illos facit, a quibus occiditur. Et quantum est delere, subjicit, dicens:
Et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: se offerendo morti pro peccatoribus, non solum peccata mortificavit in cruce, sed etiam immortalitatis praemia donavit per indebitam mortem.
Exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso. Alii codices habent: Exuens se carne, principatus et potestates exemplavit fiducialiter, triumphans eos in semetipso: non utique bonos, sed malos principatus, et malas potestates, diabolicas scilicet, et daemoniacas exemplavit, id est, exemplum de illis dedit, ut quemadmodum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet 134.0626B| exuendos carnalibus vitiis, per quae eis dominabantur. Per hanc enim mortalitatem carnis sunt victae invidiae diabolicae potestates, quae dominabantur nobis, quia victae a Salvatore exspoliantur animabus, quas tenebant. Cum auctoritate enim eas tenebant, quia peccaverant. Inventi sunt et ipsi amplius iniqui, dum illum, qui illos non peccando vicerat, occiderunt, et sic juste exspoliandi sunt, sicut dixit, publice, id est, in cruce, quod est, palam detriumphati sunt a Christo. Quas traduxisse dictus est, non occidendo, sed moriendo; nec vim inferendo, sed sustinendo, ut nobis, confracta omni superbia, vincendi daret exemplum. Quia in se ipso caput nostrum, sicut jam dictum est, praebuit exemplum, quod in toto ejus corpore, quod est Ecclesia 134.0626C| ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur.
Nemo ergo vos judicet in cibo, aut potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum. Loquitur autem universe contra eos, qui credentes ex Judaeis in Dominum Salvatorem Judaicas caeremonias observare cupiebant, super qua re et in actibus apostolorum non parva quaestio concitata est. Unde et sequitur: Nemo vos judicet, de his, qui magistros legis esse se jactant, in cibo, et potu, quod alia munda sint, alia immunda, aut in parte diei festi, ut alios dies festos putent, alios non festos. Nobis enim, qui Christum credimus resurgentem, jugis, et aeterna festivitas est. Aut in parte neomeniae, hoc est, Kalendarum, et mensis novi, quando decrescens luna 134.0626D| finitur, et noctis umbris tegitur. Christianorum lumen aeternum est, et semper solis justitiae radiis illustrantur. Aut in parte sabbatorum, ut non faciant servile opus, et onera non portent: quia nos Christi sumus libertate donati, et onera peccatorum gestare desivimus. Haec, inquit, omnia umbra sunt futurorum, et imagines venturae felicitatis: ut in quibus Judaei 134.0627A| juxta litteram haesitant, et tenentur in terra, nos juxta Spiritum transeamus ad Christum, qui ad distinctionem umbrarum nunc corpus appellatur, quomodo enim in corpore veritas est, et in corporis umbra mendacium; sic in spiritali intelligentia mundus omnis, et cibus, et potus, et tota festivitas, et perpetuae Kalendae, et aeterna requies exspectanda est. Turpe est, inquit, et nimis incongruum, et a generositate vestrae libertatis alienum, ut cum sitis corpus Christi, seducamini umbris, et convinci videamini, veluti peccantes. si haec observare negligitis.
Quae sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. Sic data sunt per Moysen, ut umbra essent, vel figura futurorum, ut apparente veritate, figura cessaret. 134.0627B| Sicut enim, absente imperatore, imago ejus habet auctoritatem, praesente non habet, ita et haec ante adventum Domini tempore suo observanda fuerunt, praesente autem carent auctoritate.
Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae. Graeci codices non habent, nemo vos seducat, sed, nemo vos convincat. Et ubi nos habemus, ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, illi habent, inculcans. Quaerimus quid dicere voluerit in humilitate et religione angelorum. Vere enim humilis sensus, et miseranda suspicio, Deum credere hircorum atque taurorum sanguine delectari, et in odore thymiamatis, quem saepe homines declinamus. Corpus ergo Christi. Nemo 134.0627C| vos convincat, volens in humilitate cordis. Hoc si per verbum Graecum diceretur, etiam in Latina consuetudine populari sonaret usitatius. Sic enim et vulgo dicitur qui divitem affectat, thelodives, et qui sapientem, thelosapiens, et caetera hujusmodi, ergo et hic, thelohumilis, id est, volens humilis, affectans humilitatem; quod intelligitur, volens videri humilis, affectans humilitatem. Hoc enim in talibus observationibus agit cor hominis, velut religioni humile reddatur. Addidit autem et culturam angelorum, vel, sicut quidam codices habent, religione angelorum, quae Graece theresheia dicitur: angelos volens intelligi Principatus, quos elementorum mundi hujus praepositos in his observationibus colendos esse arbitrantur. Nemo ergo vos, inquit, convincat, 134.0627D| cum sitis corpus Christi, volens videri humilis corde in cultura angelorum, quae non vidit inculcans. Aut enim sic dicere voluit, quae non vidit inculcans, quia ista homines suspicionibus et opinionibus agunt, non quod viderint ita esse facienda, aut certe, quae vidi inculcans: ideo magna existimans, quia vidit ea quibusdam locis observari ab hominibus, quorum auctoritati haberet fidem etiam ratione 134.0628A| non reddita: et ideo sibi magnus videtur, quia et contigit quorumdam sacrorum videre secreta. Sed planior sensus est, quae non vidit inculcans, frustra inflatus mente carnis suae. Mirabiliter enim dixit ibi inflatum mente carnis suae, ubi thelohumilem supra dixerat. Fit enim miris modis in anima hominis, ut falsa humilitate magis infletur, quam si apertius superbiret. Qua in re notandum est quod in disputatione sua praedicator egregius superstitioni humilitatis speciem jungit; quia dum plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris ostenditur; sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur. Et nisi mens plerumque ex abstinentiae virtute tumesceret, nequaquam hanc velut inter magna merita pharisaeus arrogans studiose 134.0628B| enumeraret dicens: Jejuno bis in Sabbato (Luc. XVIII, 12).
Sequitur: Et non tenens caput, ex quo totum corpus connexum est, et conjunctione subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. Quod superius sub nomine philosophiae cavendum monuit, nunc apertius docet observandum ab his qui terrenae sapientiae studentes, haec colenda asserunt, quae obtutibus adjacent, vel apparent, ut horum culturis detentae animae sub firmamento obligatae teneantur, ne se supra firmamentum tendant ad superiores coelos ad Deum omnium adorandum. Quod opera efficitur inimici, ut semper animas super terras humiliatas detineat, ubi se scit semper de coelis dejectum 134.0628C| futurum justo judicio Dei religionem simulans, cum sit maximum sacrilegium. Inflantur enim motum pervidentes stellarum, quas angelos vocat, non auctoritate divina, sed superstitione humana, quae ad nihilum proficit, nisi ad damnum, nolentes tenere fidem Christi, qui omnium Creator et Dominus est. Ex ipso enim omnes originem habent. Quia enim membris a capite usque ad pedes membra junguntur, quicunque ergo Christo non credens capiti omnium sanctorum, et est extra hoc corpus, et quantumvis se jactet, non vivit: sicut membra non habent vitam, nisi in capite.
Sequitur: Si mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis? Id est, si baptizati estis cum Christo, et 134.0628D| cum Christo in baptismate mortui ab elementis mundi, cur mecum non dicitis: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo? (Gal. VI, 14.) Omnis qui baptizatur in Christo, moritur mundo. Cunctis enim superstitionum erroribus abrenuntiat, ut solam colat fidem Christi; amotis enim quae naturali justitiae accedunt, relinquitur disciplina 134.0629A| data a Deo, per quam vivitur Deo per spem, quae est in Christo. Moritur autem his, quibus subjectus fuerat per errorem, dum negat illos, quos praesumpserat esse. Et ita fit, ut per inimicitiam abrenuntiationis invicem sibi mortui dicantur homo, et elementorum cultura. Mundum enim dicens, errorem carnis significat. Omne enim quod videtur, carni deputatur. Hinc est unde et Joannes apostolus, Nolite, inquit, diligere hunc mundum, neque ea quae in hoc mundo sunt (I Joan. II, 15), id est, neque elementa, quibus compactus mundus est, neque errores, quos humana adinvenit traditio, diligamus, sed solum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut corpori suo nos sociaret ex perditis. Qui ergo consepulti sunt Christo, mortui sunt elementis, ut nihil 134.0629B| curent ex his. Superna enim didicerunt tenenda, quae possunt vitam dare pristinam. Haec enim nec praesentem dant, et impediunt ne apprehendatur futura. Qui autem post baptismum ambiget de aliquibus, putans quaedam e veteribus veneranda, vivere se ostendit elementis, quae decernit colenda, aut dubitat contemnenda; ita remanebit intra circulos mundi, alienus a Deo, quia veteri indutus homine carnalia transire non poterit. His dictis inserit verba eorum, qui decernunt de hoc mundo per has observationes quasi rationabiles, effecti vanitate humilitatis inflati, et econtrario quasi viventes in mundo decernunt, dicentes: Ne tetigeritis, neque gustaveritis, id est, ne tetigeritis corpus hominis mortui, nec vestimentum, et scabellum, in quo sederit mulier 134.0629C| menstruata, neque gustaveritis suillam carnem, et leporem, murenam, et anguillam, et sepiam, et universos pisces, qui squamas, et pinnulas non habent (Lev. II; Deut. XIV).
Quae sunt omnia in interitu ipso usu, id est, haec omnia in corruptione et in interitu sunt, et sumendi usu in stercore digeruntur. Secundum praecepta et doctrinas hominum. Secundum praecepta, et doctrinas hominum, videlicet, de quibus Dominus pharisaeos corripit, dicens: Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram (Matth. XV, 6; Marc. VII, 9).
Quae sunt quidem rationem habentia sapientiae. Cur dicit rationem habere sapientiae Apostolus, quae reprehendit? Dicamus tamen quod in ipsius Apostoli 134.0629D| dictis possumus advertere saepe sapientiam positam etiam in rebus mundi hujus, quam dicit expressius sapientiam hujus mundi (I Cor. III, 19). Nec moveat quod hic non addidit, mundi: non enim et alio loco, cum ait: Ubi sapiens, ubi scriba? (I Cor. I, 20.) Addidit, hujus mundi, ut diceret: Ubi sapiens hujus mundi? Et tamen hoc intelligitur. Sic est ista ratio sapientiae. Nihil enim ab eis dicitur in hujusmodi superstitiosis observationibus, ubi in mundi 134.0630A| hujus elementa, naturamque rerum ratio quaedam sapientiae reddi videatur. Unde etiam dicit: Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam (supra, 8): et tamen non ait, hujus mundi. Et quid est philosophia Latine, nisi studium sapientiae. Sunt ergo, inquit, ista rationem quidem habentia sapientiae, id est, de quibus aliqua reddatur secundum elementa hujus mundi, et principatus ac potestates; in observatione et in humilitate cordis. Id enim agunt istae superstitiones, ut vitio cor humilietur. Videntur igitur observationes Judaicae apud imperitos, et vilem plebeculam imaginem habere rationis humanaeque sapientiae, eo quod humilia sentiunt.
Sequitur: Non ad parcendum corpori, dum fraudantur istis escis, quibus compelluntur abstinere. Non 134.0630B| enim parcunt Judaei corporibus suis in assumptione ciborum, contemnentes interdum quae habent, et quaerentes quae non habent, ex qua necessitate debilitates interdum, et morbos contrahunt, nec honorant semetipsos, cum omnia munda sint mundis (Rom. XIV, 20; Tit. I, 15), nihilque possit esse pollutum, quod cum gratiarum actione percipitur, et idcirco a Domino sit creatum, ut saturitate et adimpletione carnis humanos artus vegetet atque sustentet. Elementa autem mundi, a quibus, imo quibus mortui sumus, Lex Moysi, et omne vetus instrumentum intelligendum est, quibus quasi elementis, et religionis exordiis Deum discimus, et ab elementis litterae, quae destruitur, transire faciunt ad spiritum vivificantem. Qui ergo mundo, et elementis ejus 134.0630C| mortui sumus, non debemus ea observare, quae mundi sunt, quia in altero initium, in altero perfectio est.
Sequitur: Non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Non quod honoratius illo magis, quam illo cibo caro satietur, cum ad ejus necessitatem non pertineat, nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri.
(CAP. III.) Igitur si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Et ideo nihil terrenum ambiatis, nihil transitorium, vel mortale quaeratis, sed coelestem sectamini sapientiam, non terrenam. Resurrectio tamen duas habet formas, ut primo animo de terris resurgat ad 134.0630D| coelos, deinde recepto corpore resurgat raptus obviam Christo (I Thess. IV, 16).
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Vita vestra, id est beatitudo vestra, abscondita est, non ut non videatur, sed ut conservetur, sicut scriptum est: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 4). Hic enim labor exigitur, sed in futuro praemium reservatur. Pro eo quod sequitur:
134.0631A| Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. Vita nostra Christus est, quia videlicet ipse est verus Deus, et vita aeterna, sine cujus gratia quisquis se vivere credit, vivens mortuus est. Et ideo omnes fideles non debent modo hic quaerere gloriam suam, eo quod filii Dei sint, et tamen nondum apparet quid esse debent. Quid est enim dicere, cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria, nisi quod et Joannes evangelista ejus coapostolus in sua epistola fidelibus scripsit, dicens: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparet quid erimus; scimus enim quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est? (I Joan. III, 2.)
134.0631B| Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram. Quoniam omnia simul peccata corpus esse in epistola ad Romanos significat (Rom. VI, 6). Idcirco singula delicta describens, membra ea appellat, ut post acceptam, ac servatam Evangelicam de Salvatoris plenitudine rationem, bonae vitae operam darent, abstinentes se ab omni turpitudine, et desiderio malo, quo possint peritiae divinae fructum non amittere. Per tropum loquitur, per efficientem id quod efficitur, quia non statum corporis jubet interimi, nec membra destrui, quae sunt organa animae ad agendum opus bonum, membrorum enim malum usum, sicut solet, nominat membra. Nam de corpore nostro idem Apostolus alio loco dicit: Nemo enim unquam odio habuit carnem suam, sed nutrit, et fovet 134.0631C| eam (Ephes. V, 29). Ad cujus ergo formam proximos diligere jubemur, si nobismetipsis iniqui exstiterimus? Quid enim mortificare jubeat Apostolus, consequenter adjungit, dicens:
Fornicationem, immunditiam, libidinem. Haec sunt, quae Apostolus mortificari jubet, non statum corporis, qui si bene regatur, in adjutorium nobis est. Vitiorum quippe consuetudo, vel appetitus est reprimendus, non corpus necandum. Omnis enim incontinentia, immunditia dici potest atque libido.
Et concupiscentiam malam. Non enim diceret Apostolus, et concupiscentiam malam, nisi esset et bona, sicut ipse de se testatur, dicens: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I, 23). Ubi enim in malo est, vitium est; ubi vero in bono. non est vitium, 134.0631D| sed affectio.
Sequitur: Et avaritiam, quae est simulacrorum servitus. Recte avaritia idolis comparatur, quia dum metallis auri et argenti, de quibus fiunt simulacra, homines immoderate serviunt, aurum pro Deo venerantur. Avaritiam tamen idololatriae comparavit, ut nihil illa scelestius demonstraret. Sub uno nomine duo pessima et impia genera designavit, quae omni ratione monet fugienda. Primum enim et pergrave crimen idololatria est. Quid enim tam perniciosum, tamque funestum, quam ad injuriam 134.0632A| creatoris Dei, lignis, et lapidibus, vel aliis metallis honorificentiae ejus nomen tribuere, cum ipsi non patiantur, ut servus nomine Domini nuncupetur, quem non natura utique, sed quaedam conditio subjicit servituti? Aliud contra crimen est avaritiae, non dispar malitia, sed diversum in nomine. Unde ad Timotheum I, VI, 10, ait: Radix enim omnium malorum est avaritia. Omnium enim capax est delictorum, ut aviditatis suae, quod impossibile est, impleat desiderium, semper bibens et semper sitiens. Non immerito ergo sub uno nomine utrumque malum ostendit. Pene enim uno explentur opere, quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne quod ejus peculiare est, solus audiat nomen deitatis sibi soli condignum; ita et avaritia 134.0632B| in Dei se res extendit, ut si potest fieri, unus solus creaturam ejus sibi usurpet, quam Deus omnibus fecit. Unde dicit Deus per prophetam: Meum est aurum et meum est argentum (Agg. II, 9). Utraque igitur Deo est inimica; ambae enim Deo abnegant quae ejus sunt.
Propter quae venit ira Dei in filios diffidentiae. Sive, ut alii codices habent, super filios incredulitatis. Filios incredulitatis appellat Sodomitas et eos, qui in diluvio perierunt, sive eos qui Dei verbo increduli fuerunt in deserto. Malorum memoratorum causa venturum dicit judicium Dei, ut vindicetur in hos, qui contempto Deo et lege ejus, interdicta sequi maluerunt. Et est sensus vel ordo verborum. Ex praeteritis futura timenda sunt, quia 134.0632C| quorum imitatores fueritis, eorum recte et filii vocabimini.
Sequitur: In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Cum autem dixit: cum viveretis in illis. ostendit illos diu male vixisse, et quasi dicat: Nolite nunc jam ita vivere, ne frustra videamini credidisse. Quantum illis beneficium praestiterit gratia Dei per Jesum Christum, non tacet, ut gratulentur evasisse se iram, quae ventura est repente super infideles totius terrae, et tales semetipsos praebeant, ut parere possint praeceptis ejus, a quo a morte secunda sunt liberati.
Nunc autem deponite et vos omnem iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem 134.0632D| de ore vestro. Nunc ab his prohibet quae minora peccata videntur, ne forte quia superius quae graviora sunt, mortificanda mandavit; haec admittenda, aut quasi non periculosa non fugienda putarentur. Haec indisciplinatio nec filiis hominum bene edoctis convenit; quanto magis filiis Dei?
Nolite mentiri invicem. Non enim oportet mentiri filios veritatis, cum omne mendacium de diabolo sit, qui homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit.
Sequitur: Exspoliantes vos veterem hominem cum 134.0633A| actibus suis, et induite novum, eum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus, qui creavit eum. Tam verbo quam actu, ad Ephesios quoque apertius hanc imaginem nominavit, scilicet aliis verbis idipsum praecipiens: Exspoliantes vos, inquit, veterem hominem cum actibus ejus, induite novum, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus, qui creavit eum (Col. III, 9, 10). Quod ergo ibi legitur, induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, hoc isto loco, induite novum hominem, qui renovatur secundum imaginem ejus, qui creavit eum. Ibi autem ait, secundum Deum; hic vero, secundum imaginem ejus, qui creavit eum. Pro eo vero, quod ibi posuit, in justitia et sanctitate veritatis; hoc posuit hic in agnitione 134.0633B| Dei. Fit ergo ista renovatio, reformatioque mentis, secundum Deum vel secundum imaginem Dei. Sed ideo dicitur secundum Deum, ne secundum aliam creaturam fieri putetur; ideo secundum imaginem Dei, ut in ea re intelligatur fieri haec renovatio, ubi est imago Dei, id est, in mente. Quemadmodum dicimus secundum corpus, mortuum, non secundum spiritum, qui de corpore fidelis et justus abscedit. Quid enim dicimus secundum corpus, mortuum, nisi corpore, vel in corpore, non anima, vel in anima mortuum? Sane ista renovatio non momento uno fit ipsius conversationis, sicut momento uno fit illa in baptismo renovatio, remissione omnium peccatorum. Si ergo spiritum mentis nostrae renovamus, et ipse est 134.0633C| novus homo, qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem ejus, qui creavit eum, nulli dubium est, non secundum corpus, neque secundum quamlibet animae partem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest esse agnitio Dei, hominem factum ad imaginem ejus, qui creavit eum. Secundum hanc autem renovationem efficimur etiam Filii Dei per baptismum Christi, et induentes novum hominem, Christum utique induimus per fidem. Quis est ergo, qui ab hoc consortio feminas alienat, cnm sint nobiscum gratia cohaeredes, et alio loco idem Apostolus dicat: Omnes enim Filii Dei estis per fidem in Christo Jesu. Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus, non est servus, neque 134.0633D| liber: non est masculus neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu? (Gal. III, 26, 27.) Nunquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? Sed quia ibi renovatur ad imaginem Dei, ubi sexus nullus est, hoc est, in spiritu mentis suae.
Ubi non est gentilis, et Judaeus, circumcisio, et praeputium, Barbarus, et Scytha, servus, et liber, sed omnia, et in omnibus Christus. Ac si patenter dicat: Apud Deum non praejudicat sexus, vel conditio, aut genus, vel provincia, sed sola conversatio cum fide recta requiritur. Scythia est provincia remota 134.0634A| sub septentrione frigoribus rigens, moribus barbara. Hac ex causa Scythas fertur esse vocatos.
Sequitur: Induite ergo vos sicut electi Dei, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam. Ista enim habere, atque implere, est deponere veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, eum, qui renovatur in agnitione, secundum imaginem ejus, qui creavit eum. Ad haec eos facienda hortatur, quae meritum collocant apud Deum. A peccatis autem abstinere timor facit: veretur enim ne mala faciens poenis subdatur. Haec autem, quae nunc facienda monet, ad profectum pertinent meritorum: ex voluntate enim fiunt, non ex necessitate. Qui ergo ab illicitis se abstinet, habet laudem; qui vero a licitis temperat. et laudem habet, 134.0634B| et praemium.
Supportantes invicem, exemplo Christi, qui infirmitates nostras portavit, tam spiritales quam etiam corporales. Et donantes vobismetipsis, id est, indulgentes, et dimittentes alterutrum, sicut et Christus omnibus indulsit, etiam et persecutoribus suis.
Si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis. Ac si dicat: Si ille indulget, qui potest vindicare, et parcit, in quo non potest inveniri peccatum; quanto magis vos, qui non potestis vivere sine peccato, quorum vindicta aut parva aut nulla est? Nolite ergo exigere parva a conservis, ne vobis indulta multa peccati debita requirantur.
Super omnia autem haec charitatem habentes. Quia 134.0634C| enim omnium major est charitas, huic magis studendum hortatur. Tunc enim omnia, quae supra servanda mandavit, ad effectum praemiorum poterunt deduci, si duce charitate iter ambulent legis. Tota enim mente operatur, qui de amore aliquid facit. Hypocrisis et simulatio non est in charitate, sicut Joannes ait: Timor, inquit, non est in charitate (I Joan. IV, 18): qui enim timet perfectus non est; perfecta enim dilectio foras mittit timorem. Unde et Dominus amari se maluit, quam timeri. Haec est enim, quae complectitur unitatem; haec, quae omnes unum corpus facit; haec est, quae veram habet pacem, quam corde puro custodit. Potest enim pax dici, et non habere charitatem. Charitas enim semper secum habet pacem.
134.0634D| Quod est vinculum perfectionis. Perfectionis enim vinculum charitas dicitur; quia omne bonum, quod agitur, nimirum per illam, ne pereat, ligatur: a tentatore namque citius, et quodlibet opus evellitur, si solutum a vinculo charitatis invenitur. Si autem mens, Dei ac proximi dilectione constringitur, cum tentationum motus quaelibet ei injusta suggesserint, obicem se illis ipsa dilectio opponit, et persuasionis undas, virtutum ostiis, ac vecte intimi amoris frangit.
Et pax Christi exsultet in cordibus vestris. Pax Christi talis est, qualem ille habuit cum seipso, qui 134.0635A| nullum habuit in seipso peccatum, quam qui in seipso habuerit, quanto perfectius habuerit, tanto amplius in mundo pressuram sustinebit, sicut ipse Dominus discipulis suis testatus est, dicens: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis (Joan. XVI, 33). In mundo autem pressuram habebitis. Pax enim Christi bellum est mundi.
In qua et vocati estis in uno corpore; et gratia estote, hoc est, nolite esse veteris legis aemulatores, quae vicem reddit injuriae, sed aemulatores estote gratiae Evangelii, quae non solum ignoscit inimicis, sed etiam, ut eis dimittatur, pro illis exorat.
Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia. Verbum Christi evangelica sunt mandata, quae non solum sufficienter, sed et abundanter habere 134.0635B| debent non solum sacerdotes, sed etiam fideles laici. Et invicem semetipsos debent monere et docere: pro eo quod sequitur:
Docentes, et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis spiritalibus. Haec meditanda monet semper, quae sonent Christum. Haec in corde habenda, quae Deo Patri semper gratias referant, ut vox canora illi serviat, illum laudet psalmus, hymnus extollat. Et huic soli notum sit, qui occulta pervidet mentis, a quo speratur et praemium: psalmis Davidicis, canticis Moysi, et omnium prophetarum; hymnis, sicut fuerunt melodiae in camino trium puerorum. Ideo ista dicimus, ut aedificatio Ecclesiae sapienter a vobis, et rationabiliter proferatur. De psalmis autem, hymnis et canticis, quid inter se distant 134.0635C| (Ephes. V, 19), in praecedente jam epistola ad Ephesios disputatum est.
Sequitur: In gratia cantantes in cordibus vestris Deo, id est, non solum ore, sed etiam corde canite, ut cor cum voce concordet, ut intelligere valeatis quod canitis. In cordibus enim cantari mandavit, ne favore hominum fieret, et structum amitteret.
Omne quodcunque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi. Sive enim docetis, sive aliquid boni operamini, nihil ad vestram gloriam, sed ad Domini faciatis. Quod supra in corde Deum laudari, et illi gratias referri praecepit, nunc tam in verbo, quam in opere totius conversationis nostrae nomen Domini Jesu laudari, et exaltari hortatur; ut cum verba nostra carent reprehensione, 134.0635D| et opera nostra bona sunt, magnificetur Dominus Jesus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Tunc enim veras gratias agimus Deo, si per ipsum modum praeceptorum ejus custodiamus.
Gratias agentes Deo et Patri per ipsum, id est, gratias Deo referentes, qui Filium suum ad haec inspiranda, et docenda destinare dignatus est. Mulieres subditae estote viris, sicut oportet, in Domino. Ita praecipit mulieres subditas debere esse viris, sicut mandavit 134.0636A| Deus inter caetera dicens ad mulierem: Et ad virum tuum conversatio tua, et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16); ut ipso ritu et disciplina timeat virum suum quasi dominum, ex quo coepit esse. Timebat enim, ne cessante in plerisque carnis officio, aut in mulieribus subjectio, aut in viris cessaret charitatis affectus. Qualem enim habet principatum Christus in Ecclesia, ad hanc formam vir, et uxor constringitur. Post haec transit ad viros, ut pari modo praeciperet viris quid agendum sit cum uxoribus. Sequitur enim, et dicit: Viri, diligite uxores vestras. Ecce discipulus uxorem diligendam praedicat, cum magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Nunquid aliud judex nuntiat, aliud praeco clamat? An simul 134.0636B| et odisse possumus, et diligere? Sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos, qui nobis carnis cognatione juncti sunt, et quos proximos novimus, diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo, et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur, qui carnaliter sapiens, dum prava nobis ingerit, non auditur. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de affectione procedere, sed de charitate, addit protinus dicens: Adhuc autem et animam suam. Odisse itaque praecipitur proximos, odisse et animam nostram: constat ergo, quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit, sicut semetipsum. Tunc etenim bene nostram animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, 134.0636C| cum ejus appetitus frangimus, et voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis, et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Absit ut fidelis homo cum audit ab Apostolo: Diligite uxores vestras, concupiscentiam carnis diligat in uxore, quam nec in seipso debet diligere, audiens alterum Apostolum dicentem: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt; quoniam si quis dilexerit hunc mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan. II, 15).
Et nolite amari esse ad illas. Nunquam rem naturalem hortaretur novae vitae praedicator, nisi continentes esse coepissent, quod ipsa natura poscebat; 134.0636D| sicut ad Ephesios jam plenius adnotatum a nobis est.
Filii, obedite parentibus vestris per omnia: hoc enim placitum est in Domino. Praeparat eos disciplinae, pro eo quod illos a parentibus secundum Deum praecipit erudiri, ut mutuam vicem dilectionis exhibeant. Tunc enim possunt filii Deum habere propitium, si debitam honorificentiam rependant parentibus circa obsequium illorum.
Patres, nolite ad indignationem provocare filios 134.0637A| vestros. Sicut igitur in filiis obsequium, et subjectionis merces est demonstrata; ita in parentibus moderatum jubetur imperium, ut non quasi servis, sed quasi filiis praeesse se noverint. Nec hoc praecepti fine contentus est; sed adjungit: Modestos enim praecipit parentes debere esse filiis, ne coarctati ab eis delinquant in illos, et Deum offendant; quod nolunt: ira enim inconsiderata res est, intantum, ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur. Debent enim recordari patres quia fuerunt et ipsi filii; considerare autem filii, quia futuri sunt patres, ut aequilibrato consilio utriusque partis, et filii subjecti sint, et patres modesti.
Ut non pusillo animo fiant, id est, ne exasperati fiant iracundi, sed vestro semper exemplo discant 134.0637B| esse patientes. Servi, obedite per omnia dominis carnalibus. Praevidit sane hic Apostolus, ne doctrina Salvatoris nostri in aliquo blasphemaretur, si credentes servi inutiles suis dominis exstitissent; et qui forte permissurus erat etiam alios servos suos fieri Christianos, de ipsis jam factis inciperet poenitere. Si vero videret eos in melius profecisse, et ex infidelibus fideles effectos, non solum alios suos optaret credere famulos, sed etiam ipse per fidem similiter salvaretur.
Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes. Non ad oculum servientes, ut hi faciunt, qui hominibus placere desiderant; sed ut necessitatem vertatis in voluntatem, et ex humana servitute mercedem apud Dominum acquiratis; maxime cum dominus 134.0637C| carnis a Creatore, et Domino diversa non imperet. Quoniam Deo aliter serviri non potest, quam puro corde; occulta enim pervidet animorum: sic et hominibus debere servire praecepit. Qui enim ad oculum servit, in occulto aliud facit; qui enim animo, talis est foris, qualis et intus. Si ergo in hoc obsequio fuerit fidelis, promerebitur Dominum. Idcirco in domini carnalis causa justum vult esse servum et obsequentem, ut possit et in Dei rebus et fidelis esse et obsequens. Si enim in praesenti idoneus fuerit, ubi scit nulla esse nisi corruptibilia praemia, quanto magis propensior erit in Dei devotione, quem scit fidelibus immortalia daturum praemia?
Sed in simplicitate cordis, timentes Dominum; qui ubique semper videt, et odit omnem simulationem: 134.0637D| humanus enim oculus falli potest. Et ideo vos sic agite, ut necessitatem conditionis voluntatem faciatis religionis, ut per vestra bona opera Domino gratiae referantur, cum vos viderint ex Christianitatis tempore omnes in melius profecisse.
Quodcunque facitis, ex animo operamini; cum omni humilitate, deposita priore superbia et simulatione.
Sicut Domino, et non hominibus. Domino, et non hominibus exhibemus quidquid in ejus amore hominibus exhibemus. Scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis, apud quem non est personarum acceptio. Ut promptos illos in obsequio, et fide faciat, mercedem illos bonorum operum accepturos promittit a Deo in regno Christi. Quod, ut 134.0638A| probatum sit et acceptum, sic illos vult obsequi, sicut Domino, a quo mercedem exspectant. Aut si inique egerit, non solum hominem offendit, sed et Deum, quem in admissa fraude carnalis domini contempsit. Si autem bene egerit, non erit apud Deum servus hominis quasi despectior, sed remunerabitur quasi liber inter homines. servus autem Christi, quod dignitatis est nomen.
Domino Christo servite. Domino enim Christo servit quicunque propter illius amorem fideliter homini servit. Qui enim injuriam facit, recipiet id, quod inique gessit; et non est personarum acceptio apud Deum. Sive enim servus, qui dominum contempserit, sive dominus, qui servum inique tractaverit, sciat apud Deum inultam non esse hujuscemodi injuriam.
134.0638B| (CAP. IV.) Domini, quod justum est, et aequum servis praestate, id est, patres vos debent magis sentire, quam dominos; quia idcirco antiqua consuetudo est, ut boni domini patres familias appellentur.
Scientes quoniam et vos Dominum habetis in coelo: apud quem usque adeo unum estis, ut aequaliter empti sitis, et una utrisque sit haereditas repromissa; et ideo qualem erga vos Dominum esse vultis, tales estote circa conservos vestros, potiusquam servos. Ne domini temporales superbia extollantur, praesumentes de dominatu, mitigat et cohibet animos illorum, ut adhibita consideratione humani generis animadvertant auctorem Deum non servos et liberos, sed omnes ingenuos condidisse. Sed hoc mundi 134.0638C| iniquitate factum, ut dum alter alterius fines invadit, tunc captivos ducit ingenuos; unde et manucapti dicti sunt a veteribus, inde mancipia. Hic casus et conditio etiam nunc apparet. Alii redimuntur, alii remanent servi. Apud Deum autem hic servus habetur, qui peccaverit. Denique peccati causa Cham servus audivit. Cui sententiae veteres assensere, ita ut definirent omnes prudentes esse liberos; stultos autem omnes esse servos; quia prudens abstinet a peccatis, ut hic ingenuus sit, qui recta sequitur; servus autem, qui per stultitiae imprudentiam subjicit se peccato. Unde et Cham propter stultitiam, quia risit nuditatem patris stulte (Gen. IX, 22), servus est appellatus. Ostendit ergo dominis, quia non vere sunt domini, sed quasi per imaginem: corporum 134.0638D| enim, non animorum sunt domini. Solus enim Dominus, et auctor rerum invisibilis Deus, tam corporibus quam animis dominatur, ut haec considerantes, justa ab eis exigant servitia; talia utique, qualia et a se exigi volunt a Domino communi. Nam cum ipsi non ut dignum est, Deo serviant, quem non negant omnium potestatem habere, ejusque quotidiana dona, ministeria creaturae humanae usibus exhiberi; a paribus suis, non dicam fratribus, tam gravia exigunt servitia, ut ferri non possint, non ponentes in animo, quia et ipsi, velint nolint, servi sunt, et viderint cujus meriti.
Orationi instate, vigilantes in ea. Ideo dicit, vigilantes in ea, quia torpens, et negligens petitio nec ab homine aliquid potest impetrare; quanto magis 134.0639A| apud Deum jam credentibus mysterium Domini Christi in evitandis vitiis peccatorum orationi instandum ostendit, ut meritis crescant, deficientibus tentationibus adversarii. Quos intantum dignos habet, ut judicet eos etiam se posse precibus adjuvare asserendum audacter Evangelium, ad quod manifestandum legationem acceperat.
In gratiarum actione, id est, pro omnibus, quae vobis sunt concessa, vel etiam in adversis, quae ipso dispensante eveniunt. Orantes simul et pro nobis, ut Dominus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Quomodo aperitur ostium verbi, nisi cum sensus aperitur audientis, ut credat ex initio fidei facto, et ea, quae ad aedificandam salubrem doctrinam praedicantur, et disputantur, admittat, 134.0639B| ne per infidelitatem ea, quae dicuntur, improbet ac repellat? Quid est enim dicere, orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium verbi, nisi apertissima demonstratio etiam ipsum initium fidei esse donum Dei? Non enim orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. Hoc donum coelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut Scriptura dicit in Actibus apostolorum, Deus aperuerat sensum, et intendebat in ea (Act. XVI, 14), quae a Paulo dicebantur; sic enim vocabatur, ut crederet. Agit quippe Deus quod vult in cordibus hominum, vel adjuvando, vel judicando, vel inspirando, ut etiam per eos impleatur quod manus ejus, et concilium praedestinavit fieri.
Propter quod etiam vinctus sum (ut manifestem 134.0639C| illud ita ut oportet me loqui ). Id est, ut ipse det quid, cui, et quando rationabiliter debeam praedicare; quia in nobis ad aurem, praedicantibus, ille in corde intus operatur.
In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Quoniam necesse est ambulare nos inter fideles, et colloquia miscere causa conversationis mundanae, hoc est, quod commonet, ut cum sapientia sit ipsa conversatio propter scandalum gentilium, ne occasionem per nos accipiant blasphemandi, et incitentur ad persequendum. Quid enim opus est loqui cum eo, quem sciant intractabilem, et obstinatae mentis, paratum ad contumeliam faciendam? Ideo haec monet, ut opportuno et loco, et 134.0639D| tempore, magistra modestia, religionis verba promantur; aut si persona talis in medio est, quae perstrepat, reticendum. Aliter enim cum potentibus mundi, aliter cum mediocribus, et aliter cum humilibus agendum est. Aliter iterum cum mansuetis, aliter cum iracundis, quibus cedere oportet. Hoc est redimere tempus. Cum enim insidianti Dominicis verbis, et furenti temporis audaciae cedis, injurias infesti temporis lucrifacis. Nam si caput, id est, rex assentit, corpori est libertas loquendi verba Dei cum mansuetudine, ut provocentur ad 134.0640A| bonum. Perstrepentibus tamen, et animosis ad convitia semper cedendum. Vincis enim cum cedis.
Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; id est, sapientiae rationem in vobis semper habete, ne religio nostra a philosophis, et gentibus stultitia aestimetur. Ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Hoc est, quod et beatus Petrus apostolus in epistola sua fidelibus scripsit, dicens: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe (I Petr. III, 15), sed tamen aliter paganis, aliter Judaeis, aliter haereticis, atque aliter philosophis, vel caeteris infidelibus est respondendum.
Quae circa me sunt, omnia vobis nota facit Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus 134.0640B| in Domino; frater, in lege; fidelis minister, sacri Evangelii; conservus, in labore.
Quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui est ex vobis, et omnia, quae hic aguntur, nota faciet vobis. Hinc colligere possumus, quod has quatuor epistolas scripserit Roma de carcere, ad Ephesios, ab Philippenses ad Colossenses et ad Philemonem. Ad Ephesios, pro eo quod ait: Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam: omnia nota vobis faciet Tychicus, charissimus frater, et fidelis minister in Domino: quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra (Ephes. VI, 21, 22). Tychicus autem iste, qui ad 134.0640C| Ephesios missus est, et ad Colossenses cum Onesimo mittitur. Eo tempore Onesimum habuit comitem quando Onesimus ad Philemonem pro se familiares litteras perferebat (Philem. 10). Ad Philippenses autem, pro eo quod ait: Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt (Philipp. IV, 22). Illud autem proprie habet in hac Epistola ad Colossenses, quod Onesimus, qui Philemoni suo domino per epistolam commendatur (Philem. 10), perlator quoque hujus Epistolae fuit, pro eo quod in consequentibus ait: Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino: quem misi ad vos ad hoc, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur 134.0640D| corda vestra cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui est ex vobis. Si autem Philemon, ad quem illa Epistola scripta est, Onesimi dominus fuit, imo frater esse coepit ex domino (Philem. 16), et ad Colossenses dicitur quod Onesimus ex eis sit: ratio nos ipsa, et ordo instruit, quod et Philemon Colossensis fuerit; et eo tempore communem ad omnem Ecclesiam Onesimus Epistolam tulerit, quando privatas, et sui commendatrices ad dominum litteras sumpserat. Est et aliud indicium, quod in hac Epistola et Archippus nominatur, cui hic cum Philemone 134.0641A| scribitur: Dicite, inquit, Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas (Philem. II, 17).
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, id est, qui mecum tenetur in vinculis, et compatitur mihi charitatis affectu. Iste Aristarchus bonae conversationis ac meriti videtur, qui devotione Dominica particeps, et socius laborum Apostoli designatur. Et Marcus consobrinus Barnabae (Act. XV, 36). Marcum autem, ut commendet quid sit, non tacet, ut cum laudabilis viri Barnabae affinis addiscitur, honorabilis habeatur, quem putamus fuisse Evangelii scriptorem. Sobrini dicuntur, quasi sororini, id est, qui de singulis sororibus nascuntur
Si venerit ad vos, excipite illum. Idcirco praecipit 134.0641B| Colossensibus, ut benigne susciperent Marcum, et non eum repudiarent, pro eo quod eum noverant ab eo per inobedientiam discessisse.
Et Jesus, qui dicitur justus, qui sunt ex circumcisione. Ac si dicat: Hi soli modo mecum sunt; sive hi soli ex circumcisione mei sunt adjutores in Novo Testamento, per quod pervenitur ad Dei regnum. Jesum istum, quem justum nomine vocari, appellat, quibus solis testimonium perhibet, quia hi ex circumcisione adjutorio fuerunt ei, assentientes, et participes sententiae ejus, ut jam circumcidi ulterius non debere praedicarent. Ideo participes illos dicit suos in regno Dei. Circumcidendum autem esse, et Sabbata, et neomenias servandas praedicare, non spiritale est, sed terrenum. Id quod superius 134.0641C| dicebamus, quoniam ad Colossenses Epistola eodem tempore, et per eumdem esset scripta bajulum litterarum, quando ad Philemonem quoque scripta est, etiam eorum, qui salutantur, nomina docent. Pro eo quod ita scribitur: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae et Epaphras, qui est ex vobis, servus Christi; et paulo inferius: Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas; et: Dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas; et: Memores estote vinculorum meorum. Si autem ex eo aliquis non putat pariter scriptas, quod ad Colossenses pauca sint nomina, quae Philemoni non ferantur ascripta, sciat non omnes omnibus aut amicos esse, aut notos; 134.0642A| et aliud, privatam ad unum hominem, aliud ad publicam, et universam Ecclesiam epistolam dirigere.
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu. Qui sit autem Epaphras, qui in epistola Pauli Philemoni directa scribitur, concaptivus (Philem. 23) Pauli: ex eo quod ibi additum est: In Christo Jesu, possumus suspicari eadem eum Romae pro Christo vincula sustinuisse quae Paulus; et vinctum Christi, et concaptivum quoque ejus potuisse dici. Aut certe ita, quod nobilis et ipse sit in apostolis, ut Andronicus, et Julia, de quibus scribitur ad Romanos: Salutate Andronicum, et Juliam cognatos, et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. Haec de Epaphra. Caeterum cooperatores Evangelii, et vinculorum 134.0642B| suorum, cum ad Philemonem quoque Epistolam scriberet (Philem. 24), Marcum ponit, quem, sicut dixi, puto Evangelii scriptorem, Aristarchum, cujus supra fecimus mentionem, et Demam, de quo in alio loco dicit, Demas me dereliquit (II Tim. IV, 9), et Lucam medicum, qui Evangelium, et Actus apostolorum Ecclesiis scribendo tradidit. Chariorem facit illis Epistolam, quando eis, qui ex ipsis est, testimonium reddit.
Servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus. Ille vero servus Christi comprobatur, qui pro ejus corpore semper sollicitus invenitur. Tam salutaria se illis exoptare testatur, ut illum qui civis illorum est, et affectu unanimitatis charissimus, participem suae defensionis in profectum eorum 134.0642C| ostendat.
Ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei. Quid est ut stetis, nisi ut perseveretis? Unde dictum est de diabolo. In veritate non stetit (Joan. VIII, 44), quia fuit ibi, sed non permansit. Nam utique isti in fide jam stabant. Nec aliud oramus, cum oramus ut qui stat stet, nisi ut perseveret.
Testimonium enim perhibeo illi, quod habet multum laborem pro vobis, et pro his, qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli. Laodicia et Hierapolis civitates sunt Asiae minoris. Quia enim sollicitus erat pro Ecclesia, ideo servus Christi Jesu scribitur: et magnum testimonium ejus Apostolus de eo concelebrat: Testimonium perhibeo illi, quod habet multum laborem 134.0643A| pro vobis, sicut et de se testatur, quod in laboribus multis fuerit. Ut sollicitos eos salutationis suae faciat, aliorum vigilantia quanta sit pro his, ostendit. Sollicitior enim quis sit, puto, quando in causa sua alterum viderit laborare.
Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Quod est ministerium, quod Archippus accepit a Domino ad plebem. Legimus alio loco: Et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae, quae in domo tua est (Philem. 2): ex quo putamus aut episcopum eum fuisse Ecclesiae Colossensis, cui admonetur studiose diligenterque praeesse, aut Evangelii praedicatorem. Aut si ita non est, illud mihi in praesentiarum sufficit, quod et Philemon, et Archippus, et Onesimus ipse, qui litteras 134.0643B| perferebat, fuerint Colossenses: et eodem tempore quatuor, ut ante diximus, epistolae Roma directae sint.
Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas. Vere charissimus Apostolo fuit Lucas, quia omnia postponens, Apostolum secutus est semper, qui et Evangelium et Actus apostolorum scripsisse perhibetur.
Salutate, fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo ejus est, Ecclesiam. Quoniam simili modo, et pro his qui Laodiciae sunt, sollicitus erat, in eorum epistola hos salutandos commonet, Nympham chariorem existimans, cujus et domum salutat. Tam enim devota videtur fuisse, ut omnis domus ejus signo titulata esset crucis
134.0643C| Et cum lecta fuerit apud vos Epistola, facite, ut et 134.0644A| in Laodicensium Ecclesia legatur, et eam, quae Laodicensium est, legatis. Quia generales sunt instructiones Apostoli, et ad omnium profectum scriptae epistolae: idcirco etiam Laodicensibus Epistolam hanc legi praecepit, ut per hanc quid agendum sibi esset addiscerent: et Colossenses, ut eorum legerent juxta sensum supradictum.
Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino ut illud impleas. Praepositum illorum per eos ipsos commonet, ut sit sollicitus de salute ipsorum. Et quia plebis solius causa scribitur Epistola, ideo non ad rectorem ipsorum, sed ad Ecclesiam. Post enim Epaphram, qui illos imbuit, hic accepit regendam eorum Ecclesiam.
Salutatio mea manu Pauli. Omnes, quas manu 134.0644B| propria non scribebat epistolas, ne a falsis fratribus corrumperentur, proprio signo hebraicis litteris in fine subscribendo roborabat. Unde alio loco dicit: Salutatio mea manu Pauli; quod est signum in omni epistola (II Thess. III, 17).
Memores estote vinculorum meorum. Dicit memorans, ut in mente habeant exitus ejus, quos patiebatur pro salute gentium, et tales se praeberent, ut non aegre ferret pati pro his injurias. Ac si dicat: Quia enim vestri causa haec patior, et vos imitamini exemplum meum
Gratia Domini Jesu vobiscum. Amen. Gratia dicitur quasi gratis data: cum illis enim vere est gratia, qui cum eam acceperint, et in ea permanserint, de propriis meritis non extolluntur.
134.0644C| Deo gratias. Amen
EPISTOLA I AD THESSALONICENSES.
ARGUMENTUM. 134.0643C|
Ut horum, id est, Thessalonicensium exemplo alios exhortetur ad fidei incrementa, istos laudat eo quod in accepta gratia permanentes, ad profectum praemii aucti sunt meliora sectando, ut et ad perfectum tenderent, et eorum virtutibus quaesita dignitas 134.0643D| caeteros provocaret. Tantae enim fidei imbiberant spiritum, ut spe futurorum etiam civium suorum Macedonum, persecutiones illatas pro nomine Christi devoto animo paterentur. Ut horum ergo meritum, et suam ex eorum profectu laetitiam litteris signet, ita scribit ad eos.
INCIPIT TEXTUS.
(CAP. I.) Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium, in Deo Patre, et in Domino Jesu Christo. Gratia vobis, et pax. Trium quidem episcoporum nomina litterae continent. Sed sensus 134.0644C| et verba solius Apostoli sunt. Quia enim cum magno gaudio exsultant in profectu illorum, ex consensu ad plebem Epistola scribitur in exsultatione Dei Patris et Domini nostri Jesu Christi, pacem et gratiam his exoptans.
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam 134.0644D| vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione memores operis fidei vestrae, et laborum charitatis, et exspectationis Domini nostri Jesu Christi coram Deo, et Patre nostro. Quoniam omnia bona a Deo sunt, idcirco ei primum gratias referunt in profectu illorum, qui dignatus est non solum donum suum dare hominibus sub peccato constitutis, sed et in filios hos adoptare, simul adjuvans eos ad omnia exitia toleranda, ut digniores fiant. Quamobrem meminisse horum dicunt se in orationibus suis, eo quod crebrescerent in opere 134.0645A| fidei caeteris Ecclesiis, ut nutu Dei perficerent opus coeptum, prompti in studio charitatis et patientiae, et spei adventus Domini ante Deum, qui dignatus est Filium suum incarnare pro salute humana. Placitum enim Dei est, si proficiatur in Christo.
Scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram: quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in verbo solum, sed et in virtute, et in Spiritu sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis vestri causa. Humiles se fuisse inter eos significant, ut illis formam darent mansuetudinis, non quod defuerint quae ad fidem illos hortarentur magnalia, quia doctrinae Evangelicae robur virtus praestabat signorum, et prodigiorum in Spiritu sancto, id est, non in phantasia, sed in veritate plenitudinis, 134.0645B| ut nulli necessitati deesset auxilium, sed superabundans gratia videretur et in doctrina, et in conversatione, et in aegris curandis, ut perfectum opus Spiritus sancti appareret in Thessalonicensium Ecclesiis, ut in nullo se minores videntes Judaeorum Ecclesiis, gauderent in dono Dei, qui participes illos facere dignatus est promissionis Abrahae.
Et vos imitatores nostri facti estis, et ipsius Domini, suscipientes verbum in pressura multa, cum gaudio Spiritus sancti, ita ut fueritis vos exemplum omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. Cupidi credulitatis probra et injurias a civibus suis passi tolerarunt fiducia futurorum. Unde et aemuli dicuntur apostolorum et ipsius Domini, quia et Dominus eadem a Judaeis passus est, et apostoli 134.0645C| sequentes fidem Dei, persecutiones passi sunt, gaudentes, quia digni habiti sunt pro nomine Domini contumelias pati (Act. V, 41), scientes pro his magna fore praemia repromissa. Idoneus enim servus probatur, quando pro nomine domini sui inimicos ejus offendit. Cujus rei memores gavisi sunt spe promissionis in pressura. Itaque magna exhortatio est ad profectum, cum similes illos factos dicit et Christi et Apostoli, ad formam praebendam caeteris credentibus illis in locis, quibus fama illorum ambulabat.
A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, processit. Tale est hoc, quale et illud ad Romanos I, 8, cum dicit: quia fides 134.0645D| vestra praedicatur in universo mundo. Sed his amplius, quia non solum fides, sed opus fidei illorum pervenit in omnem locum.
Ita ut non necesse habeamus nos aliquid eloqui. Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum ab idolis, ad serviendum Deo vivo et vero, et ad exspectandum Filium ejus de coelis, quem suscitavit ex mortuis Jesum, qui eripuit nos ab ira veniente. Sic peragrasse 134.0646A| dicunt famam introitus sui, et conversationis eorum cum praedicatione Evangelii, ut non esset necesse ea dicere. Superfluum est enim ea fari, quae nota sint. Ad omnes enim in circuitu pervenerat, ita ut et annuntiarent caeteris qua devotione susceperant apostolos. Et quia ad omnia, quae audierant ab eis, fuerant promptiores, relinquentes deos mortuos, exspectarent autem Christum de coelis, quem humanae salutis causa mortuum audierant, et resurrexisse devicta morte, et cum carne assumptum in coelos, ministra nube, ad confusionem prudentium mundi, qui consideratione habita mundanorum, carnis naturam, quae gravis est, putant non posse fieri, ut sustollatur in coelis. Hoc effectu fit Spiritus sancti, ut erubescant terrigenae prudentes
134.0646B| (CAP. II.) Ipsi enim scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit, sed ante passi, et contumeliis afflicti, sicut scitis, in Philippis, exerta libertate ausi sumus in Domino nostro, loquendo ad vos Evangelium Dei in magno certamine. Hanc pressuram, quam nunc memorat, passus est in Philippis cum Silea, propter spiritum Pythonem, quem a puella ejecerat (Act. XVI, 18): quod jam suo loco dictum est. Cui pressurae non cessit, sed fortior inventus est, dum audet praedicare, nec loqui timet, spe utique promissi praemii, ut et hi securi essent in persecutionibus, gaudentes propter futuram mercedem. Signum ergo devoti et fidelis praedicatoris dicit esse, si in pressura loqui verbum Dei non timeat, inanem illum significans, qui terrore praesenti 134.0646C| formidinem patitur praedicandi. Qui enim securus est de promissa spe, non cedit, ut coronetur
Nam exhortatio nostra non ex fallacia, neque ex immunditia, neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur, non ut hominibus placentes, sed Deo, ei qui probat corda nostra. Hoc propter pseudoapostolos dicit, qui dolo, et fallacia praedicabant non missi, ut circumvenirent gentes ad serviendum legi factorum. Iste autem electum se, et missum praedicare multis probat rebus, quia et in pressuris fortior inventus est, et in conversatione irreprehensibilis, ut nihil esset in hoc, quod minus Deo dignum videretur, prosequentibus signis. Quidam enim, quaestus causa, Christum praedicabant, favori hominum servientes, 134.0646D| quia et in arguendo remissiores erant, quippe cum nec auctoritas esset, et in tribulatione infirmi, quia non ex corde, sed in fallacia erat sermo eorum. Omnis enim, qui sine spe agit, orta tribulatione succumbit.
Neque enim unquam in verbo adulationis conversati sumus, sicut scitis, neque in occasione avaritiae; Deus testis est. Nunc aperit quod supra significavit, cum dicit: non in occasione avaritiae: Deum dans 134.0647A| testem, quia istud et corde faciebat, non hypocrisi, quasi contemnens pauca, ut forte plura offerrentur. Unde et ipsos convenit, scientes ac probantes, quia nulli fuerat adulatus. Pseudo enim apostoli formam avaritiae dari sibi optabant, ut ipsa occasione, dum veros apostolos omnia illata vident accipere, possint ipsi sine invidia simpliciores homines depraedari.
Nec quaerentes ex omnibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis, cum possemus oneri esse, ut Christi apostoli. Intantum gravat pseudoapostolorum causam, ut se abnuere dicat, cum liceret illi obsequia requirere, ad comprimendos eos, quibus nec facultas erat, nec pudor, et tamen honorem sibi poscebant. Se enim potius quam Dei doctrinam commendari 134.0647B| volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad praesens, sed in futuro quaerebat, se humilem faciebat, ut Dei praedicatio exaltaretur.
Sed fuimus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos; ita desiderantes vos, cupimus impertire vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quia carissimi nobis facti estis. Tantum affectum habere se circa illos ostendit, quem, quia verus est, non verbis magis quam rebus, probatum vult videri. Potest enim in verbis latere fallacia, ut his exhortationibus provocati, omnem sensum suum in dilectione haberent Apostoli.
Meministis enim, fratres, laborem nostrum, et fatigationem; 134.0647C| nocte ac die operantes ad hoc, ne quem vestrum gravaremus. Hoc est, quod dicit in Actis apostolorum XX, 34: Omnia, inquit, quae mihi et his qui sunt mecum fuerunt necessaria, laboraverunt manus istae. Unde et in alia epistola dicit: Qui non laborat, nec manducet (II Thess. III, 10). Et hoc contra pseudoapostolos, qui, ut otiosi manducarent, praedicatores esse se fingebant. Ut ergo exemplum daret, quemadmodum gubernanda sit vita Christiana, et simulatores proderet, labori insistebat humano, offuscans pseudoapostolos; praeterea quia qui labori insistunt, a malis cogitationibus declinant occupantes animum suum, et a periculis prohibentes.
Praedicavimus vobis Evangelium Dei. Vos testes 134.0647D| estis, et Deus, quam sancte, et juste et sine querela vobis, qui creditis, facti sumus, sicut scitis, quomodo unumquemque vestrum, ut pater filios, obsecrantes vos et consulentes ad hoc, ut ambuletis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam. Manifesta sunt haec. Commonet enim illos quomodo crediderint se praedicante, et qualem eum fuerint experti et quae praecepta dederit eis, ut digni fierent Deo, qui illos vocavit de terris in coelos, ut exsuscitet laetitiam illorum.
Ideoque et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quod cum accepissetis a nobis verbum auditus 134.0648A| Dei, suscepistis non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui credidistis. Deo gratias referunt, quia aperuit sensum illorum ad recipiendum Evangelium suum. Gloria enim praedicantium est, cum audientes facile credunt. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei doctrinam.
Vos enim, fratres, imitatores facti estis Ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea, quae sunt in Christo Jesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis, qui et Dominum interemerunt Jesum et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placuerunt, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos gentibus loqui, ut salventur, ad hoc 134.0648B| ut suppleant peccata sua semper; sed pervenit ira Dei super eos usque ad finem. De impietate atque incredulitate queritur diffidentium Judaeorum, qui non solum suae salutis inimici sunt, verum etiam aliorum, prohibentes ne credant, ne salvi fiant, ab initio parricidae. Vel Domino enim communi parcere debuerant, qui conservis et praepositis suis non pepercerunt. Ut repleantur peccata eorum in tantum, ne aliquando misericordiam consequi mereantur. Ideo Thessalonicenses a civibus suis eadem passos dicit imitatos patientiam sanctorum, et Domini nostri Jesu Christi: cujus sceleris auctores inducit Judaeos, ut et quanta gloria digni sint, qui pro nomine Domini patiuntur, et quae ultio infestis, infidis praeparata sit, dignoscatur.
134.0648C| Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre in multo desiderio. Quapropter voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum, et impedivit nos Satanas. Non animo, sed corpore divulsos se dicunt ab eis. Charitas enim non dividitur, nec separatur, sed propter majorem instructionem etiam faciem eorum cupere se dicunt videre. In rebus enim divinis deficiunt articuli comprehendere quae possunt dici. Nec enim sufficit dies stylo his, quae una hora possunt depromi, ut non dicam quaedam esse mystica religionis nostrae, quae propter carnalem sensum, ne scandalum patiantur, facile publicari non debeant, quia non omnibus dicenda sunt omnia, sed pro uniuscujusque captu 134.0648D| moderanda sunt dicta; aliter rudibus, et aliter fundatis. Idcirco praesentia corporis requiritur, quia sic perficitur veritas charitatis. Quamvis enim charitas non dividatur, desiderium tamen facit absentia corporis. Denique osculis, et amplexu animorum expletur voluntas. Cui rei impedimento fuisse asserit Satanan, quia etiam apostolis manus obvias tendebat, ne veritatis ratio hominibus panderetur. Accendebat enim perfidorum mentes, ut eos verberibus ac vinculis detinerent, ne loquerentur verbum Dei. Dixerunt enim majores Judaeorum apostolis: Nonne praecipientes denuntiavimus vobis, ne loqueremini 134.0649A| in nomine Jesu ulli hominum (Act. V, 28)? Sed quia quod non est a Deo, stare non potest (Ibid.), dissolvuntur impedimenta Satanae.
Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos coram Domino nostro Jesu in adventu ejus? Vos enim estis gloria nostra et gaudium. Manifestum est, quia perfectio discipulorum, gaudium et corona magistri est. Hi enim sunt qui labores fructuum suorum edituri sunt. Fructus enim magistri discipulus est obediens, cujus dum bona conversatio proficit magistro, fructus sui edat laborem. Labor enim discipuli in opere bono coronam dat magistro judice Christo.
Idcirco jam non tolerantes, optimum duximus, ut Athenis soli relinqueremur; et misimus Timotheum 134.0649B| fratrem nostrum, et participem operis Dei in Evangelio Christi, ad hoc, ut et vos confirmet, et deprecetur pro fide vestra, ne quis moveatur in his pressuris; ipsi enim scitis, quia ad hoc positi sumus. Nam et cum apud vos eramus, praedicavimus vobis passuros non pressuram, sicut et factum est, et scitis. Desiderii supra memorati causas expressit. Idcirco enim praesentes esse apud eos volebant, ut animos eorum firmarent, ne quis ex his scandalum pateretur de pressuris apostolorum, ut qui tanta signa facerent, aliquando infirmarentur, ita humiliati, ut verberibus et vinculis subjicerentur. Ad quam rem excusandam. Timotheum missum testatur, idoneum doctorem, qui ostenderet hinc merita crescere Christianis, si pro nomine Domini passi 134.0649C| gratias agant, a quo hujus rei mercedem exspectant, simulque preces Deo funderent, ut stabiles essent. Quam persecutionem idcirco se passuros praedicaverant, ut per id, quod praescientiam hujus rei habere se protestarentur, posse se effugere et declinare has injurias approbarent. Sed quia spes magna in his est, ideo illatas sufferre dicit quidem libenter. Ideo et ego non tolerans amplius, misi ad hoc, ut cognoscerem fidem vestram, ne quo modo attentaverit ille tentator, et inanis fiat labor noster. Istud propter quosdam dicit, qui possint seduci astutia Satanae. Quia in omni plebe est pars firma, et infirma, quorum causa sollicitus erat, ne amitteret fructum credulitatis eorum. Et quia diutius passus non est nescire se quid certius ageretur circa illos, 134.0649D| misit Timotheum episcopum a se creatum, a quo posset certum scire.
Modo autem cum venisset Timotheus ad nos a vobis, et annuntiasset nobis fidem, et charitatem vestram, et quoniam memoriam nostri habetis bonam, semper desiderantes nos videre, sicut et nos vos; ideo consolationem sumus adepti, fratres, in vobis super omnem necessitatem, et pressuram nostram per vestram fidem, quia nunc vivimus, si vos steteritis in Christo. Declaravit cur alacri sermone scribat ad eos. Ideo 134.0650A| enim nuntio veniente, et firmitatem devotionis illorum in fide, et dilectione Apostoli declarante, laetus factus de communi concordia scribit ad eos, securum habens fructum fidei et bonae conversationis eorum.
Quam enim gratiarum actionem possumus referre Deo de vobis super omni gaudio, quo gaudemus propter vos coram Deo nostro, nocte, dieque abundantissime orantes, ut videamus faciem vestram, et suppleamus quae desunt fidei vestrae? Nihil dicit tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitae salutis gentium. Et quoniam provexerant se perseverantia fidei, et actu vitae melioris, magis et magis cupit eos videre, ut ea, quae ad perfectionem illorum pertinent, ediscant, sacramenta scilicet rerum spiritalium, 134.0650B| quae facile publicari non debent, ut scirent quis, et quam immensus est, quem judicem sperabant. Aliud est enim fidem accipere, et aliud expositionem fidei. Altera enim disputatio est de natura Patris et Filii, et alia de personis. Pater ingenitus est, Filius vero genitus. Quantum ad personas pertinet, diversum videtur, cum sit individua unitas naturae. Unitas enim non in persona est, sed in substantia. Spiritus autem sanctus non degener putetur, quia tertius ponitur. Qui ergo de secunda persona non ambigit, admittit et tertiam.
Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos. Integro ordine iter suum disponi postulat; primum 134.0650C| a Deo Patre, quia ab ipso sunt omnia, deinde a Domino Jesu Christo, per quem sunt omnia, ut virtus, atque providentia Patris et Filii adventum ejus commendet, ut et acceptabilis fiat audientibus se, et impedimenta diaboli solverentur ad dirigendum iter ejus. Vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat charitatem in invicem et in vos, et in omnes, sicut et nos in vos, ad confirmanda corda vestra irreprehensa in sanctimonia coram Deo et Patre nostro, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis suis. Ut gaudium suum, quo de eis gaudet, cumulet, in omnibus bonis multiplicari illos exoptat, ut veniens ad eos plus inveniat in eis, quod laude dignum sit, quam a Timotheo audierat, ut irreprehensibiles inveniantur cum sanctis in charitate 134.0650D| Dei Patris, et adventu Domini nostri Jesu Christi, cum coeperit ante tribunal ejus examinatio singulos approbare. Deum vocat propter terrorem majestatis ejus; Patrem vero propter benignitatem, qua dignatur credentes sibi adoptare in filios, quod in adventu Domini manifestabitur.
(CAP. IV.) Quod superest itaque, fratres, rogamus vos, et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis qualiter oporteat vos ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis, ut abundetis 134.0651A| magis. Hoc est, quod supra dixi, quia ad cumulandum gaudium suum, crescere illos vult bonis operibus secundum mandata apostolica.
Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum nostrum Jesum Christum. Nam haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra; abstinere vos a fornicatione; scire unumquemque vestrum suum vas possidere in sanctimonia et in honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum, ut ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praedicavimus vobis et testificati sumus. Cum laudet eos in tota Epistola, tamen commonet ne aliqua subreptione ad illicita deducantur, et incurrant vindictam, quam ultricem malorum didicerant, 134.0651B| scientes hoc Deo placere, si corpora sua incontaminata custodiant; sed et cum fratribus simpliciter agant, ne similes gentibus inventi, adoptionis nomine abdicentur.
Non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctimonia. Quapropter qui spernit haec, non hominem spernit, sed Deum, qui dedit Spiritum sanctum in vos. Ut fortius astringat ad ea quae docet, Dei interponit personam, dicens: Non hominem spernit qui praeterit praecepta, sed Deum. Quem ideo dicit Spiritum sanctum nobis dedisse, ut sancte vivamus, quia in corpore subdito peccatis non habitat Spiritus sanctus (Sap. I, 4, 5).
De affectione autem fraternitatis non habemus necessitatem scribendi vobis. Ipsi enim vos a Deo docti 134.0651C| estis ad hoc, ut vos invicem diligatis. Nam et facitis illud in omnes fratres per universam Macedoniam. Etiam hoc cum facere illos laudat, commonet tamen ut propensius hoc agant. Quos enim ab ipso Deo doctos dicit, promptiores esse debere in fraterna charitate significat. Propter multam enim charitatem Deus misertus est nostri, cujus imitatores effecti non immerito adoptatos nos ostendimus a Deo filios.
Hortamur autem vos, fratres, abundare magis, et eniti quiescere, et vestrum negotium agere, et operari manibus vestris, sicut vobis praecepimus, ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius desiderium sit vobis. Iterum eadem hortatur, ut data opera abundent bonis actibus. Ut enim significaret vere 134.0651D| hoc esse, quod placet Deo, frequenter hoc monet. Justitiae enim via tenenda est, ut ad misericordiam jure veniatur: ut qui inferiores sunt substantia, manibus laborent, ut ipsa intentione tollantur a vulgari inquietudine, ut et a prava cogitatione, ut disciplina eorum etiam ab infidelibus laudetur, et possint provocari ad fidem.
Nolumus autem vos ignorare, fratres, de his, qui dormiunt, ne contristemini, sicut et coeteri qui spem 134.0652A| non habent. Nam si credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit, sic et Deus illos, qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo. Manifesta est ratio, quia si resurrectio creditur mortuorum futura, non sunt lugendi qui cum signo crucis exeunt. Lugendi autem vere sunt infideles, qui hinc transeunt in gehennam, ut ediscant verum esse quod credere noluerunt. Fideles autem resurgendi ad gloriam, ii sunt, qui per Jesum, id est, sub spe fidei hujus exeuntes, adducentur cum eo in adventum ejus, ut ab omnibus videantur. Cum ipse tamen defuncti excessum lugendum prohibeat, alibi dicit: ne tristitiam haberem. Sed etiam suo loco solutum est. (Philip. II, 27)
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, 134.0652B| qui vivimus, qui subrelicti sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt; quia ipse Dominus in jussu, in voce archangeli, et in tuba Domini descendet de coelo, et hi qui mortui sunt in Christo, resurgent primi. Deinde nos, qui vivimus, una cum illis rapiemur in nubibus obviam Domino Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus. Quare consolamini vos invicem in his verbis. Sensu Domini loqui se profitetur, cum dicit: Hoc vobis dicimus in verbo Domini. Ut enim fidam spem et ratam gloriam resurrectionis sanctis promissae demonstret, ordinem ipsum quomodo futura sit, exponit, nutu judicis Christi, sancto Spiritu intimante, ut ipsa spe, qui charos suos praemiserunt, non doleant, addiscentes quia in adventu Domini priores resurgent, qui in Christo moriuntur. 134.0652C| Ipse enim Christus Dominus voluntate Patris, quasi primus angelus cum exercitu coelesti, sicut continetur in Apocalypsi Joannis apostoli, descendet de coelo ad gerendum bellum nomine Domini contra Antichristum. Quo exstincto, jussu ejus resurgent mortui. Hoc est ergo in tuba Dei descendere, nomine Dei bellum gerere. Est enim, ut ipse dixit ad Jesum filium Nave (Jos. V, 14), dux et princeps exercitus Domini, propter quod archangelus dicitur. Cum autem in tuba Dei descendet, Deus est, quia utrumque continent Scripturae, sicut et in Exodo, quem angelum in flamma apparuisse Moysi legimus, statim ipsum in subjectis esse Deum agnoscimus, Filium Dei, dicente eadem Scriptura (Ibid., 6). Et accedens, inquit, Moyses avertit se, quia non potuit considerare 134.0652D| in faciem Dei. Deus ergo est, quia Filius Dei verus est. Dux autem, et princeps ideo, quia caput omnium est, quia per ipsum omnia. Resurgentibus ergo primis, qui in Christo mortui sunt, deinde nos, qui vivimus rapiemur una cum illis, bajulis nubibus, obviam Christo in aera, ut cum Domino omnes veniant ad praelium, ut quos occiderat, videat vivos. Quia sicut Domino famulatae sunt nubes, ita et his, quos fratres suos dignatus est appellare. Et sic semper 134.0653A| cum Domino erimus. In ipso enim raptu mors proveniet, et quasi per soporem, ut egressa anima in momento reddatur. Cum enim tollentur morientur, ut pervenientes ad Dominum, praesentia Domini recipiant animas, quia cum Domino mortui esse non possunt. Hac spe consolari se invicem jubet eos, qui adhuc more gentili charorum suorum excessum putabant lugendum.
(CAP. V.) De temporibus autem et momentis, fratres, non est necesse vobis scribi. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini, ut fur noctu, sic veniet. Et cum dicit; pax, et firmitas, tunc repentinus illi superveniet interitus, quemadmodum dolor partus praegnanti, et non effugient. Hoc est, quod in Evangelio Dominus locutus est, dicens: Vigilate, quia nescitis horam, qua 134.0653B| Dominus vester veniet (Matth. XXIV, 42; Marc. XIII, 33; Luc. XII, 37.) Et iterum: Si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere (Matth. XXIV, 23; Luc. XVII, 21). Subito enim, et ex insperato apparebit, sicut corruscatio apparet ab oriente in occidentem, habens secum militiam exercitus Dei Patris, ad perditionem Antichristi et satellitum ejus. Cum enim securi fuerint perfidi de regno diaboli, interfectis sanctis, id est, Enoch, et Elia, et laeti de victoria invicem sibi mittentes munera, sicut dicit Apocalypsis, tunc illis subito veniet repentinus interitus. In adventu enim suo Christus hos omnes disperdet, ut videntes sancti, qui evaserint, glorientur.
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut dies ille vos tanquam fur comprehendat: Omnes enim vos filii 134.0653C| luminis estis, et filii Dei; non estis noctis, neque tenebrarum. In tenebris ignorantiam significat et mendacium; in die autem, scientiam et veritatem. Idcirco Christianos non in tenebris dicit; gentiles autem, vel incredulos Judaeos, filios tenebrarum, quia cultores sunt mendacii. Quamobrem fideles securos esse debere significat, quia non ignorant futurum adventum Domini, sed exspectant solliciti ut veniat. Qui autem ignorant diffidentes de eo, repente illos comprehendet improvidos, et interficiet.
Igitur non dormiamus, sicut et coeteri, sed vigilemus, et sobrii simus: Hi enim, qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui inebriantur, nocte sunt ebrii. Nos autem qui diei sumus, sobrii simus, induti thoracem fidei, et charitatis, et galeam, spem salutis; quia non posuit 134.0653D| nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, qui mortuus est pro nobis. Ut, sive dormiamus, sive vigilemus, simul cum eo vivamus. Propter quod exhortamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis. Apertum est quod dicit. Commonet enim ne securi de nomine Salvatoris negligenter agamus; ideoque tribus nos propugnaculis muniri debere, id est, fidei, et spei, et charitatis. Dum enim fides manet, spem excitat; spes autem necessario sollicita est de promissione, nec dormit; charitas autem devotum offert Domino. Nihil enim adversum admittit charitas. Idcirco enim mortuus est pro nobis Dominus Jesus, et resurrexit, ut, sive vigilemus, hoc est vivamus, sive dormiamus, 134.0654A| id est, moriamur, una cum illo aeterna vita fruamur. Hoc est quod supra dixit, quia fideles in adventu Domini, tam mortui, quam vivi, obviam tollentur Domino, et semper vivent cum eo. In hoc meditandum docet, ut invicem se in eo aedificent sensu.
Rogamus autem vos, fratres, ut cognoscatis eos qui laborant in nobis in Domino, et monent vos, ut illis summum honorem habeatis in charitate propter opera ipsorum. Pacem habete inter vos. Hoc est, quod dicit et in alia Epistola (I Tim. V, 17), presbyteros duplici honore honorandos, qui laborant in verbo et in doctrina. Potest enim pigere eum, qui inopiam patitur exercitium facere, quod prosit audientibus. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Aut quid magnum est offerre ei carnalia, qui tribuit spiritalia? 134.0654B| Sicut enim divitiae negligentiam pariunt salutis, ita egestas, dum saturari quaerit, a justitia declinat. Hinc Salomon nec nimis divitem se petit fieri, nec egestosum (Prov. XXX, 9). Hoc ipsum tamen in charitate fieri debere, ut honorificentia sacerdotis non de timore magis sit, sed de amore, ut etiam illi proficiat, qui facit. Res enim, quae sponte non fit, ad effectum non pervenit. Quamvis ad praesens proficiat sumenti, nihil tamen proderit in futuro danti. Et quia dissensio multa generat mala, pacificos eos esse hortatur.
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, opitulamini infirmis, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat; sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. Semper gaudete in 134.0654C| Domino. Sine intermissione orate. In omnibus gratias agite. Haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in vobis. Quoniam necesse est quosdam esse in plebe immodestos, quosdam autem pusillanimes, hoc est, timidos, quosdam vero fide infirmos: ideo hos, qui modesti sunt, et magnanimes, et fide fundati, hortatur cum prece, ut his consulant, ut possint proficere sufferentes eos, ne si retributio fit malorum, pejores se fiant. Idcirco nihil aliud quam bonum sectandum hortatur non solum in causa fratrum, sed in omnium. Possunt enim bonis operibus attrahi infideles ad credulitatem, ex qua semper gaudeatur in Domino, hoc est, in bonum. Orandum autem sine intermissione. Sedulae enim preces provocant animum judicis ad dandam misericordiam. In omnibus vero actibus 134.0654D| bonis Deo gratias agendas, qui hanc tribuit doctrinam in Christo Jesu Domino nostro.
Spiritum nolite exstinguere. Prophetias nolite spernere. Omnia autem probate; quod bonum est tenete. Ab omni specie mala abstinete vos. Hoc dicit, ut non facile alicui per Spiritum loquenti interdicatur. Exstinguitur enim, si incipientis loqui fervor contradictione sopitur, ne forte non intelligentes dici ab eo spiritalia, injuriam faciant Spiritui sancto, et peccent per ignorantiam; neque aliquem, qui quasi Scripturas revelet, non audiri patienter debere, sed omnia dicta examinari, et sic judicari, ne forte gratiam datam fratri dum respuunt, auctori repugnent. Omnia ergo, quae dicuntur, probanda monet, 134.0655A| et quidquid sobrie, et bene dictum fuerit, retinendum. Quaecunque enim apostolorum, et ipsius Domini dictis congruunt, ea bene dicta habenda sunt, et retinenda; ab his autem, quae inimica fidei videntur, abstinendum. Solent enim spiritus mundi fallaciter quasi per imitationem dicere bona, et inter haec subinducere prava, ut per haec, quae bona sunt, accepto ferantur et mala; ut quia unius spiritus dicta putantur, non discernantur ab invicem, sed per id, quod licitum est, commendetur illicitum, auctoritate nominis, non ratione virtutis. Solent enim sub apostolorum nomine, et ipsius Domini, et nefanda docere, et adversa. Ideoque omnia probanda monet, quia non possunt eloquia Domini esse diversa. Hinc est unde et Joannis apostoli Epistola: Nolite, inquit, 134.0655B| omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. IV, 1); quia si multa bona dicat; in aliquo autem, quod fidei adversum est, promat, sciatur non esse Spiritus sanctus. Nihil enim erroris in sancto Spiritu poterit reperiri. Sed aut per exercitium eloquii quaedam spiritalia, quaedam vero carnalia, quia omnis error carni deputatur, aut certe commento quodam astutiae bona fingit, ut his inserat mala, sicut supra memoravi: quemadmodum in Montano, et Priscilla, et Maximilla prophetis Cataphrygarum spiritus mundi imitatione quadam boni simulavit, ut per multa verisimilia, nec non et vera, mentiretur se esse Spiritum sanctum.
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia perfectos, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus 134.0655C| sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Deus pacis Christus est. Ait enim: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Quippe cum omnia, quae habet Pater, Filii sint, sanctificare nos optat Apostolus, ut nos illustret pietate clementia sua, et omne votum nostrum 134.0656A| dirigat in perfectione, ut integer sit spiritus datus nobis. Tunc enim integer est, si bonae vitae studeamus, animam habentes mundam, et corpus sine querela, ut totus homo sit perfectus. Potest enim corpus mundum esse, et anima inquinari per malum cogitatum; ideoque totum in homine mundum dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit integer spiritus, quia deserit hominem peccatis obnoxium. Dum enim dissentit anima, et corpus, quamvis sine sensu sit, alieni ab illo efficiuntur, et velut perdens eos non erit integer spiritus. Ad hoc enim datur homini, ut maneat, et sit quasi caput ejus. Integer ergo non erit, quia perdit membra, dum recedit ab eo homo, ea agens, quae odit Spiritus sanctus.
134.0656B| Fidelis est Deus, qui vocavit vos, qui et faciet. Fratres, orate pro nobis. Fidelem Deum dicit in promissis suis, ut securi de praemio recte versentur. Et quia qui recte, juxta Evangelium, vivunt, facile poterunt impetrare quae postulant; idcirco orare eos pro se hortatur. Facile enim multi impetrant quod desiderant.
Salutate fratres omnes in osculo sancto. Sancta oscula sunt in salutatione Christiana; caetera carnalia sunt, quia quidquid sine Christo fit, carnale est, ac per hoc mortale. Qui enim auctorem vitae contemnit, in morte est.
Adjuro vos per Dominum, ut legatur Epistola haec omnibus fratribus. Astringit eos ut solliciti sint ad legendam Epistolam cunctis fratribus, ut cognoscant et 134.0656C| laudes, et admonitiones suas, per quas fiant perfecti.
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Sic illos in bonis operibus vult proficere, ut gratia Domini nostri Jesu Christi maneat in eis in aeternum.
Finit, Deo gratias. Amen.
EPISTOLA II AD THESSALONICENSES.
ARGUMENTUM.
134.0655D| Quoniam in prima Epistola ad Thessalonicenses data, inter caetera etiam de adventu Domini quaedam scripsit, et de resurrectione sanctorum: nunc aliam scribit ad eos, in qua significat, licet obscure, neque enim posset aperte scribere, de abolitione regni Romani, et de Antichristi apparentia, et damnatione, et de quorumdam fratrum inquietudine.
INCIPIT TEXTUS.
(CAP. I.) Paulus, et Silvanus, et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Solemnibus verbis scribit ad eos. Solito enim more sermonum caput continetur Epistolae: et idem ipsi tres sunt, quorum nomine scribitur, sicut et prima Epistola.
134.0656D| Gratias agere debemus Deo semper de vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam superexcrescit fides vestra, et multiplicatur charitas uuiuscujusque omnium vestrum in vos invicem. Deo se debitores de horum profectu gratiarum actione profitentur. Et ut non qualecunque esse debitum ostenderet, sicut dignum est, ait: Ut pro tam infinito dono satis grandes gratias referendas Deo testarentur. Post acceptam enim primam Epistolam, meliores esse, quam fuerant, perstiterunt; ita ut in eo copiosi et abundantes viderentur, quod post Domini et Dei devotionem habemus mandatum, ut diligamus nos invicem.
Ita ut nos ipsi in vos gloriemur in Ecclesiis Dei pro 134.0657A| patientia vestra, et fide in omnibus persecutionibus vestris, et pressuris, quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, in hoc, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini. Gloriam esse suam in horum conversatione, et persecutione toleranda testantur, in tantum, ut apud caeteras Ecclesias exempla eorum proferantur, ut imitatione ipsorum crescant in devotione passionum pro Christo, et mereantur consequi quae promissa sunt sanctis in die justi judicii Dei, cujus amore mundum spernere non dubitarunt. Ipsae enim pressurae exempla sunt futurorum meritorum in his qui patiuntur ad gloriam; in illis autem, qui persequuntur, ad perditionem.
Siquidem justum apud Deum retribuere eis, qui vos deprimunt, pressuram; et vobis, qui pressuram 134.0657B| sustinetis, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis virtutis ejus in igne flammae dantis vindictam in eos, qui non noverunt Deum, et in eos qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi: qui poenas solvent in interitum aeternum a facie Domini et gloria virtutis ejus. Quoniam exemplum justi judicii Dei apparere dicit sive in bonos, sive in malos, idcirco subsecutus ait: Siquidem justum apud Deum, ut reddat unicuique secundum opera sua. Quid tam justum, ut qui in saeculo bonos deprimunt, et extorres faciunt persecutionibus, in futuro eadem patiantur, quae faciunt; illi autem, ut sint in requie cum caeteris sanctis, qui de magna tribulatione venientes regnum accipient aeternum in adventu Domini de coelo, cum 134.0657C| coeperit venire cum coelesti exercitu et ministro igne ad dandam vindictam in paganos, qui ignorant Deum Patrem esse Christi Jesu, et Judaeos, qui dicentes se Deum scire, non credunt Evangelio Christi, quod dedit illi Pater Deus, ut traderet servis suis? Quos omnes praesentia Domini, et gloria majestatis ejus ignis exuret, ut debitas reddant poenas interitus in aeternum, semper sentientes, non tamen penitus deficientes, ut ipsa poena illos quodammodo generet semper, quo consumantur.
Cum venerit clarificari in sanctis suis, et mirificari in omnibus, qui crediderunt, quia fidem habuit testimonium nostrum super vos in die illa adventus Domini. Duplicem sensum continet. Adveniet enim punire malos, et glorificare bonos. Ipse enim clarus 134.0657D| et mirabilis videbitur in eos, qui credunt exemplo et fidei apostolorum, cum fuerint coronati, testimonium reddente eis Evangelio in die Domini. Severus autem apparebit in incredulos, cum aeternis poenis coeperint coarctari. Corona enim discipulorum magistri est gloria, et veritas ejus incredulorum est poena, quia quod praedicabatur, non crediderunt.
In quo et oramus semper pro vobis, ut vos dignos habeat vocatione sua Deus noster, et impleat omni placito bonitatis, et opere fidei in virtute; ita ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in ipso secundum gratiam Dei et Domini nostri 134.0658A| Jesu Christi. Gaudio addit et preces, ut quia devoti sunt, dignetur Deus adjuvare eos, ut perficiant opus coeptum ad claritatem Domini nostri Jesu Christi, ut perseverantia discipulorum testimonium sit magistri ad gloriam. Auctoritas enim magistri in discipulorum est fiducia, cum se in accepta gratia faciunt digniores.
(CAP. II.) Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum, ne facile moveamini a sensu vestro, neque conturbemini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per Epistolam, tanquam a nobis missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo; quia, nisi venerit defectio primum, et revelatus fuerit homo ille peccati, filius perditionis, 134.0658B| qui adversatur et extollitur super omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se ipsum, quasi sit Deus. Obsecrat eos ne leviter et facile de adventu quasi imminenti Domini opinionem reciperent: et talia dat mandata, ut etiamsi per spiritum aliquis velut propheta fuerit locutus, credi ei non debeat; neque si per tractatum, aut per epistolam nomine forte apostolorum scriptam, assensum tribuendum. Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit commendare, quod per ipsum recipi non possit. Hoc ideo, ne ipsa perturbatione, dum incauti invenirentur, possint seduci ad adorandum diabolum, qui idcirco haec jactabit, ut sub Salvatoris nomine 134.0658C| apparens ac fallens sanctos, velit se adorari, ut decipiat credentes in Christum. Sed ut locum, aut occasionem fallendi, quam se putat habere, non habeat impudentissimus Satanas, tempus et signa adventus Domini designavit; quia non prius veniet Dominus, quam regni Romani defectio fiat, et appareat Antichristus, qui interficiet sanctos, reddita Romanis libertate, sub suo tamen nomine. Sciens enim venturum Dominum ad se comprimendum, nomen ejus sibi usurpabit, ut et regnum ejus verum videatur, et trahat secum qui simul cum eo pereant, ut in sede Domini, in sede sedeat Christi; ut ipsum Deum se asserat, non Filium Dei. Unde in Evangelio ad Judaeos Dominus ait: Ego veni in nomine Patris 134.0658D| mei, et non me recepistis: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis (Joan. V, 43). Quamobrem ex circumcisione, aut circumcisum venire illum sperandum est, ut sit Judaeis credendi illi fiducia. Itaque cum Thessalonicensibus scribit Apostolus, docet omnes in re hujuscemodi cautos esse debere.
Non meministis quod me adhuc apud vos agente haec dicebantur vobis? Et nunc quid detineat, scitis, ad hoc, ut reveletur ille in suo tempore. Hoc superesse dicit, ut reveletur ille, qui ante Dominum venturus est, ut jam speretur et Dominus venturus, quod supra, quasi sub velamine fatus est, dicens: Nisi prius venerit defectio, quam regni Romani abolitionem 134.0659A| superius intelligendam memoravi; ut cum defecerit et venerit Antichristus, tunc adventus Domini imminere credatur.
Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui nunc tenet, teneat, quousque de medio fiat. Mysterium iniquitatis et a Nerone coeptum est, qui zelo idolorum, et apostolos interfecit, instigante patre suo diabolo, usque ad Diocletianum, et novissime Julianum, qui arte quadam et subtilitate coeptam persecutionem implere non potuit, quia desuper concessum non fuerat. His enim ministris utitur Satanas, ut interim sub turba deorum ad seducendos homines unius veri Dei manifestationem illudat, quandiu steterit regnum Romanum. Hoc est, quod dixit: Donec de medio fiat.
134.0659B| Et tunc revelabitur ille iniquus (Isa. XI, 4), quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illuminatione praesentiae suae. Cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni potestate, et signis, et prodigiis mendacii. Post defectum regni Romani appariturum Antichristum dicit, sicut memoratum est. Novissimo enim tempore sciens diabolus imminere sibi interitum, deficiente autem regno Romano, et ille de coelis mittetur deorsum projectus in terram, sicut dictum est in Apocalypsi Joannis apostoli, subornabit sibi, in quo, et per quem signa quaedam virtutis permissu justi Dei faciens, se commendet, ut adoretur quasi sit Deus. Imitabitur enim, ut sicut Filius Dei divinitatem suam homo natus vel factus, signis ac virtutibus demonstravit, 134.0659C| ita et Satanas in homine apparebit, ut virtutibus mendacii ostendat se Deum, sicut supra dictum est. Revelatio vero mysterii iniquitatis haec est. Cum apparuerit Antichristus, cognoscetur ipse esse quasi eorum Deus, quos prius nutu ejus, ut deos coluit vulgus, quorum sit ipse primus, aut summus, quod signorum virtutibus faciet credibile. Ideo mendacii portenta dixit, quia hoc se vult credi per signa, quod non est, ut decipiat quos circumventurus est. Quod sanctis ideo praedictum est, ut sciant quid caveant.
In omni fallacia iniquitatis his qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non susceperunt ad hoc, ut salvi fierent. His dicit fallaciam iniquitatis prodigiorum ejus proficere, qui perituri sunt. Quia enim veritatem spreverunt, per quam salvari poterant, 134.0659D| apostolis praedicantibus, traditi sunt diabolo. Nolentes enim salvari, deseruntur a Deo.
Et idcirco mittit illis Deus operationem erroris in hoc, ut credant mendacio, quatenus judicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Operatio erroris est falsis fidem committere, ut qui claritatem luminis diem esse consentire noluerunt, putent tenebras diem dici debere, ut possint propensiori delicto rei facti sine contradictione damnari, veritatis inimici, factores autem iniquitatis.
134.0660A| Nos vero debemus gratias agere Deo semper de vobis, fratres, dilecti a Domino, quia assumpsit Deus a principio ad salutem in sanctificationem spiritus, et fidem veritatis, in quam et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi. Hoc loco praescientia Dei personat, qui scit omnium mentes ante nativitatem eorum. Nec enim latet illum qui credituri sunt. Idcirco hos a principio scit fideles fore, qui credentes augmentum fidei faciunt, non detrimentum: sanctificati enim per fidem veritatis Evangelii Filii Dei, acquiruntur ad augmentum gloriae corporis Christi, sicut in alia Epistola ait: Ut crescant, inquit, omnia in incrementum Dei (Ephes. IV, 15; Coloss. II, 19.) Quicunque enim deserto diabolo confugiunt ad fidem 134.0660B| Christi, augmentum faciunt Deo in corpore Christi, qui prius fecerant detrimentum.
Itaque, fratres, state, et tenete traditiones nostras, quas didicistis, sive per verbum, sive per Epistolam nostram. Ut praescientia Dei maneat in salutem illorum, idcirco in traditione Evangelii standum, ac perseverandum monet, ut solliciti sint ne desidia et otio torpentes in operibus Dei, non impleant quod coeperunt. Sic enim praescitur credere et posse manere, si crebra admonitione pulsentur.
Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratiam, consoletur corda vestra, et stabiliat in omni opere et verbo bono. Quoniam Pater, et Filius una virtus, unaque divinitas, 134.0660C| et scientia est; ideo non dubitavit primum Dominum nostrum Jesum Christum nominare, deinde Deum Patrem nostrum dignatione ejus, non veritate naturae: qui in tantum dilexit nos, ut Filium suum daret pro nobis, Deum pro hominibus, pro servis Dominum, pro adoptivis Filium verum, ut mors ejus vita nostra sit, et resurrectio ejus justificatio nostra, secundus adventus ejus requies vitae nostrae et gloria in aeternum, ut ista spes consolatio sit praesentium pressurarum, per quam fundati bonis operibus crescerent, et doctrina.
(CAP. III.) Quod reliquum est, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat, et clarificetur, sicut et apud vos, et liberemur ab iniquis et nequam hominibus. Non enim omnium est fides. Ut dignetur 134.0660D| Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere, et transfundere per os Apostoli sui in aures audientium, et ut compesceret, et sedaret malorum hominum seditiones, qui diffidunt veritati, et loquendi fiducia cresceret Apostolo ad ejus fructum, et ad conversionem multorum.
Fidelis autem Deus, qui stabiliet vos et custodiet a malo. Quoniam Deus fidelibus et bonae vitae auxilium suum non defuturum in necessitate promisit, ad confirmationem illorum; hi autem tam in fide quam in opere aemuli erant bonorum, idcirco fidelem 134.0661A| Deum dicit in promissis ejus, quia providentia ejus esset circa eos.
Confidimus autem in Domino de vobis, quod ea, quae praecipimus, et facitis, et facietis. Propter quod mereri illos, ut Dei defensione tutos praestari confideret, idcirco ea, quae illis praecipiebat in nomine Domini fieri ab illis, et futura esse non dubitabat.
Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei et exspectatione Christi. Hoc illis exoptat a Deo, quod non ambigit posse praestari, ut in Dei charitate cor eorum proficeret ad exspectandum adventum Domini, ut condemnato saeculo desideretur adventus ejus qui saeculum vicit.
Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi secernere vos ab omni fratre 134.0661B| intemperanter ambulante, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Quoniam in omni plebe non omnes obedientes sunt verbo doctrinae, non legis, sed suum placitum et consilium sequentes, propter hoc declinandum ab his praecipit, ut cognoscant semetipsos errare.
Ipsi enim scitis quemadmodum debeatis imitari nos; quia non intemperanter viximus inter vos, neque gratis panem edimus a quoquam, sed in labore, et fatigatione, nocte, dieque operantes ad hoc, ne graves essemus cuiquam vestrum, non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. Non illos ignaros dicit operis et laboris sui, quem sedulo exitu operabatur, ne pane indigeret alieno, ut exemplum daret eis ad imitandum 134.0661C| illum. Neque enim reprehensibile esset, si panem ab his acciperet ad corporis curam, qui animis illorum escam spiritalem praebebat, quae etiam corpori immortalitatem cum gloria procuraret. Tunc etenim exerta potest esse libertas, si semetipsum quis ventris causa aut pecuniae nulli subjiciat, suo pane contentus; maxime, quod ad laudem magis proficit, si cum liceat, et sit sumendi potestas, contineat. Hic talis prodesse potest audientibus se. Reverentiam enim habebunt rigoris hujus, et ea, quae ab hoc mandantur, praetermitti non poterunt.
Nam cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis, quod si quis non vult operari, nec manducet. Non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. 134.0661D| Idonei enim magistri est, si ea, quae verbis doceat, operibus expleat. Tunc etenim addiscentes vera esse sciunt quae audiunt, si negligi illa non viderint a doctore. Quamvis enim manifeste vera esse non ignorentur quae docentur; tamen si negligi coeperint a magistro, difficile proficiunt audientibus. Magis enim opera suadent, quam verba. Quamobrem magis praemiis remunerandi sunt, qui, negligentibus magistris, de solis verbis proficiunt, tam in opere, quam in sensu. Forma enim erat his qui mediocris, vel tenuis erant substantiae in plebe, ut discerent quatenus libertatem suam non amitterent. Unde et 134.0662A| Salomon: Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum; ne saturatus tui oderit te (Prov. XXV, 17). Qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se, cum religio nostra ad libertatem homines advocet. Ideoque si quis, inquit, manducare spernit, cesset a labore, ut quia nullus sine cibo potest vivere, det operam laborandi, ut arbitrio suo vivens, Deum possit habere propitium.
Audivimus enim quosdam ambulare inter vos intemperanter, nihil operantes, sed curiose agentes. Qui otiosi esse desiderant, id agunt, quatenus occasio nascatur, qua introitum suum desiderabilem faciant domibus divitum, ambulantes, et opiniones verborum subtiliter colligunt, scientes quid de quo velint 134.0662B| audire, ut libenter et requisiti pascantur. Quod factum valde abhorret a disciplina Dominica. Horum enim venter Deus est, qui foeda cura necessaria provident.
His igitur hujusmodi denuntiamus, et exhortamur in Domino Jesu Christo, ut cum quiete operantes, suum panem manducent. Ut eis facilius suadeat, interposito nomine Domini Jesu Christi, exhortatur eos, ut obaudiant quid eis sit utile.
Vos autem, fratres, nolite deficere benefaciendo. Quod si quis non obaudit verbo nostro per Epistolam, hunc notate, et nolite cum eo versari, ut reverentia confundatur. Non velut inimicum existimetis, sed monete consiliis, ut fratrem. Propter quod superius unumquemque suum panem manducare praecepit, 134.0662C| ne forte quidam illorum occasionem parcitatis et inhumanitatis captarent, ideo statim subjecit: Vos autem, inquit, fratres, nolite defatigari benefacientes (Gal. VI, 9). Neque enim in reprehensionem venit, qui humanus in largiendo est; sed hic, qui cum possit laborem ferre, otio vult vitam agere. Quem si Epistolae auctoritas non corrigit, notandum hunc, nec conversandum cum eo praecipit, ut confusus qui ab omnibus evitatur, subjiceret se praeceptis Apostoli. Quod tamen sine iracundia et contumelia vult fieri, ut patienter declinetur ab eo; ita tamen, ut si res attulerit loqui cum eo, monendum illum, ut patiatur se corripi, nec ultra praecepta Apostoli contemnenda: familiaritatem quoque tandiu cum eo non habere, quandiu obaudiens fiat. Nam si ad iracundiam 134.0662D| contumeliis lacessitur, pejor fiet. Incitatur enim ad contentionem, et incipiet erratum suum velle defendere; possit autem erubescere emendare se, ne quod prius excusabat, postea fateri videatur.
Ipse autem Deus pacis det vobis pacem semper in omni loco. Dominus cum omnibus vobis semper. Quod suum est, bono voto illos prosequitur quasi charissimos filios, optans semper cum eis pacem habere, quae est dux ad vitam aeternam. Cum his enim Dominus se esse promisit, qui fuerint pacifici.
Ipsa salutatio mea manu Pauli: quod est signum 134.0663A| in omni epistola: ita scribo. Propter interpolatores et adulteratores scripturarum semper se manu sua in omni epistola sua salutationem subdescribere testatur, ut sub nomine ejus Epistola accepto ferri non possit, quae non fuerit manu ejus subscripta.
134.0664A| Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus. Haec salutatio manu Apostoli conscripta est, qua gratiam Domini nostri Jesu Christi optat esse cum eis. Amen.
Finis Epistolae secundae ad Thessalonicenses.
EPISTOLA I AD TIMOTHEUM.
ARGUMENTUM. 134.0663A|
Timotheus filius fuit mulieris Judaeae fidelis, patre Graeco, cujus causa parvulus circumcidi non potuit. Qui studio matris suae sacras litteras didicit, quibus operam dans bonam sibi vitam instituit. Hunc Apostolus cum voluisset assumere, sciens idoneum fore 134.0663B| dispensatorem evangelicae veritatis, causa Judaeorum compulsus est circumcidere eum, instantibus eis, ut qui matre Judaea natus esset, incircumcisus assumi non deberet ad magisterium propter testimonium generis. Hunc ergo jam creatum episcopum instruit per Epistolam quomodo deberet Ecclesiam ordinare.
INCIPIT TEXTUS.
(CAP. I.) Paulus Apostolus Christi Jesu secundum imperium Dei Salvatoris nostri Jesu Christi spei nostrae. Timotheo germano filio in fide, gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro. Patris, et Filii imperio Apostolum se factum ostendit, ut in Deo Patre salutem, et Christo Filio ejus spem praedicaret, ut quia nemo negat salutem esse in Deo, nec quisquam dubitaret spem esse in Christo Jesu, quem a mortuis excitatum, exemplum 134.0663C| hujus spei dedisse cognosceret. Hoc modo scribit Timotheo, ut securus esset de sua ordinatione, quia imperio Patris, et Filii electus est ad docendum. Quem verum Filium appellat, sed in fide, sicut dicit ad Corinthios: In Christo enim Jesu, inquit, per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15). Haec vera et firma generatio est, quae nescit occasum, nescit morbos, et pestilentiam, et quae ignorat famem et sitim. Dicit autem in regno Dei nullius egere, quia futura est dono Dei immortalitas gloriosa in regno Dei et Christi, quorum gratiam, et misericordiam, et pacem exoptat cum isto manere.
Sicut rogavi te subremanere Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denunties quibusdam ne aliter doceant, 134.0663D| neve intendant fabulis, et genealogiis infinitis, quae quaestiones praestant, magis quam aedificationem Dei, quae est in fide. Filius a Patre rogari non debuit, sed propter charitatis affectum, et ut illi formam humilitatis ostenderet, obsecrat episcopus coepiscopum suum, ne pateretur Judaeos aliter populum, quam ab Apostolo tradebatur, docere, ne oblectarentur fabulis, quas narrare consueti sunt Judaei de generatione suarum originum de Abraham, et Isaac, et caeteris patriarchis, et de circumcisione, et his, quae postea tradita sunt a Moyse, ne circumvenirentur 134.0664A| ad haec colenda, quae carnaliter data fuerant. Quid enim opus est, generationum, quas constat esse infinitas per traducem, facere mentionem; et quid, et quatenus factum est sub unoquoque eorum, et non potius compendio per fidem salutem quaerere? Inde enim quaestiones oriuntur, cum quid, 134.0664B| et quando, et quomodo, et quare factum est, tractatur: quae res impedit salutem.
Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non simulata: a quibus quidam errantes conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes, neque quae dicunt, neque de quibus affirmant. Quoniam omnium major est charitas, hanc finem esse dixit, id est, perfectionis, consummationem omnium praeceptorum, si tamen ex corde puro sit et bona conscientia. Vera enim charitas non potest malam vitam habere, nec simulatam fidem, in quibus omnis lex impletur, et prophetae. Quidam autem Judaeorum mysterium legis ignorantes, et prophetarum, quia usque ad Christum servanda sunt tradita, erraverunt, 134.0664C| praedicato Christo, et legem factorum in neomeniis, et circumcisione, et escis discernendis servari debere. Idcirco in vaniloquium dicit eos esse conversos, quia volebant docere quae ignorabant.
Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur: certum habens hoc, quod justo lex non est posita; injustis vero et inobsequentibus, impiis et peccatoribus, scelestis et profanis, parricidis et matricidis et fornicatoribus, homicidis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. Bonam esse legem, quae per Moysen data est, non negat; ita tamen, ut sensus ejus sciatur, 134.0664D| et quomodo data est, accipiatur. Hic enim scit legem, et qua causa data sit, qui praedicato Christo deserit illam ex parte, qua lex factorum appellatur; circa dilectionem autem Dei utatur ea, asserens, et affirmans quae a Salvatore dicta sunt, a lege et prophetis. Hic enim legitime utitur lege, qui potest discernere ea, quae ad tempus data sunt, ab his quae perpetua sunt; et quae ad Christi pertinent sacramentum, servari jam in futurum non oportere, quasi venturus credatur qui jam venit. Si ergo omnia locis suis accipiantur, bona sunt; si quo 134.0665A| minus, mala erunt asserenti perverse. Peccare est enim unaquaeque minime locis suis exponere. Praeterea quia justis lege non opus est, id est, his qui, accepta remissione peccatorum, justificati sunt, ne jam vivant sub lege, a qua liberati sunt dono Dei per fidem Christi, ut de caetero servata lege naturae, quae Creatoris cognitionem recepit, et non peccari hortatur; judicii diem exspectent, in quo justi remunerandi sunt custodientes legem naturalem, quam si humanum genus ducem habuisset, lex in litteris per Moysen data non fuisset. Sed quia contemptui ducta est, quasi nullius esset auctoritatis, Scriptura firmata est, ut sciretur quod servanda esset, et propter tempus praesens, et quia requisiturus est in futurum qui illam firmavit, a quibus neglecta, 134.0665B| et a quibus servata est. Itaque non solum propter malos actus et vitia corporis legem datam dicit, sed propter perfidiam, qua spernebant Creatorem, ut bene vivere addiscerent et gratias agerent Conditori.
Et gratias ago ei, qui me confortavit in Christo Jesu Domino nostro, quod fidelem me existimavit, ponens in ministerium, qui prius eram blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci nondum credens. Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Jesu. Propter quod omnis incredulus infirmitatem animi patitur, constrictus carnali ratione ne credat spiritali; idcirco Christo se gratias dicit agere, quia apparentia majestatis 134.0665C| suae imbecillitatem mentis ejus roboravit; quia impossibile putabat esse quod de Domini potestate, et gemina nativitate, et resurrectione, et spe praedicabatur. Confirmatus autem talis visus est, qui dignus esset ac posset dispensator esse sacramenti Dominici, ut ea vera per legem firmaret, quae prius amore legis incredibilia judicabat, et in persecutionibus gauderet, quas prius quasi juste credentibus inferebat, dolens quia fecerat, laetus quia patiebatur. Tantam enim spem didicerat in eo, quem ante negabat, ut plus gauderet in patiendo, quam prius exsultaverat in persequendo. Non enim malitia hoc agebat, sed errore, cui facile potest, cum resipiscit, ignosci. Qui autem scit vera esse quae negat, hic non errore hoc agit, sed malevolentia. 134.0665D| Hujus insanabile vulnus est. Invidia enim compellitur falsum appellare quod scit verum.
Humanus sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem magnanimitatem, et patientiam, ad exemplum eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Quid tam gratum, tamque jucundum, quam peccatoribus indulgentiam praedicare? Quis enim sine peccato est, ut hoc munus non communi 134.0666A| gratiarum actione suscipiat, Deum auctorem hujus praeferens, et collaudans in Christo? Qui ut hominem peccatis ablueret, de coelestibus ad terrena descendens, carnem peccati accepit, terrenis se admiscuit, ut eum coelestem efficeret, mori se passus est, ut illum morte erutum paradiso redderet immortalem. Quis haec beneficia non in infinitum extollat, quae Deus praestitit homini, Dominus servo, Conditor creaturae: ut plus adhuc esset in beneficiis humanis, quam cum fecit quae non erant, postea quam fecit? Etenim derelictus ab his, et contemptus, et contumeliis appetitus, addit ad beneficia non requisitus, ut gratior esset, et plus praeferendus dum reparat quam cum fecit, ut ostenderet unum se esse, qui haec omnia possit. Igitur 134.0666B| sic Christus praesidium tulit homini, ut puritatem suam non violaret, nec amitteret potestatem. Hominem enim nasci se voluit, pro certo habens carnis contactu se minime violari. Conversationi humanae se miscuit, sciens peccatis se corrumpi non posse. Occidi se passus est, non nescius mortem sibi dominari non posse, sed eam sua opprimere potestate. Haec ergo gessit, ut omnia se posse doceret. Humilitas enim ista non ad diminutionem ejus proficit, sed ad gloriam, et non solum ejus, verum etiam in ipsum credentium. Dignitas est enim servum esse potentis. Cum ante Apostolum multi utique credidissent Judaeorum ex his, qui Dominum ipsum occiderunt, Apostolus tamen, ut se humiliet, adhuc dolens de sua incredulitate, primum se omnium 134.0666C| peccantium vocat. Quoniam enim prae caeteris sacramento se imbuit Salvatoris, propius ad cognoscendam magnificentiam ejus accedens, accusat se magis, qui tantum boni tarde agnovit, nec ultro, sed misericordia ejus praeventus, ut ipse testis esset divinitatis ejus, quem prius ut hominem mortuum aestimabat. Haec accusatio ejus est, laus vero Salvatoris qui ad exemplum caeterorum credentium persequentem se vocavit ad gratiam, ut per patientiam suam, magnanimitatem in eo ostenderet caeteris, qui inimico tam benevolus exstitit, qualis esset futurus ad se decurrentibus.
Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Haec ad 134.0666D| Dei Patris personam pertinent, quem immortalem ideo solum, et invisibilem appellat, quia omnis immortalitas ab ipso est, ut ipsi soli magis competat in veritate, quia quisque immortalis est, non a se hanc habet, sed ab illo. Simili modo et in Evangelio legitur, dicente Domino: Quia nemo est, inquit, bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). Et iterum ipse dicit: Bonus homo de bono thesauro profert bona (Matth. XII, 35). Nemo tamen, nisi unus Deus, bonus est, quia ipse fons bonitatis est, ex quo caeteri potantur, ut boni sint. Ipse est et invisibilis solus Deus, quia nulli unquam visus est. Omnia enim 134.0667A| agit per Filium, quem idcirco visum dicimus, ut licet aliter quam est, apparuisse tamen illum significemus. Honorificentiam ergo, et gloriam Deo Patri in veritate pronuntiat, cujus pietate ac providentia Christus liberavit peccatores ex morte.
Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt, ex quibus est Hymenaeus, et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare. Postquam Dei Patris, et Christi Filii ejus, quae et quanta beneficia sint circa peccatores homines, memoravit; qui cum essent puniendi, non solum ignovit eis, sed et justificavit, et in filios sibi adoptavit, 134.0667B| quo ordine populum disciplina ecclesiastica imbueret: in subjectis ostendit, commonens, ut memor electionis suae sanctus Timotheus id, ad quod destinatus est, impleat. Praedestinatus est enim, quando ad hoc ab Apostolo assumptus est, ut ordinaretur, dignus judicatus futurus episcopus, ut impleret militiam evangelicam in fide et pura conscientia. Qui enim fideliter docet, non potest malam habere conscientiam. Tunc enim fidem exhibet praedicationi, si se abstineat a contrariis omnibus, quia exemplo bonorum operum multos lacessit ad crudelitatem, fidentes de spe praedicationis. Nam qui fidem spernit, procul dubio malae est conscientiae. Aut enim hypocrita praedicator, aut apertus blasphemus, sicut erant Hymenaeus, et Alexander, 134.0667C| qui deferentes fidem naufragi facti sunt, id est, nudi veritate, aut privati vita. Quid est enim veritas, nisi vita? Quos tradidisse se dicit Satanae, ut emundarentur causa blasphemiae. Traditio autem haec est, quia commotus Apostolus blasphemiis eorum sententiam protulit in eos. Diabolus autem, qui ad hoc paratus est, ut aversos a Deo accipiat in potestatem, audita sententia, corripit eos, ut intelligerent hac causa se poenis adstringi, quia blasphemaverant. Hinc est, quod in Evangelio dictum est inter caetera: Jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14). Ostendens causa peccati aliquando infirmitates inferri corporibus. Et quia ministro diabolo fiunt, declaravit Dominus, dicens inter multa: Haec autem cum sit filia Abrahae, 134.0667D| quam alligaverat Satanas decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo die Sabbati? (Luc. XIII, 16.)
(CAP. II.) Exhortare ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro hominibus, pro regibus, et pro omnibus qui in sublimiori loco positi sunt, ut placitam, et quietam vitam degamus in omni pietate, et castitate. Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Haec regula ecclesiastica 134.0668A| est tradita a magistro gentium, qua utuntur sacerdotes nostri, ut pro omnibus supplicent, deprecantes pro regibus hujus saeculi, ut subjectas habeant gentes, ut in pace positi, in tranquillitate mentis, et quiete Domino nostro servire possimus. Orantes etiam pro his, quibus sublimis potestas est credita, ut in justitia, et veritate gubernent rempublicam, suppeditante rerum abundantia, ut amota perturbatione seditionis, succedat laetitia. Panis enim confirmat cor, et vinum laetificat mentem (Psal. CIII, 14). Postulantes vero pro his, qui in necessitate varia sunt, ut eruti, et liberati Deum collaudent incolumitatis auctorem. Referentes quoque gratiarum actiones pro his quae nobis quotidie Dei providentia praestantur ad vitam, ut in his omnibus 134.0668B| Pater collaudetur Deus, ex quo sunt omnia, et Filius ejus, per quem sunt omnia. Ut sopitis omnibus, quae huic imperio infesta, et inimica sunt, in affectu pietatis, et castitatis Deo servire possimus. Perturbatio enim, et captivitas nec pietatem servat, nec castitatem. Unde enim pius, qui nudus est? Et unde castitas, ubi potestatis suae non est? Ut ergo haec servari possint, quies necessaria est, ut placita Deo reddantur obsequia, qui omnes homines salvos vult fieri, et cognoscere veritatem. Haec, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Si Deus utique, qui omnipotens dicitur, omnes homines salvos vult fieri, cur non impletur ejus voluntas? Sed in omni locutione sensus et conditio latet. 134.0668C| Unde dicit Petrus apostolus (II Petr., I, 20): Omnis scriptura indiget interpretatione. Vult enim Deus omnes salvos fieri, sed si accedant ad eum. Non enim sic vult, ut nolentes salventur, sed vult illos salvari, si et ipsi velint. Nam utique qui legem omnibus dedit, nullum excepit a salute. Nunquid non medicus idcirco proponit in publico, ut omnes se ostendat velle salvare, si tamen ab aegris requiratur? Non est enim vera salus, si nolenti tribuatur, nec gaudere potest in percepta salute, qui invitus, si tamen potest fieri, accipit medicinam, ut non dicam quia medicinae effectum habere non potest, nisi ad illam aeger animum commodaverit. Quia haec medicina non est corporalis, sed spiritalis, quae neque dubiis proficit, neque invidis. Fides enim est, quae dat salutem, 134.0668D| quam nisi mens tota susceperit voluntate, non solum nihil proderit, sed et oberit. Fidei etenim gratia hanc habet potestatem, ut devotis sibi divinam infundat medelam, indevotis vero conferat morbum, per quem totus homo intereat.
Unus enim Deus, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Dei, et Christi unam significat esse voluntatem in salvandis hominibus: unde Deum Patrem, quia ab ipso est omnis auctoritas, unum esse fatetur, et unum mediatorem Dei, et hominum 134.0669A| Christum Jesum. Missus enim a Patre, factus arbiter, reconciliavit Deum et homines, reformando eos ad agnitionem ejus. Quia enim unus est Pater et Filius, non persona, sed indifferenti natura, ut arbiter esset. Dei et hominum, Filius Dei, assumpta carne, homo natus est, ut Mediator Dei et hominum homo esset Christus Jesus, id est, non sine divinitate, quia in Deo homo erat, et Deus in homine; et ut ex utroque esset Mediator, et utrumque reconciliaret, in se primum hoc fecit. Non enim poterat unitatem Dei custodiens, Mediator Dei et hominum vocari, quasi alius esset Deus, qui dissidentem hominem a Deo in gratiam revocaret, sed homo, qui legem datam non praeteriret, factus est arbiter inter eum qui peccavit, et inter illum qui peccare ignorat, 134.0669B| ut hic ignosceret, et homo de caetero in Dei fide maneret.
Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. Cujus testimonium temporibus suis datum est; in quo positus sum ego praedicator et apostolus (veritatem dico, non mentior), magister gentium in fide et veritate. Quoniam homo jam reconciliatus Deo, obnoxius erat morti infernae, ne ad eum, cui reconciliatus erat, possit ascendere; Salvator, ut arbitrium suum ad effectum perduceret, mori se passus est, contra jus, ut descendens ad inferos mortem de impietate, quam in eo gesserat, damnaret, auferens ei quos tenebat, ut de caetero quisque signum ejus haberet, ab ea teneri non posset. Cujus rei testimonium, tempore quo surrexit, ostendit. Destructio enim 134.0669C| mortis, resurrectio mortuorum est. Quam spem missus est hic Apostolus gentibus praedicare, ut ab eo discerent quae spes esset in Christo. Hinc enim datus est magister, ut fidem doceret et veritatem.
Volo itaque orare viros in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et disceptatione. Pacificum animum in oratione esse debere, ut ad effectum deducatur oratio. Sanctae enim manus sunt quando cor mundum est. Sic tamen in omni loco orandum praecipit, ut competens locus intelligatur, non utique importuno, aut sordido loco, quippe cum prohibeat Dominus vulgo orare (Matth. VI, 6): sed hoc monet, ne in sola Ecclesia putarent orandum.
Similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia, et pudicitia, ornantes semetipsas non tortis 134.0669D| crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa: sed (quod decet mulieres) profitentes pietatem per opera bona. Humili habitu mulieres orare debere, non in jactantia. Qui enim vult audiri, inclinare se debet, amota a se pompa, ut misericordiam Dei provocet. Habitus enim superbus nec impetrat, nec recta de se facit credi. Quis enim prudentium jactanter ornatam mulierem non horreat? Quanto magis auctor Deus, qui corpus a se liberum factum, obligatum metallis videt? Nam humilis habitus bonae 134.0670A| professioni congruit, ut possit non aliud aestimari quam cernitur. Quae autem in domo Dei cum pompa se mavult videri, non utique propter Deum, sed propter homines consequitur quod vult, ut gloriosa videatur, nihil consecutura a Deo, nisi maculam. Quanto enim hominibus splendida videtur, tanto magis despicitur a Deo.
Mulier in silentio discat in omni subjectione. Docere autem mulieri non permittitur, neque dominari viro, sed esse in silentio. Non solum habitum humilem habere debere mulierem, verum etiam auctoritatem ei denegandam, et subjiciendam praecipit viro, ut tam habitu, quam obsequiis sub potestate sit viri, ex quo trahit originem. Adam enim primus creatus est, deinde Eva, et Adam non est seductus; 134.0670B| mulier autem seducta facta est in praevaricationem.
Salva autem erit per filiorum generationem, si manserint in fide, et in dilectione, et sanctimonia cum pudicitia. Praefert virum mulieri, propter quod primus creatus est; ut inferior sit mulier, quia post virum, et ex viro creata est. Accedit et aliud, quia diabolus non virum seduxit, sed mulierem; vir autem per mulierem deceptus est, ac per hoc nulla illi concedenda audacia est, sed esse debet in humilitate, quia per illam mors intravit in mundum. Salva autem erit, inquit, per filiorum generationem, si tamen in fide manserint, et charitate et pura vita. Hos enim filios dicit, qui regenerantur per fidem Christi, quia si in generatione sua perseveraverint, cum his liberabitur resurgens ex mortuis, 134.0670C| non quod ab illis liberabitur, sed per illorum generationem, cum credunt qui destinati sunt in vitam aeternam, pervenitur ad resurrectionem ex mortuis, et fiet salva credentibus illis, et vitam castam agentibus. Tandiu enim resurrectio suspensa est, quandiu omnes credant praedestinati ad salutem.
(CAP. III.) Humanus sermo est: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Quoniam episcopum bonae vitae esse oportet; idcirco qui episcopatum cupit, bonum opus desiderat; hoc enim cupiens, bonam vitam appetere videtur, si tamen non ab his declinet, quae in subjectis habentur, ne ambitione et desiderio pecuniae hoc egisse videatur.
Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse. 134.0670D| Qualis episcopus debeat esse, describit, ut nemo episcopatum appetat, nisi fidus fuerit, qui ab omnibus contrariis abstinere se potest, ut non indignus sit sua professione.
Unius uxoris virum. Quamvis secundam numero uxorem non sit habere prohibitum, ut tamen quis dignus ad episcopatum sit, etiam licita debet spernere propter sublimitatem ipsius ordinis, quia caeteris melior debet esse, qui cupidus est sedis illius.
Sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, 134.0671A| non obnoxium vino, non verberatorem, sed modestum, non litigiosum, non asperum, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni charitate. Talem hominem, qui haec custodiat, quae enumerat, bona, creari debere dicit episcopum. Haec enim signa sunt dignitatis episcopalis. Si quis autem potiora sectatus, et corpus et animam suam Deo dicaverit, ne se copulet matrimonio, tanto magis dignus fiet. Ideo enim inferiorem posuit, ut de potiore nemo dubitaret.
Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Manifestum est, quia tunc potest idoneus rector futurus probari, si prius domum suam recte gubernaverit: Qui enim in minimis fidelis est, et in magnis (Luc. XVI, 10).
134.0671B| Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat diaboli. Verum est, quia rudes in fide solent extolli superbia, maxime si accipiant ordinem. Novitate enim et potestate inflatur, arbitrans se prae caeteris digniorem. Videns enim primo anno nativitatis collatum in se honorem, putat non magis ad suum, sed ad aliorum profectum se vocatum, quasi beneficium religioni det magis quam accipiat ab ea; per quam rem elatus incurrit laqueum diaboli. Inventa enim occasione superbiae illius, Satanas praecipitat eum. Ideoque in Salomone legitur: Superbis Deus resistit (Prov. XV, 21; Sap. XV, 14; Eccli. X, 21). Unde in alia Epistola idem Apostolus ait: Qui se putat esse aliquid, se ipsum seducit (Gal. VI, 3). Et Dominus: Qui se, inquit, exaltaverit, 134.0671C| humilitabitur (Luc. XIV, 11).
Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Sensum Dominicum secutus, ait oportere futurum episcopum, testimonium bonum habere ab extraneis: quia qui in minimis fidelis est, et in magnis, sicut dicit Dominus (Luc. XVI, 10). Si in alieno mammona fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? (Ibid., 11.) Ut hic, qui in mundanis rebus, et conversatione humana fidelis minime invenitur, dubium non sit, quia et in divinis rebus idoneus non erit. Si autem hominibus fidem exhibuerit, multo magis Deo. Si timorem Dei ante oculos non habuerit episcopus, tempori magis se commendans, hunc quasi infidelem et pseudoprophetam deserit Deus, et deformis videtur omnibus 134.0671D| et maculosus, quia aliter facit quam praedicat, verbis suis ipse se accusans, quia deputatus est gregi Satanae. Tunc enim vera se probat praedicare, si ea conetur et gerere. Magna ergo cura eligendus est qui domum Dei regendam accipiat. Si enim terrestrium rerum dispensatores idonei quaerendi sunt, quanto magis coelestium?
Diaconos pari modo pudicos, non bilingues, non vino multo deditos, non turpibus lucris vacantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura; et hi autem probentur primum, et sic ministrent sine crimine. Qui tanta cura diaconos eligendos praecipit, quos 134.0672A| constat ministros esse sacerdotum, quales vult esse episcopos, nisi, sicut ipse ait, irreprehensibiles? Negotia tamen publica, turpia, vilia non habentes. Scit enim ideo negotiari, ut capiant lucra, nec aliud profitetur, quam gerit. Turpis enim deprehenditur, cum se purum ostendit. Post episcopum tamen, diaconatus ordinationem subjicit. Quare? Nisi quia episcopi et presbyteri una ordinatio est. Uterque enim sacerdos est. Sed episcopus primus est: ut omnis episcopus presbyter sit, non tamen omnis presbyter episcopus. Hic enim episcopus est, qui inter presbyteros primus est. Denique Timotheum presbyterum ordinatum significat; sed quia ante se alterum non habebat, episcopus erat. Unde et quemadmodum episcopum ordinet, ostendit. Neque enim 134.0672B| fas erat, aut licebat ut inferior ordinaret majorem. Nemo enim tribuit quod non accepit.
Mulieres similiter pudicas, non studentes discerdiae, sed sobrias, fideles in omnibus. Quia sanctum praecepit creari Episcopum, adaeque et diaconum, non utique disparem vult esse plebem, quippe cum dicat Dominus: Sancti estote, quia ego sanctus sum (Lev. XIX, 2). Ideoque etiam mulieres, quae inferiores videntur, sine crimine vult esse, ut munda sit Ecclesia Dei. Sed Cataphrygae occasionem erroris captantes, propter quod post diaconos mulieres alloquitur, etiam ipsas diaconas debere ordinari vana praesumptione defendunt, cum sciant apostolos septem diaconos elegisse. Nunquid nulla mulier tunc idonea inventa est, cum inter undecim apostolos 134.0672C| sanctas mulieres fuisse legamus? Sed ut haeretici animum suum verbis, non sensu legis astruere videantur, Apostoli verbis contra sensum nituntur Apostoli, ut cum ille mulierem in Ecclesia in silentio esse debere praecipiat, illi econtra etiam auctoritatem in Ecclesia vindicent ministerii.
Diacones sint unius uxoris viri, filios bene regentes, et domos proprias. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirunt, et multum fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu. Ea, quae minus dixerat de ordinatione diaconatus, nunc subjecit. Ostendit etiam istos unius uxoris viros esse debere, ut hi ad ministerium Dei eligantur, qui non sint egressi constitutum Dei. Homini enim unam uxorem decrevit Deus, cum qua benedicatur. Nemo 134.0672D| enim cum secunda benedicitur. Qui si filios bene gubernaverint, et domos suas, id est vernaculos, aut domesticos, poterunt digni fieri sacerdotio, et fiduciam habere apud Deum, ut sciant se posse impetrare quod postulant, jam de caetero se ab usu feminae cohibentes. Veteribus enim idcirco concessum est levitis, aut sacerdotibus uxores ad usum habere, quia multum tempus otio vacabant a ministerio aut sacerdotio. Multitudo enim erat sacerdotum et magna copia levitarum, et unusquisque certo tempore serviebat divinis caeremoniis secundum institutum David. Hic enim viginti et quatuor classes constituit 134.0673A| sacerdotum, ut vicibus deservirent. Unde Abias octavam classem habuit; cujus vice Zacharias fungebatur sacerdotio, sicut continetur in Paralipomenon II, XIII: ita ut tempore, quo non illos contingebat deservire altari, domorum suarum agerent curam. At ubi autem tempus imminebat ministerii, purificati aliquantis diebus accedebant ad templum offerre Deo. Nunc autem septem diaconos esse oportet, aliquantos presbyteros, ut bini sint per Ecclesias, ut unus in civitate Episcopus; ac per hoc omnes a conventu feminae abstinere debere, quia necesse est eos quotidie praesto esse in Ecclesia, nec habere dilationem, ut post conventum legitime purificentur, sicut veteres. Omni enim hebdomada offerendum est, etiamsi non quotidie peregrinis, 134.0673B| incolis tamen vel bis in hebdomada; et non desunt qui prope quotidie baptizentur aegri. Nam veteribus ideo concessum est, quia multo tempore in templo non videbantur, sed erant ut privati. Si enim plebis hominibus orationis causa ad tempus abstinere se praecipit, ut vacent orationi: quanto magis levitis, aut sacerdotibus oportet orare? Mundiores ergo esse debent caeteris, quia actores Dei sunt.
Haec tibi scribo, sperans me cito venire ad te. Si autem tardavero, ut scias quemadmodum oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna, et firmamentum veritatis. Quantum ad scientiam ejus pertinebat, hoc erat in eo quod citius illum visurus esset. Sed quia solet aliud Deo placere, cujus providentia ipsi soli cognita est, idcirco 134.0673C| ne forte, inquit, tardem, scribo tibi, ut scias quomodo Ecclesiam ordines, quae est domus Dei, ut cum totus mundus Dei sit Ecclesia, tamen domus ejus dicatur, cujus hodie rector est Damasus. Mundus enim in praevaricatione est diverso turbatus errore. Ideo illic necesse est dicatur esse domus Dei, et veritas, ubi secundum voluntatem suam timetur, hoc profitentibus de eo servis, quod ipse dignatus est edocere. Ne forte verba ejus esse negarentur, virtutibus haec signavit, quae a nullo alio fieri possunt, ut his infidelitas accusata inexcusabilis pereat. Firmamentum enim veritatis hujus signa sunt et prodigia.
Et quidem omnium confessione magnum est hujus pietatis mysterium. Nullum fidelium admirari negat 134.0673D| sacramentum veritatis in Ecclesia praedicatae, quam pietatem appellat. Magnanimitate enim et clementia sua cognoscentibus se divina tribuit dona, excepta 134.0674A| remissione peccatorum, quam hic in praesenti largitur.
Quod declaratum est in carne, justificatum est in spiritu, visum est angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Sacramentum mysterii Dei, quod est Christus in carne, dicit manifestatum quod latebat in spiritu. Natus enim homo Filius Dei, qui in secreto erat apud Deum, opere, et praedicatione declaravit se creaturae. Et hoc est justificatum esse in spiritu, operibus et virtute claruisse eum, qui erat in carne, quis esset; deinde apparuisse angelis, non jam in formae humilitate, sed in potestate. Tandiu enim aspectu humilis visus est per carnem, quandiu devicta morte resurgeret a mortuis et videretur majestas 134.0674B| ejus, qui natus ut homo, non erat totus homo: ut agnoscentes angeli mysterium, quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo gratias agant, quia didicerunt veritatem, quae gentibus praedicata est, ut ab errore liberarentur; in quo mundus proficit, ut non damnetur. Ideo enim creditum est mundo Dei sacramentum, ut perfidia ejus veniam erroris mereri non possit; sicut dicit Dominus de Judaeis: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22): quia quod velut infirmum et deforme contempserunt, assumptum est in gloria. Post crucem manifestata persona et virtute sua, Salvator palam famulantibus nubibus ascendit gloriosus in coelos.
134.0674C| (CAP. IV.) Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritus fallaces, doctrinas daemoniorum in simulatione falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam suam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Quae sibi Spiritus sanctus futura revelaverit ad instructionem Ecclesiarum et cautelam, non tacet, ut praemonitae Ecclesiae sollicitae sint, ne ab hujusmodi possint circumveniri hominibus. Quid enim tam clarum, tamque apertum ad evitandos, aut magis condemnandos 134.0674D| doctrinae hujus pestiferae viros, potuit manifesta voce praefari, nisi ut asseverationem eorum, fallacem ac simulatam doctrinam daemoniorum nuncuparet, 134.0675A| ut cum hujus asseverationis sermones audiuntur, a diabolo composita esse doctrina haec sciretur, quam praedixerat Spiritus sanctus, quae de incarnatione Salvatoris asserit falsa, quae nunc in Marcionitis, quamvis pene defecerint, vel Patritianis, aut maxime in Manichaeis denotatur? Hi enim et Christum natum negant, et nuptias prohibent, et abstinendum a cibis tradunt. Quorum cauteriatam dicit conscientiam, hoc est simulatione corruptam, quia sicut cauterium corium corrumpit et notam infligit, ita et fallacia conscientiam, quae dolo malevolentiae aliud scit, et aliud profitetur, denotat ad perditionem. Jam enim immutari hos negat, ut salventur, quia sicut cauterium immutari non potest, ita nec eorum animus emendari; nihil enim 134.0675B| pejus simulatione. Tales enim hi sunt, quales et Judaei illi, qui intelligentes Christum Dei virtute operari, in Beelzebub haec ab eo fieri dicebant (Matth. XII, 24; Marc. III, 22; Luc. XI, 15). Ut enim Fabricatorem hominis male tractent, cum natos se non doleant, nuptias tamen prohibent, et Christo carnem subtrahunt, et ut ad ejus injuriam proficiant, ab his, quae usibus nostris instituit, abstinendum docent, ut per id quod despiciuntur, mala esse et malo auctore inventa videantur. Hinc est unde Apostolus omnia a Deo bona facta esse ostendit, si tamen cum gratiarum actione sumantur. Immunda enim erunt ei qui non laudat in his Creatorem. Nec enim possunt bene illi proficere, qui sic illa sumit, ut male tractet Auctorem eorum.
134.0675C| Haec igitur proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es. Quid tam verum, quid tam clarum, ac providum, nisi ut disciplina Christiana incorrupta tradatur, ut fructus ejus in area Dominica fertilis ac firmus collaudetur? Hoc est, ut in die judicii non reprobus, et igni comburendis censeatur. Hoc boni doctoris est atque idonei ministri Domini Jesu Christi, quippe cum enutritum hunc dicat verbis fidei, et bonae doctrinae, quam ab infantia assecutum hunc asserit. Qui enim integris omnibus Hebraeorum libris imbutus erat, accepta fide perfectum fecit doctorem.
Profanas autem, et aniles fabulas abnue, exercens temetipsum ad pietatem. Corporalis enim excercitatio 134.0675D| ad modicum utilis est; pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae. Profana verba, adversa intelliguntur; aniles autem fabulae, deliramenta sunt quaedam. Haec quorumdam perstrepentium vocibus solent in contentionem deduci, ut quasi tractatus habeatur rei inanis, cujus effectus nullus est, nisi vanitatis. Ab his ergo, quae contraria sunt, declinandum monet: simili modo et ab illis, quae anilia sunt, vanitate quadam composita. Sunt enim aliqui, qui calore animi mittunt se 134.0676A| in disputationes hujusmodi. Pietati autem operam dandam commonet, quia grandem habet profectum. Qui enim misericordiae student senioribus, vicem reddentes parentibus, et in praesenti vita auxilia Dei non decerunt illis, et in futuro immortalitatem habebunt cum gloria. Exercitium autem corporale ad modicum utile dicit. Jejunare enim, et abstinere a cibis, manente auctoritate Creatoris, non multum prodest, nisi ut detur huic pietas, cujus opera multorum precibus adjuvatur ad Dominum promerendum. Denique illos, qui fratribus largi sunt, et variis titulis obsequentes, in vitam aeternam proficere Evangelicus sermo testatur; dissentientes autem ab hoc opere, in aeternum ignem. Corporis autem exercitium nihil aliud quam carnis frena sunt. 134.0676B| Si quis ergo, quia misericordia magna res est, lubricum tamen carnis patiatur, hujusmodi quid fiet? Sine dubio vapulabit, quia illud oportet fieri, et hoc minime praetermitti. Si autem solum corporis habuit exercitium, perennes poenas patietur, sicut in Evangelio Dominus repromisit. Omnis enim summa disciplinae nostrae in misericordia et pietate est. Aliud tamen exercitium corporis habent carnales, et aliud spiritales. Carnales enim sagina et pastibus nutriunt corpora sua, ut celeri motu proficiant ad perditionem; spiritales autem jejuniis et abstinentia temperant corpora sua, ut pigra facta circa desideria, possint digna esse futura resurrectione. Hic enim propter spem futuram castigat corpus; ille vero propter futuri desperationem fovet, curam ejus 134.0676C| agens ad tempus, ut moveatur citius ad peccandum.
Fidelis sermo et omni acceptione dignus. Ad hoc enim laboramus, et persecutiones patimur, quia speramus in Deum virum, qui est salutaris omnium hominum, maxime fidelium. Dignum est plane, et accepto ferendum pro spe, quae est in Deo, pati persecutiones, quia in praesenti vita spes caduca est, in promissione autem Dei, firma atque stabilis. Ipse est enim salus omnium, quia ex ipso, et per ipsum vivunt, quantum ad praesentem vitam pertinet, omnes; quantum vero ad promissam salutem, fideles. Cognoscentibus enim se, post hanc vitam, quae morte finitur, aliam daturam promisit, quae immortalitate 134.0676D| vigebit. Ideo ergo ait, maxime fidelium.
Praecipe haec, et doce. Nemo juventutem tuam contemnat, sed forma esto fidelium, in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Timotheus, quantum ad aetatem pertinet, juvenis erat; quantum ad mores et conversationem, senior et gravis. Quem ideo sic monet, ut profectus ejus per omnia exemplum esset bonorum operum, ut in adolescente mirabilis videretur et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent aetatem, et non quasi juvenis, sed quasi senior haberetur, et erubescerent majores 134.0677A| natu, nisi se exhibuissent, juxta formam hujus, conversatione et moribus graves; juvenes autem coaevum suum haberent magistrum. Mirabilis adolescens sanctissimus Timotheus, cujus exemplo indisciplinata coercenda juventus est, et seniorum irreverentia punienda.
Dum venio, attende lectionem, exhortationem, ac doctrinam. Noli negligere gratiam, quae est in te, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Intentum hunc vult esse et deditum exercitio lectionis, ut omni cura diligentiaque hoc enitatur, ut exhortetur et doceat. Exhortatio est, cum miti verbo aliquos provocamus ad bonum opus. Docere vero, quando ea quae latent intimamus mentibus audientium. Si enim rector populi ab his 134.0677B| dissimulat, negligit gratiam datam sibi. Ad hoc enim creatur dux populo ut hujus salutis sollicitudinem gerat, admonendo, docendo, ut fructum habeat ordinatio; quem ad hoc utique Deus constituit, ut proficiat saluti plebis suae. Qui ergo in hac auctoritate positus indiligens fuerit, Dei contemptor habebitur, minimus in regno Dei vocatus (Matth. V, 19). Neque enim poterit facere, qui nec docere dignatur. Gratiam tamen dari, ordinari significat per prophetiam et manuum impositionem. Prophetia est, qua eligitur quasi doctor futurus idoneus, manus impositiones vero, verba sunt mystica, quibus confirmatur ad hoc opus electus, accipiens auctoritatem, teste conscientia sua, ut audeat vice Domini sacrificium Deo offerre.
134.0677C| Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi, et doctrinae; insta illis. Hoc enim faciendo, te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Ut forma sit omnibus non solum in bonis operibus, verum etiam in doctrinae exercitio, admonet. Apparere enim debere significat exercitii profectum non in doctrina duntaxat, sed et in gestis. Bona enim arbor bonos facit fructus (Matth. VII, 17): similiter et bona doctrina mala opera habere non potest. Ut cum visa fuerint bona opera, divini magisterii fructus esse intelligantur, et auditores possint proficere. Tunc vera enim et metuenda esse intelligunt, quae dicuntur, quando ab eo ipso qui docet, magna veneratione observari videntur; quod rectori plebis duobus proficit modis, et suorum 134.0677D| enim bonorum operum, et audientium mercedem accipiet; quomodo, si negligens fuerit, tam pro se quam pro eis redditurus est rationem?
(CAP. V.) Seniorem ne increpaveris, sed exhortare, ut patrem; juniores, ut fratres; anus, ut matres; adolescentulas, ut sorores, in omni castitate. Propter honorificentiam aetatis, majorem natu cum mansuetudine ad bonum opus provocandum, ut facilius suscipiat admonitionem. Potest enim vereri commonitus, ne postea corripiatur, quod turpe est seniori. Nam apud omnes utique gentes honorabilis est senectus. Unde et Synagoga, et postea Ecclesia seniores habuit, quorum sine consilio nihil agebatur in Ecclesia. Quod qua negligentia obsoleverit, nescio, 134.0678A| nisi forte doctorum desidia, aut magis superbia, dum soli volunt aliquid videri. Juniores quasi fratres censet admonendos cum affectu dilectionis, ut videntes amoris causa se commoneri, facilius se corrigant; quippe cum videant non discrepare opera ejus a praedicatione. Anus vero quasi matres, cum miti sermone doceri se vident, non aspere accipiant, quia honorifice proficiunt. Asperum est enim senibus, cum corripiuntur a junioribus, quod temperamento quodam leniri vult, ut profectus sit et dicenti, et audienti. Adolescentulas, ut sorores admonet edocendas, ut prompte possint bonae conversationis suscipere disciplinam. Quando enim non cum imperio insinuari sibi videt, quae ad bonam pertinent vitam, consentit, humilem se praebens admonenti. 134.0678B| Blanditiis enim solent obtineri, quae auctoritate non possunt. Nam animalia quando membra sua zelantur, blanditiis tamen cedunt.
Viduas honora, quae vere viduae sunt. Has viduas dicit honorandas, quae data opera viduae sunt. Quae, cum possent nubere, ut meliores essent et dignae Deo, secundas nuptias respuerunt, scientes semel benedici conjugium, aemulae sanctissimae Annae, quae jejuniis et obsecrationibus Deo serviebat noctu dieque, unius viri experta concubitum (Luc. II, 36, 37):
Si qua autem vidua filios, vel nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare, et mutuam vicem gratiarum reddere parentibus. Hoc enim acceptum est coram Deo. Viduam prius in hac vita et conversatione dicit probandam, ut tunc demum digna sit 134.0678C| vidua Ecclesiae nuncupari, quae non quaestus causa, quam defensionis, ecclesiasticae succumbat disciplinae. Praeire enim debent merita, ut accedenti debitus honor tribui videatur. Quae enim affectos suos pie tractavit, et domum bene gubernavit, Dei legem servavit, digna effecta remuneratione Ecclesiae.
Nam quae vere vidua est, et desolata, sperat in Deo, et instat orationibus noctu dieque. Viduam filios aut nepotes habentem non facile admittendam ad stipendia Ecclesiae, quia si pie et sollicite domum suam gubernavit, necesse est reddi illi vicem a suis, sicut et illa reddidit propinquis. Si autem, ut assolet, impietas fuerit operata, ut anus despiciatur a suis, quos pie tractaverit, dignum esse hanc suscipi ab Ecclesia, quia in Domini lege fideliter conversata 134.0678D| est. Vidua igitur desolata, aut a suis contempta, sperat in Deo. Videns enim ex nulla parte se habere suffragium, toto animo devota est Deo, de quo solo auxilium vitae salutisque exspectat.
Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Viduam, propter quod vidua dicitur, talem esse debere significat, ut ad Dominum promerendum orationibus vacet, Deo serviens noctu dieque, ut ostendat idcirco se nuptias secundas contempsisse, ut instaret disciplinae. Si enim sub nomine viduae deliciis vacet, aut luxuriae, vivens mortua habenda est, quia imposturae genus est aliud agere, et aliud profiteri, non obsequia et devotionem Dei, sed honorem viduae volentes habere: cum nominis ipsius professio 134.0679A| hoc indicet, quia spreto viro Deum elegit, cui serviat tota mente propter vitam promissam. Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. Tantam diligentiam actuum ac morum viduam vult habere, ut reprehendi non possit. Amota enim a spe mundanae conversationis, et corporis curandi officio, propter hoc se ad Deum contulit, ut probabilem agat vitam. Sublatis enim occasionibus, quae aditus solent aperire peccatis, potest bona conversatio incolumis permanere.
Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Hanc viduam, quae negligens fuit circa suos affectos, ut educaret eos in disciplinam et correptionem Domini, inhonorandam dicit, quia sicut perfidi, 134.0679B| legi Dei non obedivit. Ut pejor habeatur necesse est, qui sub lege et timore Dei agens contemptor est, quam qui non subjectus est legi. Hic enim nescit; ille autem sciens contemnit.
Vidua eligatur annorum non minus sexaginta, unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios enutrivit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si pressuram patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. Si praerogativa praeteritorum operum vidua commendatur, eligendam hanc docet. Domini enim judicio ascribitur nomen ejus ecclesiasticis monumentis, quam dignam vetus vita declarat. Imbuta enim divinis obsequiis et in his vitam atterens, suscipienda est in sinu Ecclesiae, cui olim se vovit 134.0679C| legitimis servitiis.
Juniores autem viduas devita. Cum enim in deliciis egerint, in Christo nubere volunt. Prohibet adolescentulas viduas in hac suscipi professione. Lubricae enim aetati fides facile haberi non debet, quippe cum quarumdam exempla praecedant, quae post professionem vitae, deliciarum oblectatione, nomen, non opera viduitatis habent, et conversae nuptiis sollicitantur. Qui enim putat se in Christo deliciis vitam agere, minime innocens perseverat. Luxuria enim trahit illum ad sua membra, ut subiciatur peccato. Deliciae enim janua sunt peccati. Non enim quo tendat ignoratur, qui fluidam amat vitam.
Habentes damnationem, quia primam fidem irritam 134.0679D| fecerunt. Quid maneat tales, ostendit, ne facile audeant, quod implere difficile est, aut si animus est huic devotioni deditus, apud se interim teneat, quia didicit temerarium esse profiteri, quod adhuc juvenili aetati credi non debet. Damnationi enim fit obnoxius, qui ab hoc declinat, quod recte fecerat. Quantum enim laudabile est, si impleat quod ultra vires ejus creditur, tanto magis puniendus erit, si hoc audeat sibi imponere praesumptione temeritatis, quod ferre non possit, 134.0680A| nec ad veniam debet pertinere, quia primordio infidelis inventus est.
Simul autem, et otiosae, discunt circumire domos, non solum autem otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. Quae dam virgines et viduae, commendante professione (gloriosum est enim hujus rei vocabulum) acceptabiles sunt domibus divitum; quae id agunt, ut pareant voluntatibus eorum, ambulantes et quaerentes quae perferant ad illos, quibus delectentur, ut otiosae muneribus afficiantur, et malo more plus quaerant fabulis quam quae operantur manibus, ut elatae procedant et compositae, contra professionem suam agentes. Quae res solent illis etiam in hac vita esse contrariae. Revelatur enim id quod semper 134.0680B| occultum putant. Quid est enim, ut ea loquantur quae non oportet! Nuptiarum enim sunt proximae, multorum secretorum participes, adulatrices, servorum querulae.
Volo itaque juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse. Hoc est enim regere domum. Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam deerraverunt post Satanam. Quoniam, quae supra dixit de hujusmodi, contraria et illicita sunt, perducent eas ad mortem. Idcirco consilium dat et praecipit ea fieri quae licita sunt. Melius est enim domus suae curam gerere quam in aliena domo adulari. Et multum expedit nubere quam sub bona et pia professione notabiliter incedere. Plus autem est cum pudore manibus victum quaerere 134.0680C| quam inverecunde cum otio aliena utensilia exspectare. Sic enim invenit occasionem Satanas quomodo subvertat animas inconsultas, cum pia profitentes injuste versantur. Nihil enim tam periculosum est quam si professioni gesta repugnent. Apertum enim malum non zelatur Satanas, quia gaudet in illo; istum vero, quem videt fallere, id aget ut manifestet illum suum filium esse, non Dei; quod factum non displicet Deo.
Si quis fidelis, vel si qua fidelis habet viduas, sufficienter subministret illis, ut non gravetur Ecclesia, ut veris viduis sufficiat. Quid mirum si apostolica potestas futura potuit praevidere? Nam apparet quod dixit, quia fidelium viduae nunc multum gravant Ecclesiam, et eorum, qui locupletes videntur 134.0680D| mundi, et per senectutis causam desistentes eas ab opere lanificii, retrahunt eis et vestimentum et victum, non totum, tamen ex parte, ut illae ipsa inopia ad Ecclesiam convertantur ut vivant. Quos oportebat non solum suis indigentibus largiri, verum etiam alias inopes pascere et contegere; quod multum obest. Cum enim his datur, caeteris aut minus aut non datur, quibus magis dandum est, quae dignae sunt Ecclesiae sumptibus ministrari. Sic autem gravatur, cum cogitur vestire multos, quae 134.0681A| deberet vestire paucos, et plebs, quae libenter et frequenter possit ministrare paucis, cogitur plures dimittere, ut aut murmuret aut tardius occurrat. Nam cum praecipiat unius viri uxorem eligi viduam, nunc inveniuntur inter eas non tantum duum, aut trium maritorum uxores, sed et quae turpius vixerint. Quod aliquando per negligentiam fit, aliquando potestate insinuante.
Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore habeantur digni, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Boni dispensatores ac fideles, non solum honore sublimi digni debent judicari, sed et terreno, ut non contristentur indigentia sumptuum, sed magis gaudeant fide sua et doctrina. Instantior enim fit, si non humilietur inopia, et crescit 134.0681B| in illo auctoritas, cum videt se etiam in praesenti laboris sui fructum percipere, non ut abundet, sed ut non deficiat.
Dicit enim Scriptura: Non infrenabis bovem triturantem (Deut. XXV, 4; I Cor. IX, 9); Dignus est operarius mercede sua (Matth. X, 10; Luc. X, 7). Tanta merces debet esse evangelizantis regnum Dei, qua neque contristetur neque extollatur.
Adversum presbyterum accusationem ne receperis. Quoniam hujus ordinis sublimis honor est; hujusmodi enim vicarii Christi sunt: idcirco non facile de hac persona accusatio debet admitti. Incredibile enim debet videri istum, qui Dei antistes est, scenicum esse turpissimum.
Delinquentes autem coram omnibus argue, ut caeteri 134.0681C| metum habeant. Quomodo non facile credi debet de presbytero crimen, si probetur tamen, aut sit manifestum, quia irreverenter versatus est, publice praecipit arguendum, ut caeteri terreantur. Quod non solum ordinatis proficit, sed et plebi. Quando enim vident dignitosum virum erroris causa corripi, necesse est ut sibi caveant.
Testor coram Deo, et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in partem aliam declinans. Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Temetipsum castum custodi. Contestationem depromit apud Deum Patrem, et Christum Filium ejus, et electos angelos, quos Dominus in Evangelio sanctos appellat. Hi ergo electi sunt, quia sunt alii 134.0681D| reprobi, qui sunt non Dei angeli, sed diaboli, assentientes apostasiae ejus. Sub testatione ergo ea, quae ad ordinationem Ecclesiae mandat custodiri, praecipit nihil fieri sine praejudicio, ne facile aliquis accipiat ecclesiasticam dignitatem, nisi prius de vita ejus et moribus fuerit disputatum, ut dignus approbatus minister, aut sacerdos constituatur, ut non postea, si reprehensibilis videatur, poeniteat forte principem populi non ad liquidum praejudicasse quid mereretur, quem improbabiliter ordinavit; nec illum, cujus peccata ad suspicionem veniunt ordinandum, ne commaculetur ordinator 134.0682A| vitiis et delictis ejus. Si ergo omnino latentia sunt delicta, immunis erit rector, quia conscientia ejus libera est. Suspicio enim trepidum facit. Peccat enim, si non probat, et sic ordinat. Melior enim caeteris debet probari qui ordinandus est. Non enim sufficit si sine crimine sit, quia merita ejus debent praeire bonorum operum ut dignus habeatur ad ordinationem. Haec episcopus custodiens, castum se exhibebit religioni, cujus rei in futuro praemium consequatur.
Jam noli bibere aquam, sed vino modico utere propter stomachum, et crebras tuas infirmitates. Nunc speciale consilium dat, ut seipsum salubri regat doctrina. Prudenter enim Deus sibi serviri vult, non ut nimietate sua debiles fiant, et postea medicorum 134.0682B| suffragia requirant. Temperandum est enim, ut si fieri potest, coeptum obsequium gradatim provehatur, quam per inconsiderantiam minuatur. Intemperantia enim ipsam animam inquietam facit, ut cum de infirmitate sollicita est, non tantum dedita sit divinis servitiis. Damnum ergo affert improvidentia. Anima enim in tranquillitate posita, totum cor extollit ad Deum, integro consilio obsecrans quae petenda sunt.
Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia in judicium, quosdam vero et subsequuntur. Pari modo et opera bona manifesta sunt; et quae aliter se habent, abscondi non possunt. Nullam excusationem vult intelligi fore eorum, qui his adhaerent, quorum peccata propalam sunt, ut cum evitandi 134.0682C| sint, magis honori sint. Hoc ergo significat, ut homo Dei ab his secernatur, maxime dispensator Christi. qui etiam corripiendi eos habet auctoritatem; qui, si se emendare promittunt, retinendi sunt. Alios vero subsequi mala opera illorum ostendit, quia cum viventes aestimantur boni, mortui deteguntur, ut qui prius ostendebant se idoneos, postmodum declarentur impostores. Superiore ratione, sicut mala, ita et facta bona manifesta sunt. Bona enim vita et actus modesti abscondi non possunt; adhibita pietate faciunt perfectos. Sed sicut quaedam mala occulta ad praesens sunt, ita et bona. Nemo enim omnia in hominibus potest scire; sed ex his, quae videt et audit, probat et judicat. Perpendit enim an ea quae dicuntur conveniant ei de quo dicuntur, sive 134.0682D| bona, sive mala. Quae autem occulta fuerint hominibus, in die judicii palam fient. Propter hoc ergo dicta sunt, ut sciant hujusmodi graviorem se causam habere prae caeteris. Pejor est enim qui se, cum sit malus, bonum ostendat, quam ille qui aperte est malus.
(CAP. VI.) Quotquot sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Servorum obsequiis dominos Deo gratias vult referre. Cum enim per Dei disciplinam fidelia illis exhibuerint 134.0683A| servitia, forte etiam ipsi huic se subjiciant disciplinae.
Qui vero fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt; sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti qui beneficium recipiunt. Si profanis dominis serviendum tota sollicitudine imperat, quanto magis fidelibus? Tunc enim probat se timori Dei subjectum, si fideli et temporali domino toto animo fuerit obsecutus. Nec contemnendum putet, quia frater dicitur causa communis fidei quia magis corripiendus erit qui fidelem Dominum contemnendum putaverit.
Haec doce, et exhortare. Doctrinam Dominicam manifestari vult, ut obtrectatores studeant, quia non est quod reprehendatur in ea, considerantes 134.0683B| pariter quae in sacris eorum sint occulta turpia, et erubescant per quod inexcusabiles erunt.
Si quis aliter docet, non aquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et huic, quae secundum pietatem est, doctrinae, superbit autem, et nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus fit invidia, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictiones hominum, qui corrupti sunt mente et veritate caruerunt, existimantes quaestum esse pietatem et Dei culturam: discede ab hujusmodi. Discrepantes a disciplina catholica spernendos praecipit, maxime qui convicti et correpti acquiescere nolunt perturbatione mentis pravae, qui contentionibus delectantur et pascuntur. Elatus enim vinci se non patitur: quippe cum ad favorem quaerendum 134.0683C| in conflictum prorumpat; quod a mansuetis, et bonis viris vitandum est. Contentio enim nunquam est sine lite, et parum esset, si lis sola oriretur, sed blasphemiae et inimicitiae; quod a Dei servis alienum est. Ab his autem qui, corrupti mente veritate privati sunt, utile judicatur. Dei enim culturam et pietatem quaestum existimant, non de futuro aliquid sperantes, sed quomodo in praesenti se transigant providentes sicut et mundanae sectae, quas constat propter praesentia lucra inventas. Non nescii quosdam hoc libenter audire, quod in hac vita florendum sit; ideo desistendum ab hujusmodi.
Est autem quaestus magnus, pietas cum sufficientia. Magnas divitias, et acquisitionem in eo dicit si quis fidelis suo contentus sit. Pius enim in semetipso et 134.0683D| caeteris est, qui misericordiam Dei acquisiturus ad futuram vitam, ad praesens sufficere sibi putat quod habet, non dubitans ex eo ipso largiri. Omnis enim avarus impius est, et sibi et caeteris nocens.
Nihil enim intulimus in hunc mundum. Verum quia nec auferre possumus quidquam. Habentes autem alimentum, his contenti sumus. Frustra mortales homines copiae illudere et locupletes fieri velle aperta voce declarat, cum sciant nihil se proprium habere in mundo. Cui rei proficit humana cupiditas, nisi quia ipsa sibi inimica existit? Nihil enim intulit mundo; nihil auferre poterit. Qui sibi incutit sollicitudinem et quaerit congregare, talis hinc exiet 134.0684A| qualis venit. Quod etiam scripsit Job, et in sua passione fatetur, dicens: Nudus exivi de utero matris meae, nudus oportet ut eam in terram. Sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Quod si avari non retinerent in perniciem suam, pauci conderent quod pluribus posset sufficere cum eorum ipsorum emolumento.
Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et laqueum, et desideria multa, et inutilia, et nociva quae demergunt homines in exitium et interitum. Radix enim omnium malorum est avaritia, et quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Nihil tam asperum, tamque perniciosum est quam si ecclesiasticus maxime qui sublimis loci est, divitiis hujus saeculi studeat, quia non solum 134.0684B| sibi ipsi, sed et caeteris obest. Contrariam enim formam dat hominibus; necesse est enim multos imitatores ejus existere ad perditionem. Quanto enim honorificentior ordine est, tanto magis suadet imitandum se, maxime in hac re, quae in ista vita proclivis est. Avaritia enim omnia mala potest admittere. Ideo radix omnium malorum est, quia, ut desideria sua expleat, quod impossibile est, et maleficia, et homicidia, et obscenitatem, et quidquid sceleris est perpetrat, nec ad praesens secura, quia semper cupida et in futuro damnata.
Tu autem, homo Dei, haec fuge. Abscindere se hominem Dei ab hac hortatur et praecipit, ut et hic securus sit et in futuro praemiis remuneretur divinis. 134.0684C| Non enim immerito coronandus est qui hanc spernit quae multis suadet.
Sequere autem justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, tranquillitatem animi. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. Quoniam avaritia res iniqua est, hominem Dei ut ab hac dissentiat, justitiam sequi jubet, atque pietatem et alia quae memorat. Non enim poterit hanc evitare, nisi his adhaeserit quae avaritiae adversa sunt. Qui enim fieri potest, ut avarus fidelis sit, qui operibus negat, quod verbis fateri videtur? Unde autem amator fraternitatis, cujus manus sunt aridae? Quomodo vero patiens, qui semper ad aliena se tendit? Aut quatenus quietem animi 134.0684D| possit habere, qui die noctuque aviditate cupiditatis incenditur? Sed quia ab homine Dei Timotheo iniquitas haec aliena erat, bonum certamen fidei aggredi jubetur. Fidei enim victoria est, cum omnia vitia, et crimina subjugantur, ut ad aeternae vitae praemia veniatur, cujus confessio inter ipsa rudimenta fidei teste interrogante, et respondente monumentis ecclesiasticis continetur.
Praecipio tibi in conspectu Dei, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum immaculatum, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, quem suis temporibus ostendet 134.0685A| beatus ille, et solus potens. Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lumen habitat inaccessibile, quem vidit nemo hominum, nec videre potest: cui honor, et potestas aeterna. Amen. Magna vigilantia, atque providentia praecepta dat rectori Ecclesiae. In hujus enim persona totius populi salus consistit. Non sollicitus de cura Timothei, tam circumspectus est, sed propter successores ejus, ut exemplo Timothei Ecclesiae ordinationem custodirent. Denique ut serves, inquit, mandatum immaculatum usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Quod sic astringit, ut coram Deo, et Christo hoc se mandare testetur. Ut terrorem incutiat, passionem Christi memorat. Cujus passionis reus necesse est fiat, qui hoc 134.0685B| spernit, propter quod passus est Christus. Nec diem judicii tacuit, quod praedestinato tempore futurum est Dei nutu: quem solum beatum, et potentem, et regem regum, et Dominum pronuntiat. Solus est enim ipse, qui propriam, et a nullo habet acceptam beatitudinem, atque potentiam, dominatum, et regnum nec non immortalitatem. Haec omnia habet Pater, similiter et Filius a Patre. Lumen autem inaccessibile solius Patris est, quia nulli unquam apparuit. Denique subjecit: Quem vidit nemo hominum, nec videre potest; non quia aliud lumen Filii sit, quippe cum in psalmo scriptum sit: Et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10); hoc est, lumen Patris esse in Filio: sed quia nemo vidit Patrem, ac per hoc inaccessibile habitat lumen. Non est enim ordo 134.0685C| alicui videndi Patrem, nisi Christo, qui de Deo est: hic videt Deum. Filius autem, quia omnia ipse agit, et apparere dicitur, et videri. Illud ergo peculiare Patris est, quod supra dictum est, cui honor, et potestas aeterna. Amen, hoc est, verum.
Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum, in voluntate operum bonorum divites esse factis bonis, faciles ad impertiendum, communicatores, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, 134.0686A| ut apprehendant veram vitam. Vera vita illa est, quam speramus futuram, quae non occasu, non temporibus terminatur. Aeterna est enim, et merito vera appellatur. Haec enim praesens, imago vitae est, non veritas. Et quia imago non omnino inanitas est, in hac vita illa acquiritur: et ut ad illam festinaretur, ex imagine, quam praecellat veritas, addiscitur, quae neque superbia, neque spe divitiarum attingitur, sed humilitate, et spe Dei, qui hanc promisit. In ipso enim sperandum est, quia ipse praestat quae usibus sunt necessaria, non in ipsis copiis, sed in auctore earum. Quae enim spes videtur in re caduca, atque incerta? Quippe cum aliquanti ex his discedant: qui autem in his manere videntur, nullum lucrum ex his capiunt in futurum, 134.0686B| sed damnum, nisi cum indigentibus partiantur. Neque enim aeterna sunt, ut futurae vitae praeponantur. Sic superbos faciunt, quasi immortalitatem polliceantur. Resurrectionis exemplum habemus in Christo, et a multis non sic diligitur Christus, sicut divitiae, quarum nullum exemplum videtur, quod aliquem a morte liberaverint. Christus nos redemit, non divitiae. Ipse enim futurae vitae iter ostendit, ut his omnibus spretis ipsum sequamur, ut ad immortales, et coelestes divitias veniamus. Quare hoc inniti debemus, ut bonis factis divites simus, et de his terrenis copiis spiritales divitias acquiramus. Seminemus in terra, ut metamus in coelis, ubi thesaurus collocatur aeternus.
O Timothee, commendatum custodi, devitans 134.0686C| profanas vocum novitates, et oppositiones fallaces nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Eadem admonet, ut ea, quae supra dicta sunt, serventur, contraria autem religioni evitanda, quae nomen tantum scientiae usurpant, fallaces in professione, ut decipiant simplices. Fidem enim simulant, a qua exciderunt, ut perfidiam inferant. Et manu propria subscripsit, dicens: Gratia tecum. Amen.
Finis Epistolae primae ad Timotheum.
EPISTOLA II AD TIMOTHEUM.
ARGUMENTUM. 134.0685D|
Aliam Epistolam scribit ad Timotheum, ut jam eruditum ecclesiastica disciplina, et quae spes sit promissionis, suo exemplo ad martyrium provocet, et quia futurum est, ut quidam a sana doctrina, eo quod dura illis videatur, ad fabulas convertantur, id est, ad humana commenta.
INCIPIT TEXTUS.
134.0686D| (CAP. I.) « Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu, Timotheo dilecto filio. » Hujus rei gratia Apostolum se Christi Jesu Dei voluntate appellatum significat, ut quae, et quanta promissio in futuro in fide Christi sit, edoceret, ut praedicatione ejus crementum faciat in salvandis disciplina Dominica. Idonei enim servi sunt, qui instantia sua, et 134.0687A| fide, negotia dominorum suorum exaggerant. Quod ideo huic quasi charissimo filio scribit, ut hujus rei imitator existat eadem caeteris tradens, ut per traducem indeficiens sit idoneus doctor, per quem asserta veritas multos acquirat ad vitam promissam.
« Gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. » Gratiam huic Patris in miseratione exoptat, ut adsit ei, et Christi Jesu Domini nostri, quia Deus gratiam suam per Christum largitur, ut una gratia sit utriusque.
« Gratiam habeo Deo meo, cui servio a proavis in conscientia pura, quod indeficientem habeam tui memoriam in precibus meis, nocte dieque multum desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum, ut gaudio replear, recordationem accipiens ejus, quae 134.0687B| est in te, sincerae fidei, quae habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice: certum autem habeo quod et in te. » Qoniam dignum est meminisse bonorum, idcirco Deo gratias agit, quia memor erat Timothei viri mirabilis, ut etiam hoc ipsum Dei donum sit. Non enim sine merito est, qui cogitat de bonis viris. Et quia idem Deus Christianorum est qui erat Judaeorum, ei se Deo gratias referre testatur, cui a proavis famulatus est. Quando enim hoc sperabant progenitores ejus, quod hic coeperat praedicare, una eorum fides est. Et quia in parentum successit servitia, et quia in his erat adhuc, cum illi Deo servirent, recte ait: Cui a proavis servivi, et servio. Quomodo? In conscientia pura, inquit. Sic enim aliquando persecutus est. Ecclesiam, 134.0687C| ut Dei amore hoc ageret, non malevolentia. Nam simili modo et in Epistola ad Hebraeos scriptum est, quia Levi, qui decimas accepit (Hebr. VII, 9), decimas dedit Melechisedech; quia in Abrahae, inquit, lumbis erat Levi (Ibid., 10), quando decimas obtulit Melchisedech. Ita et hic a proavis Deo se dicit servisse, quia et Levi in proavo decimas dicitur obtulisse. Est enim pater Levi Jacob, avus Isaac, proavus Abraham. Multum ergo se memorem esse Timothei profitetur, et avide illum desiderare propter lacrymarum ejus recordationem, quas amore fuderat Apostoli, sicut intelligitur, recedentis a se. Non immerito ergo amantem se desiderat, ut gaudio impleatur ex communi laetitia, causa fidei sincerae, quam et in avia ejus, et in matre fuisse significat, 134.0687D| certissime et in eo. Omnis itaque hic affectus propter fidem est, quae erat in eis inviolata.
« Qua de causa admoneo te, ut recrees donum Dei, quod est in te per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. » Propterea se parentum ejus sinceritatem fidei significavit memorasse, ut fortiorem hunc faceret. Quis enim laudem illorum audiens, quorum in eo ipso particeps est, non crescat, addens animum hujusmodi viribus? Sic ergo recreat in se donum gratiae Dei acceptum 134.0688A| per ordinationem presbyterii: dum animum suum confovet mentis alacritate, gaudens in semetipso, sicut in novitate ordinationis gaudetur. Denique subjecit: nec enim, inquit, dedit nobis spiritum timoris, sed virtutis. Innovatus enim homo exit de timore, accipiens spiritum laetitiae propter justificationem, quia omnis injustus in timore est, non fortis, sed infirmus, non in dilectione, sed in odio, nec in mentis sobrietate, sed errore saucius. Si autem his caruerit per fidem, et fortes, et dilectus, et sobrius erit.
« Noli itaque erubescere in testimonium Domini nostri, neque in me vincto ejus. » Constantiam habendam docet, nec trepidari debere in professione. Non est enim unde erubescatur in ea, quia si homo 134.0688B| visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus; et si crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus, suscipiente eum nube, in coelum ascendit. Non est ergo infirmitatis causa, sed potestatis; quia ubi putatur imbecillitas, ibi apparet potentia. Itaque stulte infirmatus dicitur, qui vicisse probatur. Hoc modo nec in Apostolo est quod ad ruborem pertineat; quia si pressuris, et caedibus humiliatus dicitur, ex illa parte confundit obtrectatores suos, quia in signis, ac prodigiis nutu mirabilis pervidetur: ut intelligatur non infirmitate humiliari, sed voluntate, ad quemdam meritorum profectum. Idcirco enim Deus servos suos ab iniquis humiliari permittit, ne illis injuste praemia dare videatur.
« Sed collabora in Evangelio secundum virtutem 134.0688C| Dei, qui nos salvos fecit. » Quoniam virtute Dei victa est mors, ut nos salvi esse possimus: juxta hoc ergo convenit vicem nos ex aliqua parte reddere Redemptori. Quia enim ad omnia ei beneficia respondere non possumus, vel legationem ejus fideliter et instanter agamus.
« Et vocavit vocatione sancta. » Vocatio sancta est cum electi sunt ad gubernandum populum sanctum Dei. Ad sanctam autem senior vocatur, qui dux eligitur sanctitatis.
« Non secundum merita nostra. » Verum est, quia si ad liquidum quaeras, nullus hominum dignus potest videri vicarius esse Christi. Omnes enim, quos elegit, prius fuerant peccatores. Quantum ergo ad comparationem caeterorum pertinet, hi digni inventi 134.0688D| sunt; quantum vero ad rem ipsam, omnes indigni sunt.
« Sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. » Quoniam dignatione sua Deus olim decrevit peccatores salvos facere (praescius enim fuit Deus quid futurum esset in homine, antequam faceret eum et peccaret) quomodo redintegraretur, praedestinavit, quo tempore, et per quos, et qua ratione salvari possint: ut neque merito suo qui salvantur, neque horum, per quos vocantur, sed Dei 134.0689A| gratia istud donum praestari videatur per fidem Christi.
« Nunc vero declarata per illuminationem adventus Salvatoris Domini nostri Jesu Christi. » Donum Dei, quod ante tempora saecularia latebat in mysterio, incarnatione et adventu Christi declaratum testatur, quando coeperunt homines remissa peccatorum accipere.
« Qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam aeternam per Evangelium, in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus et magister gentium. » Qua ratione salvum fecit populum suum Christus, ostendit, dicens: Quia mortem destruxit quae erat hominis inimica ne ab inferis posset resurgere, tunc demum vitam illuminavit aeternitate, ut resurgens 134.0689B| a mortuis jam mori non possit. Obscura enim vita est quae tempore definitur, dum soporatur, dum ignorat, dum male versatur. Et quomodo illuminetur vita ostendit, quia per Evangelium credentibus datur aeternitas, magistro gentium praedicante.
« Quam ob causam et haec patior. » Praedicans Dei donum, diabolum patitur inimicum, ut pressuras ei exsuscitet, quia populum de faucibus ejus eruit. « Sed non confundor. » In hoc securus, quia pro tribulationibus magna promissa merces est, non confunditur, sed gloriatur in pressuris.
« Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illa die. » Hoc est quod dicit quia spe et fiducia magnificentiae Salvatoris securus est, quia quod commendat illi in 134.0689C| tuto est. Quid autem illi commendat, nisi salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat penes illum, cum coeperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum aeterna vita pronuntiet?
« Formam habens sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione, quae est in Christo Jesu, bonum commendatum custodire per Spiritum sanctum qui habitat in nobis. » Praecepta sua cum gestis formam appellat salutaris doctrinae, quam istum sequi mandat, ut custodiat ea Spiritu sancto favente.
« Scis hoc, quod aversati sunt omnes a me, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygellus et Hermogenes. » Hi quos memorat fallacia pleni erant. Simulabant enim amicitias Apostoli, ut adhaerentes ei addiscerent 134.0689D| unde illi calumniam facerent, aut per alios immitterent; qui, posteaquam viderunt manifestos se, recesserunt ab eo.
« Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit, et super catenam meam non erubuit. » Duplici genere refrigerium hoc intelligendum est, quia et in necessitate custodiae solatio suo refrigeravit eum; et si qua illi opus erant, sive indigentibus ministravit. Spe enim eorum quae promissa sunt, non illum puduit accedere et requirere hominem positum in custodia. Illi enim, quos supra memorat, quia erubescebant de cruce Christi, in necessitate deseruerunt Apostolum.
134.0690A| « Sed cum fui Romae, sollicite me quaesivit et invenit. Det illi Dominus invenire misericordiam apud Dominum in illa die. » Romam veniens Apostolus, cum appellasset Caesarem, a militibus custodiebatur. Tunc enim eum Onesiphorus charitatis causa et magisterii, magna diligentia requisitum invenit. Cujus visitatio tam acceptabilis fuit Apostolo, ut eum sic Domino commendet, ut inveniat misericordiam apud Deum in die judicii, ut sicut Apostolum requirens invenit, ita et misericordiam quaerens, inveniat apud judicem. Hoc enim orat, ut praestet ei Dominus Pater coeli et terrae, invenire gratiam apud Deum humani generis, Filium scilicet. Tale est hoc, quale et illud in Genesi: « Et pluit, » inquit, « Dominus sulphur et ignem super Sodomam et Gomorrham a Deo 134.0690B| de coelo. (Gen. XIX, 24). »
« Quanta autem Ephesi ministraverit, melius tu nosti. » Quoniam solent quidam personis magis quam causis servire, volentes gratificari majoribus, ideo Apostolus Onesiphori bonum generale ostendit, ne videretur forte personae se commendasse, dum Apostolo ministravit, cum constaret illum magnanimum omnibus fuisse.
(CAP. II.) « Tu ergo mihi confortare in gratia, quae est in Christo Jesu, et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. » Constantem hunc, et robustum esse praecepit in docendo gratiam Dei quae est in Christo Jesu, et non solum in gratia, sed etiam in mysteriis quae sunt de Christo, arcana fidelibus 134.0690C| ac dignis tradi vult qui alios possint docere, non passim vulgaribus ac negligentibus. Magna enim cura eligendus est doctor.
« Labora ut bonus miles Christi. Nemo enim militans Deo obligat se negotiis saecularibus. ut placeat ei cui se probavit. » Manifestum est quod dicit, quia nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Negotia enim saecularia avaritiae serviant necesse est, et nisi fuerint mentiti, transegisse non possunt. Est ergo, sed leve peccatum. Ecclesiasticus autem idcirco Deo se probat, ut huic devotus officium impleat, quod spopondit, in Dei rebus sollicitus, a saeculari negotio alienus. Non enim convenit unum duplicem professionem habere.
« Et nisi certet quis, non coronatur, nisi legitime 134.0690D| certaverit. » Dei militem tam exercitatum vult esse in Dei operibus, vel officio deputato, ut possit ad gloriae meritum pervenire, tota mente viligantem divinis obsequiis, praesentia spernentem, coelestia diligentem. Ad hoc enim se probavit, ut hic laborans remuneretur in coelis.
« Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Intellige quae dico. Dabit enim tibi Dominus intellectum in omnibus. » Tantae abstinentiae fuit sanctus Timotheus, ut etiam a licitis temperaret. Hoc enim vult intelligi, quia a participatione gazophylacii se abstinebat, cum hoc Dominus decreverit ut qui Evangelium annuntiant de Evangelio 134.0691A| vivant. Ideo Apostolus prius hunc sumere praecepit, qui primus est, et sic caeteris distribuere.
« Memor esto Christum Jesum surrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, quasi latro; sed verbum Dei non est alligatum. » Quoniam multi futuri erant filii diaboli, qui Dei Filium incarnatum negarent, idcirco hoc memorat, quoniam fallaciter sub nomine apostolorum hoc asseverare nituntur. Subjecit, « secundum Evangelium meum, » ut excluderet malae mentis falsa colloquia. Nec enim plus haereticis credendum est de apostolis, quam his ipsis de praedicatione sua testantibus. Quam praedicationem cum labore se agere queritur. Pressuris enim tribulabatur et carceribus, eo quod tam Judaeos quam 134.0691B| gentiles offenderet, sicut illis videbatur, incredibilia praedicando. Iratos enim habebat Judaeos propter legem quam cessare docebat. Gentiles autem inimicos faciebat, quia unum Deum praedicabat in Christo. Unde quasi latronem hunc tractabant, alligantes, claudentes, si posset tacere, nescientes quia verbum Dei alligare non poterant. Denique saepe clausus non dispendium fecit, sed lucrum. Neque enim defuit cui praedicaret in carcere, ut quos libere invitare ad fidem non posset, in vinculis positus pasceret Dei verbo.
« Ideo omnia suffero propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria coelesti. » Ut praedicatione sua salvaret homines praedestinatos ad vitam, exitiis erat subjectus, 134.0691C| sciens profectum se habiturum quaesitae salutis illorum.
« Si enim commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus. » Si posse ad immortalitatem, et gloriam Christi pervenire significat, si in forma baptismatis manserimus, ubi omnia delicta moriuntur, ut innovati omnia vitia vetera et crimina fugiamus, ut auctoris secuti vestigia, peccatis mortui videamur. Si vero additum fuerit ad causam, ut et tribulationes ac pressuras non aegre pro nomine Domini patiamur, sustinentes haec simul cum illo regnabimus. Dignum est enim ut qui pro illo opprobria patitur aut exitia, in regno ejus gloriosus appareat.
134.0691D| « Si negamus, et ille negabit nos. » Verum est: quia si minime confessi illum fuerimus coram hominibus, tunc dicet et ipse nobis in illa necessitate futuri judicii, nescio vos. Haec est punitionis significatio.
« Si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest. » Nemo potest Domino auferre quod habet. Quis enim illo fortior est, per quem omnia exstiterunt? Nec addi potest perfecto, quia non illi aliquid praestat, qui credit in illum, quomodo nihil aufert, qui non credit ei. Quidquid ergo agitur ad profectum nostrum pertinet, ne in ignorantia maneamus. Nec enim a nobis firmatur, cum ipse ex se, et apud se firmus sit.
134.0692A| « Haec admone contestans coram Domino. Noli verbis pugnare; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. » Contentiones vitandas monet. Praecepta autem danda sub Dei timore, et terrore, quia contentio potest adhuc minus stabilitis generare scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi, elimato malevolentiae ferro, ut moveant animos insipientium fratrum.
« Sollicite cura temetipsum, ut probabilem exhibeas Deo operarium, non impudoratum, recte tractantem verbum veritatis. » Quoniam sunt aliqui, qui contentionem dicant prodesse, Apostolus autem sciens magis obesse, hoc mandat ut unusquisque hoc curet, ut spreta altercatione semetipsum probabilem faciat, et impudoratos appellans eos qui contentionibus 134.0692B| nituntur. Necesse est enim ut contentio extorqueat aliquid, imo multa quae dicantur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, foris victor abscedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera quae audit. Recte autem tractat et bona conscientia qui volentibus loquitur et pacificis. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.
« Profanas autem vocum novitates devita; plurimum enim proficient ad inanitatem. Sermo enim eorum velut cancer serpit. » Hoc idem adhuc prosequitur, ut contentiones vitentur. Nec enim congruit unius fidei viros habere contentionem, sed in tractatu patiantur se invicem et consentiant bonis dictis. Si quid autem improbabile videtur, cum pace dissimuletur. Adversarii enim et dissidentes solent 134.0692C| se invicem provocare, ex quibus unus catholicus est et alter profanus. Hic ergo catholicus, cui Apostolus mandat ut spernat et declinet a fabulis inanibus, quietus debet esse, ut semper de conscientia verba emittat, nec patiatur se coram impia verba depromi. Dant enim quibusdam occasionem ut in pejus proficiant. Non enim desunt qui audientes profana, concipiant cogitatum malum, ideoque obest contentio.
« Ex quibus est Hymenaeus et Phyletus, qui deerraverunt a veritate, dicentes resurrectionem jam factam esse, et fidem quorumdam subvertunt. » Nunc ipsorum, quorum causa vitandas contentiones monet, prodidit nomina, quos et profanos et impios designavit, errantes a veritate. Hoc enim negabant, 134.0692D| quod palmare est Christianorum, ut credant se in futurum a mortuis resurgere. Hi autem, sicut ex alia Scriptura docemur, in filiis fieri resurrectionem dicebant, quibus non deerat qui assensum praestaret perversum contra fidem, quam in primordio fuerat consecutus.
« Firmum tamen fundamentum Dei stat, habens hoc signaculum. Cognovit enim Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. » Fundamentum Dei fides est, quae continet quae promisit Deus, quae fides non poterit infringi perfidorum et haereticorum commentis. Quamvis enim hi negent futura quae credimus, Deus tamen dabit quae credimus daturum illum, teste 134.0693A| promissione ejus. Signaculum itaque promissionis Dei fides nostra est, quae firmat Dei verba. In die judicii cognoscet Deus, qui habent signum ejus, dissentientes a perfidorum, et haereticorum iniquitate, quae Dei promissionem infirmare se putat. Nihil enim tam iniquum, quam Dei fidei contraire. Sic et Dathan, et Abiron et Chore dictum est a Moyse, cum contra Dei praeceptum offerre sacrificia praesumerent. Cognovit itaque Dominus qui sunt ejus. Quo dicto ostendit, quae pernicies maneret eos, qui Dei verba inverterent.
« In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam in honorem, quaedam autem in contumeliam. » Hoc dicto significavit in Ecclesia diversos esse homines; 134.0693B| quosdam bonos et summos viros, quos in auro intelligi vult; quosdam bonos tantum, quos in argento designat; alios vero non bonos, quos vasa lignea et fictilia appellat; quod nulli ambiguum puto. Nam in Corinthiorum hoc Ecclesia probat frequens sermo objurgantis Apostoli. Nunc autem in Ecclesia nostra palam est; et in templo Jerosolymis, in quo typus erat Ecclesiae, manifestis lectionibus approbatur. Erant enim illi Sadducaei, ex quorum radice erant Hymenaeus et Phyletus. De quorum prava sententia, cum Apostolus esset locutus, statim hoc subjecit, ut non esset mirabile in Ecclesia videri homines dissentientes. Nam et in Corinthiorum Ecclesia, de qua dixi, quidam erant, qui dissentientes resurrectionem negabant. Insanus tamen Novatianus, 134.0693C| ut errori suo blandiatur, aliter hoc intelligendum tradit, ut domus magna totus mundus significari credatur, quia habet hominum diversitatem, cum constet Apostolum exemplo usum domus divitis et opulentis, quae, quamvis copiosa sit, habeat tamen et vitiosos et prava sentientes, sicut superius memoravi. Quos contumelia dignos ostendit, non tamen perituros, sed purgandos per ignem, quia domui ex aliqua parte necessaria sunt. Novatianus autem elatus superbia, ut Ecclesiae suae veritatem, et sanctitatem generalem defenderet, hoc modo intelligendum decrevit, quasi Ecclesia penes ipsum sit, et cunctos habeat purificatos propter illas causas, quibus nos innocentes accusat. Sed quid opus 134.0693D| erat hoc loco de mundo aliquid dicere, aut ut quid affirmaret mundum domum magnam significare? Nam dicit Dominus apostolis: « Non estis de mundo. Ego autem elegi vos (Joan. XV, 19). » Quomodo ergo intra mundum concludendi sunt, qui negantur de mundo esse? Et ideo Apostolus: « Quid, inquit, mihi de his, qui foris sunt, judicare? (I Cor. V, 12.) » Nam in una domo omnes sub uno sunt nomine. Uno enim domini sui nomine censentur omnes. Mundus autem diversae professionis continet homines, ita ut dispares profiteantur se habere deos et dominos. Non ergo domum magnam mundum dixit, sed Ecclesiam, 134.0694A| in qua omnes sub unius Domini sunt nomine.
« Si quis ergo purgaverit semetipsum ab his, erit vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum praeparatum. » Nunc alia haeresis fraude sua convincitur, quae asserit animas quasdam natura esse malas, quae ad bonum cogi non possint: cum hic dicat posse malos immutari in bonos et sordidos purificari. Poterant enim Hymenaeus et Phyletus mundare sensum suum, si voluissent, ut fierent vas sanctificatum, praeparatum in honorem.
« Juvenilia autem desideria fuge. » Juvenilia desideria adversa sunt. Sunt enim voluptates mundanae, quae omnibus illecebris mancipatae sunt, ac per hoc Dei servo fugiendae sunt.
134.0694B| « Sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem cum his qui invocant Deum de corde puro. » Haec sectanda jubet, quae juvenili aetati devia videntur et aspera. Qui enim justitiam elegit, ei nihil facit contrarium; et qui fidem diligit servat mandata. Qui autem charitatem sequitur, omnibus humilis est. Pacis vero custos nullum lacessit ad jurgium.
« Stultas autem, et ineruditas quaestiones devita, sciens quia generant lites. » Insensatae quaestiones partim infidelium, partim haereticorum sunt, aliorum ex parte infidelium, quae modestos homines cogunt ad litem. Immutantur enim nimia contradictione impietatis eorum, et irati dicunt aliquid contra propositum 134.0694C| suum. Nam solent quidam haereticorum patientiam fingere quamvis a catholico non possint audire aliquid asperum, ut commendent prava sua colloquia; ideo dissimulandum ab his est.
« Servum autem Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, modestum; corrigentem eos, qui diversa sentiunt, ne quando det illis Deus poenitentiam ad agnitionem veritatis, et resipiscant a diaboli laqueis capti ab eo ad ipsius voluntatem. » Haec nulla indigent interpretatione: sunt enim manifesta, quantum tamen prosit modestia, declaravit. Si enim hoc in quibusdam haereticis placitum est, quia humiles videntur, quanto magis laudabile, et fructuosum erit in catholico, si fuerit mitis, in quo et sensus utilis, 134.0694D| et gravitas imitanda perspicitur?
(CAP. III.) « Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: erunt homines sui tantum amatores, avari, insolentes, superbi, blasphemi, parentibus non obsequentes, ingrati, impii, sine fide, sine dilectione, criminatores, incontinentes, immites, bonorum inimici, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, habentes formam pietatis, virtutem ejus abnegantes. Et hos devita. » Prophetia est haec sancti Apostoli, in qua praevidit quanta mala futura essent haereticorum, essent et Judaeorum. In his enim omnia ista, quae. 134.0695A| inimica fidei sunt, denotantur. Ipse enim Apostolus dixit: « Quo enim mihi de his, qui foris sunt, judicare? (I Cor. V, 12.) » Qui enim male de Deo sentiunt, et non timent, quod ad injuriam ejus pertinet, profiteri, quomodo in conversatione humana possunt esse benevoli? Ideo enim dixit: habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, quia profitentur quidem semetipsos Christianos, cum sint et nequissimi operis, et sensu perversi. Non enim in professione magis, quam in gestis laus Dei, et virtus est.
« Ex his sunt enim qui irrepunt in domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. » Quamvis 134.0695B| omnibus haereticis hoc conveniat, ut subintrantes domos, mulieres subdolis, et versutis verbis capiant, ut per eas viros decipiant, more patris sui diaboli, qui per Evam Adam circumvenit: Manichaeis tamen prae caeteris congruit. Nulli enim tam importuni, tam fallaces, tam captiosi sunt, quam ipsi, quos constat aliud colere, et aliud profiteri, aliud intus gerere, et foris aliud vindicare. Nam sanctimoniam defendunt, et lege sua favent, et turpiter vivunt: misericordiam laudant, cum inter se injusti deprehendantur; mundum spernendum asserunt, et semper accurati procedunt; jejuniis insistere se jactanter praedicant, cum omnes saginati videantur, tantum quod arte quadam pallidi cernuntur, ut fallant. Haec ergo Apostolus maxime de his prophetavit, 134.0695C| quos constat apostolorum tempore non fuisse, sicut nec Arianos: quippe cum Diocletianus imperator constitutione sua designet, dicens: Sordidam hanc, et impuram haeresim, quae nuper, inquit, egressa est de Persida. Hi inveniunt mulieres prae vanitate novum aliquid desiderantes audire, et per ea, quae placida sunt, suadent illis foeda, et illicita. Cupidae enim sunt discendi, cum judicium non habeant probandi: hoc est semper discere, et veritatis scientiam non habere.
« Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi (Exod. VII, 11), ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem, sed non proficient amplius. Ignorantia enim eorum evidens erit omnibus, sicut et illorum fuit. » 134.0695D| Exemplum hoc de apocryphis est. Jannes enim et Mambres fratres erant magi, vel venefici Aegyptiorum, qui arte magiae suae, virtuti Dei, quae per Moysen agebat, aemulatione commentitia resistere se putabant. Sed cum in Moyse virtus in operibus cresceret, humiles facti confessi sunt cum dolore vulnerum, Deum in Moyse operatum. Unde similiter et hos non amplius proficere in impietate assertionis suae dicit, quia imperitia eorum palam fiet, et seductio: 134.0696A| et licet inviti, confitebuntur tamen suam imperitiam in ultimo.
« Tu autem assecutus es doctrinam meam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, persecutionem, passiones. » Eorum vult esse aemulum, quae enumerat. Haec enim in ultimo non ad poenitentiam, sed ad laetitiam proficient.
« Qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus liberavit me Dominus. Sed et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Jesu, persecutiones patientur. Nequam autem homines et deceptores proficient in pejus, ipsi errantes, atque alios erroribus involventes. » Ideo quae, et quanta passus sit, memorat, ut auxilia Dei 134.0696B| ostendat, quibus defendit, et tutos praestat servos suos ab imprudentia Satanae, ut securos illos faciat, et erigat, ne timeant quae irrogari possunt a perfidis, sed in persecutione alacres sint, certi quia omnes, qui in Christo recte conversantur, odio habentur etiam a corporis sui membris. Mali autem in deterius proficient, dum vident multos sibi dare assensum, ita ut caeteros in errorem mittant. Dum enim sciuntur esse mali, et deceptores, et nihilominus florere, et prosperari in mundo, attrahunt quosdam, ut imitatores eorum efficiantur, non solum in propriis erroribus puniendi, verum etiam in horum, quos exemplo suo perdunt.
« Tu vero persevera in his, quae didicisti, et quae 134.0696C| tibi credita sunt: sciens a quibus didiceris, et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae possunt te erudire ad salutem. » Multum prodesse significat Veteris Testamenti habere notitiam. Ipsas enim sacras litteras dicit, quae Christi personam insinuant, et Incarnationem ejus ad salutem hominum redimendam declarant. Hortatur enim, ut in his proficiat. Antiquitas enim haec robur est novitatis: sciens quia a quo didicit, firma est auctoritas. Signa enim, et prodigia vidit facta per eum, quibus omnis sermo succumbit.
« Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam, ad correptionem, ad redintegrationem, ad eruditionem, quae est in ipsa justitia, ut paratus sit homo Dei ad omne opus bonum consummatus. » 134.0696D| Manifestum est, quia omnis scriptura, cujus Deus auctor ostenditur, utilis est. Ad hoc enim data est, ut proficiat imperitis, et instauret deformes, attrahens iniquos ad justitiam, ut homo Dei in omni opere bono perfectus sit. In novo enim homine gradatim proficiens, constituit illum hominem Dei.
(CAP. IV.) « Testor coram Deo, et Christo Jesu, qui judicaturus est vivos, et mortuos, et adventum ipsius, et regnum ejus: praedica hoc verbum, insta 134.0697A| opportune, importune, argue, hortare, increpa, in omni magnanimitate et doctrina. » Tam sollicite mandat inviolate praedicandum Dei donum, ut cum testatione Dei Patris, et Christi Filii ejus, hoc moneat curandum, instandumque in eo, ut assidua praedicatione, et crebra objurgatione cum opportunitate provocet ad meliorem profectum. Et ut facilius arguenti assentiant, sine amaritudine hoc agendum hortatur.
« Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus: et a veritate quidam auditum avertent, ad fabulas vero convertentur. » Et haec simili modo prophetia, est sancti Apostoli, qui praescius futurorum, instandum in doctrina sollicite 134.0697B| praecepit, ut firmati in fide, et bonis operibus eruditi in disciplina sana robusti maneant, ut postremo tempore, cum quidam a veritate ad errorem converti coeperint, immobiles perseverent. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri se velint, ut a magistris constantibus, et veracibus ad hos convertantur, qui haec illos doceant, quae libenter audiant, quia veritas illis aspera videtur, ut relicta sana doctrina fabulis vacent. Nolunt enim argui maligna opera sua: quare tales volunt magistros, qui serviant moribus eorum. Pruriunt enim aures eorum, ut audiant fabulas vanitatum compositas sub nomine doctrinae, quibus delectentur. Quod nullis tam proprium est, quam Manichaeis, qui nescio quae habent diversa commenta inflatis nominibus nuncupata, 134.0697C| cum sint res frivolae, et quaedam deliramenta.
« Tu vero sobrius esto, in omnibus patiens, opus fac evangelistae, ministerium tuum exple. Ego enim jam delibor, et tempus solutionis meae instat. » Admonet et hortatur, ut vigilet, in disciplina ecclesiastica viriliter agat, Scripturas explanet, ut prudentes, et eruditi inanes fabulas vitent. Apostolus enim sciens passionem suam imminere, exemplum piae conversationis, et sanae doctrinae in sancto Timotheo vult relinquere, ut per traducem nunquam deessent doctores idonei. Tamen passionem suam delibationem appellat. Deo enim immolatur, qui pro justitia ejus patitur.
« Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi 134.0697D| corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Non solum autem mihi, sed et his, qui diligunt adventum ejus. » Omnia, quae sibi, et caeteris utilia, et prospera essent, servasse se memorat. Non solum enim verbis, sed et in operibus formam se praebuit audientibus, ut et auctori suo veritate praedicationis fidelis dispensator existeret, et contra mundi principes, et potestates omni sollicitudine, et peritia colluctatus, exemplum, quomodo vincerentur, relinqueret; et ut inviolata doctrina, et agonis legitimum certamen dignos illos faceret 134.0698A| coronari, quia Deus justus judex dabit amplissima praemia diligentibus se, et exspectantibus Filium ejus de coelis.
« Sollicitus esto venire ad me quam primum. Demas enim me dereliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam, Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adhuc tecum: est enim mihi utilis in ministerio. Tychicum autem misi Ephesum. » Cum constet omnem instructionem juris ecclesiastici in epistola contineri, propter multam tamen charitatem praesentiam ejus desiderat. Marco autem idcirco testimonium perhibet, quia memor est praeteritorum ejus laborum.
« Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, 134.0698B| veniens affer, et libros, maxime autem membranas. » Apostolus natura Judaeus fuit, et nec quidquam habuit alienum. Unde ergo illi penula? Sed quia erat a Tarso, quos constat in societatem Romanorum receptos, ut de caetero cives appellarentur Romani, idcirco necesse est eos et curiam habere, in qua more Romanorum penulati conveniant. Quicunque enim illo tempore cum muneribus obviam exissent Romanis, immunitate perpetua donati, cives Romani, et fratres eorum nuncupabantur, teste eodem Apostolo. Potest ergo fieri, ut si non suam, quia totum se legi dederat, patris sui haberet penulam.
« Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddat illi Dominus secundum opera sua: quem et tu devita. Valde enim restitit verbis meis. » 134.0698C| Alexander iste, et Demas supradictus collegae fuerunt. Hi prius cum Apostolo erant simulantes illi amicitiam; et quia fallaces tempore probabantur, ambo ab eo recesserunt. Hic autem aerarius, qui audacior erat in malis, sic ab eo recessit, ut et contradictor verborum ejus existeret. Qui ergo Apostolo ausus erat contradicere, non immerito evitandum hunc admonet, Dei judicio istum dimittens.
« In prima mea defensione nemo mihi adfuit; sed omnes me dereliquerunt. Non illis imputetur. » Pressuram, et tribulationes sibi illatas, defensionem suam nuncupat. Passio enim Christianis vita est, et persecutio defensio. Pressura enim illata pro justitia defendet illum in die judicii, reos constituens 134.0698D| perfidos. Inter ipsa ergo initia illatae pressurae derelictum se conqueritur; et quia scit hanc esse consuetudinem, non illis vult imputari, quia et Dominum a Judaeis apprehensum discipuli reliquerunt: quippe cum scriptum sit in propheta: « Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis (Zach. XIII, 7). »
« Dominus autem astitit mihi, et confortavit me, ut per me praedicatio impleretur, et audirent omnes gentes. » Propter quod Domini Christi auxiliis munitum se dicit, et auctum virtute, ut praedicationem impleret in omnibus gentibus; idcirco ignosci 134.0699A| petit eis, a quibus derelictus est in necessitate, ut bene acceptus a Deo, vindictam non quaerat. Hac enim causa amplius adjutum se credit a Deo, quia derelictus est ab hominibus.
« Et liberatus sum de ore leonis. Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regno suo coelesti. Cui gloria in aeternum. Amen. » Similiter dicit et Petrus coapostolus ejus, quia adversarius noster diabolus circuit, fremens, sicut leo, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Sed quia in Apostolo occasionem non inveniebat, qua illum deciperet, per filios suos pressuram illi excitabat, et poenas, ut si non quasi peccator, vel quasi justus, de hac tamen tolleretur vita, ne multos hortaretur ad fidem. Quod cum prope impleret, Dei 134.0699B| providentia liberatus Apostolus, insultat illi, infirmum illum testificans, quia de ore ejus ereptus est; quia quod cupivit implere, non potuit. Igitur Dei auxiliis morti se ereptum gratulatur, et de providentia Domini tam securus est, ut et de futuris tentationibus liberari se credat, et non solum liberari ad praesens, verum etiam salvum se futurum in die judicii, et regnaturum cum Domino Christo in aeterna saecula.
« Saluta Priscillam, et Aquilam, et Onesiphori 134.0700A| domum. Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. Sollicitus esto ante hiemem venire. » Aquila, et Priscilla hi sunt, apud quos hospitatus operabatur manibus. Onesiphorus autem hic est, cui testis est in secunda Epistola. Quid est tamen, ut praesente Apostolo, qui mortuos excitabat, Trophimus infirmaretur? Sed signa propter incredulos facta sunt. Et quia ex diversis causis meritum collocatur apud Deum, ut sive qui in tribulatione, sive qui in aegritudine Deo gratias agit, nec ab adversa parte suffragium quaerit, ut proficiat meritis apud Deum. Propter imbres autem, et frigora commonuit, ut autumno ad se veniret.
« Salutat te Eubolus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et omnes fratres. » More consueto impleta est 134.0700B| Epistola salutatione fratrum.
« Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Vale. » Haec subscriptio Apostoli est: quod signum esse dicit in omni Epistola. Et quia Filius Dei idem filius hominis est, et Jesus dicitur, et Christus, ut et homo significetur, et Deus, duobus nominibus nuncupatur. Utroque tamen nomine dignitas designatur, qua ratione sunt posita nomina.
Finis Epistolae secundae ad Timotheum.
INCIPIT EPISTOLA AD TITUM. CAPITULATIO AD TITUM. 134.0699C| 1. Titum instruit quales debeat episcopos ordinare: et ut Cretenses increpet dure.
2. Quia omnia munda mundis: et ut senes, anus, juvenes, adolescentulae castitatem servent, et servi dominis obtemperent.
3. Quia apparuit gratia Dei erudiens nos, ut pie 134.0700C| vivamus: et ut cum omni imperio arguat, potestatibus subditos esse se et modestos.
4. Quia eramus et nos aliquando insipientes. Sed benignitas, et humanitas Dei, non ex operibus nostris, salvos nos fecit: et ut stultas quaestiones, et haereticum hominem post unam correctionem devitet.
ARGUMENTUM AD TITUM. 134.0699|
134.0699C| Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyteri, et de spiritali conversatione, et haereticis 134.0700C| vitandis, qui in scripturis Judaicis credunt bens ei ab urbe Roma.
INCIPIT TEXTUS.
134.0699D| (CAP. I.) « Paulus servus Dei. » Quid est quod Salvator noster ac Dominus apostolis dixerit: « Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 15): » et ejusdem magistri discipulus, imo Apostolus, in quo Christus loquebatur, nominavit se servum? Sed et idem Dominus alio loco ad eosdem apostolos dixit: « Dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). » Et 134.0700D| dum utrumque a Christo dictum est, quomodo intelligi debeat, solerter intuendum est. Ex his Domini verbis patet duo esse genera bonae servitutis, unum timoris, aliud dilectionis; unum timentium servorum, aliud diligentium, et placentium filiorum. Timet enim ancilla, ne flagelletur; timet matrona, ne offendat animum viri sui. Sed servitutis timor, qui habet poenam, foras mittit perfectam charitatem 134.0701A| (I Joan. IV, 18). Perfectus autem servitutis timor, non solum non habet poenam, sed ad ipsum pervenitur per laetitiam, Psalmista hortando testante, qui ait: « Laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11); » et iterum: « Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). » Hunc namque timorem habent et sancti angeli, quem profecto habuerant et sancti apostoli, per adventum scilicet Spiritus sancti, per quem descendit charitas in cordibus nostris. Idcirco et a Domino non dicti sunt servi, sed amici, qui tamen et a semetipsis, et a Domino dicti sunt servi: nimirum non ex timore, sed amore Deo placendi.
« Apostolus autem Jesu Christi. » Discrevit servitutem ab apostolatu; quia non omnis, qui servus, 134.0701B| statim et apostolus, sed quicunque apostolus et servus. Sed Paulus ideo apostolus, quia ipsum Jesum Christum missus fuerat praedicare. Et hoc sciendum, quia si Pater, et Filius unum sunt, et qui crediderit in Filium, credit et in Patrem. Quia omnis, qui non credit in Filium, nec Patrem habet. Servitus itaque indifferenter apostoli Pauli, sicut ad Patrem, ita ad Filium referenda est.
« Secundum fidem electorum Dei; » id est, eorum, qui non tantum vocati sunt, sed et electi. Electorum quoque ipsorum magna diversitas est, pro varietate temporum, sensuum, atque sermonum. Nec statim qui electus Dei est, vel juxta electionem possidet fidem, vel juxta fidem habet scientiam veritatis. Sed secundum eam fidem, quam ipse infundit, 134.0701C| et facit credentes, quos et in praescientia sua elegit, sicut dicit: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). »
« Et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est. » Quaeritur quare ad id quod ait: « Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, » Junxerit: « Quae secundum pietatem est. » utrum nam sit aliqua veritas, quae non in pietate sit posita, et nunc ad distinctionem illius inferatur agnitio veritatis, « quae secundum pietatem est. » Est plane veritas, quae non habet pietatem. Si quis grammaticam artem noverit, vel dialecticam, ut rationem recte loquendi habeat, et inter falsa et vera dijudicet. Geometria quoque, et arithmetica, 134.0701D| et musica habent in sua scientia veritatem, sed non est illa scientia pietatis. Scientia pietatis est nosse legem, intelligere prophetas, Evangelio credere, apostolos non ignorare. Et e contrario multi sunt, qui habent pietatis veram cognitionem, sed non statim 134.0702A| et caeterarum artium, et earum, de quibus supra mentionem fecimus, juxta veritatem est.
« In spem vitae aeternae. » Haec igitur veritas, cujus agnitio juxta pietatem est, in spem vitae aeternae posita est; quia statim ei, qui se cognoverit, praemium tribuit immortalitatis. Absque pietate vero notitia veritatis delectat ad praesens, sed in aeternitate praemium non habet.
« Quam promisit qui non mentitur, Deus. » Si non mentitur, agnoscite veritatem, et veritas liberabit vos; quia veritas Christus est, et non aliud exhibet, quam promisit, et justis scilicet, et injustis, quamvis durum hoc hominibus videatur. Vel sic accipiendum: Quod promisit Abrahae, quod benedicerentur in ipso omnes gentes, haec in Christo 134.0702B| implevit per praedicationem apostoli Pauli, et caeterorum ejus coapostolorum.
« Ante tempora saecularia. Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi. » Ecce dixit quod fuerint tempora aeterna, quae tamen non fuerunt Deo coaeterna. Siquidem ille ante tempora saecularia, id est, aeterna non solum erat, verum etiam promisit vitam aeternam, quam manifestavit temporibus suis, id est, congruis. Quid aliud Verbum suum? Ipse est enim vita aeterna. Quomodo autem promisit, cum hominibus utique promiserit, qui nondum erant, ante tempora aeterna, nisi quia in ejus aeternitate, atque in ipso Verbo ejus eidem coaeterno, jam in praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum 134.0702C| erat?
« Secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei. » Non hic alius intelligitur Salvator Deus, quam Filius. Ipse enim unus, idemque cum Patre, et Spiritu sancto, unus, et verus Salvator et Deus est.
« Tito dilecto filio. » Titum filium suum vocat, scilicet doctrina, exemplo, eruditione, atque disciplina, non tamen natura, « secundum communem fidem. »
Utrumnam omnium, qui in Christo credebant, communem dixerit fidem, an communem, suam tantum et Titi? Quod quidem melius videtur apostoli Pauli, et Titi fidem fuisse communem, quam omnium credentium; in quibus pro varietate mentium fides quoque communis esse non poterat, sed 134.0702D| diversa.
« Gratia et pax a Deo Patre, et Jesu Christo Salvatore nostro. » Gratiam Dei commendat, ut et in caeteris epistolis, per quam nobis donantur 134.0703A| peccata, ut reconciliemur Deo; pax autem, qua reconciliamur Deo.
« Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas. » Reliquit Titum discipulum Cretae, ut rudimenta nascentis Ecclesiae confirmaret: et si quid videbatur deesse, corrigeret, ipse pergens ad alias actiones, ut rursum in eis Christi jaceret fundamentum. Quod autem ait: « Ut ea, quae deerant, corrigeres, » ostendit nec dum eos ad plenam venisse scientiam veritatis; et licet ab Apostolo correcti fuerint, tamen adhuc indigere correctione.
« Et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui. » Diligenter Apostoli attendamus verba, dicentis: Ut constituas per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui: qui, qualis 134.0703B| presbyter debeat ordinari, in consequentibus disserens, hoc est: « Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, » etc., postea intulit: « Oportet enim episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem. » Idem est ergo presbyter qui episcopus; et antequam diaboli instinctu, studia in religione fierent, et diceretur in populis: « Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae (I Cor. I, 12), » communi presbyterorum consilio Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, putabat suos, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis cura Ecclesiae pertineret, et schismatum semina tollerentur. Putat aliquis non Scripturarum, sed nostram esse sententiam, 134.0703C| episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse nomen officii; relegat Apostoli ad Philippenses verba, dicentis: « Paulus et Timotheus servi Christi Jesu, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus, gratia vobis et pax (Philipp. I, 1, 2), » etc. Philippis una est urbs Macedoniae, et certe in una civitate plures, ut nunc putantur, episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem episcopos illo in tempore, quos presbyteros appellabant, propterea indifferenter de episcopis, quasi presbyteris est locutus. Adhuc alicui hoc videatur ambiguum, nisi altero testimonio comprobetur. In Actibus apostolorum scriptum est, quod cum venisset apostolus Paulus Miletum, miserit Ephesum, et vocaverit 134.0703D| presbyteros ejusdem Ecclesiae, quibus postea inter caetera sit locutus: « Attendite vobis, et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos pascere Ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem 134.0704A| suum (Act. XX, 28). » Et hic diligentius observandum, quomodo unius civitatis Ephesi presbyteros vocans, postea eosdem episcopos dixerit. Videamus igitur qualis presbyter, sive episcopus ordinandus sit.
« Si quis est sine crimine: » hoc enim inter peccatum distat, et crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum, crimen; et in hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. Unde et praedicator sanctus, cum virum dignum gratiae sacerdotalis describeret, nequaquam dixit: Si quis sine peccato, sed, « si quis, sine crimine est. » Quis vero esse sine peccato valeat, cum Joannes dicat: « Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas 134.0704B| in nobis non est (I Joan. I, 8). » In qua videlicet peccatorum, et criminum distinctione pensandum est, quia nonnulla peccata animam polluunt, crimina vero exstinguunt. Electus sacerdos Ecclesiae non tantum eo tempore, quo ordinandus est, sine ullo sit crimine, et praeteritas maculas nova conversatione deleverit, sed ex eo tempore, quo in Christo renatus est, nulla peccati conscientia mordeatur. Quomodo enim potest praeses Ecclesiae auferre malum de medio ejus, qui in delictum simile corruerit? Aut qua libertate corripiat peccantem, cum tacitus sibi ipse respondeat eadem commisisse, quae corripit?
« Unius uxoris vir. » Quod est cibus ad salutem corporis, hoc est coitus ad salutem generis. 134.0704C| Et utrumque non est sine delectatione carnali. Diversa opera Patrum non faciebat, nisi diversitas temporum. Sic autem necesse erat ut carnaliter coirent etiam non carnales prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter vescerentur etiam non carnales apostoli. Ecclesiae dispensatorem non licere ordinari, nisi unius uxoris virum, acutius intellexerunt qui nec eum, qui catechumenus, vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. De sacramento enim agitur, non de peccato. Nam in baptismo peccata omnia dimittuntur: propter sacramenti autem sanctitatem, sicut femina, etiamsi catechumena fuerit vitiata, non potest post baptismum inter Dei virgines consecrari, ita non absurde visum est, eum, 134.0704D| qui excesserit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam sacramenti amisisse, non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessarium.
134.0705A| Filios habens fideles non in accusatione luxuriae, aut non subditos. » Primum itaque dicendum est, quod tam sanctum nomen sit sacerdotii, ut nobis etiam ea, quae extra nos sunt posita, reputentur, non quo propter vitia nostra episcopi non fiamus, sed quo propter filiorum incontinentiam ab hoc gradu arcendi simus. Qua enim libertate possumus alienos filios corripere, et docere quae recta sunt, cum nobis statim possit qui fuerit correptus, respondere; ante doce filios tuos? Aut qua fronte extraneum corripio fornicantem, cum mihi conscientia mea ipsa respondeat; exhaereda ergo filium fornicantem; abjice filios tuos vitiis servientes? Cum autem nequam filius in una tecum convivat domo, tu audes de alterius oculo festucam detrahere, 134.0705B| in tuo trabem non videns? (Matth. VII, 5; Luc. VI, 41.) Non itaque justus polluitur ex vitiis filiorum; sed libertas ab Apostolo Ecclesiae principi reservatur, ut talis fiat, qui non timeat propter vitia liberorum suorum extraneos reprehendere delinquentes.
« Oportet episcopum sine crimine esse. » Nullus autem in Ecclesia recte posset ordinari minister, si dixisset Apostolus: Si quis sine peccato; aut si dixisset: Nullum peccatum habentes, sicut ait: Nullum crimen habentes. Multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hac vita neminem dixerim.
« Sicut Dei dispensatorem. » Si enim humanarum legum dispensatores probi quaeruntur, quales 134.0705C| esse debent qui divina jura dispensant? Et non comedens et bibens cum ebriosis, percutiat servos et ancillas, sed incertum Domini exspectet adventum et det conservis in tempore cibaria. Inter villicum autem et familiam haec sola distantia est, quod conservus praepositus est conservis suis. Sciat utique episcopus et presbyter sibi populum conservum esse, non servum.
« Non superbum, » id est, non tumentem et placentem sibi quod episcopus sit, sed quasi bonum villicum acquirentem, quod pluribus prosit.
« Non iracundum. » Iracundus est qui saepe irascitur, et ad levem responsionis auram atque peccati, quasi a vento folium, commovetur. Neque vero qui aliquando irascitur, iracundus est; sed 134.0705D| ille dicitur iracundus, qui crebro hac passione superatur.
« Non vinolentum. » Prohibet quoque Apostolus episcopum esse vinolentum, ut sensu occupato, vel exaltet risum contra gravitatis decorem, et labiis dissolutis cachinnet, vel si paulum tristis cujusdam rei fuerit recordatus, inter pocula in singultus prorumpat et lacrymas.
« Non percussorem. » Quod quidem et simpliciter intellectum aedificat audientem, ne facile manum 134.0706A| porrigat ad caedendum; ne in os alterius verberandum insanus erumpat. Percussorem autem episcopum ille condemnat, qui dorsum posuit ad flagella, et maledictus non remaledixit. Sed melius est ut non percussorem illum esse dicamus, qui mansuetus et patiens, scit in tempore quid loquendum sit, quid tacendum, nec sermone inutili conscientiam percutit infirmorum.
« Non turpis lucri cupidum. » Turpis quoque lucri appetitus ab eo, qui episcopus futurus est, esse debet alienus. Sunt enim multi « docentes quae non oportet, turpis lucri gratia; » qui totas domos subvertunt, et putant quaestum esse pietatem. « Melior autem est, » juxta Salomonem, « modica acceptio cum justitia, quam multa genimina cum iniquitate 134.0706B| (Prov. XVI, 8); » et magis eligendum in paupertate nomen bonum quam in divitiis nomen pessimum (Prov. XXII, 1). Episcopus, qui imitator Apostoli esse cupit, habens victum et vestitum, his tantum debet esse contentus. Qui altario serviunt, de altario vivunt (I Cor. IX, 13). Vivunt, inquit, et non divites fiunt. Unde et aes nobis excutitur e zona; et una tantum tunica induimur (Matth. X, 9, 10; Marc. VI, 8, 9), ne de crastino cogitemus (Matth. VI, 34). Turpis lucri appetitio est plusquam de praesentibus cogitare.
Huc usque quid non debeat habere episcopus, sive presbyter, Apostoli sermone praeceptum est; nunc e contrario quid habere debeat, explicatur.
« Sed hospitalem. » Ante omnia hospitalitas futuro 134.0706C| episcopo denuntiatur. Si enim omnes illud de Evangelio audire desiderant: « Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV, 35); » quanto magis episcopus, cujus domus omnium commune esse debet hospitium? Laicus enim unum, aut duos, aut paucos recipiens, implevit hospitalitatis officium. Episcopus, nisi omnes receperit, inhumanus est.
« Benignum, » ut hospites cum benignitate suscipiat. Benignus autem dictus, quasi nimium bonus. « Sobrium, » id est, temperatum. « Castum, » ab omni crimine. « Justum, » in judicio. « Sanctum, » in opere per continentiam. « Continentem. » Hoc dicit, ne, quia unius uxoris dixerat virum, locum incontinentiae dedisse putaretur. Quomodo itaque mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia 134.0706D| a lucri appetitione, hospitalitas quoque et benignitas praecipue esse debent in episcopo, et inter cunctos laicos eminentissime; sic et castitas proprie, et, ut ita dixerim pudicitia sacerdotalis, ut non solum ab opere se immundo abstineat, sed etiam ab intuitu oculorum, et cogitationis errore, mens Christi corpus confectura sit libera. Justus quoque episcopus esse debet et sanctus, ut justitiam in populis, quibus praeest, exerceat, reddens unicuique quod meretur, nec accipiat personam in judicio. Inter laici 134.0707A| autem et episcopi justitiam hoc interest quod laicus potest apparere justus in paucis; episcopus vero in tot debet exercere justitiam, quos et subditos habet.
« Amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem. » Scilicet ut diligat doctrinam, et semper inde loquatur; nec fabulas vanas et otiosas sectetur.
« Ut potens sit exhortari in doctrina sana. » Sana doctrina illa est, quae sanat audientes, ut quod dono Dei habet, non ei existat ingratus, sibi hoc ascribendo.
« Et eos, qui contradicunt, redarguere. » Talis eligendus est Ecclesiae praesul, qui exhortari possit nutantes, et contradicentes redarguere, hoc est, 134.0707B| testimoniis Scripturarum convincere. Haec sententia, etiamsi sola esset, posset sufficere adversus eos, qui dicunt magistris Ecclesiarum innocentiam vitae posse sufficere absque scientia Scripturarum.
« Sunt enim multi, et non subditi, vaniloqui et mentium deceptores. » Qui Ecclesiae futurus est princeps, habeat eloquentiam cum vitae integritate sociatam, ne opera absque sermone sint tacita, et dicta factis deficientibus erubescant, maxime cum sint non pauci, sed plures; nec subditi, sed protervi. Tales homines doctor Ecclesiae, cui animae populorum creditae sunt, Scripturarum debet ratione superare, et silentium illis testimoniorum pondere imponere.
« Maxime qui de circumcisione sunt. » Qui 134.0707C| humanas potius traditiones, quam divina mandata loquuntur. « Quos oportet redargui; » id est, prudenter Scripturarum testimoniis eos oportet convincere.
« Qui universas domos subvertunt; » id est, non unam, aut paucas domos, sed universas cum dominis famulisque subvertunt. « Docentes quae non oportet » , de ciborum differentiis, de Sabbati jam aboliti otio, de circumcisionis injuria; quae jam superflua sunt temporibus Christi, caeremoniae scilicet Judaeorum.
« Turpis lucri gratia. » Quia enim deus est eis venter ipsorum, turpis lucri gratia volunt proprios facere discipulos, ut quasi magistri a sectatoribus suis alantur. Possumus autem et aliter interpretari 134.0708A| hoc, quod dictum est: « Turpis lucri gratia, » ut putemus Apostolum communi verbo usum, quo omnes haeretici, cum perversa docent, se hominum solent asserere lucratores, cum non lucrum sit, sed perditio, animas interficere deceptorum.
« Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces. » Id quod ait, « proprius eorum propheta, » non specialiter ad Judaeos, et eos, qui de circumcisione sunt, sed ad multos referatur, qui non subditi sunt, et vaniloqui et mentium deceptores, qui utique quia in Creta erant, Cretenses fuisse credendi sunt, amantes mendacium, et non quomodo solet incurri, sed semper idem, assidue mendaces.
« Malae bestiae, ventres pigri, » id est 134.0708B| voratores otiosi, et idcirco ferias, et otia libenter admittunt. Dictum est hoc de quodam Epimenide, qui Cretensis fuit, in cujus libris hoc invenitur versuum hexametrum, qui in Graecum pedibus stat, in cujus libris hoc invenitur; qui homo inter prophetas Dei non invenitur. Nec ad illa eloquia Dei pertinet, quae Judaeis dicit esse credita. Ideo non commemoravit Apostolus nomen ejus, sicut solet commemorare prophetas Dei in qua est auctoritas Dei.
« Testimonium hoc verum est » . Non totum carmen, de quo testimonium sumptum est: sed tantum hoc testimonium, hic versiculus, quo mendaces vocantur. Et utique qui in una tantum poematis parte concessit, et caetera confutasse 134.0708C| credendus est.
« Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide. » Quia enim mendaces sunt, et malae bestiae, qui falsa persuadent, qui ferarum ritu sanguinem sitiunt deceptorum, idcirco increpa illos, ut sani sint in fide; de qua fidei sanitate in consequentibus loquitur: Senes sobrios esse, honestos, pudicos, sanos in fide, et charitate, et patientia; ad quam fidei similitudinem, doctrina quoque sanitas appellatur.
« Non intendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum, se aversantium a veritate. » Traditionibus humanis, de quibus Judaei in Evangelio (Matth. XV, 9-14) arguuntur per Isaiam (Isa. XXIX, 13): Deum non corde, sed labiis honorantes.
134.0709A| « Aversantium se a veritate » A gratia scilicet Novi Testamenti, quae in Evangelio revelata est, et praedicata vel imaginibus, sive dictis et factis in Veteri Testamento. « Omnia munda mundis. » Quia superius dixerat. « Sunt enim multi non subditi, vaniloqui et deceptores, maxime qui de circumcisione sunt, » et de his, qui ab eis decepti fuerant, consequenter addiderat, « increpa illos acriter, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis et mandatis hominum, aversantium veritatem, » et quomodo ad Galatas et ad Romanos plenissime disputatur, putabant inter cibos esse distantiam, cum aliqui mundi, aliqui viderentur immundi; propterea nunc infert, « omnia munda mundis, » his videlicet, qui in Christo credunt et 134.0709B| sciunt omnem creaturam Dei bonam esse, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur.
« Coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum » . Coinquinati sunt, et infideles, qui non credunt jugum legis, Christum, donando fidem, a collo credentium abstulisse, id est omnia, quae temporaliter in figura fuerant data, illi immunda vocabant.
Sed inquinatae sunt eorum et mens, et conscientia. Propterea etiam quae munda sunt per naturam, eis immunda fiunt, non quo immundum fiat aliquid, sed pro qualitate vescentium, et mundum mundis et immundum contaminatis fiat. Alioquin infideles quosque atque pollutos, etiam panis benedictionis, 134.0709C| et calix Dominicus non juvat, quia qui indigne comederit de pane illo et de calice biberit, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 27). Adventu enim Christi purgata sunt omnia.
« Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. » Neminem enim, ita ut se, dicunt nosse Christum, quibus ex lege promissus est, sed factis negant adventum ejus, dum se sine legis auxilio putant justificari non posse.
« Cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi » . Quomodo igitur labiis quis honorat Deum, et corde procul recedit, ita Deum sermone quis confitetur, operibus negat. Negans autem operibus Deum, confessione simulata, recte exsecrabilis et profanus est; et nulla 134.0709D| veritatis ratione persuasus, inobediens et incredulus appellatur. Unde evenit ut ad omne opus bonum reprobus sit; quo scilicet etiam illa, quae naturali bonitate superatus forte bona aliqua fecerit, non sint bona, dum mentis perversitate sunt reproba.
(CAP. II.) « Tu autem loquere quae decent sanam 134.0710A| doctrinam. » Hoc igitur nunc Apostolus Titum filium in Christo et discipulum suum docet, ut ea loquatur quae sanae conveniant doctrinae; quia tunc doctrinae sit sanitas, cum doctoris doctrina pariter et vita consentiunt.
« Senes, ut sobrii sint. » Hic senes Ecclesiae seniores appellat, quos necesse est omnibus formam praebere, ne junioribus malum exemplum praebeant.
« Pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione; in patientia. » Generaliter Tito ante praecipiens quid ipse loqui deberet ad cunctos, in eo, quod ait: « Tu vero loquere quae decent sanam doctrinam. » Nunc per singulas species, quid unamquamque aetatem deceat; exponit; primum senibus 134.0710B| viris convenientia; deinde anus quid deceat; tertio, quae adolescentibus apta sint, tam moribus videlicet quam feminis; licet in praecepto mulierum vetularum de adolescentibus feminis mandata subjecerit, ut non tam ipse doceret adolescentulas, quam quid a vetulis docerentur exponeret. Extrema de servis, et per singulas aetates, et conditiones sic decenter praecepta constituit, ut sermo ejus; vitae morumque sit regula.
« Anus similiter in habitu sancto » Id est quae eligebantur ad aliarum exemplum. Est ergo habitus non sanctus, de quo alibi dicit: « Non in tortis crinibus, aut veste pretiosa (II Tim. II, 9). »
« Non criminatrices, » id est ne vel cognita 134.0710C| vel incognita aliorum peccata, quasi convicia, aliis in facie proferant.
« Non vino multo servientes. » Sed modicum ad sobrietatem propter salutem corporis bibentes.
« Bene docentes. » Docere illas permisit, sed feminas, et hoc non in Ecclesia, sed privatim in suo sexu.
« Adolescentulas, ut viros suos ament. » Ut non alienos, sive quia aliquae continentes erant ne, si non diligerent viros suos, verbum Dei, tanquam dissidium praedicans, culparetur.
« Prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, » ne viros suos in aliquo contristent.
134.0710D| « Benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei, » ne, vel ipsi blasphemarent, si negligentes essent, vel alii videntes eas pejores effectas, quam fuerant ante fidem, detraherent Christianae religioni.
In eo vero, quod superius ait: « Anus similiter » , hoc est, ita ut viri senes, in omnibus sobriae, 134.0711A| honestae, pudicae, sanae in fide, et castitate, et patientia, ut non sint accusatrices, non vino multo servientes, bene docentes, et in sexu suo hoc habeant proprium, ut sint in habitu sancto.
« Juvenes similiter exhortare, ut sobrii sint. » Sicut in eo, qnod supra praeceperat, dicens: « Anus similiter in habitu sancto, » similitudinem anuum dixeramus ad senes esse referendam; ita nunc in eo quod intulit: « Juvenes similiter hortare, ut pudici sint, » similitudinem juvenum ad anus, et per anus ad senes arbitramur aptandam, ut senum habeant sobrietatem, et honesti sint, et pudici, et sani in fide, et charitate, et patientia; ut pudici sint in omnibus, tam scilicet mente, quam corpore, tam opere, quam cogitatione; ut nulla sit in adolescente 134.0711B| suspicio turpitudinis.
« In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum. » Nihil enim prodest aliquem exercitatum esse in dicendo, et ad loquendum trivisse linguam, nisi plus exemplo docuerit, quam verbo.
« Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. » Quoniam Dominus, et Salvator noster, qui in Evangelio ait: « Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28), » nullam conditionem, aetatem, sexum, a beatitudine arbitratur alienum: propterea nunc Apostolus et servis praecepta constituit, scilicet, ut parti Ecclesiae, 134.0711C| membrisque corporis Christi. Et quomodo superius anus, adolescentulas, juvenes, quid Titus erudire debere, edocuit; ita nunc servis apta praecepta constituit: primum ut subditi sint dominis suis in omnibus; in his autem omnibus, quae non sunt contraria Deo, ut si dominus ea jubet, quae non sint adversa Scripturis sanctis, subjiciatur servus domino; si vero contraria praecipit, magis obediat spiritus, quam corporis domino. Diligenter attendite quomodo congrua personis praecepta decernat: « Servi, inquit, dominis suis subditi sint in omnibus. »
« Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos. » Post catalogum doctrinae ad Titum, quid senes, quid anus, quid adolescentulas, et juvenes, quid ad extremum servos 134.0711D| erudire deberet, recte nunc intulit: « Apparuit enim gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus. » Non est enim ulla differentia liberi, et servi, Graeci, et barbari, circumcisi, et habentis praeputium, mulieris, et viri, sed cuncti in Christo unum sumus; universi ad Dei regnum vocamur; omnes post offensam Patri nostro reconciliandi sumus, non per merita nostra, sed per gratiam Salvatoris nostri: vel quod Dei Patris vivens, et subsistens gratia ipse sit Christus, vel quod Christi Dei Salvatoris haec sit gratia; et non nostro merito salvati simus, secundum illud, quod in alio loco dicitur: « Pro nihilo salvos facies 134.0712A| eos (Psal. LV, 8). » Quae gratia omnibus hominibus ideo apparuit, ut erudiret nos.
« Ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria. » Saeculare est omne desiderium carnale, et omnis ambitio temporalis, Deo ipso dicente: « Attendite, ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae. Sobrie, juste, et pie vivamus in hoc saeculo (Luc. XXI, 34). » Admonet nos quidem alio loco idem beatus Apostolus, dicens: « Non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII, 3). » Verumtamen in hac tripartita divisione, in qua dicit, ut sobrie, et juste, et pie vivamus, videtur mihi, quia ille sobrie vivit, qui non sequitur delectamenta luxuriae; juste vivit, qui proximum nullatenus laedit, et ei beneficia, in 134.0712B| quantum valet, impendit; pie vivit, qui a societate ecclesiasticae unitatis nulla ratione discedit; sed intra Ecclesiam positus, ea, quae certissime novit, ad scientiam verae fidei pertinere indubitanter tenet; illa vero, quae ignorat, aut de quibus dubitat, humiliter, ac patienter explorat, donec, si quid aliter sapit, Deo sibi revelante cognoscat. Haec autem sobrietas, justitia, et pietas, quae cunctis debent inesse fidelibus, ita sibi connexae sunt, ut si una earum defuerit, altera, quae videtur inesse, nullatenus prosit. Neque enim sobrietas, qua quisque in seipso a flagitiis abstinet, nisi pia, et justa fuerit, id est, ut et in Deum recte credat; nec fructuosa justitia est, qua unusquisque hoc impendit proximo, quod sibi 134.0712C| delectatur impendi, si sobria, piaque non fuerit: pietas quoque mortua est, qua in Deum recte creditur; si vel morum sobrietas, vel proximi charitas non tenetur. Tunc igitur animae vera salus acquiritur, si et pietas in fide, et justitia in charitate, et sobrietas in castitate, ac parcimonia teneatur.
« Exspectantes beatam spem. » Ille fiducialiter haec exspectat, qui ita vixerit, sicut superius idem Apostolus docet. Beata spes nulla melius alia credenda est, quam illud, quod dicturus est Dominus in die judicii his, qui a dextris ejus erunt: « Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). »
« Et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi. » Magnus Deus Christus est, 134.0712D| testante Propheta, qui dicit: « Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Psal. XLVII, 2). » Ipse et Salvator omnium, maxime fidelium. Adventus gloriae ejus non ille intelligendus est, quo invisibiliter quotidie cum Patre, non absque Spiritu sancto, ad fideles veniunt, et impios derelinquunt: sed ille intelligendus est, quando in majestate sua, et Patris venturus est, et omnes angeli ejus cum eo, et mittet eos ad congregandum electos suos, a summis coelorum, usque ad terminos eorum, et congregabunt ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis (Matth. XXV, 31), etc.
134.0713A| « Qui dedit semetipsum pro nobis. » Si ille semetipsum dedit, hoc est, crucifigendum se impiorum manibus obtulit, et Pater eum tradidit, quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32): licet ipsa passio pro salute nostra facta, solius Filii exstiterit personalis, tamen salus nostra in Patre, et Filio cum Spiritu sancto communis est.
« Ut nos redimeret ab omni iniquitate, » id est, ab omnibus actualibus et originalibus peccatis. Audiant haec qui de propriis meritis extolluntur; quia propterea Christus pro impiis mortuus est, ut nos ab omni iniquitate liberaret.
« Et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. » Populus acceptabilis Deo, 134.0713B| sectator operum bonorum est, qui ex bonis operibus non extolluntur, sed ex eo, quod bonum agunt, in Domino gloriantur, et non in se ipsis.
« Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. » Non dominationem potentiae, sed auctoritatem suadet vitae. Cum omni imperio quippe docetur, quod prius agitur, quam dicatur. Nam doctrinae subtrahit fiduciam, quando conscientia praepedit linguam. Non ergo ei potestatem elatae locutionis, sed bonae fiduciam insinuavit actionis. Unde etiam de Domino scriptum est: « Erat enim docens, sicut potestatem habens (Matth. VII, 29; Marc. I, 22; Luc. IV, 32); » non sicut Scribae et Pharisaei. Singulariter namque ac principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate, mala nulla 134.0713C| commisit. Ex divinitatis quippe potentia habuit id, quod nobis per humilitatis suae innocentiam ministravit. Nos enim, qui infirmi homines sumus, cum de Deo hominibus loquimur, debemus primum meminisse quod sumus, ut ex propria infirmitate pensemus, quo docendi ordine infirmis fratribus consulamus. Consideremus igitur quia, aut tales sumus, quales nonnullos corrigimus, aut tales aliquando fuimus, et si jam divina gratia operante non sumus, ut tanto temperantius corde humili corrigamus, quanto nosmetipsos in iis quos emendamus, agnoscimus. Si autem tales nec sumus, nec fuimus, quales adhuc aut illi sunt, quos emendare cupimus, ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia pejus ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum 134.0713D| bona nobis ante oculos revocemus. Pensandum nobis quoque est qualiter loquamur: nam saepe verba, quae hunc ad salutem revocant, alium vulnerant. Unde Paulus quoque apostolus, qui Titum admonet, dicens: « Argue cum omni imperio, » Timotheum exhortatur, dicens: « Argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina (II Tim. IV, 2). » Quid est, quod uni imperium, et alii patientiam praecipit, nisi quod unum lenioris, alterum vero ferventioris spiritus esse conspexit. Leni per auctoritatem imperii injungenda erat severitas verbi: is autem, qui per spiritum fervebat, per patientiam temperandus 134.0714A| fuerat, ne si plus justo infervesceret, non ad salutem vulnerata reduceret, sed sana vulneraret. Curandum quoque quantum loquamur, ne, si ei, qui multa ferre non valet, verbum, vel exhortationis, vel increpationis longius trahimus, auditorem nostrum ad fastidium perducamus.
« Nemo te contemnat. » Nolo te talem exhibeas, ut possis ab aliquo merito contemni. Ergo quae nunc ad Titum ponitur, illum sensum habet: nemo eorum, qui in Ecclesia sunt, te segniter agente sic vivat, ut se putet esse meliorem. Qualis enim aedificatio erit discipuli, si intelligit magistro se esse majorem? Unde non solum episcopi, presbyteri, et diaconi debent magnopere praevidere, ut cunctum populum, cui praesident, conversatione, et 134.0714B| sermone praecedant; verum, et inferioris gradus, exorcistae, lectores, aeditui, et omnes omnino, qui domui Dei serviunt. Quia vehementer Ecclesiam Christi destruit, meliores laicos esse quam clericos.
(CAP. III.) « Admone illos, principibus, et potestatibus subditos esse. » Quia dixerat: « Admone illos, principibus, et potestatibus subditos esse, » poterat his, qui tormenta formidant, occasio ad negandum dari, dum juxta Apostoli dictum, se assererent principatibus et potestatibus esse subjectos, et facere quod juberent: propterea subjecit:
« Dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. » Obedire ad omne opus bonum: si bonum est, quod praecipit imperator, et praeses, jubentis obsequere voluntati; sin vero malum, et contra Deum 134.0714C| sapit, responde ei illud de Actibus apostolorum: « Obedire oportet Deo magis, quam hominibus (Act. V, 29). » Hoc ipsum et de servis intelligamus apud dominos, et de uxoribus apud viros, et de filiis apud parentes: quod in illis tantum debeant dominis, viris, parentibus esse subjecti, quae contra Dei mandata non veniant. Quod vero sequitur: « Paratos esse, » dupliciter legendum, ut vel subaudiatur, ad omne opus bonum paratos esse; vel certe cum superioribus copulato hoc, quod ait, « obedire ad omne opus bonum, » et huc usque finito, quasi aliud proprium et speciale praeceptum sit, « paratos esse, » juxta illud, quod in Levitico scriptum est: « Hircum, qui emittitur, maledicta populi sustinentem, tradi in manus hominis parati (Levit. XVI, 21). »
134.0714D| « Neminem blasphemare. » Id est, nec illos blasphemare, qui blasphemari merentur; sed potius illud implere, quod idem Apostolus alio loco praecipit, dicens: « Benedicite persequentibus vos; benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). »
« Non litigiosos esse, sed modestos. » Litigiosus autem est, qui malum pro malo reddendo, non exstinguit, sed provocat litem. Modestus est, qui mitis, et tranquillus in injuriis persistit; et non solum non reddit malum pro malo, sed etiam pro malo bonum.
« Ad omnes homines. » Non solum bonis, sed etiam malis, ut vincere studeat in bono malos.
134.0715A| « Eramus enim et nos aliquando insipientes, et increduli. » Ne desperarent correctionem, suum proponit exemplum: sive quia et nos tales, inquit, fuimus, debemus eorum, qui tales sunt, insipientiam ferre patienter. Et notandum quales nos Christus invenerit, vel quales fecerit, ut non de nostris meritis praesumamus, nec de naturae bono gloriemur.
« Errantes, et servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia, et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. » Ecce quales eramus ante gratiam per liberi arbitrii libertatem. Alii hunc locum ita intelligunt, ut non de Paulo et apostolis, sed sub apostolorum persona de aliis dictum putent: ut quomodo sub persona sua, et Apollo, et Cephae, de dissensione, et schismate, quod arguebat Corinthios, 134.0715B| est locutus (I Cor. I); ita etiam in praesenti loco, se, et apostolos nominans, omnes, qui in Christo crediderant, quales fuerint ante regenerationem lavacri vitalis, ostenderit. Simul autem et humilitas ejus est admiranda, quod in omnem humilitatem, justitiamque legis, quasi quisquilias, et purgamenta contempsit, recte se sine Christo vitiis omnibus servisse memorarit.
« Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei: non ex operibus justitiae, quae fecimus nos. » Quae nos Judaei fecimus, quanto magis gentiles, qui ligno, et lapidi servierunt. Et notandum quod ait Apostolus, quia non ex operibus justitiae salvos nos fecit; quia nullis nostris meritis, sumus salvati de sola misericordia Redemptoris. 134.0715C| Conticescant praecipitatores, magis quam defensores liberi arbitrii.
« Secundum suam misericordiam salvos nos fecit. » Secundum suam misericordiam, quae nos in omni opere bono et praevenit inspirando, et subsequitur adjuvando, non secundum industriam, vel laborem nostrum.
« Per lavacrum regenerationis. » Regeneratione illa, de qua Dominus dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum (Joan. III, 3). »
« Et renovationis Spiritus sancti, » de qua Apostolus alio loco dicit: « Renovamini Spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 23) » : Ista renovatio 134.0715D| non in uno momento fit, sicut in baptismo uno momento fit remissio omnium peccatorum.
« Quem effudit in nobis abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum. » Nomen effusionis largitatem gratiarum significat in haeredibus Novi Testamenti, plusquam in prioribus justis.
Diligentius attendamus, et inveniemus in praesenti capitulo manifestissimam. Trinitatem. Benignitas quippe atque clementia Salvatoris nostri Dei, non alterius quam Dei Patris, per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, quem 134.0716A| effudit super nos abundanter per Jesum Christum Salvatorem nostrum, justificavit nos in vitam aeternam. Salus credentium mysterium Trinitatis est.
« Ut justificati gratia ipsius. » Advertendum quod gratia illius justificamur, non meritis nostris.
« Haeredes simus secundum spem vitae aeternae. Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. » (Rom. 8, 17). Et notandum quod secundum gratiam Dei justificamur, vel haeredes efficimur vitae aeternae; non secundum carnalem haereditatem, ut Judaei autumant: neque secundum merita nostra, quae antea bona non habuimus, ut Pelagiani superbiunt.
134.0716B| « Fidelis sermo est; et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. » Hoc, quod ait, fidelis sermo, ad superiora jungendum est, in quibus praemiserat: « Ut justificati ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. » Dignus enim fide super haereditate Dei sermo, et super spe vitae aeternae. Unde oportet de his non dubium, non timentem et ipsam credere, et, ut credant caeteri, confirmare. Non solum autem, sed et hoc cum caeteris his qui voluerint credere, confirmandum est. Quapropter ait: « Et de his volo te confirmare. » Qui autem ista vera esse crediderint, necesse est, ut curam habeant bonorum operum, per quae haereditas Dei, et spes 134.0716C| vitae praeparatur aeternae.
« Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles et vanae. » Quod autem ait: « Genealogias, et contentiones, et rixas, quae veniunt ex lege, devita, » proprie pulsat Judaeos, qui in eo se jactant et putant legis habere notitiam, si nomina teneant singulorum; quae quia barbara sunt, et etymologias eorum non novimus, plerumque corrupte proferuntur a nobis. Et si forte erravimus in accentu, in extensione, et brevitate syllabae, vel brevia producentes, vel producta breviantes, solent irridere nos imperitiae, maxime in aspirationibus, et quibusdam cum rasura linguae litteris proferendis.
134.0716D| « Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. » Legitur in codicibus (quod verum papa quoque Athanasius approbabat) « post unam, et alteram correptionem; » quod scilicet non sufficiat tantum semel eum corripi, vel commoneri, qui aliquo sit depravatus errore, sed et secunda ei sit adhibenda doctrina, et in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. Quare autem post primam et secundam correptionem devitandus sit, 134.0717A| reddit causas, dicens: « Quod subversus est ejusmodi et peccat, cum sit a semetipso damnatus. » Qui enim semel, bisque correptus, audito errore suo, non vult corrigi, errare aestimat corrigentem: et e contrario se ad pugnas, et jurgia verborum parans, eum vult lucrifacere a quo docetur. Propterea vero a semetipso dicitur esse damnatus, quia fornicator, adulter, homicida, et caetera vitia, per sacerdotes de Ecclesia propelluntur; haeretici autem in seipsos sententiam ferunt, suo arbitrio de Ecclesia recedentes; quae recessio, propriae conscientiae videtur esse damnatio. Inter haeresim et schisma hoc esse arbitrantur, quod haeresis perversum dogma habeat; schisma propter episcopalem dissensionem ab Ecclesia separetur: quod quidem in principio 134.0717B| aliqua ex parte intelligi potest. Caeterum nullum schisma non sibi aliquam fingit haeresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur.
« Cum misero ad te Arteman, vel Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. » Quia ergo post fundamentum aliarum Ecclesiarum necessarius erat Titus, qui aedificium superstrueret, scribit ei, ut cum Arteman, vel Tychicum, unum scilicet e duobus, qui secum fuerant, Cretam misisset, impleturos locum ejus, ipse Nicopolim veniret, ibi se hiematurum esse contestans. Ex quo paternos Pauli in Cretenses probemus affectus. Necessarium habet Titum in Evangelii ministerium; tamen non eum ante ad se vult venire, nisi in locum ejus Artemas vel Tychicus successor advenerint. 134.0717C| Nicopolis ipsa est, quae ob victoriam Augusti, quod ibi Antonium Cleopatramque superarit, nomen accepit.
« Zenam legisperitum, et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. » Iste est Apollo, de quo et ad Corinthios scribitur: « Unusquisque vestrum dicit: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae (I Cor. I, 12). » Fuit autem vir Alexandrinus ex Judaeis, valde eloquens et perfectus in lege, episcopus Corinthiorum; quem propter dissensiones, quae in Corinthio erant, ad vicinam insulam Cretam cum Zena legis doctore putandum est transfretasse, et Pauli Epistola, dissensionibus, quae Corinthi ortae fuerant, temperatis, rursum Corinthum revertisse. Zenam vero legis doctorem, de alio Scripturae loco, quis 134.0717D| fuerit, non possumus dicere, nisi hoc tantum, quod et ipse apostolicus vir, id operis, quod Apollo exercebat, habuerit, Christi Ecclesias exstruendi. Praecipit itaque Tito ut, quoniam de Creta ad Graeciam navigaturi erant, non eos faciat sitarciis indigere, sed habere ea quae ad viaticum necessaria sunt.
« Discant autem et nostris bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. » Supra dixerat: « Zenam legis doctorem, et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. » Quia ergo poterat suboriri occulta responsio, ut non tam Titus quam quicunque Epistolae lector hoc diceret; et 134.0718A| unde Tito, ut viaticum non habentibus largiretur? Solvit hanc quaestionem, et quasi nihil sibi opponatur, elidit, dicendo: « Discant autem et nostris bonis operibus praeesse in necessariis usibus, ut non infructuosi sint. » Nostros suos vocat, qui in Christo crediderunt, qui quia Christi erant, recte et Pauli et Titi appellari merebantur. Habes, inquit, in discipulos potestatem, doce eos non esse infructuosos, sed evangelistis et apostolicis viris, qui bonis operibus serviunt, ministrare; et ministrare, non in quibuscunque causis, sed in necessariis; habentes quippe victum et vestimentum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8): et qui altario serviunt, de altario vivunt (I Cor. IX, 13); et qui participes spiritalium nostrorum facti sunt, debent 134.0718B| nobis sua participare carnalia. Et ne forsitan vel Epistolam Pauli vel praeceptum Titi facile contemnerent, infructuosos vocat, quicunque evangelistis non ministraverint.
« Salutant te qui mecum sunt omnes. » Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus, qui secum erant, diceret salutari, vel certe proprie in Titum, quod talis esset, ut amorem eorum, qui cum Paulo erant, omnium mereretur. Magna vero laus Titi per Paulum ab omnibus salutari.
« Saluta eos, qui nos amant in fide. » Si omnis, qui amat, amaret in fide, et non essent alii, qui absque fide diligerent, nunquam Paulus ad amorem, 134.0718C| fidem apposuisset, dicens: « Saluta eos, qui nos amant in fide. » Amant quippe et matres filios, ita ut mortem pro eis oppetere sint paratae, sed non amant in fide; et uxores maritos, quibus frequentissime commoriuntur; sed amor ille non fidei est. Sola sanctorum dilectio in fide diligit, in tantum, ut etiamsi ille, qui diligitur, infidelis sit, tamen sanctus in fide eum diligat, secundum illud: « Omnia vestra in fide [ charitate ] fiant (I Cor. XVI, 14). » Et alibi: « Diligite inimicos vestros (Luc. VI, 35). » Diligit sanctus inimicos suos, et ideo in fide diligit, quia credit in eum, qui pollicitus est se pro expletione mandati retributurum esse mercedem.
« Gratia Dei cum omnibus. Amen. » Sciendum 134.0718D| quod in Graecis codicibus ita scriptum est: « Gratia cum omnibus vobis, » ut nec « Domini, » nec « nostri » in libris feratur authenticis. In commune itaque sanctis, atque credentibus, Tito et caeteris, qui cum eo erant, imprecatur gratiam. Et quomodo Isaac patriarcha benedixit filium suum Jacob (Gen. XXVII, 27-29), et ipse Jacob duodecim Patriarchas (Gen. XLIX, 1-28): Apostoli quoque, domum ingredientes, dicebant: « Pax huic domui (Matth. X, 15). » Et si digna erat domus, requiescebat pax eorum super eam; si vero se exhibebat indignam, revertebatur ad eos qui eam fuerant imprecati. Ita et nunc in fine Epistolae suae Apostolus gratiam credentibus imprecatur; 134.0719A| quae cum voto habebat effectum, et erat in potestate credentium, si talem se benedictus, qualem benedicens, praebere voluisset.
134.0720A| Explicit ad Titum, scripta de Nicopoli. Habet versus CXVII.
INCIPIT EPISTOLA AD PHILEMONEM.
ARGUMENTUM. 134.0719B|
Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo ejus. Scripsit autem ei ab urbe Roma de carcere; et hoc ejus principium est:
INCIPIT TEXTUS.
« Paulus vinctus Jesu Christi. » In nulla Epistola hoc cognomine usus est licet in corpore Epistolarum, ad Ephesios videlicet, et Philippenses et Colossenses, esse se in vinculis pro confessione testetur; majoris autem mihi videtur supercilii, « vinctum Jesu Christi » se dicere, quam Apostolum. Gloriabantur quippe apostoli, quod « digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 1); » sed necessaria auctoritas vinculorum. Rogaturus pro Onesimo, talis rogare debuit, qui posset impetrare quod posceret. Felix nimirum, qui non in sapientia, non in divitiis, 134.0719C| non in eloquentia, et potentia saeculari, sed in Christi passionibus gloriatur. Non omnis autem qui vinctus est, vinctus est Christi; sed quicunque pro Christi nomine et pro ejus confessione vincitur, ille vere vinctus dicitur Jesu Christi, et sanguis effusus ille tantum martyrem facit qui pro Christi nomine funditur.
« Et Timotheus frater. » Hoc ideo, ut sciamus hanc quoque de carcere, et inter vincula fuisse dictatam, ubi semper Timotheus cum illo perseveravit, quo tempore videntur ad Philippenses, Colossenses et ad Ephesios Epistolae esse dictatae.
« Philemoni dilecto, et adjutori nostro, et Appiae sorori charissimae. » Scribunt igitur Paulus et Timotheus Philemoni charissimo et cooperatori, qui ideo charissimus dictus est, quod in eodem Christi opere 134.0719D| versetur. Appiae quoque sorori, quae vel soror vel conjux ejus creditur esse. Inter duos quippe viros et apostolicos, inter cooperatorem Pauli et commilitonem ejus, medium Appiae nomen inseritur, ut tali ex utroque latere fulta comitatu, non videatur ordinem sexus habere, sed meriti.
« Et Archippo commilitoni nostro. » Hunc Archippum arbitrandum est cum Paulo et Timotheo contra adversarios pro Christi nomine dimicantem exstitisse victorem; et propterea nunc commilitonem dici, quod in eodem certamine belloque superaverit.
« Et Ecclesiae, quae est in domo tua. » Scribitur Ecclesiae, quae in domo ejus est. Verum hoc ambiguum est, utrum ecclesiae quae in domo Archippi sit, an ei quae in domo Philemonis. Sed, ut certius, putatur, non ad Archippi, sed ad Philemonis referendum esse personam, cui ipsa quoque Epistola deputatur.
« Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Jesu 134.0720B| Christo. » Adhuc a duobus ad plures scribitur; et in omnibus pene Epistolis aequale principium est, ut gratiam ei et pacem a Deo Patre et a Christo Domino imprecetur. Ex quo ostenditur una Filii Patrisque esse natura, cum id potest Filius praestare quod Pater; et id dicitur Pater praestare, quod Filius. « Gratia » autem est, quia nullo merito nec opere salvamur. « Pax » qua reconciliati Deo per Christum sumus. Licet Paulus et Timotheus pariter scribant ad Philemonem, Appiam, et Archippum, tamen in sequentibus approbatur Paulum tantummodo ad Philemonem scribere, et unum cum uno sermocinari.
« Gratias ago Deo meo semper, memoriam tui faciens in orationibus meis. » Haec jam non ut Paulus 134.0720C| et Timotheus, Philemoni et caeteris, sed solus Paulus, ad solum Philemonem loquitur. Hunc autem morem scribendi in aliis Epistolis ejus invenire possumus: quod cum ad plures, et plures in praefatione ponantur, postea per totum corpus Epistolae, unus disputans inducatur. Quod vero ait: « Gratias ago Deo meo, et semper, et memoriam tui facio in orationibus meis, » ambigue dictum est, utrum gratias agat Deo semper, an memoriam ejus faciat in orationibus suis semper. Sed tamen utrumque intelligi potest: quod ille, qui praecepit aliis ut in omnibus gratias agant Deo, nullis angustiis poterit coarctari, ut gratias semper Deo ipse non referat. Si autem pro sanctis, et melioribus quibusque Paulus semper orabat (sanctus autem et Philemon est, tantam habens in se fidem, et charitatem, ut non solum auditu 134.0720D| ei, verum etiam opere nosceretur), et pro Philemone Paulum semper orasse credibile est: quo scilicet fides et charitas, quam habebat in Christo, et in omnes sanctos ejus, per communicationem fidei, et operationem agnitionis in omni bono, Christi misericordia servaretur.
« Audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos. » Quod charitatem haberet Philemon in Domino, non difficilis interpretatio est; quia post Deum, diligere jubemur et proximos. Et non solum fidem et charitatem in Deum, et in sanctos ejus sufficere nobis posse credamus; sed ut id, quod credimus, opere compleatur.
« Ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in Christo Jesu. » Quantis gradibus, quantisque profectibus, apostolicus in altiora sermo se tendit! Ut quidquid boni in Philemone 134.0721A| laudatur, de apostolorum exemplo sumitur, et inde bonum sit, quia de Christi fonte ducatur.
« Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua; quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. » Plenius inculcat, et edocet, quare dixerit: « Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis. » Dignum siquidem erat agere gratias Deo semper pro charitate Philemonis, qui internum cordis affectum, et profundos animi sanctorum recessus suscipiendo refrigeraverat.
« Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinent: et propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi. » 134.0721B| Multis Philemonem laudibus ante praemissis, cum res talis sit, pro qua rogaturus est, quae et praestanti sit utilis, et roganti, poterat Paulus magis imperare quam petere. Sed hoc ex fiducia illa veniebat, quod qui tanta ob Christum opera perpetrarat, utique impar sui in caeteris esse non poterat. Sed vult magis petere, quam jubere, grandi petentis auctoritate proposita, per quam et Apostolus obsecrat, et senex, et vinctus Jesu Christi. Totum autem pro quo rogat, illud est. Onesimus servus Philemonis, fugam furto cumulans, quaedam rei domesticae compilarat: hic pergens ad Italiam, ne de proximo facilius posset apprehendi, pecuniam domini per luxuriam prodegerat. Hoc ne quis putet temere, et ut libet, a nobis fictum, in sequentibus discat. Nunquam enim 134.0721C| Paulus diceret: « Si quid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa: ego Paulus scripsi mea manu; ego reddam: » Nec sponsor rei fieret ablatae, nisi esset id, quod ablatum fuerat, dissipatum. Hic igitur, cum ob confessionem Christi Paulus Romae esset in carcere, credidit in Dominum Jesum, et ab eo baptizatus, digna poenitentia maculas vitae prioris abstersit: in tantum, ut Apostolus conversionis ejus testis fieret, qui quondam Petrum increpuerat, non recto pede in Evangelii veritate gradientem (Gal. II, 11). Quantum igitur ad peccatum, et ad facinus pertinet, quod homines laeserit, veniam non meretur; quantum vero ad Apostoli testimonium, qui scit eum plene esse conversum, grandi pondere premitur, 134.0721D| qui rogatur, ut qui de servo fugitivo atque raptore, minister Apostoli factus erat. (Quod autem aliud habebat Apostolus ministerium, nisi Evangelii Christi Jesu?) Jam non quasi a Domino, sed quasi a conservo, et coevangelista, ignosceretur ei, qui servus esset Christi similiter, et minister.
« Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo. » Volens impetrare quod postulat, jam non pro servo Philemonis, sed pro filio suo se asserit deprecari, et illo filio, quem genuerat in vinculis Evangelii, hoc est, quae pro Christi Evangelio sustinebat.
« Qui tibi aliquando inutilis fuit. » Tibi, inquit, soli; non caeteris: nunc e contrario utilitatis comparatione, qua et ipsi domino, et Paulo utilis est, 134.0722A| caeterisque per Paulum, plus charitatis meretur, quam odii ante meruerat. Unde ait:
« Nunc autem et tibi et mihi utilis. » Domino in eo utilis, quia posset Paulo servire pro domino suo; Paulo vero in eo utilis, quia illo in carcere, vinculisque detento, posset et in Evangelio ministrare.
« Tu autem illum, id est, ut mea viscera suscipe. » Viscera significant internum cordis affectum, et plenam ex animo voluntatem, cum totum quidquid in nobis est, suscipitur a rogato. Aliter autem, omnes liberi, viscera sunt intelligenda parentum.
« Quem ego volueram mecum retinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. » Idcirco filium suum, et filium vinculorum, et ministrum 134.0722B| Evangelii in vinculis constituti, inculcat, atque replicat, ut Philemon ille prudenter, et dispensatorie tantum in praefatione laudatus, non auderet negare, ne suis laudibus videretur indignus.
« Sine consilio autem tuo nihil volui facere: uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. » Potuit itaque apostolus Paulus absque voluntate Philemonis Onesimum sibi in ministerium retentare; sed si hoc sine Philemonis voluntate fecisset, bonum quidem erat ejus, sed non voluntarium. Quod autem non erat voluntarium, alio genere arguebatur non esse bonum. Nihil quippe bonum dici potest, nisi quod ultroneum est. Ex quo Apostoli consideranda prudentia, qui idcirco fugitivum servum remittit ad dominum, ut possit domino suo 134.0722C| prodesse, qui prodesse non poterat, si domino teneretur absente.
« Forsitan ideo discessit. » Pulchre autem addens, « forsitan, » sententiam temperavit. Occulta sunt quippe judicia Dei, et temerarium est quasi de certo pronuntiare, quod dubium est. « Forsitan, » inquit, « ideo discessit, » caute, timide, trepidando, et non totum fixo gradu, ne, si non posuisset, « forsitan, » omnibus servis fugiendum esset, ut Apostoli fierent discipuli.
« Ad horam a te. » Quod autem, « ad horam, » junxit, horam pro tempore debemus accipere. Ad comparationem enim aeternitatis, omne tempus breve est.
« Ut aeternum illum reciperes: jam non sicut servum, 134.0722D| sed pro servo charissimum fratrem. » Nullus aeternus dominus servi sui. Potestas quippe ejus, et utriusque conditio, morte finitur. Onesimus vero, qui ex fide Christi factus aeternus est, aeterno Philemoni, quia in Christum et ipse crediderat, spiritu libertatis accepto, jam non servus sed frater coepit esse, de servo, frater charissimus, frater aeternus, aeterno et ipsi Apostolo, dominoque suo, cui Onesimum, ut carnis ante conditio, multo amplius postea spiritus copulabat. Et tunc quidem, quando erat ei subjectus in carne, non erat ei junctus in Domino; nunc autem et in carne ei junctus est, et in Domino. Ex quo intelligimus servum, qui crediderit in Christo, duplici domino suo lege constringi, ut ei et carnis 134.0723A| necessitate jungatur ad tempus, et in aeternum spiritu copuletur.
« Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. » Quod dicit, si me vis habere socium, habeto et Onesimum, quem ego consortem, et filium, et viscera mea habeo: quem si non suscipere, nec habere volueris, et ipse intelligis, quod me habere non possis.
« Si autem aliquid nocuit, aut debet, hoc mihi imputa. » Imitator Domini sui, et Christum in se loquentem habens, ea juxta vires suas debet facere, quae Christus. Si enim ille infirmitates nostras portavit, et plagas nostras doluit, juste Apostolus pro Onesimo se opponit, et spondet quae ille debeat. Ut autem supra diximus, totum illud est, quod ablatum 134.0723B| furto et luxuria perditum non poterat absolvi: quod Philemon grandi pretio compensabat, dum pro servo fugitivo, et pecunia perdita, fratrem charissimum, et fratrem reciperet aeternum, et per eum sibi Apostolum faceret debitorem.
« Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam. » Quod Onesimus furto rapuit, ego me spondeo redditurum. Hujus sponsionis, Epistola haec, et manus testis est propria: quam non solito more dictavi, sed mea manu ipsa conscripsi.
« Et non dicam tibi, quod et te ipsum mihi debes. » Propter sermonem enim Christi, quem tibi evangelizavi, per quem et Christianus effectus es, te mihi ipsum debes. Quod si tu meus, et tua omnia mea sunt, Onesimus quoque, qui tuus est, meus est. 134.0723C| Poteram igitur eo uti ut meo; sed voluntati tuae relinquo, ut mercedem habeas ignoscendo.
« Ita, frater, ego te fruar in Domino. » Si enim non addidisset « in Domino, » sed, « te fruar, » tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae, quanquam etiam vicinissime dicitur, frui, cum dilectione uti. Cum enim adest qui diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat: per quam si transieris, eamque ad illud, ubi permanendum est, retuleris, uteris ea, et abusive, non proprie diceris frui; si vero inhaeseris, atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere, et proprie frui dicendus es: quod non faciendum est, nisi in illa Trinitate, id est, summo et incommutabili bono.
« Refice viscera mea in Christo. » Sicut 134.0723D| ipse frui vult Philemone in Domino; ita viscera sua, Onesimum, quem et superius eodem nomine appellavit, refici vult per Philemonem.
« Confidens in obedientia tua, scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. » Qui praesumit de eo, quem rogaturus est, ipsum quodammodo praesumptione praejudicat, ne ei negare liceat, quod rogatur. Porro si scit ille, qui postulat plusquam rogavit, rogatum esse facturum: ideo minora petit, ut habeat rogatus voluntariam et majorem praestatione mercedem. Si autem Philemon haec ad hominis praeceptum facit, quanto magis faciet ob 134.0724A| dilectionem Dei. Unde et merito Apostoli voce laudatur, quod mandata ejus opere perpetrarit.
« Simul autem, et para mihi hospitium. » Hoc idcirco dicit, ut dum eum exspectat Philemon ad se esse venturum, magis faciat quod rogatus est; et ut venturus ad novam civitatem, praedicaturus crucifixum, et inaudita dogmata delaturus, sciebat ad se plurimos concursuros; et necesse erat plurimum, ut domus in celebri esset urbis loco, ad quam facile conveniretur. Deinde, ut ab omni importunitate vacua, ut ampla, quae plurimos caperet audientes; et ne proxima spectaculorum locis, ne turpi vicinia detestabilis; postremo, ut in plano potius esset sita quam in coenaculo. Ob quam causam eum aestimo etiam Romae in conducto mansisse biennio. Nec 134.0724B| parva, ut reor, erat mansio, ad quam Judaeorum turbae quotidie confluebant.
« Spero enim per orationes vestras donari me vobis. » Filium patri, Deus rogatus indulget, et frater saepe fratris oratione servatur. Apostolus vero totius Ecclesiae precibus conceditur, ob eorum, qui cum audituri sunt, utilitatem. Et hoc donum, non tam in eum dicitur esse, qui differtur a martyrio ad martyrium praeparatus, quam in eos, ad quos Apostolus mittitur. Quod autem crebro Paulus in carcere fuerit, et de vinculis liberatus sit, ipse in alio loco dicit: « In carceribus frequenter (II Cor. XI, 23): » de quibus nonnunquam Domini auxilio, crebro ipsis persecutoribus nihil dignum in eo mortis invenientibus, dimittebatur. Necdum Christianum sanguinem 134.0724C| Neronis gladius dedicaret. Sed pro novitate praedicationis, sive a Judaeis invidentibus, sive ab his qui sua videbant idola destrui, ad furorem populis concitatis, missi in carcerem, rursum impetu et furore deposito, laxabantur. Et hoc ita esse, ut dicimus, apostolorum Acta testantur, in quibus et Agrippa loquitur ad Festum, potuisse dimitti Paulum, si non appellasset Caesarem (Act. XXV, 32). Et quia nullam invenerit causam, praeter quaestiones quasdam de religione propria, de quodam Jesu, quem Paulus vivere praedicaret. Ex quo animadvertimus et caeteris judicibus similiter eos potuisse dimitti, id agente Domino, ut in toto orbe nova praedicatio disseminaretur.
« Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo 134.0724D| Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas adjutores mei. » Id, quod in principio dicebamus, quoniam ad Colossenses Epistola eodem tempore, et per eumdem esset scripta bajulum litterarum, quo ad Philemonem quoque scripta est, etiam eorum, qui salutantur, nomina docent. Nam et in ipsa ita fieri scribitur: « Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, et Epaphras, qui est ex vobis servus Christi (Coloss. IV, 10). » Et paulo inferius: « Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas; et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Et 134.0725A| memores estote vinculorum meorum. » Si autem ex eo aliquis non putat pariter scriptas, quod ad Colossenses pauca sint nomina, quae hic non ferantur ascripta, sciat non omnes omnibus aut amicos esse aut notos; et aliud privatam ad unum hominem, aliud publicam ad universam Ecclesiam Epistolam fieri. Qui sit autem Epaphras concaptivus Pauli, ex eo quod hic additum est, « in Christo Jesu, » possumus suspicari eadem eum Romae pro Christo vincula sustinuisse, quae Paulus: et vinctum Christi, ita captivum quoque ejus potuisse dici. Aut certe ita, quod nobilis et ipse sit in apostolis, ut Andronicus et Julia, de quibus ad Romanos: « Salutate Andronicum et Juliam cognatos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me 134.0725B| fuerunt in Christo (Rom. XVI, 7). » Haec de Epaphra. Caeterum cooperatores Evangelii, et vinculorum suorum, cum ad Philemonem Epistolam scriberet, Marcum ponit, quem puto Evangelii scriptorem, et Aristarchum, cujus supra fecimus mentionem, et Demam, de quo in alio loco dicit: « Demas me dereliquit (II Tim. IV, 9), » et Lucam medicum, qui Evangelium et Actus apostolorum Ecclesiis scribendo tradidit. Quomodo enim apostoli, e piscatoribus piscium, piscatores hominum facti sunt; ita hic, de medico corporum, in medicum versus est animarum, de quo et in alio loco dicit: « Misi cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII, 18); » cujus liber quotiescunque legitur in Ecclesia, toties ejus medicina 134.0725C| non cessat.
« Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu 134.0726A| vestro. » Cum enim in spiritu gratia divina fuerit, totum hominem facit spiritalem, ut adhaereat Domino mente et corpore, et impleatur in eo quod scriptum est: « Quid adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). » Interpretatur autem secundum Hebraeos, Paulus, admirabilis; Timotheus, beneficus: Philemon, mire donatus, sive os panis, ab ore, non ab osse; Appia, continens, aut, libertas; Archippus, longitudo operis; Onesimus, respondens; Epaphras, frugifer, et, videns, sive, succrescens; Marcus, sublimis mandato; Aristarchus, mons operis amplioris; Demas, silens; Lucas, ipse consurgens. Quae omnia, si juxta interpretationem suam voluerimus intelligere, non est difficile admirabilem, atque beneficum praecipue ad eum scribere, 134.0726B| cui universa concessa sunt vitia, et os ejus pateat ad coelestem panem. Deinde ad continentem, et liberam, et ad longitudinem operis; quod nunquam a sancto labore desistat. Scribat autem pro eo, qui respondeat testimonio suo, necnon eum, cui specialiter Epistola dedicatur, salutari ab ubertate crescente. Et eo, qui factus sit per mandata sublimior, illoque, qui per majora opera in montem usque succreverit, ab eo quoque, qui posuit custodiam ori suo, et ostium munitum labiis suis: qui idcirco forsitan tacuit, quia ad modicum Apostolum dereliquerat. Et ad extremum ab eo, qui per se ipse consurgens quotidie augeatur, processusque habeat, dum Evangelio ejus orbis impletur, qui toties crescit quoties auditus vel lectus fuerit.
134.0726C| Explicit ad Philemonem scripta ab urbe Roma. Habet versus XXXIV.
EPISTOLA AD HEBRAEOS. INCIPIT CAPITULATIO AD HEBRAEOS. 134.0725D| 1. Quia in novissimis diebus Pater sit locutus in Filio: qui splendor, et figura substantiae sedit ad dexteram: melior angelis effectus.
2. Observanda quae audivimus, ne forte effluamus: et quia Jesus modico quam angeli minoratus est: et non confundetur fratres vocare, ut per mortem destrueret diabolum, et fieret fidelis pontifex.
3. Ut consideremus Apostolum, et Pontificem Jesum, qui fidelis est, sicut Moyses in domo: et hodie si vocem ejus audieritis: et ut timeamus, ne forte exacerbando non intremus in requiem.
4. De requie Sabbati: et quia iterum terminat diem: et vivus est sermo Dei: et quia Jesus Pontifex magnus compassus est nobis.
5. De Melchisedech; quia perfectorum est solidus cibus: et impossibile est, eos, qui semel illuminati sunt, renovari: et de terra, quae bibit venientem super se imbrem.
6. De Hebraeis, quod ministraverint sanctis: et de 134.0726D| jurejurando, quod sicut anchoram habemus: et de Melchisedech, ubi occurrit Abrahae: secundum cujus sacerdotium Jesus innocens impollutus manet in aeternum.
7. Quia nihil ad perfectum adduxit lex: et de tabernaculo vero: et quod ait: Ecce dies veniunt.
8. De Tabernaculo, et quae in ipso fuerunt: et quia non sanguis hircorum, sed sanguis Jesu mundat credentes, et sine sanguine non fit remissio.
9. Quia non in manufactis introibit Jesus, sed in coelum, consummatione saeculorum: et quia in legalibus hostiis commemoratio fuerit, non emundatio peccatorum: et quod ait: Hostiam, et oblationem noluisti.
10. Quia caro Christi velamen sit: et de baptismo: et quia voluntarie peccantibus, et Filium Dei conculcantibus terribilis erit exspectatio judicii: et de Hebraeis, qui vinctis compassi sunt: et patientia necessaria est, donec veniat qui venturus est.
134.0727A| 11. De fide sanctorum peregrinantium in terra, et exspectantium civitatem.
12. De tribulationibus, et mortibus sanctorum, quorum patientiam imitari nos oportet: et ut aspicientes passionem Jesu, in disciplina tanquam filii perseveremus.
13. Ut manus remissas erigamus: pacem, et sanctimoniam sectantes: et de Esau: et quia non 134.0728A| ad ardentem montem, sed ad Sion accessimus; et non contemnamus de coelo loquentem.
14. Ut regnum immobile suscipiamus, quia Deus ignis consumens est: et de charitate, et hospitalitate, et toro immaculato: et de praepositis, et Jesu Christo heri, et hodie: et de escis, quae non prosunt.
15. De altari, quod habemus: et quia Jesus extra castra passus est: et de praepositis.
ARGUMENTUM IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. 134.0727|
134.0727A| Hebraei proprio gentis suae vocabulo appellabantur, qul in Christo crediderunt ex Judaeis; quorum Ecclesiae ab Apostolo fundatae erant per universam Judaeam, de quibus hic idem Paulus ad Galatas scribens, ita dicit: « Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo (Gal. I, 22). » Hi ergo, caeterorum, qui Christum non receperunt, Judaeorum acerbissima persecutione 134.0728A| in festinatione perterriti, Christianam religionem ab apostolis sibi traditam deserebant. Hos Paulus apostolus adhortatione sua roborans ad pristinam revocat fidem, scribens eis ab Italia per Timotheum, quibus prooemium solitum de nomine suo ideo in hac Epistola non praemisit, quia ipse specialiter ad gentes missus erat, caeteri vero apostoli ad Judaeos.
INCIPIT PROLOGUS AD HEBRAEOS. 134.0727|
134.0727B| In primis dicendum est, quare apostolus Paulus in hac Epistola, quam Judaeis scripsit, quos Hebraeos, et non Israelitas voluit nominare, non servaverit morem suum, ut vel vocabulum nominis sui, vel ordinis scriberet dignitatem. Haec causa est: quod ad eos scribit, qui ex circumcisione crediderant, quasi gentium Apostolus, et non Hebraeorum. Sciens quoque eorum superbiam, suamque humilitatem ipse demonstrans, meritum officii sui noluit anteferre. Pro eo quod apud Hebraeorum Ecclesias quasi destructor legis falsa suspicione habebatur, voluit tacito nomine de figuris legis, et veritate Christi reddere rationem, ne odium nominis fronte praelati tituli, utilitatem excluderet lectionis. Quod alii sic intelligunt: quod propterea Paulus solita 134.0727C| consuetudine nec nomen suum, nec apostoli vocabulum praeposuisset, quia de Christo erat dicturus: « Habentes ergo Pontificem, Sacerdotem, et Apostolum confessionis nostrae Jesum » : nec fuisse congruum, ut, ubi Christus Apostolus dicendus erat, ibi etiam Paulus apostolus poneretur. Hanc Epistolam fertur Apostolus ad Hebraeos conscriptam Hebraea lingua misisse. Cujus sensum et ordinem retinens Lucas evangelista, post excessum beati Apostoli Graeco sermone composuit. Et tota ejus intentio in hac Epistola fuit, ut Hebraeos, id est gentem suam, ad Christi convocaret fidem; et eminentiam gratiae, quae per Filium data est, a legalibus discerneret umbris, quae angelicis ministrationibus fuerunt patribus visae. Idcirco primo posuit 134.0727D| prophetas diversis modis patribus locutos esse, dicens:
(CAP. I.) « Multifarie, multisque modis olim Deus loquens patribus nostris in prophetis: novissime diebus istis locutus est nobis in Filio suo. » 134.0728B| Hoc in ipso exordio scribens apud Hebraeos beatus Paulus, bene satis exortus est. Dicendo autem: « Multifarie, multisque modis, » ostendit quoniam nec ipsi prophetae gratiam Deum videndi promeruerunt: quod nemo illorum vidit, sicut ille est, sicut alibi dictum est: « Ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum assimulatus sum; » Filium autem unigenitum vidisse, constat esse manifestum. Considera prudenter. Primum ex prophetis eminentiam nisus est approbare. Deinde veluti hoc concesso, astruit et pronuntiat quoniam illis quidem per prophetas locutus est, deinde per angelos; siquidem et angeli locuti sunt Judaeis: ac si diceret: Quid magnum, si prophetas misit patribus nostris? Nobis enim ipsum proprium Filium unigenitum 134.0728C| misit, et per ipsum unigenitum loqui dignatus est. Nos vero in hoc etiam superiores existimus, et multo amplius habemus quia nobis quidem Dominus est locutus; illis autem, servi et conservi, hoc est, vel prophetae vel angeli. Dicendo autem: « Olim et novissimis diebus, » insinuat nobis, multo in medio tempore percurrente, quando jam proximi eramus ad poenam; quando omnia charismata quieverunt; quando spes salutis nulla jam erat; quando ab omnibus minores esse putabamur; tunc ampliores existimus. Animadvertendum quod « in » praepositio, etiam pro « per » accipitur. Non enim dixit: « Christus locutus est, » quamvis ipsum locutum constet esse manifestum; sed quoniam adhuc animae eorum, quibus scribebat, debiles 134.0728D| erant, et necdum poterant pleniter de Christo percipere, dixit quod Deus per Filium suum locutus est nobis. Vide quomodo communem facit hanc causam, et se ipsum apostolis ordine pari conjungit, dicens: « Locutus est nobis in Filio suo. » Filii quippe nomen commune est:
134.0729A| Ubi enim proprius intelligitur Filius, superior est et excellentior: « Quem constituit haeredem universorum, » id est, totius mundi. Non jam portio Domini tantum Jacob, et pars ejus Israel, sed omnes omnino nationes; hoc est, Filium suum Dominum nostrum haeredem constituit universorum, sicut in Actibus apostolorum Petrus loquitur, dicens: « Et Dominum eum, et Christum Deus fecit (Act. II, 36). » Haeredis autem utitur nomine, ut ibi quidem per hoc astruat, et ostendat quod proprius sit Filius, et quod dominationis illi nulla contingat amissio. Deinde ad altiora sermonem tendit, dicendo: « Per quem fecit et saecula, » ut ostenderet eumdem novissimis diebus venisse in mundum, per quem factus est mundus, magnitudinem ejus 134.0729B| ostendens, qui fuit Novi Testamenti lator et auctor. Ubi nunc sunt qui dicunt: Erat quando non erat? Quod enim evangelista Joannes dicit: « Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), » hoc iste significavit, dicendo: « Per quem fecit et saecula. » Unde etiam iste et ante omnia saecula, et opificem eum esse declarat. Post haec, quibusdam gradibus eleganter utens, pervenit ad id, quod omnibus istis, quae supra dixit, multo magis est et insonuit, dicens: « Qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens. » Multa enim vera de Deo intelligimus, quae loqui penitus non valemus. Multa item loquimur, et ea intelligere non sumus idonei: verbi gratia, quia ubique est Deus, 134.0729C| scimus, quomodo ubique sit, intellectu non capimus; item: Quoniam est incorporea quaedam virtus, quae omnibus est causa bonorum, scimus; quomodo autem, vel quae ista sit, penitus ignoramus. Ecce dicimus de ea aliquid, et eam intelligere non valemus. Dixi quippe quia ubique est, sed non intelligo; dico, quia sine principio, sed qualiter sit, non intelligo; dico quoniam genuit Filium de se ipso, sed nescio qualiter hoc intellectu percipiam, ut genitus non sit posterior genitori. Sunt etiam quaedam, quae dici non possunt, quamvis mente capiantur; exempli gratia, intelligit mens, sed non valet dicere: maxime autem ubi de Deo loquimur aliquid, vel audimus, ita ut etiam ipsum Paulum videas in 134.0729D| quibusdam talibus rebus infirmari, et non pleniter explicare. Quoniam neque ad loquendum lingua sufficit, neque ad percipiendum praevalet intellectus. Et quid dico linguam vel intellectum, cum neque ipsa pars mentis eminentior, quae eis multo superior est, aliquid integre valet comprehendere, quando aliquid de divinitate disseritur? Si enim pax Dei transcendit omnem mentem (Philip. IV, 7), et ea, quae praeparata sunt diligentibus eum, in cor hominis non ascendunt (I Cor. II, 9): multo amplius ipse, qui pascit, Deus, qui omnium est opifex rerum, inaestimabiliter nostras cogitationes exsuperat; per splendorem quippe gloriae, divinitatis declarat essentiam. Sic etiam unam sumpsit rem 134.0730A| ad demonstrationem trium personarum, quia scilicet in igne, et splendor et calor est. Unde etiam subjungit:
« Qui est figura substantiae ejus. » Figura quippe altera est ab eo, cujus enuntiat formam; altera autem, non in omnibus, sed secundum personam. Nam et hic figura aequalitatis omnino praebet indicium ad illud, cujus figura suspicionem vel pravae dissimilitudinis procul dubio non recipit. Hoc enim figuram dixit, quod alio loco formam nominat, ubi ait: « Qui cum in forma Dei esset (Philip. II, 6). » Forma enim illic, et figura hic unam declarat essentiae aequalitatem.
« Portansque omnia verbo virtutis suae, » id est, gubernans, siquidem cadentia, et ad nihilum tendentia 134.0730B| continet. Non enim minus est continere mundum quam creare. Sed, si oportet aliquid audacius dicere, adhuc amplius est. Nam in faciendo quidem, ex nullis exstantibus, rerum essentiae productae sunt; in continendo vero, ea quae facta sunt, ne ad nihilum redeant, continentur. Hic ergo dum reguntur, et ad invicem sibi repugnantia coaptantur, magnum et valde mirabile, plurimaeque virtutis indicium declaratur. Dicendo autem, « potans, » facilitatem continendi voluit designare. Non enim dixit, gubernans, ex metaphora eorum qui sine ullo labore digito vel movent aliquid, vel efficiunt. Quomodo enim Joannes dixit: « Quod factum est, in ipso vita erat (Joan. I, 3), » volens a creaturis distinguere universis; quod cunctorum vitam ipsum esse constat: 134.0730C| sic etiam ipse dicit; portans omnia. Non sicut pagani, qui eum a conditione rerum et providentia dicunt esse privatum. Dicendo enim: « Verbo virtutis suae, » significavit, quod sine labore cuncta contineat.
Post tantam divinae majestatis in Filio claritatem, jam nunc ad humilitatem incarnationis ejus descendit, dicens: « Purgationem peccatorum faciens. » Postquam dixit superius illa magna, valdeque miranda, dicit nunc et de cura ejus, ac sollicitudine quam de hominibus gerit. Et quamvis illud universale sit, quod omnia continet; verumtamen hoc multo amplius est universale, quantum in ipso est, quod in eum omnes crediderunt. Unde etiam Joannes 134.0730D| dicit: « Vita erat (Ibid., 4); » sed providentiam ejus manifestans, iterum dicit, quoniam lumen est: « Per ipsum, inquit, « lumen. Purgationem faciens peccatorum » nostrorum; duo quaedam in hoc loco significat majora: quod de nobis curam gerat, vel quod peccata nostra mundaverit; et quod per semetipsum hoc opus impleverit. Et in multis locis invenies eum in hoc maxime gloriantem, non solum quoniam convesrsi sumus ad Deum, sed etiam in eo quod per Filium fuerit istud effectum. Et vere magnum hoc munus est, et majus effectum, dum nobis est per Filium contributum.
Post haec confestim de resurrectione atque ascensione ejus instituit nos ad coelestia erigere, et intueri 134.0731A| inenarrabilem ejus gloriam. Unde et adjungit: « Sedet ad dexteram majestatis in excelsis. » Vide qualibus nominibus utitur, quia non potuit rerum nomina propria reperire, neque majestatis nomina neque gloriae, quod desideravit; quod supra jam dixi, quod saepius quaedam nobis occurrunt, quae intelligimus quidem, sed indicari non queunt. Nam necdum vocabulum index propriae constat essentiae, nec proprium potest illi ullum vocabulum reperiri. Et quid mirum si in Deo sic est, cum neque in angelo proprium nomen invenies, quod ejus declaret essentiam? Arbitror autem quod neque animae reperta est apta denuntiatio. Non enim mihi videtur hoc nomen, quod integre substantiam ejus ostendat; nam eamdem rem, et animam, et cor, 134.0731B| et mentem invenies nominari. « Cor, inquit, mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12). » Etiam spiritum dictam frequenter invenies. Hic enim dextera pro honore ponitur, non ut Deus corporeus esse credatur. Nam et Pater a dextris esse scribitur Christi: « Dominus, inquit, a dextris tuis confringet in die irae suae reges (Psal. CIX, 5). » Ambo ergo a dextris sunt, quia nihil est in Divinitate sinistrum, quia unum est jam cum Deo assumptus homo, qui suscitatus est.
Quid est « in excelsis? » Num in loco altiori concludit Deum? Absit hoc. Sed, sicut jam dixi, per dexteram non Deum deformavit, sed similitudinem demonstravit honoris. In excelsis ergo dicens, non eum loco concludit, sed ostendit omnibus altiorem et 134.0731C| evidentiorem, hoc est, quia usque ad ipsum pervenit solium paternae claritatis. Sicut ergo Pater in excelsis est, sic et Filius. Consessus enim, hoc est, ambarum personarum sedes, nihil demonstrat aliud nisi honoris aequalitatem. Et adhuc excellentiam ejusdem Filii ostendere aggressus est, dum dicit: « Tanto melior angelis effectus, quando differentius prae illis nomen haereditavit. » In hoc, quod dixit, « factus, » factum pro suscepto debemus intelligere, tanquam si diceret: Melius est susceptus ab angelis. Et unde hoc asseverat? Ex ipso nomine, Animadvertis quia solet Filii nomen proprietatem cognitionis ostendere. Et sane, nisi esset proprius Filius, quod nihil est aliud quam qui de ipso est genitus, quomodo posses ex hoc amplitudinem honoris asserere? 134.0731D| Si enim in gratia esset Filius, non solum differret a Patre, sed etiam minor angelis esset. Quomodo hoc, inquit, dicis? Quia et homines justi, Dei filii appellati sunt. Proinde nomen filii, nisi proprietatem ostendat, non valet ostendere quae differentia est inter creaturas et Creatorem.
« Cui enim aliquando angelorum dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te? » (Psal. II, 7.) Subauditur, « nulli. » Quod vero dixit, « Filius meus es tu, » nihil aliud manifestat, nisi quod ex ipsa essentia Patris est genitus. Ideo praesenti tempore posuit, « hodie; » quia Deo nihil est praeteritum vel futurum, 134.0732A| sed semper praesentia cuncta. Potest enim et secundum carnem hoc accipi dictum, quia sicut caro communicat altioribus, sic et divinitas humilibus communicare dignata est.
Et iterum: « Ego ero ei in Patrem, et ipse erit mihi in Filium (II Reg. VII, 14). » Hoc enim absque ulla dubitatione de incarnatione Filii dicitur, ideo verbum futuri temporis posuit: « Ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium. » Et adjungit: « Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei (Psal. XCVI, 7). « Introitum ergo, assumptionem carnis appellat. Quod ergo hic introitum, hoc in Evangelio exitum nominavit: « Ego a Patre exivi, et veni in mundum (Joan. XVI, 28). » Et alio loco: « Exiit qui 134.0732B| seminat, seminare (Luc. VIII, 5). » Merito ergo exitum vocat suae incarnationis manifestationem. Foris enim eramus a Deo; egressus est quippe ad nos, hoc est, carnem sumens collocutus est nobis, cum praecepta nobis instituit, et sic nos a peccatis emundans ad Deum convertit. Et idcirco exitum vocat suae incarnationis adventum; Paulus autem introitum. Dicendo enim: « Cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrarum, » hoc significat, hoc est, cum ei committit orbem terrarum. Hoc non de substantia Verbi, sed de forma servi dictum accipe, in qua forma primogenitus est in multis fratribus (Rom. VIII, 29). Si enim in mundo erat, et juxta Joannem (I, 10,) mundus per ipsum factus est, quo alio modo introducitur, nisi secundum carnem? Tunc enim 134.0732C| totum orbem possedit, cum ab universis est agnitus.
« Et adorent eum omnes angeli Dei. » Id est, Christum secundum carnem Deus Pater jussit a cunctis angelis adorari. Sed quaerat aliquis: Nunquid angeli tantum adorare praecepti sunt? Non. Sed omnis creatura, sicut idem Paulus in alio loco dicit: « Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10). »
« Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis (Psal. CIII, 4). » Ac si diceret: Ipsum, quem praecepit angelis adorari, illi dedit potestatem, ut quotiescunque vult de spiritibus angelos faciat; ministros autem 134.0732D| suos flammam ignis, quia qui in conspectu illius quotidie assistunt, in amore illius inflammantes seu incendentes facit. Sciendum vero est quod angeli nomen est officii, non naturae, qui etiam semper sunt spiritus, sed non semper angeli vocari possunt. Quaeris hujus naturae nomen, spiritus est; quaeris officii, angelus est. Ex eo quod est, spiritus est; ex eo quod ait, angelus est, quia angelus Graece, Latine nuntius dicitur, sicut homo nomen est naturae, miles vero nomen officii. Sic enim qui erant jam spiritus conditi a creatore Deo, facit eos angelos, mittendo nuntiare quod jusserit.
134.0733A| « Ad Filium autem: Sedes tua Deus in saeculum saeculi (Psal. XLIV, 7). » Intuere quomodo dividat, et cum quanta claritate creaturas a Filio discernat. Neque differentius nomen appellabat Filii nomen, si ejusdem esset significationis. « Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. » Ecce habes regni signaculum. « Virga aequitatis, » inquit, « virga regni tui. » Ecce habes et aliud signaculum. Virga vero regulam divinae significat aequitatis, quae veraciter recta dicitur, quia nulla pravitate curvatur. Virga justos regit, impios percutit; sed haec virga, fortitudo est invicta, aequitas rectissima, inflexibilis disciplina. Hanc enim virgam regni, honoris insigne, sceptrum dicebant antiquitus, designantes in ea virtutum regem, Dominum Salvatorem.
134.0733B| « Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. » Ipsa est virga recta et dominatio dominantium, amare justitiam et odisse iniquitatem. Nemo enim perfecte diligit justitiam, nisi qui actus pessimos abominatur, cui veritatis amor odium est falsitatis.
Sed huic amori bonitatis et odio iniquitatis, quae praemia sint reddita, subter exponit, dicens: « Propterea unxit te Deus, Deus tuus. » Repetitio autem ista, quod dicit: « Deus, Deus, » praeconium magnae dilectionis ostendit. Sed quomodo Deus, cujus thronus est in saeculum saeculi, ungitur a Deo: nisi Christus Jesus, qui ex ipsa unctione Christi nomen accepit? Chrisma quippe, unctio; Christus, unctus dicitur. Unctus enim Christus, et regem significat et sacerdotem, quia dignitates istae sumebantur per sacratissimas 134.0733C| unctiones. Nam et ipsum nomen Christi, sicut jam dictum est, a sancto chrismate vocatur. Sed in illa natura unctus dicitur, in qua per dispensationem carnis nasci, et mori, et resurgere veraciter dicitur Christus. Caeterum deitas ejus nullo munere, nullo honore indiguit adjuvari.
« Oleo exsultationis, » duplici modo unctionem illam sanctam provenisse significat. Non oleum visibile, sed Spiritus sancti gratiam invisibilem, de qua beatus Petrus apostolus in Actibus apostolorum (X, 38), testatur, dicens: « Jesum Nazarenum, quem unxit Deus Spiritu sancto, et virtute. » Et in prophetia: « Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum (Psal. LXXXVIII, 2), » per oleum sanctum significans Spiritum sanctum. Sive etiam 134.0733D| oleum laetitiae illi fuit, peccati maculam non habere. Unde se sanctorum conscientia semper exhilarat, quando nulla recordationis asperitate mordetur.
« Prae participibus tuis. » Ideo autem dictum est, « prae participibus tuis, » quoniam hanc benedictionem supra omne humanum genus, sive reges, sive sacerdotes in Veteri Testamento, sive etiam apostolos et martyres in Novo, figurabatur accepisse, et unctus singulariter caeteros ungere, id est, sanctificare debuisset. In ipso enim fons est benedictionis, a quo, prout ipsi visum fuerit, per universos electos emanat.
Post humanitatis igitur excellentiam, qua praeest 134.0734A| filiis Dei, iterum ad aeternitatem divinitatis in eodem Filio Dei convertit se apostolus testimonium alterius psalmi dicere. Ait enim: « et: Tu in principio, Domine, terram fundasti. » Ne forte enim audiens, « cum introducit Primogenitum in orbem terrae, » postea illi donatum munus existimes, ita subjungit: « Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti (Psal. CI, 26). » Non nunc, sed ab initio per divinitatis potentiam, Creator ante creaturas, sine aliquo initio cognosceris exstitisse.
« Et opera manuum tuarum sunt coeli. » Hic manus, virtutem jussionis Dei debemus accipere. Nam in alio loco dicit: « Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. 134.0734B| CXLVIII, 5). »
« Ipsi peribunt. » Pereunt enim ab eo statu, in quo nunc sunt, dum mutantur in melius creaturae. « Tu autem permanes. » Ut sicut aeternitatem Domini ostendit, antequam crearet omnia, sic post coelos mutatos, ipsum dicit in majestatis suae gloria permanere. « Et omnes ut vestimentum veterascent. » Ipsum veterascit, quod, more vestis, vetustate consumitur, sicut caro humana morte: quae tamen melius in resurrectione mutabitur. Addidit quoque: « Et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur. » Sicut quilibet amictum involvit, atque permutat, sic et ipsum mundum immutaturus est, et conditionem et transformationem, quae sit in melius, tam facile poterit operari, 134.0734C| sicut quilibet amictum involvat atque permutet.
« Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. » Sicut enim Moysi famulo suo dixit: « Ego sum qui sum: » sic istis tribus versibus commutatio creaturae, et aeternitas Domini hoc in loco a Propheta admirabili brevitate descripta est.
De majestatis divinae aeternitate in Filio, iterum beatus Paulus ad humanitatis ejus glorificationem sermonem direxit, dicens: « Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis? » (Psal. CIX, 1.) Victori Filio, et per sanctam incarnationem, totius mundi triumphatori, post resurrectionis gloriam honorabilis confessus paternae majestatis offertur, 134.0734D| ut per hunc situm susceptae humanitatis gloria declaretur. « Quoad usque ponam inimicos tuos. » Quod autem a Patre subjiciuntur Filio inimici, non infirmitatem Filii, sed unitatem naturae, qua in altero alter operatur, significat. Nam et Filius subjicit inimicos Patri, quia Patrem clarificat super terram. « Scabellum pedum tuorum. » Per pedes autem Domini, stabilitas aeterna significatur, ubi ille, tanquam vestigiis positis, omni potentiae suae virtute consistit. His pedibus constat esse subdendos, qui quotidie vitiorum contrarietate derelicta, revertuntur ad Dominum, et tanquam scabellum pedibus, ita ejus praedicationibus inclinantur. 134.0735A| Sine dubio de illis inimicis dicit, qui conversi ad dexteram collocantur. Non hic adverbium « quousque, » alicujus temporis fidem designat, sed aeternitatis potentiam demonstrat.
« Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis? » Ac si diceret: Angelos constituit ministros, Filium autem ad dexteram sedere fecit, quod nulli unquam angelorum concessit. Nam et Filius missus est, sed non sicut minister, neque perfunctus cujuslibet officiis, sed sicut Filius unigenitus; Filius vero, sicut Dominus salvat; isti vero, sicut servi, salvatis per fidem deserviunt. Siquidem pro nostra salute ministros constat effectos, quamvis nobis superiores sint; tamen ad nostram salutem 134.0735B| ministerium exhibent: siquidem et functionis officium illud declarat, nam angeli Graece dicuntur, Latine, nuntii. Propter nos ubique mittuntur; propter nos laborant; propter nos decurrunt; nobis suo funguntur officio. Et harum rerum exemplis pleni sunt libri Veteris et Novi Testamenti. Nam et pastoribus angeli evangelizaverunt (Luc. II, 9): et ad Mariam angelus venit (Luc. I, 28): et talia multa in divinis legimus Scripturis. Simul etiam et eorum sublevat mentes, ostendens honorem nobis a Deo plurimum condonatum. Intelligite igitur nunc quantus nobis honor existit, ut sicut ad amicos, ita ministros angelos suos nobis destinet Deus.
(CAP. II.) His ita introductis de angelorum ministerio, per quos etiam ipsa lux ministrata est, mox 134.0735C| subjunxit de excellentia gratiae, quae per Dei Filium nobis allata est, dicens: « Propterea abundantius oportet nos observare ea quae audivimus. » Quare « abundantius » dixit? Hoc est quam in lege solebamus. Sed nomen legis obticuit; nam in astructione sua manifestum hoc facit. Et quare abundantius nos oportet observare ea quae audivimus? Nonne et illa Dei sunt, et ista? « Abundantius » ergo dixit, aut quam solebant in lege, aut certe, amplius non comparens absit. Sed quia per multa tempora magnum apud eos auctoritatis pondus Vetus habebat Testamentum; haec autem, quia velut nova illis dicebantur, ne contemptibilia judicarent, ostendit; ex abundantia, quoniam haec amplius observare debemus, quae per Dei Filium audivimus, 134.0735D| quam ea quae per angelos dicta sunt, more suo suam illis conjungens personam, in eo quod dixit, « audivimus: » et inde secutus adjunxit: « ne forte pereffluamus, » hoc est, ne forsitan pereamus, ne forsitan excidamus, nolens ab auditis per inania effluere audientium sensum: quod etiam sequentibus verbis explicavit, dicendo: « Si enim qui per angelos 134.0736A| dictus est sermo. » Quidam dicunt quod in hoc loco Moysen tangat, eo quod Decalogum legis in monte Sinai a Domino acceperit, sicut illic scriptum est: « Moyses loquebatur, Dominus respondebat ei (Exod. XIX, 19): » et alibi: « Lex per Moysen data est (Joan. I, 17); » sed hic per angelos datam esse docet Apostolus: nam et in epistola ad Galatas III, 29, simili modo dicit: « Disposita per angelos in manu Mediatoris. » Et iterum in Actibus apostolorum VII, 53: « Accepistis legem in mandatis angelorum, et non custodistis. » Et ubique per angelos datam esse plurimis ostenditur locis. Aut quia de omnibus his, quae in, Veteri Testamento dicta vel facta sunt, aut certe quia Deus erat in angelis, « factus est firmus. » Quid est factus firmus? 134.0736B| Videlicet verus, tanquam diceret, fidelis in tempore opportuno.
« Et omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam retributionis mercedem. » Hoc est quia nihil remansit inultum, sive quod promisit, sive quae comminando dixit; cuncta, quae praedicta sunt, accepit justam mercedis retributionem. Quare autem dixit, mercedis retributionem, cum merces in bono poni soleat? Sed iste mos est Apostolo, ut non magnam verborum habeat rationem, sed indifferenter, vel quae in bono dicuntur, vel quae in malo, pro alterutro ponere; sicut alibi dixit: « In captivitate redigentes omnem sensum ad obediendum Christo (II Cor X, 5); » ita et hic « mercedis retributionem. »
134.0736C| « Et quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? » Per haec verba satis significat, quia non erat tanta salus in Veteri Testamento, quanta est in gratia, quam Dei Filius nobis attulit. Non enim nobis nunc, sicut illis, terrae divitias, sed coeli gloriam promittit Deus. Non victoriam de terrenis hostibus, sed de spiritualibus concessit. Non vitam infeliciter pereuntem, sed perpetuam aeternaliter donavit beatam. Haec quippe omnia breviter intimavit, dicens: « Si tantam neglexerimus salutem. » Deinde supereminentiam eorum, quae per Dei Filium dicta sunt, adjunxit: « Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, » hoc est, ab ipso fonte haec quae dicimus, habuerunt principium. Non enim quae dicimus ab hominibus vel etiam ab 134.0736D| angelis illata sunt, sed ipse Filius unigenitus nobis ea impertivit.
« Ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, » hoc est, qui a Domino audierunt, ipsi nos propriis confirmaverunt virtutibus. Quod etiam Lucas dixit in principio Evangelii sui: « Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis 134.0737A| (Luc. I, 2). » « In nos, inquit, confirmata est, » credita est atque perfecta; quae salus, quae nobis per eumdem Filium data est, permanet in aeternum.
« Etiam contestante Deo signis et prodigiis, et variis virtutibus. » Quomodo testificatur Deus? Non verbo neque voce, sed virtutibus et prodigiis; simul etiam affluentiam significans gratiarum, quae non erant apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia, quanta data sunt postquam glorificatus est Jesus. Ostendit ergo quia non simpliciter est illis creditum, sed per signa et prodigia. Et post hoc intulit: « Et Spiritus sancti distributionibus, secundum suam voluntatem. » Divinae vero voluntati atque consilio cuncta contribuit; 134.0737B| divinoque consilio, velut si diceret: Ipse novit quid cuique prosit, vel cui quid sit ad commodum, quapropter ipse gratiam unicuique distribuit. Quod etiam ad Corinthios facit, dicens: « Deus posuit unumquemque, sicut voluit (I Cor. XII, 18). » Et iterum: « Unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem (Ibid., 7). »
« Secundum voluntatem ejus. » Ostendit ergo secundum voluntatem Dei dona unicuique dari, ne in superbiam subleventur, ne inflentur ventositate jactantiae, ne altitudo muneris negligentiores efficiat. Qui enim compotem se virtutis existimat, non sibi ex gratia largientis advenisse munus illud arbitratur, sed ex suorum debito meritorum. Proinde hujusmodi homo inflatur ventositate superbiae. Idcirco 134.0737C| ergo Deus convenienter cuncta dispensat. Quod in Ecclesia quoque provenire conspicimus, dum alius quidem habet facultatem sermonis ad docendum, alius autem neque os aperire valet. Non contristetur iste, qui similem non habet gratiam, sciens quia unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Si enim homo paterfamilias novit cui negotium quacunque committere debeat, multo amplius Deus, qui cunctorum novit mentes hominum, et scit omnia ante quam fiant.
« Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur. » Nunquid nam de altero orbe disputat? Non. Sed de hoc. Propter hoc etiam addidit, « de quo loquimur, » ne mentem auditoris errare permitteret, dum alius quaereretur. Quomodo 134.0737D| ergo eum futurum vocat? Futurus quippe erat orbis, ut fieret, hoc est, ut crederet. Hunc ergo orbem futurum, non angelis subdit, sed Christo. Non enim angelis salutem nostram, quae novissimo tempore facta est in orbe, subjecit, quae a prophetis futura esse olim praedicta est, sed Filio suo, ad quem vox paterna, sicut superius demonstratum est, sonuit, dicens: « Filius meus es tu, ego hodie genui te: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. »
Et hoc propheticis confirmat exemplis, dicens: « Testatus est in quodam loco quis, dicens (Psal. 134.0738A| VIII, 5): » Cur non ipsum nomen Prophetae anteposuit, sed abscondit? Facit hoc etiam in aliis testimoniis, sicut supra lectum est. Existimo quod non abscondentis. sed ostendentis intuitu, ostendens eos multam habere scientiam Scripturarum, ut nec opus haberet nomen posuisse dicentis, sed veluti de re manifesta, et in promptu constituta induceret testimonia, dicendo: « Quid est homo, quod memor es ejus? Quid est homo, » cum despectu pronuntiandum est, id est, fragilis et caducus Adae sequax, et in veteri peccato generali pravitate devinctus. Hujus memor est Dominus, quando ei peccata dimittit et misericordiae suae dona largitur. « Aut Filius hominis, quoniam visitas eum? » Hic jam voce surgendum est, pro eo quod Dominum significat Salvatorem, qui 134.0738B| non ut caeteri mortales, ex duobus hominibus natus est, sed ex Spiritu sancto et beatae Mariae semper virginis utero, tanquam sponsus de glorioso thalamo processit. Et considera quod superius dixit: « Memor es: » subjecit autem, « visitas. » Memor fuit, cum patriarchis de coelo misertus est: visitavit, cum « Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14). » Nam visitare dicimus, quando medicus ad infirmos ingreditur, quod in adventu Domini revera constat impletum.
« Minuisti eum. » Hinc jam Domini Salvatoris humilitas narratur et gloria. Minoratus est enim, non necessitate ministratoria, sed pietatis suae spontanea voluntate: sicut Apostolus ait: « Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philip. 134.0738C| II, 7). »
Sequitur: « Paulo minus ab angelis. » Ex ea siquidem parte Creator angelorum minor factus est angelis, ex qua crucem pro hominum suscepit. Bene autem dixit, « paulo minus, » quia etsi mortale corpus assumpsit, tamen peccatum non habuit.
« Gloria, et honore coronasti eum. » Honore coronatus est, cum post resurrectionem Deus, in eo quod homo factus est, nimis mirabilem mundi credulitatem exaltatus accepit. Gloria coronatus est in resurrectione et ascensione, et honore in concessione paternae majestatis.
« Et constituisti eum super opera manuum tuarum. » Superius de gloria ejus, et honore narratum est, nunc ponitur et potestas, ut agnoscatur Christi 134.0738D| Domini majestatis perfectissima plenitudo. Dicendo enim, « super opera manuum tuarum, » omnis illi creatura subjecta monstratur, quia sicut a Domini opere nihil est exceptum, ita nec a potestate Christi aliquid probatur esse divisum.
« Omnia subjecisti sub pedibus ejus; in eo enim quod omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. » Dicendo enim omnia, nec terrena videtur excepisse, nec coelestia. Et quem prius propter humilitatem carnis paulo minus ab angelis dixerat esse minoratum post ascensionem dicit pedibus ejus omnia fuisse subjecta, ut ista distinctio et dubietatem 134.0739A| titubantibus auferret, et gloriam sanctae incarnationis ostenderet. « Sub pedibus » ait, ut omnis creatura merito ipsum colere atque adorare videatur.
« Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. » Hoc itaque ait de non credentibus in eum, quia necdum omnia Evangelica obtinuit praedicatio. Superius dixit, nihil dimitti sibi non subjectum, et hic astruit, necdum omnia subjecta sibi videri, quia illic universalem, sive voluntariam, sive necessariam subjectionem designat; hic tantum voluntariam, qua fideliter credunt in eum.
« Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis ejus, gloria, et honore coronatum. » Hic ostendit quia gloria 134.0739B| et honor crux est Christi, pro qua modicum minoratus est ab angelis, sicut ipse Dominus eum semper vocat, dicens: « Ut glorificetur filius hominis (Joan. XVIII, 4). » Si ille ea, quae pro servis passus est, gloriam vocat, multo amplius, tu homo, quando pateris, tibi ad gloriam pertinere sempiternam dubitare non debes. Et addidit: « Ut gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. » Ipsum vero gratiam nominavit, qui pro omnium salute gustavit mortem. Non enim debebatur nobis, ut Filius Dei pro nobis gustaret mortem, sed gratia hoc fecit. Ipse quidem pro omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes credunt? Ille tamen quod suum erat implevit. Proprie dixit: « gustavit mortem: » quia brevi tempore in illa fuit, ut ea devicta confestim 134.0739C| resurgeret.
« Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari; » id est, perficere omnium salutem. « Propter quem omnia, » id est, per ejus mortem, sive quae in coelis sunt, sive quae in terris, restaurata sunt, per quem etiam et omnia creata sunt. Vides quantum est in medio nostrum. Et ipse Filius, et nos filii: ille proprius, nos adoptivi, sed ille salvat, et nos salvamur. Vides quomodo nos et conjungit et discernit. « Multos filios, » inquit, adducens in gloria, hic conjunxit: « Auctorem, » inquit, « salutis eorum; » hic discrevit.
134.0739D| « Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes. » Ecce iterum quomodo conjungit, honorans et consolans, et Christi fratres eos nominans, secundum quod ex uno eos esse dicit. Deinde muniens sermonem suum et ostendens, quoniam de eo, qui secundum carnem est, dixit, intulit: « Qui enim sanctificat, » hoc est Christus; « et qui sanctificantur, » hoc est nos. Intueris quantum interest. Ille quidem sanctificat; sanctificamur autem nos. Et addidit, « ex uno omnes. » Unus est enim Deus, a quo omnia; sed ille aliter; aliter nos: ille quasi proprius Filius: nos vero quasi adoptivi: attamen unum habemus Deum Patrem; ille quasi proprius sanctificat; nos sicut adoptivi sanctificamur.
134.0740A| « Propter quam causam non cunfunditur fratres eos vocare, dicens. » In eo enim, quod dixit, non erubescit fratres eos vocare, demonstrat non rei naturae esse, sed misericordiae ejus esse tantum, et humilitatis multae, qui nos fratres elegit sibi. Et hoc prophetico affirmat testimonio, ne quasi novum putaretur, et non multo ante praedictum. Ait enim: « Nuntiabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). » Post sacram passionem et resurrectionem, dicit gloriam divinitatis toto orbe vulgandam. « Nuntiabo » enim dicit, id est narrare faciam, sicut in Evangelio mulieribus dicit: « Ite, dicite fratribus meis (Marc. XVI, 5). » Fratres autem dicuntur, qui diligunt et diliguntur. Et addidit: « In medio Ecclesiae laudabo te. » In medio sanctorum laus Domini resonat per 134.0740B| eum, qui ait: « Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Luc. X, 21). » Laus enim Domini vera, non solum ore, sed etiam corde et opere perficientis praecepta Domini narratur.
« Et iterum: Ego vero fidens in eum (Psal. XVII, 3). » De suscepto homine hoc dictum est, cujus confidentia tota in Deo Patre esse non dubium est: sicut in Evangelio ipse ait, pro quibus supplicabat, dicens: « Volo, Pater, ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). » Quos etiam confidentiam ut haberent exhortabatur, dicendo: « Confidite, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 23). »
« Et rursum: Ecce ego, et pueri, quos mihi dedit 134.0740C| Deus (Isa. VIII, 18). » Hoc testimonium de Isaia protulit Apostolus, ad Christum et ad apostolos referens, quos propter innocentiam pueros nominavit: de quibus ipse Dominus ait: « Sinite parvulos venire ad me, quia talium est regnum coelorum (Matth. XIX, 11). »
« Quia ergo et pueri communicaverunt carni et sanguini; et ipse similiter participavit eisdem. » Attende similitudinem ejus, secundum carnem, in qua ipse cum pueris participatus est. Erubescant omnes haeretici; cooperiantur confusione, et verecundia, qui putative dicunt eum advenisse, et non vere. Non enim tantum dixit, quoniam participatus est istis et tacuit, quamvis etsi diceret, sufficienter dixisset: sed addidit « eisdem; » et aliud eum plus constat posuisse, hoc est proximius, quod non in phantasia, 134.0740D| non in imagine venerit aliorum, sed veram ejus ostendit fraternitatem et humanitatem in Christo non fictam. Quia sicut pueri carne et sanguine constant, similiter et ille participavit carni et sanguini, ut haberet unde gustaret mortem pro puerorum salute.
Cujus dispensationis affatim causam subjungit, dicendo: « Ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, hoc est, diabolum. » Hinc jam mirabile quiddam demonstrat, quia per quod potestatem habuit diabolus, per hoc et victus est, et arma, quae fuerunt illi fortia adversum mundum, hoc est, mors, per ea illum Christus percussit. Hic magnitudinem virtutis ejus qui vicit insinuat. Intueris quantum bonum operata est mors. « Ut liberaret 134.0741A| eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. » Quare tremitis, quare timetis eam quae jam condemnata est? Jam terribilis non est, sed optabilis, quasi laborum finis et requiei initium. Cur ait: « Timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituri? » Servi siquidem fuerunt mortis, quia mortem timebant, et necdum erant soluti a timore mortis, cujus legibus tenebantur. Nunc itaque sancti derident eam, qui agone transacto, et morte devicta, ad regnum transituri sunt. Unde et ipse Paulus ait: « Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I, 23). »
« Nunquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus assimilari. » Idcirco namque Redemptor noster, 134.0741B| non angelus, sed homo factus est, quia hoc procul dubio fieri debuit, quod redemit, ut et perditum angelum non apprehendendo desereret, et hominem in semetipso apprehendendo repararet. Multam enim Dei misericordiam volens Apostolus demonstrare et charitatem, quam circa genus humanum habuit, postquam dixit: « Quoniam ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: » exsequitur amplius hunc sensum, unde participaret carnem et sanguinem, et ait: Non enim quemquam angelorum apprehendit, ut una persona Dei Filius naturae eorum conjungeretur, sed hunc honorem et hanc dignitatem humanae naturae Deus, Dei Filius, attribuit, ut Deus et homo una esset persona. Quare non dixit, suscepit? 134.0741C| Scilicet isto verbo usus est, hoc est, apprehendit, quia nos quasi recedentes ab eo, et longe fugientes, eramus longe; insecutus apprehendit, et in unam personam nostrae fragilitatis naturam sibi contemperavit. Mira conjunctio, dum aeterno et immortali mortalis adunatus est! Quantum festinaverit circa naturam humanam, ostendit: et quoniam multa cura est Deo de illa, sic etiam hic multo amplius est, quod ponit ex comparatione. Non enim angelorum quemquam apprehendit, et revera magnum et mirabile et stupore plenum est, carnem nostram sursum sedere, et adorari ab angelis, et archangelis, et cherubim, et seraphim. Hoc ergo saepius in mente versandum et laudandum est valde. Quia non dixit, homines, simpliciter, apprehendit, 134.0741D| sed « semen Abrahae, » et honorat hic patriarcham, atque eos qui de ejus sunt genere, ad quos haec Epistola scripta est. Commemorat de beneficiis Dei, et de propinquitate carnali ad Christum, et de promissione, quae dicta est ad Abraham: « Tibi et semini tuo dabo terram hanc (Gen. XII, 7). » Quia ex uno omnes, id est, ex Abraham Christus secundum carnem, et illi, ad quos haec loquitur.
« Unde debuit per omnia fratribus assimilari. » Quid est, « per omnia » Natus est, educatus, crevit, passus est etiam, et mortuus, ut per omnia similis esset fratribus, qui hujusmodi conditioni subjecti sunt, superius enim dicit splendorem eum gloriae, et paternae substantiae figuram, per quem saecula 134.0742A| fecit, qui sedet in dextera Patris. Iste tantus, et tam mirabilis, et tam gloriosus, tantum nostrae salutis curam habuit ut frater noster in omnibus fieret, et propter hoc angelos quodammodo reliquit, aliasque coelorum virtutes, ut nos apprehenderet, et ovem perditam, passione sua inventam, humeris impositam reportaret ad coelestem patriam (Luc. XV, 4, 5). Hic vero tantus, et talis sacerdos noster fieri voluit apud Patrem, seipsum offerens pro nobis. Proinde secutus et infert: Ut « misericors fieret, et fidelis pontifex a Deo, ut repropitiaret delicta populi. » Propter hoc, inquit, carnem assumpsit nostram, propter misericordiam solam, ut pro nostris interpellaret peccatis. Non est enim magis totius hujus miranda dispensationis causa quam haec sola. Vidit 134.0742B| quippe humanum genus in irae fumo jacens, peccatorum vinculis ligatum, morti obnoxium, tyrannidem patiens, et misertus est ejus, sicut fidelis pontifex. Non itaque alia fuit causa illi per omnia fratribus assimilari, nisi ut fidelis pontifex esset. « Fidelis, » dicit, hoc est, verus et potens. Ministerium quippe sacerdotis est fidelem esse ut possit eos, quorum est sacerdos, liberare a peccatis.
Proinde de ejus potentia subsecutus, adjunxit: « In eo enim, in quo passus est ipse, tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari. » In eo, id est, homine, in quo passus est, potens est vinctos liberare, tentatosque adjuvare ne vincantur: quia tentationes nostras non solum sicut Deus novit, sed etiam sicut homo in seipso per experimentum cognovit. 134.0742C| Et licet Deus in sua natura impassibilis, tamen in nostra, quam assumpsit, idem Dei Filius passibilis fuit, atque nostrae naturae consimilis. In ea vero carne, quam suscepit, multa saeva passus est. Novit quid sit tribulatio, novit quid sit tentatio; sed per patientiam vicit. Ipse vero tentatus est, sed non superatus. Quid ergo est quod dicit: Potens eos, qui tentantur, adjuvare? Tanquam si diceret: Cum multa alacritate protendit manum ad compatiendum.
(CAP. III.) « Unde, fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate Apostolum, et Pontificem confessionis nostrae Jesum. » Adhuc etiam de incarnationis Christi loquitur mysterio. Nam et in Evangelio ipse testatur se missum non esse, nisi ad 134.0742D| oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24). Apostolus igitur Hebraice, Latine dicitur missus. Cognoscite quid est Jesus et qualis, et non habebitis opus consolatione alia, neque solatio. Pontificem eum dixit confessionis nostrae, id est fidei nostrae, cui iste populus novus est commissus, sicut Moysi prior populus in regimen datus est. Sed huic majora, vel longe meliora commissa sunt. Vult enim beatus Paulus apostolus erigere animos Israelitarum ad excellentiam promissionum Dei, ut intente parent se accipere, quod Deus benigne illis promisit afferre, nominans eos fratres charissimos, ad coelestia vocatos, participes cum Christo haereditatis Dei, « qui fidelis est ei, » id est, Deo Patri, « qui 134.0743A| fecit eum. » De humanitate dicit ejus, qui factus est ex semine David secundum carnem, non de divinitate, quae facta non est, sed genita a Patre unius substantiae cum eo.
« Sicut et Moyses in omni domo illius (Num. XII, 7). » Praepositurus eum Moysi secundum comparationem in lege sacerdotii, hunc sermonem induxit, asserens eum fidelem esse in domo sua. Fidelem, id est, devotum, defendentem ea quae sunt ejus, non permittentem corrumpi; quae domus nos sumus, sicut in sequentibus dicit: sicut Moyses fidelis fuit in domo sua, id est, populo priore. Confestimque assecutus ostendit quomodo domus illius esse debeamus. Ait enim: « Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus: » 134.0743B| quia, « qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). » Domum enim dicit pro his, qui in domo habitant; sicut Ecclesiam dicit, non pro lapidibus, vel aedificiis, sed pro his, qui convocantur in ecclesia. Intulit: « Dei domus sumus nos, » id est, factura Dei, creati in Christo Jesu. Huc usque comparationem fecit de incarnatione Christi cum Moyse. Dehinc se ad altiora ejus narranda convertit, dicens: « Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. » Non dixit, quanto majorem habet honorem ab operibus artifex, sed, quanto domus, qui construxit eam. Vides quoniam non de templo dicit, sed de omni populo; primo de illo, quem Moyses de Aegypto 134.0743C| eduxit, et deinde de eo, quem Christus de diabolica liberavit servitute, sibique in domum acquisivit.
« Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia creavit, Deus est. » Hic factorem a factura discernit, utriusque domus auctorem Deum esse intelligi volens: sed aliter illius, cui Moyses praefuit; aliter illius, cui Christus dux esse et Dominus cognoscitur. Ideo subsecutus ait: « Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus, tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant; Christus vero tanquam filius in domo sua; quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus. » Iste autem, id est Jesus, in paternas res, sicut filius ingreditur: ille 134.0743D| autem, id est Moyses, sicut famulus Dei in domo sua. Hic iterum eos hortatur stare fortiter, et non subrui. Domus quippe Dei erimus, si fiduciam spei, et gloriam usque in finem firmam retineamus. Bene dixit, fiduciam spei nostrae: quoniam omnia bona sanctis in hac vita in spe sunt, donec ad speciem perveniant perfectae beatitudinis: « Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). » Bona enim, quae nobis promissa sunt, in hac poenali vita habere non possumus nisi in spe, et illum patienter exspectantes, usque ad finem firmam spem retineamus.
134.0744A| « Quapropter, sicut dicit Spiritus sanctus: hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra (Psal. XCIV, 8-11). » Locutus est beatus Apostolus de spe in superioribus, quia oportet nos sperare quae futura sunt. Spes autem quae videtur non est spes. Historia vero, quam Propheta hic rememorat, notissima est. Cum enim egressi essent Israelitae de terra Aegypti (Num. XIV, 1-4), et multam viam perambulassent, et multa indicia virtutis Dei accepissent in Aegypto, in mari Rubro, in eremo, consilium fecerunt mittere speculatores (Num. XIII, 1-4), qui deberent inspicere naturam terrae quae promissa est eis. Illi vero pergentes reversi sunt, terram quidem valde mirantes, majorum fructuum procreatricem esse dicentes, sed virorum inexpugnabilium esse 134.0744B| illam provinciam, et fortium. Israelitae vero ingrati, et insensati, quos oportebat ut recordarentur tantorum Dei beneficiorum, et quomodo eos conclusos in medio tanti exercitus Aegyptiorum eripuit de periculis, et fluviorum fontes sine defectione donavit, et manna tribuit, et alia miracula, quae operatus est, et credimus fecisse Deum: illi nec Deum crediderunt, nec horum aliquid rememorati sunt: sed timore sunt perterriti, dicentes: Revertamur in Aegyptum. Deus igitur iratus eis, quia sic cito obliti fuerunt beneficiorum Dei, miraculorumque ejus, juravit ut non intraret generatio illa in requiem promissam olim patribus: et sic omnes perierunt in eremo, praeter duos tantummodo homines (Num. XIII, 18-34; XIV, 5-45). Quare ergo David haec postea dixit, post 134.0744C| generationem illorum loquens: « Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra, » ne similia patiamini, qualia progenitores vestri, ne privemini requie promissa? Quia est quaedam requies, nam si jam acceperant requiem, quae erat in Palaestina, quare eis iterum dicit: ne obduretis corda vestra, sicut patres vestri? Quae ergo est alia requies, nisi regnum coelorum, cujus imago et umbra est Sabbatum? Tres itaque requies Apostolus memorat in hac Epistola: unam Sabbati, qua Dominus requievit ab operibus suis; secundam in Palaestina, in quam ingressi Israelitae requieturi erant ex miseria multa et laboribus; tertiam, quae vera est requies, hoc est, regnum coelorum, quod superius jam diximus. Ad quam quos pervenire contigerit, 134.0744D| revera requiescent a laboribus et afflictionibus suis, de qua Propheta loquitur ad veros Israelitas, dicens: Hodie si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra. Aliquando enim audierunt patres vestri vocem illius per Moysen, et obdurati sunt. Ergo tunc per praeconem locutus est, cum Deo obdurastis corda vestra. Per se nunc loquitur: Mollescant corda vestra. Qui praecones ante mittebat, ipse venire dignatus est. Ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora prophetarum. Ad ejus vocem, qui praecones misit, et nunc per se clamat, nolite claudere corda vestra. 134.0745A| Recordamini qualiter obdurati sunt patres vestri, et quomodo non introierunt in requiem promissam; sed amaricati murmurantes contra Deum, perierunt in deserto. Patres vestri erant, qui perierunt; nolite imitari eos: et patres vestri non erunt, quamvis de eis nati sitis; scientes quia « Deus potens est de lapidibus suscitare filios Abrahae (Matth. VII, 9). »
« Quadraginta annis offensus fui generationi huic. » Multis modis eos castigans; ipsi tamen semper corde erraverunt. Quadraginta diebus Dominus in deserto jejunavit, ut triumpharet de eo, per quem illi quadraginta annis murmuraverunt contra Deum in eremo. Post quam consummatam in passione et resurrectione totam victoriae gloriam, quadraginta diebus fuit cum discipulis, antequam coelum ascenderet. Primis 134.0745B| quadraginta diebus tentationem hujus peregrinationis ostendit; posterioribus quadraginta diebus, consolationem, quam sancti habituri sunt in patria. Corpus enim ejus, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator, qui dixit: « Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20.) » Quibus juravi propter infidelitatem suam, non introisse in requiem meam. Loqui Deum, magnum est; quanto magis jurare? Jurationem confirmationem fieri voluit. Per quem juravit Deus, nisi per seipsum? Non enim habet majorem, per quem juret. Per seipsum confirmat minas suas. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod minatur. Juravit, ut non intrarent in requiem ipsius; 134.0745C| et tamen oportet intrare aliquos in requiem ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus, quia etsi aliqui ex ramis propter dissimilitudinem et infidelitatem fracti sunt, nos propter fidem et humilitatem inserimur. Sequitur enim exhortatio apostolica ad populum de requie introeunda.
Dicit enim: « Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo. » Quippe ex duritia infidelitas nascitur, et sicut obdurata corpora et dura, non obsequitur verbo Dei. Si enim patres vestri, inquit, quia non speraverunt, sicut oportebat sperare, haec passi sunt, quae leguntur in historia, cujus ante memoravimus, et perierunt in deserto propter duritiam cordis: multo amplius vobis talia timenda sunt, sicut 134.0745D| illis acciderunt. Ad illos enim sermo iste factus est, qui in praesentia fuerunt, vel futuri sunt. Ideo dicit, « hodie. » Hodie namque semper est, donec constat mundus.
Intrat enim plus dicere, de « hodie » subjungens: « Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. » Hoc est, aedificate invicem, corrigite vos ipsos, ne contingant vobis similia, 134.0746A| ne obduretur quisquam ex vobis, decipiente peccato infidelitatis. Attendis quia infidelitas peccatum facit. Sicut enim infidelitas malignam vitam procreat, sic etiam anima, cum in profundum malorum venerit, contemnit (Prov. XVIII, 3): contemnens autem, neque credere patitur, ut se a timore mortis perpetuae liberet.
Deinde infert Apostolus: « Participes enim Christi effecti sumus. » Participamur ex eo, inquit, id est, unum facti sumus cum illo. Siquidem ipse caput est, et nos membra; cohaeredes, et concorporales illi, secundum spiritalem hominem, qui creatus est in ipso.
« Si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus. » Quid est initium substantiae? 134.0746B| Fidem significat, per quam subsistimus, et Deo nati sumus in filios, et essentiales filii, ut ita dicam, facti sumus. Quod diligentissime observandum est, ne cujuslibet doctrinae macula corrumpamur.
Deinde subinfert Apostolus adhuc de « hodie » dicere: « cum dicitur, » inquit: « Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione » usque « ex his quae audierunt. » Hic vero Apostolus propheticum testimonium intrat explanare, quod superius posuit. Dixit enim: « Hodie, » inquit, « si vocem ejus audieritis, ne obduretis corda vestra sicut in amaritudine. » Quorum obduratorum mentionem facit? Nonne eorum, quorum cadavera prostrata sunt in 134.0746C| deserto? Quod enim dicit, tale est: Audierunt et illi, inquit, sicut et nos audivimus; sed nihil profuit illis sermo auditus. Non ergo putetis, quia ex auditu tantum praedicationis introitus sit ad requiem Dei; quia et illi audierunt per Moysen; sed nihil utilitatis ex auditu habuerunt, quoniam non crediderunt, nec sermo auditus fide contemperatus est. Discrevit eos, qui crediderunt praedicationis verbo, ab illis qui non crediderunt. Ait enim: « Sed non universi. » Caleb vero, et Josue, qui non consenserunt infidelibus, effugerunt poenam quae illis illata est, nec hoc solum illis donatum est mortem evadere, qua caeteri perierunt, sed etiam datum est illis terram repromissionis intrare, eamque laudabiliter pro sua portione haereditare. « Hodie, » inquit, 134.0746D| « si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. » Hodie enim semper est. Nec obduretur quisquam ex vobis deceptione peccati, aut deceptione diaboli. Deceptio quippe est revera, ut nihil speret de futuro, putando quoniam de actis et de factis nostris. quae hic agimus, nullam reddemus rationem, sive quia resurrectio nulla erit. seu quia si et fideles erant, verumtamen adhuc multam devotionem habebant circa Moysen. In hoc etiam 134.0747A| demonstrat ne obduretur cor illorum, sicut illorum cor fuit obduratum, de quibus ista dicuntur. Dicere quippe: quid jam? Qui semel peccavi non habeo spem recuperandi me ipsum, deceptio est. Deinde spem illis excitavit, sicut superius dixit, participes facti sumus ponae, dicens: Quia ita nos amavit, qui tantum nobis dignatus est, ita ut suum nos faceret corpus, non nos despiciet pereuntes. Intelligamus, inquam, qualibus rebus facti sumus. Nos et Christus unum sumus. Non ei incredibiles existamus. Timeamus illorum perditionem, et justum judicium Dei metuamus, qui reddet unicuique secundum opera sua, requiem sempiternam fidem habentibus, eam tamen, quae per dilectionem operatur; non credentibus itaque, poenam perpetuam, 134.0747B| ne forte, relicta pollicitatione, quam dedimus Deo in baptismo, iterum revertentes ad opera infidelitatis, quae abdicavimus coram multis testibus; unusquisque pro seipso laboret, ne forte minus dignus inveniatur introeundi in requiem Dei. Etenim nobis nuntiatum est quomodo intrare debeamus in requiem Dei, sicut et illis, nobis tamen per Filium; illis vero per famulum. Vides quomodo facturam et Factorem discernit; quomodo servum, et Filium. Et ille quidem in paternas res, sicut Dominus ingreditur; iste autem sicut servus.
(CAP. IV.) Confestimque verba exhortationis subjungit Apostolus, dicens: « Ingrediemur in requiem, qui credimus; » quemadmodum dixit: « Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. » Nos 134.0747C| vero hortatur intrare in requiem, ne forte nobis dicatur, sicut illis: « Si introibunt, » id est non introibunt in requiem meam. Festinat enim ostendere aliam esse requiem, ad quam vocati sumus, id est, coelorum. Nec nos dicit illam, quae in Palaestina est, intraturos, sed illos non intraturos propter obdurationem cordis sui.
Addidit itaque de prima requie loqui, dicens. « Et quidem operibus ab institutione mundi factis. Dixit enim quodam loco de die septima sic: et requievit Deus die septima ab operibus suis (Gen. II, 2). Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem. » Confestimque secundam 134.0747D| subjunxit, quae promissa est populo Dei. Sicut ille requievit, ita et nobis requiem pollicitus est. Non quod ille aliqua fatigatione laboris requieverit, sed, « quia dixit et facta sunt, mandavit, et creata sunt (Psal. XXXII, 9; XIV, 5): » sic nos per sex aetates mundi laborantes, ad requiem usque perducet « et in isto, » inquit, rursum, « si introibunt in requiem meam. » « Si, » vero conjunctio pro affirmatione, pro negatione, pro dubitatione accipi potest. Superius vero 134.0748A| pro negatione posita est, ubi ait propter incredulitatem illorum jurasse Deum non introire eos. Addidit: « Si introibunt, » id est, non introibunt. Hic vero potest intelligi, si introibunt, pro affirmatione, quasi diceret: Si introibunt bene habebunt. Ideo addidit: « Quoniam superest quosdam introire in illam. » In illam videlicet, quae in Palaestina fuit, pauci introierunt, id est, duo tantum, Caleb, et Josue, ex omnibus illis qui de Aegypto perrexerunt. Proinde ait: « Et hi, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem, » eos significans qui de Aegypto profecti sunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto.
Deinde intrat de tertia quae Christum credentibus promissa est, quamvis obscure, disputare. « Item, » 134.0748B| inquit, « terminet diem quemdam, hodie, in David dicendo, post tantum temporis sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Nam si eis Jesus requiem praestitisset, nunquam David de alia loqueretur. » Hic ostendit tertiam quamdam esse requiem, de qua David dixit, « hodie, » non illam significans, ad quam Jesus populum introduxit, sed aliam quamdam esse multo excellentiorem illa, ad quam non typicus, sed verus Jesus introducit eos qui sunt ejus. Audiamus utrum hoc certum sit. Post tantos annos, inquit, dicit iterum, « hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. » Si enim Jesus Nave veram praestitisset requiem populo, cujus doctor fuit, nequaquam de alia die loqueretur postea. Certum est ergo, quia 134.0748C| futurum est quosdam accipere requiem, quae per illam significata est, quae est in Palaestina, ad quam verus Jesus ducturus est populum suum.
« Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ob operibus suis, sicut a suis Deus. » Requies vero Dei operum perfectio intelligenda est, dum sexto die, finita primordiali rerum creatione, et in septimo cessavit a novarum creatione naturarum. Per illam vero requiem Dei, quae aeterna est, nos ad aeternam studiose provocat requiem: quam sabbatismum nominavit, quia videlicet Judaeis locutus est. Non dixit hoc loco requiem, sed sabbatismum, proprium nomen, ad quod gaudebant, et 134.0748D| concurrebant: sabbatismum regnum Dei vocans sicut enim Sabbatum ab omnibus malis abstineri jubet, et illa tamen fieri praecipit, quae ad obsequium Dei pertinent, quae sacerdotes efficiebant, et quae animam juvabant, et nihil aliud; nec tale vult Sabbatum in regno Dei intelligi, ut iterum quis exinde revertatur ad opera laboriosa, sicut in Sabbato carnali fecerunt. Istud vero Sabbatum Dei quicunque intrat, requiescet perpetuo ab operibus suis, sicut a suis Deus. 134.0749A| Volens itaque eos de resurrectione instruere, et de requie sempiterna, « hodie, » saepissime interposuit, ut nunquam desperarent se intraturos, quasi diceret: Si quisquam peccaverit usquequo est hodie, spem habeat revertendi. Nullus igitur desperet, usquequo vivat.
Sequitur: « Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. » Magna quidem res est fides et salutaris. Sine hac non est salvari possibile alicui, sicut dictum est: quia « sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). » Proinde etiam Paulus admonet eos qui in dignationem mysteriorum suscipi meruerunt, dicens: « Festinemus ingredi in illam. » Festinemus, inquit, quoniam non sufficit fides; sed debet addi et vita fidei condigna, et multum studium 134.0749B| debet adhiberi, ne fides sit otiosa. Si enim terram intrare illi non meruerunt, qui fornicati sunt et murmuraverunt contra Deum, quomodo nos coelum merebimur intrare, indifferenter viventes, sicut gentes? Opus est quippe omni volenti coelum possidere, fidem operibus bonis ornare. Nec hoc solum damni habet male vivens, quod non intrat in regnum Dei, verum etiam, quod majoris est terroris. poenae perpetuae mancipatur. Ideo addidit: « Ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. » Eorum interitu, qui perierunt in deserto, terruit audientes, ne in illorum inciderent judicium, quasi dixisset: Sufficienter ex parentibus nostris docemur, ne si in similia incidamus, eadem patiamur, quae illi passi sunt; hoc est in idipsum exemplum infidelitatis.
134.0749C| Deinde ut majorem peccantibus incuteret formidinem, subjungit: « Vivus est enim Dei sermo, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. » Hic demonstrat quoniam et illa idem ipse operatus est et vivit, et non exstinctus, et ostendit eumdem ipsum nos habere judicem, qui illos propter incredulitatem eorum damnavit. Dixit enim: « Vivus est sermo Dei. » Sermo Dei, Filius est Dei, qui de se ipso ait: « Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum (Joan. VIII, 31). » Sicut illi, si servarent sermonem Dei, viverent, terramque repromissionis intrarent, sic et nos, si servaverimus sermonem ejus, vivemus, requiemque coelestem intrabimus. « Vivus est enim Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. » Gladius enim potest 134.0749D| membra dividere a corpore, et penetrare secreta et abscondita carnis; sed eo multo penetrabilior est sermo Dei, « pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagumque, et medullarum. » Anima vivimus, spiritu intelligimus, vita nobis carnalis cum bestiis communis est; ratio spiritalis cum angelis. Tam efficax est judicium Dei, ut discernat carnalia peccata et spiritalia, quis quo agat animo, vel quo desiderio serviat in corde: tam penetrabilis est ejus intuitus, ut omnia nostra, quae agimus vel cogitamus, certius cognoscat quam nos ipsi. Illum semper habemus testimonium actuum nostrorum vel cogitationum, 134.0750A| quem judicem habituri sumus. Timeamus ejus praesentiam, cujus scientiam nullatenus effugere valemus. Unde et addidit: « Et est discretor cogitationum et intentionum cordis. » Distinguit enim Dei sermo compages et medullas, quia discernit cogitationes et intentiones cordis. Per compages quippe ossibus ossa junguntur. Et saepe quaedam dum recta cogitatione agimus, subito in laudis amorem declinamus, atque hoc pro laude facimus, quod prius facere pro veritate coeperamus. Et quia cogitationes cogitationibus adjunguntur, quasi quaedam in spiritu compages fiunt. Sed habent ossa, quae in compage juncta sunt, etiam medullas. Quod praedicator sanctus apertius intulit, cum subjungit: « Et est discretor cogitationum et intentionum cordis. » Compages 134.0750B| enim nostrae cogitationes sunt; medullae autem, intentiones. Et saepe aliud cogitamus, atque aliud est quod per cogitationem intendimus. Nam si quis pro munerum praemio, pupilli vel viduae causam defendat, et fortasse Ecclesiam ingrediens, in suis precibus Deo dicat: Tu vides, quia causam pupilli et viduae defendo; iste procul dubio quod cogitat, scit, sed quo intendat ejus cogitatio, ignorat. Aliud quippe cogitat, atque aliud intendit. Non enim defensionem pupilli vel viduae, sed mercedem nummorum quaerit. Nam tolle temporale praemium, et pupillum ac viduam non defendet. Sermo itaque Dei discretor est cogitationum et intentionum cordis; quia non aspicit quod apud semetipsum cogitat, sed per medullam compagis, id est, per intentionem cogitationis 134.0750C| totum penetrat hominem. Nec mirum si totus ubique, totam suam agnoscit creaturam, sive spiritualem, sive corporalem; quia nihil quod factum est, sine eo factum est (Joan. I, 3).
Ideo addidit: « Nec est illa creatura invisibilis in conspectu ejus. » Hinc eos maxime terruit, ne forte adhuc, inquit, in fide stantes, non cum integra satisfactione perficerent fidei opera; quia ipse, quae in corde sunt, discernit: ibi examinat, ubi considerat, reddens unicuique secundum opera sua.
« Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. » Saepe in exteriori opere ante oculos hominum inordinati apparere metuimus; et in interiori cogitatione, illius respectum non metuimus, quem videntem omnia non videmus. Multo enim magis intrinsecus 134.0750D| Deo, quam extrinsecus hominibus conspicabiles sumus. Unde sancti omnes foris se, intusque circumspiciunt, et vel reprehendendo se exterius, vel in quo se interius videri invisibiliter timent. Et quod dicimus de hominibus, ac si angelos dicas, ac si archangelos dicas, ac si Cherubin, ac si Seraphim, sicque aliam quamlibet creaturam, omnia revelata sunt oculis illius, omnia sunt aperta et manifesta, nec est quod eum possit latere. « Omnia nuda, et aperta oculis ejus sunt, ad quem nobis sermo est: » hoc est, ipsi reddituri sumus rationem actuum nostrorum.
134.0751A| « Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei. » Paulo enim ante de divinitate ejus disserens, ait: « Omnia nuda, et aperta sunt oculis ejus: » nunc autem, quia de carne loquitur, de pontifice disputat illius, quia semetipsum offerebat nostrae causa salutis, et quomodo primo omnium intrasset in requiem. « Habemus, inquit, pontificem magnum, qui penetravit coelos. » Ergo Moyses ductor populi, cui promissa est requies transitoria, non intravit in requiem, quam saepius populo promisit. Iste vero noster sacerdos melioris promissionis sponsor, viam faciens credentibus in se, primus intravit in requiem populo sibi credito promissam. Ostendit eum magnum sacerdotem, quia sempiternum habet sacerdotium, 134.0751B| semper vivens ad interpellandum pro nobis. Et hunc ipsum Filium Dei ostendit, dum dixit: « Jesum Filium Dei: » quod nusquam de Moyse dicere voluit, sed eum famulum praeferebat, in superioribus testificans eis sub nomine Jesu, quod nomen angelus a Deo directus Virgini annuntiavit Filium Dei esse verum, et ideo magnum sacerdotem.
« Teneamus confessionem. » Qualem confessionem dicit? Quoniam Filius Dei est, quoniam Christus Deus est, quoniam passus est, sepultus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos; per quem omnia bona habemus, redemptionem, resurrectionem, haereditatem cum eo sempiternam: haec confiteamur. Quia vero haec vera, 134.0751C| manifestum ex eo quod pontifex in interioribus velaminis constitutus est, intrat enim sanguine aspersus, proprio, non alieno, sicut pontifices priores, qui sanguine vaccae rubrae aspergebantur.
« Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris. » Non, inquit, ignorat quae nostra sunt. Venit enim per viam humanae conditionis, per omnia sine peccato, nihil secum afferens, unde morti debitor esset, sicut ipse in Evangelio testatur, dicens: « Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). » Multi pontifices ignorant eos qui in tribulationibus constituti sunt, neque quae sit tribulatio in quolibet sciunt: impossibile quippe est scire afflictiones afflictorum, ei, qui experimentum afflictionis 134.0751D| non habuit, et sensibiliter omnia non sustinuit. Pontifex autem noster competenter primum omnia sustinuit, quae fuerunt humanae miseriae illata post peccatum primi hominis, et tunc ad interiora velaminis ad thronum paternae majestatis ascendit.
« Tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. » Tentatus autem siquidem diversis modis, sed non superatus. In tribulationibus probatus, ubique victor gloriosus. Tentatus est si quidem pro similitudine carnis absque peccato. Similitudine itaque carnis peccati; sed tamen caro illius absque omni peccato fuit. Quapropter de scripturis agnosco dissimilem; de scripturis mecum 134.0752A| agnosce et tu similem. Non inde dissimilem, unde similem, sed alia causa illud, et alia illud. Dum tamen utrumque demonstremus. Dissimilis homini Christus, quia Deus, scriptum est enim de illo, quia est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Et similis homini Christus, quia homo, quoniam de illo identidem scriptum est: « Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (Gal. III, 19). » Dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus; et similis peccatori Christus, quia Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. Homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex Virgine natus; sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum 134.0752B| est: « Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Matth. I, 20; Luc. I, 35). » Homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus, in quantum sine peccato, et propria potestate mortuus est, sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse vera morte corporis mortuus est. Haec est tentatio, qua tentatus est. Persecutionem plurimorum passus est, sputa suscepit, accusatus est, detractionem sustinuit, calumniam passus est, repulsus est a propria gente, in fine crucifixus est. Juxta similitudinem, inquit, sine peccato. Dum dicit, in similitudinem carnis, non hoc dicit, quia similitudo putativae carnis fuit in eo, sed quia carnem suscepit veram. Quare ergo dixit, in similitudine carnis? Natura vero, quam suscepit, similis est 134.0752C| carni nostrae; peccatum vero nequaquam habuit, quod nostra caro de parentibus contraxit. Quia tale fuit originale peccatum in carne primi hominis, ut inde et poena, et remedium fieri potuisset. Poena et peccatum in omni humano genere, praeter in Christo, in quo salus et remedium fuit. Non enim praejudicata est caro peccatrix, ut inde remedium fieri non potuisset. Praesciebat potentia Dei, qualiter ex eadem massa, justitia, aequitas, et misericordia, atque pietas provenire potuisset.
« Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. » Adeamus ergo cum fiducia, hoc est adeamus per fidem ad thronum gratiae ejus. Habeamus fiduciam, quamvis peccatores 134.0752D| simus, per ejus gratiam reconciliari posse; si tamen fructus dignos fecerimus poenitentiae, et fidem firmam usque in finem teneamus. Nunc vero sedet pontifex noster Jesus Filius in throno gratiae; paratus est indulgere peccatis notris in opportuno auxilio. Opportunum tempus est auxilii, et misericordiae illius, sicut iste doctor egregius alio dixit loco: « Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). » Et propheta multo ante hoc idem auxilii opportuni tempus significans: « Tempore, inquit, opportuno exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (Isa. XLIX, 8). » Et nunc post baptismum peccantes invenire misericordiam, si poenitentiam egerint, gratiae est illius qui sedit in throno gratiae, 134.0753A| Quod vero pontifex factus est pro nobis, magnum est humilitatis indicium, quam ex nostra suscepit natura, non suae substantiae, quam habet aeternaliter cum Patre: cui nos fidem cum fiducia bonitatis suae afferamus hoc opportuno tempore, cum sedet in gratiae throno, et omnia tribuit, quae nobis ad salutem provenirent. Modo tempus est donorum; nemo de se ipso desperet. Timeamus thronum aequitatis ejus, cum venerit judicare omnia secundum justitiam; et tunc erit desperationis tempus, nunc nolentibus converti ad sedem gratiae, cum thalamus erit clausus, tantumque cum sponso remanebunt, qui lucentes boni operis afferent lampades.
(CAP. V). « Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his, quae 134.0753B| sunt ad Deum. » Vult ostendere jam beatus Paulus, quoniam multo melius est Testamentum hoc, quam Vetus; quia nihil in hoc est imaginarium, ut puta, non templum corporale, non victimae carnales, non observationes legales, sed altiora et perfectiora omnia; quia totum quidquid est in spiritalibus, est hujus Testamenti ratio. Sed quia spiritalia non sic introducunt infirmos, sicut corporalia, de corporalibus enim incipiebat disputare, dicens: « Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur. » Definit enim primum quid sit pontifex, et demonstrat quae pertineant ad pontificem, et quod sit ejus ministerium, et quae sint signa pontificatus, id est, « ut offerat dona et sacrificia propitiationis, et ut condolere possit his qui ignorant 134.0753C| et errant; quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. » Oportebat enim de excellentibus terrenis fidem facere, ut ad excellentiora spiritalia pervenire possent, ut ex consueto sacerdotum more, qui in lege fuit, ad altius, id est, Christi sacerdotium eos perduceret, qui adhuc infirmi fuerunt, et propemodum carnales. Pontificis itaque officium est, inter Deum stare et populum, Deum deprecari pro populi delictis: hoc etenim Christus fecit, seipsum offerens pro peccatis nostris, semper vivus ad interpellandum pro nobis, semel ex hominibus assumptus, sed semper pro hominibus interpellans. Ponit hic Apostolus quaedam communia Christo cum sacerdotibus, quaedam vero altiora. Quod itaque ait: « Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, » 134.0753D| hoc commune est, « pro hominibus constituitur, » et hoc, « ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, » et hoc, sed non totum. Reliqua vero non sunt communia, « qui potest condolere his qui ignoranter peccant. » Hic jam excellentia est, de qua superius in priori sententia latius disputavit, et ideo adjunxit: « Et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. » Hoc vero ad sacerdotes legales magis pertinet, quam ad Christum, nisi forte quis dicat unum esse corpus Christi et Ecclesiae, et dum offert pro Ecclesia, pro suis etiam membris offerat. Sed haec violenta interpretatio videri poterit. Deinde disputare aggreditur 134.0754A| quomodo quis ad sacerdotium accedere debeat, « ne quisquam, ait, sumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. » Hic etiam percutit sacerdotes honoris cupidos et sacerdotii avidos, non pro salute populi, sed pro ambitione saeculi. Igitur Aaron vocatus est a Deo signo florentis virgae, demonstratus est sacerdotem a Deo esse electum, etiam et incendio eorum, qui ejus pontificio invidere voluerunt.
« Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. » Hoc est, quod in Evangelio ipse ait: « Non enim a me ipso veni, sed ille me misit (Joan, VIII, 42). » Et iterum: « Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est enim Pater, qui glorificat me (Ibid., 54). » Notandum est 134.0754B| quod glorificare, et honorificare, et clarificare, tria quidem verba, sed res una est, quod Graece dicitur, doxain; sed interpretum varietate aliter, atque aliter positum in Latino. Quod in Evangelio dictum est, « glorifico, » hic Apostolus clarificationem nominat. Clarificatus est ergo Filius a Patre, quando super baptizatum vox Patris audita est de coelis: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17; Luc. III, 22). » Quae clarificatio quidem, sive glorificatio multo ante per Prophetam, Spiritu sancto inspirante, praedicta est: « Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7). » Dominum significat Patrem. Attendamus autem quod posuit: « Dixit ad me, Filius meus es tu; » quod etiam ei dicturus 134.0754C| erat post baptismum: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. » Hoc itaque, ut Christum unam personam sentires, et unigenitum Filium Dei, adjecit: « Ego hodie genui te. » Hoc jam nihil habet commune cum caeteris, qui filii dicuntur, qui sacerdotes appellantur, de quibus dictum est: « Ego dixi: Dii estis et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6; Joan. X, 34); » sed totum est unigeniti Filii proprium.
« Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). » Ad quem dictum est hoc: Qui est secundum ordinem Melchisedech? Nulli alii, nisi tantum pontifici nostro, id est, Christo. Omnes enim, 134.0754D| qui tunc erant, sacerdotes, quando hoc vaticinatum fuit, sub lege erant. Apostolus scribens ad Hebraeos hanc interposuit disputationem. Nullum potuerunt alium quemquam ostendere, nisi pontificem nostrum, id est, Christum. Melchisedech, secundum legalia mandata non fuit sacerdos, sed secundum cujusdam singularis sacerdotii dignitatem, panem offerens Deo, et vinum, non brutorum animalium sanguinem: ad cujus ordinem sacerdotii Christus factus est sacerdos, non temporalis, sed aeternus, ad quem hoc dictum est: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. » Omnes enim sub lege erant sacerdotes; iste solus secundum ordinem Melchisedech, ex eo quod natus est de utero virginali 134.0755A| ante luciferum, non secundum id quod natus est ex Patre Deus apud Patrem, coaeternus gignenti, et consubstantialis, sed sacerdos propter carnem assumptam, propter victimam quam pro nobis offerebat a nobis acceptam, id est, carnem et sanguinem suum: de qua victima ipse in Evangelio ait: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habetis vitam in vobis (Joan. VI, 54). » Sed in ista carne, ac sanguine, nil cruentum, nil corruptibile mens humana concipiat, sicut dicit Apostolus: « Qui enim corpus Domini indigne manducat, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29), » sed vivificatricem substantiam, atque salutarem in pane et vino, per quae, si digne sumitur, nobis est peccatorum remissio et regni Dei possessio 134.0755B| collata. Hujus ordinem sacrificii per mysticam similitudinem, Melchisedech justissimus rex instituit, quando Domino panis et vini fructus obtulit. Constat enim pecudum victimas periisse, quae fuerunt ordinis Aaron, non Melchisedech; sed hoc manere potius institutum, quod toto orbe in sacramentorum erogatione celebratur. Sacerdos autem praecipue dicitur Christus, qui semel se pro nobis obtulit immolandum, sicut semel de Melchisedech in sancta legitur Scriptura, et ejus sacerdotio. In aeternum vero cum dicitur, ipse significatur Dominus Christus, qui permanet in gloria sempiterna.
« Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum, qui posset salvum illum a morte facere, cum clamore valido, et lacrymis offerens, 134.0755C| exauditus est pro sua reverentia. » Quid vero in sacerdotio noster pontifex egisset, certius hic exprimit Apostolus, dicens: « Qui in diebus carnis suae. » Dies quippe carnis Domini nostri Jesu Christi dies sunt, in quibus carnem assumpsit, in quibus tentatus est, passus est, in quibus preces supplicationesque ad eum qui posset salvum facere a morte offerebat. Totum vero quidquid egit Christus in carne, preces sunt et supplicationes pro peccatis humani generis. Sancta vero sanguinis ejus effusio clamor validus est, in quo exauditus est a Deo Patre, pro reverentia ejusdem passionis suae, quam sine peccato, nostrae salutis causa, perpessus est; qui nullum habens peccatum, peccatum pro nobis factus est, id est, oblatio pro peccatis nostris. Hoc enim totum magna 134.0755D| reverentia et perfectissima charitate peregit, qui prior dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis hostiam Deo acceptabilem, qui ideo exauditus a Deo, quia hostiam acceptabilem obtulit Deo, id est, seipsum. Simile est itaque, quod hic dicitur, « qui preces supplicationesque ad eum qui posset salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrymis offerens, » eo quod in Evangelio legitur eum dixisse: « Pater, si fieri potest, transfer a me calicem istum. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Matth. XXVI, 39; Marc. XIV, 36; Luc. XXII, 42). » Quia non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit illum (Joan. V, 30). Voluntatem paternae dispensationis praeposuit voluntati carnis suae, ut veram 134.0756A| ostenderet in seipso humanitatis nostrae naturam. Beatus Paulus hic dicit preces eum et supplicationes fundere, non timore mortis, sed nostrae causa salutis. Unde et in alio loco etiam dicit sanguinem Christi melius clamasse pro nobis, quam sanguinem Abel, qui ad accusandum fraternum scelus de terra clamat ad Patrem.
« Et quidem, cum esset Filius Dei, didicit ex his, quae passus est, obedientiam, et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo Pontifex juxta ordinem Melchisedech. » De similitudine pontificatus Melchisedech superius satis dictum arbitror. Nunc videamus quid vult intelligi Apostolus in eo quod ait: « Qui, cum esset Filius Dei, didicit ex his, quae passus 134.0756B| est, obedientiam. » Hanc obedientiam, quam hic didicisse Dei Filium dicit, hoc est, voluntarie suscepisse, alio quoque loco ostendit, ubi ait: « Factus est obediens, » Patri, « usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit (Philip. II, 8). » In eo quod ait, « et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae; » consummatus, id est, perfectus: ostendit quantum lucrum sit ejus passionis, quae omnibus credentibus sufficit ad salutem sempiternam. Igitur si obedientia Filii causa est salutis humanae, quanta nobis necessitas est obedire Deo, ut digni inveniamur ejus salutis, quam nobis per Filium proprium donavit?
« De quo grandis nobis sermo est, et interpretabilis 134.0756C| ad dicendum: Quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. » Causam enim reddit cur esset, quod de Filio incarnato instituit, difficile ad interpretandum, id est, quia illi imbecilles erant et fragili sensu ad intelligendum profunda Dei mysteria. Qui etiam pro tempore magistri debuerunt esse facti sunt quibus lacte opus est, non solido cibo. Difficultas interpretandi in illorum fuit tarditate, non in apostolica sapientia, cui revelata sunt mysteria a saeculis abscondita, sicut in Epistola ad Ephesios plenissime demonstrat.
Deinde subjunxit: « Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sunt elementa exordii sermonum Dei, et facti estis quibus lacte opus sit, non solido 134.0756D| cibo. » Ad eos itaque loquitur qui exercitatum sensum, per legem et prophetas de adventu Christi et gratia, quae per eum credentibus allata est, habere debuerunt; qui etiam magisterio aliis, per mysteria Dei quae data sunt illis, poterant esse, si credidissent. Nunc autem tales facti sunt, sicut infantes, quibus prima elementa litterarum traduntur ad legendum. Dum illorum fuit fortes esse in fide, et alacres in scientia, solitum sapientiae cibum ad percipiendum, qui est perfectorum, nunc autem facti sunt quibus est lacte opus. Lac enim humilem sermonem vocat, quo eos indiguisse testatur, qui etiam ad altiora mysteriorum Dei secreta ascendere non poterant. Exempli gratia, qui non potest intelligere quod in Evangelio ait: « Verbum 134.0757A| caro factum est (Joan. I, 14), » quomodo potest ad altitudinem ejus sermonis pervenire, ubi ait: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? » (Ibid., 1.) « Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae; parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. » Palatum enim sapores discernit ciborum; anima vero variarum probat sermones doctrinarum, de quibus in sequentibus hujus Epistolae dicit: « Doctrinis variis nolite abduci (Hebr., XVI, 9). » Sicut enim parvulus inter cibum et cibum discernere nescit, et saepe noxiis sumens periclitatur, si non prohibetur a seniore, ita indoctus quisque, discretionem doctrinarum 134.0757B| nesciens, facile decipitur et in via erroris periclitatur. Quod in lacte et in solido cibo, hoc in indocto et sapiente differt. Sicut lac parvulis congruit et solidus cibus aetate perfectis, ita indoctis humilis sermo et sapientibus arcanum Dei mysterium nosse convenit, qui exercitatos habere videntur sensus. Quomodo igitur poterunt sensus nostri exercitati esse? Utique ex usu et frequenti lectione sanctarum Scripturarum. Unde beatum virum Psalmista dicit esse, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2).
(CAP. VI.) « Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur. » Quapropter, id est, quia exercitatos sensus in lege Domini decet vos habere, intermittamus inchoationis 134.0757C| Christi sermonem. Qui est sermo inchoationis Christi, nisi fidei initium? Sicut enim eum, qui ad doctrinam litterarum adducitur, elementa primum oportet audire, sic et Christianus primo omnium fide catholica erudiri debet, quod est fundamentum salutis nostrae. Si autem opus habet de fide doceri, necdum fundamentum habet. Firmum enim oportet et fixum esse hoc fundamentum in corde Christiani, ut inde dignus fiat ad perfectionem aliarum transferri virtutum. Si autem quisquam verbum veritatis audivit et baptizatus est, et post annos aliquot de fide iterum audire opus habet, quia credere oportet eum de fide, et resurrectione et futuro saeculo, necdum fundamentum habet, rursum initium Christianistatis quaerit. Quia enim fides 134.0757D| fundamentum est, caetera vero, superaedificationes, quod beatus Apostolus sequentibus verbis ostendit, dicendo: « Non rursum jacentes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum. » Perfectum enim illum vocamus, qui cum fide vitam habet rectam. Si autem horum unum quodlibet deerit perfectus non erit. Si vero ambo desunt, merito parvulus dici potest; et quasi infans litteris, sic etiam iste in fide iterum erudiendus est. Latenter autem legem infirmari vult et ad gratiam Christi suos vocare auditores. Qui autem ad virtutem iturus est, primum malitiam debet culparum abjicere, 134.0758A| et opera mortis per poenitentiam purgare et sic accedere ad Deum.
« Baptismatum doctrinarum, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et judicii aeterni. » Non enim sufficit poenitentiae mundos facere peccatores, nisi confestim baptizentur, sicut in Actibus apostolorum beatum Petrum populo respondisse legitur: « Poenitentiam agite, fratres, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini (Act. II, 38), » quia quod impossibile est operari hominem per se, hoc per Dei gratiam in baptismate accipere potest. Quid est namque baptismatum doctrina? Non tanquam multorum baptismatum debet intelligi, sed unius, quia sicut una fides est, ita unum baptisma est (Ephes. IV, 5): sed pro varietate 134.0758B| accipientium, baptismatum dixit: Impositionis quoque manuum, per quam Spiritus sanctus accipi creditur: quod post baptismum ad confirmationem unitatis in Ecclesia Christi a pontificibus fieri solet. His igitur perfecte in Ecclesia perceptis, fides resurrectionis et judicii futuri habenda est. Vivere quippe sicut angeli, et nullo egere eorum, quae in ista vita sunt, hujus vitae promissio nobis facta est per Spiritum sanctum. Fructus autem hujus est promissionis, ejusdem praesentia vitae; quae duo, id est, fides et judicium, semel baptizato restant, non iterum baptizari. « Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. » In hac quippe fide baptismatis, resurrectionis et judicii futuri, vos, Deo permittente, pleniter instruemus.
134.0758C| Ne vero ullatenus quis secundum, vel tertium aestimaret post peccata posse fieri baptisma, mox subjungit, dicens: « Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. » Impossibile est, inquit, non difficile. Impossibile est, inquit, in desperatione eos misit, secundo baptizari posse, quia impossibile est quod fieri non potest; difficile vero, quod quamvis cum labore, fieri tamen potest. Semel, inquit, illuminati estis per gratiam sancti Spiritus, et gustastis donum coeleste, hoc est, remissionem peccatorum 134.0758D| accepistis, et participes facti estis Spiritus sancti in distributione donorum Dei, quae in Epistola prima, XII, 8-10, ad Corinthios idem beatus Paulus enumerat, et bonum gustastis verbum Dei. Hic doctrinam dicit evangelicam; et virtutes venturi saeculi cognovistis. Quae est virtus futuri saeculi, nisi resurrectio et vita beata quae sanctis promittitur? Haec omnia in doctrina fidei, in gratia Dei, per baptismum illuminati accepistis et cognovistis. Scitote certissime, si in peccata iterum cadetis, impossibile esse vos renovari iterum ad poenitentiam. Ad poenitentiam dixit, hoc est, per poenitentiam. 134.0759A| Quid ergo? Exclusa est poenitentia post baptismum? Absit. Sed renovatio per sacri baptismatis lavacrum secunda vice fieri non poterit. Renovari dixit, hoc est, novum fieri. Novum quippe facere hominem sacri baptismatis est, de quo Propheta ait: « Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5). » Cujus virtus, id est, baptismatis sacri, in cruce et sepultura Christi constat. Proinde subjunxit: « Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. » Hoc est, vetus homo noster simul crucifixus est cum Christo: sicut alio ait loco: « Conformes enim facti sumus mortis ejus (Rom. VIII, 29). » Et iterum: « Consepulti enim estis ei per baptisma in mortem (Col. II, 12). » Sicut enim impossibile est secundo crucifigi 134.0759B| Christum (hoc enim est ostentui eum habere), qui secundo se baptizari posse putat, secundo Christum crucifigi requirit, qui semel crucifixus est, et mortuus, et victor mortis resurrexit, atque cum triumpho gloriae coelos ascendit. Sicut enim semel Christus mortuus est carne in cruce, sic nos semel morimur in baptismate, non carne, sed peccato. Atque sicut ille mori non poterit, ita nec nos baptizari possumus, nisi fortassis lacrymis poenitentiae, non lavacri regeneratione. Ergo, inquis, non est poenitentia? Est. Sed baptisma aliud non est. Poenitentia vero est, et multam habet fortitudinem, etiam in eum qui peccatis valde dimersus est. Si voluerit, potest liberari ab onere peccatorum et periclitantem in tuto constituere, etiamsi ad ipsum fundum 134.0759C| iniquitatis pervenerit. Et hoc ex multis manifestum est testimoniis. Nunquid enim qui cadit, non resurgit? (Psal. XL, 9.) Aut qui avertitur, non revertetur? (Psal. XIII, 7). Quale ergo est istud medicamentum poenitentiae, aut qualiter conficitur? Primum exculpando propria peccata. Iniquitatem, inquit, meam non celavi, et pronuntiabo adversus me iniquitatem Domino, et tu abstulisti impietatem cordis mei. Secundo, multa humilitate plangere peccata sua, fructusque dignos exinde facere poenitentiae: quatenus nullatenus in eadem iterum corruat peccata. Deinde multis eleemosynis redimere se incipiat, qui saeculi habet potestatem: sicut scriptum est: « Divitiae viri, redemptio animae illius sunt (Prov. XIII, 8). » Postremo opus est nulli irasci, neque 134.0759D| malum pro malo reddere, omnibus dimittere peccantibus in se, dicente ipsa Veritate: « Dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37). »
« Terra enim saepe venientem super se imbrem bibens, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas, et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cujus consummatio in combustionem. » Cum tremore autem audiamus sermones Dei. Non sunt hae minae Pauli, non sunt hominis verba; Spiritus sancti sunt, Christi sunt loquentis in Paulo. Comparationem hic fecit de proficiente anima in doctrina Dei, et negligente salutem suam. 134.0760A| Fructiferae terrae coelestibus imbribus irrigatae adaequavit proficientem animam in floribus sanctorum germinum, dicens: « Terra enim saepe venientem super se imbrem bibens. » Hic declarat quod hi, ad quos ei sermo fuit, susceperunt et combiberunt verbum coelestis doctrinae, et saepius per legem, per prophetas perceperunt, et nec sic prompti facti sunt germina fidei proferre. Adhuc addidit de bona terra, in quam cecidit semen verbi Dei. « Germinans, ait, herbam opportunam. » Nihil sic opportunum, sicut fides in Filio Dei, et vita optima. Haec vero talis terra accipit benedictionem a Deo, ut ferat tricesimum, sexagesimum, etiam et centesimum fructum (Matth. XIII, 23). Et hoc notandum est quod omnis abundantia in frugibus terrae et in 134.0760B| fructibus arborum, non aliter, nisi per Dei benedictionem, cultoribus ad voluntatem proficere poterit. Neque enim agricolarum fuit terram excitare ad fructus, sed imperium Dei, sicut alibi idem Paulus ait: « Ego plantavi; Apollo rigavit; sed incrementum Deus dedit (I Cor. III, 6). » Hoc de anima florente in virtutibus, et Dei benedictione digne protulit exemplum. Moxque subjunxit aliud paradigma de eo, qui suam negligit salutem, dicens: « Proferens autem spinas ac tribulos, reproba est et maledicto proxima, cujus consummatio in combustionem. » Quis namque est ab istis spinis mundus? Ac si essemus mundi, neque sic praesumptuosos nos oporteret esse, sed timere et tremere, ne forte pullulent in nobis spinae peccatorum. 134.0760C| Quomodo anima, vel caro spinis plena superbire poterit? Nunquid non majori sollicitudine exstirpare eos opus haberet? Quae sunt spinae? Audiamus Christum de spinis dicentem, quia cura saeculi hujus et deceptio divitiarum praefocant verbum, et infructuosum efficiunt (Matth. XIII, 29). Proferens, dixit, spinas, non generans, maledictioni proxima est. O quantam habet consolationem hic sermo! Maledictioni, inquit, proxima, non maledicta. Qui autem necdum in maledictionem incidit, sed proximitatem, et longe fieri poterit; et nec solum consolatus est, sed etiam in eo quod sequitur. Non enim dixit: Reproba, et maledictioni proxima comburetur: sed quid? « Cujus consummatio in 134.0760D| combustionem. » Haec combustio non erit, nisi quisque usque in finem permaneat in peccatis suis. Quia in quacunque die conversus fuerit peccator, « vita vivet, et non morietur (Ezech. XVIII, 21). » Si vero abscindamus spinas, per poenitentiam poterimus mille bonis perfrui, et fieri probabiles et benedictionis Dei participes. Postquam autem increpavit eos sufficienter, et terruit et percussit, curat eos iterum, ne desperatos faciat; neque in omnibus adulatur, neque in omnibus percutit. Nec hoc dicimus veluti putantes vos spinis plenos, sed timentes ne tales efficiamini. Melius est enim verbis vos terrere, ne rebus ipsis doleatis.
« Confidimus autem, dilectissimi, de vobis meliora, 134.0761A| et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. » Quia beatus Paulus non habuit unde eos, ad quos scripsit, de praesentibus laudaret, incipit eos de spe futura praedicare, dicens: Confidimus, fratres, de vobis meliora, et viciniora saluti, quamvis ita dicamus; quasi dixisset: Optima quaeque de vobis confidimus, et quae saluti vestrae proficiant; non utique, quod superius dixi de reproba terra et combustioni proxima, de vobis hoc diximus, quia meliora de vobis credimus.
Adduxit quoque eis in memoriam praeterita, ut ex praeteritis eos alliceret ad bona quaeque. Ideo subjunxit: « Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis, in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. » 134.0761B| Ecce quomodo recreavit animas eorum et confortavit, antiqua eis in mentem revocans; et fecit eos, ut non aestimarent oblivisci Deum, et praeterita ejus beneficia in eos. Necesse est enim eum peccare, cui spes deerit futurorum. Deinde hortatur eos in omnibus sperare futura. Eum enim, qui desperat de praesentibus beneficiis Dei, quod a Deo non habeat, de futuris confortare quis poterit? Simile quid Galatis V, 7, improperat, dicens: « Currebatis bene. Quisnam vos fascinavit? » Atque iterum: « Tanta passi estis sine causa? » (Gal. III, 4.) Ut tamen mitigaret eamdem sententiam, mox subjungit: « Si tamen sine causa. » Sic etiam hoc loco temperavit sententiam suam, dicens: Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis 134.0761C| vestri, dum tantam charitatem ostendistis in sanctis. Volumus enim vos imitatores eorum esse, qui per fidem et patientiam haereditati sunt promissiones.
Quare vero desiderium haberet de salute eorum, sequenti ostendit allegatione, dicens: « Cupimus enim unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, ut non segnes efficiamini. » Desideramus vero, inquit, non tantum circa verba, sed etiam in virtutibus conversari, non quasi priora vestra culpantes, sed ut de futuris solliciti sitis admonentes, hoc est quales fuistis solliciti sitis admonentes, hoc est quales fuistis primum, tales vos cupimus et modo esse et in futurum. Et non dixit, volo, quod est auctoritatis doctrinae; sed quod erat paternae dilectionis. 134.0761D| Hoc est, cupimus unumquemque vestrum eamdem, quam olim habuistis, sollicitudinem ad expletionem spei, id est, habere debetis in aeternam resurrectionem. « Verum imitatores eorum, qui fide et patientia haereditabunt promissiones. » Hortatur enim auditores suos, ut fide non ficta et patientia perfecta exspectent promissiones Dei et haereditates quas sanctis suis promisit.
Et hoc firmius exemplis corroborare nititur, dicens: « Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, dicens: Benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, 134.0762A| adeptus est promissionem. » Mira sapientia beati Pauli. Per vices laudibus extollit eos, ad quos scribit; per vices terroribus antecedentis historiae terret eos, ne infideles essent, et minus creduli promissioni Dei; per vices vero eorum exemplis hortatur ad patientiam et fidem, et ut indubitanter credant, non solum Deo dicenti, verum etiam juranti per semetipsum. Et dum ei multa suppeterent exempla sanctorum, qui per patientiam haereditarunt promissiones Dei, praecipue fidelis Abraham, propter dignitatem personae suae, et propter quod maxime in eo istud contigerit, qui longanimiter ferens adeptus est in filiis promissiones non modo praeteriti temporis, quae in populo Dei impletae sunt, sed magis etiam in futurum, promissiones in filios, 134.0762B| quos bonitas Dei de lapidibus gentium suscitavit, et fecit eos in fide esse filios Abrahae. Promissionem enim, dico, operata est longanimitas audientis, et exspectantis haereditatem promissam, quam pusillanimes et increduli verbo Dei non fuerunt adepti, sicut plurima illorum in deserto periit multitudo. Quam impium est Deo juranti non credere! Juravit enim Deus per semetipsum, quia neminem habuit majorem, per quem juraret. Potest hic persona, in hoc juramento. Dei Patris intelligi, qui de Filio suo eidem patriarchae promisit, dicens: « Et in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Gen. XXII, 18). » Non dicit « in seminibus, » ut beatus Paulus in alia demonstrat Epistola (Gal. III, 16): sed, « in semine tuo, » hoc est, in Christo. Jurat enim et 134.0762C| idem Christus in Evangelio, dicens: « Amen, amen dico vobis; » et ipse per semetipsum, quia nec ipse habuit majorem per quem juraret. « Benedicens benedicam te, » hoc in stellis coeli, per quas sancti designantur de ejus semine futuri, intelligi potest dictum. « Multiplicans multiplicabo te, » et hoc in arena maris, per quam peccatores populi illius designari possunt; utraque enim Dominum dixisse legitur, ubi ait: « Et erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena quae est in littore maris (Gen. XXII, 17). »
« Homines enim per majorem suum jurant, et omnis coutroversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum. » Si igitur hominibus in futurum credendum est, de quibus dicitur per Prophetam: 134.0762D| « Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2) » : quanto magis Dei juramento credi debet, qui est veritas, qui nec falli, nec mentiri potest? Homines per majorem sui jurant; et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum, prout si diceret: Ex hoc solvitur totius controversiae disceptatio, non uniuscujuslibet, sed totius. Oportebat quidem sine juramento credere Deo, sed jurare Deum dicit.
« In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationes haeredibus, immobilitatemque consilii sui. » Propterea etiam hujus promissionis mentionem facit, quae ad nos communis facta est: « Interposuit 134.0763A| jusjurandum, » quoniam enim apud homines hoc videtur fidele esse, cum juramentum interfuerit controversiis eorum. Non tamen aequale est hominem per se jurare, et Deum. Homo enim sui potestatem non habet; Deus autem potestatem habet omnium, quae sunt. Sed quia incredulum est humanum genus, condescendit ad nos. Sicut enim jurat propter nos, quamvis indignum ei sit non credi, sic superius dictum est: « Et didicit ex his quae passus est: » quoniam homines hoc putant maxime esse dignum fide, ut per experimentum quis transeat ad fidem.
« Ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem quam 134.0763B| sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam. » Duas res dicit, significans Dei Patris promissiones de Filio suo et adventum Filii in hunc mundum pro salute nostra. Proposita vero spes veritas est rerum gestarum, quae patriarchis promissae sunt, et redditae, ut ex transactis futura credamus. Quam spem sicut anchoram, inquit, habemus animae tutam ac firmam. Sicut enim anchora jactata navim non permittit circumferri, licet venti commoveant eam, sed jactata firmam facit navim; sic et fides spe roborata introducit nos in rerum speciem quam modo fide et spe tenemus.
Ideo addidit, dicens: « Et incedentem usque ad interiora velaminis. » Tempestas enim, et multus imber commovet ratem; anchora autem non permittit 134.0763C| eam demergi. Sic etiam nostra spes, quam habemus fixam in interiora velaminis, nulla infidelitate mergi poterit, si cum Propheta veraciter dicamus: « Jacta in Deum curam tuam, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23), » et non habentes, omnino demersi eramus, non tantum in spiritalibus, sed etiam in carnalibus, quia, « qui arat, » inquit Apostolus, « in spe arat; et omnis labor noster spe mercedis cujuslibet consolatur (I Cor. IX, 10). » Spes vero penetrat interiora velaminis, dum coelestia absque ulla dubitatione credit, et sperat et amat, operibus ostendit quid amet, et quid credat et quid speret.
Et ut firmiorem nobis spem adderet, subjunxit: « Ubi praecursor pro nobis introiit Jesus, secundum 134.0763D| ordinem Melchisedech Pontifex factus in aeternum. » Praecursor autem quorumdam est praecursor, sicuti Joannes Christi. Non enim dixit simpliciter, « introiit, » sed, « ubi praecursor pro nobis introiit, » ubi absque dubio nos oporteat prosequi praecursorem nostrum. Praecursorem siquidem, et consequentem in eadem etiam via esse convenit. Hoc autem de eo, qui secundum carnem est, dicitur, qui semetipsum obtulit sacrificium Deo in odorem suavitatis. Pontifex 134.0764A| factus est secundum ordinem Melchisedech. Oportet itaque et illos, quorum Pontifex est, meliores esse; et quantum est inter Aaron et Christum, tantum est quodammodo inter Judaeos et Christianos. Superiora etiam et sacrificia. Talia videlicet offeramus, quae in illo sanctuario coelesti offerri possunt non jam pecudes et boves, non sanguinem et adipem. Omnia haec soluta sunt, et pro eis introductum est rationabile obsequium (Rom. XII, 1). Quod autem est rationabile obsequium? etiam quod per animam, quod per spiritum offertur Deo. « Spiritus est, » inquit, « Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24). » Quid est, Deum in spiritu adorare, nisi in charitate, et fide perfecta, et spe 134.0764B| indubia et sanctis animae virtutibus, quas Apostolus alio loco abundanter enumerat?
(CAP. VII.) « Hic enim Melchisedech, » Melchi, rex; sedech vero justitiae interpretatur. Et quid aliud est, rex justitiae, nisi Dominus noster Jesus Christus, de quo jam supra dictum est: « Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (Psal. XLIV, 8). » Rex Salem. Et hoc vocabulum sortitus est ex civitate quam inhabitavit. Nam salem, hoc est pacis, quod iterum pertinet ad Christum. Ipse namque nos justos efficit; ipse pacificavit quae in coelis, et quae in terris sunt; qui est pax nostra et fecit utraque unum (Ephes. II, 14). « Sacerdos Dei summi. » Sacerdos Dei summi esse dicitur Melchisedech ad distinctionem aliorum deorum, ut sacerdos 134.0764C| Dei Creatoris, non idolorum esse crederetur. « Qui obviavit Abrahae regresso a caede regum. » Tradunt Hebraei hunc esse Sem filium Noe, et eo tempore, quo ortus est Abraham, habuisse aetatis annos trecentos nonaginta duos, et eo tempore, quo mortuus Abraham, habuisse aetatis annos quingentos sexaginta quinque, et ita supervixisse Abraham annos quadraginta quinque, quibus expletis, facti sunt omnes dies vitae ejus sexcenti. Nec esse mirum, si Melchisedech victori Abraham obviam processerit, et in refectionem, tam ipsius, quam pugnatorum ejus, panem vinumque obtulerit, et benedixerit ei, quod abnepoti suo jure paternitatis deberet, et decimas praedae atque victoriae ab ipso acceperit. Sed de hoc ad litteram longius laborare 134.0764D| necesse non est, quia in commentariis libri Geneseos, quos de spiritu et littera ante aliquot scripsi annos, sufficienter expositum est. « Et benedixit ei. » Qui enim benedicit major est quam qui benedicitur. Unde et sacerdotes ex semine Abrahae nati, fratres suos benedicebant, id est, filios Israel quibus isti decimas dabant, secundum legis mandatum, vere ut majoribus et eminentioribus sibi.
« Cui decimas omnium divisit Abraham. » Nullo 134.0765A| modo enim dedisset Abraham alienigenae Melchisedech sacerdoti incircumciso decimas, nisi ejus plurimus honor esset.
Deinde alteram differentiam introducit, dicens: « Sine patre, sine matre, sine genealogia. » In eo enim quod subito nomen ejus inducitur, et ex qua stirpe sit procreatus nequaquam ponitur, nec indicatur de initio vitae ejus vel fine, nec ante, nec postmodum quidquam refertur, ideo adjungit: « Neque initium dierum, neque finem vitae habens. » Quomodo nec initium dierum, neque finem habuit? Quomodo, nisi quia non narrat, sicut superius jam diximus, Scriptura ejus genealogiam? Sicut et Christus ipsa natura sine initio et fine est. Sicut enim istius nescimus neque initium dierum, neque finem 134.0765B| vitae, propter quod non est scriptum, ita nescimus Filii Dei initium, vel finem. Ipse est enim solus de Patre sine matre genitus per divinitatem; ipse de Matre sine patre per humanitatem; ipse quoque Sacerdos aeternus, ad quem dicitur: « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Assimilatus est autem Filio Dei. » Similitudo hoc in loco non pro aequalitate, sed pro figura posita est. Sicut enim in imaginibus, aliquid simile, aliquid dissimile ponitur; similitudo est in positione colorum, et sic differentia manifesta monstratur, et quaedam quidem similis, quaedam autem dissimilis, ita umbra et veritas, figura et quod significatur. « Manet Sacerdos in perpetuum. » Hoc de Christo Domino, non de Melchisedech intelligi vult Apostolus: 134.0765C| quia iste mortuus, et non fuit sacerdos in aeternum; figura tamen ejus vivit in Christo in perpetuum.
Unde et sequitur: « Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. » Quod vero patriarcha magnus Abraham decimas substantiae suae Melchisedech sacerdoti post benedictionem dedit, sciens qualiter melius sacerdotium futurum in populo gentium, quam Leviticum, quod in Israel de ipso erat nasciturum futurumque, ut sacerdotium Ecclesiae habens praeputium benediceret in Abraham circumciso sacerdotium Synagogae. Et hoc apostolus Paulus Judaeis, ad quos hanc Epistolam destinavit, inculcat et dicit: Aspicite, et intelligite quam magnus hic sacerdos Melchisedech est, qui figuram Christi gestabat; cui tam magnus 134.0765D| patriarcha Abraham decimas dedit de praecipuis, id est, de melioribus rebus quae habebat.
« Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis, quanquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae. » Tanta quippe est, inquit, sacerdotii excellentia, ut etiam qui similes essent progenitoribus, et eumdem haberent progenitorem, tamen multo amplius meliores esse judicati sunt, a quibus accipiunt. Et quamvis a fratribus suis sacerdotes de tribu Levi decimas sumant, tamen hic sacerdotes de tribu Levi non erat, qui decimas ab Abraham sumpsit. Proinde nullo modo dedisset alienigenae decimas, nisi ejus plurimus honor 134.0766A| esset: « Cujus autem generatio non annumeratur in eis, » id est, in filiis Levi; Melchisedech, ut superius ait, « sine matre, et sine genealogia » : significativo autem modo, Christi generatio per divinitatem non annumeratur, juxta illud: « Generationem ejus quis enarrabit? » Decimas sumpsit Abrahae, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur (Isai. LIII, 8). His autem duobus modis Melchisedech sacerdotium toto Veteris Testamenti sacerdotio praecellit: primum, quia decimas ab Abraham omnium sacerdotum patre accipere meruit, et quia hunc, qui repromissiones acceperat, benedixit. Hoc modo in Veteri Testamento Christum apertius praefigurare non potuit, quam Melchisedech. Quod 134.0766B| vero patriarcha magnus decimas omnis substantiae suae Melchisedech sacerdoti post benedictionem dedit, sciens spiritaliter, ut diximus, melius sacerdotium futurum in populo gentium, quam leviticum, quod in Israel de ipso erat nasciturum, futurumque, ut sacerdotium Ecclesiae habens praeputium benediceret in Abraham circumciso sacerdotium synagogae.
« A meliore benedicitur, » id est, a majore. Benedictio abundantiae est. Ideo autem nemo benedicere potest, nisi qui major est, et nemo benedici potest, nisi qui minor est. Vides quantum interest inter Abraham et Melchisedech, qui figuram gerebat Salvatoris nostri. Approbatur hic melior Melchisedech esse, quam Abraham, et sacerdotium 134.0766C| ejus, quam levitarum. Approbatur Christus melior Melchisedech, et omnibus prophetis, sive patriarchis, vel omnibus sanctis. Isti sancti sicut homines, ille sicut Deus, et homo; isti sicut filii adoptivi, ille ut proprius Filius. Et hanc differentiam per totum textum Epistolae hujus disseminat, et jaculatur, volens demonstrare quantum intersit inter Christum, et patriarchas, vel prophetas. Et propter hoc assumpsit Melchisedech, quia, sicut jam diximus, plus apertius, et manifestius gerebat figuram Salvatoris nostri, et ut ipse approbat, « sine ulla contradictione, quod minus est, » Abraham, « a meliore benedicetur, » id est, Melchisedech. Abraham quippe decimas dedit, quod pertinet ad sacerdotem Melchisedech. Melchisedech iterum 134.0766D| benedicit, quod est melioris excellentiae.
Istud scribens Apostolus, et examinans, fortiter condemnavit, et exclusit Judaicas rationes. Propterea dicebat: « Quia imbecilles facti estis (Hebr. V, 11); » quia hoc evertere volebat, ne gloriarentur in eis. Talis est enim sapientia Pauli apostoli. Perstrepit primum, et tunc ingreditur ad ea, quae vult ostendere, et dicit: « Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt. » Morientes homines, id est, filios Aaron sacerdotes de tribu Levi dicit, quia mortales erant, « ibi autem contestatur, quia vivit. » Ibi, id est, in loco, quo dicitur, sacerdotio Melchisedech contestatur, quia vivit, dum dixit: « Tu es sacerdos in aeternum, » etc. « Et (ut ita dictum 134.0767A| sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est. » Decimas accepit, id est, Levi de fratribus suis « decimatus est, » hoc est, « in lumbis Abrahae, » quia Abraham Melchisedech decimas dedit. « Adhuc enim in lumbis patris erat, cum obviavit ei Melchisedech. » Quomodo in lumbis adhuc erat, cum ei obviavit Melchisedech? Hoc est, in eo erat Levi, quanquam natus non esset.
« Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit). » Hic jam incipit differentiam ostendere inter legem et legem, et sacerdotium et sacerdotium, hoc est, legem Moysi, et legem Evangelii, et sacerdotium Aaron, et sacerdotium Christi. Astruit, siquidem omnia, quae ille populus acceperat, significativo 134.0767B| modo data sunt. Siquidem et tabernaculum, et sacrificia, et caetera alia omnia Apostolus figuraliter in hujus textu Epistolae intelligit. Quod vero dicit: « Populus sub ipso legem accepit, » id est, sub suis nepotibus Moyse, et Aaron, qui in quarta generatione futuri erant. « Quid adhuc necessarium fuit, secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? »
« Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. » Translatum sacerdotium dicit, id est, Levi et Aaron ad Christum; hoc est, exclusit sacerdotium Aaron: nequaquam enim secundum ordinem Melchisedech diceret surgere nobis sacerdotem, si illud sacerdotium melius esset. Si 134.0767C| igitur sacerdotium introduci illud oportet, necesse est, ut et legis translatio fiat. Neque enim potest sacerdos sine testamento esse, et sine lege, et sine praeceptis. Translatum est sacerdotium; ergo et lex translata est.
« In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altario praesto fuit. Manifestum est enim, quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. » In quo enim haec dicuntur, id est, in Christo translata et lex, sicut jam dixit, translatam dicit esse et tribum. Oportebat quippe ut etiam tribus mutaretur. Et quomodo translatum est sacerdotium? Ex tribu ad tribum, de sacerdotali ad regalem, ut eadem ipsa sit et regalis, et sacerdotalis. 134.0767D| Et intuere mysterium. Primo fuit regalis; postea facta est sacerdotalis. Sic etiam Christus et rex erat semper; sacerdos autem factus est, quando carnem suscepit, sine aliqua etiam sacerdotali genealogia, homo exstitit ex hominibus; utpote non ex tribu Levi, sed ex tribu Juda ortus, ex qua tribu nihil de sacerdotali praecepto accepit: utique propter mysterium sacramenti, quod Christianis celebrare praeceptum est, ut non secundum Aaron pecudum victimas, sed oblationem panis, et vini, 134.0768A| id est, corporis et sanguinis ejus sacramentum in sacrificium offeramus.
« Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurget alius sacerdos. » Et amplius adhuc, hoc est, non solum de alia tribu, sed excellentioris honoris, et secundum ordinem Melchisedech manifeste exsurget, facta sacerdotii comparatione, Melchisedech esse meliorem, quam Levi, qui in imaginem pontificatus, quem in aeternum suscepturus erat Christus, ante praecessit. « Qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis. » Factus est, inquit, sacerdos Christus, non secundum legem praecepti carnalis. Lex quippe ex multa parte carnalis erat. Quid est, « praecepti 134.0768B| carnalis? » Circumcidite, inquit, carnem; lava carnem; munda carnem. Promissiones erant, multum vivere, lac et mel, pax. Ex hac lege sacerdotium suscepit Aaron. Christus, inquit, secundum virtutem vitae insolubilis. Secundum virtutem dicit, non secundum legem. In lege enim infirmitas fuit Veteris Testamenti, quia umbra erat, et ideo in ea virtus stare non potuit. Haec autem vita insolubilis est, quia non figura, sed veritas est. Et ideo in Evangelio non infirmitas, sed virtus esse constat, et insolubilitas secundum virtutem.
« Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. » In hoc ordine Melchisedech Christus sacerdos in aeternum nuncupatur, quia ille carnales victimas non offerebat, 134.0768C| nisi panem et vinum: sic et Christus oblationem panis et vini offerens Deo Patri, id est, corpus et sanguinem suum: quam oblationem quotidie offerimus super altare, et sumimus.
« Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex. » Reprobatio illa est, de qua Isaias dicit: « Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominabile est mihi. Neomeniam, et Sabbatum, et festivitates alias non feram; iniqui sunt caetus vestri: Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea (Isai. I, 13). » Hic contendunt aliqui, quod dixit: « Propter infirmitatem ejus: » nam et alibi ostendit infirmitatem ejus, cum dicit: « In quo infirmabatur per carnem 134.0768D| (Rom. VIII, 3): » non ergo ipsa infirmata est, sed nihil perfecit lex; quia nec obedientem perfectum facere poterat: sed nec peccatum tollere, nec mortem vincere praevalebat. Sed quare implere non possit, in quo infirmabatur per carnem: jubendo enim infirmum, et non adjuvando, infirmatur; quia per carnem, id est, per concupiscentias carnis ex peccato venientes, quas solo libero arbitrio homo vincere non potest, nisi cum praecedente gratia, legis factor esse non poterit.
134.0769A| Et hoc est, quod idem Apostolus subjungens, ait: « Lex enim, » dicit, « nihil ad perfectum adduxit. » Subauditur, perfectio in Christo consummata est. Potest quidem et aliter intelligi, quomodo dicit legem infirmam esse, neminem ad perfectum adduxisse, dum dilectio Dei et proximi ibi mandatur, juxta quod in Evangelio legimus Dominum respondisse ad legisperitos: « Mandatum primum est: Diliges Dominum Deum tuum. Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet, et prophetae (Matth. XXII, 37; Marc. XII, 29). » Si enim continentur hic omnia, quomodo perfectio ibi non erat? Quia dilectio inimicorum in ea constituta non inveniebatur. Unde Dominus dicit: « Non veni solvere legem, sed adimplere 134.0769B| (Matth. V, 17). » Et in subsequentibus: « Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui vos oderunt (Ibid., 44). » Et ideo perfectio non in ea, sed in Novo Testamento reperitur.
« Introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. » Habebant quippe et illi spem, sed non talem. Sperabant enim promissiones carnales; id est, beneplacentes possidere terram, nihil mali pati; hic autem speramus, quia placentes Christo, non terram possidebimus, sed coelum. Magis autem est, ut vitam percipiamus illam, quam juxta illius Pauli vocem: « Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9), » magis Deo consistere, ad ipsum paternum solium pervenire, 134.0769C| ministrare cum angelis.
« Et quantum est, non sine jurejurando. » Et quantum est, istud sacerdotium Christi, sive introductio, vel spes nostra, non sine jurejurando? Illud vero sacerdotium, vel illa omnia, quae ante praecesserunt, promissa sunt; istud vero sacerdotium cum juramento magnum sacerdotium manet in aeternum. Cum vero Scriptura testatur, verbo Dei manente, coelum et terram transire (Matth. XXIV, 35); quanto magis, dum juramentum addidit?
« Alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt: » et ideo sacerdotium eorum non in perpetuum manet. Sicut enim multi sacerdotes sunt, qui mortales sunt, sic unus est immortalis. Per Christi enim sacerdotium spes melior inventa est.
134.0769D| « Hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum. » Hoc dicens, ostendit sacerdotium Christi in aeternum manere. Et ideo dicit, cum jurejurando, ut facilius humanitas nostra credere possit quae dicuntur. Quaeritur quomodo dicit: « Juravit Dominus, et non poenitebit eum, » dum alibi dicit: « Poenitet me hominem fecisse in terra (Gen. VI, 7); » et: « Poenitet me Saul elegisse in regem? » (I Reg. XV, 11.) Non quod Deum aliquid poeniteat, sed illos fecit poenitere, qui mandata ejus non implent; sicut illi poenituerunt, qui Noe in diluvio non audierunt. Vel « non poenitebit, » id est, non mutabit.
« In tantum melioris testamenti sponsor factus est 134.0770A| Jesus; » quia sacerdotium ejus perpetuum manet, et ipse interpellat pro nobis.
« Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes; idcirco quod morte prohiberentur permanere. » Hic ostendit non sacerdotium secundum ordinem Levi manere. Quomodo enim salvat, qui non semper vivit? Ad tempus siquidem illud, in quo vitam agebat, orabat pro eis, sicut multos legimus fecisse, sicut de Samuel. Postea vero siquidem moriebantur.
« Hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum; semper vivens ad interpellandum pro eis. » Hic autem non ita, sed salvat in perpetuum: Christi enim sacerdotium perpetuum est, et salutem humani generis 134.0770B| dans; ideo salvare in perpetuum potest, dum ipse aeternus est. Sed tamen « accedentes, » non recedentes, « per ipsum ad Deum; » id est, nemo venit ad Patrem, nisi per me. « Ad interpellandum, » non ad judicandum, « pro eis; » id est, pro illis qui accedunt, interpellat, siquidem non voce, sed praesentia.
« Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus. » Talis enim decebat. Non per hoc nostram sanctitatem commendat, sed nimiam iniquitatem, quam nemo potuit curare, nisi ille. Laus enim est medici, gravis infirmitas sanati. « Sanctus, » interiore homine, « innocens » manibus, « impollutus » corpore; quia 134.0770C| sine ulla contrarietate peccati, et absque semine viri: « segregatus a peccatoribus, » id est, a consensione peccati; quia peccatum non habuit, nec inventus est dolus in ore ipsius: « excelsior coelis factus; » quia super omnes coelos ascendit, super omnem creaturam praesidet, regendo, et sustinendo, gubernando, et dominando.
« Qui non habet quotidie necessitatem, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo. » Sacerdotes quippe Veteris Testamenti, propter facinora sua necesse habebant offerre hostias. Primum enim pro semetipsis, deinde, pro populo offerebant (Levit. XVI, 6); hic vero semetipsum hostiam fecit pro nostris delictis: « Hoc fecit semel, se offerendo, » non quotidie, quemadmodum 134.0770D| sacerdotes supradicti faciebant, sed semel in cruce positus, pro delicto populi se hostiam obtulit Patri.
« Lex enim homines constituit infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum. » Ac si diceret: Quandiu enim de hominibus sacerdotes eligebantur, sine infirmitate esse non potuerunt, id est, sine peccato: nam peccatores, et transgressores erant, quia « nihil ad perfectum adduxit lex. Sermo » quippe, de quo dixit, de Christo intelligendus est; unde dicit Propheta: « Juravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4). » « Post legem » quippe, id est, post dationem legis; 134.0771A| « Filium autem in aeternum perfectum: » non nunc solum sine peccato, sed semper: nunquam peccavit ille in sacerdotium electus: sine peccato fuit, quia peccatum non habuit, nec inventus est dolus in ore ejus (Psal. XXXI, 2).
(CAP. VIII.) « Capitulum autem super ea quae dicuntur. Talem habemus Pontificem. » Capitulum diminutivum est: accipite dictum; id est, de capite recapitulandum est, quae supra diximus. Talem, inquit, habemus pontificem, qualem scilicet illum supra ostendi, hoc est, secundum ordinem Melchisedech: « qui consedit in dextera sedis magnitudinis in coelis, sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Deus, et non homo. » In dextera igitur sedere, quod dicit, prosperitas aeternae vitae 134.0771B| intelligitur: « sanctorum minister, » unde ipse Dominus dicit: « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28). » Tabernaculum hoc in loco, coelum dicit, quod fixit Deus, ut scriptum est: « In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). » Et ideo verum tabernaculum, quia Dominus illud fixit, et non figuraliter, sicut illud, quod Moysi manibus operatum est; et ideo dicitur veri quia figura non fuit.
« Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. » De sacerdotio levitico dicit, quia hostias carnales pro suis et populi delictis offerebant.
« Unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. » Unde necesse est Christum habere aliquid, 134.0771C| quod offerat, hoc est, corpus suum, et sanguinem per membra sua offerendo quotidie, in quibus, ut sit sacerdos nobis necesse est.
« Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerrent secundum legem munera. » Si Dominus carnaliter et visibiliter hic in terra modo habitaret, necesse esset carnaliter secundum legem sacerdotes esse. Non autem poterant auferri significantia sacrificia, priusquam illud sacrificium Sanctum sanctorum, quod corpus ejus est, fuisset oblatum. Nondum enim obtulerat in passione holocaustum suum. Non autem oportebat umbram auferri, priusquam illud, quod significabatur, confirmatum esset contestatione apostolorum praedicantium et fide credentium populorum.
134.0771D| « Qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide, inquit, omnia facito secundum quod tibi ostensum est in monte (Exod. XXV, 40). » Omnia siquidem, sive sacerdotium, sive tabernaculum, sive sacrificia, umbrae fuerunt, et exemplaria: coelestium figuram ostendebant, coelestium quippe deserviunt; id est, Novi Testamenti opera, quae Ecclesiae coelestia nuncupantur opera, quia ex ea coelestia promerentur. Ad exemplum quippe tabernaculi Ecclesia constructa est, quia sicut tabernaculum in eremo institutum est; ita Ecclesia in hujus vitae eremo est constituta, de 134.0772A| qua Psalmista ait: « Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum (Psal. XXVI, 5). » Variis igitur speciebus instruitur tabernaculum, partim pretiosis, partim vilioribus: per quod demonstratur alios sanctos, alios esse peccatores in Ecclesia, fideles autem omnes, et intra corpus Ecclesiae constitutos.
« Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sanctum est. » Melius ministerium sortitus est Christus, quam quod Moyses ministrabat. Vides, inquit, quanto melior haec illa celebratione; siquidem illud exemplar, et forma, ista vero veritas. Tanto, inquit, melioris testamenti mediator, quanto melius sortitus est ministerium, 134.0772B| testamenti novi, ubi peccata nostra remittuntur, et vita aeterna promittitur. Melius, quia in lege veteri requiescebant, sed ad tempus, et peccata non remittebantur; sed ut auditores plus laetificaret, dicit: « Quod in melioribus repromissionibus sanctum est. » Unde hoc certum est ex illis; quoniam illud quidem exclusum est, istud autem pro illo introductum est. Propterea enim eminet, quia melius est. « Sanctum est, » inquit; hoc est, sanctius illo testamento. et melior illa repromissio. quae vitam aeternam promittit, quam quae bona terrena promittit.
« Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. » Si lex veteris testamenti culpas nostras sanasset, non secunda lex requireretur, 134.0772C| sicut hic dicit propheta:
« Vituperans enim eos, dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda testamentum novum (Jer. XXXI, 31). » Propter veteris enim hominis noxam, quae per litteram jubentem, et minantem minime sanabatur, dicitur illud testamentum vetus; hoc autem, novum propter novitatem spiritus, quae hominem novum sanat a vitio vetustatis.
Denique attende quod sequitur: « Non secundum testamentum, quod pepigi cum patribus eorum. (Jer. XXXIV, 13.) » Quia illud vetus erat, hoc novum est. Quomodo igitur illud vetus, hoc novum, cum lex eadem impleatur per testamentum novum, quae dixit in Veteri: « Non concupisces (Exod. XX, 17; 134.0772D| Deut. V, 27), » nisi quia quod ibi prohibuit, hic implevit?
« In die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti. » Definivit quippe tempus, quod testamentum dicat. Non enim dixit, testamentum, quod feci patribus eorum, ne forte illud, quod ad Abraham aut Noe factum est, ipsum esse aestimarent. Ideo intulit: « In die qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti. » Ergo illud vetus erat, quia hoc novum est. Unde igitur illud vetus, hoc novum, cum lex eadem impleatur per testamentum novum, quae dixit in Veteri: « Non concupisces? Quia ipsi, » inquit, 134.0773A| « non perseveraverunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. » Ergo propter veteris hominis noxam, quae per litteram jubentem et minantem minime sanabatur, dicitur illud testamentum vetus; hoc autem novum, propter novitatem spiritus, quae hominem novum sanat a vitio vetustatis. Sic enim coelum novum dicitur, cum idem ipsum debet permanere; sed propter quod in aliquo debet excludi, in aliquo permanere, ideo dicitur novum. Ac si diceret: Perfectionem faciam, ubi non figura, sed ipsa veritas ostenditur. Manum, quod dicitur, apprehendere, potestatem suam, et illorum adjutorium demonstrat. « Quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. » Neglexi eos, quod dicit, ac 134.0773B| si dicat: Reliqui eos secundum desideria cordis eorum.
« Quia hoc testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mente eorum, et in corde eorum superscribam eas. » Leges enim suas scribet in cordibus eorum, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam quia veteris testamenti promissa terrena sunt, licet, exceptis sacramentis, quae umbra erant futurorum, sicut est circumcisio, et Sabbatum, et aliae dierum observationes, et quarumdam escarum, caeremoniae, et multiplex sacrificiorum, sacrorumque ritus, quae vetustati, carnali legi, jugoque servili congruebant, talia quippe contineat praecepta justitiae, qualia nunc quoque observare 134.0773C| praecipimus, quae maxime duabus illis tabulis, sine figura adumbratae significationis, expressa sunt, sicuti est « Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces, » et si quidem est aliud mandatum, quod in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tanquam teipsum, tamen quia in eo, dixi, promissa terrena et temporalia recitantur, quae bona sunt hujus corruptibilis carnis, quamvis eis sempiterna atque coelestia, ad novum scilicet testamentum pertinentia, figurarentur: nunc ipsius cordis bonum promittitur, spiritus bonus mentis, hoc est, intelligibile bonum, cum dicitur: « Dans leges meas in mente eorum, et in cordibus eorum scribam eas. » Unde significavit eos non forinsecus habere, sed ipsam legis justitiam dilecturos.
134.0773D| Deinde addidit et mercedem. « Et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. » Quid hoc bono melius, quid hac felicitate felicius? Vivere Deo, vivere de Deo, apud quem est fons vitae, et in cujus lumine videbimus lumen! De hac vita dicit ipse Dominus: « Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum (Joan. XVII, 3). » Hoc enim et ipse promittit dilectoribus suis, dicens: « Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21): » utique in forma Dei, in qua aequalis est Patri, non in forma servi, in qua se et impiis ostendebat. Tunc enim fiet quod scriptum est: 134.0774A| Tollatur impius, et non videat gloriam Domini (Isai. XVIII, 26), quoniam ibunt sinistri in ignem aeternum; justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 46). Quae vita aeterna, sicut commemoravi, definita est ea esse, ut cognoscant unum verum Deum. Hinc dicit et Joannes: « Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). » Haec similitudo nunc incipit reformari, quandiu homo interius renovatur de die in diem, secundum imaginem ejus qui creavit eum. Sed ad illius eminentiae perfectionem, quae tunc futura est, quid hoc, aut quantum est? Siquidem Apostolus ad illa ineffabilia, qualecunque adhibens de notis rebus exemplum, parvulam 134.0774B| aetatem virili comparavit aetati: cum essem, inquit, parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, quae parvuli erant, deposui (I Cor. XIII, 11). Cur autem hoc dixerit, consequenter ostendens, « videmus, inquit, nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte: tunc autem cognoscam, sicut cognitus sum (Ibid. 12): » proinde etiam per hunc prophetam, cujus testimonium pertractamus, hoc additur, ut in eo merces, in eo finis, in eo perfectio felicitatis, in eo beatae aeternaeque vitae summa consistat. Cum enim dixisset: « Et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi populus, » continuo addidit: « Et non docebit unusquisque proximum suum, 134.0774C| et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum. » Nunc certe jam tempus est testamenti novi, cui est facta promissio per haec verba, quae ex illa prophetia commemoravimus. Cur hoc adhuc dicit, unusquisque proximo suo et fratri suo: « Cognosce Dominum? » An forte non dicitur, cum Evangelium praedicatur, et ejus ipsa fit praedicatio, ut hoc ubique dicatur? Nam unde se Apostolus gentium dicit esse doctorem, nisi quia hoc fit, quod ipse ait: « Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo audient sine praedicante (Rom. X, 14)? » Cum ergo nunc ista praedicatio usquequaque crebrescat, quomodo tempus est testamenti novi, de quo propheta dixit: « Et non docebit unusquisque 134.0774D| proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, quia omnes cognoscent me a minore usque ad majorem eorum: » nisi quia ejusdem testamenti novi aeternam mercedem, id est, ipsius Dei beatissimam contemplationem promittendo conjunxit? Quid ergo est, omnes a minore usque ad majorem eorum, nisi omnes pertinentes spiritaliter ad domum Israel, et ad domum Juda, hoc est, ad filios Isaac, ad semen Abrahae? Ipsa est enim promissio, de qua ei dictum est: « In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12). » Non enim qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen. « Quoniam onnes scient a minore usque ad majorem eorum. » Omnis Israel, 134.0775A| et domus Juda; neque enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel, sed omnes, quibus dicitur in psalmo: « Pro susceptione matutina (Psal. XXI, 1), » hoc est, pro luce nova testamenti, scilicet novi, « universum semen Jacob magnificate eum, timeat eum omne semen Israel (Psal. XXIV, 25). » Universum semen prorsus. Non omne semen, semen promissorum atque vocatorum, « sed eorum qui secundum propositum vocati sunt. » Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificabit; quos autem justificavit, illos et glorificabit (Rom. VIII, 28, 29). » Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei tantum quod ex lege est, id est, quod ex veteri testamento venit ad novum, sed ei, quod ex fide 134.0775B| est, non sibi promissa lege: ex fide autem Abraham, id est, imitatores filii Abraham, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est: « quia patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII, 5). » Omnes ergo hi praedestinati, vocati, justificati, glorificati, cognoscent Dominum gratia testamenti novi, a minore usque ad majorem eorum.
« Quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum illorum jam non memorabor. » Iniquitates eorum, quod dicit, propitiari modo in novo testamento, et peccata illorum jam non memorari, idest, de idololatria, quod ante coluerunt et deos alienos adoraverunt.
« Dicendo autem novum, antiquavit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. » 134.0775C| In eo quod dixit novum, vetustum ostendit primum. Vide quomodo honoravit legem, et noluit eam dicere vetustam nominatim. Verumtamen hoc dixit: Si enim illud in novum esset, nequaquam etiam istud testamentum postea novum vocaret.
(CAP. IX.) « Habuit quidem et prius justificationes culturae et sanctum saeculare. » Ostendit et sacerdotium et testamentum, quia finem habiturum erat illud, et ipsum tabernaculum et sancta sanctorum. Omnia siquidem figurata esse demonstrat. Priora fuerunt judicia temporis, ubi per hostias omnia faciebant. Quid ergo habuit? Habuit quidem primum. Quid est testamentum? Scilicet justificationes culturae. Quid sunt justificationes? Significationes, quae tunc erant, quae nunc, inquit, non habentur. Ostendit 134.0775D| illud cessasse. Sanctum saeculare dicit, quoniam omnibus licebat intrare; et manifestus erat ille locus in illo tabernaculo, ubi sacerdotes stabant, ubi Judaei, ubi proselyti, et gentiles, et Nazaraei, quoniam ergo et gentibus accessibile erat, saeculare illud appellat.
« Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa et propositio panum, quae dicitur sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro; in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, 134.0776A| et tabulae testamenti, super quae etiam Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium. » Haec signa erant mundi. Omnia enim venerabilia erant, et clara magnitudinis indicia, et munimenta, et tabulae, inquit, testamenti; fregerat quippe eas; et manna: murmuraverunt enim, et ut deduceretur ad posteros memoria, imperavit illud in urna aurea servari. Et virga Aaron, inquit, quae floruerat. Multifaria quippe Christi Ecclesiae Moyses typice sacramenta monstrabat; quae tamen non aperte populo, quem erudiebat, proferre valebat; sed potius per figuram et opus candelabri ac vasorum ejus signabat, donec veniret ipse Dominus ac Redemptor noster in carne, qui interiorem ejusdem figurae sensum Ecclesiae, data sancti Spiritus gratia, reseraret; 134.0776B| ut et moriendo in cruce velum templi scinderet, atque ea, quae tecta fuerant, arcana sanctorum patefaceret, et post resurrectionem discipulis apparens, aperiret illis sensum, ut et haec, et alia Scripturarum secreta spiritaliter revelatis oculis mentis, conspicere possent. Tabernaculum quippe figurabat Ecclesiam Dei, de qua Psalmista ait: « Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum (Psal. XXVI, 5). » Candelabrum, tabernaculum, sicut et mensa, universalem praesentis temporis Ecclesiam designat. Ideo namque sunt ante velum coram arca testamenti posita, quia necdum ad visionem in coelis sui Redemptoris meruit intromitti. Sic mensa est, qua his, qui esuriunt et sitiunt justitiam, victum quotidie coelestem, ne in tentationibus 134.0776C| deficiant, impendit. Quae mensa, id est Scriptura sacra, de lignis Setim facta perhibetur (Exod. XXV, 23); id est, de fortibus sanctorum Patrum verbis, actibusque compacta, ad cujus unitatem ex toto orbe vocibus apostolicis Dei populus congregatur. Candelabrum est praedicatio sancta, quia lucem errantibus ostendit. Mensa pariter et candelabrum est, quia sanctis edocta litteris, et animam esurientem satiare bonis et sedentibus in tenebris atque umbra mortis lucernam verbi subministrare didicit; cui lucernae dum sese humiliter subjecit, ad agenda videlicet quae Dei sermone praecipiuntur, a suis se voluptatibus cohibens, ad speranda ac diligenda quae promisit a visibilibus 134.0776D| se gaudiis sustollens, quasi candelabrum ejus efficitur, quia suis per omnia voluntatibus imperium coeleste praeponit, seseque humilians, claritatem verbi Dei omnibus, et praedicando et faciendo praemonstrat. Propositio panum corpus Domini, quod in ministerio quotidie accipiendum est. Tabernaculum primum, sicut diximus, statum sanctae universalis Ecclesiae designat, quae partim jam cum Domino regnat in coelis, partim adhuc vita decedentibus ac succedentibus sibi membris suis peregrinatur a Domino. Secundum tabernaculum, coelestem Jerusalem possumus intelligere. Dicit autem sancta sanctorum 134.0777A| esse coelum (Hebr. XII, 24), et velamentum coelum, et carnem intrantem in interiora velaminis (Hebr. VI, 19), hoc est velamentum carnis ejus (Hebr. X, 20). Aureum thuribulum, idem ipse Christus est. Arca testamenti non incongrue ipsam Domini et Salvatoris nostri incarnationem designat, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Circumtecta ex omni parte auro mundissimo, quia assumpta a Filio Dei humana natura, et intus virtute sancti Spiritus plena erat, et foris hominibus aperte sancti Spiritus opera praemonstrabat. Urnam quoque auream, hoc est, carnem intelligimus Christi puram atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetuae divinitatis conservat, et angelici illius panis perennem coelestem gerit dulcedinem. Necnon etiam 134.0777B| virgam Aaron, id est, ejusdem summi verique pontificis, non nisi Domini nostri Jesu Christi salutare vexillum, et immortalis memoriae semper viriditatem frondentem. Tabulae quoque lapideae non incongrue duplicis testamenti perpetuam firmitatem designant. Propitiatorium quippe non aliud quam Dominum Salvatorem, scilicet specialius in eo viscera pietatis designat; de quo dicit Apostolus: « Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius (Rom. III, 25). » Nam et ideo desuper posuit, quia superexaltatur misericordia judicio: unde et Psalmista: « Suavis, inquit, Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus (Psal. CXLIV, 9). » Cujus a dextris, et a sinistris duo cherubim consistunt, quod est plenitudo scientiae, id est, dilectio 134.0777C| Dei et proximi; per quod Dominus ostenditur. Nemo enim potest pervenire ad Dominum, nisi per charitatem. Plenitudo enim legis dilectio est. Alii eadem duo cherubim, duo intelligunt testamenta, quae propitiatorium Dei, id est, Christi sacramenta obumbrant, testante propheta: « In medio duorum animalium cognosceris (Isai. I, 3). »
« De quibus non est modo dicendum per singula; » fortassis, quia multo sermone opus habebant, ideo dixit: « De quibus non est modo dicendum per singula. » Quoniam non haec sola erant, quae videbantur, sed aenigmata. Ad quod nos, in quantum ille dedit qui os mutorum aperuit et linguas infantium facit disertas (Sap. X, 21), accedere procuravimus.
134.0777D| « His vero compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes. » His ita praeordinatis, sicut superius Apostolus narravit; in priori quidem tabernaculo semper intrabant sacerdotes, donec veniret Mediator Dei, qui semel introiit. Erant quidem ista, sed non fruebatur eis populus: non enim videbat illud quod praefigurabant. Proinde non illis magis erant constituta quam illis, quibus prophetabantur.
« In secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia. » Intueris jam formas ante praemissas. 134.0778A| Ne enim dicerent quomodo unum est sacrificium? Ostendit illud jam inde ab initio, siquidem quod sanctius erat, unum erat. Tunc enim pontifex, inquit, semel offerebat, et semel credimus Mediatorem nostrum in passione oblatum. Et bene dixit, « non sine sanguine: » id est, non sine passione Salvatoris nostri redempti sumus.
« Hoc significante Spiritu sancto, » subauditur, a Moyse, quod Christus semel pateretur pro genere humano: « Nondum propalatam esse sanctorum viam (Exod. XXX, 10; Lev. XVI, 2). » Idcirco adhuc illa manebant, quia necdum ista apparebant, quae per illas imagines umbraticas significabantur.
« Adhuc priore tabernaculo habente statum. Quae parabola est temporis instantis. » Illud enim tabernaculum 134.0778B| figura fuit temporis instantis, id est, praesentis Ecclesiae, quae nunc in novo testamento est.
« Juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismis, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. » Attende quod nihil ad perfectum adduxit lex. Per veteres quippe hostias non potuerunt emundari; non enim sordes animae demittebantur, sed tantum circa corpus erant, secundum legem mandati carnalis. Non enim adulterium, non homicidium dimittere poterat. Hoc enim agebat: hoc comede; illud non comedas. « Solummodo differentia in cibis et in potibus. » Hoc potare, inquit; 134.0778C| hoc non licet. « Et variis baptismis et justitiis carnis. » Haec enim erat justitia carnis. In hoc dejicit illa sacramenta, ostendens quia nullam habebant virtutem. Et, quousque ad tempus corrigerentur, usque dum transirent vetera; umbrae et figurae quae fuerunt; et venissent nova.
« Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum; id est, non hujus creationis; neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. » Christus, inquit, assistens, sive ut in quibusdam codicibus habetur, adveniens, hoc est, ad hoc ipsum veniens, non aliis succedens. Non primo advenit, et tunc 134.0778D| factus est, sed simul venit. Et non dixit, adveniens pontifex hostiarum, sed bonorum; veluti non valens sermone universum exprimere. Tabernaculum non manufactum, ipsam carnem pontificis nostri dicit, et vere non hujus creationis, quia tota Trinitas operata est in ea. Neque ex his creaturis est, sed spiritalis ex Spiritu sancto. Ac per hoc est, amplius et perfectius, quia cuncta sancti Spiritus operatio habitat in ea, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis. Corporaliter « per proprium, inquit, sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. » Quando dicit, « inventa, » ostendit eorum esse, qui non inveniebantur. Alii sacerdotes frequenter 134.0779A| intrando non invenerunt; iste per unum ingressum aeternam redemptionem invenit.
« Sancta » hoc in loco, coelum appellat, in quo introivit. Intuere quomodo tabernaculum, et velamen et coelum illud Dominicum corpus vocat. Quare ergo hoc facit? Secundum aliam, et aliam significationem. Ut puta veluti, quod dico velamen, coelum est. Sicut enim muro quodam discernit sancta per velamen, sic et caro abscondens divinitatem. Tabernaculum quippe, et velamen et coelum, quidquid intus retinent, foris non apparet, ita caro abscondens, sicut diximus, divinitatem.
« Si enim sanguis hircorum, et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per 134.0779B| Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? » Si enim carnem, inquit, potest mundare sanguis taurorum, multo amplius animae sordem diluit sanguis Christi. Hic ostendit utriusque mundationis differentiam, quomodo autem ista excelsa sit, illa autem humilis. Merito siquidem, quia illa mundatio, sanguis taurorum; ista autem Christi. Et non ei sufficit nomine tantum hoc signare: ponit etiam modo differentiam: « qui per Spiritum, » inquit, « sanctum, seipsum obtulit immaculatum Deo; » hoc est, sacrificium, immaculatum erat, mundum a peccatis; hoc enim per Spiritum sanctum, non per ignem, neque per vituli sanguinem. « Et mundabit, » inquit, « conscientiam 134.0779C| nostram ab operibus mortuis. » Bene dixit, ab operibus mortuis. Hic, si quis tetigerit opus mortuum, contaminatur; ibi, si quis tangebat mortuum, polluebatur. « Ad serviendum, » inquit, « Deo viventi. » Viventem quippe dicit, propter distinctionem deorum mortuorum. Hic manifestat, quia opera mortua habentes non possunt servire Deo vivo et vero. Nullus igitur opera mortua habens, ingredi potest ad Patrem. Si enim eum, qui corpus mortuum tangebat, non oportebat intrare in templum, quanto magis eum, qui opera mortua habet? Pollutio quippe est pessima. Mortua quippe opera sunt quae vitam non habent, quae foris non operantur. Sicut enim mortuum corpus ad nullum sensum est utile, verum etiam contristat appropinquantes; sic et peccatum confestim 134.0779D| rationale nostrum percutit, et non permittit neque intelligentiam ipsam quiescere, sed perturbat, et commovet, et continuo in animam insilit. Non vides eos, qui morbo afficiuntur, quomodo tumore quodam occupantur, quomodo vertunt se atque revertunt, quomodo foetoribus sunt repleti, quomodo turpes sunt eorum facies, quomod per totum immundi sunt? Tales quippe sunt etiam peccantes, etsi non videntur.
« Et ideo novi testamenti Mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earumdem praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae haereditatis. » Diversae enim victimae, quae occidebantur in 134.0780A| lege, unam Christi mortem, quae pro nobis gratuita pietate peracta est, significabant, ut illius morte intercedente abluerentur culpae conscientiarum nostrarum, quae per sanguinem irrationabilium emundari non poterant. Idcirco Dominus et Salvator noster novi testamenti mediator factus est, ut per indebitam suam mortem umbrae pariter legis, et culpae hominum finirentur. « In redemptionem earumdem praevaricationum, quae erant sub priori testamento, » id est, per gratiam Christi accipiant remissionem peccatorum, quam habere sub priori testamento jubente, et non adjuvante percipere non potuerunt, et repromissionem accipiant aeternae haereditatis, id est, percipiant in Ecclesia per Christum quod lex ostendit, sed sectatoribus 134.0780B| suis dare non potuit.
« Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est, alioqui nondum valet, dum vivit qui testatur. » Fortassis enim possent multi, qui infirmius afficiebantur, ex eo, quod mortuus est Christus, maxime non credere promissionibus ejus. Hoc Apostolus exponit, exempla ex communi assumens consuetudine. Quale autem hoc est? Propterea igitur oportet, inquit, confidere, quia non viventibus testatoribus, sed mortuis, tunc firmata sunt testamenta et fortitudinem accipiunt. Testamentum tunc firmum erit postquam homo de hoc saeculo migraverit; vivens vero, quoties voluerit, mutabit. Ita mors Christi novum testamentum confirmavit. Propterea 134.0780C| pro nobis in Christo novum testamentum firmatum esse asserit, cujus similitudo vetus testamentum erat, in quo mors testatoris per victimas praefigurabatur. Si ergo quaeratur quomodo simus secundum verba ejusdem Apostoli cohaeredes Christi, et filii atque haeredes Dei (Rom. VIII, 17), cum etiam haereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo haereditas possit intelligi, respondetur ipso quidem mortuo factos nos esse haeredes, quoniam filii ejus et jam dicti sumus: « non jejunant, » inquit, « filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus (Marc. II, 19). » Haeredes ergo ejus dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem, per fidem dispensationis temporalis, quam in hac vita possidemus, quomodo testatus est dicens: « Pacem do vobis, 134.0780D| pacem meam relinquo vobis (Joan XIV, 27). » In offensione quippe eramus; mori nos oportebat; mortuus est pro nobis, et fecit nos dignos testamento; sed quia indigni facti sumus, non jam testamento opus erat, sed poena. Quid igitur gloriaris in lege? (Rom. II, 23.) In tantum peccatum quippe nos constituit, ut salvari non possemus alioquin, nisi Dominus pro nobis moreretur. Cohaeredes autem ejus efficimur, cum in fine saeculi absorbebitur mors in victoria (I Cor XV, 54). « Tunc enim similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan III, 2). » Quam haereditatem non ejus patris morte adipiscimur, qui mori non potest; quoniam quidem ipse 134.0781A| sit haereditas nostra, secundum illud, quod scriptum est: « Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). » Sed quoniam, cum vocati sumus, adhuc parvuli et ad spiritalia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se misericordia divina porrexit, ut quomodocunque cernere niteremur, quod non evidenter atque perspicue cernebamus. Id ipsum moritur, quod aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter enim dicitur moriturum esse, quod aufertur: « Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est (I Cor. XIII, 10). » Ita nobis quodammodo moritur pater in aenigmate, ut idem ipse sit haereditas, cum facie ad faciem possidebitur (Ibid., 12). Non quia ipse moritur: sed imperfecta in eum nostra 134.0781B| visio perfecta visione perimetur. Et tamen nisi illa prior nos nutriat, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei. Quod si etiam de Domino Jesu Christo, non secundum Verbum, in principio Deum apud Deum, sed secundum puerum, qui proficiebat aetate et sapientia, pius intellectus admittitur. Propria illa susceptione servata, quae communis ei cum caeteris hominibus non est, manifestum est eum justam, quam certe possideat haereditatem; non enim nos cohaeredes ejus esse possumus, nisi et ipse haeres sit. Si autem pietas non admittitur primo ex parte videretur homo Dominicus, deinde ex toto, quanquam in sapientia proficere dictus sit, corpore suo intelligatur haeres, id est Ecclesia, cujus cohaeredes sumus, quamvis ex 134.0781C| nobis constet. Sed rursum quaeri potest, cujus morte simus etiam nos haereditas Dei, secundum illud, « Dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8), » nisi forte hujus mundi, qua prius tanquam dominante tenebamur. Post autem cum dicimus: « Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14), » possidet nos Christus, mortuo illo, qui nos possidebat, cum ei renuntiamus morimurque illi, et ipse nobis.
« Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. » Quid est, dedicatum est? Firmum factum est, roboratum est; et illic siquidem sanguis, sicut etiam hic sanguis. Si autem illic non erat Christi sanguis, non mireris. Typus enim erat: unde dixit: « Neque primum sine sanguine dedicatum est. » Propterea oportebat testamenti solemnitatem 134.0781D| compleri etiam per mortem.
« Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus (Exod. XXIV, 8). Etiam tabernaculum et omnia vasa similiter aspersit. » Cur ergo, dic mihi, liber testamenti aspergitur et populus, nisi pretiosus sanguis jam ab initio de illo schemate praenuntiabatur? Sanguis vituli sanguis est Christi, quem sacrificium obtulit pro nobis. Hircorum vero sanguis idipsum, 134.0782A| sanguinem Christi praefigurabat; quia pro peccatis nostris oblatus est. Aqua baptismum praefigurabat. Lana coccinea, charitatem Christi, qua pro nobis passus est; hyssopus vero, humilitatem Christi, seu poenitentiam signat; liber ipsam sacram Scripturam. « Hic sanguis, inquit, testamenti, quod mandavit ad vos Deus. » Iste sanguis praefigurabat illum sanguinem, qui de latere Christi in cruce manavit. Hoc nos sanguine Christus aspersit, per verbum, quo dictum est: « Hic est sanguis novi testamenti in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28; Marc. XIV, 24; Luc. XXII, 20; Joan. LV, 56). » Hic sermo per hyssopum sanguine infectus aspergit. Et illic quidem corpus extrinsecus mundabatur, corporalis quippe erat mundatio; hic autem, quia spiritalis 134.0782B| est mundatio, in animam ingreditur, et mundat non simpliciter aspersus, sed velut fons emanans in manibus nostris. Illo siquidem sanguine, qui linitus erat, iterum diluebatur aspersus; non enim cruentus semper deambulabat; in anima vero non ita est, sed ipsi essentiae commiscetur sanguis, fortem illam faciens et mundam, et ad inenarrabilem pulchritudinem perducens. Ostendit autem deinde mortem non firmitatis causa esse solum, sed etiam mundationis, quoniam mors polluta res esse videbatur, et maxime quae per crucem fiebat, dicit, quia hoc magis mundavit, et mundat, quae pretiosa mundatio est et majoribus habetur. Propterea sacrificia antecesserunt, propter istum sanguinem. Propterea agni, et cuncta propter hoc fiebant. Tabernaculum enim 134.0782C| illi intelligendi sunt, de quibus propheta dicit: « quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo (Lev. XXVI, 12; II Cor. VI, 16). » Vasa vero diversa, turbae fidelium, quae omnes per Christum mundantur. Nam inde est quod sequitur:
« Et omnes pene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. » Quare hoc dixit, pene? Quare illud sic expressit? Quoniam in illis non erat perfecta mundatio, neque remissio perfecta, sed mundatio, et remissio perfecta in sanguine Christi est, qui pro nobis effusus est in remissionem peccatorum, et sine illo sanguine, id est Christi, redempti non sumus.
« Necesse est ergo exemplaria verorum, quae in coelis sunt, per hoc mundari: ipsa autem coelestia 134.0782D| melioribus sacrificiis, quam istis. » Sive, ut translatione nostra legitur: « Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his mundari; ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis. » Quomodo exempla sunt coelestium? Nunquid ipsum coelum, aut angelos vocat coelestia? Nihil tale, sed ipsam mundationem Christi, coelestis namque est, quamvis in terra celebretur. Necesse enim fuit per hanc hostiam spiritalem mundum mundari. Ergo si bruta animalia propter rationale animal, id est, hominem, dignae victimae non fuerunt; requirenda erat coelestis hostia, id est, homo, qui pro hominibus 134.0783A| offerri debuisset, ut pro rationali peccante rationalis hostia mactaretur. Sed quia homo sine peccato inveniri non poterat, et oblata pro nobis hostia tunc nos a peccato mundare potuisset, si ipsa peccati contagione careret, inquinata quippe inquinatos mundare non posset; ergo ut rationabilis esset hostia, homo fuerat offerendus, ut vero a peccatis mundaret hominem, homo sine peccato. Si ex peccati commistione descenderet, perditos non salvaret. Proinde venit propter nos in uterum Virginis Filius Dei. Ibi pro nobis factus est homo. Sumpta est ab illo natura, non culpa. Fecit pro nobis sacrificium corpus suum. Exhibuit pro peccatoribus victimam sine peccato, quae ex humanitate mori, et ex sua justitia mundare potuisset. Hunc ergo cum post baptisma vidit antiquus 134.0783B| hostis, mox tentationibus impetiit, et per diversos aditus ad interiora ejus molitus est irrumpere. Victus est, atque ipsa inexpugnabili mentis ejus integritate prostratus. Sed quia ad interiora non valuit, ad ejus se exteriora convertit, ut, quia mentis virtute victus est, eum, quem decipere tentatione non valuit, carnis saltem videretur morte superare. Atque, ut ante a nobis dictum est, permissus est in illo, quod ex nobis mortalibus Mediator acceperat. Sed ubi potuit aliquid facere, ibi ex omni parte devictus est; et unde accepit exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior potestas ejus, qua nos tenebat, occisa est. Ipse namque interius victus est, dum quasi violenter egit exterius: et qui nos jure debitores mortis tenuit, juste in nobis jus 134.0783C| nortis amisit, quia per satellites suos ejus carnem perimendam appetiit, in qua nihil ex culpae debito invenit. Dominus ergo noster pro nobis mortem solvit indebitam, ut nobis mors debita non noceret. Bene itaque dictum est: « Prudentia percussit superbum (Job XXVI, 12). »
« Non enim in manufactis Jesus introivit exemplaria verorum, sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. » Sicut enim superius Apostolus per mortem Christi omnem mundationem opposuit, sive redemptionem; sic etiam et hic coelum instar templi opponit. « Non enim, inquit, in manufactis sanctis Jesus introiit, exemplaria verorum. » Igitur illa sunt vera; hoc autem, exemplaria. Etenim templum ita constitutum est, sicut 134.0783D| coelum. Deus enim jusserat cum honestamento multo fieri, ut magis oculis corporalibus attraherentur. Introire enim dicimus Jesum, secundum id quod homo est. (Nam secundum id quod Deus est, ubique et omnia implet) et non introiit in manufactis hominum, sed ipsum coelum jussione Domini creatum. Et non hanc solam differentiam ostendit, sed etiam pontificem proximum factum: « ut appareat, inquit, vultui Dei. » Non enim per signa quaedam, sicut alii sacerdotes, intrando in sancta, sed ipsum Deum videt illic. Proinde non ex coelo tantum, sed etiam 134.0784A| in ingressu rem venerabilem ostendit, « ut appareat vultui Dei pro nobis. » Quid est, pro nobis? Cum sacrificio ascendit, inquit, propitiare Patrem (Rom. III, 25): sicut in Epistola sua Joannes dicit: « Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2). » Quid jam miraris, si interpellat, cum eum constituit veluti sacerdotem, sicut in consequentibus dicit?
« Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi. » Ipse ergo et sacrificium et sacerdos et hostia. Si enim non hoc esset, multa etiam oportebat sacrificia offerri. Saepius oportebat crucifigi. « Alioquin oportebat eum, inquit, frequenter 134.0784B| pati ab origine mundi. »
« Nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium. » Frequentius oportuerat eum pati, quia necessarium fuerat, ut si voluisset, ab Abel, dum per singulas generationes peccaverunt, et passus fuisset, semper habuisset quod redimeret. Sed noluit, nisi tantum semel mori, quia una morte redemptio facta est. « Semel, inquit, in consummatione saeculorum. » Quare in consummatione saeculorum? Post multa peccata. Si enim a principio fieret, deinde nullus crederet; non oportebat autem secundo eum mori, infructuosa essent omnia, quia vero postea passus est, postquam 134.0784C| multa erant peccata, merito tunc apparuit. Quod etiam alibi dicit: « Ut ostenderet in saeculis supervenientibus divitias gratiae suae (Rom. IX, 23; Ephes. II, 7). » Et hoc semel in consummatione saeculorum, per proprium sanguinem, non per alienum. Alienus sanguis peccata explorare tantum potuit, salvare non potuit: Christi autem sanguis proprius est, non alienus, quia nec hircorum, nec agnorum, sicut in lege praeceptum erat; qui non solum peccata arguere, sed salvare potest. Constitutum est, inquit, semel mori hominibus. Quid ergo? Jam non morimur? Morte illa morimur, sed non manemus in illa; quod etiam neque mori est. Mortis enim tyrannis, et mors revera illa est, quando nunquam permittitur mortuis ad vitam reverti. Quando vero post mortem 134.0784D| vivendum erit et vita meliore, non est mors illa, sed dormitio. Quoniam ergo omnes retentura erat mors, propterea mortuus est ut nos liberaret. « Post autem judicium: » id est, quia recipiet unusquisque prout gessit in corpore sive bonum sive malum.
« Sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. » A quo oblatus est? Manifestum est quod a semetipso. Hic neque sacerdotem eum dicit solum, sed et victimam et sacrificium per se oblatum. « Semel, inquit, oblatus est ad multorum auferenda peccata, » id est, tollenda. 134.0785A| Quare multorum, et non omnium? Quia non omnes crediderunt. Non autem omnium peccata abstulit, propter quod credere noluerunt.
« Secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem. » Quia, sicut necesse est unumquemque nostrum post mortem recipere juxta opera sua, ita justum est, ut Christus, devicta morte et adepto regno, secundo appareat exspectantibus se, in salutem, et juste vindicet suos, qui injuste passus est ab alienis. Melior est haec apparitio exspectantibus se, in salutem, quam communis visio, de qua dicitur: « Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt (Apoc. I, 7). » Quod vero ait, secundo sine peccato apparebit, quomodo secundo sine peccato? Nunquidnam in primo venit cum peccato, de quo scriptum 134.0785B| est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus? (Psal. XXXI, 2.) Et ipse de se dicit: Venit enim princeps hujus mundi, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30). Hoc est ergo, secundo apparere sine peccato, jam non videri in similitudine carnis peccati, sed nec aliorum peccata portantem in corpore suo super lignum, sicut in primo adventu fecit, nec intervenire jam amplius pro peccatis, sed vindictam exercere in peccantes.
(CAP. X.) « Umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum, per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere, alioquin cessassent offerri; ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati, 134.0785C| sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. » Exemplar tantum, ostendit, non virtutem, sicut in imaginibus, exemplar hominis habet imago, non etiam virtutem. Umbra enim fuit, non ipsa veritas. Multifaria sacramenta Christi et Ecclesiae per umbram, id est, per figuram ostendebat, donec veniret ipsa veritas, quae interiorem ejusdem figurae sensum Ecclesiae suae data Spiritus sancti gratia patefaceret, et moriendo in cruce omnia illa sacramenta revelaret. Expiabantur peccata ad tempus, non remittebantur. Nunquam enim potuit accedentes perfectos facere, alioquin cessassent ultra offerri. Qua ratione eisdem sacrificiis semper curabantur auferri? Si enim ab omnibus 134.0785D| essent liberati peccatis, nequaquam per singulos dies offerrentur sacrificia pro omni populo et in vespere et in die. Proinde accusatio peccatorum fuit quod fiebat, non solutio, accusatio infirmitatis, non virtutis ostensio. Quoniam quippe primo hostia nihil valebat, etiam secundo offerebatur, quae etiam nihil proficiebat. In eo enim quod offerebantur, redargutio peccatorum erat; in eo quod semper, redargutio infirmitatis. Propter hoc imperavit, inquit, semper 134.0786A| offerri, propter infirmitatem, et ut memoria peccatorum fieret. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Offerimus quidem, sed ad recordationem facientes mortis ejus, et una est haec hostia, non multae. Quomodo una est, et non multae? Et quia semel oblata est; illa oblata est in sancto sanctorum, hoc autem sacrificium exemplar est illius; ad ipsum semper offerimus; nec nunc quidem aliud minus, aliud hodie, aliud cras, semper ad ipsum: proinde unum est hoc sacrificium. Alioquin hac ratione, quoniam a multis offertur, multi Christi sunt. Nequaquam, sed unus ubique est, et hic plenus existens, et illic plenus, unum corpus. Sicut enim qui ubique offertur, unum corpus est, et non multa corpora, ita etiam et unum sacrificium. 134.0786B| Pontifex autem noster ille est, qui hostiam mundantem nos obtulit. Ipsam offerimus et nunc, quae tunc est oblata. Oblata quidem consumi non potest. Hoc autem, quod nos facimus, in commemorationem fit ejus quod factum est. « Hoc enim facite, inquit, in meam commemorationem (Luc. XXII, 19; I Cor. II, 24). » Non aliud sacrificium, sicut pontifex, sed ipsum semper facimus. Magis autem recordationem sacrificii operamur.
« Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam, et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi: holocaustomata, et pro peccato non tibi placuit (Psal. XXIX, 7). Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam. Superius dicens: quia hostias, et oblationes, 134.0786C| et holocaustomata, et pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur, tunc dixi: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam, Deus. Aufert primum, ut sequens statuat. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem Corporis Jesu Christi. » Anteriores quidem ostendit inutiles esse hostias ad integram mundationem, et formam magis eas esse, nec esse acceptabiles. Nec illi placuerunt ab initio, sicut per Jeremiam prophetam VI, 20 dicit: Holocaustomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi (Isa. I, 11; Amos V, 21). Sed si illi non placuerunt, nec voluntas illius fuit: quomodo ergo imperavit ut offerri debuissent? Tali modo Apostolus, creatura Creatorem sequens, peregit: Volo 134.0786D| omnes homines esse, sicut meipsum (I Cor. VII, 7), in conscientia; et iterum: Volo, inquit, juvenes nubere, filios procreare (I Tim. V, 14). Ecce duas voluntates constituit, sed non ambae ejus sunt; primum dicens: Volo omnes homines esse sicut meipsum; secundo: Volo juvenes nubere: sic etiam hic non erat ejus voluntas ut praecedentia sacrificia fierent, sed, sicut superius dixit, quia non solum non voluit, sed nec desideravit hoc: ergo propter 134.0787A| voluntatem Dei sacrificabantur. Redarguta haec res erat, nullam habens virtutem, sed infructuosae, et inutiles erant; formae quippe erant futurorum Christi, et Ecclesiae; offerebant quippe ea, ne sine sacrificio sedentes, in cultum deorum alienorum, dum vidissent alios offerre, inciderent. Impositum enim illis erat in servitutem, non justificationem. Proinde sacrificare non est voluntas Dei. Et dum illi illa non placuerunt, statim advenit, sicut scriptum est: « Tunc dixi: Ecce venio: » quod de nullo alio, nisi de Christo dictum est. Sed, si formae erant, quomodo veritate veniente non cessarunt, neque discesserunt? Non enim poterant prius auferri, quam illud sacrificium sanctum sanctorum, quod corpus est, fuisset oblatum. Nam 134.0787B| qui postea illa sacrificia sacrificaverunt, semper Spiritui sancto restiterunt. Nec enim placita sunt illi, quae secundum legem offeruntur: « Nec hostia, nec oblatio, nec holocaustomata, et pro peccato illi placuit. » Et hoc non ex novo iterum testamento, sed ex prophetis ostendit, ex superioribus temporibus proferens testimonium, quia cessura erant. Ideo quippe hostias jam dictas offerre jussit, quia in figura erant ad hostiam veram, quae totum mundum de peccato solveret: et propterea reprobantur, quia jam vera hostia appropinquabat. Et dicit Propheta: « Ecce venio; in capite libri scriptum est de me (Psal. XXXIX, 7): » id est, Levitici, qui liber hostias imperat, et narrat. Dum autem sum principalis, et sola sufficiens hostia; ideo in capite, id est, in principio 134.0787C| ibri hostiarum de me scriptum est ut: « In principio fecit Deus coelum, et terram (Gen. I, 1). » Quid est, « ut faciam voluntatem tuam? » Memetipsum tradere, hoc est Dei voluntas, « in qua voluntate sanctificati sumus. » An etiam aliud dixit: Quoniam non sacrificia homines mundant, sed voluntas Dei? « Aufert primum, ut sequens statuat; » ac si dicat: Reprobat vetus, et affirmat novum.
« Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae nunquam possunt auferre peccata. Hic autem pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, de caetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus (Psal. CIX, 2). Una enim oblatione consummavit in sempiternum 134.0787D| sanctificatos. » Ministrare signum est ministrationis; ergo sedere signum est, ut ei ministretur. Illi multas hostias quotidie offerendo, non potuerunt auferre peccata. Hic autem semetipsum pro nobis obtulit, in sempiternum sedit in dextera Dei. Sedere in dextera, judicium suum demonstrat. « De caetero exspectans. » Qua causa ista dilatio? Ut ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. Inimici ejus sunt Judaei, et haeretici, vel omnes infideles, qui ponendi sunt sub potestate illius. Hic nimietatem, et potentiam subjectionis significans, non dixit, subjiciantur, 134.0788A| sed, « ut ponantur sub pedibus ejus. » Non igitur efficiamur ex numero inimicorum. Non enim illi soli inimici, qui infideles sunt, sed etiam qui vita immunda pleni sunt. « Prudentia autem carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 6); legi autem Dei non subjicitur. « Una enim oblatione consummavit; id est, ad illos post dies illos dicit Dominus: « Dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas; et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. Ubi autem horum remissio: jam non oblatio pro peccato (Jer. XXXI, 33). » Quod testatur quidem Spiritus sanctus per prophetam, adimpletum est. Illae statim discesserunt; quia veniente veritate, umbra discessit. « Ubi autem horum remissio, » inquit Apostolus, « jam non 134.0788B| oblatio pro peccato. » Et hoc non tantum sine scriptis, sed etiam cum scriptis argumentatus est Apostolus; et dictum propheticum adhibuit dicens: « Sacrificium et oblationem noluisti (Psal. XXXIX, 7); » et in hoc loco: Hoc testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus: Dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas, non in tabulis lapideis, sicut in populo veteri, sed in tabulis cordis carnalibus. « Et peccatorum, iniquitatum eorum non recordabor amplius. » Ac si diceret: Ubi recordatio peccatorum non est, jam necesse non est ut hostia offeratur. Unde et in consequentibus adjungit: « Ubi autem horum remissio, jam non oblatio pro peccato. »
134.0788C| « Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei. » Ostendens usque nunc pontificis, et hostiarum, et tabernaculi, et testamenti, et repromissionis distantiam, et multam differentiam: siquidem, inquit, illa temporalia haec autem aeterna; illa quidem de proximo parentia, haec permanentia; illa quidem infirma, haec autem perfecta; illa quidem forma, haec veritas: non enim juxta tale mandatum, inquit, carnale, sed juxta virtutem vitae insolubilis sacerdos factus est Jesus (Hebr. VII, 16). Et iterum: « Tu es sacerdos in aeternum (Ibid., 17); » ecce perpetuitas sacerdotis. Et de testamento illo dixit, 134.0788D| quod vetustum est: quod autem veterascit, et senescit, proximum est interitui. Hoc testamentum novum, remissionem peccatorum habens, illud autem nihil hujusmodi; nihil enim perfecit lex (Ibid., 19). Illud quidem sanguinem hircorum, non Christi habebat; hoc autem, proprium sanguinem Christi. Illud quidem manufactum habebat tabernaculum, hoc autem non manufactum; non enim, inquit, in manufactis sanctis Jesus introivit (Hebr. IX, 24). Quoniam igitur cuncta illa minora affirmat, haec autem majora; propterea, inquit, plus habemus fiduciam 134.0789A| per sanguinem Christi mundari, quam illi, qui carnaliter hostias offerebant. In tantum enim majorem fiduciam habemus, in quantum magis cohaeredes effecti sumus, et tanta dilectione fruimur. Introitum sanctorum, quod dicit, coelum, sive accessum ad spiritalia intelligere debemus. Nullus enim ad dona Spiritus sancti pervenire valebit, nisi per fidem. « Quam initiavit, inquit, viam novam: » hoc est, initium utendi dedit. Viam novam dicit, per quem ipse perrexit, tribuendo nobis exemplum humilitatis: non sequi caeremonias legis, sed satisfactionem spei. Dicendo autem, « novam, » conatur ostendere cuncta majora nos habere, siquidem nunc apertae sunt portae coeli: quod neque Abraham contigit. Sed viventem illa vocavit, hoc est perfectam, 134.0789B| permanentem per velamen, id est, carnem suam. Haec quippe caro secavit primo viam illam. Ipse autem dedicavit eam. Dedicavit autem illam hac ratione: quoniam ipse in eam perrexit. Velamentum autem merito vocavit, quia celat divinitatem: cum enim elevatus est in coelum, tunc apparuerunt coelestia.
« Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), et consideremus invicem in provocatione charitatis, et bonorum operum. » In quo accedamus? Sanctitate fidei, spiritali cultura in veraci corde, in plenitudine fidei, quia nihil est visibile 134.0789C| horum, neque sacerdos, sicut in veteri lege, quanquam nec sacerdos ingressus est in sancta. Sed etiam quia nos intravimus, propterea in satisfactione fidei; non cum haesitatione (quales sunt nunc plurimi dicentes, quoniam quorumdam erit resurrectio, quorumdam autem non) hoc est, non fidei, inquit; sic nos oportet credere de invisibilibus, et adhuc amplius. Hic quidem sensu percipimus; illic autem spiritu. « Aspersi corda a conscientia mala. » Ostendit quia non fides sola, sed etiam vita cum virtute quaeritur, et ut nihil sibi quisque conscius sit malignitatis. Non enim suscipiunt cum plenitudine fidei sancta ii, qui non ita afficiuntur. Nullus enim ingrediebatur in sancta, si lotus non fuisset. Et nullus profanus ingreditur in illam coelestem visionem, 134.0789D| nisi prius per poenitentiam lotus fuerit. Illi autem corpus aspergebant, nos conscientiam. Quare non dixit, mundati, et aspersi? Differentiam aspersionis volens ostendere, ideo protulit, « aspersi. » Aliud quidem esse Dei; aliud autem nostrum. Abluere quippe, et aspergere, Dei est; cum veritate autem accedere, et plenitudine fidei, cum gratia illius nostrum est. « Et abluti, » inquit, « corpus aqua munda. » Lavacrum baptismatis in hoc loco dicit; quia foris lavamur aqua, intus vero Spiritu sancto 134.0790A| mundamur. Quid est enim, accedamus cum veraci corde? Hoc est, sine simulatione. Vae enim peccatori ingredienti duabus viis. Nihil sit, inquit, falsum in vobis. Non alia quidem dicamus, alia vero cogitemus. Hoc est etiam non veri cordis. Hoc enim mendacium nequissimum, pusillanimis est; non credendo enim pusillanimitas efficitur. Hoc est enim, per fidem aspergere corda. « Fidelis enim est qui repromisit: et consideremus invicem in provocatione charitatis et bonorum operum. » Fidelis, quia non fallit; unde in alio loco dicit: « Fidelis est Deus, per quem vocati estis (I Cor. I, 9; Thess. V, 24). » Quoniam oportet ire illuc, et intrare in regnum. Nihil igitur scruteris, neque rationes exspectes; fide opus habent nostrae causae:
134.0790B| « Consideremus invicem in provocatione charitatis. » Quid est consideremus? Id est, intelligamus quod in quibusdam codicibus ita legitur. Ac si diceret: Si quis est virtute praeditus, hunc imitemur; in eum intendamus, ut diligamus et deligamur; ex dilectione quippe bona opera fiunt. Quid est, ad provocationem charitatis? Amplius diligere et diligi. « Et bonorum operum: » ut in hoc habeant aemulationem. Facere enim quam dicere, majoris virtutis est. Quantum ad doctrinam pertinet, multos habetis etiam vos doctores in vestra multitudine per opera ipsa hoc facientes.
« Non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. » 134.0790C| Aliquos in hoc loco non solum admonuit, sed etiam tacite culpavit. Charitas incrementatur per congregationem; unde Dominus ait: « Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20); » et Ecclesiastes: « Frater quippe a fratre adjutus, quasi civitas munita (Prov. XVIII, 19). » Magnum quippe bonum est congregatio. Ipsam namque charitatem operatur ferventiorem; ex ea cuncta optima generantur. Nihil namque bonum est, quod non per charitatem fit. Istam igitur confirmemus invicem. Plenitudo legis charitas. Non enim labore opus habemus, aut sudoribus. Si dilexerimus invicem, spontanea nobis via prosternitur ducens ad virtutem. Appropinquantem diem, quod dicit, illud est, quod in alio loco idem Apostolus dicit: « Dominus 134.0790D| prope est, nihil sollicite sitis (Philipp. IV, 5, 6); » nunc autem propinquus nobis est; salutis tempus jam abbreviatum est (Rom. IX, 23).
« Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccati hostia. » Non enim est hostia secunda. Hic iterum exsurgunt, qui poenitentiam auferunt. Quoniam in hoc non poenitentiam excludit, neque propitiationem, quae fit per poenitentiam, neque repellit, et dejicit per desperationem delinquentes. Non enim ita 134.0791A| est inimicus salutis nostrae. Sed quid? Secundum excludit lavacrum. Non enim dixit, non est ultra poenitentia, neque dixit, ultra non est remissio, sed hostia, inquit, non est; hoc est, crux ultra secunda non est. Hostiam quippe hanc vocat. Una namque perficit in perpetuum eos, qui sanctificantur (Hebr. X, 14). Non sicut Judaicae. Illud quod in hac Epistola qui deligentius pertractant, sic intelligunt, ut non de sacrificio cotribulati per poenitentiam cordis accipiendum sit quod dictum est, non adhuc pro peccatis relinquitur sacrificium; sed de sacrificio, de quo tunc loquebatur Apostolus, id est holocausto Dominicae passionis, quod eo tempore offert quisque pro peccatis, quo ejusdem passionis fide dedicatur, et Christianorum fidelium nomine baptizatus imbuitur. 134.0791B| Et hoc significat Apostolus non posse deinceps, dum peccaverit, iterum baptizando purgari. Quo intellectu non intercluditur poenitendi locus. Ita sane, ut eos, qui nondum baptizati sunt, nondum plenam scientiam veritatis accepisse, ut et jam baptizatus, intelligatur. Non autem omnis baptizatus, etiam scientiam veritatis accepit, propter quorumdam posteriorem provectum, vel miserabilem negligentiam. Et tamen illud sacrificium de quo loquebatur, id est, holocaustum Domini, quod tunc pro unoquoque offertur quodammodo, cum ejus nomine baptizando signatur, iterum, si peccaverit, offerri non potest. Non enim possunt denuo baptizari, qui semel baptizati sunt, quamvis etiam post baptismum per ignorantiam veritatis peccaverint. Ita fit, ut quoniam 134.0791C| sine baptismo nemo recte dicitur accepisse scientiam veritatis, sic licet quia omnis qui accepit eam, non relinquatur pro peccatis sacrificium; hoc est, non possit denuo baptizari, nec tamen omnis, qui non accipit per doctrinam scientiam veritatis, sic debeat arbitrari posse pro se illud offerre sacrificium. « Si jam ablutus est: id est, in se jam ejusdem veritatis per baptismum sacramenta percepit, non posse iterum baptizari. Tanquam si diceremus omnem hominem non esse quadrupedem; non ideo tamen omne animal, quod homo non est, quadrupes debet esse, etc. Eos enim, qui jam baptizati fuerint, curari melius dicimus, quam per poenitentiam renovari; quia renovatio in baptismo est, ubi quidem operatur poenitentia, sed tanquam fundamento manente. 134.0791D| Itaque a fundamento recurari aedificium potest: si autem fundamentum iterare quis voluerit, 134.0792A| totum aedificium subvertat necesse est. Propterea hoc dicit Hebraeis, quia ex Novo Testamento ad sacerdotium vetus declinasse videbantur. « Ideoque remittentes, inquit, initii Christi verbum, in consummationem respiciamus, ne iterum jacientes fundamentum poenitentiae a mortuis operibus, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii aeterni (Hebr. VI, 1, 2). » Ista omnia in baptismo traduntur, quae negat esse repetenda, utique in consecrandis fidelibus: nam in verbi Dei tractatione, atque doctrina non iterum tantum, sed saepius dicenda sunt, sicut rerum, de quibus disseritur, opportunitas flagitat. « Terribilis autem quaedam est exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. » 134.0792B| Hoc in loco Apostolus extremum judicii diem, sive ignem perpetuum manifestissime declarat. « Quae consumptura est adversarios. » Adversarios enim non infideles dicit tantum, sed etiam contraria virtuti agentes, daemones videlicet, seu haereticos, vel omnes male agentes concremabit, sive, quia et domesticos et familiares, idem ipse ignis accipiat etiam contrarios.
« Irritam qui faciet legem Moysi, sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur (Deut. XVII, 6). » Sine miseratione, inquit, ut nulla sit venia, nulla sit misericordia; quanquam Moysis esset illa lex, plurima namque ipse disposuerat. Quid est, coram duobus, vel tribus? Si duo, vel tres testificati fuerint, confestim judicium dant. Si 134.0792C| igitur in Veteri Testamento, ubi lex Moysi irrita fit, homines peccatores tanto ac tali supplicio condemnabantur: « Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? » Quomodo conculcat quisque Filium Dei? Cum enim indigne ex eo participat quisque per sacramenta, nonne peccata committit; nonne illum conculcat, nonne ipsum contemnit? Sicut ea quae conculcamus nullius momenti pendimus, sic et qui peccant, Christum nullius momenti existimant. Factus es corpus Christi, et tradis teipsum diabolo ut conculces Christum. « Et sanguinem, » inquit, « testamenti pollutum duxerit: » sive, ut in Graeco habetur, 134.0792D| « communem judicas. » Commune quidem, immundum, sive quod nihil amplius a caeteris habeat. Illi 134.0793A| quippe sanguinem Christi polluunt, qui haereticam doctrinam in se recipiunt, et non Christi, per peccata eorum Christum de se ejiciunt, Spiritui gratiae contumeliam faciunt qui non credunt quod in Ecclesia fit remissio peccatorum: ut dictum est: « Qui in Spiritu sancto blasphemaverit, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Luc. XII, 10; Matth. XII, 32; Marc. III, 29). » Siquidem et ille Spiritui gratiae contumeliam facit, qui quod ille tribuit, non exercet. Qui enim beneficium non suscipit, injuriat benefacientem. Fecit te filium; tu autem vis fieri servus? Venit ad habitandum apud te; tu autem adducis ei cogitationes malignas? Christus vult solidari apud te; tu autem eum conculcas per crapulam, per ebrietatem. Audiamus 134.0793B| qui indigne sacramenta participamus. Audiamus qui indigne ad mensam illam accedimus, quid sequatur:
« Scimus enim quid dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Et iterum: quia judicabit Dominus populum suum (Deut. XXXII, 35; Eccli. XXVIII, 1). » De inimicis hoc dictum est, qui male faciunt, non de his, qui male patiuntur. Hic autem et consolatur eos, dicens: « Ego retribuam. » Permanet enim in sempiternum Deus, et vivit: proinde etsi nunc non recipiunt, postea recepturi sunt. Illos oportet congemiscere, non nos. Nos enim in illorum incidimus manus; illi autem in manus Dei. Neque enim qui patitur, aliquod malum patitur, sed qui facit.
134.0793C| « Horrendum est incidere in manus Dei viventis. » Incidunt in manus Domini, qui judicia hominum contremiscentes, judicia Dei parvipendunt. Sed et tu quicunque peccator es, si non poenitueris, in manus Domini incides. Illud enim metuendum est, id est judicium Dei, hoc autem nihil est, id est judicium hominum. Cum viderimus igitur quemquam hic puniri, non tremiscamus ad praesentia, sed contremiscamus futura Dei judicia. Secundum misericordiam enim ejus, et indignatio ejus est, et semper super peccatores requiescit furor ejus in eos qui incidunt in manus ejus.
« Rememoramini autem pristinos dies, quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum, et in altero quidem opprobriis et tribulationibus 134.0793D| spectaculum facti. » Optimi medicorum cum malitiam secaverint, et per incisionem fecerint doloris augmentum, solatium statim afferunt, et remedium illi loco, ubi dolor inest, et perturbatam refovent animam; postquam autem recreaverint, alteram jam non adjiciunt sectionem: quin etiam illam, quae facta est, medicaminibus mitioribus et valentibus amplitudinem mitigare doloris confovent. Hoc etiam Apostolus fecit. Postquam concussit animas eorum, et compunxit mentione gehennae, et fidem faciens, quia omnibus modis oportet perire injuriantem Dei gratiam, et hoc ex lege Moysi 134.0794A| docens, et aliis testimoniis amplius hoc affirmans, et dicens metuendum esse incidere in manus Dei viventis, proinde ne multo timore desperantem animam absorberi faceret, consolatur eos per laudes et orationes, et immolationem domesticam ei proferens: « Rememoramini, inquit, pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis. » Ac si diceret: Quoniam introducti estis, qui non in ordine discipulorum eratis, tantam alacritatem demonstrastis, tantam fortitudinem; nunc per rememorationem rogo ut in ipsa perseveretis, ut, perdurantes in tribulationibus, possitis affectui esse unicuique. Dividit qualiter sustineant tentationes, seu certamina, quod est maximus titulus laudum. Deinde exsequitur minutatim dilatans sermonem 134.0794B| suum, et laudes plurimas proferens. Quomodo hoc? « Nunc quidem, inquit, opprobriis et tribulationibus spectaculum facti. » Gravis quippe res est opprobrium, et idonea ad animam subvertendam, et ad excaecandam mentem. Nam audi quod dixit Propheta: « Cum dicunt mihi, inquit, per singulos dies: Ubi est Deus tuus? » (Psal. XLI, 4.) Et iterum: « Si inimicus exprobraret mihi, sustinerem. » Quoniam valde appetens est gloriam genus humanum, propterea etiam opprobriis facile captivatur. Et non simpliciter dixit, opprobriis, sed etiam hic augmentum fecit, dicens: et spectaculum facti. Cum enim quis secreto exprobratur, contristatur quidem, sed multo amplius, cum coram omnibus; quantum erat malum, discedentes ab 134.0794C| infirmitate Judaica, et ad optimam vitam transeuntes, et paternas traditiones contemnentes, ut ab ipsis domesticis paterentur multa mala, a nullo haberent defensionem. Non habeo, inquit, quid dicam, quia hoc passi quidem estis, et forte doluistis, imo magis gaudebatis. Non solum, inquit, in propriis passionibus non erubuistis, quin etiam aliis taliter patientibus socii facti estis; quod de apostolis dictum esse arbitror. « In altero autem socii taliter conversantium effecti. » Ac si dicat: Vos, qui illis ministrastis, socii estis ipsorum in remuneratione.
« Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes 134.0794D| vos habere meliorem et manentem substantiam. » Vides quia de ipso dicit, et de aliis vinctis. Non enim putastis vincula esse illa vincula, sed sicut athletae, fortes sic stetistis; qui non solum in vestris opus non habuistis hortatione vel consolatione, verum etiam aliis hortatio et consolatio facti estis. « Et rapinam substantiarum vestrarum cum gaudio suscepitis. » Rapinam, quod dicit, cum gaudio suscepistis, id est qui res illorum ab illis abstraxeraut, cum gaudio susceperant, propter remunerationem aeternam. Mirabiliter satisfacit et comprobat. Nam rapina illa fortassis violentiae raptorum ascribitur. Nullus enim posset violentos 134.0795A| forsitan prohibere, possetis quippe; si velletis non esse rapinam, abnegantes fidem. Sed quod isto multo amplius est, hoc fecistis, ut cum gaudio ista toleretis; quod erat totum apostolicum opus, et dignum illis fortibus animabus ut flagellati gauderent. Remunerabantur enim, inquit, a facie concilii gaudentes, quia digni facti erant pro nomine Jesu inhonorari (Act. V, 41). Qui enim cum gaudio fert, ostendit quia habet mercedem. Quod dixit, « suscepistis, » ultroneam eorum patientiam declaravit. Quoniam suscepistis, inquit, cognoscentes habere vos meliorem substantiam in coelis et permanentem, et possidere firmam et stabilem, et quae perire non possit, sicut ista terrena perit.
« Nolite itaque amittere confidentiam vestram, 134.0795B| quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. » Non enim dixit, quia amisistis, sed nolite amittere. Quod enim amittitur, ut iterum acquiratur, labore multo indiget; quod autem tenetur, et formidinem habet, fortitudinem necesse est habeat. Nolite deficere in tribulationibus, quia magna est remuneratio. Hortatur enim eos, ut fortiores faceret, et stabilem ac firmam fidem haberent. Aliter enim Galatis loquitur, aliter Hebraeis, illis, ut Christus firmaretur in eis; istis, ut stabilitas firma fieret; illis dicit: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec reformetur Christus in vobis (Gal. IV, 19). » Et merito. Illi enim superius afficiebantur, propterea opus illis 134.0795C| erat increpativo sermone; isti autem aliquantulum frigidiores, unde mitiore magis sermone opus habebant. Nolite itaque amittere, inquit, confidentiam. Apparet ergo quia in confidentia multa erant ad Deum. Quae magnam, inquit, habet remunerationem. Propterea antecessit eorum cogitationem pene, dicens, si in coelis intelligitis vos habere substantiam meliorem, nihil requiratis, sed tantum hic patientia opus est, et non ut cadatis, sed ut in eisdem ipsis permaneatis; ut non abjiciatis quod vobis impertitum est, nihil vobis aliud opus est, nisi ut stetis, sicut stetistis; ut ad finem venientes portetis repromissionem, uno opus habetis tantum ut perseveretis et exspectetis futura, non ut iterum certetis. Ad ipsam jam coronam proximi facti estis; certamina 134.0795D| cuncta sustinuistis, vincula, tribulationes; substantiae vestrae direptae sunt. Quid ergo est, quam nisi de caetero ad hoc stetis, ut coronemini? Hoc solum praestolamini, adventum coronae. O quanta magnitudo hortationis et consolationis! Veluti si quis athletae hoc diceret, qui cunctos superasset et nullum relictum haberet, qui sibi certaret, et deinde in futuro, ut coronetur tempus dilataretur, dum arbiter certaminis adveniret, qui coronam daret. Ille autem impatienter ferens, vellet exire et fugere, non tolerans sic, timens flammas aestuationis. Hoc igitur 134.0796A| et ipse significavit, dicens: « Adhuc modicum aliquantulum: qui venturus est, veniet et non tardabit (Habac. II, 4). » Qui venturus est, non tardabit, id est, Christus. Et ne forte dicerent: Quando veniet? ex Scripturis eos consolatur. Etenim quia prope est salus nostra (Rom. XIII, 11), consolatur eos: tanquam parvum sit tempus, quod remaneat. Hoc non ex se ipso dicit, sed ex Scripturis. « Justus autem meus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17; Gal. III, 11). » Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. » Justus ex fide vivit, quia vita corporis tui est anima tua; vitae animae tuae est fides tua, a qua qui se abstraxerit, non placebit Deo. Laborastis, 134.0796B| inquit, certamina plurima sustinuistis; exspectate beatam spem; nolite hic quaerere quae sperastis, quia justus ex fide vivit.
(CAP. XI.) « Est autem fides sperandum substantia rerum, argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt senes. » Fides igitur, visio est, inquit, non apparentium, et ad eamdem satisfactionem ducens, tanquam quae videntur. Proinde neque circa ea quae videntur credulitas vel incredulitas dici potest, neque iterum fides dici potest, nisi cum circa ea quae non videntur satisfactionem quisquam habuerit. Cum enim quae sunt in spe, sine substantia esse putantur; fides eis tribuit substantiam puram. Resurrectio necdum facta est, et necdum est in substantia, sed spes facit 134.0796C| eam subsistere in anima nostra. Hoc est quod dixit, substantia. Si igitur argumentum est non apparentium, quid est quod eam vultis jam videre, ut excidatis a facie sanitatis? Profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt. Quae enim apparent, jam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: « Vidisti me, credidisti? » (Joan. XX, 29.) Sed aliud vidit, aliud credidit; a mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem igitur vidit, et Deum confessus est, dicens: « Deus meus, et Dominus meus. » Videndo ergo credidit, qui considerando verum hominem Deum, quem videre non poterat, exclamavit.
134.0796D| Laetificat valde quod sequitur: « Beati qui non viderunt, et crediderunt (Ibid.). » In qua nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum, quem carne non vidimus, mente retinemus. Nos signati sumus, si fidem nostram operibus sequimur. Ille enim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quod contra de his, qui fidem nomine tenus retinent, Paulus dicit: « Confitentur se nosse Deum factis autem negant (Tit. I, 16). »
« Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent, » fides forti 134.0797A| animo, et virili opus habet, omnia supergrediente sensibilia, et infirmitatem rationum hominum intranseunte. Non enim potest aliter quisquam fidelis fieri, nisi seipsum a consuetudine communi abducat. Quia ergo animae Hebraeorum debiles erant, et a fide quidem initium sumpserant, ex passionibus autem tribulationum pusillanimes efficiebantur, et minus patienter ferebant, et concutiebantur; primo eos ex seipsis adhortatus est, dicens: « Rememoramini dies pristinos, » deinde ex Scriptura divina dicente: « Justus ex fide vivit: » deinde ex ratiocinationibus, dicens: « Fides est sperandarum substantia rerum, » convictio earum, quae non videntur; nunc autem est genitoribus incipit loqui magnis viris, et mirabiliter illos proponens nobis in 134.0797B| exemplum, quia, sicut illi omnes per fidem salvati sunt, ita et nos per fidem omnes salvamur. Cum enim invenerit anima in eisdem passionibus socium, requiescit et respirat. Hoc et in fide, hoc et in tribulatione solet accidere. Proinde sit in vobis consolatio, inquit, per mutuam fidem. Valde enim fragile est genus humanum et nimium haesitans in cogitatione. Apostolus ergo ex patribus eos hortatur. Et primo ex communi intellectu, initio manifestum, inquit, est, quia non exstantibus, quae sunt, Deus efficit: sed ex invisibilibus visibilia, ex non existentibus subsistentia. Et unde hoc? Quia verbo hoc fecit. Ratiocinatio quidem in hoc nihil nobis suffragatur. Unde quidem habemus, quia Deus hoc fecit, ratio non suffragatur. Aliquis, quando fiebant, 134.0797C| non aderat. Unde ergo certum est? Manifestum est, quod fidei res est. « Fide intelligimus, inquit, aptata esse saecula verbo Dei. » Fide quippe credimus aptata, id est, perfecta, seu facta: quia non ex visibilibus, sed ex invisibilibus facta sunt quae videntur. Hoc autem est fidei. Invisibilia quippe erant, quoniam tenebrae erant super abyssum (Gen. I, 2). Visibilia facta sunt, quoniam omnia formam acceperunt.
« Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. » Primum ponit eum, qui mala passus est, et hoc et a fratre. 134.0797D| Proprium illorum posuit exemplum: etenim vos, inquit, eadem passi estis a contribulibus vestris. Hortatur enim eos, ut, sicut ille injuste occisus est a fratre, et non recusavit persecutionem, ita illi non recusarent, si injuste paterentur a contribulibus eorum. Plurimam quippe hostiam Abel, quam Cain obtulit, non quod illa hostia in rebus carnalibus major exstitisset, sed quidquid optimum habebat Abel, Deo per fidem benevolo animo proferebat. Et exinde ei sua multiplicata fuerunt. Et intelligimus ipsum per hoc placuisse Deo. Testimonium enim consecutus est esse justus; sive quod ignis descendit de coelo, ut in Theodotion legitur, et inflammavit 134.0798A| Dominus super Abel, et super sacrificium ejus; seu per illam Domini sententiam, quod a primo martyre, qui fuit usque ad extremum rememoratus est Deus, vindicari super his, qui faciunt vindictam in servis suis: ut in Evangelio legimus (Matth. XXIII, 35; Luc. II, 51): « A sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae (II Paral. XXIV, 22), filii Barachiae, quem occiderunt inter templum, et altare. Et per illam defunctus adhuc loquitur, » ut dicitur: Sanguis Abel clamat ad me de terra (Gen. IV, 10), seu adhuc loquitur; hoc est, interemit quidem eum, sed non cum eo interemit ejus gloriam. Ac si diceret, non ille mortuus est, ergo nec vos moriemini. Omnia haec egit Apostolus, ut capaciores eos redderet in fide et firmiores ad tolerandum. Proinde tot 134.0798B| signa, tot miracula, tot consolationes multiplicat. Quanto quis acrius passus fuerit, tanto magis gloria procrescit. Quando adhuc loquitur, hoc enim indicium est, quod vivit, quod in ore omnium versatur, quod omnes eum admirantur et beatificant. Qui enim admonet alios ut justi sint loquitur. Non enim tantum proficit sermo, quantum passio illius. Sicut coelum tantum apparens loquitur, sic et ille, dum in memoriam venit. Nunquam enim in tanta esset admiratione, si mille linguas haberet, si viveret, in quanta nunc admiratione est. Haec gloria non acquiritur sine periculis.
« Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus, ante translationem enim testimonium habuit placuisse 134.0798C| Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. » Non enim dixit apud seipsum Henoch, quod opus est labores et pericula sustinere. Ecce Abel mortuus pro amore Dei, et necdum resurrectionem adeptus est; sed desiderium quidem ejus manifestum est, et quae ab illo fieri debebant, facta sunt. Quae vero donari sperantur, necdum illi collata sunt. Sed nec parricida suscepit contritionem. Minatur quidem ab eo, sed necdum ei retribuit. Quid illi ex hoc proderit? sed ab hujusmodi cunctatione pertransiens intellexit, quoniam si est Deus, omnimodo retributio erit. Et vos igitur, inquit, attendite vos; et si videtis nihil 134.0798D| vos hic percipere, non perturbemini. Si illi sic placuerunt Deo, qui nulla exempla, quae intenderent, habuerunt, quanto magis nos debemus placere, quibus tot stellae micantes emicuerunt, donec veniret verus Sol? Fide, inquit, translatus est Henoch. Henoch per fidem placuit Deo, ut quomodo patres superiores ante adventum, illum non viderunt et crediderunt, ita et nos scientes credere debemus quod non videmus, ut accipiamus sicut illi acceperunt, ut dicitur: « Quaerite Dominum, et confortamini, quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV, 4). » Ut enim transferretur, causa fuit per quod placuerat. Sed ut Henoch placeret Deo, causa erat fides. 134.0799A| Nisi enim sciret quia redditurus est retributionem, quomodo placeret Deo? « Sine fide enim impossibile est placere Deo. » Quomodo haec credebat? Credebat enim quia, si quis crediderit esse Deum, etiam retributionem habebit. Unde ergo placet Deo? Credere, inquit, opus est quia est. Nunquid est? Si autem, quia est fides, non ratiocinatione opus habet, ita nec quid sit, ratione comprehendi poterit. Sic, quia retributor mercedis est, fide opus habet, et non ratiocinationibus. Quomodo ea quae ad essentiam ejus attinent, ratiocinatione poterunt comprehendi? Qualis enim est ratiocinatio, quae poterit ad ista pertingere? Multi autem quaerunt quo translatus est Henoch, et quare translatus sit, et quare non fuerit mortuus, neque ipse, neque Elias; si adhuc vivunt, 134.0799B| et quomodo vivunt? et in quali habitu? Sed supervacuum est ista requirere. Quia vero translatus est iste, et assumptus est ille, Scripturae dixerunt; ubi autem sint, et quomodo, non addiderunt. Aiunt enim ad hoc factum esse, ut in ipsis initiis statim referretur Henoch, ut anima humana spem acciperet, quia solvitur mors, et damnaretur diabolica tyrannis. Primum per Abel permittit fieri mortem, terrore volens ostendere quia revera permanet firma sententia, quia terra es, et in terram ibis: ne confidentes pigri efficerentur. Per Abel quidem perterrens, per Henoch autem excitans ad aemulationem placendi sibi. Inquirentibus namque opera bona, et per intellectum mercedis retributor efficitur.
« Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc 134.0799C| non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum; et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus. » De his, quae adhuc non videbantur inquit, hoc est, de imbribus, metuens construxit arcam. Per rationem quippe nihil in hac vita suggessit. Nubebant, inquit, alii, ut Dominus ait in Evangelio, et nuptui dabant (Matth. XXIV, 38); aer serenus, et signa nulla erant. Verumtamen ille timuit, atque per fidem de his, quae adhuc non videbantur, timens, construxit arcam ad salutem domus suae, per quam, id est, per fidem damnavit mundum, id est, condemnavit comparatione sua, dum mundus fidem non habuit. Per fidem, non per legem haeres est, dum ipse solus fidem 134.0799D| patrum tenuit, et ab illo caeteri discedebant. Ostendit enim eos dignos hoc supplicio, qui neque per illam constructionem corrigebantur. « Et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus. » Haeres regni coelorum, vel haeres mundi dicitur, quia de suo semine fuit reparatio mundi. Ex hoc enim apparuit justus, ex eo quod credidit Deo. Hoc enim animae est, quae se germane habet ad Deum, et verbis illius nihil felicius judicat, sicut etiam infidelitas, cum contra se habet. Fides autem certum est, quia justitiam operatur. Sicut nos responsum accepimus de gehenna aeterna, sic et Noe de damnatione mundi. Tametsi irridebatur, semper prophetabat. Et est sensus: Vos si persecutionem patimini, tolerare debetis, ne vos dies ille, sicut fur, comprehendat. 134.0800A| Exemplum enim Henoch fidei tantum fuit. Exemplum hoc Noe, et fidei et infidelitatis. Haec est perfecta consolatio et exhortatio: quando non solum qui crediderunt inveniuntur approbati esse, sed etiam infideles contraria passi.
« Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem; et exivit nesciens quo iret. » Id est et ipse Abraham per fidem placuit Deo. Nesciens enim quo iret, quia ignotus erat habitationis locus illius terrae. Inquantum enim ambulavit, per fidem ambulavit. Seu nesciens quo iret, quia quem imitaretur, nullum habebat. Dictum enim erat: tibi dabo terram hanc et semini tuo. Vidit filium ibi ut peregrinum habitantem, vidit nepotem, vidit seipsum in aliena terra 134.0800B| peregrinantem, et nihil turbabatur. Ideo enim circa Abraham sic actum est, ut postea repromissio per ducenda esset in prolem ejus, quanquam etiam ad ipsum dictum esset, quia tibi dabo et semini tuo, non semper tibi, sed tibi et semini tuo. Et tamen neque ipse, neque Isaac, neque Jacob potiti sunt hac promissione, sed successio illorum. Et ideo dicit, fide qui vocatur Abraham; non enim sic vocabatur, quando obedivit Deo; ideo dictum est, qui vocatur Abraham.
« Fide demoratus est in terra repromissionis, tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem. » Fides Abrahae duplicatur pro magnitudine fidei; unde caput fidei dicitur. Sicut enim fide exivit, nesciens quo iret, sic fide mansit in terra sua. Casa 134.0800C| domus est; casulis, quod dicit diminutivum est, id est, in tentoriis cum Isaac et Jacob habitando. Ipse enim eos docuit fidem. « Cohaeredibus repromissiosionis ejus. » Ea repromissio facta est ad Abraham, quae ad Isaac, et ea ad Isaac. quae ad Jacob. Omnes simul cohaeredes in repromissionibus Abrahae simul haeredes, quia omnibus promissum est, sicut ad Abraham. Abrahae enim dictum est: In te benedicentur universae cogitationes terrae, et Isaac vocabitur tibi semen; ad Isaac autem: Complens juramentum, quod spopondi Abraham patri tuo, et multiplicabo semen tuum, sicut stellas coeli, daboque posteris tuis universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae; ad Jacob autem 134.0800D| dictum est: Ego Deus omnipotens; crescere, multiplicare gentes, et populi, nationesque erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur, terramque, quam dedi Abraham, et Isaac, dabo tibi, et semini tuo post te.
« Exspectabant enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex, et conditor Deus. » Contemplare quia has receperunt repromissiones, hoc est, exspectando, et confidendo. Si igitur confidere, accipere est, possumus nos accipere. Isti enim, si nihil horum possidebant, tamen desiderio intuebantur ea. Illi quidem repromissiones in terra factas non attendebant. Sed futuram quietem requirebant. Erubescamus enim nos, qui terrena requirimus. Ostenderunt enim se ipsos majoribus esse dignos. Non eos, permisit hoc accipere, sed illa majora eis tribuit, 134.0801A| volens nobis ostendere, quia majoribus digni sunt. Nolentes alligari ad ista terrena, cum tanto studio abducebant animos suos a terra, neque quae dabantur, accipiebant. Etenim propterea nepotes eorum acceperunt. Illi quippe erant terra digni, non illius, cujus civitatis artifex, et conditor Deus est.
« Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis; quoniam fidelem tradidit esse eum, qui repromiserat. Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc mortuo) tanquam sidera coeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris innumerabilis. » Fortassis dicit aliquis: Quomodo fide, quae risit? (Gen. XVIII, 12.) Risus enim ille etiamsi gaudii fuit, plenae fidei non fuit. Post ab eodem angelo in fide 134.0801B| etiam confirmata est; proinde evacuata dubitationis causa, introducta est fides. « Virtutem in conceptionem seminis accepit. » Jam mortificata erat, sterilis; duplex enim erat praeclusio; una temporis: senuerat quippe jam; alia vero ex natura: sterilis enim erat. Sed ad suscipiendum et retinendum semen accepit virtutem. Mulieres namque ex duabus rebus steriles esse solent; sive quando in vulva virtutem non habet semen, quod in senectute evenit, cum deficiunt muliebria; vel quando vulva concluditur etiam in juventute, ut non perveniat semen ad loca conceptionis: contra quae, id est, sterilitatem et senectutem, dedit Deus virtutem. Ad locum statim conceptionis semen pervenit, et postquam pervenit, dedit partus soliditatem mulieri. Fidei namque soliditate 134.0801C| uteri insolida confortantur, ut omnia possibilia sint credenti (Marc. IX, 22). Propter quod, inquit, et ab uno orti sunt ei; id est, ab uno Isaac orti sunt ei duo filii, seu innumerabilis postea multitudo populi; vel ab uno corpore Abraham et Sarae orti sunt innumerabiles populi. Idcirco etiam ex uno geniti sunt omnes, non hoc solum volens significare, quia genuit, sed etiam, quia tantorum mater effecta est, quantorum neque fecundae. Et hoc emortuo, inquit, vel emortua. Non enim vita, sed feminae mortuus fuit. Senex enim homo semen tantum fundere potest: sed tamen seminis soliditate, ut procreare possit filios, caret, nisi forsitan de adolescentula, ut alii ferunt. Sicut sidera, inquit coeli, vel arena maris. Hyperbolice dictum est: 134.0801D| Per sidera quippe coeli, boni intelligendi sunt; per arenam vero maris, mali reputantur. In tantum enim crevit illius gentis unius multitudo, quae secundum carnem nata est ex Abraham per ejus nepotem Jacob, ut pene omnes partes orbis impleverit, et ideo potuit et ipsi, secundum hyperbolem, arenae multitudini comparari; quia haec sola innumera est homini, 134.0802A| non Deo; Deo autem, nec arena terrae. Si in hac vita tales repromissiones Dei sic facile implentur, ita mirabilia sunt et gloriosa, ita magnifica, qualia erunt illa, quorum ista additamenta sunt? Quid igitur adipiscentibus beatius, aut non adipiscentibus infelicius? Si enim patria quis expulsus ab hominibus, miserabilis judicatur, et quisquis haereditatem amiserit, videtur omnibus esse dolendus; qui coelo privatur, quid illi reputes boni? quantis lacrymis iste plangendus est? Cum enim ex propria vuluntate semetipsum quisquam infigit, non solum lacrymis dignus est, sed etiam lamentationibus.
« Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confidentes, quia peregrini, et hospites 134.0802B| sunt super terram. Qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est, coelestem. » Duo quaedam est hic dignum quaerere. Cum enim supra dixisset, translatus est Henoch, et non inveniebatur, ne videret mortem, hic dicit, secundum fidem mortui sunt omnes isti. Et cum iterum dixisset, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, superius dixit de Abel, quia testimonium consecutus est esse justus, et per illam defunctus adhuc loquitur; et de Henoch dicit, quia translatus est; et de Noe, quia salvatus est de condemnatione mundi, et haeres mundi factus. Videtur enim mihi ita solvere. Juxta fidem omnes mortui sunt. In hoc 134.0802C| loco, omnes dicit: Non quia omnes mortui sunt, sed quia propter illum solum omnes isti mortui sunt, quos scimus mortuos fuisse. Quod autem dixit, non acceptis repromissionibus, verum est; quia in quibusdam rebus acceperunt. Accepit Henoch, ne videret mortem; accepit Noe, ut salvaretur; acceperuntque alii plurimi, sed haec quidem illis libamina quaedam erant, et primae degustationes futurorum. Deus enim, non solum quae futura sunt nobis largitur, sed etiam quae hujus vitae sunt, nobis praestat, sicut discipulis suis dicebat: « Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33; Luc. XII, 31). » De longe aspicientes, id est, promissiones, quas veniens Christus praedicavit, quia si quis dimiserit domos, aut fratres, aut 134.0802D| sorores, aut patrem, aut matrem, centuplum recipiet, et vitam aeternam (Matth. XIX, 29). Vel de suo adventu, salutantes, id est, optantes, sicut Dominus ait in Evangelio: « Quoniam multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae vos auditis, et non audierunt (Luc. X, 24). » Ita confitebantur de illis, ut etiam salutarent 134.0803A| eos. Ex metaphora navigantium hoc dixit, quia a longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione praeveniunt, et eas sibi familiares efficiunt. Aspiciebant in fide, confitebantur in sermonibus, quia peregrini, et hospites erant, ut scriptum est: Peregrinus sum, sicut omnes patres mei (I Par. XXIX, 15; Gen. XXIII, 4; Psal. XXXVIII, 13). Ubi autem confitetur Abraham quod peregrinus, et hospes sit, necesse est inquirere; fortassis enim etiam ipsum hoc confessum esse reperiemus. Confessus tamen est David, sicut diximus; quia peregrinus, inquit, sum, sicut omnes patres mei; peregrinus a peregre proficiscendo dictus. Peragrare enim, perambulare dicimus; quia in tabernaculis habitabant, qui sepulcra pecuniis comparabant. 134.0803B| Certum est quoniam peregrini erant, ut etiam nec ubi sepelirent suos haberent. Quid est ergo? Nunquid illius terrae, in qua Palaestini erant, dicebant se peregrinos esse? Nequaquam; sed totius mundi. Et merito. Nihil quippe conspiciebant in eo eorum, quae volebant, sed omnia peregrina, et aliena illis erant, qui virtutem Dei colere desiderabant. Quomodo, inquit, peregrini erant? Non erat diligentia eorum circa ea, quae hujus mundi sunt: et hoc non verbis solum, sed etiam rebus ipsis, et operibus demonstrabant. Dixit Deus Abrahae: Exi de terra tua, quae putabatur esse patria. Statim exivit, et non est retentus amore propriorum, sed sicut peregrinus egressus est, sed venit ad alienam terram. Dixit ei: Offer mihi filium tuum. Sic eum 134.0803C| obtulit tanquam si non habuisset humanam naturam. « Qui enim hoc dicunt, significant se patriam inquirere; » id est, coelestem. Et ne quis diceret patriam esse terram Chaldaeorum, addidit: « Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi: » id est, habebant spatium revertendi in Chaldaeam, unde et fuerunt, sed meliorem appetunt, id est, coelestem Jerusalem. Prima virtus est, peregrinum esse mundi hujus, et hospitem, et nihil commune habere cum regibus hujus saeculi, removeri ab eis, sicut peregrinus. Iste autem egregius praedicator non peregrimum seipsum dixit, sed mortuum mundo. « Mundus, inquit, mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). »
134.0803D| « Ideo non confunditur Deus vocari Deus illorum; paravit enim illis civitatem sanctam. » Magnum hoc est, et vere magnum, et multae beatitudinis indicium. Laudemus ergo ineffabiliter ejus essentiam, et amemus misericordiam, quod dignatus est habere nomen misericordiae, dicendo: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, cum sit nomen ejus aeternum. Confusio quippe illi est, quando malignorum hominum Deus vocatur, et confundit illos etiam ipse, sicut enim glorificatur, quando benignorum, et optimorum hominum vocatur Deus, et colentium virtutem, sic e contrario confunditur 134.0804A| in actis nefandorum. Sed illi ita erant clari, ita confidentia pleni, ut non confunderetur, cum eorum vocaretur Deus. Dicitur enim Deus terrae, et Deus coeli, siquidem et Deus gentium, et non solum gentium, sed totius mundi, quia ipse condidit, et construxit omnia; sanctorum vero illorum non sic dicitur, sed sicut amicus. Dicitur et nunc Dominus, Deus Christianorum, et tamen excedit hoc nomen dignitatem nostram.
« Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones; ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen, arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. » Siquidem in uno eodemque facto beati Abraham, Jacob operum ejus magnificentiam, 134.0804B| Paulus fidei constantiam laudavit, nec tamen disparem, diversamque a Jacobo protulit Paulus sententiam. Sciebant namque ambo quod Abraham et fide, et operibus erat perfectus; et ideo quisque illorum illam magis in eo virtutem praedicavit, qua suos auditores amplius indigere prospexit. Quia enim Jacobus illis scribebat, qui fidem sine operibus otiosam tenebant, opportune illud protulit exemplum, in quo illa praecipua fides Abrahae, quae et prius, Scriptura teste, laudata est, appareret, quia non otiosa ejus in corde torpuisset, sed ad obediendum divinis imperiis jam prompta flagrasset. Quia vero Paulus instruebat, qui sine gratia fidei de suis se extollebant operibus, ostendit quia sine fide impossibile est Deo placere. Atque ad redarguendam, corrigendamque eorum 134.0804C| temeritatem, collectis omnium patriarcharum exemplis, manifeste edocuit quia omnes testimonio fidei probati sunt. Unde et specialiter de Abraham intulit quia fide offerret Isaac, arbitrans, inquit, quia et mortuos suscitare potens est Deus. Conjunxit ergo opus fidei, qui ideo filium mox offerre voluit, quia Deum hunc continuo resuscitaturum esse credebat; ideo autem hunc post mortem a Deo resuscitandum esse credebat, quia verum credebat esse quod audierat, quia in Isaac vocabitur tibi semen. Sicut enim credidit non per rationem humanam, quia ex vulva mortua, et sene, licet inepta jam facta ad generandum, donare potuisset filium; ita etiam ipsa fide occisum resuscitare credidit. Sciebat certissime 134.0804D| Deum falli non posse, et, licet puer occideretur, promissionem tamen Dei salvam permanere. Unde et hic Apostolus per spiritum Dei didicerat quod animo habuisset Abraham intra se, dum fidem ejus laudando, dicit: Fides Abraham non haesitavit, cum unicum offerret, in quo acceperat repromissiones, cogitans quia et a mortuis eum resuscitare potens est Deus. Vere magna erat fides Abrahae. In Abel quippe, et Enoch, et Noe ratiocinatio erat; in Abraham autem ratiocinationes excedere videbatur. Nam praecepta quippe Dei cum praeceptis litigare videbantur; et fides fidei repugnabat; et mandatum 134.0805A| Dei erat repromissioni contrarium, ut puta, veluti quod dixit, quoniam in Isaac vocabitur tibi semen, et credidit: et iterum dicit: Sacrifica illum mihi, ex cujus semine mundus totus erat replendus. Intuere litem praeceptorum, et promissionum. Contraria quippe repromissionibus imperabat. Et neque sic obstupuit justus ille, neque deceptum se dicebat. Non enim posset quisquam dicere: Quia habuit alium filium, ex illo sperabat repromissionem implere, et propterea confidens istum obtulit. Etiam unigenitum, inquit, offerebat, qui repromissiones acceperat, quantum ad rationem attinet repromissionis; propterea addidit Apostolus, unigenitum, volens ostendere propterea unigenitum esse, qui in illo susceperat repromissiones, sicut scriptum est, 134.0805B| quia in Isaac vocabitur tibi semen. Deinde ne quis putaret quoniam desperans hoc fecit, et per hoc praeceptum fidem illius repromissionis amiserat, cognoscat revera omnis, quia et illam habuit fidem, licet videretur huic repugnare (sed non repugnabat: non enim humanis ratiocinationibus virtutem Dei pensabat, sed fide cuncta gerebat); propterea non veretur dicere Apostolus, quia et ex mortuis suscitare potens est Deus. Vos enim, inquit, vos non potestis hoc dicere; quia requiem vobis in futuro, et in mundo tribulationem promisit. In mundo, inquit, tribulationem habebitis (Matth. XXIV, 9); et: Qui non acceperit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38; Marc. VIII, 34; Luc. IX, 23); et iterum: Ante principes, et praesides 134.0805C| inducent vos propter me (Matth. X, 18; Marc. XIII, 9). Abrahae vero econtra factum est, et contra quippe promissionem ei imperabatur ut faceret, et neque sic turbatus est, neque obstupuit, nec se deceptum arbitrabatur. Vos autem nihil extra promissionem patimini, et conturbamini. Ille vero contraria repromissioni audiebat ab eodem ipso, qui illa promiserat, et non conturbabatur. Fide, inquit, obtulit Abraham Isaac. Quid ergo? Ignorabat Deus quia fortis erat ille vir, et probabilis? Quare ergo eum tentabat? Non ut ipse cognosceret, sed ut aliis demonstraret, et manifestam ejus fortitudinem constitueret universis. In hoc loco etiam ostendit causam tentationum, ne putarent tanquam derelictos a Deo illa se perpeti. Si igitur ita probatos tentationes reddunt, 134.0805D| ut etiam non existente causa, Deus tamen exerceat suos athletas, multo magis vos ob rem cuncta oportet fortiter tolerare. Eleganter exemplum bonae fidei ab ipso patriarcha monuit esse discendum, provocans videlicet eos, qui de Judaeis crediderant, ut quasi bonae soboles primi et maximi sui parentis actus sequerentur. Et quoniam eos, ne in tentationibus deficerent, et ut fidem suam per opera probarent, admonebat, elegans de patriarcha posuit exemplum, per quod eos in utraque virtute posset instituere. Quae enim tentatio major, exceptis his, quae ad proprii corporis pertinent plagas, accidere 134.0806A| potest, quam si quis filium unicum, dilectissimumque suum senex cogatur occidere? Quomodo autem tunicam, vel escas suas pro divino amore pauperibus dare differt, qui filium, quem senex acceperat haeredem, ad jussionem Domini, statim morti dare non distulit? Illud enim quod dictum est, arbitrans quia et a mortuis resuscitare potens est Deus, potest accipi propter illos dictum esse, quos volebat ad spem resurrectionis adducere, et qui dicere audebant; quia post mortem nobis bona promisit; fortassis enim, inquiunt, fefellit nos. Ostendit quippe, quia ex mortuis suscitare potens est Deus; si autem ex mortuis suscitare potens est Deus, utique cuncta restituet quae promisit.
« Unde et in parabola accepit eum. » Accepit eum 134.0806B| in parabolam; quia ariete occiso iste salvatus est (Gen. XXII, 13). Occisus est Isaac, quantum ad voluntatem illius pertinuit; deinde illum redonavit patriarchae in parabola, id est, in similitudine et figura passionis Christi. In similitudine enim erant omnia; quae tamen agebantur in Abraham, formae quaedam erant, quae pro nobis verus Abraham, id est Deus Pater, in fine saeculi agere debebat. Abraham quippe figuram Dei Patris gestabat, Isaac vero figuram Christi. Nam sicut Abraham unicum, et dilectum filium Deo victimam obtulit; ita Deus Pater unicum Filium suum pro nobis omnibus tradidit. Et sicut Isaac ipse sibi ligna portabat, quibus erat imponendus; ita et Christus gestabat in humeris lignum crucis, in quo erat crucifigendus. Aries est caro 134.0806C| Christi. Isaac oblatus est, et non est interfectus, sed aries tantum; ita et Christus in passione oblatus est, sed divinitas impassibilis mansit.
« Fide et de futuris benedixit Isaac, Jacob et Esau. » Futuris, non futurum saeculum significans, sed futura hujus saeculi, de quo Dominus dicit in Evangelio: Quod « multi prophetae, et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X, 24). » Si enim propterea non revelabatur Filius quibusdam, propter infirmitatem eorum, qui eum non poterant excipere, verumtamen illis qui virtutis charitate fulgebant, revelabatur. Et hoc etiam Apostolus dicit, quia per fidem eos benedixit futura praevidens; quia et Jacob figuram Christi, sive populi 134.0806D| Christiani gestabat, Esau vero Judaici.
« Fide Jacob moriens, singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus. » Imo et ipse Jacob per fidem benedixit singulos filiorum Joseph, Ephraim, et Manassem, id est, duos tantum. Ideo singuli dicuntur, quia unumquemque de duobus seorsim benedixit. Nam per majorem, id est per Manassem, praefigurare voluit populum Judaeorum; per minorem vero, populum Christianorum. Duorum enim filiorum benedictionem prius commemorare voluit, ut per fastigium virgae adoranda fides ejus, et prophetia ostenderetur. In virga enim illa, 134.0807A| quam adoravit Jacob, et summitate illius, quam osculatus est, regnum Christi, quod praescivit in spiritu, quod in fine saeculi erat futurum, adoravit; quod per verum Joseph, id est, Dominum Christum regi praevidebat. Seu praescivit, quod de eodem genere qui virgam regni susceperunt, postea Christus nasciturus erat. Vel sicut alii intelligunt, quod nobis abs re esse videtur, quoniam resurrecturus erat ex Ephraem rex, qui postea super decem tribubus regnavit; propterea adorasset fastigium virgae Joseph.
« Fide Joseph moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. » Non enim dixit Joseph, quia me vivente hanc terram non dedit patri meo, neque avo meo, quorum 134.0807B| virtutem magni pendebat. Num istos dignos facturus est, ut percipiant quae illi digni sunt facti percipere? Nihil horum dixit, sed cuncta speravit, quia per fidem praevidit quae futura erant. Unde et ipse dicit: Visitabit vos Deus post multos dies, ferte ossa mea vobiscum (Gen. L, 23; Exod. XIII, 19). Hinc nunquam enim de suis ossibus mandaret, nisi plena fide speraret redditum eorum in terram repromissionis. Non enim justi curam gerebant sepulcrorum. Non enim debemus pusillanimes fieri, ubicunque sepeliamur, maxime cum plurimorum fortium sanctorum nesciamus ubi corpora eorum jaceant humata; quanto minus nos debemus de hac re curam gerere?
« Fide Moyses natus, occultatus est mensibus 134.0807C| tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. » Si non timuerunt, quomodo custodierunt? Ac si non timuissent, ita illis reputatur. Unde ergo isti speraverunt ut salvarent puerum, nisi per fidem? Siquidem ab initio ex ipsis incunabulis multa erat justo illi infusa gratia, non natura haec operante, quod genitus est honestus infantulus, sed gratia divina, qua etiam barbaram illam mulierem Aegyptiam excitavit, ut amaret, ut sumeret, ut arriperet. In istis enim fides non habuit idoneum argumentum. Quod ergo, et quantum erat, ut in ipso vultu crederent? Sed vos, inquit, tot habentes fidei pignora, ex ipsis rebus auditis credite, ut cum gaudio rapinam rerum suscipiatis, quamvis fides vestra 134.0807D| per multa tempora tendat, sicut et Abraham, quia et isti per fidem non timuerunt regis edictum.
Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. » Tanquam si diceret ad eos, quibus haec scribebat: Nullus vestrum dimisit aulam regalem, et amplam, et claram, neque tales thesauros, 134.0808A| neque, cum posset filius regis esse, contempsit, sicut Moyses fecit; et non solum contempsit, sed etiam abnegavit. Coelo quippe praeposito, noluit admirari Aegyptiaci regni pulchritudinem, magis eligens cum populo Dei affligi, quam peccati habere jucunditatem. Non affligi cum aliis, hoc peccatum esse putavit. Si igitur ille non affligi alacriter cum caeteris, peccatum esse judicavit, quantum cumulum peccati habituri erunt, qui congregationem deserunt? Vos enim pro vobis ipsis patimini; ille autem non solum pro se solo aspiciens in remunerationem, sed etiam pro aliis hoc elegit, ut cumulus mercedis amplius cresceret; et ultro se projecit in tanta pericula, cum ei liceret et pie vivere, et saecularibus bonis perfrui. Majores, inquit, divitias 134.0808B| existimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi. Pro Christo enim improperium sustinere melius judicavit, quam in deliciis esse. Quid est improperium Christi? Hoc est, quale Christus sustinuit improperium, quale vos nunc sustinetis, et quod pro Christo sustinuit Moyses, improperium. Respuendo enim paternos errores, improperium sustinemus, sicut etiam Moyses improperium sustinebat, quando audiebat: « Nunquid interimere me vis, sicut interfecisti heri Aegyptium? » (Exod. II, 14.) Hoc est improperium Christi, quando quisquam a domesticis, quando quisquam ab eis quibus beneficium praestat, sustinet improperium, sicut ipse Christus ab eis audiebat, pro quibus crucifigebatur, dicendo: « Si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. 134.0808C| XXVII, 40). » Etenim Moyses pro beneficio suo haec patiebatur, sicut et Christus. Hinc enim eos excitavit, ostendens, quia et Moyses eadem passus est, sicut et Christus. Patiebatur enim Christus, cuncta ferebat, illis moventibus capita sua. Sed neque fulgura emittebat, neque seipsum voluit ulcisci, ut nobis exemplum humilitatis monstraret.
« Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibile enim, tanquam videns sustinuit. » Proinde etiam quod in fugam versus est, fidei fuit. Quod ergo non permansit, inquit, ne se in apertum praecipitaret periculum; quia hoc jam tentantis esset insilire in medio periculi, et dicere, Videamus si me liberet Deus: hoc etiam Christo dixit diabolus: « Mitte te deorsum (Matth. IV, 6; Luc. IV, 9). » 134.0808D| Intueris quia hoc diabolicum est, ut supervacue ac superflue si quisquam se in periculum jaciat, tentare Deum si salvet. Etenim esse jam illis ad regimen eorum non poterat, ita ingrate afflictis illis, quibus tanta praestiterat. Stultum quippe erat, et insensatum permanere illic.
« Fide celebravit Pascha ex sanguinis effusione, ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. » Plurima idem Apostolus, inter ipsa quae loquitur, solet argumentari, et densus est in sententiis: talis quippe est Spiritus sancti gratia. Non abundantia 134.0809A| verborum paucas continet sententias, sed in brevitate verborum magnum habet, et plurimum intellectum. Ac si illis diceret: Si sanguis agninus in medio Aegyptiorum, et in tanta devastatione illaesos servavit Judaeos (Exod. XII, 7), multo amplius salvabit nos; non postes, sed animas nostras. Timuit enim illum sanguinem angelus: sciebat enim cujus erat typus; pertimuit, Dominicam mortem intelligens: propterea non tetigit postes, quamvis quod fiebat, non esset, sed quod per illud praefigurabatur, magnum erat. Quod enim fiebat, sanguinis erat effusio; quod autem praefigurabatur, salus, et conclusio, et prohibitio perditionis, scilicet educens nos de Aegypto, hoc est, tenebris idololatriae. Vos autem ipsius agni habentes sanguinem, non confundimini. 134.0809B| Induamur enim arma (Rom. XIII, 12), hoc est, illo sacrificio; quia qui vastat, in profunda nocte circuit. Intuere igitur quomodo disputans, volens eos sub occasione hortationis instruere, sanguis cujus figuram, et typum habuisset. Sanguine agni illiniuntur Israelitarum postes, ne vastator angelus audeat inferre perniciem; signantur signo Dominicae passionis in frontibus fideles populi ad tutelam salutis, ut hi soli ab interitu liberentur, qui cruore Dominicae passionis corde, et fronte signati sunt, qui etiam ore loquuntur: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). » Unde et appellatur ipsa solemnitas phase, quod nos transitum possumus vocare, eo quod de pejoribus ad meliora pergentes, tenebrosam Aegyptum derelinquamus.
134.0809C| « Fide transierunt mare Rubrum, tanquam per aridam terram: quod experti Aegyptii, devorati sunt. » Contemplamini quia ubique fides ratiocinationes humanas excedit, et infirmitatem, atque humilitatem hominum superat. Credendo enim etiam supplicia declinaverunt. Ex hoc enim manifeste apparuit aquam esse, quia illi venientes absorpti sunt. Ex hoc apparuit non esse phantasia, sed rerum veritas, quia experti Aegyptii, devorati sunt. Ac si illis diceret, quibus hoc scribebat: In tantum enim fidem tenere debemus, ut quando in desperatione aliqua animus noster fluctuat, tunc quoque fidei simus, ut liberemur: ac si usque ad mortem veniamus, ac si de nobis ab omnibus desperetur, tunc fidem plus firmiter teneamus. Quaenam spes poterat esse illis? 134.0809D| Circumdati enim undique, si vellent fugere, aut in mare erant perituri, aut in manus Aegyptias inciderent, sed per fidem cuncta vicerunt. Id ipsum mare istis est oblitum naturae suae, illis armatum est adversus eos. Typice autem, quid per mare Rubrum, nisi baptismum est Christi sanguine consecratum? Hostes sequentes cum rege, qui a tergo moriuntur, peccata sunt praeterita, quae delentur, et diabolus, qui in spiritali baptismo suffocatur. Premunt quidem Aegyptii; urgent, instant peccata, sed usque ad aquam.
« Fide muri Jericho corruerunt circuitu dierum septem (Josue VI, 20). » Non enim tubarum sonitus murorum saxa dejecit, ac si per decem millia annos 134.0810A| quis tubis insonaret. Sed fides omnia valet. Neque consequentia ulla rerum, neque naturae lege omnia permutari, sed propter spem cuncta fieri. Proinde etiam hic propter spem cuncta fiunt. Confirmat enim Apostolus sursum atque deorsum, quia oportet credere spe futuris. Proinde tam longum istum sermonem monuit ostendens quod non nunc, sed ex initio omnia miracula per fidem impetrata sunt, et perfecta. Figuraliter Jericho mundum significat. Jericho autem per interpretationem luna dicitur. Luna vero mundi hujus speciem tenet; quia sicut luna menstruis completionibus deficit, ita hic mundus ad conflationem temporum currens, quotidianis defectibus cadet. In arca vero Ecclesia figuratur; in tubis autem aereis, praedicatores fortes accipiuntur. 134.0810B| Hanc ergo urbem Jericho diebus septem ferentes arcam Israelitae, aeneis tubis clangentibus circuunt, et muri ejus per arcae praesentiam, atque aerearum tubarum sonitu cadunt, quia in hoc tempore, quod septem dierum vicissitudine volvitur, dum fertur arca, id est, dum orbem terrarum circuiens movetur Ecclesia, ad praedicantium voces, quasi ad tubarum sonitum, muri Jericho, id est, elata mundi, ac superba infidelitatis obstacula corruunt, donec in fine temporum mors novissima inimica destruatur. Deinde augmentum facit consolationis, et exhortationis suae; ad personas infirmas deponens orationem. Ut enim admirabiles personae haec fortiter paterentur, mirum satis non est; quia vero meretrix mulier ita fideliter credidit, in hoc vobis mirabile 134.0810C| exemplum monstratum est. Sequitur:
« Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace (Josue II, 3). » Ac si patenter dicat: Turpe est enim, si meretrice infideliores estis. Illa tantum homines audivit nuntiantes, et confestim credidit; vos autem non solum homines auditis, sed etiam voces prophetarum, quae per omne Sabbatum leguntur. Nam etiam in Rahab effectus fidei consecutus est; omnibus quippe pereuntibus sola salvata est. Non dixit apud se ipsam, nec per rationem ratiocinata est: Quia cum pluribus ero, num ego ipsis prudentior esse possum sapientibus viris, qui non credunt, et ego credam? Non taliter cogitavit, sed credidit dictis eorum, quod possent illa contingere. Rahab vero typum tenet Ecclesiae, 134.0810D| quae de extraneis, atque alienis gentibus congregata est; quae antea vivens in desideriis carnis, fornicabatur in idolis, ad quam Dominus Jesus Christus, ad scrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam ideo, ut credentium fidem, aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, an te adventum judicii sui, quasi exploratores duos, legem, et Evangelium destinavit.
Huc usque narravit de legislatore, et de patribus antiquis, et de successore Moysi Jesu Nave. Nunc dicturus est de judicibus Israel, nomina commemorans propter brevitatem sermonis, qui per fidem pugnaverunt, et gentes plurimas vicerunt.
« Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus 134.0811A| enarrantem. » Deficit enim me tempus destinatum ad scribendam epistolam: hoc, quod in corde proposui, seu historiam narrando de operibus eorum, sed finem faciens in meretricem, et in verecundiam eis excitans qualitatem personae, non jam delectatur historiarum commemoratione. Ne videatur sermonem suum protelare tamen non ea explanat, sed percurrit, sapienter valde utrumque faciens, et tempus fugiens, et densitatem sententiarum non auferens. Neque enim omnino tacuit, neque dicens molestus effectus est; utrumque enim facit. Qui jam credenti longitudine sermonis molestus esse voluerit, opinionem ambitionis incurrit; oportet enim utilitati prospicere et coaptari.
« De Gedeon, Barach, Samson, Jephte, David, 134.0811B| Samuel et prophetis, qui per fidem vicerunt regna. » Quod omnes in commune narrantur, illud est quod singulorum opera eadem fide acta sunt, qua et isti per fidem similiter vicerunt. Regnavit Gedeon, signum accipiendo in vellere ad prosternendum Zebee et Salmana (Jud. VIII, 40). Barach, ad conterendum Sisaram, et omnes currus ejus (Jud. IV, 6, 15, 16, 21). Samson plures interficiendo moriens, quam ante vivus occiderat (Jud. XVI, 30). Jephte, pugnando contra filios Ammon, et filiam suam offerendo (Jud. XI, 30). David, occidendo Philisthaeum, et in repromissionem accipiendo de Christo (I Reg. XVII, 50). Samuel, in occidendo Agag regem Amalech (I Reg. XV, 33).
« Operati sunt justitiam » : quia quod crediderunt, 134.0811C| opere compleverunt: « adepti enim sunt repromissiones, » quia meruerunt illis promitti. Seu, adepti sunt repromissiones, quia cum jurejurando responsum accepisset David, quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset, non dubitavit, sed credidit. Sic enim scriptum est: « Juravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum: ex fructu ventris tui ponam super sedem meam. » Et alibi: « Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit. Et sedes ejus, sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36, 37). » Et in Paralipomenon I, XVII, 11-13: « Et erit, inquit, cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, 134.0811D| quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus: ipse aedificabit mihi domum, et firmabo regnum ejus in sempiternum. Ego ero ei in patre, et ipse erit mihi in filio: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui 134.0812A| fuit ante te. » Quod jam in Christo impletum esse cernimus.
« Obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis. »
« Obturaverunt ora leonum » per fidem, ut Daniel XIV, 39, Samson (Jud. XIV, 6), et David (I Reg. XVII 34-37).
« Exstinxerunt impetum ignis, » per fidem, ut tres pueri in camino ignis (Dan. III, 93). Haec est fides, ut cum res nobis in contrarium exeunt, tunc credamus, quia nihil contrarium factum est, sed cuncta consequentia ordinata.
« Effugaverunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum. » Effugaverunt aciem gladii per fidem, 134.0812B| id est, supra jam dicti David, seu Gedeon, seu alii plurimi, quod longum est enumerare, quos scimus per fidem fortes fuisse in bello, et castra vertisse de exteris gentibus. Convaluerunt de infirmitate per fidem, sicut Ezechias (IV Reg. XX, 5, 6). Fortes facti sunt in bello, ut Judas et fratres ejus. « Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. » Ea commemorat Apostolus, quae per Eliam et Eliseum venerunt, qui per fidem rogati sunt, ut Apostolus meminit, ab illis mulieribus, ut suscitarent mortuos eorum. Elias enim suscitavit filium viduae Jonam in Sarepta Sidoniae, et detulit illum matri suae; et Elisaeus filium Sunamitem (IV Reg. IV, 35).
134.0812C| « Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. » Distenti, id est, extensi, hoc est, in ligno crucis per funes extensi; seu, ut alii dicunt, incurvantes summitatem arborum, et ossa martyrum distendentes ac disrumpentes, quia ipsi praesentia despexerunt et redemptionem aeternam concupierunt.
« Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula et carceres. » Haec aliquanta in Jeremia et in Amos legimus adimpleta. Ita de his, seu de aliis taliter scribens Apostolus, qualiter solent de aliis accidere, quibus mala infliguntur. Prius enim deludent eos, unde et delubria dicta, et postquam verberati fuerint, ut Michaeas a Sedecia 134.0812D| (III Reg. XXII, 24), sequuntur vincula et carceres (Ibid.).
« Lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. » Lapidati sunt, ut Jeremias, Naboth (III Reg. XXI, 13), seu Zacharias 134.0813A| . Secti sunt, ut fuit Isaias. Tentati sunt, id est, probati, ut Abraham, et Jacob. In occisione gladii mortui sunt, ut Urias (II Reg. II, 24), et Josias (IV Reg. XXIII, 29; II Paral. XXXV, 23). Et haec omnia per fidem passi despicientes praesentia, ut ad superna elevarentur. Duo quippe sunt miracula fidei: quia et imperat magna, et patitur magna, et nihil reputat pati.
« Circumierunt in melotis, et in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti. » In hoc loco Eliam debemus intelligere. Ipsum quippe insinuat: et non solum illum, sed et alios, qui taliter egerunt, qui afflicti undique penuriis, et tribulationibus angustiati, egentes inopia, ut ad desiderium aeternorum potuissent per afflictionem pertingere. Melotes, 134.0813B| dicunt aliqui, qui uno latere tantummodo pendeat, ex pellibus factus, ut monachi in Aegypto utebantur, qualem Elias quoque legitur habuisse (IV Reg. I, 8).
« Quibus dignus non erat mundus. » Mundum namque hoc in loco dicit homines mundi amore deceptos, atque inhaerendo creaturae ab agnoscenda Creatoris sui majestate reflexos. De quo alio loco dicit: « Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31). » Ostendit enim diabolum principem esse peccatorum hominum, non creaturarum Dei. Et quotiescunque mundi figura in mala significatione ponitur, ostendit mundi istius amatores, et non Dei. Absit enim, ut credamus eum principem esse coeli, et terrae et creaturarum omnium, quae 134.0813C| generaliter mundi nomine appellantur. Totus itaque mundus servit suo Creatori, non deceptori; Redemptori, non interemptori, et regitur dispensatione divina, non inimici versutia subvertitur, propter homines partis illius, qui propria voluntate, non necessitate aliqua se subjiciunt diabolo. Unde et idem Apostolus alio loco ait: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi hujus potestates, et rectores tenebrarum harum (Ephes. VI, 12); » id est, peccatorum, qui in tenebris manent iniquitatis. Recte talibus non est dignus mundus. Hinc est quod Dominus dicit in Evangelio: « Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, 134.0813D| propterea odit vos mundus (Joan. XV, 18). » Tales enim mundus, id est, homines mundi non possunt accipere, quia digni non sunt. Inimicus non potest suscipere conciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum.
« In solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis 134.0814A| et in cavernis terrae. » Eliam dicit, seu caeteros alios qui per deserta, et sub terra et in cavernis terrae fuerunt.
« Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ne sine nobis consummarentur. » Qui omnes, nisi superius memorati, quorum tam clara et laudabilis fides commemorata est, id est, Abel, Henoch, Noe, Abrahae, Sarae, Isaac, Jacob, Joseph, Moysis, Israelitarum mare transeuntium, Josue, Rahab, Barach, Samson, Jephte, David, Samuel et prophetarum, qui fuerunt filii Dei, lux mundi, sal terrae, stellae firmamenti, terreni homines et coelestes angeli, vivi lapides et splendidae margaritae, quorum opera quae egerunt, fidem eorum 134.0814B| testantur, quia absque fide impossibile erat eos placere Deo? Sed tamen probati tantummodo, repromissionem non acceperunt. Dicet ergo aliquis: Quid eis profuit servisse Deo, si hactenus sine praemio permanent? Absit. Auferat hoc a mentibus Christianorum Dominus Deus noster, ut credamus eos sine praemio permanere, qui adhuc mortali carne circumdati magnum praemium perceperunt videndi et cognoscendi Deum. Denique audi quid de illis in Apocalypsi VI, 9-11 scriptum sit: « Vidi sub altare animas interfectorum propter verbum Dei, et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine, [sanctus et verus] non judicas, et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Et datae sunt illis singulae stolae albae, et datum est 134.0814C| illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum. » Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua beata immortalitate gaudentes; resurgentibus corporibus, juxta Isaiam, in terra sua duplicia possidebunt (Isai. LXI, 7). Modo vero non desiderium resurrectionis eis abnuitur, sed excolligendorum fratrum augmento differtur. Nam et ipsa animarum laetitia potest stolis albis figurari, cum Domino revelante didicerint et impios in finem damnandos, et usque ad finem saeculi multos suo numero per martyrium esse sociandos. Atque in aeterna charitate profusi, maluerunt hac consolatione contenti pro supplendo fratrum numero, hactenus sua differre gaudia.
134.0814D| (CAP. XII.) « Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. » Testes hic patriarchas et prophetas, vel fideles sanctos appellat, pro altitudine et multitudine meritorum 134.0815A| nubem vocans illos, quia memoria sanctorum illorum, sicut nubes inflammatur ex radio igneo, sic anima malis oppressa, per exemplum eorum inflammatur et recreatur. Et non, super nos apparentem, sed, « impositam nobis. » Et dum tanta exempla habentes, deponentes omnia, more currentis, et ad certamen properantis, hoc est somnum, anxietatem, cogitationes infirmas, seu omnem humanam actionem, per patientiam curramus, ut sicut illi sustinuerunt, ita et nos. Curramus enim ad propositum nobis certamen, ut Propheta dicit: « Viam mandatorum tuorum cucurri (Psal. CXVIII, 33). » Non enim dixit Apostolus: Addamus cursui nostro, sed: In eodem proposito nobis certamine permaneamus. Praecepit enim ut non dissolvantur, sed in eo permaneant.
134.0815B| « Aspicientes in auctoritatem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta. » Quod etiam ipse Christus discipulis saepius commendabat: « Si patremfamilias, inquit, Beelzebub vocaverunt, quanto magis discipulos ejus? » (Matth. X, 25.) Et iterum: « Non est discipulus super magistrum, neque servus super dominum (Ibid., 24). » Aspicientes in Salvatorem nostrum, quia auctor salutis animarum nostrarum esse dignoscitur, discamus currere. Sicut enim filii, parentes et discipuli in certaminibus magistrum attendunt, informantes mentem ex parte doctorum, per visum regulas quasdam sumentes, sic etiam hic, si volumus currere et discere 134.0815C| ut bene curramus, ad auctoritatem, sive consummatorem Christum attendamus, quia auctor et consummator ille est; ipse enim nobis fidem infundit. Etenim ad discipulos suos dicebat: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16). » Ipse etiam initium nobis imposuit; ipse finem seu consummationem, id est perfectionem ponet. In illo enim omnes perfectionem habemus. « Qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem. » Sustinuit propter illud quod in postremo praevidebat. Hoc enim licebat illi nihil pati si vellet. Non enim peccatum neque dolus inventus est in ore ejus. Licebat igitur illi, si vellet, non venire ad crucem, sicut ipse in Evangelio ait: « Potestatem enim habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 134.0815D| 17, 18). » Verumtamen confusione contempta sustinuit crucem, hoc est, sustinuit sine erubescentia et confusione. Si igitur ille qui nullam habuit necessitatem ut crucifigeretur, crucifixus est propter nos, quanto magis nobis justum est omnia fortiter tolerare? Ad hoc itaque Dominus apparuit in carne, ut humanam vitam admonendo excitaret, exempla praebendo accederet, moriendo redimeret, resurgendo repararet. Pro nulla enim alia causa moriebatur, nisi ut nos doceret nihil existimare gloriam quae ab hominibus defertur; idcirco non subjectus 134.0816A| morti suscepit mortem, docens nos praesumere contra mortem.
« Atque in dextera sedis Dei sedet, » id est in prosperitate aeternae vitae. Si enim nulla esset promissio, ipsum solum exemplum, quod in hoc loco de Christo ostendit Apostolus, erat idoneum ad persuadendum omnia tolerare. Nunc etiam praemia promittuntur, et non quaelibet, sed valde magna et ineffabilia. Ille enim, postquam vicit, dans exemplum sequacibus suis, sedet ad dextram Patris. Quod enim in capite praecessit, hoc debet et in membris sequi. Prius enim debemus sustinere, sicut ille sustinuit, irrisiones, opprobria, et postmodum ad coelestia remeare. Proinde etiam nos, cum aliquid tale passi fuerimus, illum cogitemus, quia tota vita 134.0816B| ejus cum multa fuit injuria, audiens semper a Judaeis quod insanus esset, et seductor, et magus, et malefactor, et quia insanit et daemonium habet. De arte magica criminabatur quando dicebant: « In Beelzebub ejicit daemonia (Luc. XI, 15). » Audiebat hoc ab illis quibus beneficia praestabat. Et si quidem nihil faciens ista audiret, nihil esset mirabile, docens vero quae ad veritatem pertinebant, audiebat quia seductor esset, et daemonem excludens daemonium habere dicebatur; et non solum ista, sed etiam ex genere et ex patria illi detrahebant: « Nonne hic est filius fabri cujus nos novimus patrem et matrem? Nonne fratres ejus omnes apud nos sunt? » (Matth. XIII, 55; Marc. VI, 3; Joan. VI, 42.) Et iterum: « Interroga, inquit, et vide quia ex Galilaea 134.0816C| propheta non exsurget (Joan. VII, 52). » Et iterum dicebant: « Scriptura dicit: quia ex Bethlehem vico venturus est Christus? » (Ibid., 42.) Vis etiam irrisiones audire? Venientes, inquit, ad ipsam crucem, adorabant illum et caedebant, colaphizabant et dicebant ei: « Si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVII, 40). » Adhuc etiam et servus principis sacerdotum alapam ei dedit (Joan. XVIII, 22): et illudentes veste coccinea circumdederunt eum et exspuebant in faciem ejus. Sed et tentamenta ei saepius ingerebant, et reprehensiones et accusationes. Propter haec omnia Apostolus admonuit ut attenderent in auctoritatem fidei et consummatorem Jesum.
« Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus 134.0816D| adversus semetipsum contradictionem, et ne fatigemini, animis vestris deficientes. » Rememoramini in illum qui talia sustinuit pro peccatoribus, dum peccata non habuit, ut vos, qui transgressores et peccatores esse dignoscimini, sustineatis. Si enim discipulus ejus es, inquit, magistrum imitare; hoc quippe est discipuli. Si vero ipse quidem per tribulationes perrexit, tu autem per requiem vis ire; non eadem via vis pergere qua ille perrexit, sed alia. Quomodo ergo sequeris, non sequens? Quomodo eris discipulus si non sectaris magistri vestigia? 134.0817A| Adversum semetipsum contradictionem dicit, id est, dimisit illos, secundum quod voluerunt, facere, nihil eis contradicens, hoc est, plagas, quas accipiebat, irrisiones, injurias, opprobria, improperia, illusiones, omnia hoc nomine contradictionis intimavit. Ideo affirmat, ut non deficerent in tribulationibus, dum usque ad martyrium et sanguinis effusionem adhuc non pervenerant. Unde et adjungit: « Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes. » Duae sunt rationum species, quae sibimet contrariae esse putantur, sed multum sibi mutuo afferunt adjumenti; quas hic utrasque species conculcavit Apostolus. Una est, quando in tribulatione, plurima nos cogitamus esse perpessos; sicut etiam beatum Job in plaga positum fecisse legimus. 134.0817B| Anima enim quodammodo requiescit, quando in tribulatione posita, suarum passionum rememorationem habet, sicut superius rememoravit Apostolus; rememoramini, inquit, dies pristinos, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum. Altera vero est, quando dicimus quoniam nihil sumus magni perpessi. Illa quippe species requiescere, et recreari animam facit moeroribus subruentem; ista vero negligentem animam, et supinam convertit, et arrogantiam deponit et retrahit. Ne ergo illis ex illa testificatione elatio generaretur, contemplare quod dicit: Necdum, inquit, usque ad sanguinem restitistis, contra peccatum repugnantes; veluti si diceret: Necdum mortem sustinuistis; pecuniarum 134.0817C| vobis tantum contingit damnum; exagitati tantum estis et persecutionem passi. Christus autem pro vobis sanguinem fudit; vos autem pro vobismetipsis necdum tale aliquid passi estis. Ille usque ad mortem pro veritate certatus est, pugnans pro vobis; vos autem necdum ad pericula pervenistis, quae minantur interitum. Quod enim ait, adversus peccatum repugnantes, demonstrat peccatum vehementer adversus eos aspirans et diversis modis armatum.
« Et obliti estis consolationis, quae vobis tanquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini neque fatigeris, dum ab eo argueris. » Hortatur enim eos ex testimoniis Scripturarum, ut non deficiant dum arguuntur. Unde non parvam eis poterit afferre consolationem, dum cognoscunt quia 134.0817D| Dei opus est talia post alia sustinere. Certe haec Dei verba sunt. Ipso namque permitte te, justi pressuras varias patiuntur. Non potestis dicere, quia est justus aliquis, quia expers tribulationis existat, quia flagellat omnem filium quem recipit. Proinde necesse est omnes justos per pressuras, tribulationesque transire. Sententia quippe Domini Christi est: « Quia lata et spatiosa via est quae ducit ad perditionem: arcta vero et angusta quae ducit ad vitam (Matth. VII, XIII, 14). » Si ergo per illam venitur ad vitam, et non potest illuc aliter perveniri, nisi per augustias et tribulationes, proinde sustinere nos oportet, quia hanc viam omnes illi transierunt, quotquot ad vitam perducti sunt. Sunt qui in prosperis Domino serviunt, at in adversis excidunt; unde Apostolus, quem 134.0818A| in prosperis bene vivere docuit, etiam in correptione, ne deficiat, hortatur, ne accedente infirmitate, vel paupertate, vel persecutione humana, pietatem, quam servare in tranquillitate videbatur, amittat. « Quem enim diligit Dominus, castigat (Prov. III, 12; Apoc. III, 19). Flagellat omnem filium quem recipit. » Ideo haec testimonia affirmat Apostolus, ut sicut filii a patribus suis flagellantur, ut digni sint ad haereditatem paternam accedere, ita et isti similiter correptiones a Deo alacri animo sustineant, ut ad veram haereditatem aeternam perveniant. Tanto ergo minus de flagello, quo castigamur, murmurare debemus, quanto certius in eo paternae dilectionis pignus tenemus. Unde et ipse dicit: « Ego, quos amo, arguo, et castigo (Ibid.).
134.0818B| « In disciplina perseverare. Tanquam filius vobis se offert Deus. » In disciplina, inquit, perseverate. Ac si diceret: Potius vobis enim est, per disciplinam ad vitam transire, quam extra disciplinam ire in tormenta. Unde putabant derelictos esse, in hoc eis dicit magis credere debere, quoniam non sunt derelicti, veluti si diceret: Quia tanta passi estis, putatis quod vos odio habeat, vel dereliquerit Deus. Si enim hoc non pateremini, tunc magis hoc vos cogitare competebat. Si enim flagellat omnem filium quem recipit, qui non flagellatur, sine dubio non est in numero filiorum. Quid ergo, inquis, maligni nulla mala patiuntur? Patiuntur quidem. Quando, inquit, dicens, quod omnis filius flagellatur, sed non dixit, 134.0818C| quia omnis qui flagellatur filius est; sed omnis filius flagellatur. Semper enim ubique filium verberat et castigat. Sunt quidem plurimi, qui flagellantur, maligni, sicut homicidae, latrones, malefici, sepulcrorum depraedatores, sed illi pro sua iniquitate supplicia patiuntur, et non sicut filii flagellantur, sed sicut pessimi puniuntur, non sicut filii. Tribulationes enim fidelium apud reprobos, et amatores mundi, non nisi ex peccato esse justis suspicantur; se autem ideo justos credunt, quia in pravitate sui sensus dimissi sine flagello duruerunt.
« Quis enim filius, quem non corripit pater? » Solet enim aliquoties in domibus paterfamilias filios alienos negligere, suos vero filios castigare, vel corripere, ne eos mala opprimat negligentia. Si igitur 134.0818D| illi pro filiis propriis utuntur, ne eos negligentia opprimat; ideo oportet nos gaudere cum castigamur, siquidem hoc filiis propriis adhibetur. Proinde nobiscum, sicut cum filiis agit Deus, et ideo non potestis dicere, quia non possumus talia tolerare.
« Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. » Sensus hujus sententiae est, cui subauditur: Si disciplinae participes facti sunt omnes boni filii, qui disciplinam Christi sustinuerunt, omnes enim negligentes, et disciplinam Dei contemnentes, adulteri, et non filii reputantur.
« Deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos; non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et 134.0819A| illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id, quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. » Si enim patres carnales filii reverentur, quomodo Patrem coelestem non revereamini? Non enim discretione personae inter eos tantum est differentia, quod isti terreni, ille coelestis est, sed etiam ipsa causa. Non enim in eamdem causam, vel ad res ipsas spiritales erudiebant, sed ad quod eis videbatur; hoc est, voluntatem suam, desideriumque complentes. Illi autem ideo vos, inquit, erudiebant, ut ipsis essetis utiles, aliquando fortassis etiam sine causa; non enim in omnibus voluntas illorum utilis erat. Iste autem ad utilia nos instituit, erudit, castigat, ut nos efficiat suorum receptabiles munerum. Dum 134.0819B| enim parentes carnales ad tempus breve nos erudiunt, quanto magis Creator noster ad id, quod utile, et perfectum est, ut recipiamus sanctificationem ejus, hoc est, munditiam ejus, ut dignos nos sibi efficiat? Disciplina ergo participatio sanctitatis est; excludit enim saecularium rerum mores, spiritalem ad se gratiam pertrahit. Si consideremus justos, cuncti per tribulationes claruerunt.
« Omnis autem disciplina, in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddit justitiae. » Omnis, inquit, disciplina, et humana, et spiritalis, tunc quando agitur, non videtur gaudii esse, sed moeroris. Ideo autem hanc omnem et spiritalem, et humanam disciplinam vocat, quia quidquid 134.0819C| dicitur, disciplina vocatur; videtur enim e contrario illud non esse disciplina, quod gaudentis, et malignantis animo fit. In disciplina enim spiritali, prius tristitia est, ut laetitia sequatur: in iniquitatis vero scelere, prius gaudium est, et deinde sequitur tristitia. In ista prima est voluptas, et sequitur aegritudo: in illa, prima est moestitia, et tunc jucunditas procreatur. Sed illa est sectanda, cum primum aliquis constristatur, et postea gaudio perfruitur: et illa rejicienda, cum primo gaudetur, postea in moerorem inciditur. In spiritali enim disciplina, semper jucunditas est de sempiterno gaudio, quamvis tribulatione affligatur: sicut in alio loco idem egregius praedicator ait: « Gloriamur in tribulationibus (Rom. V, 3). » In ista enim timor futurae tristitiae 134.0819D| praesens gaudium devenustat. In illa enim spes futurae jucunditatis detrahit praesenti tristitiam. Noli enim tristari, si cum ipsa disciplina injuria sit: fructus tamen reddet dulciores: postea autem, inquit, fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae: non fructum, sed fructuum abundantiam numerosam. Qui per eam exercitantur. Bene enim dixit, qui per eam exercitantur, hoc est, qui tolerant plurimo tempore patienter. Postea autem fructum accipient, idest, postquam consummatum 134.0820A| fuerit, reddet fructum justitiae, id est, praemium. Qui enim seminant in lacrymis, in exsultatione metent (Psal. CXXV, 5). Pacatissimum fructum, hoc est, gratissimum. Proinde oportet sperare meliora in finem: nam et in arboribus cortex pene semper amarus, et asper est: fructus tamen ipsi, suavitate jucundi sunt. Et qui amara bibunt antidota, patienter ferunt quamdam primum molestiam, et tunc sensum percipiunt sospitatis. Si igitur talia sperare competit, quod doletis, quod tristitiam toleratis; circa meliora deficitis, quae vos convenit sustinere. Sustinere enim debetis. Non enim oportet circa tribulationem ita mollescere, sed fortiter tolerare. Inde est enim, quod in sequentibus narrat.
134.0820B| « Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. » Propter quod, id est, quia propter disciplinam mercedis praemium redditur, et gaudium subsequitur, debemus gressus rectos facere, et soluta genua erigere. In hoc loco haesitationes eorum tangit: et ideo tangit, ut sine illis haesitationibus perseverarent. Si enim ad dilectionem pertinet disciplina, ut supra ostendit Apostolus, tam ex rebus, quam ex verbis: et si in fine recepit meliorem, quare dissolvimini? Quare non rectos gressus pedibus vestris facitis? Hoc enim illi patiebantur, qui desperatione deficiebant, et spe futurorum nulla solidabantur. Recte, inquit, ambulate, 134.0820C| nec claudicatio plus accrescat, sed potius ad statum pristinum revocetur. Remissas manus, et soluta genua mandat erigere, ut Isaias ait: « Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate (Isai. XXXV, 3). » Gressus rectos, id est, sensus: unde dicit Propheta: « Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII, 1). » Non claudicans, ut alio loco dicit: « Quid claudicatis inter me, et Baal? » (III Reg. XVIII, 21.) Magis autem sanetur: ac si dicat: Qui non credit recte, melius est, ut firmius, et tenacius credat: ut omnibus modis consequamini medicinam.
« Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. » Plurima quidem sunt, quae formam, discretionemque Christianitatis 134.0820D| ostendunt: sed plus omnibus, ac melius, charitatis mutuae affectus, et pax, quae hominum corda consociat. Propterea etiam Christus dixit: « Pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). » Et iterum: « In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis: si dilexeritis invicem (Joan. XIII, 35). » Propterea etiam Apostolus: Pacem, inquit, sectamini cum omnibus, et sanctimoniam (II Cor. XIII, 11), hoc est, corpore, et spiritu, ut, « beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). » 134.0821A| Sine qua, id est, sine pace et sanctimonia, nemo videbit Deum.
« Contemplantes ne quis desit gratiae Dei; » sicut in quibusdam codicibus habetur. Sed ne quis desit gratiae Dei, sic cum eis loquitur, tanquam cum his qui cum numero et comitatu viatorum longa itinera permeant; veluti si diceret: Attendite vobis ne quis vestrum remaneat. Non hoc tantum requiro, ut vos soli perveniatis, sed etiam ut inspiciatis et caeteros, ne quis, inquit, vestrum desit gratiae Dei. Gratiam Dei dicit fidem, spem, charitatem, et optimam conversationem. Seu gratia Dei est qua nobis donantur peccata, ut reconciliemur Deo, pax autem qua reconciliamur Deo. Omnia quippe Dei sunt gratiae. Nec dicas quia unus est qui 134.0821B| periit. Etenim propter unum mortuus est. Tu ergo negligis, propter quem Christus dignatus est mori.
« Contemplantes, » inquit, hoc est, diligenter scrutantes, et visitantes, et agnoscentes, « ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. » Non enim dixit, radix amara, sed, amaritudinis. Radix enim amara potest fructus dulces efficere; amaritudinis autem radix, vel fons, vel propositum, nunquam potest aliquid dulce propagare, quia omnia ibi amara sunt, omnia molesta, omnia scelere et abominatione pessima: nihil suavitatis vel jucunditatis apportant. Et per illam, inquit, inquinentur multi, quia « modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. 134.0821C| V, 6; Gal. V, 9). » Non propter illum solum hoc volo, in quo iniquitas poterit inveniri, sed etiam propter laesionem quae poterit ex illius propagine pullulare, hoc est, ut si aliqua talis fuerit radix, nullum ex ea permittatis germen exsurgere, sed recidatur antequam alios polluat. Merito enim amarum dixit esse peccatum. Vere enim peccato nihil amarius. Et hoc norunt qui post admissum peccatum conscientiae moerore macerantur, et dira satis amaritudine consumuntur. Amaritudo quippe delicti ipsum intellectum rationemque aliquoties subvertit, sicut in consequentibus de Esau legimus factum.
« Ne quis fornicator, aut profanus, ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua (Gen. XXV, 33). » Profanus dicitur castri margus, 134.0821D| seu et qui utile pro inutili vendidit. Per propriam enim negligentiam et cupiditatem vendidit honorem quem a Deo perceperat, et pro parva libidine magnum honorem et magnam gloriam perdidit. Pro dilectione enim temporalium rerum usque ad vendanda primitiva sua pervenit. Ideo primus postremus effectus est, et secundus exstitit primus. Iste 134.0822A| per patientiam exstitit primus, ille vero per negligentiam postremus. Et ideo, quantum ad praefigurationem pertinet, primitiva nostra sunt, non Judaeorum. Videtur enim mihi quia significat aliquos inter illos qui sub hoc vitio fornicationis jacebant, quos tamen publice nolebat arguere; sed fingit ignorantia, postea vero, si perstitissent, tunc jam conveniret increpare. Inde est enim quod in sequentia hujus Epistolae (Hebr. XIII, 4) dicit: Fornicatores enim, adulteros, judicabit Deus. Et in capite hujus sententiae: Pacem sequimini et sanctimoniam. Esau vero ideo fornicatorem commemorat Apostolus, quia contra voluntatem patris uxores alienigenas duxit.
« Scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare 134.0822B| benedictionem, reprobatus est; non enim invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam. » Superius demonstrat cur benedictionem haereditare cupiens reprobatus sit, et cur locum non invenisset, ut Jacob frater suus; quanquam enim cum lacrymis inquisisset eam, jam ad illum locum benedictionis non potuit pervenire, ut frater suus. Non enim hic poenitentiam excludit. Alioquin si poenitentiam damnasset, quomodo superius segnes admoneret et adhortaretur? Quomodo claudos effectos, et remissos, atque solutos, quod est ruinae principium, ut erigantur invitaret? Sic enim culpavit semetipsum. Si gemitibus magnis ingemuit, cur poenitentiae locum non meruit invenire? Quoniam non erat poenitentiae illa salutaris, sicut et tristitia 134.0822C| Cain non ex poenitentia descendebat. Et hic enim occasio fratris apparuit. Quid ergo dicimus, nisi quia non poenituit ut convenit? Haec enim poenitentia ut congruenter geratur. Lacrymae quippe illae non erant poenitentiae, sed animi violenti, et indignationis, quod ex ejus operibus aperitur. Qui existimant impunita remanere peccata, considerent et attendant cur Esau veniam non potuit adipisci. Quia videlicet non poenituit ut debuit. Vis videre integram poenitentiam, adverte Petrum, qualiter poenituerit, postquam negaverat Christum. Narrans namque nobis evangelista ejus historiam: Et exiens, inquit, ploravit amare (Matth. XXVI, 75; Luc. XXII, 62). Idcirco illi remissum est 134.0822D| tam grande peccatum, quia sicut debuit poenitentiam egit. Potest quidem et ideo ab Apostolo esse dictum, ut aliqui antumant, ut sub gravi timore deprimeret eos, ne ulterius caderent in lapsum facinoris; veluti si diceret: quia qui ceciderit, nullam consolationem mereri jam poterit.
« Non enim accessistis ad tractabilem et accessibilem [Vulg., accensibilem ] ignem, 134.0823A| et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubae sonum, et vocem verborum; quam qui audierunt, excusaverunt se, ne et eis fieret verbum. Non enim portabant quod dicebatur; et si bestia tetigerit mortem [Vulg., montem ], lapidabitur. Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum et tremebundus. Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, et judicem omnium Deum, et spirituum [Vulg., spiritus ] justorum et Testamenti Novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. » Id est non ad visibile et palpabile lumen accessistis, ut in veteri legimus populo 134.0823B| Judaico, sed ad invisibilem et incomprehensibilem Dominum. Haec in Sina monte facta referuntur (Exod. XIX, 9, 18): ignis, tenebrae, caligo, procella, visus est, inquit, Deus in monte Sina. Novum vero Testamentum non est cum aliquo tali nobis exhibitum, sed tantum simplici Christi sermone contributum. Intuere igitur qualiter comparationem faciat tam istorum quam illorum, et qualiter in postremis eam posuerit, ut ostenderet quam sublimior gratia est in Novo Testamento, et ipsam gratiam per vetus Testamentum annuntiatam. Qui enim comparationes faciunt, alteram partem deprimunt, ut res alterius partis emineat; sic et hic Apostolus ex comparatione illorum nostra majora declarat, et meliora, et mansuetiora, et miratione plenissima. 134.0823C| Dupliciter namque meliora sunt, quoniam et majora simul et clariora sunt. Ibi enim umbra requiescebat, hic veritas tenetur et panditur. Proinde nostra plus exsistunt accessibiliora et clariora. Hoc etiam in Epistola ad Corinthios scribens, dicit: « Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes (II Cor. III, 18); » et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam. Non enim meruerunt, inquit, illi talia percipere, qualia nobis contributa noscuntur. Quid enim illi videre meruerunt, nisi tenebras et caliginem? Audierunt quidem et vocem; sed et tu audisti vocem, non per nebulam venientem, sed per carnem Christi. Non es tumultuatus neque perturbatus, sed stetisti et locutus es Mediatori. Tunc Moyses timuit, 134.0823D| nunc autem nullus metuit; et tunc plebs stetit tota deorsum, nunc tamen, ut filii patrem, audivimus Christum loquentem; et veluti si diceret: Terribilia quidem illa sunt et tremenda, quae nec auditus ferre poterat, neque bestia illuc auderet accedere, verumtamen non erant talia qualia gesta sunt. Quid est enim mons Sina in comparatione coeli? Quid est ignis tractabilis ad intractabilem? Deus enim, inquit propheta, ignis consumens est (Deut. IV, 24). Quid est procella et tubarum sonitus, in comparatione illorum Domini verborum quae in monte docuit discipulos suos, dicens: « Beati pauperes spiritu, 134.0824A| quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3; Luc. VI, 20), » et aliorum multorum quae plus clariora sunt quam sol? Illic ponitur Moyses, hic Jesus; illic nomina plebium, hic millia angelorum. Primitivos autem fideles eos dicit qui primitus crediderunt, qui scripti sunt in coelis. « Et judicem Deum omnium; » ac si diceret: Non tantum Judaeorum, neque fidelium, sed totius videlicet mundi. Spiritum justorum perfectorumque dicit accessisse, id est, ad Spiritum sanctum, quem acceperunt in baptismo; seu spiritum justorum perfectorum dicit animas quae apud Deum probabiles exstiterunt. Sanguinem aspersionis passionem Christi dicit, loquentem melius quam Abel, quia sanguis Abel accusat, sanguis videlicet Christi excusat, ut in Evangelio: « Ut veniat 134.0824B| super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare (Matth. XXIII, 35). » Melius enim loquitur sanguis Jesu quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricidae fratris petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Ut ergo nobis sacramentum Dominicae passionis non sit otiosum, debemus imitari quod sumimus, et praedicare caeteris quod veneramur.
« Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de coelis loquentem nobis avertimus. » Cavete ne recusetis doctrinam Christi, quia in dextera Dei Patris sedet. Cum Judaei 134.0824C| recusantes, perterriti Deum, qui in terra cum Moyse loquebatur, dicentes: Loquere tu nobiscum, ne loquatur nobis Deus, ne forte moriamur (Exod. XX, 19); quanto magis, si nos nobis avertimus de coelo loquentem, majore ultione percutiemur?
« Cujus vox movit terram tunc, nunc autem repromittit, dicens (Agg. II, 7): adhuc semel ego movebo non solum terram, sed et coelum. » Ipse enim qui tunc movit terram et legem dedit Moysi, ipse nunc repromittit, ut moveat semel non solum terram, sed et coelum. Et ideo quanto majora opera fieri promittit, tanto magis timendus est. Dicendo autem, semel, ostendit quia nunquam iterum movebuntur.
« Quod autem, adhuc semel dicit, declarat mobilium 134.0824D| translationem tanquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia. » Declarat enim mobilium translationem, juxta quod David ait: « Initio tu terram fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli: Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnia sicut vestimentum veterescent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur (Psal. CI, 26). » Constat namque profecto quia in die judicii mundi conditionem mutaturus et transformaturus est in melius, et tam facile erit sicut quilibet opertorium involvat atque permutet. Sed si ista permutet, et potestas, et virtus, et regnum, et virtus 134.0825A| ejus permanebit in sanctis suis immobilis. Haec omnia dixit ut sciamus quod quanto scimus mobilia esse quae sunt, immobilia appetere debemus, ut dixit.
« Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam, per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia; » ac si diceret: Habemus gratiam, id est, gratis datam in novo Testamento, unde Deo placere possumus. Cum metu, inquit, et reverentia, id est, cum metu timoris et reverentia charitatis gratiam Dei habet, qui Deo simul servire et placere potest. Regnum immobile, regnum Christi, id est, Ecclesiam, dicit.
« Etenim Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24). » Deus quippe ignis dicitur, quia per hunc 134.0825B| peccatorum rubigo consumitur. Non materiam, quam fecit, consumit, sed quod extrinsecus peccati traximus comburit. Non enim illud consumit quod ipse fecit, sed quod malitia hominum intulit. De hoc igne Veritas dicit: « Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut ardeat? » (Luc. XII, 49.) Terra enim vocata sunt corda terrena, quae dum semper infirmas in se cogitationes congerunt, a malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem Dominus in terram misit, cum afflatu sancti Spiritus cor carnalium incendit; et terra ardet cum cor carnale, in suis pravis voluntatibus frigidum, relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei.
(CAP. XIII.) « Charitas fraternitatis maneat in 134.0825C| vobis. Et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt [Vulg., latuerunt ] quidam, angelis hospitio receptis. » Non enim dixit, efficimini amatores fratrum, sed, permaneat charitas fraternitatis. Et iterum non dixit, hospitales efficimini, tanquam si non essent, sed, hospitalitatem nolite oblivisci; ac si dicat: Perseverantia sit charitatis et hospitalitatis, quod utique propter tribulationes fortasse oblivisci poterant; et non tantum hospitalitatem, sed etiam amorem hospitalitatis, quod in Graeco distinctius invenitur. Non posuit ξενοδοκίαν, quod significat hospitalitatem, sed philo, quod amorem hospitalitatis insinuat; tanquam si diceret: Nolite simpliciter hospites suscipere; sed cum amore et charitate hoc perficite, sicut 134.0825D| beatus Petrus dicit: « Hospitales invicem, sine murmuratione (I Petr. IV, 9). » Per hanc enim, inquit, placuerunt, seu, ut in Graeco habetur, latuerunt, quidam, angelos in hospitio recipientes. Attendite quantus honor, quantum lucrum sit, per susceptionem hominum ad susceptionem evangelicam pervenire. Quid est, latuerunt? Hoc est, nescientes eos angelos esse, in hospitio receperunt, sicut legimus Lot fecisse, quod etiam ipsum in hoc loco commemoratur ab Apostolo.
134.0826A| « Mementote vinctorum, tanquam simul vincti, et laborantium, tanquam et ipsi in corpore morantes; » ac si diceret: Ita mementote de illis, quasi et vos vincti cum ipsi sitis; et laborantium, inquit, tanquam et ipsi in corpore, id est, quasi et ipsi vos longo tempore morantes, ut ipsi sustinuerunt, ita et vos sustineatis.
« Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus. Honorabile conjugium praecepit, ut beatus Petrus dicit: Quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem (I Petr. III, 7). » Connubium dicitur, quia connubunt. « Secundum scientiam » autem (Ibid.), ut noverint quid desideret Deus, et tribuant honorem connubio, seu, ut beatus Petrus dicit, vasculo muliebri. Si enim abstinemus nos a 134.0826B| coitu, honorem tribuimus, sed si non abstinemus, perspicuum est honori contrarium esse concubitum, ut idem apostolus Paulus alio loco ait: « Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). » Nunquam ergo mihi semper conjugio serviendum est, ne ab oratione, cui semper insistere jubeor, sicut alio loco praecepit Apostolus, ulla hora praepediar. Et torus inquit, immaculatus, hoc est, legitimus recubitus, absque fornicationis causa. Torum immaculatum esse non putabant Judaei, qui pollutum putabant conjugale concubitum. Dicebant enim ex lecto conjugii surgentem mundum non posse constare. Non est igitur pollutum, quod ex natura conceditur, o ingratissime, et insensatissime 134.0826C| Judaee, sed quod ex prava voluntate descendit. Nam si honorabiles quidem sunt nuptiae, mundae etiam sunt. Cur itaque ex eis pollutionem fieri existimas?
« Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus. » Primo enim posuit: « Honorabile connubium et torus immaculatus, » deinde intulit: « Fornicatores et adulteros judicabit Deus. » Ostendit enim quia juste judicantur fornicatores et adulteri. Si enim connubium concessum est, juste fornicator suppliciis afficitur, juste puniuntur adulteri. Fornicatio quippe non solum cum mulieribus, sed et in adorando idola intelligitur. Adulteri vero non solum cum extranea fornicantes, sed etiam haeretici, quia adulteratores sunt verborum Dei.
134.0826D| « Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. » Non enim dixit, nolite possidere, sed, sint mores sine avaritia. Avarus quippe dicitur qui tenax est in largiendo, et cupidus in accipiendo. Hoc enim quidam sapiens admonuit, dicens: « Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta (Eccli. IV, 36). » Fortassis enim post exinanitionem substantiarum cupiebant, sub obtentu eleemosinae, iterum congregare divitias. Puto; propterea admonuit Apostolus, ut mores sine avaritia 134.0827A| fuissent, ut necessariis praesentibus tantum contenti essent, sicut ipse in alio loco dicit: « Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus (I Tim. VI, 8). »
Et ne forte dicerent: Quid facturi erimus, si necessaria nobis contingat deesse suffragia? Protinus consolationem addidit, adhibens testimonium de libro Jesu Nave I, 5: « Ipse enim Deus dixit: Non te deseram, neque derelinquam. » Nulla ratione mentitur, si in illo spem nostram ponamus. Proinde cum confidentia nos oportet dicere: « Dominus mihi adjutor est; non timebo quid faciat mihi homo (Psal. CXVII, 8). » Homo dicitur caro, vel antiquus adversarius, seu aliqua infestatio. Qui homo appellatus est, ut ait Propheta: « Eripe me, Domine, ab homine 134.0827B| malo (Psal. CXXXIX, 2): » homo quippe dicitur, quia hominem decepit. Oportet enim nos in universis tentationibus, seu tribulationibus, hunc versiculum Psalmographi seu Apostoli exclamare, ut Deum habentes propitium, humana omnia irrideamus. Sicut enim, Deo indignante, non nobis proderit, etsi cuncta agmina consistant nobiscum, sic etiam, nos Deo diligente, nulla nobis erit necessitas, nulla laesio, etsi nos cuncti hostiliter insequantur.
« Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. » Pro ipsis enim sacras hostias Deo offerentes mementote semper, qui vobis locuti sunt verbum Dei, et eorum exitum semper intuentes, hoc est, animo versantes, et 134.0827C| vosmetipsos examinantes subtiliter, discutientes ipsorum conversationis exitum, hoc est, perseverantiam usque in finem, quoniam finem bonum habuit eorum conversatio, ideo imitamini fidem. Fidem enim, firmitatem, seu perseverantiam illorum dicit, quae ex vita munda processit, id est, exempla illorum tenentes, et usque in finem perdurantes.
« Jesus Christus heri, et hodie; ipse et in saecula. » Nolite putare, quia tunc tantum faciebat, nunc autem non facit; vel tunc fuit, nunc non est. Idem enim, qui fuit heri, ipse etiam hodie, ipse et in saeculum. Heri, praeteritum significat tempus; hodie, praesens; saecula vero, futurum sine termino. Tanquam si diceret: Ante saecula, et in saecula, et post saeculum semper permanebit, ut Propheta de illo 134.0827D| testatur: « Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). »
« Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. » Doctrinis, inquit, variis, et novis non circumferamini. Novas dicit doctrinas, quas ab illis non audierant. Non enim firmum possidebant, sed erant differentiarum varietate multiplices. Hoc enim praecepto illos suggillat, qui escarum introducebant observationes; quod in consequentibus apertius manifestat, cum dicit:
« Optimum enim est gratia stabilire cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. » 134.0828A| Bonum est, iniquit, gratia Novi Testamenti, quae nobis data est, stabiliri cor. Melius est enim fide et opere retinere, quam escis Veteris Testamenti, in quibus hi, qui ambulaverunt, nihil habuerunt utilitatis. Una namque est observantia, abstinere videlicet a peccatis. Nihil enim prodest abstinere a cibis. Licet enim gererent illi studium circa hujuscemodi observationes, verumtamen quia fidem non habuerunt, nihil illis profuit escarum illa custodia. In hoc enim quod custodiebant legem, profuit: in hoc quod esca non vescebantur, nihil profuit. Totum enim in fide constat, si ipsa firmetur in vobis; cor quippe munitum erit, si fides cuncta confirmaverit.
« Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. » Habemus 134.0828B| altare, id est, coelum, ubi Jesus quotidie semetipsum ostendit Patri pro nobis; vel altare, id est, sanctae Ecclesiae, ubi quotidie sanguinem et corpus Christi in ministerio sumimus; unde sumere potestatem non habent, qui tabernaculo, id est corpori suo deserviunt. Dixerat enim superius: « Gratia debet stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis; » ne putaretur illa destruere, ideo dixit: habemus nos altare et tabernaculum; hoc enim illud praefigurabat quod nos in veritate tenemus. Nos enim, inquit, talia custodimus in veritate, quale illud praefigurabatur in figura.
« Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. » Extra castra corpora cremantur, 134.0828C| si in opprobrio coram omnibus manemus. Nos sumus animalia, si nostra corpora in opprobriis et persecutionibus inferimus, Domini exemplum imitantes, cui dictum est: « Ave, rex Judaeorum, » et caetera alia multa. Seu extra castra cremantur, cum extra hominum saecularium conversationem concremantur per amorem divinum. Et sanguis noster per pontificem, id est, per Jesum Christum; infertur enim in sancta, hoc est, in coelis. Infertur enim sanguis per Jesum, sicut dicit Joannes: « Advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1). » Hoc enim praefigurabant illa animalia, quorum sanguis pro peccato inferebatur in sancta. Typus enim erant istorum, quoniam illa non erant 134.0828D| simpliciter instituta, sed dispensatio hujus erant significationis.
« Propter quod et Jesus, ut sanctificaret populum per suum sanguinem extra portam passus est. » Haec supra dicta in figuris facta noscuntur; quod Jesus Salvator noster, et de ipso et de suis membris deinceps in veritate ostendit factum. Ut redimeret per suum sanguinem populum, extra portam passus est, id est, foris Jerusalem crucifixus est.
« Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. » Egrediamur igitur ad eum, despicientes praesentia, amantes futura, contemnentes 134.0829A| visibilia, ut Apostolus alio loco ait: « Quae videntur temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. 4, 18). » Portantes improperium, inquit, ejus: hoc est, participantes cum eo, ut sicut ipse sustinuit improperium, sic etiam nos sustineamus. Communicemus cum eo, participemus cum eo, eadem ipsa patientes: improperium enim illud, non improperium est, sanctificatio. Improperium enim ejus est, signum ejus, quod portamus in fronte, seu in mente: ipso Christo dicente: « Qui vult post me venire, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24; Luc. IX, 23). » Saepius enim homines erubescentes, a multis abstinemus bonis operibus; et iterum saepe homines erubescentes, a multis abstinemus pravis operibus.
134.0829B| « Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. » Non habemus hic habitaculum terrenum. Ideo exeamus foras post Dominum in opprobria, pro illo, ut futuram civitatem habitemus, id est, coelestem Jerusalem. « Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo. » Per ipsum, id est, per Christum debemus offerre laudis sacrificium Deo; « id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus, » ut Propheta dicit: « Immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14). » Illi offerebant pecudes, vitulos, et dabant pontifici: nos autem nihil horum offerimus, sed solam gratiarum actionem. Hanc labia nostra germinent. Talibus, inquit, sacrificiis placatur Deus. Nihil blasphemiae vox nostra resonet, non propter vim, non contumax, 134.0829C| nihil arrogans. Demus illi hostiam, ut ipse eam offerat Patri. Aliter autem non offertur, nisi per Filium: majus autem etiam per mentem contritam.
« Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis promeretur Deus. » Si alii vestras rapuere substantias, tamen ex eis, quae habetis, eleemosynas dare nolite oblivisci, ut Propheta dicit: « Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2). » Ne eum putes accipere, cujus manum vides; ille enim accipit, qui jussit ut dares. Tu das panem in terra, Deus recipit in coelo. Das ei, qui consumat; accipit ille, qui reddat. Nec hoc redditurus est quod accepit. Terram dedisti, coelum recipies; temporalia dedisti, aeterna mercaberis. Panis, quem dedisti, consumptus est; panis, 134.0829D| quem ille dabit, reficiet et non deficiet.
« Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro omnibus vobis reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. » Praecepit enim Apostolus ut eorum praepositis aurem accommodarent. Obedire 134.0830A| enim debemus praeceptis majorum nostrorum. Si enim maligni exstiterint, non faciamus qualiter agunt, sed qualiter dicunt (Matth. XXIII, 3). Nisi in fide contrarii exstiterint, non solum vitandi sunt, sed etiam fugiendi. Si enim in moribus discrepaverint, audi Christum dicentem: « Super cathedram Moysi sederunt scribae, et pharisaei. Omnia ergo quaecunque dixerunt vobis servate, et facite: secundum opera eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt (Ibid., 2, 3). » Ac si diceret: Vere non ad vitam eorum, sed ad sermones intendite. Quantum enim ad mores attinet, nullus poterit laedi. Qua ratione hoc? Quia manifesta sunt omnibus opera illius (Gal. V, 19; I Tim. V, 24). In causa enim fidei, non est manifestum omnibus, quod docetur. 134.0830B| Neque malignus dubitat docere contraria. Sanis tamen fide obediendum est, sicut praecepit Apostolus, quia ipsi pervigilant, rationem pro animabus nostris reddentes. Non solum enim vigilant, sed etiam pervigilant. Pervigilant enim, qui sine intermissione vigilant. Ideo subditi sitis, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes. O quantum periculum infelicibus illis et miseris, qui semetipsos, ad alios regendos praecipitant, et se in tantorum suppliciorum abyssum jactant, quorum omnium subjectorum reddituri sunt rationem! Post tantam enim comminationem, quam negligentiae videmus illatam, plurimis, qui concurrunt et praecipitant semetipsos, quanta moles, quantae difficultates regiminis! Si enim qui necessitate compelluntur, nullum poterunt 134.0830C| habere refugium, neque ullam excusationem reperire, quando res male tractaverint, et quando negligenter suam administrationem gesserint; quanto ergo amplius qui cum studio et ambitione petunt principatus, et semetipsos praecipitant, severius punientur! Hujusmodi enim homo multo amplius sibi locum veniae claudit. Nam et Saul, qui regimen prius recusaverat, postquam recusavit, in pericula incidit: quanto magis ille, qui in ambitione principatus semetipsum praecipitat? Oportet ergo timere, et propter conscientiam, et propter molem ac magnitudinem curae; et neque, dum ad principatum trahitur, recusare; neque, dum non trahitur quisquam, semetipsum praecipitare. Sed considerantes tantam dignitatis amplitudinem, oportet effugere; 134.0830D| comprehendentes autem, obsequium et reverentiam oportet ostendere. Nihil immoderate faciendum est.
« Orate pro nobis; confidimus enim, quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. » Veluti si diceret: Nolo ut mihi accusationes 134.0831A| aliquas proferatis. Conscientia, inquit, nostra nos in nullo condemnat, neque nobis aliquid conscii sumus. Confidimus, inquit, quoniam bonam conscientiam habemus in omnibus, non in gentibus tantum, sed etiam et in vobis. Nihil negotiationis gratia facimus; nihil cum confictione protulimus: non sicut inimici, inquit, neque sicut hostis, sed sicut amicus haec scribo. Deprecatio enim in hoc loco apparet, tanquam ad contristatos scribens ad eos, qui circa eum, veluti circa praevaricatorem afficiebantur, non ferentes neque nomen ejus audire. Et hoc etiam ex his, quae sequuntur, ostenditur: « Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis. » Hoc etiam nimium amantis est sic orare; non simpliciter, sed cum tota 134.0831B| intentione, et omni prorsus studio. Ut cito, inquit, ad vos veniam. Hoc animi est nihil sibi conscii, festinare ut ad eos velociter adveniret. Exhortatur illos orare pro se. Ut hoc ei concederetur, primum ab eis postulat orationis auxilium, tunc etiam et ipse pro eis omnia bona deprecatur. « Deus pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum. » Nolite igitur dissentire a nobis, si vultis Deum pacis habere propitium, a quo omnis pax ejus procedit, sicut ipse dicit: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). » Pastor magnus ipse est, sicut ipse dicit in Evangelio: « Ego sum pastor bonus, et cognosco meas oves, et cognoscunt me meae (Joan. II, 14). »
134.0831C| « Aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus, faciens in vobis quod placuit coram se per Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. » Faciat aptos vos esse in omni opere bono et sermone, ut vitam videlicet et dogmata recta habeatis secundum voluntatem ejus. Faciens, inquit, in vobis ut placeat coram se. Hoc enim in alio loco dicit: « Deus est enim, qui operatur in vobis velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 13). » Et hoc per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. « Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. » Non dixit, rogo vos, ut sufferatis verbum admonitionis, sed, verbum solatii, hoc est, verbum consolationis, verbum adhortationis. Non potest 134.0831D| quisquam, inquit, longitudinem sermonis abnuere, nisi impatientia. Hoc quippe erat, quod eis nolebat ostendere, sed latenter hoc dixit, tanquam si diceret: Et si pusillanimes estis, talium enim est non ferre sermonis longitudinem. Sed tamen infirmis praecipue congruit, ut pauca quidem, et quae capere praevalent, audiant, et quae eorum mentem poenitentiae dolore compungant. Nam si eis in uno tempore exhortationis sermo fuerit multipliciter dictus, quia multa retinere non valent, simul amittunt omnia. Unde et medici corporum pannos, quos infirmantibus stomachis ponunt, apto quidem medicamine 134.0832A| et subtiliter liniunt, nisi repleti multo medicamine, infirmitatem stomachi roborantes, infirmum non relevent, sed opprimentes aggravent. Tanta tamen scribens Apostolus, parva illa esse dixit, in comparatione scilicet eorum, quae dicturus erat: secundum quod alibi dixit: « Sicut scripsi vobis in modico, secundum quod potestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio Christi (Ephes. III, 3, 4). »
« Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum » (subauditur, a nobis, seu dimissum dicit ab Athenis), « cum quo, si celerius venerit, videbo vos. » Hoc enim idoneum erat, ut eos mansuetiores efficeret, quod se paratum dixit ad eos venire. « Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. » 134.0832B| Hortabiliter tractat, siquidem ad illos per illos scribebat. « Salutant vos de Italia. » Manifeste ostendit quod in Roma hanc Epistolam scripserit. « Gratia cum omnibus vobis. Amen. » Gratiam fidei dicit, quam in baptismo accepimus, vel poenitentiae, aut perseverantiae gratiam optat; quod est omnium commune. Gratia enim est remissio peccatorum, per quam, illo praestante, mereamur purgari. Gratiae tuae gratias agere non solum ego sed neque ulla sufficit agere creatura, aeterne Deus, sine initio et fine: per quem omnia facta sunt, quae in coelo sursum, et in terra deorsum. Non quaedam vis et facis, quaedam vis et non facis; sed omnia quaecunque vis et facis. Cujus admiranda sunt opera, terribilia judicia, credenda promissa; qui te vocari voluisti, 134.0832C| Deus Abraham, Isaac et Jacob, et dixisti: hoc mihi nomen in aeternum, et memoriale in generatione, et generatione; sine qualitate bonus, sine quantitate magnus, sine indigentia creator, sine situ praesens, sine loco ubique totus, sine tempore sempiternus, sine mutabilitate mutabilia faciens, nihilque patiens, solus rex bonus, solus praestans, solus justus, omnipotens, et aeternus: qui misereris gratuita pietate, et indebita bonitate; condemnas, et obduras peccatores per veritatem, absque ulla iniquitate, et tamen per indebitam misericordiam tuam misereris hominibus, quia potens es, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam, et facis mundum immundo conceptum de semine, et deles ut nubem iniquitates, et quasi nebulam peccata; 134.0832D| cujus bonitas circa indignos, et dignos, non tenaciter, sed largiter exuberat. Tu dedisti in corde meo, ut propter gustum, et suavitatem hujus vitae, sanctae Scripturae, gentem patriamque relinquerem ut ejus suavitatem aliquantulum degustarem, et per hoc te cognoscere potuissem: quia revera lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Sed tua indeficiens pietas, larga clementia, nimia misericordia, et bonitas sempiterna. Plus dedisti quam petii, et plus praestitisti quam postulavi; qui mihi panem coelestem non solum, quem ipse comederem, praestitisti: sed etiam per inutilem servum 134.0833A| tuis fidelibus servis erogare fecisti. Pro qua re peto servus inutilis servos utiles, in quorumcunque manibus laboris mei opuscula venerint, quidquid optimum invenerint, ad auctorem referant Deum; quidquid vero minus, mihi ignoscant. Et hoc rogo, ut pro facinoribus meis Dei indebitam misericordiam 134.0834A| saltem in uno verbo postulare non dedignentur; uti quando justis a pio judice reddita fuerit praemii corona, mihi peccatori indebita Dei misericordia quantulumcunque veniam tribuere dignetur.
Deo gratias. Amen.
(no apparatus)