Expositio brevis in Lucam (Christianus Druthmarus)

This is the stable version, checked on 7 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio brevis in Lucam
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106

Documenta Catholica Omnia pdf

Expositio brevis in Lucam

Expositio brevis in Lucam (Christianus Druthmarus), J. P. Migne 106.1514B

Expositio brevis in Lucam

Lucas ipse consurgens causa scribendi Evangelium, ne pseudo-evangelistis esset facultas praedicandi falsa, sub nomine duodecim apostolorum falso fuisse Evangelia conscripta, quod David in viginti 106.1503D| quatuor sortes divisit sacerdotes cum Levitis, et familias, et octava sors Abia, ut praeco Novi Testamenti monstraretur. Justi ante Dominum. Non est justus ante Dominum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur. Prius mandatum, posterius justificatio. Cum judicamus congrue, canere Domini justificationes videmur. Laus a genere, a moribus, ab aequitate, ab officio, a mandato, a justificatione. Et sorte exiit. Non tunc incensum erat ponendum; sed prisca sorte cum invicem Abia succederet in ipso anno. Incensum autem deferti decimo die septimi mensis expiationis, sive propitiationis, qui aliquando in Septembri, aliquando in Octobri occurrit, propter varium cursum lunae. Corda patrum convertit in 106.1504C| filios. Prudentia justorum est, non de legis operibus justitiam praesumere. Taciturnitas, et signum, et poena incredulitatis fuit. Angeli cum ad nos mittuntur sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam 106.1504D| desint interius per contemplationem: quia circumscriptus non est. Post hos dies. Videlicet officii Zachariae. Post diem expiationis, mutatio fiebat sacerdotii. Aliter: per Zachariam sacerdotium Judaeorum, per Elizabeth legis sterilitas, quia nihil ad perfectum adduxit. Et licet Moysi temporibus et deinceps effloruerit, in adventu tamen Domini quasi senectute confecta erat. Sacerdotium Dei secreta cognoscit. Hebetes foris stant, et quinque mensibus occultant; quia legifer per quinque libros mysteria Christi per aenigmata annuntiat, vel lex Christi dispensationem in quinque aetatibus praefigurat. Erat pater ejus Joseph: Opinionem vulgi expressit. Et multi adoptant, quos filios vocant. In signum cui 106.1505A| contradicetur. Nam de secta hoc notum est, quia ubique ei contradicetur. Lapis offensionis, ut revelentur ex multis. Incertum erat, qui Judaeorum gratiam Christi recipere, qui respuere vellent Anna venerandae conversationis dignae aetatis dicitur fuisse Christo testimonium dare, et Ecclesiam significat. Numerus annorum viduitatis quo peregrinatur in saeculo, septies duodeni, octoginta quatuor fiunt: septem ad hujus saeculi cursum, duodecim ad perfectionem apostolicae doctrinae pertinent. Quisquis totum vitae suae tempus apostolicis manciparet curat institutis, octoginta quatuor annis Domino servit. Per septem quos cum viro suo manserat, Dominicae incarnationis tempus signatur, quia per septem perfectio significatur. Anna, gratia Dei; Phanuel, facies 106.1505B| Dei; Aser, beatus; et octavus in ordine nascendi. Reversi sunt in Nazareth. Praetermisit Lucas quod dixit Matthaeus, Dominum ex Aegypto deportatum. Sapientia et gratia Dei. Sapientia secundum carnem, quia in eo habitat plenitudo divinitatis corporaliter. Gratia ut dicit Joannes: plenum gratia et veritate: quod Lucas sapientiam dicit: Et ibat in Pascha. Lucas recte vitulo assimilatur, qui de Zacharia narrat. Maria ad templum mittit Dominum cum hostia: Joannem similiter non cum parentibus, et post laudantes Deum discipulos in templo. Sed cum esset annorum duodecim Christus. Ubi tempus affuit utramque suam naturam coepit aperire, ne parvuli erubescant discere a senioribus, Deus au scultare voluit homines, ne infirmi docere audeant, non docuit usque ad triginta annos. Stupebant super prudentia. Quia aetatem parvam videbant. Quasi 106.1505C| homo interrogabat seniores, quasi Deus respondit: quod seniores et docti mirarentur. Jesus sapientia, aetate et gratia proficiebat. Aetas ad carnem, sapientia ad animam, gratia ad intelligentiam naturalem, quae concessa est causa rationis. Herodes et fratres ejus, filii alterius Herodis, inter quos et ipsum Herodem, Archelaus frater eorum decem annos regnavit. Anna ante, Caiphas ipso anno quo Dominus crucifixus est. De lapidibus filios Abrahae. De quibus Paulus: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis. Securis, Christus qui retinetur ex manubrio, incidit ex divinitate. Arbor, genus humanum. Videtur quod circa tempus nativitatis Domini pax per duodecim annos fuerit, ut compleretur quod propheta dixit: 106.1505D| Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces: ut apostoli per orbem ire possent. Prima descriptio quae orbem terrae totum descripserit, vel certe primo coepisse, quando Cyrinus Syriam venit. Augustus, Christum; consules, praedicatores. Denarius pro decem nummis de aere solvebatur quod significat decalogum. Securis ad radices, quando tota simul progenies tollitur. Qui habet duas tunicas. Per haec quod tunica plus est necessaria quam pallium, praecipitur ut etiam valde necessaria cum proximis partiamur. In igni. Hoc est in purgatione sanctificationis et probatione tribulationis. Etiam Spiritus sanctus ignis nomine. Unde dicitur: Baptizabimini Spiritu sancto. Per paleam, justi examinis discretio. 106.1506A| Per aream Ecclesia. Paleae, isti qui mysteriis imbuuntur divinis; zizania, qui non dignantur audire divina mandata. Joannes Baptista figuram legis tenet. Coelum apertum propter nos; et propter nos Spiritus sanctus, et reliqua. In te placitum meum constitui. Hoc est per te gerere quod mihi placet, quia hunc non creasse poenituit. Tricennalis, et a fide sanctae Trinitatis et operatione decalogi, triginta cubitorum funiculus erat, qui mare ambigebat, et sex metretas capiebat. Joseph trigesimo anno de carcere educitur. David trigesimo anno rex constituitur. Ezechiel trigesimo anno apertos coelos vidit. Tabernaculum longitudine triginta cubitos habuit.

Jacob et Heli fratres fuerunt, mortuo Heli, Jacob in uxore generavit Joseph. Matthaeus per quadraginta 106.1506B| duas generationes praesentis saeculi significat laborem Ecclesiae. Lucas autem per septuaginta septem a Christo usque ad Deum ascendens, significat ascensuram Ecclesiam post baptismum et remissionem peccatorum ad coelum. In generationibus Matthaei nostrorum susceptio peccatorum a Christo. In Lucae generationibus oblivio peccatorum a Christo. Et ille descendens, iste ascendens. Et Lucas de Septuaginta editione sumpsit hanc generationem, Enoch in septuagesimo loco, ut significet qui spiritaliter decalogum impleverint transferendos in requiem. Non tentabis. Suggerebatur enim tanquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantum esset: id est quod multum apud Deum potest: quod vitiose fit cum fit. Usque ad tempus. Postea enim accessit non tentaturus, tribus fraudibus expositis, omnem tentationem 106.1506C| dicit esse consummatam, quia videlicet his omnium vitiorum origines amplectentur, ut Joannes ait: Omne quod in mundo est concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Et in Evangeliis, tribus solum negotiis ab aeterna vita excluduntur. Primus pro villa, secundus pro bobus, tertius pro uxore. Uxoris appetitus, sicut et gula ad concupiscentiam carnis pertinet. Villae emptio pro avaritia ad superbiam vitae respicit; probatio ad curiositatem, quae est vana gloria. Ad quod Dominus triplici telo armari jussit: ut jejunio contra concupiscentiam carnis; eleemosyna contra avaritiam; precibus jactantia pellatur. In secundo libro Josephus repetit ea quae ante Dominus ante traditionem 106.1506D| fecit, scilicet primo anno; alii de secundo. Virtute Spiritus. Signa miraculorum dicit. Primo Dominus virtutum signa monstravit per sapientiam. Praeceptum Judaeis fecerat: Vacate et videte. Et domus synagoga dicebatur. Unctus est in Jordane prae participibus suis, oleo spiritali et virtute coelesti. Diem retributionis, quo filius hominis venturus est in gloria. Aperuit Dominus librum, qui aperuit Scripturam; reddit ministro, apostolis. Stetit, quando incarnatus est, sed quando in coelum ascendit plicatum reddidit, quia non omnibus omnia sunt dicenda. Ideo impleta, quia sicut praedixerat ipsa et magna faciebat, et majora evangelizabat. Testimonium illi dabant eum esse, de quo prophetae praedixerant. 106.1507A| Fabri filius. Quia pater Christi igne operatur et spiritu. Seipsum curare. Hoc est virtutes in sua patria jubet facere. Noluit Dominus alia morte mori, nisi in cruce. In potestate fit sermo doctoris, cum ea quae docet operatur. Sine. Quiesce a me torquendo. Non voluntatis est ista confessio, quae praemium non sequitur, quoniam diabolus primus peccavit; ideo primo lingua ejus obclusa est. Et nihil ei nocuit. Non debilitavit in membris. Homines expellunt daemones Dei verbo; Christus propria potestate. Vir liberatus, animus hominis intelligitur, femina caro intelligitur a concupiscentia refrenata. Non putavit se diabolus morte Domini esse damnandum. Mare Galilaeae et Tiberiadis et Genesar, unum est; et retia, quasi retinentia dicuntur; non mersae, sed periclitatae 106.1507B| sunt. Nondum coeperat sacrificium sui corporis, quia non oportebat auferri vetus, donec veniret novum. In monte orat; in civitate praedicat: et satis contemplative et active vitae exempla donat. Capharnaum etiam dicta est civitas Christi, quam illustrando virtutibus fecerat suam. Quatuor virtutes, sobrietas, sapientia, justitia, et virtus. Paralyticus homo peccator: turba, consuetudo peccandi; domus, Scriptura sacra est, sub regulis, quia sub conceptibili velamine. Cum lecto: hoc est cum carne debet Christum cognoscere; et lectum tollere, ipsam carnem refrenare per continentiam. Ad domum et ad paradisum ire: vel interna custodia. Sanos, qui suam justitiam nolentes constituere. Quicunque jejunant, nisi in membris Christi incorporentur, frustra faciunt. 106.1507C| Joannes jejunavit ut meritum augeret Christus absque peccato, peccata donavit. Nemo bibens vetus. Judaeos dicit. In secundo sabbato primo. Hoc est secundo sabbato, prima incarnatione: videlicet secundum, quia per legem praeceptum primum, quia ante legem a justis observatus est. Panes ante sabbatum coquebantur, et in sabbato ponebantur in duabus cum thure patenis aureis, usque ad illud sabbatum. P Hebraei non sonant. Alphaeus Cleopas dictus est, et Alphaeus doctus dicitur. Judas Tathaeus Scarioth, memoria mortis. Maritima a mari, in qua Tyrus erat. Raro infirmum in monte invenies curatum. Et si generaliter Christus loquitur, specialius tamen in discipulos oculos levat. Matthaeus propter resurrectionem, quinque ponit beatitudines. 106.1507D| Lucas virtutes amplectitur: in paupertate temperantiam, in esurie justitiam, in luctu prudentiam, noscentes pro quibus debeant flere; in perfectione fortitudinem, ut valeant tolerare. Omnia ista Dominus habuit. Prophetas, pseudoprophetas, dicit. Peccatum usque ad mortem. Impugnatio charitatis, fraternitatis, pro quo Paulus non orat pro Alexandro. Omni petenti. Id est honeste et juste. Fructus malus, operatio carnis, fornicatio, etc. Fructus spiritus, bonitas, charitas. Spinas, saeculi curas; fundamentum singulariter, Christus; fundamenta pluraliter, doctores. Fossio, intentio quae de cordibus fidelium omnia terrena eruit. Moraliter. Fundamenta, uniuscujusque cogitationes vel intentiones bonae. Fluminis inundatio, 106.1508A| portae inferi, vel temperantia carnis. Domus diaboli mundus. Sine fundamento, quia omne peccatum non habet substantiam vel discrimen extremi judicii. Erat moriturus. Quare dicitur moriturus, cum non fuerit? Quia revera erat moriturus, si Domini precibus non vixisset. Centurio fide accessit ad Deum. Dominus et humilitatem ostendit in eundo, et potentiam absens sanando. Ad reguli filium ire noluit, ne divitias honorare putaretur, hic, ne conditionem sprevisse videretur. Iste gentium populum figurat. Seniores quos misit, Ecclesiae sunt boni viri centum viris stipati. Quod significat perfectionem virtutum. Centum annis aedificatur arca. Abraham centannis filium accepit. Isaac centuplum invenit; de laeva centum transit in dexteram, centesimus 106.1508B| psalmus misericordiam canit. Mittit Joannes discipulos ad Dominum, ut credant in eum; et ideo Dominus fecit virtutes, et dixit: Beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. Qui minor est in regno Dei, vel Dominus, vel angelus. Justificatur Deus per baptismum, dum se omnes peccata propia confitendo justificant. Spreverunt in semetipsis, contra semetipsos. Hoc aliqui ex persona Domini, aliqui ex persona evangelistae dictum putant, et per haec exponens de Pharisaeo. Generatio Judaeorum de ipsis cantavimus vobis prophetae. Qui autem dixerunt ad eos: Saltatio religiosa, agilitas membrorum, cantus exsultatio lamentum, convertimini ad me in jejunio. Discipuli, filii sapientiae.

Maria primo in Galilaea, secundo in Bethania unguento 106.1508C| Dominum unxit; Ecclesia vel anima in praesenti carnis ejus mysteria celebrando, in futuro gloriam aeternitatis, quod sibi turpiter exhibuit, hoc totum in Domino replicavit. Pharisaei Judaicum populum significant. Domus Pharisaei custodia legis est, discubuit, in carne apparuit.

Duo debitores duo populi, vel Pharisaeus et mulier. Fenerator, creator. Chorozain, ministerium meum. Joanna, Domini gratia, vel Dominus misericors. Susanna, lilium. Maria hic, amarum mare; magdalum, turris. In petra non fuit perseverantiae amor, nec in lampadibus denarius perfectionis. Activa et contemplativa in decalogo. In activa, dilectio proximi; in contemplativa dilectio Dei. Lucerna, verbum Dei; vas electum carne, vel vas avaritiae, terrenas 106.1508D| voluptates, quae sunt lectum, candelabrum corpus. Qui enim habet idem amorem verbi, dabitur sensus intelligendi. Navicula hic crucem significat, gerasa colonum ejiciens, vel advena ejiciens, gentilitatem significat. Urbs insignis trans Jordanem juncta Galaad. Per virgam quae secundum Marcum portanda, potestas accipiendi in subjectis designatur. Et ne induerentur duabus tunicis, praecepit non dupliciter, sed simpliciter incedere. Diversi convivantium discubitus diversas Ecclesias per orbem. Quinquaginta, quia quinquagesimus psalmus poenitentiae. Dies assumptionis, tempus passionis dicit. Videbam Satanam. Non modo, sed prius videbam quando corruit. Scripta sunt nomina vestra, 106.1509A| quasi litteris adnotata apud Dei memoriam fixa aeternaliter. Revelasti parvulis. Adventus sui sacramenta apostolis aperuit. Timore, damnat acumen. Omnia mihi tradita sunt. Id est omnia electa, ut ad me veniant. Nemo scit qui sit Filius nisi Pater, et cui voluerit filius revelare. Quia ad utrumque respicit, et ad Filium et ad Patrem. Quis vestrum. Amicus Dominus intelligitur. In media nocte, in tribulatione. In pane sui, intelligentia Trinitatis. Amicus qui venit de via, noster est animus qui de terrenis ad Deum revertitur. Ostium intelligentia divini sermonis. Pueri patrisfamilias, praedicatores veritatis in requie. Et fide intelligentia datur, est homo. Panis charitas; lapis, duritia; piscis, fides propter baptismum. Serpens, infidelitas; in ovo spes. Scorpio, 106.1509B| desperatio. Malos dilectores saeculi, terrena bona quae nobis bona videntur data a Deo. Confessio haec ad laudem, quia Martha et Maria, et discipuli studiosi fuerunt ad audienda Domini secreta.

Lucerna humanitas; testa, Iumen; divinitas, candelabrum; Ecclesia, lucerna; sub modio, sub mensura legis, vel intra terminos Judaeae gentis. Corporis nostri lucerna intentiori, corpus opera nostra: Mortificate membra vestra quae sunt super terram.

Qui decimatis has novi eleemosynas vestras, nec de his admoneo. Uno digito, hoc est nec in minimis perficitis. Non monumenta prophetarum aedificare, sed interfectorem amare, peccatum est. Consentiris operibus eorum, Dominum qui eis de prophetis pronuntiatus 106.1509C| est injuriis agendo. Sapientia Dei, ipse videlicet. Per Abel et Zachariam, utriusque gradus martyres et laici, scilicet altaris officio mancipati. Clavis scientiae, humilitatis Christi est. Intrare, est non esse contentum superficie litterae, sed usque ad intelligentiae secretioris arcana penetrare. Doctor, qui exemplo docuit. Nec intrat nec permittit intrare. Fermentum Pharisaeorum, hypocrisis. Attendite ne aemulemini simulatores, quia veniet tempus in quo eorum hypocrisis revelabitur. In templum Domini aedificatum tabulatum quinque cubitis super laquearia. Assis, si declinatur, masculini generis. Dipondius genus est ponderis levissimi, ex duabus assibus compositis. Quod de vobis non est cura Deo, cum de passeribus, subauditur dicit? Sed aliud scientia, 106.1509D| aliud cura. Nonne vos pluris estis? Hoc est majoris pretii. Est legendum quod ad comparationem numeri pertinet. Sed pluris estis, hoc est majoris apud Deum meriti et dignitatis, et aestimationis, quam innumera passerum vel corpora vel genera computamini. Non remittetur qui manifeste intelligens opera Dei, eadem stimulationis invidia. Calumniatur et Christum, et opera sancti Spiritus dicit Beelzebub, istis non dimittetur. Anima plus est quam corpus. Anima hic pro ista vita posita est, ut est illud. Qui amat animam suam. Pluris estis illis. Id est charius valetis. Quo minimum. Id est adjicere ad staturam suam. Transiens. Transit de judicio, ad regnum redit. Quis pro difficilitate non pro impossibilitate 106.1510A| posuit, id est rarum. Alio pro impossibili ponitur, ut Quis similis tibi, id est nullus. Supra omnia coelestis regni gaudia. Non ut soli docti Dominum teneant, sed ut abundantius caeteris sanctis aeterna possessione fruantur. Qui docti fuerint fulgebunt, et qui ad justitiam erudiunt multos. In uno malo servo cunctus populus malorum designatur. Aliud est nescire, aliud scire noluisse. Ignifer fervorum, Spiritus sancti gratia designatur. Sanguis, inquit, pro instinctione ponitur, et prius ab eo perfundi, et sic corda inflammare. Et quo ardor nostri angebatur et coarctabatur aerumnis tempore passionis, ex mora nostrae redemptionis, non ex metu mortis.

Quinque in una domo pater et mater, filius et filia nurus vel socrus. Synagoga, Christus; filia, 106.1510B| Ecclesia. Nimbus, caro Christi resurgens, ex quo imber praedicationis, Auster, aestus tribulationis, saubauditur procedit. Quid autem et a vobisipsis non judicatis quod justum est. Hoc est quod homo est, nec mala quae caveat, nec bona potest ignorare quae appetit. Minutum sive quadrans, quarta pars unciae videtur, et quinta pars in atrio templi. Sacrificia deferebantur a laicis in interiora ad Pilatum. Os malleatoris, diabolus, miscuit bona opera cum vitiis, et perdidit multos sicut et illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam, id est primo Caim. Significant eos qui nomen Domini iniqua specie imitantur, quia iisdem litteris nomen Domini scribitur. Turris Siloa quod interpretatur missus, et 106.1510C| significat Dominum. Super quem ceciderit, conteret eum. Vel nos aedificare debemus turrim virtutum. Vinea, domus Israel. Ficulnea, Synagoga. Cultor vineae, ordo doctorum. Succide eam per ramos. Praedicatio apostolorum. Fodiam. Praedicem stercora malorum. Quae fecit, commemorem. Si fecerit, non subjunxit, qui procliviorem videbat ad malum. Mulier inclinata. Pars Synagogae quia credidit. Per quatuordecim id est sex per aetates et sex tempora Domini visitationis in terrenis intenta. Vidit praedestinando, vocavit, per doctrinam, imposuit manus, spiritalia dona. Homo, Christus, ortus, Ecclesia, granum sinapis, verbum Evangelii, accepit a divinitate homo Christus. Rami, dogmatum diversitates, vel ipse Christus quem Joseph sepelivit 106.1510D| in horto. Fermentum, dilectio Dei et proximi, donec perficiamus omnia mandata. Quaerunt intrare salutis amore, et non poterunt itineris asperitate. Claudet ostium, locum poenitentiae auferet. Manducavimus in obscurioribus locis Scripturarum, bibimus apertiora. Fletus de arbore, stridor dentium de frigore, duplex gehenna ostenditur.

Ejicio daemonia et sanitates perficio, hodie et cras, tertia consumor. Referatur ad corpus ejus quod est Ecclesia. Expelluntur daemonia, eum relictis paternis superstitionibus credunt in cum omnes gentes, et perficiuntur sanitates, cum secundum ejus praecepta vivitur. Posteaquam fuerit diabolo et 106.1511A| huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, quia tanquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem Evangelicam. Per corporis etiam immortalitatem perficietur Ecclesia, vel hodie et cras praesens, et in futurum, quo ipse praedicavit tertia die cum resurrexit, omnia scripta de se consummavit. Non prohibuit fratres vel caeteros imitare, sed discrevit illam imitationem ab eleemosyna. Ideo non ait, ne fiat tibi peccatum, sed retributio. Sunt autem quaedam convivia, quae comessationes vocantur. Comessationes sunt luxuria, convivia. Si quis simpliciter exemplo facit filiorum Job, sicut caetera fraterna officia, Deus remunerator erit. Panem in regno Dei manducat, si quis Christum in incarnationis sacramento frui meruerit, sed multius 106.1511B| ore non corde. Ideo narrat parabolam de illis: cum duplo exercitu contra simplum venit, qui nos vix in solo opere praeparatos, simul de corpore et cogitatione discutiunt. Stola prima vestis innocentiae, servi, praedicatores, annulum, fidei signaculum in manibus, ut per opera fides clarescat; calceamenta in pedes, officium evangelizandi. Vitulus Christus. Haedos apud ipsos Christus. Unus de servis, propheta aliquis de Spiritu sancto. Omnia quae habet Pater mea sunt. De his dixit quae ad Patris pertinent divinitatem. Ista parabola et ad duos, poenitentem et justum, potest referri. Deridebant eum. Quia lex et prophetae non praecipiebant, ita omnibus bonis imo abundaturos, si legem observarent. Vae homini per quem scandalum venit. Id est Pharisaei irridebant 106.1511C| doctrinam Domini, et avertebant alios ne in eum crederent. Utilius est innoxium poena atrocissima vitam finire corpoream, quam fratri nocenti mortem animae mereri perpetuam, id est pusillus est qui scandalizatur contra justitiam: non est curandum de scandalo fratris. Septuagies septies quadringentis nonaginta vicibus. Auge nobis fidem. Quia Dominus dixerat supra. Si in alieno fideles non fuistis; idcirco haec docuit. Granum sinapis gargarizatum purgat caput; per pistillum, persecutio, per morum arborem omnes arbores, vel verbum Evangelii in gentibus missum designatur. Servus arans aut pascens quilibet doctor intelligitur. Regreditur de agro, cum intermisso opere praedicationis ad conscientiam revertitur. Cui non dixit statim transi 106.1511D| de hac vita in aeternam, sed stude virtutibus; cui praecingi, est mentem ab omnibus malis cogitationibus constringere. Si homo ab homine multa servitia quaerit, quanto magis creator noster. Inutiles servi. Quia Dominus vester bono vestro non indiget. Qui fuerit in tecto. In celsitudine virtutum. Vasa ejus. Concupiscentiae carnales. In agro. In Ecclesia. Uxor: illos qui in tribulatione retro aspiciunt absque spe divinitatis. In illa nocte. In illa tribulatione. In lecto. In quieto, id est in otio. Neque negotiis saecularibus, neque ecclesiasticis curis occupati. Unus assumetur. Et qui propter Deum faciunt. Qui aliter relinquetur. Duae molentes. Qui in plebibus constituti reguntur a doctoribus feminarum, 106.1512A| nomine quia peritorum regi eis expedit. Et molentes, propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum designantur. Una assumetur. Ea pars quae connubia propter amorem tantum generis exercuerit, terrenamque substantiam propter Deum dispensaverunt. Duo in agro. In Ecclesia praedicatores. Unus assumetur. Qui verbum Dei propter Dominum annuntiat. Tres ordines praedicatorum, continentes atque conjugati. Ubi fuerit corpus, congregabuntur et aquilae. Ubi Dominus et electi cum illo, qui ejus passione tanquam carne satiantur. Aquila altius volat, per lapidem a serpentibus se defendit, baptizatur in Jordane. Semper orare, ea agere semper quae justa sunt. Judex quidam erat in civitate. Parabolae aut ex similitudine aut dissimilitudine ponuntur. Hic judex non 106.1512B| ex similitudine, sed dissimilitudine adhibetur, scilicet ostendens quantum Deus curae de deprecantibus et se. Putas inveniet. Charitatem bonorum ostendit Dominus futuram in die judicii. Non autem dubitat, sed arguit, sicut Paulus. Puto, et ego spiritum Dei habeo. Pro duobus modis justi dicuntur vindictam precari de malis. Quatuor sunt species, quibus homo superbus cum bonum se habere putat, sibi datum pro suis meritis putat; aut jactat se habere quod habet a singularitate, vult habere quod habet. Nolite effici sensibus, sed malitia; vel sicut pueri in discendo, non contradicendo. Neque rationes opponit, sed fideliter suscipit, sicut et oves. Verbum audierat iste princeps de introitu regni coelorum de pueris, propterea interrogat quibus operum meritis 106.1512C| intrare possit. Non se magistrum bonum non esse, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse testatur. Foramen acus, angustias passionum. Qua scissa natura nostra resarcire dignatus est. Possibile est apud Deum, videlicet ut dives efficiatur pauper Christi, et sit humilis et reliqua. In hoc tempore. Hoc est societate omnium Christianorum. Zachaeus justificatus dicitur: significat gentilem populum. Sycomorus crucem significat, quia a multis irridetur. Ascendere, in crucifixum credere; descendere, quia si noveramus Christum secundum carnem jam novimus. Homo nobilis Christus. Regio longinqua Ecclesia est: vel quia a finibus terrae ad eum clamat Ecclesia, vel quia longe est a peccatoribus salus.

106.1512D| Decem mnas. Denarius numerus ad legem pertinet. Elegit discipulos per legem imbutos, dedit decem mnas. Quia legis dicta spiritaliter intelligere fecit. Mina, quam Graeci mna dicunt, a drachmis appenditur. Cives, Judaei; rediet, ad judicium; sciret, scire faceret. Primus servus, ordo doctorum, qui in circumcisione mnam unam, hoc est unum Deum, unam fidem praedicare jussus est. Decem mnas acquisivit populum Judaeorum. In modico in verbo divino. Decem civitates, animae per legis verbum ad gratiam Evangelii venientes. Alius servus, caecus qui praedicavit praeputio, quinque mnas, gentilitas quinque sensibus dedita. Esto super quinque civitates. Hoc est super eos quos imbuisti esto 106.1513A| magnus et sublimis. Pecunia verbum Evangelii. Bethphage, domus buccae, viculus sacerdotum. Bethania ibi juxta; civitas, Ecclesia super monumentum Lazari, quia multos ante passionem suam docendo donis pie confessionis et obedientiae spiritalis implevit. In monte. Hoc est in ipso Domino qui unctiones spiritalium charismatum luce refovet. Duo mittuntur, vel propter geminam charitatem, vel propter locutionem et operationem, qui contradicebant, magistri errorum. Dimidius annus erat quo Dominus non fuit reversus in Galilaeam quando venit ad passionem. Si isti tacuerunt quando ipse tacuerit, petrae scissione clamaverint. Monumenta aperta sunt: spiritaliter gentiles qui lapides dicti sunt. Civitas vel iste mundus, vel mens uniuscujusque hominis. 106.1513B| Quando a Judaeis susceptus est, decimus dies mensis fuit: Deo agnus jussus est accipi. Ob duas causas veritas celanda est, eamque indignus qui quaerit, et qui inique quaerit, a qua non est capax. Primus servus ad vineam, Moyses quem exacerbaverit. Alter David de quo dixerit: qui nobis pars David; tertius, prophetarum chorus: ambigendo dicitur: forsitan ut libera voluntas homini relinquatur. Lapidem: hoc est fidem Christi subtrahere. Qui peccator est, et credit in Deum, conquassatur quando peccat. Super quos veniet illis desuper in judicio cum poena perditionis. Moraliter unusquisque vinea Domini per baptismum efficitur. Servi, lex, psalmi prophetae vel alia scriptura Domini, occidit; a se Spiritum sanctum effugat. Gazophylacium erat 106.1513C| arca foramen habens desuper posita, juxta altare ad dexteram. Ingredientibus domum Domini duo erant. Spiritaliter dicitur dilectio Dei et proximi. Vidua, Ecclesia; divites Judaei de justitia praesumentes. Terror, quae de coelo. Stella gladio similis per annum totum supra Jerusalem pependit. Signa magna. Currus et equites armati per aerem discurrere visi sunt. Vitula ad sacrificium educta, enixa est agnam. Tunc qui in Juda sunt fugiant in montes. Ecclesiastica historia narrat quia fugerunt omnes Christiani trans Jordanem in civitatem nomine Pellam, donec desolatio compleretur. Donec impleantur tempora nationum. Hoc est donec credat multitudo eorum. Sonitus maris et fluctuum: quia delendum mare motus sui praemittet indicia. Et Matthaeus ipsam 106.1513D| judicii praesentiam narrat. Lucas praecedentia. Arescent qui in hoc mundo florere videantur; generationem autem, hominum genus, aut specialiter Judaeorum. Coelum quod transibit non aethereum aut sidereum, sed aerium in quo aves coeli volant, ipsa quae in aquis perierunt. Pascha primus dies quando agnus occidebatur. Azyma, in crastinum, quando egressi sunt de Aegypto, per septem dies, qui 106.1514A| significant totum vitae nostrae tempus, in quibus fugere debemus de Aegypto. Coeperunt autem accusare. Petrus cucurrit: quod Joannes se narrat fecisse; Petrus autem fecerat: et quia Lucas dixit, Joannes tacuit. Stadium, octava pars milliarii: id est sexaginta stadia octo passuum i. v. significant: id est octo et semis. Quod congruit his, qui de morte ac sepultura certi, de resurrectione autem erant dubii. Resurrectio post septimam sabbati facta est. Octavus numerus resurrectioni congruit. Discipuli illi incedebant, dolentes illum esse mortuum. Sextum sabbati compleverunt et septimum, quia hunc in sepulcro quievisse non dubitabant. De octava dimidium tantum egerunt, quia resurrectionem non perfecte crediderunt. Qui falsum testimonium dicit contra 106.1514B| Deum, pecuniam vendit, et qui fraternam concordiam dissipat. Non bibam de genimine vitis. Vel simpliciter vel mystice, potest intelligi. In pane aqua, in vino aqua designatur, ut ostendit per aquam populum super mensam. Mensa haec coelestis gloria. Ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret. Expetere Satanae, est ad afflictionem electorum anhelare. Quando misi vos sine sacculo, etc. Sunt virtutes quae semper tenendae sunt; sunt aliae quae non sunt, ut fames, sitis, vigiliae, nuditas, lectio. Similiter de isto in persecutionem praecipit habere pecuniam, victui necessaria, etiam et gladium. Gladii vero duo, sufficiunt ad testimonium sponte passi Salvatoris. Unus ad audaciam apostolorum, alius non exemptus patientiam ejus. Quantum jactus est lapidis. Ut in eum 106.1514C| dirigerent lapidem, id est intentionem legis quae in lapide scripta est. Agonia, alacritas vel confidentia. Sicut guttae sanguinis decurrentis. Significat terram irrigatam sanguine et per preces ejus obtenturas, ut fidem discipulorum per sanguinem suum purgaret, et orbem terrae sua morte resuscitaret ad vitam. Sinite usque huc. Id est non vos moveat quod futurum est: permittite ut me comprehendant. Dum interrogaverit, Petrus percussit. Servus, populum Judaeorum significat: sacerdotum, ex quo eorum suggestu Barrabam elegerunt. Petrus ostendit divino judicio auditum legis ab eis ablatum esse. In eo quod sanata auris est, eos designat qui crediderunt de Judaeis. Non per principes et sacerdotes venerunt corpore, sed mente, quia Herodes natura et religione Judaeus 106.1514D| erat, ideo mittit Pilatus ad eum Jesum. Alba vestis, quod Ecclesia dicit in Cantico canticorum: Dilectus meus candidus et rubicundus. Columna in Ecclesia montis Sion posita, Domini cruoris vestigia demonstrat. Barrabas Antichristum significat. Cyrene Lybiae civitas est, et interpretatur haeres. Maria Magdalena soror Lazari. Joanna uxor Chuzi procuratoris Herodis: Maria Jacobi, soror sanctae Mariae.

(no apparatus)