Migne Patrologia Latina Tomus 104
Expositio epistolae ad Philemonem (Claudius Taurinensis), J. P. Migne
1 INCIPIT EXPOSITIO.
Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo ejus. Scripsit autem ei ab urbe Roma de carcere, et hoc ejus principium est: Paulus vinctus Jesu Christi. In nulla Epistola hoc cognomine usus est, licet in corpore epistolarum, ad Ephesios videlicet et Philippenses et Colossenses, esse se in vinculis pro confessione testetur. Majoris autem mihi videtur supercilii, vinctum Jesu Christi se dicere quam apostolum: gloriabantur quippe apostoli quod digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Sed necessaria est auctoritas vinculorum. Rogaturus pro Onesimo, talis rogare debuit qui posset impetrare quod posceret. Felix nimirum, qui non in sapientia, (0911D)non in divitiis, non in eloquentia et potentia saeculari, sed in Christi passionibus gloriatur! Non omnis autem qui vinctus est, vinctus est Christi; sed quicunque pro Christi nomine, et pro ipsius confessione vincitur, ille vere vinctus dicitur Jesu Christi; ut sanguis effusus ille tantum martyrem facit, qui pro Christi nomine funditur. Et Timotheus frater. Hoc ideo ut sciamus, hanc quoque de carcere et inter vincula fuisse dictatam, ubi semper Timotheus cum (0912B)illo perseveravit: quo tempore videntur ad Philippenses, Colossenses et ad Ephesios Epistolae esse dictatae. (Vers. 2.) Philemoni dilecto et adjutori nostro, et Appiae sorori charissimae. Scribunt igitur Paulus et Timotheus Philemoni charissimo et cooperatori, qui ideo charissimus dictus est, quod in eodem Christi opere versetur. Appiae quoque sorori, quae vel soror vel conjux ejus creditur esse. Inter duos quippe viros et apostolicos, inter cooperatorem Pauli et commilitonem ejus, medium Appiae nomen inseritur, ut tali ex utroque latere fulta comitatu, non videatur ordinem sexus habere, sed meriti. Et Archippo commilitoni nostro. Hunc Archippum arbitrandum est cum Paulo et Timotheo contra adversarios pro Christi nomine dimicantem exstitisse (0912C)victorem, et propterea nunc commilitonem dici, quod in eodem certamine belloque superaverit. Et ecclesiae quae est in domo tua. Scribitur ecclesiae quae in domo ejus est. Verum hoc ambiguum est, utrum ecclesiae quae in domo Archippi sit, an ei quae in domo Philemonis; sed ut certius putatur, non ad Archippi, sed ad Philemonis referendum est personam, cui ipsa quoque epistola deputatur.
(Vers. 3.) Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo. Adhuc a duobus ad plures scribitur, et in omnibus pene Epistolis aequale principium est, ut gratiam et pacem a Deo Patre, et a Christo Domino imprecetur. Ex quo ostenditur unam Filii Patrisque esse naturam, cum idem potest Filius praestare quod Pater, et id dicitur Pater praestare (0912D)quod Filius. Gratia autem est, quia nullo merito, nec opere salvamur. Pax, qua reconciliamur Deo per Christum suum. Licet Paulus et Timotheus pariter scribant, et ad Philemonem, et Appiam, et Archippum, tamen in sequentibus approbatur Paulus tantantummodo ad Philemonem scribere, et unum cum uno sermocinari. (Vers.4.) Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis. Haec jam non ut Paulus, et Timotheus Philemoni, et caeteris, (0913A)sed solus Paulus ad solum Philemonem loquitur. Hunc autem morem scribendi in aliis Epistolis ejus invenire possumus, quod cum ad plures et plures in praefatione ponantur, postea per totum corpus Epistolae, unus disputans inducatur. Quod vero ait, gratias ago Deo meo semper, et memoriam tui facio in orationibus meis, ambigue dictum est utrum gratias agat Deo semper, an memoriam ejus faciat in orationibus suis semper. Sed tamen utrumque intelligi potest, quod ille qui praecepit aliis, ut in omnibus gratias agant Deo, nullis angustiis poterit coarctari, ut gratias semper Deo ipse non referat. Si autem pro sanctis et melioribus quibusque Paulus semper orabat, sanctus autem et Philemon est, tantam habens in se fidem et charitatem, ut non solum auditu ei, (0913B)verum opere nosceretur; et pro Philemone Paulum semper orasse credibile est, quo scilicet fides et charitas quam habebat in Christo, et in omnes sanctos ejus, per communicationem fidei, et operationem agnitionis in omni bono, Christi misericordia servaretur.
(Vers. 5.) Audiens charitatem tuam, et fidem quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos. Quod charitatem haberet Philemon in Domino, non difficilis interpretatio est, quia post Deum diligere jubemur et proximos; et non solum fidem et charitatem in Deum, et in sanctos ejus sufficere nobis posse credamus, sed ut id quod credimus opere compleatur. (Vers. 6.) Ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in Christo Jesu. Quantis (0913C)gradibus quantisque profectibus apostolicus in altiora sermo se tendit! ut quidquid boni in Philemone laudatur, de apostolorum exemplo sumatur: et inde bonum sit, quia de Christi fonte ducatur. (Vers. 7.) Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Plenius inculcat et edocet quare dixerit Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis. Dignum siquidem erat agere gratias Deo semper pro charitate Philemonis, qui internum cordis affectum, et profundos animi sanctorum recessus suscipiendo refrigeraverat.
(Vers. 8, 9.) Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet; et propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut (0913D)Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi. Multis erga Philemonem laudibus ante praemissis, cum res talis sit pro qua rogaturus est, quae et praestanti sit utilis et roganti, poterat Paulus magis imperare quam petere; sed hoc ex fiducia illa veniebat, quod qui tanta ob Christum opera perpetrarat, utique impar sui in caeteris esse non poterat. Sed vult magis petere quam jubere, grandi petentis auctoritate proposita, per quam Apostolus obsecrat, et senex et vinctus Jesu Christi. Totum autem pro quo rogat, illud est. Onesimus servus Philemonis fugam furto cumulans quaedam rei domesticae compilarat. Hic pergens ad Italiam, ne de proximo facilius posset apprehendi, pecuniam domini per luxuriam (0914A)prodegerat. Hoc ne quis putet temere, et ut libet a nobis fictum, in sequentibus discat. Nunquam enim Paulus diceret, Si quid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; nec sponsor rei fieret ablatae, nisi esset id quod ablatum fuerat dissipatum. Hic igitur cum ob confessionem Christi Paulus Romae esset in carcere, credidit in Dominum Jesum, et ab eo baptizatus digna poenitentia maculas vitae prioris abstersit, in tantum ut Apostolus conversationis ejus testis fieret, qui quondam Petrum increpuerat non recto pede in Evangelii veritate gradientem. Quantum igitur ad peccatum et ad facinus pertinet quod homines laeserat, veniam non meretur Quantum vero ad Apostoli testimonium qui scit eum plene esse conversum, (0914B)grandi pondere premitur qui rogatur; quia e servo fugitivo atque raptore minister apostoli factus erat. Quod autem aliud habebat Apostolus ministerium, nisi Evangelii Christi Jesu? Jam non quasi a domino, sed quasi a conservo et coevangelista ignosceretur ei qui servus esset Christi similiter et minister.
(Vers. 10.) Obsecro te pro meo filio quem genui in vinculis Onesimo. Volens impetrare quod postulat, jam non pro servo Philemonis, sed pro filio suo se asserit deprecari, et illo filio quem genuerat in vinculis Evangelii, hoc est quem pro Christi Evangelio sustinebat. (Vers. 11.) Qui tibi aliquando inutilis fuit. Tibi, inquit, soli, non caeteris. Nunc e contrario utilitatis compensatione, qua et ipsi domino et Paulo (0914C)utilis est, caeterisque per Paulum, plus charitatis meretur, quam odii ante meruerat. Unde ait: nunc autem et tibi et mihi utilis (Vers. 12.); quia illo in carcere vinculisque detento, posset ei in Evangelio ministrare. Tu autem illum ut mea viscera suscipe. Viscera significant interdum cordis affectum, et plenam ex animo voluntatem, cum totum quidquid a nobis est suscipitur a rogato. Aliter autem, omnes liberi viscera sunt intelligenda parentum. Quem ego volueram mecum retinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii (Vers. 13.) Idcirco filium suum et filium vinculorum et ministrum Evangelii in vinculis constituti inculcat atque replicat, ut Philemon ille prudenter et dispensatorie tantum in praefatione laudatus, non auderet negare, ne suis laudibus videretur (0914D)indignus. (Vers. 14.) Sine consilio autem tuo nihil volui facere; uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Potuit itaque apostolus Paulus absque voluntate Philemonis Onesimum sibi ministrum retentare; sed si hoc sine Philemonis voluntate fecisset, bonum quidem erat ejus, sed non voluntarium. Quod autem non erat voluntarium, alio genere arguebatur non esse bonum. Nihil quippe bonum dici potest, quod ultroneum est. Ex quo Apostoli consideranda prudentia, qui idcirco fugitivum servum remittit ad dominum, ut possit domino suo prodesse, qui prodesse non poterat si domino teneretur absente.
(Vers. 15.) Forsitan ideo discessit. Pulchre autem (0915A)addens forsitan, sententiam temperavit; occulta sunt quippe judicia Dei, et temerarium est quasi de certo pronuntiare quod dubium est. Forsitan, inquit, ideo discessit. Caute, timide, trepidando, et non toto fixo gradu. Si non posuisset forsitan, omnibus servis fugiendum esset, ut Apostoli fierent discipuli. Ad horam a te. Quod autem ad horam junxit, horam pro tempore debemus accipere. Ad comparationem enim aeternitatis, omne tempus breve est. (Vers. 16. ) Ut aeternum illum reciperes, jam non sicut servum, sed pro servo charissimum fratrem. Nullus aeternus dominus servi sui; potestas quippe ejus, et utriusque conditio, morte finitur. Onesimus vero qui ex fide Christi factus aeternus est aeterno Philemoni, quia in Christum et ipse crediderat, spiritu (0915B)libertatis accepto, jam non servus, sed frater coepit esse de servo, frater charissimus, frater aeternus, aeterno et ipse apostolo dominoque suo; cui Onesimum ut carnis conditio, multo amplius postea spiritus copulabat. Et tum quidem quando erat ei subjectus in carne, non erat ei junctus in Domino. Ex quo intelligimus, servum qui crediderit in Christo, duplici domino suo lege constringi, ut ei et carnis necessitate jungatur ad tempus, et in aeternum spiritu copuletur. (Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. Quod dicit, hujusmodi est: Si me vis habere socium, habeto et Onesimum, quem ego consortem et filium et viscera mea habeo. Quem si non suscipere nec habere volueris, et ipse intelliges quod me habere non possis.(0915C) (Vers. 18.) Si autem aliquid nocuit aut debet, hoc mihi imputa. Imitator domini sui, et Christum in se loquentem habens, ea juxta vires suas debet facere quae Christus. Si enim ille infirmitates nostras portavit, et plagas nostras doluit, juste Apostolus pro Onesimo se opponit, et spondet quae ille debebat. Ut autem supra diximus, totum illud est quod ablatum furto, et luxuria perditum, non poterat absolvi, quod Philemon grandi pretio compensabat, dum pro servo fugitivo, et pecunia perdita, fratrem charissimum et fratrem reciperet aeternum, et per eum sibi Apostolum faceret debitorem. Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam. (Vers. 19.) Quod Onesimus furto rapuit, ego me spondeo redditurum. Hujus sponsionis epistola haec et manus testis est propria, quam (0915D)non solito more dictavi, sed mea manu ipsam conscripsi. Et non dicam tibi, quod et te ipsum mihi debes. Propter sermonem enim Christi quem tibi evangelizavi, per quem et Christianus effectus est, te mihi ipsum debes. Quod si meus es, et tua omnia mea sunt, Onesimus quoque qui tuus est, meus est. Poteram igitur eo uti ut meo, sed voluntati tuae relinquo, ut mercedem habeas ignoscendo. Ita, frater, ego te fruar in Domino. (Vers. 20.) Si enim non addidisset in Domino, sed te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae; quanquam etiam vicinissime dicitur frui, cum dilectione uti. Cum enim adest qui diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat; (0916A)per quam si transieris, eamque ad illud ubi permanendum est retuleris, uteris ea, et abusive non proprie diceris frui. Si vero inhaeseris ac permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vero et proprie frui dicendus es; quoniam non fruendum est nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono. Refice viscera mea in Christo. Sicut ipse vult Philemone frui in Domino, ita viscera sua Onesimum, quem et superius eodem nomine appellavit, refici vult per Philemonem. Confidens in obedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id quod dico facies. (Vers. 21.) Qui praesumpsit de eo quem rogaturus est, ipsam quodammodo praesumptionem praejudicat, ne ei negare liceat quod rogatur. Porro si scit ille qui postulat plus quam rogatur rogatum esse facturum, (0916B)ideo minora petit, ut habeat rogatus voluntariam et majorum praestatione mercedem. Si autem Philemon hoc ad hominis praeceptum facit, quanto magis faciet ob dilectionem Dei? Unde et merito Apostoli voce laudatur, quod mandata ejus opere perpetrarit.
(Vers. 22.) Simul autem et para mihi hospitium. Hoc idcirco dicit ut dum eum exspectat Philemon ad se esse venturum, magis faciat quod rogatus est, et ut venturus ad novam veritatem praedicaturus crucifixum, et inaudita dogmata delaturus, sciebat ad se plurimos concursuros; et necesse erat plurimum, ut domus in celebri esset urbis loco, adquam facile conveniretur; deinde ut ab omni importunitate vacua, ut ampla, quae plurimos caperet audientes, et (0916C)ne proxima spectaculorum locis, ne turpi vicinia detestabilis: postremo ut in plano potius esset sita; ob quam causam eum aestima etiam Romae in conducto mansisse biennio. Nec parva ut reor erat mansio, ad quam Judaeorum turbae quotidie confluebant. Spero enim per orationes vestras donari me vobis. Filium patri Deus rogatus indulget, et frater saepe fratris oratione servatur; apostolus vero totius Ecclesiae precibus conceditur, ob eorum qui eum audituri sunt utilitatem. Et hoc donum non tam in eum dicitur esse qui differtur martyrio ad martyrium praeparatus, quam in eos ad quos apostolus mittitur. Quod autem crebro Paulus in carcere fuerit, et de vinculis liberatus sit, ipse alio loco dicit: in carceribus frequenter; de quibus nonnunquam Domini auxilio crebro (0916D)ipsis persecutoribus nihil dignum in eo morte invenientibus dimittebatur. Necdum Christianum sanguinem Neronis gladius dedicaverat, sed pro novitate praedicationis sive a Judaeis invidentibus, sive ab his qui sua videbant idola destrui, ad furorem populis concitatis missi in carcerem, rursum impetu et furore deposito laxabantur. Et hoc ita esse, ut dicimus, apostolorum Acta testantur, in quibus et Agrippa loquitur ad Festum potuisse dimitti Paulum si non appellasset Caesarem, et quia nullam invenerit causam, praeter quaestiones quasdam de religione propria, de quodam Jesu quem Paulus vivere praedicaret. Ex quo animadvertemus, et a caeteris judicibus similiter eos potuisse dimitti, id agente Domino (0917A)ut in toto orbe nova praedicatio disseminaretur.
(Vers. 25, 24.) Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. Id quod in principio dicebamus, quoniam ad Colossenses Epistolam eodem tempore, et per eumdem esse scriptam bajulum litterarum, quo ad Philemonem quoque scripta est, etiam eorum qui salutantur, nomina docent: nam et in ipsa ita fere scribitur: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, et Epaphras qui est ex vobis servus Christi. Et paulo inferius: Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas. Et dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas. Et memores estote vinculorum meorum. (0917B)Si aliter ex eo aliquis non putat pariter scriptas, quod ad Colossenses pauca sint nomina quae hic non ferantur ascripta, sciat non omnes omnibus aut amicos esse aut notos; et aliter privatam ad unum hominem, aliter publicam ad universam Ecclesiam epistolam fieri. Qui sit autem Epaphras concaptivus Pauli, ex eo quod hic additum est, in Christo Jesu, possumus suspicari, eadem eum Romae pro Christo vincula sustinuisse quae Paulum; et vinctum Christi, ita concaptivum quoque ejus potuisse dici. Aut certe ita quod nobilis et ipse sit in apostolis, ut Andronicus et Junia; de quibus scribitur ad Romanos: Salutate Andronicum et Juniam cognatos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. Haec de Epaphra.(0917C) Caeterum cooperatores Evangelii et vinculorum suorum, (0918A)cum ad Philemonem Epistolam scriberet, Marcum ponit, quem puto Evangelii scriptorem; et Aristarchum, cujus supra fecimus mentionem; et Demam, de quo in alio loco dicit: Demas me dereliquit; et Lucam medicum, qui Evangelium et Actus apostolorum Ecclesiis scribendo tradidit. Quomodo enim apostoli e piscatoribus piscium piscatores hominum facti sunt, ita hic de medico corporum in medicum versus est animarum; de quo et in alio loco dicit: Misimus cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias; cujus liber quotiescunque legitur in ecclesia, toties ejus medicina non cessat.
(Vers. 25.) Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Cum enim in spiritu gratia divina fuerit, totum hominem facit spiritalem, ut adhaereat (0918B)Domino mente et corpore, et impleatur in eo quod scriptum est: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Interpretantur autem secundum Hebraeos, Paulus, admirabilis; Timotheus, beneficus; Philemon, mire donatus, sive os panis, ab ore non ab osse; Appia, continens aut libertas; Archippus, longitudo operis; Onesimus, respondens; Epaphras, frugifer et videns sive succrescens; Marcus, sublime mandatum; Aristarchus, mons operis; Demas, silens; Lucas, ipse consurgens. Quae nomina si juxta interpretationem suam voluerimus intelligere, non est difficile: admirabilem atque beneficum praecipue ad eum scribere cui universa concessa sunt vitia, et os ejus pateat ad coelestia; deinde ad continentem et liberam et longitudinem. Explicit.
1 MONITU
MONITUM EDITORIS. Claudii Taurinensis episcopi, qui sub Ludovico Pio vixit, expositiones Epistolarum Pauli apostoli, cum alibi tum in antiquis etiam Vaticanae bibliothecae codicibus jacent. Has divulgare olim cogitabam, quo tempore prologum in priorem ad Corinthios edidi Script. vet. T. VII, p. 274. Verumtamen lectis postea studiosius his Claudii scriptis, mihi demum innotuit, nihil fere ibi esse (exceptis prologis) nisi ex cognitis aliorum Patrum commentariis breviata excerpta; quod alioqui Claudii vitium Simonius atque Trombellius jamdiu persenserant. Igitur delegi unicum Claudii commentarium super brevissima ad Philemonem Epistola, quem hoc loco lectoribus repraesento, ut mecum videant nihil Claudium habere quod uberius atque splendidius in divi Hieronymi ad eamdem Epistolam commentario non legatur. ↑