Expositio Veteris ac Novi Testamenti

This is the stable version, checked on 21 Augusti 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio Veteris ac Novi Testamenti
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 79

PaNoGrI.ExVeAcN 79 Paterius notarius Gregorii I-606 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER SECUNDUS.

De Testimoniis in librum Ecclesiastici.

CAPUT PRIMUM.--

De tentationibus conversorum, ad illud: Fili, accendens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore (Eccl. II, 1).

(Moral. lib. XXIV, c. 11, a n. 25 ad 34.) Solerter intuendum est tres esse vices, quibus unusquisque anxietate moeroris afficitur, et post moerorem protinus ad securitatem laetitiae revocatur. Quod si vigilanter attendimus, has tres vices moeroris et laetitiae uniuscujuscunque electi animo istis modis alternari invenimus, id est conversione, tentatione et morte. In prima quippe, quam diximus, conversionis vice gravis moeror est, cum sua unusquisque peccata considerans, curarum saecularium vult compedes rumpere, et viam Dei per spatium securae conversationis ambulare, desideriorum temporalium grave onus abjicere, et leve jugum Domini libera servitute portare. Cogitanti enim ista occurrit illa familiaris sua carnalis delectatio, quae inveterata dudum, quanto eum diutius tenuit, tanto arctius astringit, atque a se tardius abire permittit; et quis ibi moeror, quae anxietas cordis, quando hinc spiritus vocat, hinc caro revocat, huc amor novae conversationis invitat, huc usus vetustae perversitatis impugnat, hinc desiderio ad spiritualem patriam flagrat, et hinc in seipso carnalem concupiscentiam tolerat, quae eum aliquo modo etiam invitum delectat? Sed quia divina gratia diu nos istis difficultatibus affici non permittit, citius nos ruptis peccatorum vinculis ad libertatem novae conversationis consolando perducit, et praecedentem tristitiam subsequens laetitia refovet: ita ut conversi uniuscujusque animus eo magis ad votum suum perveniendo gaudeat, quo magis se pro illo meminit laborando doluisse. Fit cordi immensa laetitia, quia ei quem desiderat, jam per spem securitatis propinquat. At ne conversus quisque jam sanctum se esse credat, et quem pugna moeroris superare non valuit, ne ipsa postmodum [ Text., valuit, ipsa postmodum] securitas sternat, dispensante Deo permittitur, ut post conversionem suam tentationum stimulis fatigetur. Jam quidem per conversionem rubrum mare transitum est, sed adhuc in eremo vitae praesentis ante faciem hostes occurrunt. Jam peccata praeterita velut exstinctos Aegyptios post terga relinquimus, sed adhuc nocentia vitia, quasi hostes alii obviant, ut ad terram repromissionis pergentibus coeptum iter intercludant. Jam priores culpae, velut insequentes adversarii, sola divina virtute prostratae sunt, sed tentationum stimuli quasi hostes alii, contra faciem veniunt, qui et cum nostro labore superentur. Conversio videlicet securitatem parit, mater autem negligentiae solet esse securitas. Ne ergo securitas negligentiam generet, sic scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccl. II, 1). Non enim ait, ad requiem, sed ad tentationem, quia hostis noster adhuc in hac vita nos positos, quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit. Eos enim pulsare negligit, quos quieto jure possidere se sentit. Contra nos vero eo vehementius incitatur, quo ex corde nostro quasi ex jure propriae habitationis expellitur. Hoc enim in seipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit, qui diabolum nonnisi post baptisma se tentare permisit; ut signum nobis quoddam futurae conversionis innueret, quod membra ejus, postquam ad Deum proficerent, tunc acriores tentationum insidias tolerarent. Post primam igitur vicem moeroris atque laetitiae, quam unusquisque per studium conversionis agnoscit, haec secunda suboritur, quia ne securitas [ Text., securitatis] negligentia dissolvatur, impulsu tentationis afficitur; et quidem quisque in ipso conversionis initio magna plerumque excipitur dulcedine consolationis, sed durum laborem postmodum probationis experitur. Tres quippe sunt modi conversorum: inchoatio, medietas atque perfectio. In inchoatione autem inveniuntur [ Text., inveniunt] blandimenta dulcedinis, in medio quoque tempore certamina tentationis, ad extremum vero perfectio [ Text., perfectionem] plenitudinis. Prius ergo illos dulcia suscipiunt quae consolentur, postmodum amara quae exerceant; et tunc demum suavia atque sublimia quae confirment. Nam et sponsam suam vir quisque prius dulcibus blandimentis fovet, quam tamen jam conjunctam asperis increpationibus probat, probatam vero securis cogitationibus possidet. Unde et plebs Israelitica, cum spondente se Deo ad sacras mentis nuptias ex Aegypto vocaretur, quasi arrharum vice prius accepit blandimenta signorum; conjuncta autem, probationibus exercetur in eremo, probata vero, in promissionis terra virtutis plenitudine confirmatur. Ante igitur in miraculis degustavit quid appeteret; postmodum in labore tentata est, si custodire noverat quod gustastet, ad extremum quoque plenius accipere meruit, quod laboribus probata custodivit. Ita ergo vitam uniuscujusque conversi, et inchoatio blanda permulcet, et aspera medietas probat, et plena post perfectio roborat (Moral. l. XXIV, c. 11, n. 29). Saepe autem tam diutina sunt tentationum certamina, quam longa inchoationum fuerant blandimenta. Saepe vero majus datur in inchoatione dulcedinis, minus autem in labore probationis: saepe minus in inchoatione dulcedinis, majus in labore probationis. Nunquam vero laborem tentationis dispar sequitur perfectio firmitatis, quia juxta summam certaminis, remuneratur quisque plenitudine perfectionis. Plerumque autem in eo quisque conversus labitur quod dum quibusdam donis gratiae dulcedine inchoationis excipitur, confirmationem accepisse se perfectionis arbitratur, et plenitudinem consummationis aestimat, quae adhuc blandimenta esse inchoationis ignorat. Unde fit ut dum subita tentationis procella tangitur, despectum se et perditum Deo suspicetur, qui si inchoationi suae non passim crederet, adhuc in prosperis positus, mentem ad adversa praepararet, et vitiis venientibus postmodum tam firmus resisteret, quam ea etiam sagacius praevidisset. Quae quidem si tranquillius praevidet, tolerat, eorum tamen omnino certamina etiamsi praevideat non declinat, quia cursus nostri itineris nequaquam peragitur sine pulvere tentationis. Plerumque autem conversus talibus quisque tentationum stimulis agitatur, qualibus ante conversionis gratiam nunquam pulsatum se esse reminiscitur, non quia tunc haec eadem radix tentationis deerat, sed quia non apparebat. Humanus quippe animus multis cogitationibus occupatus, saepe sibimetipsi aliquo modo manet incognitus, ut omnino quod tolerat nesciat, quia dum per multa spargitur, ab interna sui cognitione removetur. Si autem Deo soli vacare appetat, et ramos multimodae cogitationis abscidat, tunc libere conspicit quod de intima procedit radice carnis. Carduus namque si nascatur in via, itinerantium pedibus teritur, atque ipso usu transeuntium ejus superficies ne appareat confricatur. Sed quamvis desuper frutificantes spinae non appareant, subter tamen radix occulta perdurat. Si autem eam transeuntium pedes terere et calcare cessaverint, mox in superficiem surgendo progreditur, et per spinam prodit in publicum, quidquid in radice vivebat occultum. Ita et in corde saecularium saepe occulta quaedam tentationum radix non facile apparet exsurgere, quia velut in via actionum sita, transeuntium pede teritur cogitationum, et per innumeras curas quasi multis itinerantibus premitur ne videatur. Si autem per conversionis gratiam a via cordis curarum turba removetur, ut nulla actionum insolentia conterat, nullus cogitationum tumultus premat, tunc quod occultum latebat agnoscitur, tunc de radice vitiorum pungit libere spina tentationum. Contra quam bene viventis manu agitur, ut quantum potest fieri non tegatur occulta, sed radicitus evellatur. Quod donec fiat, uniuscujusque conversi animum ita haec spina conturbat, ut saepe percussione subita pene superari se sentiat, ejusque vulnus medullitus inflictum exitiabiliter pertimescat. Plerumque vero ipsi tentationum stimuli dum in usum veniunt, dilatantur, et non quidem acriores, sed longiores existunt. Minus autem dolent, sed magis inficiunt: quia dum menti diutius adhaerent, tanto fiunt minus pavendi, quanto magis assueti Inter haec ergo deprehensa mens huc illucque distenditur, et multiplicibus tentationum aestibus dissipatur, et saepe hinc inde provocata cui tentanti vitio obviet, vel quod primum impugnet ignorat. Unde plerumque evenit ut dum nimis insurgentia vitia cruciant, dum repugnantis animum jam jamque in lapsum quasi desperationis inclinant; conversus quisque hanc sublimitatis viam, quam sibi ad remedium elegit, expavescat: et quasi in summo eductus titubat, qui in imo solidus stabat. Sed quia misericors Deus nos probari permittit tentationibus, non tolerat reprobari, sicut scriptum est: Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13); citius nobis ope consolationis occurrit [ Text., succurrit], et surgentes tentationum stimulos mitigat, impugnantesque se cogitationum motus interna pace tranquillat. Moxque anima immensam de spe coelesti laetitiam percipit, dum devictum malum respicit quod toleravit. His itaque duabus vicibus, id est confessionis et probationis, per moerorem laetitiamque transactis, superest tertia cujus et moerorem adhuc sustineat, et gaudia consequatur. Post conversionis namque certamina, post probationis aerumnam, restat adhuc dura tentatio, quia venire non potest ad perfectae gaudia libertatis, nisi prius debitum solverit humanae conditionis. Conversus autem quisque sibi caute sollicitus tacite secum considerare non cessat, aeternus judex quam districtus adveniat, suumque terminum quotidie prospicit, et ante severitatem tantae justitiae quas rationes vitae suae positurus sit attendit; et si cuncta prava opera quae intelligere potuit devitavit, venturus tamen coram districto judice, illa magis quae in semetipso non intelligit pertimescit. Quis enim considerare valeat quanta mala, per momenta temporum ipsis inconstantibus cogitationum motibus perpetramus? Facile est autem opera perversa vitare, sed nimis difficile est ab illicita cogitatione cor tergere. Saepe ergo electis, etiam nolentibus, in cogitatione surripit quod in se quidem solerter aspiciunt, et ante Dei oculos quanti sit reatus ostendunt; et cum de his omnibus semper districta judicia pertimescant, tunc tamen haec vehementer metuunt, cum ad solvendum humanae conditionis debitum venientes, districto judici propinquare se cernunt, et fit tanto timor acrior, quanto et retributio aeterna vicinior. Crescit pavor vicina retributione justitiae, et urgente solutione carnis, quanto magis districtum judicium jam jamque quasi tangitur, tanto vehementius formidatur. Et si ea quae sciunt, nunquam se praetermisisse meminerunt, formidant tamen illa quae nesciunt, quia videlicet semetipsos dijudicare et comprehendere omnino non possunt, atque urgente exitu, subtiliori terrentur metu. Unde Redemptor noster solutioni carnis appropinquans, et membrorum suorum speciem servans, factus in agonia coepit prolixius orare. Quid enim pro se ille cum agonia peteret [ Text., in agonia esset], qui in terris positus coelestia cum potestate tribuebat? Sed appropinquante morte, nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris atque formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno judicio propinquamus. Neque enim tunc cujuslibet anima immerito terretur, quando post pusillum hoc invenit quod in aeternum mutare non possit. Consideramus quippe quod viam vitae praesenti nequaquam sine culpa transire potuimus. Consideramus etiam quia ne hoc quidem sine aliquo reatu nostro est, quod laudabiliter gessimus, si remota pietate judicemur. Quis enim nostrum vitam praecedentium patrum valeat vel superare vel assequi? Et tamen David dicit: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2); Paulus cum diceret: Nihil mihi conscius sum, caute subjunxit: Sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4). Jacobus dicit: In multis offendimus omnes (Jac. III, 2). Joannes dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est (I Joan. I, 2). Quid ergo faciant tabulae ubi et tremunt columnae? aut quomodo virgulta mobilia [ Text., immobilia] stabunt, si hujus pavoris turbine etiam cedri quatiuntur? Solutioni ergo carnis appropinquans, nonnunquam terrore vindictae etiam justi anima turbatur, cui et si quod tranquillum in hac vita sapere potuit, mortis articulo interveniente concutitur? Sed quia justorum animae a levibus quibusque contagiis ipso saepe pavore mortis purgantur, et aeternae retributionis gaudia jam ab ipsa carnis solutione percipiunt, plerumque vero contemplatione quadam retributionis aeternae, etiam priusquam carne exspolientur hilarescunt, et dum debitum vetustatis solvunt, novi jam muneris laetitia perfruuntur. Electi igitur uniuscujusque mens his tribus vicibus, id est vel labore conversionis, vel tentatione probationis, vel formidine solutionis afficitur [ Text., atteritur], et magnis postmodum securitatis gaudiis refovetur.

CAP. II.-- De hypocritis, ad illud: Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II, 14). (Moral. lib. I, c. 26, n. 3). Vae peccatori terram ingredienti duabus viis (Eccli. II, 14). Duabus quippe viis peccator terram ingreditur, quando et Dei est quod opere exhibet, et mundi quod per cogitationem quaerit. Sunt namque nonnulli qui in bonis quae faciunt, non retributionem interius, sed exterius favorem quaerunt.

CAP. III.-- De amatoribus et contemptoribus mundi, ad illud: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). (Moral. lib. VII, cap. 30, n. 45). Saepe dum praesentis vitae brevitas quasi diu perseveratura diligitur, ab aeterna spe animus frangitur, et delectatur praesentibus: cumque longum putat quod ad vivendum sibi spatium restat, repente vitam deserens, aeterna invenit, quae vitare jam nequeat. Hinc est quod per quemdam sapientem dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam. Sustinentiam videlicet perdunt, qui dum diu se immorari visibilibus aestimant, spem invisibilium derelinquunt. Cumque mens in praesentibus figitur, vita terminatur, et repente ad supplicia improvisa perveniunt, quae decepti suis praesumptionibus, aut nunquam se contingere, aut tarde crediderunt. Hinc scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet (I Thessal. V, 2). Quia enim ad rapiendam animam propinquans minime conspicitur, furi in nocte comparatur. Tanto igitur debet quasi semper veniens metui, quanto a nobis non valet ventura praesciri. Unde et sancti viri quia brevitatem vitae indesinenter aspiciunt, quasi quotidie morientes vivunt, et tanto se solidius mansuris praeparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant. Hinc Psalmista veloci cursu fugere vitam peccatoris aspiciens, ait: Pusillum adhuc et non erit peccator (Psal. XXXVI, 10). Hinc mentes praesumentium Jacobus corripit, dicens: Quae est vita nostra [Text., vestra ]? vapor est ad modicum parens (Jacob. IV, 15). Immensum quippe est quod sine termino sequitur, et parum est quidquid finitur, longum autem nobis non debet videri quod cursu [ Text., cursu sui temporis] ad occasum sui temporis tendit, ut non fit. Quod dum per momenta ducitur, ipsa haec momenta sua quae deserunt [ Text. differunt], impellunt, atque unde teneri cernitur, inde agitur ne teneatur.

CAP. IV.-- De verecundia bona vel mala, ad illud: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25). (Lib. I, hom. 10, in Ezech., n. 17.) Sicut verecundia laudabilis est in malo, ita reprehensibilis est in bono. Erubescere enim malum, sapientiae est; bonum vero erubescere fatuitatis. Unde scriptum est: Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25). Qui enim erubescit poenitendo mala quae fecit, ad vitae libertatem pervenit, qui vero erubescit bona facere, ab statu rectitudinis cadit, atque ad damnationem tendit, sicut per Redemptorem dicitur: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua (Luc. IX, 26).

CAP. V.-- De patientia Dei erga peccatores, ad illud: Ne dicas: Peccavi, et quid accidit triste (Eccli. V, 4)? (Moral. lib. XXV, c. 4 et 5, n. 5 et 6; lib. I, hom. 13, in Evang., n. 3.) Divina severitas eo iniquum acrius in judicio punit, quod diutius pertulit, et tanto sequitur districtior sententia, quanto peccanti ei magna est patientia prorogata. Iniquus autem dum diu omne quod nequiter concupiscit exercet, quia non subito percutitur, sed ejus in finem poena differtur nequissima ejus actio a Deo videri non creditur. Aestimatur Deus injusti acta non cernere, quia differt juste damnare, et magna ejus patientia quasi quaedam negligentia putatur. Iniquus quoque ipse toties se in peccatis suis non videri a Deo credidit, quoties inulte peccavit. Cui per quemdam sapientem dicitur: Ne dicas: Peccavi, et quid accidit mihi triste (Eccl. V, 4)? Emendare non vult nequitiam, pro qua dignam non pertulit poenam. Et quo pie exspectatus est, eo ad peccandum nequiter est instigatus, et patientiam supernae longanimitatis despiciens, unde corrigere culpam suam debuit, inde cumulavit. Saepe etiam quia poenam quam meretur, repente non suscipit, hoc ipsum Deo non aestimat displicere quod facit. Eat ita nunc, et ad quaslibet blasphemias praesumendo prorumpat voluntatum [ Text., voluptatum] suarum nequitias impleat, aliena rapiat, innocentum oppressione satietur, et quia necdum percutitur, vias suas aut non videri a Domino aestimet, aut quod pejus est, approbari. Veniet profecto, veniet aeterna et repentina percuscussio; et tunc cognoscet ab eo [ Text., a Deo] cuncta conspici, quando se improviso exitu viderit pro cunctorum retributione damnari. Tunc considerasse omnia verum judicem sentiet, quando malorum suorum meritum jam evadere sentiendo non possit. Nemo igitur dicat humana facta Deum non cernere, cum iniquum quempiam iniquitates suas libere prospicit cumulare. Nemo hanc Dei longanimitatem negligat, quia tanto districtiorem justitiam in judicio exercet, quanto longiorem patientiam ante judicium praerogavit. Hinc etenim Paulus dicit: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit, secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4). Hinc Psalmista ait: Deus judex, justus, fortis et longanimis. Dicturus quippe longanimem, praemisit justum, ut quem vides delinquentium peccata diu patienter ferre, scias hunc quandoque etiam districte judicare. Altissimus est enim patiens redditor (Eccli. V, 4); patiens enim redditor dicitur, quia peccata hominum et patitur et reddit, nam quos diu ut convertantur tolerat, non conversos durius damnat.

CAP. VI.-- De oratione, ad illud: Ne iteres verbum in oratione (Eccl. VII, 15). (Moral. lib. X, cap. 15, num. 27, etc.) Mens in Deo se per studium orationis attollens, ab spei fiducia protinus frangitur, si eam intendentem reatus sui accusat conscientia, si intenta precibus necdum devictae culpae mordetur memoria. Diffidit namque accipere se posse quod appetit, quae profecto reminiscitur nolle se adhuc facere quod divinitus audivit. Hinc per Joannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus ab eo accipiemus (I Joan. III, 21). Hinc Salomon ait: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Cor quippe nos in petitione reprehendit, cum resistere se praeceptis ejus, quem postulat, meminit, et oratio fit exsecrabilis, cum a censura avertitur legis, quia dignum profecto est ut ab ejus beneficiis sit quisque extraneus, cujus nimirum jussionibus non vult esse subjectus. Qua in re hoc est salubre remedium, ut cum se mens ex memoria culpae reprehendit, hoc prius in oratione defleat quod erravit; quatenus erroris macula cum fletibus tergitur, in petitione sua cordis facies ab auctore munda videatur. Sed curandum nimis est ne ad hoc rursus proruat, quod se mundasse fletibus exsultat; ne dum plorata iterum culpa committitur, in conspectu judicis justi ipsa etiam lamenta levigentur. Solerter quippe debemus meminisse quod dicitur: Ne iteres verbum in oratione tua (Eccli. VII, 15). Quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare. Verbum quippe in oratione iterare est post fletum committere quod rursum necesse sit deflere. Ac si aperte dicat: Cum male gesta defleveris, nequaquam rursum facias quod in precibus iterum plangas. Ante igitur orationis tempora debet sollicite conspici, quidquid potest in oratione reprobari. Talem quippe se mens, et cum ab oratione cessat, exhibere festinet, qualis apparere judici in ipso orationis tempore exoptat. Saepe namque immunda quaedam vel illicita in animo vertimus [ Text., versamus], quoties a precibus vacamus. Sed cum se mens ad studia orationis erexerit, earum rerum imagines reverberata patitur, quibus libenter prius otiosa premebatur. Saepe curis mundi libenter occupamur, cumque post haec studio orationis intendimus, nequaquam se mens ad coelestia erigit, quia pondus hanc terrenae sollicitudinis in profundum mersit. Nonnunquam vero cor a cunctis excutimus, et illicitis motibus etiam cum a prece vacat obviamus; sed tamen quia culpas rarius committimus, aliena pigrius delicta laxamus, et quo peccare noster animus sollicitius metuit, eo districtius hoc quod in se ab alio delinquitur abhorrescit. Unde fit ut eo inveniatur quisque tardus ad veniam, quo proficiendo factus est cautus ad culpam. Sed quid hac doloris macula inveniri deterius potest, quae in conspectu judicis non inquinat charitatem, sed necat? Vitam quippe animae quaelibet culpa polluit: servatus vero contra proximum dolor occidit. Menti namque ut gladius figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur, qui scilicet a transfixo corde si prius non educitur, nihil in precibus divinae opis obtinetur, quia vulneratis membris imponi salutis medicamina nequeunt, nisi ferrum a vulnere ante subtrahatur. Hinc est quod per semetipsam Veritas dicit: Nisi remiseritis hominibus peccata eorum, nec pater vester qui in coelis est, remittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 13). Hinc constitutioni postulationis conditionem pietatis posuit, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Ibid. 12): ut profecto bonum quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus. Tunc ergo vere oramus, cum nec nos prohibita mala committimus, nec ea quae in nos commissa sunt ex proprio zelo retinemus. Gravi mens nostra orationis suae tempore confusione deprimitur, si hanc aut sua adhuc operatio inquinat, ut alienae malitiae servatus dolor accusat (Mor. lib. XVI, c. 20). Nam sicut per corporis faciem hominibus, ita per interiorem imaginem Deo noti atque conspicabiles sumus; cum vero reatu culpae deprimimur, ad Deum levare cordis nostri faciem veremur. Dum enim nulla bonorum operum confidentia fulcitur, intueri summa mens trepidat, quia ipsa se conscientia accusat. Cum vero jam poenitentiae lamentis culpa diluitur, et sic perpetrata planguntur ut plangenda minime perpetrentur, magna in mente fiducia nascitur et ad conspicienda supernae retributionis gaudia cordis nostri facies levatur.

CAP. VII.-- Quod pro mortis memoria evadantur crimina, ad illud: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua (Eccli. VII, 40). (Moral. lib. XIII, c. 29, n. 33.) In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Qui enim considerat qualis erit timidus in morte, semper fit timidus in operatione; nihil quod transeat appetit, cunctis praesentis vitae desideriis contradicit, et pene mortuum se considerat, quia se moriturum minime ignorat. Perfecta enim vita est mortis imitatio, quam dum justi sollicite custodiunt [ Text., peragunt], culparum laqueos evadunt.

CAP. VIII.-- De superbia, ad illud: Initiunt omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). (Moral. lib. XXXI, c. 45, n. 87, lib. XXXIV, c. 23, n. 47.) Radix cuncti mali superbia est, Scriptura attestante qua dicitur: Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Prima autem ejus soboles inanis gloria. Septem nimirum principalia vitia de hac virulenta radice proferuntur, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Nam quia his septem vitiis superbiae nos captos doluit, ideo Redemptor noster ad spiritale liberationis praelium Spiritu septiformis gratiae plenus venit. Sed ex his septem principalibus vitiis alia vitiorum pullulant germina. Nam de inani gloria, inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira: timor [ Text., tumor] mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia: malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia: proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagantur. De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futuri generantur. Ex his ergo principalibus vitiis quinque sunt spiritualia et duo carnalia. Sed unumquodque eorum tanta sibi cognatione jungitur, ut nonnisi unum de altero proferatur. Prima namque superbiae soboles inanis est gloria, quae dum oppressam mentem corruperit, invidiam gignit, quia nimirum dum vani nominis potentiam appetit, ne quis hanc alius adipisci valeat, tabescit. Invidia quoque iram generat, quia quanto interno livoris vulnere animus sauciatur, tanto etiam mansuetudo tranquillitatis amittitur, et quia quasi dolens membrum tangitur, idcirco oppositae actionis manus velut gravius pressa sentitur. Ex ira quoque tristitia oritur, quia turbata mens quo inordinate se concutit, eo addicendo confundit, et cum tranquillitatis dulcedinem amiserit, nihil hanc nisi ex perturbatione subsequens moeror pascit. Tristitia quoque ad avaritiam derivatur, quia dum confusum cor bonum laetitiae in semetipso intus amiserit, unde consolari debeat foris quaerit, et tanto magis exteriora bona adipisci desiderat, quanto gaudium non habet ad quod intrinsecus recurrat. Post haec vero duo carnalia vitia, id est ventris ingluvies et luxuria supersunt. Sed cunctis liquet quod de ventris ingluvie luxuria nascitur, dum in ipsa distributione membrorum ventri genitalia subnixa [ Text., subnexa] videantur: unde dum unum inordinate reficitur, aliud procul dubio ad contumelias excitatur. Radix ergo et regina vitiorum superbia cum devictum plene cor coeperit, mox illud his septem vitiis principalibus devastandum trahit. Sicut autem inferius radix tegitur, sed ab illa rami extrinsecus expanduntur, ita se superbia intrinsecus celat, sed ab illa protinus aperta vitia pullulant. Nulla quippe mala ad publicum prodirent, nisi haec mentem in occulto constringeret. Intus namque prius ebullit in elatione, quod foras postmodum spumat in opere. Sed quia occasio de superbiae disputatione se praebuit, debemus hanc subtilius sollicitiusque discutere, atque ad humanas mentes quanta vel qualis veniat, et quibus qualiterve surripiat, demonstrare. Alia quippe vitia eas solummodo virtutes impetunt quibus ipsa destruuntur, ut videlicet ira patientiam, gastrimargia abstinentiam, libido continentiam expugnet. Superbia autem, quam vitiorum radicem diximus, nequaquam unius virtutis exstinctione contenta, contra cuncta animae membra se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit, ut quidquid illa invadente agitur, etiamsi virtus esse ostenditur, non per hoc Deo, sed soli vanae gloriae serviatur. Quasi enim tyrannus quidam obsessam civitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit, et quo ditiorem quemque ceperit, eo in dominio durior exsurgit, quia quo amplius res virtutis sine humilitate agitur, eo latius ista dominatur. Quisquis vero ejus in se tyrannidem captiva mente susceperit, hoc primum damnum patitur, quod cluso [ Text., clauso] cordis oculo judicii aequitatem perdit. Nam cuncta quae ab aliis vel bene geruntur displicent, et sola ei quae vel prave ipse egerit placent; semper aliena opera despicit, semper miratur quod ipse facit, quia et quidquid egerit, egisse se singulariter credit, atque in eo quod exhibet per gloriae cupiditatem, sibimet ipsi favet per cogitationem, et cum se in cunctis transcendere caeteros aestimat, per lata cogitationum spatia secum deambulans, laudes suas tacitus clamat. Nonnunquam vero ad tantam elationem mens ducitur, ut in eo quod tumet, etiam per ostentationem locutionis effrenetur; sed tanto facilius ruina sequitur, quanto apud se quisque impudentius exaltatur. Hinc enim scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVI, 18). Hinc per Danielem dicitur: In aula Babylonis deambulabat Rex; responditque, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, in gloria decoris mei (Dan. IV, 26)? Sed hunc tumorem quam concita vindicta represserit, illico adjungit, dicens: Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex, regnum tuum transiet a te: et ab hominibus te ejicient, et cum bestiis et feris erit habitatio tua; fenum quasi bos comedes, et septem tempora immutabuntur super te (Ibid., 28). Ecce quia tumor mentis usque ad aperta verba se protulit, patientia judicis protinus usque ad sententiam erupit, tantoque hunc districtius perculit, quanto ejus se superbia immoderatius erexit. Et quia enumerando bona dixit in quibus sibi placuit, enumerata mala in quibus ferietur audivit. Sciendum vero est quod ipsa haec de qua tractamus elatio, alios ex rebus saecularibus, alios vero ex spiritalibus possidet. Alter namque intumescit auro, alter eloquio, alter in infimis et terrenis rebus, alter summis coelestibusque virtutibus, una tamen eademque res ante oculos Dei agitur, quamvis ad humana corda veniens, in eorum obtutibus diverso amictu pallietur. Nam cum is qui de terrena prius gloria superbiebat, postmodum de sanctitate extollitur; nequaquam cor ejus elatio deseruit, sed ad eum consueta veniens ut cognosci nequeat, vestem mutavit. Sciendum quoque est quod aliter haec praepositos, atque aliter subditos tentat. Praelato namque in cogitationibus suggerit, quia solo vitae merito super caeteros excrevit; et si qua ab eo bene aliquando gesta sunt, haec importune ejus animo objicit, et cum hunc Deo singulariter placuisse insinuat, quo facile suggesta persuadeat, ipsam ad testimonium potestatis traditae retributionem vocat dicens: Quia nisi omnipotens Deus de his omnibus meliorem cerneret, omnes hos sub tuo regimine non dedisset. Ejusque mox mentem erigit, viles atque inutiles eos ostendit qui subjecti sunt; ita ut jam nullum quasi dignum respiciat, cui aequanimiter loquatur. Unde et mox mentis tranquillitas in iram vertitur, quia dum cunctos despicit, dum sensum vitamque omnium sine moderatione reprehendit, tanto irrefrenatius [ Text., effrenatius] se in iracundiam dilatat, quanto eos qui sibi commissi sunt, esse sibimet indignos putat. At contra cum subjectorum cor superbia instigat, hoc summopere agere nititur, ut sua acta considerare funditus negligant, et semper tacitis cogitationibus rectoris sui judices fiant, qui dum in illo quod reprehendere debeant importune respiciunt, in semetipsis quod corrigant nunquam vident. Unde et tanto atrocius pereunt, quanto a se oculos avertunt: quia in hujus vitae itinere offendentes corruunt, dum alibi intendunt. Et quidem peccatores se asserunt, nec tamen tantum ut tam noxie in regimine personae traderentur. Et dum ejus facta despiciunt, dum praecepta contemnunt, ad tantam usque vesaniam devolvuntur, ut Deum res humanas curare non aestiment, quia ei qui quasi jure reprehenditur, esse se commissos dolent. Sicque dum contra rectorem superbiunt, etiam contra judicia conditoris intumescunt, et dum pastoris sui vitam dijudicant, ipsam quoque sapientiam omnia disponentem [ Text., disponentis] impugnant. Saepe autem rectoris sui dictis proterve obviant, et eamdem vocis superbiam libertatem vocant; sicque prope elatio [ Text., sic quippe elatio] se quasi pro rectitudine libertatis objicit, sicut saepe timor pro humilitate supponit. Nam sicut plerique reticent ex timore, et tamen tacere se existimant ex humilitate, ita nonnulli loquuntur per impatientiam elationis, et tamen loqui se credunt per libertatem rectitudinis. Aliquando autem subditi proterva quae sentiunt nequaquam produnt, et hi quorum loquacitas vix compescitur, nonnunquam ex sola amaritudine intimi rancoris obticescunt. Qui per dolorem mentis procacitatis suae verba subtrahentes, cum male loqui soleant pejus tacent, quia cum peccando aliquid de correptione audiunt, indignantes etiam responsionis verba suspendunt. Cum his quando aspere agitur, saepe ad querelae voces de hac ipsa asperitate prosiliunt. Cum vero eos magistri sui blande praeveniunt, de hac ipsa humilitate qua praeventi sunt gravius indignantur, et tanto eorum mens vastius accenditur, quanto consideratius infirma judicatur. Hi nimirum, quia humilitatem, quae virtutum mater est, nesciunt, usum sui laboris perdunt, etiamsi qua bona sunt quae operari videantur; quia surgentis fabricae robusta celsitudo non figitur, quae nequaquam per fundamenti fortitudinem in petra solidatur. Soli ergo ruinae crescit quod aedificant, quia ante molem fabricae humilitatis fundamina non procurant, quos bene ab intimis prodimus, si paucis in exterioribus ostendamus. Cunctis namque superba apud se cogitatione tumentibus, inest clamor in locutione, amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, inhonestas in actione, honestas in imagine, erectio in incessu, rancor in responsione. Horum mens semper est ad irrogandas contumelias valida, ad tolerandas infirma, ad obediendum pigra, ad lacessendum [ Text., lacessendos] vero importuna, ad ea quae facere debet et praevalet ignava, ad ea autem quae facere nec debet nec praevalet parata. Haec in eo quod sponte non appetit nullis exhortationibus flectitur; ad hoc autem quod latenter desiderat, quaerit ut cogatur, quia dum metuit ex desiderio suo vilescere, optat vim in ipsa sua voluntate tolerare. Igitur quia humanos animos aliter tentari ex rebus carnalibus, atque aliter ex spiritalibus diximus, audiant illi: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos feni (Isai. XL, 6). Audiant isti quod quibusdam post miracula dicitur: Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Rursumque aliter tentari praelatos, et aliter subditos praefati sumus. Audiant illi, cum de accepta potestate gloriantur, hoc quod Abrahae voce ardenti diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 2). Audiant isti cum contra rectores suos in querelam prosiliunt, hoc quod murmuranti populo, Moysi et Aaron vocibus respondetur: Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum; nos enim quid sumus (Exod. XVI, 8)? Contra hujus languoris pestem audiamus cuncti quod magistra Veritas docet, dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corda (Matth. XI, 29). Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam humilitatis nostrae suscepit; ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit; ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum probra [ Text., opprobria], passionumque tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta ergo humilitas [ Text., humilitatis] virtus est, propter quam solam veraciter edocendam is qui sine aestimatione est magnus, usque ad passionem factus est parvus? Quia enim originem perditioni nostrae praebuit superbia diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis quippe noster magnus inter omnia conditus, videri supra omnia voluit elatus; Redemptor autem noster, magnus manens supra omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus. Sed melius et elationis causam detegimus, et fundamenta humilitatis aperimus, si brevi commemoratione perstringimus quid mortis auctor, quid vitae conditor suadeat [ Text., dicat]. Ille nihil aliud mentes sibi subditas docet, quam celsitudinis culmen appetere, cuncta aequalia mentis tumore transcendere, societatem omnium hominum alta elatione transire, sese et contra potentiam conditoris erigere, sicut de eisdem per Psalmistam dicitur: Transierunt in dispositione cordis; cogitaverunt et locuti sunt nequitias, iniquitatem in Excelso locuti sunt (Psal. LXXII, 7, 8). Iste ad sputa, ad palmas, ad colaphos, ad spineam coronam, ad crucem, ad lanceam, atque ad mortem veniens, membra sua admonet, dicens: Si quis mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). Quia igitur Redemptor noster corda regit humilium, et mortis auctor rex est superborum, aperte cognoscimus quod evidentissimum signum reproborum superbia est, at contra humilitas electorum. Cum igitur quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdam titulum portat operis, quo facile ostendat sub cujus serviat potestate rectoris. Unde et per Evangelium dicitur: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Qui ergo sub rege superbiae militant, licet aliquando speciem humilitatis assumant, semetipsos tamen celare in omnibus nequaquam possunt, quia eorum superbia diu latere non sustinens, cum ex alia tegitur, ex alia actione nudatur. Qui vero sub rege humilitatis militant, semper pavidi atque ex omni latere circumspecti, adversum jacula elationis pugnant, et quasi contra venientes ictus solum magis in suo corpore oculum custodiunt, dum in semetipsis principaliter humilitatem tuentur.

CAP. IX.-- Quod in adversis prosperorum, in prosperis adversorum meminisse debeamus, ad illud: In die bonorum ne immemor sis malorum (Eccli. XI, 27). (Moral. lib. III, 3, c. 9, n. 16.) Magna consolatio tribulationis est si cum adversa patimur, auctoris nostri ad memoriam dona revocemus. Nec frangit quod ex dolore obviat, si menti citius quod [ Text., hoc] ex munere sublevat occurrat. Hinc scriptum est: In die bonorum ne sis inimemor malorum, et in die malorum, ne immemor sis bonorum (Eccli. XI, 27). Quisquis enim dona percipit, sed donorum tempore nequaquam etiam flagella pertimescit, in elatione per laetitiam corruit. Quisquis autem flagellis atteritur, sed flagellorum tempore nequaquam se ex donis quae eum contigit accepisse consolatur, ab statu mentis omnimoda desperatione destruitur. Sic ergo utraque jungenda sunt, ut unum ex altero fulciatur, quatenus et flagelli poenam memoria temperet doni, et doni laetitiam mordeat suspicio et formido flagelli.

CAP. X.-- De dilectione Dei, et proximi, ad illud: Xon agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus (Eccli. XII, 8). (Moral. lib. VII, c. 24, n. 28.) Duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi. Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit, et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejus dilectionis gremio prius proximi dilectione [ Text., charitate] jactamur. Quia enim amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus: Diliges proximum; praemisit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5; X, 12); ut scilicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum quia amor Dei ex proximi amore coalescit, testatur Joannes dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Quae tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur. Saepe vero omnipotens Deus ut quantum quisque a charitate ejus ac proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus fulcit, et cum quosdam temporaliter deserit, in quorumdam cordibus quod malum latet ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insequuntur, qui felices sine comparatione coluerunt. Cum enim quis positus in prosperitate diligitur, incertum valde est utrum prosperitas an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis. Unde dicitur [ Text., bene quidam Sapiens dicit]: Non agnoscitur in bonis amicus, et non absconditur in malis inimicus (Eccli. XII, 8). Nec prosperitas quippe amicum indicat, nec adversitas inimicum celat, quia et ille saepe prosperitatis nostrae reverentia tegitur, et iste ex confidentia adversitatis aperitur. Qui vero ex adversitate proximum despicit, aperte convincitur quod hunc in prosperis non amavit. Et cum omnipotens Deus ideo quosdam percutiat, ut et percussos erudiat, et non percussis occasionem boni operis praebeat, quisquis percussum despicit, occasionem a se virtutis repellit, et tanto se nequius contra actorem [ Text., auctorem] erigit, quanto hunc nec pium in salute propria, nec justum in alieno vulnere agnoscit.

CAP. XI.-- De his qui aliis impendunt misericordiam, nec tamen deserunt injustitiam, ad illud: Quid sibi nequam est cui bonum est (Eccli. XIV, 5)? (Moral. lib. XIX, c. 23, n. 38.) Ille bene agit quae pia sunt, qui scit prius servare quae justa sunt, ut collatus in proximos rivus misericordiae de justitiae fonte ducatur. Nam multi proximis quasi opera misericordiae impendunt, sed injustitiae facta non deserunt. Quod [ Text. qui] si veraciter proximis misericordiam facere studerent, sibi ipsis debuerant prius juste vivendo misereri. Unde scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Qui ergo misereri vult proximo, a se trahat necesse est originem miserendi. Scriptum namque est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX, 19). Quomodo ergo alteri miserendo pius est, qui adhuc injuste vivendo fit impius sibimetipsi? Unde dicitur: Qui sibi nequam est, cui bonus erit (Eccli. XIV, 5)? Ad exhibendam quippe misericordiam ut indigentibus plene exterius valeat impendi, duo sibi necessaria congruunt, id est homo qui praebeat, et res quae praebeatur. Sed longe incomparabiliter melior est homo quam res. Qui itaque in indigenti proximo exteriorem substantiam praebet, sed vitam suam a nequitia non custodit; rem suam Deo tribuit, et se peccato. Hoc quod minus est obtulit actori [ Text., auctori], et quod majus est servavit iniquitati.

CAP. XII.-- Quod pietas et humilitas inesse debeant eleemosynariis, ad illud: Omni dato ne des tristitiam mali verbi (Eccli. XVIII, 16). (Moral lib. XXI, c. 19, n. 29, etc.) Duae virtutes, humilitas scilicet et pietas, ita sibimet connexae debent esse, ut vicaria se per opera fulciant [ Text., vicario semper opere fulciantur]: quatenus nec humilitas cum veneratur proximum, largitatis gratiam deserat; nec pietas cum largitur, intumescat erga indulgentiam. Itaque proximi humilitatem pietas fulciat, humilitas pietatem, ut cum indigentem rebus necessariis naturae tuae consortem vides, nec per pietatem [ Text., impietatem] desinas tegere, nec per superbiam negligas venerari quem tegis. Nam sunt nonnulli qui mox ut ab egenis fratribus fuerint necessaria postulati, post dona largituri, in eis prius contumeliosa verba jaculantur. Qui etsi rebus ministerium pietatis perficiunt, verbis tamen humilitatis gratiam perdunt, ita ut plerumque videantur [ Text., videatur], quia illatae jam injuriae satisfactionem solvunt, cum post contumelias dona largiuntur. Nec magni est operis quod postulata tribuunt, quia ipso dationis suae munere vix eumdem excessum sermonis tegunt. Quibus bene dicitur: Omni dato non des tristitiam mali verbi. Et rursum: Ecce verbum super datum bonum; et utraque cum homine justificato (Eccli. XVIII, 16, 17); ut videlicet datum exhiberi debeat per pietatem, et bonum verbum tribui per humilitatem. At contra alii egenos fratres non student rebus fulcire cum possunt, sed blandis tantum sermonibus fovere, quos vehementer Jacobi praedicatio sancta reprehendit, dicens: Si autem frater aut soror nudi sunt, et indigent victu quotidiano, dicat autem aliquis ex vobis illis, ite in pace et calefacimini et saturamini. non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit vobis (Jacob. II, 15)? Quos Joannes quoque apostolus admonet, dicens: Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 12). Dilectio itaque [ Text., namque] nostra semper exhibenda est et veneratione sermonis, et ministerio largitatis. Multum vero ad edomandam dantis superbiam valet, si cum terrena tribuit, verba sollicite coelestis magistri penset, qui ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, vos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Si enim eorum amicitiis aeterna tabernacula acquirimus, dantes procul dubio pensare debemus, quia patronis munera potius offerimus, quam egenis dona largimur. Hinc per Paulum dicitur: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum (II Cor. VIII, 14), ut videlicet sollicite perpendamus, quia et eos quos nunc inopes cernimus, abundantes quandoque videbimus, et qui abundantes aspicimur, si largiri negligamus, quandoque inopes erimus. Qui itaque nunc temporale subsidium pauperi tribuit, ab ea [ Text., eo] postmodum perpetua recepturus, ut ita dicam, quasi ad frugem terram excolit, quae quod acceperit uberius reddit. Restat ergo ut nunquam elatio surgat ex munere, quando videlicet dives ex eo quod pauperi tribuit, agit ut in perpetuum pauper non sit. Quisquis autem super eum cui aliquid attribuit, factu se elationis extollit, majorem culpam intrinsecus superbiendo peragit, quam extrinsecus largiendo mercedem, fitque et ipse bonis interioribus nudus, cum nudum despicit vestiens, eo quod agit ut seipso deterior fiat, quo se indigenti proximo meliorem putat; minus quippe inops est qui vestem non habet quam qui humilitatem. Unde necesse est ut cum naturae nostrae consortes exteriora non habere conspicimus, quam multa nobis desint dona interiora pensemus, quatenus sese super inopes cogitatio nostra non elevet, cum solerter videt quia nos tanto verius, quanto et interius indigentes sumus. Sunt quippe nonnulli, qui pietatis suae viscera tendere usque ad incognitos nesciunt, sed solis quos per assiduitatem notitiae didicerint miserentur, apud quos nimirum plus familiaritas quam natura valet, dum quibusdam necessaria, non quia homines sunt, sed quia noti sunt, largiuntur. Sed unusquisque qui indiget, eo ipso quo homo est, ei jam incognitus non est, et apud ipsam mentem plus natura valet quam notitia.

CAP. XIII.-- De vitandis minutis peccatis, ad illud: Qui modica negligit, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1). (Reg. pastoral. part. III, cap. 33.) Qui modica spernit, paulatim decidet. Qui peccata minima flere ac devitare negligit, ab statu justitiae non quidem repente, sed partibus totus cadit.

CAP. XIV.-- De defendentibus peccata sua, ad illud: Peccasti, ne adjicias iterum (Eccli. XXI, 1). (Moral. lib. IV, c. 21, n. 39.) Peccasti; ne adjicias iterum. Peccato peccatum adjicit, qui male gesta etiam defendit, qui culpae suae [ Text., tenebris] etiam patrocinia defensionis adjungit.

CAP. XV.-- De his qui affliguntur pro amissione temporalium, ad illud: De stercore boum lapidatus est piger (Eccli. XX, 2). (Moral. lib. XV, c. 4, n. 5.) De stercore boum lapidatus est piger. Gaudia vitae praesentis, quae injusti aestimant magna bona, justi ut stercora deputant, is autem qui Deum sequi noluerit, ab amore aeternae vitae pigrescit, et quoties rerum temporalium damno percutitur, ex his nimirum affligitur, quae justi viri velut stercora contemnunt. Qui ergo externarum [ Text., ex terrenarum] rerum percussione atteritur, quid aliud quam de stercore boum flagellatur [ Text., lapidatur]?

CAP. XVI.-- De hypocritis, ad illud: Transi, hospes, et orna mensam (Eccli. XXIX, 39). (Moral. lib. XXXII, c. 13, n. 19.) Transi, hospes, et orna mensam. Transeundo hospes ornare mensam dicitur, quia si ad altare Dei quis positus, per bona opera gloriam propriam quaerit, et de ostentatione sanctitatis ejus laus altaris extenditur, et ipse tamen apud Dominum in numero civium non habetur. Aliis ejus opinio proficit, et tamen a Deo extraneus ipse pertransit. Mensam itaque transeundo decoravit, quia stare ad sacra voluit [ Text., noluit], qui per omne quod agere studuit, ad humanas laudes mente decucurrit. Nonnulli namque hominum, et apud Deum [ Text., fenum] reprobi sunt, et apud homines sanctitatis nomine censentur, cum et ante humanos oculos aliud ostendit vita, et ante divina judicia aliud intendit conscientia.

CAP. XVII.-- De bonis et malis praelatis, ad illud: Ducem te constituerunt, noli extolli (Eccli. XXXII, 1). (Moral. lib. XXIII, c. 1, n. 8; lib. XXIV, c. 25, n. 22, et c. 23, n. 50.) Sanctae universalis Ecclesiae spiritualis quisque praedicator, in cunctis quae dicit solerter curare inspicit, ne in eo quod recte praedicat, vitio se elationis extollat, ne vita a lingua discordet, ne pacem cum in Ecclesia annuntiat, in semetipso, dum bene dicit et male vivit amittat; sed studet summopere contra maledicos rumores adversantium, et defendere loquendo quod vivit, et ornare vivendo quod dicit. Nec in his omnibus suam, sed actoris [ Text., auctoris] gloriam quaerit, atque omnem sapientiae gratiam, quam ut loqueretur accepit, non suis se aestimat meritis, sed eorum intercessionibus pro quibus loquitur, accepisse. Sicque dum se infra dejicit, superest, quia nimirum suae mercedi magis proficit quod bona quae exercere praevalet, alienis meritis reddit, indignum se omnibus judicat, etiam dum dignius cunctis vivit. Scit enim quod bona quae innotescunt hominibus, sine periculo vix esse possunt, et quamvis sapientem esse se sentiat, vellet tamen esse sapiens nec videri, atque hoc sibi omnimodo quod loquendo proditur pertimescit, et si liceat tacere appetit, dum esse multis tutius silentium cernit, eosque se [ Text., esse] feliciores putat, quos intra sanctam Ecclesiam locus inferior per silentium occultat. Et tamen ut sancta Ecclesia defendatur, quia ad loquendum vi charitatis impellitur, ex necessitate quidem officium locutionis suscipit, sed ex magno desiderio otium taciturnitatis quaerit, hoc servat voto, illud observat [ Text., exercet] ministerio. Hanc autem dicendi formulam arrogantes ignorant, neque enim loquuntur quia causae eveniunt, sed causas evenire optant [ Text., appetunt], ut loquantur. Ipsi etiam, sicut saepe novimus, inordinatum sibi metum a subditis exigunt; et non tam propter Dominum quam pro Domino venerari volunt; intus enim se tumore cordis extollunt, cunctosque subditos in sui comparatione despiciunt, nec condescendendo consolantur [ Text., consulunt], sed dominando premunt, quia videlicet alta cogitatione se erigunt, et aequales se esse illis quibus eos praeesse contigit, non agnoscunt. Contra hunc tumorem praelatorum dicitur: Ducem te constituerunt; noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). Hunc tumorem Dominus per prophetam in pastoribus increpans, ait: Vos autem cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (Ezech. XXXIV, 4). Ipsa enim bona quae subditis dicunt, dominando potius quam consulendo proferunt; quia videlicet quidquam eis quasi ex aequo dicere, seipsos existimant dejecisse; singularitate autem gaudent culminis, et non aequalitate conditionis. Unusquisque autem superbus rector toties ad culpam superbiae [ Text., apostasiae] dilabitur, quoties praeesse hominibus delectatur, et honoris sui singularitate laetatur, sub quo enim sit non considerat, et quod aequalibus quasi non sit aequalis, exsultat. Unde autem haec vitiorum radix pullulat in corde regentium, nisi ex imitatione illius qui despectis angelorum societatibus, dixit: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isai. XIV, 14)? Rectores ergo quoties extolluntur in eo quod caeteros regunt, toties per lapsum superbiae a summi rectoris servitio separantur; et cum aequales sibi subditos despiciunt, ejus super se dominium, sub quo omnes aequales sunt, non agnoscunt. Quia vero dominando praesunt, exemplo suae superbiae subditos ad impietatem trahunt, ad viam autem pietatis ducerent, si eorum oculis humilitatis exempla monstrarent. Dux autem est impius, qui per tumorem a tramite veritatis exorbitat, et dum ipse in praeceps ruit, ad abrupta sequentes invitat. Dux est impius, qui per tumoris exempla viam ostendit erroris. Paulus impius dux esse. [ Text., dux esse impietatis] metuebat, cum potestatis suae celsitudinem reprimebat, dicens: Nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possimus oneri esse ut Christi apostoli; sed facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 6). Parvulus in medio eorum fuerat factus, quia timebat ne si inter discipulos honorem suae celsitudinis vindicaret, exempla elationis ostenderet. Timebat nimirum ne dum sibi ipse potestatem pastoralis potentiae quaereret, grex subditorum [ Text., subditus] per abrupta sequeretur, et ad impietatem sequentes duceret, qui pietatis officium suscepisset. Unde necesse est ut is qui praeest, quae exempla subditis praebeat solerter attendat, et tantis se sciat vivere, quantis praeesse, ac vigilanter inspiciat ne in eo quod praelatus est intumescat, ne jura debitae potestatis immoderatius exigat, ne disciplinae jus in rigorem mutetur superbiae, et unde a perversitate subditos restringere poterat, inde magis intuentium corda pervertat, ne ut dictum est, impietatis dux per officium pietatis existat. Non autem debet hominum ducatum suscipere, qui nescit homines bene vivendo praeire, ne qui ad hoc eligitur ut aliorum culpas corrigat, quod resecare debuit ipse committat. Hinc inde se ergo qui praesunt conspiciant [ Text., circumspiciant], ut sibi subditis vivant, ut bonum quod faciunt, et intra sinum mentis abscondant, et eo ad provectum sequentium exempla rectae operationis impertiant, ut subditorum culpas animadvertentes corrigant, nec tamen per vim ejusdem animadversionis intumescant, ut quaedam leniter correpta tolerent, nec tamen disciplinae vincula eadem lenitate dissolvant, ut quaedam tolerando dissimulent, nec tamen ea crescere dissimulando permittant. Laboriosa sunt ista, et nisi divina gratia fulciat, ad custodiendum difficilia. Recte ergo de adventu judicis per Sapientiae librum dicitur: Horrende et cito apparebit quam [Text., quoniam] durissimum judicium in his [Text. judicium his], qui praesunt, fiet (Sap. VI, 6). Quia ergo plerumque per potestatem regiminis ad culpam prorumpitur elationis; initium [ Text., unde vitium] superbiae ab ipsa mox radice secandum est, ut cum latenter oritur, tunc vigilanter abscidatur, ne provectu vigeat, ne usu roboretur. Difficile enim in se quisque inveteratam superbiam deprehendit, quia nimirum hoc vitium quanto magis patimur, tanto minus videmus. Sic quippe in mente superbia sicut in oculis caligo generatur, quo se haec latius dilatat, eo vehementius lumen angustatur [ Text., angustat]. Paulisper ergo elatio in praecordiis crescit, et cum se vastius extenderit, oppressae mentis oculum funditus claudit; ut captivus animus elationis typum et pati possit, et tamen id quod patitur videre non possit. Unde magnopere curandum est, ut qui regendis hominibus praefertur, apud se intra secretarium mentis in cathedra praesideat humilitatis, cumque judicanti ei a caeteris foris assistitur, vigilanti oculo incessanter aspiciat, cui quandoque judici ipse de his judicandus assistat, ut quanto nunc ante eum quem non videt sollicitus [ Text., sollicitius] trepidat, tanto eum cum viderit securior cernat. Penset ergo quia qui ad satisfaciendum districto judici de sua tantummodo anima fortasse vix sufficit, quot regendis subditis praeest, reddendae apud eum rationis tempore, ut ita dicam, tot solus animas habet. Quae nimirum cogitatio si assidue mentem excoquit, omnem superbiae tumorem premit; et rector providus tanto jam neque superbus [ Text., nec apostata] neque dux impius vocabitur, quanto ei cogitatione sollicita potestas quae accepta est, non honor, sed onus aestimatur. Nam cui esse nunc judicem libet, huic videre tunc judicem non libet, numerari enim culpae nequeunt, quae habendae potestatis amore perpetrantur. Tunc vero solum potestas bene geritur, cum non amando sed timendo retinetur; quae ut ministrari recte valeat, oportet primum ut hanc non cupiditas, sed necessitas imponat, percepta autem nec pro formidine debet deseri, nec ex libidine amplecti, ne aut pejus quis quasi ex humilitate superbiat, si divinae dispensationis ordinem fugiendo contemnat, aut eo jugum superni rectoris abjiciat, quo eum super caeteros privatum regimen delectat. Potestas ergo cum percipitur, non ex libidine amanda est, sed ex longanimitate toleranda; ut inde tunc ad judicium salubriter levis sit, unde nunc ad ministerium patienter gravis innotescit.

CAP. XVIII.-- Quod per domesticos quaerat diabolus decipere justos, ad illud: A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende (Eccli. XXXII, 26). (Moral. lib. III, c. 8, n. 13.) A filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. Antiquus adversarius non solum per semetipsum, sed per eos etiam qui nobis adhaerent, statum satagit nostrae mentis inclinare, cum enim cor nostrum sua persuasione non subruit, ad hoc nimirum per linguas adhaerentium repit. Hinc per prophetam dicitur: Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam (Jerem. IX, 4). Hinc rursum scriptum est: Inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 36). Callidus namque adversarius cum a bonorum cordibus repelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus caeteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius [ Text., ejus] ad intimae rectitudinis munimina irrumpat.

CAP. XIX.-- Quot modis tangant animum imagines somniorum, ad illud: Multos errare fecerunt somnia (Eccli. XXXIV, 7). (Moral lib. VIII, c. 24, n. 42.) Aliquando somnia ventris plenitudine vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo quae prima diximus, omnes experimento cognoscimus, subjuncta autem quatuor in sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret dicens: Multos errare fecerunt somnia, et illusiones vanae (Eccli. XXXIV, 7). Vel certe: Non augurabimini, nec observabitis somnia (Levit. XIX, 26). Quibus profecto verbis cujus sint detestationis ostenditur, quae auguriis conjunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procederent, Salomon minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia (Eccle. V, 2). Et nisi aliquando somnia ex mysterio revelationis orirentur, Joseph praeferendum se fratribus somnio non videret (Genes. 37): nec Mariae sponsum ut ablato puero in Aegyptum fugeret, per somnium Veritas [ Text. Angelus] admoneret (Matth. II). Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset, dicens: Tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec; et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae futura [Text. ventura] sunt (Daniel. II, 29). Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis; statua illa magna, et statua [Text. statura] sublimis stabat contra te, etc. (Ibid., 31). Daniel itaque dum somnium, et [ Text. ad] implendum reverenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generetur. Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis difficilius credi debet, quanto et ex quo impulsu veniant facilius non elucet. Saepe namque malignus spiritus his quos amore vitae praesentis vigilantes intercipit, prospera etiam dormientibus promittit, et quos formidare adversa considerat, eis hoc durius somnii imaginibus intentat, quatenus indiscretam mentem diversa qualitate afficiat, eamque aut spe sublevans, aut deprimens timore, confundat. Saepe etiam sanctorum corda afficere somniis nititur, ut ab intentione cogitationis solidae ad tempus saltem momentoque deriventur, quamvis ipsi protinus animum ab illusionis imagine [ Text. imaginatione] discutiant; sed hostis insidians quo eos vigilantes minime superat, eo dormientes gravius impugnat; quem tamen hoc maligne agere superna dispensatio benigne permittit, ne in electorum cordibus ipse saltem a passionis praemio somnus vacet.

CAP. XX.-- De victimis impiorum, ad illud: Qui offert sacrificium de substantia pauperis (Eccli. XXXIV, 24). (Reg. pastoral. part. III, cap. 23, admon. 21.) Aliud est pro peccatis misericordiam facere, aliud pro misericordia facienda peccare. Quae jam nec misericordia nuncupari potest, quia ad dulcem fructum non proficit quae per virus pestiferae radicis amarescit. Hinc est enim quod ipsa etiam sacrificia per Prophetam Dominus reprobat, dicens: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocaustum (Isa. LXI, 8). Hinc iterum dicit: Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere (Prov. XXII, 27). Saepe enim indigentibus subtrahunt quod [ Text. quae Deo] indigentibus largiuntur, sed quanta eos animadversione renuat per quemdam Sapientem Dominus demonstrat, dicens: Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV, 24). Quid namque esse intolerabilius potest quam mors filii in conspectu [ Text., ante oculos] patris? Hoc itaque sacrificium quanta ira aspiciatur ostenditur, quod orbati patris dolori comparatur.

CAP. XXI.-- De iterantibus peccata sua, ad illud: Qui baptizatur a mortuo, etc. (Eccli. XXXIV, 30). (Reg. pastoral. III part., cap. 30, admon. 31.) Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid prodest [Text. proficit] lavatio ejus? Baptizatur quippe a mortuo, qui lavatur [ Text. mundatur] fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit, qui culpas post lacrymas repetit.

CAP. XXII.-- De quotidianis flagellis hominum, ad illud: Grave jugum super filios Adam (Eccli. XL, 1). (Moral. lib. XXIV, c. 4, n. 7; lib. VIII, c. 32, n. 52 et seq.; lib. XI, c. 49, n. 66; lib. VIII, c. 32, n. 55.) Grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque ad diem sepulturae in matre [Text. matrem] omnium. In Adam quippe primo homine a Domino [ Text. Deo] recedente, repulsi a paradisi gaudiis in hanc mortalis vitae aerumnam cecidimus, et quam gravem culpam serpentis suasione commisimus, poenae nostrae ultione sentimus. Hic enim lapsi, nihil extra Deum nisi quo affligeremur invenimus. Et quia per oculorum visum carnem secuti sumus, de ipsa carne quam praeceptis Dei praeposuimus, flagellamur. In ipsa quippe quotidie gemitum, in ipsa cruciatum, in ipsa interitum patimur, ut hoc nobis mira dispensatione Dominus in poenam verteret, per quod fecimus culpam, nec aliunde esset interim censura supplicii, nisi unde fuerat causa peccati, ut ejus carnis amaritudine homo erudiretur ad vitam, cujus oblectatione superbe [ Text. superbiae] pervenit ad mortem. Homo quippe serpentis persuasionibus captus, dum Domini praecepta contemnens, eum peccando dereliquit, humilitatis arcem deserens, ad infirmitatis jugum superbiendo pervenit, et cervicem cordis erigendo supposuit: quia qui subesse divinis jussionibus noluit, sub suis se necessitatibus stravit. Quod melius ostendimus, si ea quae dejectus sustinet, et prius carnis, et post pondera mentis exprimamus. Ut enim taceamus hoc quod dolores tolerat, quod febribus anhelat, sua quadam aegritudine constringitur ipsa haec nostri corporis quae salus vocatur. Nam otio tabescit, opere deficit, inedia deficiens cibo reficitur ut subsistat, refectione lassescens, abstinentia relevatur ut vigeat, aqua perfunditur ne arescat, linteis tergitur ne ipsa nimis perfusione liquefiat, labore vegetatur, ne quiete torpeat, quiete refovetur, ne laboris exercitatione succumbat. Fatigatur vigiliis, somno reparatur, oppressa somno vigiliis excutitur, ne sua pejus quiete lassetur. Vestibus tegitur, ne frigoris adversitate penetretur, quaesito calore deficiens aurarum flatu refovetur, cumque unde molestias invenit, unde molestias fugere quaesivit, male sauciata, ut ita dixerim, de ipso suo medicamine languescit. Remotis ergo febribus, cessantibusque doloribus, ipsa nostra salus aegritudo est, cui curandi necessitas non [ Text. nunquam] deest, quot enim solatia ad vivendi usum quaerimus, quasi tot nostrae aegritudinis medicamentis obviamus; sed ipsum quoque medicamen in vulnus vertitur, quia exquisito remedio paulo diutius inhaerentes, ex eo gravius deficimus quod provide ad refectionem paramus. Sic nimirum debuit praesumptio corripi, sic sic superbia sterni, quia enim elatum semel spiritum sumpsimus, ecce defluentem [ Text. defluens] quotidie portamus luctum [ Text., lutum]: ipsa quoque mens nostra a secreti interioris gaudio [ Text. securo ] exclusa, modo spe decipitur, modo pavore vexatur, modo despiciendo dolore dejicitur, modo falsa hilaritate relevatur. Transitoria pertinaciter diligit, eorumque amissione incessanter atteritur, quia et incessanter cursu rapiente permutatur. Rebus autem mutabilibus subdita, et a semetipsa variatur, nam quaerens quod non habet, anxia percipit, cumque hoc habere coeperit, taedet hanc percepisse quod quaesivit. Amat saepe quod despexerat, despicit quod amabat, cum labore quae aeterna sunt discit, sed eorum repente obliviscitur, si laborare desierit. Diu quaerit ut parum quid de summis inveniat, sed ad consueta citius relabens, nec parum in his quae invenerit perseverat. Erudiri appetens, vix suam ignorantiam superat, sed erudita, gravius contra scientiae gloriam pugnat. Vix carnis suae sibi tyrannidem subjicit, sed tamen adhuc intus culpae imagines tolerat, cujus jam foris opera vincendo restrinxit. In actoris [ Text. auctoris] sui inquisitione se erigit, sed reverberatam hanc corporearum rerum amica caligo confundit. Semetipsam qualiter incorporea corpus regat intueri vult et non valet. Requirit mire quod sibi respondere non sufficit; et sub eo ignara deficit, quod prudenter requirit. Amplam se simul et angustam considerans, qualem se veraciter aestimet ignorat: quia si ampla non esset, nequaquam tam investiganda requireret, et rursus si angusta non esset, hoc ipsum saltem quod ipsa requirit inveniret. Quia ergo repulsus homo et a carne molestias, et a mente quaestiones tolerat, grave nimirum pondus semetipsum portat, undique languoribus premitur, undique infirmitatibus urgetur, ut qui relicto Deo se sibi ad requiem sufficere credidit, nihil in se nisi tumultum perturbationis inveniret, inventumque se fugere quaereret, sed actore [ Text. auctore] contempto, quo se fugeret non haberet. Si subtiliter etiam consideretur omne quod hic agitur, expulsi hominis gravis poena et miseria est. Quod enim multa cautela custoditur salus corporis, quod etiam custodita amittitur, amissa cum gravi dolore [ Text. labore] reparatur, et tamen reparata semper in dubio est, quid hoc aliud quam mortalis vitae miseria est? Quod amamus amicos, suspecti ne offendi valeant, formidamus inimicos, atque de eis securi non sumus utique quos formidamus, quod plerumque inimicis loquimur, et nonnunquam pura verba proximorum, et multum nos fortasse diligentium, quasi verba suscipimus inimicorum, et qui falli nunquam vel fallere volumus, ex cautela nostra gravius erramus. Quid itaque hoc nisi humanae vitae gravis poena [ Text. miseria est] est? Quod amissa coelesti patria repulsus homo delectatur exsilio, gravatur curis; et tamen cogitare dissimulat quam grave sit, quia multa cogitantur. Quod privatus est interno lumine, et tamen in hac vita diu vult perpeti caecitatem suam, quid hoc aliud quam de poena nostra nata miseria est? Sed quamvis diu hic stare desideret, ipso tamen cursu mortalis vitae impellitur, ut egrediatur: cujus infirmitatis pondera bene quidam sapiens contemplatus, ait: Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque ad diem sepulturae in matre [Text., matrem] omnium.

CAP. XXXIII.-- Quod melior sit discretus homo peccans quam indiscretus bene agens, ad illud: Melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier (Eccli. XLII, 14). (Moral. lib. XI, cap. 49, n. 65.) Melior est iniquitas viri, quam benefaciens mulier. Vir etenim fortis quilibet et discretus vocatur, mulier vero mens infirma vel indiscreta accipitur. Et saepe contingit ut etiam discretus quisque subito labatur in culpam, atque indiscretus alius et infirmus bonam exhibeat operationem. Sed is qui indiscretus atque infirmus est, nonnunquam de eo quod bene egerit amplius elevatur, atque gravius in culpam cadit, discretus vero quisque etiam ex eo quod male se egisse intelligit, ad districtionis regulam arctius se reducit, et inde altius ad justitiam proficit, unde ad tempus a justitia cecidisse videbatur. Qua in re recte dicitur: Melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier, quia nonnunquam etiam culpa fortium occasio virtutis fit, et virtus infirmorum occasio peccati.

CAP. XXIV.-- De Sapientia, ad illud: Sapientiam scribae in tempore otii (Eccli. XXXVIII, 25). (Moral. lib. XVIII, c. 43, n. 68 et 69; lib. V, c. 4, n. 5, 6 et 55.) Sapientia in tempore otii: et qui minoratur actu, ipse percipiet eam. Nullus quippe eam plene recipit, nisi qui ab omni se abstrahere actionum carnalium fluctuatione contendit. Sed quid quod plerosque antiquorum patrum novimus hanc sapientiam et intrinsecus vivaciter tenuisse, et curas mundi extrinsecus solemniter ministrasse? An perceptione hujus Sapientiae Joseph privatum dicimus, qui famis tempore totius Aegypti curas suscipiens, non solum Aegyptiis alimenta praebuit, sed vitam quoque exterorum advenientium ministerii sui arte servavit (Genes. XLII, 43, seq.)? An ab hac sapientia Daniel alienus exstitit, qui a Chaldaeorum rege in Babylonia princeps magistratuum effectus, tanto majoribus curis occupatus est, quanto et sublimiori dignitate omnibus praelatus (Dan. II)? Quia vero aliquando qui solam coelestem patriam diligunt, terrenae patriae curis subjacent, pleni superna sapientia discernunt qualiter debeant vacare ad aliud intrinsecus, et ad aliud extrinsecus occupari, ut si forte occulta Dei ordinatione aliquid eis non appetentibus de hujus saeculi curis imponitur, cedant Deo quem diligunt, et prae amore ejus intrinsecus solam ejus desiderent visionem, prae timore vero ejus impositam sibi extrinsecus humiliter expleant actionem, ut et vacare Deo appetant ex gratia dilectionis, et rursum curas superimpositas ex conditione expleant servitutis. Cumque occupationes extrinsecus perstrepunt, intrinsecus in amore pacatissima quies tenetur, atque occupationum tumultus exterius perstrepentes dispensat interius praesens judex ratio, et tranquillo moderamine ea quae circa se minus tranquilla sunt, disponit. Sicut enim vigor mentis frenandis praeest motibus carnis, sic saepe superimpositos tumultus occupationis bene regit amor quietis, quia exteriores curae, si perverso amore non appetantur, non confuso sed ordinato animo ministrari queunt. Sancti enim viri nequaquam eas appetunt, sed occulto ordine sibi superimpositas gemunt, et quamvis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam mentem portant, quas quidem summopere, si liceat, vitare festinant; sed timentes occultas dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, exercent quod vitant. Intrant enim ad cor suum et ibi consulunt quid velit occulta voluntas Dei, seseque subditos esse debere summis ordinationibus cognoscentes, humiliant cervicem cordis jugo divinae dispensationis. Quisquis talis est, quilibet tumultus versentur extrinsecus, nunquam ad ejus interiora perveniunt. Itaque agitur ut et aliud intrinsecus voto, et aliud extrinsecus teneatur officio; et hac ipsa sapientia non jam turbulenta atque confusa, sed tranquilla corda repleantur. Mira autem divinitatis pietate agitur, cum is qui perfecto corde ad contemplationem tendit, humanis ministeriis occupatur, ut et multis infirmioribus ejus mens perfecta proficiat, et quo semetipsum imperfectum respicit, inde ad humilitatis culmen perfectior assurgat. Nonnunquam enim sancti viri unde desideriorum suorum detrimenta tolerant, inde majora lucra conversis aliis reportant, quia dum eis vacare, ut appetunt, non licet, rapere secum alios quibus admiscentur libet. Fit ergo mira dispensatione pietatis, ut unde se destructiores aestimant, inde locupletiores ad coelestis patriae constructionem surgant. Nonnunquam vero idcirco ad concepta desideria minime perveniunt, ut ipsa interveniente tarditate, ad eadem desideria laxato mentis sinu dilatentur. Et quae extenuari fortasse impleta poterant, magna dispositione agitur ut repulsa crescant. Sic quippe mortificari appetunt ut jam perfecte, si liceat, conditoris sui faciem contemplentur; sed eorum desiderium differtur ut proficiat, et tarditatis suae sinu nutritur ut crescat. Intus itaque servant desiderium pietatis, foris autem explent ministerium ordinis, quatenus nec a perfectione per intentionem recedant, nec per superbiam dispositioni conditoris contradicant. Qui vivit et regnat per infinita saeculorum saecula. Amen.

LIBER TERTIUS. De Testimoniis in Isaiam prophetam. CAPUT PRIMUM.-- Cognovit bos possessorem suum (Isa. I, 3). (Moral. lib. I, c. 16, n. 23.) Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. In Scriptura sacra, aliquando per boves Judaeae operarii; per asinum gentes [ Text. gentiles] populi designantur. Unde Dominus Jerusalem tendens asellum sedisse perhibetur (Matth. XXI). Quid est enim sedendo asinum Jerusalem tendere [ Text. venire], nisi gentilitatis simplicia corda possidendo, ea ad visionem pacis regendo et praesidendo perducere? Quis enim bos, nisi Judaicus populus exstitit, cujus cervicem jugum legis attrivit, et quis asinus nisi gentilitas fuit, quam quilibet seductor reperit quasi brutum animal, et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit? Bos ergo possessorem, et asinus Domini praesepe cognovit, quia et Hebraicus populus dominum quem colebat, sed ignorabat, reperit, et gentilitas, legis pabulum quod non habebat, accepit.

CAP. II.-- Levamini, mundi estote (Isa. I, 16). (Reg. past. III p., c. 30, adm. 31.) Qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, flendo inaniter se mundant: quia [ Text. qui] vivendo nequiter se post inquinant, cum idcirco se lacrymis mundant [ Text. lavant], ut mundi ad sordes redeant. Hinc per Isaiam dicitur: Lavamini, mundi estote (Isa. I, 16). Post lavacrum enim mundus esse negligit, quisquis post lacrymas vitae innocentiam non custodit. Et lavantur ergo, et nequaquam mundi sunt, quia commissa flere non desinunt, sed rursus flenda committunt.

CAP. III.-- Auferte malum cogitationum vestrarum (Isa. I, 16). (Moral. l. XXV, c. 5, n. 7, 8; lib. XXV, c. 6, n. 11.) Occultas mentis nostrae cogitationes nullus hominum videt, et tamen ante Dei oculos toties labimur, quoties a recto itinere infirma cogitatione declinamus. Hinc per prophetam clamat, dicens: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Hoc nimirum dicens, vim coopertae nostrae malitiae quasi ferre se non posse testatur. Quae cooperta illi esse non potest, quia videlicet importune ejus conspectui ingeritur, quidquid a nobis illicitum mente [ Text. occulte] cogitatur. Omnia enim, sicut scriptum est, nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV, 13), et mala hominum, nec cogitata ignorat, nec perpetrata obliviscitur, nisi ab ejus oculis poenitendo deleantur. Quid ergo faciemus de malis operibus, si a Deo subtiliter omnia, non solum facta, sed saltem cogitationes pensantur, et ab eo districte judicabuntur? Nunc ergo dum possumus, a conspectu aeterni judicis et male cogitata et pejus perpetrata deleamus. Revocemus ante oculos cordis quidquid perverse egimus; per nequitiam praesumptionis nihil sibi nostra blandiatur infirmitas, et in his quae recolit, seipsam delicate non palpet, sed quanto sibi mali male fit conscia, tanto in se benignius sit severa. Proponant contra se futurum judicium, et quaeque in se sentit districte ferienda per sententiam judicis, haec in se feriat pie per poenitentiam conversionis.

CAP. IV.-- Quiescite agere perverse (Isa. I, 16). (Moral. lib. IX, c. 38, n. 60.) Quiescite agere perverse, discite benefacere, et venite, et arguite me. Ei namque quem arguimus, rationis auctoritate contraimus. Quid est ergo quod Dominus agere sancta nos admonens, adjungit: Venite, et arguite me, nisi quod aperte insinuat quantam bonis actibus fiduciam praestet? Ac si patenter dicat: Recta agite, et animadversionis meae motibus, non jam per deprecationis gemitum, sed per fiduciam auctoritatis obviate. Hinc enim Joannes dicit: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum (I Joan. III, 21). Hinc est quod arguentem Dominus non habuisse se queritur per prophetam, dicens: Quaesivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me, ne dissiparem eam, et non inveni (Ezech. XXII, 30). Hinc Isaias graviter deplorat, dicens: Iniquitates nostrae quasi ventus abstulerant nos, nec est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te (Isa. LXIV, 7).

CAP. V.-- Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini (Isa. II, 2). (Moral. lib. XXXIII, c. 1, n. 2; lib. II, hom. 1 in Ezech., n. 4.) In Scriptura sacra cum numero singulari mons ponitur, aliquando incarnatus Dominus, aliquando apostata angelus designatur. Cum vero plurali numero montes nominantur, aliquando celsitudo apostolorum et prophetarum exprimitur. Mons namque Dominum signat. Sicut Isaias incarnandum prospiciens eum esse venturum per prophetiae spiritum sublevatus, ait: Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium; domus enim Domini Israeliticus populus fuit. Mons itaque domus Domini ille appellatus est qui ex Israelitico populo incarnari dignatus est. Fuerunt autem in eodem populo sancti viri qui montes jure vocarentur. Quia per vitae meritum ad coelestia propinquaverunt. Sed incarnatus Dominus istis montibus aequalis non fuit, qui a natura vitae [ Text. quia naturam, vitam] merita omnium ex sua divinitate transcendit. Unde et recte mons super verticem montium dicitur, quia excelsus ex divinitate sua inventus est etiam super cacumina sanctorum, ut hi qui multum in Domino proficerent [ Text. profecerant], ejus vestigia vix potuissent tangere ex vertice cogitationis. Mons itaque est in vertice montium incarnatus Dominus, transcendens celsitudinem prophetarum. Rursum per montem angelus apostata designatur, sicut sub Babylonis regis specie de antiquo hoste per eumdem Isaiam in sequentibus dicitur praedicationibus: Super montem caliginosum levate signum (Isa. XIII, 2). Praedicatores quippe sancti super caliginosum montem signum elevant, quando contra Satanae superbiam qui saepe sub nebula simulationis absconditur, virtutem crucis exaltant.

CAP. VI.-- Ingredere in petram, abscondere fossa humo (Isa. II, 10). (Moral. l. XXXI, c. 27, n. 53.) Cordis nostri duritia crebris perscrutationum ictibus est rumpenda, sicut ad Isaiam Dominus dicit: Ingredere in petram, abscondere fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus. Petram ingredimur, cum torporis [ Text. cordis] nostri duritiam penetramus, et a facie timoris Domini fossa humo abscondimur, si terrenas cogitationes egerentes, ab ira districti judicis in humilitate mentis nostrae celamur. Quo enim plus terra fodiendo projicitur, eo pavimentum semper inferius demonstratur. Unde et nos si a nobis studiosius terrenas cogitationes ejicimus, quo apud nosipsos abscondamur humilius, invenimus. Ecce enim quia divini judicii dies imminet, quasi ipsa jam timoris ejus facies apparet, tantoque magis necesse est ut unusquisque illum terribilius timeat, quanto jam gloria majestatis ejus appropinquat. Quid ergo agendum est, quove fugiendum? quo enim quis latere potest eum qui ubique est? Sed ecce petram ingredi, fossa humo occultari praecipimur, ut videlicet cordis nostri duritiam disrumpentes, eo iram invisibilem declinemus, quo ab amore rerum visibilium apud nosipsos in corde subtrahimur, ut cum pravae cogitationis terra ejicitur, mens apud seipsam tanto tutius, quanto humilius abscondatur.

CAP. VII.-- Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus est (Isa. II, 22). (Moral. l. XXI, c. 26, n. 51.) Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. Naribus praescientia designatur, quia saepe id quod non videmus, odore comprehendimus, ita ut nonnullae res, etiam cum longe jaceant, fragrantia nobis suae qualitatis innotescant, dumque per nares spiritum ducimus, plerumque aliqua et invisa praescimus. Redemptoris ergo nostri spiritus esse in naribus dicitur, ut videlicet scientia illius esse in praescientia designetur, quia quaecunque se scire in natura humanitatis innotuit, haec nimirum ante saecula ex divinitate praescivit. Qui unde spiritum in naribus habuit [ Text. habuerit] propheta subjungit: Quia excelsus reputatus est ipse. Ac si diceret: In inferioribus ventura desuper praescit [ Text. praescivit], quia ad ima de coelestibus venit.

CAP. VIII.-- Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt (Isa. III, 9). (Moral. lib. IV, c. 27, n. 31; Regul. past. III part., c. 31, admon. 32.) Sunt quidam qui postquam Deum in mente contempserint, multo magis humana judicia spernunt, et omne malum quod appetunt, nulla aperta verecundia retardati, audaciter peragere non erubescunt. Cum vero pravus quisque impudenter innotescit, quo liberius omne facinus perpetrat, eo etiam licitum putat, et quod licitum suspicatur, in hoc procul dubio multiplicius mergitur. Unde scriptum est: Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Peccatum enim suum si Sodoma absconderet, adhuc sub timore peccaret; sed funditus frena timoris amiserat, quia ad culpam nec tenebras requirebat.

CAP. IX.-- Popule meus, qui te beatificant, ipsi te decipiunt (Isa. III, 12). (In Ezech. l. I, hom. 9, n. 15.) In omni quod de nobis dicitur, tacite [ Text. semper taciti] recurrere ad mentem debemus, interiorem testem et judicem quaerere. Quid enim prodest si omnes laudent, cum conscientia accuset? aut quid poterit obesse, si omnes nobis derogent, et sola conscientia nos defendat? Hinc Isaias ait: Popule meus, qui te beatificant, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Qui videlicet populus ne verba suae laudis attenderet, et in culpas altius periret, statim ei dicitur, quem aspiciat, cujus judicium pertimescat, cum subditur: Stat ad judicandum Dominus, stat ad judicandos populos (Isa. III, 13). Ac si aperte dicat: Judicia humana cur sequeris, qui stare te coelestem scis judicem?

CAP. X.-- In die illo erit fructus terrae sublimis (Isa. IV, 2). (In Ezech. l. II, hom. 1, n. 4.) Mediator Dei et hominum Christus Jesus, non solum homo ultra homines, sed homo etiam super angelos factus est. Hinc enim de illo per Isaiam dicitur: In die illo erit fructus terrae sublimis. Creator etenim noster quia pro nobis incarnatus est, fructus terrae factus est nobis. Sed jam fructus sublimis terrae est, quia homo natus in terra, super angelos regnat in coelo, quia juxta David et Pauli vocem, omnia subjecit sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8; Hebr. II, 8); in eo enim quod illi subjecit omnia, nihil dimisit non subjectum ei.

CAP. XI.-- Vae qui conjungitis domum ad domum (Isa. V, 8). (In pastor. Reg. III part., c. 20, admon. 21.) Multiplicare large habitationis spatia cupientibus Dominus per Isaiam dicit: Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum ad agrum [Text. agro] copulatis, usque ad terminum loci. Nunquid habitabilis vos soli in medio terrae? Ac si aperte diceret: Quousque vos extenditis qui habere in communi mundo consortes minime potestis? conjunctos quidem premitis, sed contra quos vos valeatis extendere semper invenitis.

CAP. XII.-- Nobiles eorum interierunt fame (Isa. V, 13). (Moral. lib. I, c. 21, n. 29; lib. I, homil. 3 in Ezech., n. 19.) Scriptura sacra aliquando nobis cibus est, aliquando potus. Cibus est in locis obscurioribus, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur; potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur sicut invenitur. Quasi cibum et potum vidit propheta Isaias Judaeae defecisse [ Text., defuisse], cum diceret: Nobiles ejus interierunt fame. Paucorum quippe est fortia et occulta cognoscere, multorum vero historiae aperta sentire, et idcirco Judaeae nobiles non siti, sed fame interiisse asserit, quia ii qui praeesse videbantur dum totos se exteriori intelligentiae dederant, quod de intimis discutiendo manderent non habebant. Quia vero sublimioribus ab interno intellectu cadentibus, parvulorum intelligentia et in exterioribus exsiccatur, recte illic adjungitur: Multitudo ejus siti exsaruit. Ac si aperte diceret: Dum vulgus vitae suae studium deserit, jam nec historiae fluenta exquirit. Cibum vidit Jeremias Scripturam sacram qui exponendo frangeretur, cum diceret: Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4); id est, infirmi quique Scripturae sacrae valentiores sententias petierunt exponendo comminui, sed qui exponere debeat non valet inveniri. Inter haec considerare libet nos qui simus, qui usque ad sacri eloquii perscrutanda mysteria sublevamur. Certe in antiquis parentibus nostris cultores idolorum fuimus, sed ecce per spiritum gratiae verba jam coelestia rimamur. Unde hoc nobis? Sed implevit Redemptor humani generis quod per Isaiam dixit: Et deserta in ubertatem versa, advenae comedent (Isa. V, 17). Haec quippe prophetarum dicta deserta apud Judaeos fuerunt, quia per intellectum mysticum ea excolere inquirendo noluerunt, nobis autem in ubertatem versa sunt, quia juxta historiam dicta, largiente Deo, menti nostrae spiritualiter sapiunt, et jam advenae comedimus, quae cives legis manducare noluerunt.

CAP. XIII.-- Vae qui trahitis iniquitates in funiculis vanitatis (Isa. V, 18). (Moral. XXXIII, c. 10, n. 18.) Vae qui trahitis iniquitatis [Text. iniquitatem] in funiculis vanitatis. Per funem peccata signantur. Itaque iniquitas in funiculis vanitatis trahitur, dum per augmentum culpa protelatur, quia enim funis addendo torquetur ut crescat, non immerito peccatum in fune figuratur, quia perverso corde saepe dum defenditur multiplicatur.

CAP. XIV.-- Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem (Isa. VI, 1). (Lib. II, hom. 2 in Ezech., n. 14.) Sciendum est, quia quandiu in hac mortali carne vivitur, nullus ita in contemplationis virtute proficit, ut in ipso jam incircumscripto luminis radio mentis oculos infigat. Neque enim omnipotens Deus jam in sua claritate conspicitur, sed quiddam sub illa speculatur quo anima videndo proficiat, et post ad visionis ejus gloriam pertingat. Sic namque Isaias cum se Deum vidisse fateretur, dicens: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; protinus adjunxit: Et ea quae sub ipso erant, implebant templum. Quando Ozias rex superbus ac praesumptor moritur, videtur Dominus, quia cum mundi hujus elatio a desiderio mentis occiditur, tunc ipsa mens gloriam Dei contemplatur. Et notandum quod Dominus super solium excelsum et elevatum sedet, quid namque est ejus solium nisi creatura angelica vel humana, cui per intellectum quem dedit, praesidet? Quod videlicet solium excelsum et elevatum dicit, quia et natura humana ad coelestem gloriam elevata proficit, et creatura angelica, dum multis spiritibus cadentibus jam solidata est in coelo ne cadat, inde elevata est unde et confirmata. Templum vero hoc est quod solium, quia aeternus rex ibi habitat ubi sedet. Nos ergo templum illius sumus, in quorum mentibus habitare dignatur. Sed ea quae sub ipso erant, implebant templum, quia quidquid de illo modo conspicitur, adhuc non est ipse, sed sub ipso est. Sic Jacob angelum vidit, et vidisse se Dominum fatetur (Genes. XXVIII), quia cum mysteria [ Text. ministeria, id est ministros, scilicet angelos] ejus conspicimus, jam multum est quod super nosipsos levamur. Notandum vero quod dicitur, implebant templum, quod etsi angelus appareret, infirmae tamen mentis desiderio satisfaceret [ Text. satisfecit], ut si adhuc majus non potest, jam tamen minus quod videt admiretur. Ea vero quae sub ipso sunt, implent templum, quia sicut dictum est, et cum mens in contemplatione profecerit, non jam quod ipse est, sed id quod sub ipso est contemplatur.

CAP. XV.-- Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum (Isa. VI, 5). Dialog. l. 3, cap. 15.) Turbis popularibus admisti dum frequenter otiosa, nonnunquam vero etiam graviter noxia loquimur, os nostrum omnipotenti Deo tanto longinquum fit, quanto huic mundo proximum, multum quippe deorsum ducimur, dum locutione continua saecularibus admiscemur. Quod bene Isaias postquam regem Dominum exercituum vidit seipsum [ Text. in semetipso] reprehendit et poenituit, dicens: Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum. Qui cur labia polluta haberet aperuit, dum subjunxit: In medio populi labia polluta habentis ego habito. Pollutionem namque labiorum habere se doluit, sed unde hanc contraxerit, indicavit, cum in medio populi polluta labia habentis se habitare perhibuit. Valde enim difficile est ut lingua saecularium mentem non inquinet quam tangit, quia dum plerumque eis ad quaedam loquenda condescendimus, paulisper ab otiosis ad noxia, a levibus ad gravia verba venimus, et os nostrum ab omnipotente Deo tanto jam minus exauditur in prece, quanto amplius inquinatur stulta locutione.

CAP. XVI.-- Jugum oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti (Isa. IX, 4). (Moral. lib. XXX, c. 25, n. 72.) Redemptori nostro gentilitatem a diaboli dominio liberanti per Isaiam dicitur: Jugum oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. Eripiens quippe gentilitatem Dominus, superavit jugum oneris ejus, cum eam adventu suo ab illa daemoniacae tyrannidis servitute liberavit; superavit virgam humeri ejus, cum percussionem illius qua [ Text., quae] ex perverso opere graviter deprimebat, ab humano genere redempto compescuit. Superavit sceptrum exactoris ejus, cum regnum ejusdem diaboli qui pestilera perpetratione vitiorum exigere consueverat debita tributa poenarum, de fidelium corde destruxit. Sed quomodo haec acta sunt audiamus; subjunctum est: Sicut in die Madian. Hoc Madianitarum bellum, quod in comparatione adventus dominici a propheta vigilanter illatum est, in libro Judicum superius disertum est.

CAP. XVII.-- Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel (Isa. IX, 8). (Moral. lib. II, c. 35, n. 57.) Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel, Jacob [ Text. add. quippe] supplantator, Israel vero vir videns Deum dicitur. Quid per Jacob nisi Judaicus populus, et quid per Israel, nisi Gentilis populus designatur? quia quem Jacob per mortem carnis supplantare studuit, hunc nimirum per oculos fidei gentilitas Deum vidit. Ad Jacob ergo missum verbum in Israel cecidit, quia eum quem ad se venientem Judaicus respuit, hunc repenle confitens populus gentilis invenit.

CAP. XVIII.-- Lateres ceciderunt, sed quadris aedificabimus (Isa. IX, 10). (Lib. II, hom. 9 in Ezech., num. 5.) Cum Judaeorum populum Isaias a fide perire cognosceret, et sanctos apostolos fortes surgere in Ecclesia praevideret, per quos multi sunt ex gentibus in fidei et vitae fortitudine solidati, in magna consolatione locutus est, dicens: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus. Lapis quadrus aeque stat in quocunque latere ceciderit [ Text. fuerit versus]. Quos ergo lapides quadros accipimus, nisi quoslibet sanctos, quorum vita in prosperitate, et adversitate novit fortiter stare, nec casum in qualibet permutatione habere? Videns itaque propheta in sancta Ecclesia apostolos, martyres et doctores surgere, et de laterum casu, id est Judaeorum [ Text. de Judaeorum perditione] minus doluit, quia omnipotentis Dei aedificium, id est Ecclesiam sanctam de quadris lapidibus aedificari conspexit.

CAP. XIX.-- Computrescet jugum a facie olei (Isa. X, 27). (Moral. lib. X, c. 15, n. 24, et hom. 26 in Evang., n. 4.) Computrescet jugum a facie olei. Nomine olei ipsa sancti Spiritus unctio designatur: sub jugo quippe tenebamur daemoniacae dominationis, sed uncti sumus oleo Spiritus sancti, et quia nos gratia sancti Spiritus unxit, dominationis daemoniacae jugum quo libertatis nostrae colla premebantur, repulsum computruit, et a captivitatis nostrae servitute sumus liberati, Paulo attestante, qui ait: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). De hoc rursus oleo scriptum est: Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei (Isa. V, 1). Filius quippe olei fidelis populus dicitur, quia ad fidem Dei interna Spiritus sancti unctione generatur.

CAP. XX.-- Requiescet super eum spiritus sapientiae (Isa. XI, 2). (Lib. II, hom. 7 in Ezech., num. 7.) Per sancti Spiritus septiformem gratiam aditus nobis coelestis vitae aperitur. Quam septiformem gratiam Isaias in ipso nostro capite, vel in ejus corpore quod sumus, enumerans dicit: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2, 3). Quos gradus de coelestibus loquens, descendendo magis quam ascendendo numeravit; videlicet Sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem. Et cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini (Prov. IX, 10): constat procul dubio quia a timore ad sapientiam ascenditur, non autem a sapientia ad timorem reditur; quia nimirum perfectam habet sapientia charitatem et scriptum est: Perfecta charitas foras mittit timorem (Joan. IV, 18). Propheta ergo quia de coelestibus Deus nos ad ima loquebatur coepit a sapientia et descendit ad timorem, sed nos qui de terrenis ad coelestia tendimus, a timore ad sapientiam numerantes ascendimus. Est itaque primus gradus ascensionis timor Domini in mente. Sed qualis timor iste est si pietas in eo non est? Qui enim compati tribulationi proximi vel ignorat vel dissimulat, hujus timor ante Deum nullus est, quia ad pietatem non sublevatur, sed pietas per inordinatam misericordiam [ Text. add. errare solet, si fortasse pepercerit quae parcenda non sunt. Peccata enim], cum peccata quae parcenda non sunt, et quae feriri gehennae ignibus possunt [ Text. add. disciplinae verbere sunt corrigenda. Sed inordinata pietas cum], temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit. Ut ergo vera et ordinata sit pietas, ad scientiam est sublevanda, ut sciat quid ex justitia puniat, quid ex misericordia dimittat. Sed quid, si sciat quid agere quis debeat, virtutem vero agendi non habeat? Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem, ut cum videt quid agendum sit, hoc agere per mentis fortitudinem possit, ne a timore trepidet, et timore lapsa non valeat defendere bona quae sentit. Sed saepe fortitudo si improvida fuerit, et minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumptione in casum ruit. Ascendat ergo ad consilium, ut praevidendo praemuniat omne quod agere fortiter potest. Sed esse consilium non potest, si intellectus deest, quia qui non intelligit malum quod agentem gravat, quomodo potest bonum solidare quod adjuvat? Itaque a consilio ascendamus ad intellectum. Sed quid si intellectus magno quidem acumine vigilet, et moderari se nesciat per maturitatem? Ab intellectu ergo ascendatur ad sapientiam, ut hoc quod acute intellectus invenit, sapientia mature disponat. Quia igitur per timorem surgimus ad pietatem, per pietatem ducimur ad scientiam, per scientiam ad fortitudinem roboramur, per fortitudinem ad consilium tendimus, per consilium in intellectum proficimus, per intellectum ad sapientiam pervenimus, per septiformem sancti Spiritus gratiam nobis ascendentibus aditus vitae coelestis aperitur.

CAP. XXI.-- Habitabit lupus cum agno (Isa. XI, 6). (Lib. II, hom. 4 in Ezech., num. 3.) Ad audiendum verbum omnipotentis Domini, nos qui religioso induti habitu videmur, ex diversa mundi qualitate convenimus, et ex dissimilibus iniquitatibus in sanctae Ecclesiae concordia congregati sumus, ita ut [ Text. jam] patenter factum esse videatur quod de repromissione Ecclesiae per Isaiam dicitur: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit. Lupus quippe cum agno habitat, quia ii qui in saeculo raptores fuerunt, cum mansuetis et mitibus in pace conquiescunt, et pardus cum haedo accubat; quia is qui peccatorum suorum maculis varius fuerit, cum eo qui se despicit, et peccatorem fatetur, humiliari consentit. Ubi et subditur: Vitulus, et ovis, et leo simul morabuntur, quia et is qui per contritum cor ad quotidianum se Deo sacrificium praeparat, et alius qui tanquam leo ex crudelitate saeviebat, et alter qui velut ovis innocentiae suae simplicitate perdurat, in caulis sanctae Ecclesiae convenerunt. Sequitur: Et puer parvulus minabit eos. Quis est iste parvulus, nisi is de quo scriptum est: Puer natus est nobis (Isa. IX, 6)? Puer ergo parvulus nos simul minat habitantes, quia is qui paulo minus quam angeli minoratus est, corda nostra per internum desiderium ad suum amorem incessanter accendit et per dilectionis suae charitatem quam nobis tribuit, in hoc nos mundo mentem figere non permittit.

CAP. XXII.-- Delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis (Isa. XI, 8). (Moral. XVII, c. 32, n. 51.) Antiquus hostis nunc sanctos omnes non tenendo possidet, sed tentando persequitur, et quia intus dominium perdidit, bella molitur foris. Ille enim eum de carnalibus hominum cordibus expulit, qui propter homines ad incarnationem venit. Unde per Isaiam dicitur: Delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis, et in cavernam reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet, non nocebunt, neque occident in universo monte sancto meo. Quem namque infantem ab ubere, vel eum qui ablactatus fuerit nisi Dominum appellat? Quid vero foramine aspidis, vel caverna reguli, nisi corda signavit iniquorum? Quia antiquus hostis, dum totum se in eorum consensu contulit, quasi in foramine proprie [ Text. proprio] coluber tortuosus sinus astutiae colligendo glomeravit, quem et aspidis appellat nomine occulte saevientem, et regulum aperte ferientem. Manum ergo suam in foramine reguli, et aspidis misit Dominus quando iniquorum corda divina potestate tenuit, et comprehensum exinde aspidem vel regulum, id est diabolum, captivum traxit, ut in monte sancto ejus, quod est Ecclesia, electis fidelibus non noceret.

CAP. XXIII.-- Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti (Isa. XI, 15). (Moral. XXXIII, c. 10, n. 18, 19.) Incarnatus Dominus noster ab electorum suorum cordibus cuncta diabolicae fallaciae argumenta destruxit, et veritate ejus cognita, cuncta erroris et falsitatis doctrina conticuit. Unde per Isaiam dicitur: Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti; lingua quippe maris Aegypti est scientia doctrinae saecularis. Bene ergo mare Aegyptus dicitur, quia peccati obscuritate fuscatur, linguam vero maris Aegypti Dominus desolat, quia hujus mundi falsam sapientiam per carnem se tendendo destruxit.

CAP. XXIV.-- Sedebo in monte testamenti (Isa. XIV, 13). (Lib. I, hom. 2 in Ezech., num. 9.) Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Malignus spiritus qui haec loquitur montem testamenti tenuit, quia Judaicum populum qui legem acceperat sibi in perfidia subjugavit. Quando enim corda doctorum tenet, in monte testamenti diabolus praesidet. Qui etiam in lateribus Aquilonis sedet, quia mentes hominum frigidas possidet. Pro eo enim quod ventus Aquilo constringit in frigore (Isa. XIV, 14), non incongrue Aquilonis nomine torpor maligni spiritus designatur.

CAP. XXV.-- Vae terrae cymbalo alarum (Isa. XVIII, 1.) (Moral. lib. XIII, c. 10, n. 13.) Sicut incarnatus Dominus in praedicatione sua pauperes, idiotas et simplices elegit, sic e contra ille damnatus homo, quem in fine mundi apostata angelus assumet ad praedicandum falsitatem suam, astutos ac duplices, et hujus mundi scientiam habentes, electurus est. Unde per Isaiam dicitur: Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae, quae mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Terra quippe cui vae dicitur, ille principaliter damnatus homo est, qui alarum cymbalum vocatur, quia hi qui per superbiam in altitudinem cogitationis evolant, eumdem perversum hominem praedicando sonant. Quae videlicet terra recte trans flumina Aethiopiae esse perhibetur; Aethiopia enim nigrum populum mittit, et omnem hominem mundus iste, quia peccatorem profert, quasi nigrum Aethiopia populum parit. Sed terra cui vae dicitur, trans flumina Aethiopiae esse perhibetur, quia damnatus ille homo tanta immensitate iniquus est, ut omnium peccantium peccata transcendat. Qui mittit in mare legatos, quia praedicatores suos in saeculo spargit, de quibus recte subditur qualiter mittantur dum dicitur: In vasis papyri super aquas. Ex papyro quippe charta est. Quid itaque per papyrum nisi saecularis scientia designatur? Vasa ergo papyri sunt corda doctorum saecularium. In vasis ergo papyri super aquas legatos mittere, est praedicationem suam in sapientium carnalium sensibus ponere, et defluentes ad culpam populos vocare.

CAP. XXVI.-- Custos quid de nocte (Isa. XXI, 11). (Moral. lib. VI, c. 19, n. 34; lib. XVI, c. 59, num. 72; lib. II, c. 31, num. 51.) Judaei persecutores Redemptoris nostri, in eo divinae virtutis miracula cernebant, et tamen de ejus divinitate dubitabant, et in ipsa veritatis praesentia perfidiae errore caecati sunt, sicut Isaias dicit: Custos quid de nocte, custos quid de nocte? Dixit custos; venit mane et nox. Per mane, adventus dominicae incarnationis intelligitur. De nocte itaque custos venit, quia humani generis protector, et manifestus in carne apparuit, et tamen hunc pressa perfidiae suae tenebris Judaea minime cognovit. Ubi bene ex voce custodis additur, venit mane et nox, quia per ejus praesentiam et novae lucis primordia mundo fulserunt, et tamen in corde infidelium vetusta caecitas remansit, et a persecutorum cordibus perfidiae suae tenebrae non sunt detersae, quorum caecitas ad crudelitatem, crudelitas usque ad aperta opera persecutionis exarsit. Nam droctrinae veritatis invidentes, opportunitatem dominicae traditionis exquirebant. De quibus dicit Propheta: Et nunc ignis adversarios consumit (Isa. XXVI, 11). Ac si aperte dicat: Malos non solum ignis per vindictam post cruciat, sed nunc etiam per livorem cremat, quia qui post puniendi sunt retributionis supplicio, nunc seipsos afficiunt invidiae tormento. Dum vero a doctoribus qui vera docere videbantur, flamma invidiae exarsit, imperitus populus adversitatem Pharisaeorum et principum tolerare timens, concrematione pariter consumptus est infidelitatis, et a praepositis invidiae flamma descendens, corda plebis subvertendo succendit, impleta prophetia quae dicit: Zelus apprehendit populum ineruditum (Rom. X, 2). Ac si aperte dicat: Dum prophetarum verba plebs discutere noluit, sed crudelitatem suam verbis invidentium dedit, zeli igne periit, quia in alienae invidiae se flamma concremavit.

CAP. XXVII.-- Qui habitatis in terra Australi (Isai. XXI, 14). (Moral. XXIII, c. 25, n. 49.) In Scriptura sacra eruditio divinae doctrinae designatur, sicut per Isaiam dicitur: Qui habitatis in terra Australi, cum panibus occurrite fugienti. In terra Australi habitant qui in sancta Ecclesia positi, superni spiritus charitate perflantur; fugit autem qui hujus mundi mala evadere concupiscit. Qui ergo in terra Australi habitat, fugienti cum panibus occurrat, id est is qui jam sancto Spiritu intra Ecclesiam positus est, eum qui mala sua evadere nititur eruditionis eloquio consoletur. Fugienti scilicet cum panibus occurrere, est metuenti aeterna supplicia doctrinae sacrae escas offerre, et modo tumorem terrore comprimere, modo pavorem exhortatione refovere. Quia panis refectio Scripturae sacrae non inconvenienter accipitur, per eumdem prophetam Judaeis solam litteram servantibus dicitur: Quare appenditis argentum, et non in panibus (Isa. LV, 2)? Ac si diceret: Pensatis sacra eloquia, sed non in refectione, quia dum solam speciem litterae custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internae refectionis amittitis. Unde et aperte [ Text. apte] subjungitur: Et laborem vestrum non in saturitate (Ibid.) ?

CAP. XXVIII.-- Erubesce, Sidon, ait mare (Isa. XXIII, 4). (Praefat. Moral., c. 2, n. 5; Regul. past. III part., c. 28, admon. 29.) Plerumque ex vita gentilium redarguitur vita sub lege positorum, et ex actione saecularium confunditur actio religiosorum, dum isti etiam promittendo non servant quae in praeceptis audiunt, et isti vivendo ea custodiunt in quibus nequaquam mandatis legalibus astringuntur, dum illi ultra habitum assumunt opera, et isti juxta ordinem proprium non excitant corda. Quod per Isaiam breviter dicitur: Erubesce, Sidon, ait mare (Isa. XXIII, 4). In Sidone quippe figuratur stabilitas in lege positorum et religiosorum, in mare vero vita gentilium et saecularium. Quasi ergo per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitae gentilium et saecularium atque in hoc mundo fluctuantium Christianorum; et religiosorum, qui muniti et quasi stabiles cernuntur, vita reprobatur.

CAP. XXIX.-- Erit sicut populus sic sacerdos (Isa. XXIV, 2). (In Reg. post. II part., cap. 7.) Ex ira justae retributionis per Isaiam Dominus minatur, dicens: Erit sicut populus sic sacerdos: Sacerdos quippe est sicut populus, quando ea agit is qui spirituali officio fungitur, quae illi nimirum faciunt, qui adhuc de studiis carnalibus judicantur, quando in terrenis negotiis, quae reprehendere in aliis debuit, pastor animarum versatur.

CAP. XXX.-- Ponetur in ea murus et antemurale (Isa. XXVI, 1). (In Ezech. lib. II, hom. 2, num. 5; ibid., part. II, num. 5; Moral. lib. XX, c. 25.) Plerumque in sacro eloquio ex protectionis suae munere [ Text. munimine] murus dici incarnatus Dominus solet, de quo pro Ecclesiae sanctae aedificatione per Isaiam dicitur: Ponetur in ea murus et antemurale. Ipse enim nobis est murus qui nos undique custodiendo circumdat, qui ad corda nostra pertingere malignorum spirituum cursum vetat: antemurale vero muri nostri omnes prophetae fuerunt qui priusquam appareret Dominus in carne, ad construendam fidem prophetando missi sunt. Recte quippe antemurale vocantur qui dum subsequentem praedicaverunt Dominum, quasi ante murum steterunt. In sancta ergo Ecclesia Dominus murus nobis, et prophetae ejus antemurale sunt positi, quia ad nos quos ipse perfecte protegit, etiam prophetarum verba in fidei constructione venerunt. Unde bene prius murus, et post antemurale ponitur, quia vocati ex gentibus nisi prius Dominum cognovissemus, prophetarum illius dicta minime suscepissemus.

CAP. XXXI.-- Domine, exaltetur manus tua ut non videant (Isa. XXVI, 11). (Moral. VII, c. 32, n. 47.) Intellectum reproborum nunc merita obscurant, sed in die judicii cognitio reatus illuminat, ut et modo sequendam vitam non videant, et tunc eam postquam amiserint, cernant. De quibus per Isaiam dicitur: Domine, exaltetur manus tua ut non videant; videant et confundantur. Nunc quippe aeterna intelligere negligunt, vel appetere intellecta contemnunt, sed tunc ea intelligentes desiderantesque conspiciunt, et considerata assequi pudore confusi nequaquam possunt.

CAP. XXXII.-- Mortui non vivent, gigantes non resurgent (Isa. XXVI, 14). (Moral. XVII, c. 21, n. 30.) Mortui non vivent, gigantes non resurgent. Quos mortuos Isaias hic nominat, nisi peccatores, et quos gigantes, nisi eos qui de peccato etiam superbiunt, appellat? Illi vero non vivunt, quia peccando vitam justitiae perdiderunt, isti etiam resurgere post mortem nequeunt, quia post culpam suam inflati per superbiam, ad poenitentiae remedia non recurrunt.

CAP. XXXIII.-- Intra cubilia tua (Isa. XXVI, 20). (Moral. IV, c. 26, n. 47.) Intra. [Text. in cubicula] cubilia tua, claude ostia tua. Ostia sunt desideria concupiscentiae carnalis, cubilia quippe ingredimur cum secreta nostrae mentis intramus, ostia vero claudimus, cum desideria illicita coercemus.

CAP. XXXIV.-- Super serpentem Leviathan vectem (Isai. XXVII, 1). (Moral. IV, c. 9, n. 15.) Dominus angelum apostatam describens, dicit per Isaiam: Super serpentem Leviathan vectem, serpentem tortuosum. Leviathau interpretatum dicitur additamentum eorum, scilicet hominum; recte autem additamentum eorum dicitur, quia eos immortales in paradiso reperit, sed divinitatem immortalibus promittens, quasi eis aliquid ultra quam erant se addere blande spopondit. Serpens vero tortuosus vocatur, quia in eo quod se addere homini promisit, tortuosis ad eum sinibus irrepsit, quia dum falso impossibilia spopondit, vere et possibilia sustulit. Quaerendum vero est cur qui serpentem dixerat tortuosum, subjungens interposuit vectem, nisi forte in serpentis tortitudine fluxa mollities, in vecte autem est duritia rigiditatis. Ut ergo hunc durum designaret et mollem, et vectem nominat et serpentem. Durus est per malitiam, mollis per blandimenta, vectis dicitur, quia usque ad necem percutit, serpens vero quia se per insidias molliter infundit.

CAP. XXXV.-- Sola vexatio dabit intellectum auditui (Isa. XXVIII, 19). (Moral., lib. XV, n. 58; lib. XI, c. 29, num. 41.) Nescit impius mala quae fecit, nisi cum pro eisdem malis coeperit puniri. Unde per Isaiam dicitur: Sola vexatio dabit intellectum auditui. Cum enim de praeceptis Dei contemptis verberari et vexari per vindictam coeperit, tunc intelliget quod audivit.

CAP. XXXVI.-- Ut faciat opus suum (Isa. XXVIII, 21). (Lib. II, hom. 4, in Ezech., num. 20.) Salutem nostram in passione Domini contemplatus Isaias, ait: Ut faciat opus suum, alienum est opus ejus ab eo. Opus enim Dei est animas quas creavit colligere, et ad aeternae lucis gaudia revocare. Flagellari vero, et sputis illiniri, crucifigi, mori et sepeliri, non hoc in sua substantia opus Dei est, sed opus hominis peccatoris, qui haec omnia meruit per peccatum. Ut ergo faciat opus suum, alienum opus ejus est ab eo, quia incarnatus Deus ut nos ad suam justitiam colligeret, dignatus est pro nobis tanquam peccator homo vapulare, et alienum opus fecit, ut faceret proprium, quia per hoc quod infirmatus mala nostra sustinuit, nos qui creatura illius sumus, ad fortitudinis suae gloriam perduxit.

CAP. XXXVII.-- Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum (Isa. XXX, 20). (Lib. II, hom. 34 in Evang., n. 16 et 17; Reg. past., part. III, c. 28, admon. 29.) Pensemus, charissimi, super nos charitatem conditoris nostri. Peccare nos videt et perfert, et ipse quem peccando despicimus, post culpam exspectare ad veniam non cessat. Aversi ab illo sumus, et tamen revocando nos, non avertitur. Quia nimirum per Isaiam post delictum misericordia vocationis exprimitur, cum averso homini dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum [Text. vocem] post tergum manentis. Humanum quippe genus Dominus in faciem monuit, quando in paradiso condito homini, et in libero arbitrio stanti, quid facere, quidve non facere deberet indixit, sed homo in faciem Dei terga dedit, cum superbiens ejus jussa contempsit. Nec tamen superbientem Deus deseruit, quia ad revocandum hominem legem dedit, exhortantes angelos misit, in carne nostrae mortalitatis apparuit, ergo post tergum stans nos admonuit, qui ad recuperationem nos gratiae etiam contemptus vocavit. Quod ergo generaliter dici potuit de cunctis, hoc necesse est specialiter sentiri de singulis; quasi enim coram positus Deo quisque verba monitionis ejus percipit, cum priusquam peccata perpetret voluntatis ejus praecepta cognoscit. Adhuc enim ante ejus faciem stare est, necdum eum peccando contemnere, cum vero derelicto bono innocentiae iniquitatem eligens appetit, terga jam in ejus faciem mittit. Sed ecce adhuc et post tergum Deus subsequens monet qui etiam post culpam ad se rediri [ Text. redire] persuadet. Vocem ergo post tergum monentis audimus, si ad invitantem nos Dominum saltem post peccata revertimur. Superbe quidem aversos per patientiam exspectat, per praecepta clamans benigne revocat. Tanta ergo Conditoris nostri misericordia duritiam nostri reatus emolliat: ut homo qui malum quod fecit experiri percussus poterat, saltem exspectatus erubescat.

CAP. XXXVIII.-- Ut frenum erroris canticum erit vobis (Isa. XXX, 28). (Lib. II, hom. 6 in Ezech., num. 21.) Antiqui parentes nostri lignis servierunt et lapidibus, nos vero per omnipotentis Dei gratiam de servitio creaturae colla mentis excussimus; et in nobis impletum est quod per Isaiam dicitur: Et frenum erroris quod erat in maxillis populorum canticum erit vobis, sicut vox sanctificatae solemnitatis. Frenum quippe erroris maxillas populorum constrinxerat, quando idolorum errore obligata gentilitas Deo vero confessionis laudem dare nesciebat. Sed hoc ipsum frenum erroris jam nobis in canticum versum est, cum gaudendo psallimus et cantamus: Omnes dii gentium daemonia; Dominus autem coelos facit (Psal. XCV, 5). Quia itaque haec omnipotenti Deo [ Text. Domino] dicimus psallendo, ipsum erroris nostri frenum, quod a laude Dei ora nostra ligaverat, vero Domino canticum fecimus. Bene autem dicitur: Sicut vox sanctificatae solemnitatis, quia dum confessionis laudem Deo reddimus, in sanctificata solemnitate gaudemus. Respondeamus ergo moribus tantae misericordiae Redemptoris nostri, ut qui lucem cognovimus, pravorum operum tenebras declinemus.

CAP. XXXIX.-- Vivit Dominus, cujus ignis est in Sion (Isa. XXXI, 9). (Lib. II, hom. 6 in Ezech. et hom. 9, num. 20.) De amore qui hic incipitur, ut ex visione Domini in aeterna patria perficiatur, Isaias loquitur, dicens: Vivit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem. Plus est autem caminum esse quam ignem, quia et ignis parvus esse potest; in camino vero vastior flamma succenditur. Sion vero speculatio; Jerusalem visio pacis dicitur, pacem vero nostram hic interim speculamur, ut illic postmodum plene videamus. Ex amore ergo Domini in Sion ignis est, in Jerusalem caminus; quia hic amoris ejus flammis aliquatenus ardemus, ubi de illo aliquid contemplamur, sed ibi plene ardebimus ubi illum plene videbimus quod [ Text. quem] amamus.

CAP. XL.-- Super humum populi mei spinae et vepres erunt (Isa. XXXII, 13). (Moral. XVII, cap. 17, n. 23.) Si a peccato liberi esse nequeunt, qui jam in coelestibus desideriis conversantur, quae peccatorum pondera tolerant, qui carnis suae deserviunt voluptatibus? Hinc per Isaiam dicitur: Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, quanto magis super omnem domum gaudii civitatis exsultantis? Humum quippe populi sui Dominus electorum omnium mentem vocat, super quam spinas et vepres ascendere perhibet, quia nec ipsam quoque esse absque punctionibus vitiorum videt: domus vero gaudii civitatis exsultantis est mens pravorum, quae dum ventura supplicia conspicere negligit, in carnis voluptate se deserens, inaniter hilarescit. Ait ergo: Super humum populi, etc. Ac si aperte dicat: Si et illorum mentem vitia deprimunt, qui se pro coelestis patriae desiderio affligunt, quibus culpis substrati sunt, qui sine ulla formidine se in carnis voluptate derelinquunt?

CAP. XLI.-- Beati qui seminatis super omnes aquas (Isa. XXXII, 20). (Moral. XXXV, c. 16, n. 39, 40.) Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. Per bovem aliquando Israeliticus populus jugo legis edomitus signatur; per asinum vero gentilis populus voluptatibus deditus indicatur. Super omnes ergo seminare aquas, est cunctis late populis Ecclesiae sanctae praedicatores fructuosa verba vitae praedicare, pedem vero bovis et asini immittere, est vias Israelitici et gentilis populi, per praeceptorum coelestium vincula religare.

CAP. XLII.-- Qui ambulat in justitiis, iste in excelsis habitabit (Isa. XXXIII, 15). (Moral. XXXI, c. 51, n. 102, lib. XXIII, c. 25, n. 49; lib. I, hom. 4, in Evang., num. 4.) Libet ad medium Isaiae verba deducere, de activa sive contemplativa vita, et quasi uno spiritu proferantur, ab eo indicare. Qui activam exprimens, ait: Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem; qui excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum. Sciendum est quod aliquando munus ab obsequio, aliquando a manu, aliquando ab ore porrigitur; munus quippe est ab obsequio indebite impensa subjectio; nam qui nummum tribuit, munus ex manu dedit, qui vero verbum laudis impendit, munus ab ore protulit. Sed justus ab omni munere manus excutit, quia boni operis nullam retributionem in hoc mundo requirit. Quid est autem obturare aures suas, ne audiat sanguinem, nisi peccatis suadentibus quae de sanguine et carne nascuntur non praebere consensum? Et quid est ne malum videat oculos claudere, nisi omne quod rectitudini adversum est non approbare? Cumque activae vitae virtutes expressisset, illico ab ejusdem vitae gradibus ad quae contemplationis culmina ascendatur, subjungit, dicens: Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus; panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt; regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe. In excelsis habitare, est cor in coelestibus ponere; licet adhuc caro in inferioribus retineatur, mentem jam in sublimibus et coelestibus ponendo figere [ Text. fixit]. Et munimenta saxorum sublimitas nostra est; cum praecedentium fortiumque patrum praecepta respicimus, et ab infima cogitatione separati, abjectaque desideria terrenae conversationis calcantes, ad supernam patriam per eorum exempla sublevamur. Munimenta saxorum sublimitas nostra est, cum mente choris castrisque coelestibus jungimur, et insidiantes malignos spiritus, stantes in arce cordis, quasi subterpositos expugnamus. Tunc etiam nobis panis datur, quia in supernis erecta intentio aeternitatis contemplatione reficitur, et per contemplationis donum, gratia spiritali satiamur. Per panem enim aliquando in sacro eloquio accipitur gratia doni spiritalis, sicut et de sancta Ecclesia per David Dominus dicit: Pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI, 15), quia in illa positae mentes humilium, spiritualium replentur refectione donorum. Aquae enim nostrae fideles sunt, quia doctrina Dei, quod hic per spem promittit, hoc illic in munere exhibet. Sapientia namque hujus mundi infidelis est, quia mansura post mortem non est. Aquae nostrae fideles sunt, quia verba vitae quod ante mortem insinuant, hoc etiam post mortem demonstrant. Regem in decore suo oculi nostri conspiciunt, quia Redemptor noster in judicio et a reprobis homo videbitur, sed ad intuendam divinitatis ejus celsitudinem, soli qui electi sunt sublevantur; quasi enim quamdam foeditatem regis videre est, solam servilem formam, in qua ab iniquis despectus est, cernere. Sed ab electis in decore suo rex cernitur, quia ultra semetipsos rapti, in ipso deitatis fulgore oculos cordis figunt. Qui quandiu in hac vita sunt, quia illam viventium patriam, sicut est, videre non possunt, recte adjungitur: Cernent terram de longe.

CAP. XLIII.-- Locus fluviorum rivi latissimi (Isa. XXXIII, 21). (Moral. XVIII, c. 30, n. 60.) Isaias propheta plana sanctae Ecclesiae expositione verba conspiciens, et non allegoriarum tenebris obscurata [ Text. obscura], exclamavit, dicens: Locus fluviorum rivi latissimi et patentes. Testamenti enim veteris dicta, quasi angusti et clausi rivi fuerant, qui immensas scientiae suae sententias collectione obscurissima constringebant. At contra doctrina sanctae Ecclesiae, rivi et lati et patentes sunt; quia ejus dicta et invenientibus multa sunt, et quaerentibus plana.

CAP. XLIV.-- Inebriatus est in coelo gladius meus (Isa. XXXIV, 5). (Moral. XXXII, c. 23, n. 49.) Consideret homo quid slatus in terra mereatur, si et praelatus angelis, angelus in coelo prosternitur. Unde et bene per Isaiam Dominus dicit: Inebriatus est in coelo gladius meus. Ac si aperte diceret: Qua ira feriam superbos terrae, perpendite; si ipsos etiam quos in coelo juxta me condidi, pro elationis vitio percutere non peperci?

CAP. XLV.-- Orientur in domibus ejus spinae et urticae (Isa. XXXIV, 13). (Moral. XXXIII, cap. 4.) Peccatores quique in quo sibi male sunt conscii, in eo et alium peccantem defendunt, umbrae umbram ejus protegunt, dum et nequissimorum facta nequiores perversis patrociniis tuentur, ne dum culpa, in qua et ipsi obligati sunt in aliis corrigitur, ad ipsos quoque [ Text. quandoque] veniatur. Quod factum per Isaiam Dominus sub Babylonis specie redarguit, dicens: Orientur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus ejus. Quid namque per urticas, nisi cogitationum prurigines; quid vero per spinas, nisi vitiorum punctiones accipimus? In domibus igitur Babylonis urticae et spinae pullulant, quia in confusione mentis reprobae et desideria cogitationum surgunt, quae exasperent, et operum peccata quae pungant. Sed haec agentes habent etiam nequiores alios defensores suos. Unde et subditur: Et paliurus in munitionibus ejus. Paliurus quippe tanta spinarum circumdatione densescit, ut prae asperitate tangi vix possit. Intus ergo urtica et spina nascitur. Sed utrumque hoc exterius per paliurum munitur, quia videlicet minores iniqui mala quaelibet faciunt, sed ea nequissimi majores tuentur.

CAP. XLVI.-- Erit cubile draconum (Isa. XXXIV, 13). (Moral. VII, c. 28, n. 36.) Contra perversam mentem sub Judaeae specie per Isaiam dicitur: Erit cubile draconum et pascua struthionum: et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum (Isa. XXXIV; 13, 14). Quid per dracones, nisi malitia? quid vero struthionum nomine, nisi hypocrisis designatur? Struthio quippe speciem volandi habet, sed usum volandi non habet, quia et hypocrisis cunctis intuentibus imaginem de se sanctitatis insinuat, et tenere viam sanctitatis ignorat. In perversa igitur mente draco cubat et struthio pascitur, quia et latens malitia callide tegitur, et intuentium oculis simulatio bonitatis antefertur. Quid vero onocentauri nomine, nisi et lubrici figurantur et elati? Graeco quippe eloquio ὄνος asinus dicitur, et appellatione asini luxuria designatur lubrici et elati: tauri vero vocabulo cervix superbiae demonstratur. Onocentauri ergo sunt, qui subjecti luxuriae vitiis et suae carnis voluptatibus, expulsa verecundia, de opere confusionis gaudent, et inde cervicem erigunt, unde humiliari debuerunt. Onocentauris autem daemonia occurrunt, quia maligni spiritus valde eis ad votum deserviunt, quos de his gaudere conspiciunt, quae flere debuerunt. Et pilosus clamabit alter ad alterum. Qui namque pilosi [ Text. alii] appellatione figurantur, nisi hi quos Graeci panas, Latini incubos vocant? Quorum nimirum forma ab humana effigie incipitur, sed bestiali extremitate terminatur. Pilosi ergo nomine cujuslibet peccati asperitas designatur; quod etsi quando quasi obtentu rationis incipit, semper tamen ad irrationales motus tendit. Et quasi homo in bestiam desinit, dum culpa per rationis imaginem inchoans, usque ad irrationabilem effectum trahit. Nam saepe edendi delectatio servit gulae, et servire se simulat indigentiae naturae. Cumque ventrem in ingluviem extendit, membra in luxuriem erigit. Pilosus autem alter ad alterum clamat, cum perpetrata nequitia ad perpetrandam aliam nequitiam provocat, et quasi quadam cogitationis voce, commissa jam culpa culpam adhuc quae committatur invitat. Saepe namque gula dicit: Si abundanti alimento corpus non reficis, in nullo utili labore subsistis. Cumque mentem per desideria carnis accenderit, mox quoque luxuria verba propriae suggestionis facit, dicens: Si misceri homines Deus corporaliter nollet, membra ipsa coeundi apta usibus non fecisset. Cumque haec quasi ex ratione suggerit, mentem ad libidinum effrenationem trahit, quae saepe deprehensa, patrocinium mox fallaciae et negationis inquirit, reamque se esse non aestimat, si mentiendo vitam defendat. Pilosus ergo alter ad alterum clamat, quando sub aliqua ratiocinandi specie perversam mentem culpa subsequens ex occasione culpae praecedentis illaqueat. Cumque hanc peccatorum [ Text. peccata] dura et aspera deprimunt, quasi convocati in ea concorditer pilosi dominantur.

CAP. XLVII.-- Ibi curabit lamia, et inveniet requiem (Isa. XXXIV, 14). (Moral. XXXIII, c. 29, n. 53.) Hypocritae et callidi homines tanto vehementius culpas suas confiteri refugiunt, quanto se stultius videri ab hominibus peccatores erubescunt, et cum deprehensi corripiuntur, defensiones objiciunt. Unde per Isaiam contra Judaeam dicitur: Ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem: ibi habuit foveam ericius. Per lamiam hypocritae, per ericium vero malitiosi quique qui diversis se defensionibus contegunt, designantur. Lamia enim humanam habere faciem dicitur, et corpus bestiale. Sic omnes hypocritae in prima facie quod ostendunt, quasi ex ratione sanctitatis est, sed et bestiale corpus est quod sequitur, quia valde iniqua sunt, quae sub boni specie moliuntur. Ericii vero nomine malitiosarum mentium defensio designatur. Quia videlicet ericius cum apprehenditur, ejus caput cernitur, et pedes videntur, et omne corpus conspicitur, sed apprehensus in sphaeram se colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit, et inter tenentis manum totum simul amittitur, quod totum simul ante videbatur. Sic malitiosae mentes sunt, cum in suis excessibus comprehenduntur; caput enim ericii et pedes cernuntur, quia quo initio peccator ad culpam accessesit, et quibus vestigiis nequitia sit perpetrata cognoscitur, et tamen adductis mox excusationibus malitiosa mens introrsus pedes colligit, quia cuncta iniquitatis suae vestigia abscondit. Caput subtrahit, quia miris defensionibus, nec inchoasse se pravum aliquid ostendit; et quasi sphaera in manu tenentis remanet [ Text. quia], et is qui corripit, cuncta quae jam cognoverat subito amittens, involutum contra [ Text. intra] conscientiam peccatorem tenet; et qui totum jam deprehendendo viderat, tergiversatione pravae defensionis illusus, totum pariter ignorat. Foveam ergo ericius in reprobis habuit; quia malitiosa mens se intra se colligens, in tenebris defensionis abscondit.

CAP. XLVIII.-- In cubilibus in quibus dracones habitabant (Isa. XXXV, 7). (Moral. lib. XXIX, c. 26, n. 52; lib. II, hom. 1 in Ezech., num 11.) De sancta Ecclesia per Isaiam Dominus pollicetur, dicens: In cubilibus in quibus dracones habitabant, orietur viror calami et junci. Quid per calamum nisi scriptores [ Text. praedicatores], quid per juncum nisi pusilli et teneri auditores sacri eloquii designantur? Sicut enim ad humorem aquae et juncus et calamus nasci solet, et ex una eademque aqua utraque proficiunt, et calamus quidem ad scribendum assumitur, cum junco vero scribi non potest, sic est una doctrina veritatis, quae multos auditores irrigat; quia [ Text. sed] irrigati alii ad hoc usque in verbo Dei proficiunt, ut etiam scriptores fiant tanquam calami. Alii verbum vitae audientes, tanquam junci in aqua Dei stant, bonae spei rectorum operum viriditatem tenent; sed litteras exprimere nequaquam valent. In draconum ergo cubilibus viror calami et junci oritur, quia in eis populis, quos antiqui hostis malitia possidebat, et doctorum scientia, et auditorum obedientia coacervatur.

CAP. XLIX.-- Ponam circulum in naribus tuis (Isa. XXXVII, 29). (Moral. lib. XXXI, c. 11, n. 21.) Antiquus hostis divinae virtutis omnipotentia a callida sua crudelitate refrenatur, ne ejus sagacia contra infirmitatem hominum tantum praevaleat, quantum perditionis argumenta latenter explorat. Unde per Isaiam ab Israelitarum laesione prohibetur, cum regi Babylonis dicitur: Ponam circulum in naribus tuis. Per circulum divinae virtutis omnipotentia, per nares insidiae designantur. Ac si aperte diceretur: Cogitando insidias suspiras, sed explere quae appetis non valendo, omnipotentiae meae circulum in naribus portas, ut cum bonorum mortem ardentius anhelas, ab eorum vita vacuus redeas.

CAP. L.-- Vox clamantis in deserto (Isa. XL, 3). (Lib. I. hom. 7 in Evang., num. 2, hom. 20, num. 3, 5, 6.) Vox clamantis in deserto. Scitis, fratres charissimi, quia unigenitus Filius Verbum Patris vocatur, et ex vestra locutione cognoscitis; et prius vox sonat, ut Verbum postmodum audiatur. Joannes autem Baptista ideo vox vocatus est ab Isaia, quia Verbum praecedebat. Adventum itaque dominicum praecurrens vox dicitur, quia per ejus ministerium Patris Verbum ab hominibus auditur. Qui etiam in deserto clamat, quia derelictae et destitutae Judaeae solatium Redemptoris annuntiat. Quid autem clamaret, aperitur, cum subitur: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isa. XL, 3). Omnis qui fidem rectam et bona opera praedicat, venienti Domino ad corda audientium viam parat, ut haec vis gratiae penetret, ut lumen veritatis illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas in animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur. Quid hoc loco vallium nomine, nisi humiles? quid montium et collium, nisi superbi homines designantur? In adventu igitur Redemptoris valles impletae, montes vero et colles humiliati sunt. Quia juxta ejus vocem: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIX, 11; XVIII, 14). Vallis enim impleta crescit, mons vero humiliatus decrescit. Quia in fide mediatoris Dei et hominum, hominis Jesu Christi, et gentilitas plenitudinem gratiae accepit, et Judaea per errorem perfidiae, hoc unde tumebat, perdidit. Omnis enim vallis implebitur, quia corda humilium sacrae doctrinae eloquio virtutum gratia replebuntur, juxta hoc quod scriptum est: Qui emittis fontes in convallibus (Psal. CIII, 10). Et rursum dicitur: Et valles abundabunt frumento (Psal. LXIV, 14). A montibus namque aqua dilabitur, quia superbas mentes veritatis doctrina deserit. Sed fontes in convallibus surgunt, quia mentes humilium verbum praedicationis excipiunt. Jam convalles abundare frumento conspicimus, quia illorum ora pabulo veritatis impleta sunt, qui mites et simplices huic mundo despicabiles esse videbantur. Omnis ergo vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, quia in cordis humilitate perdurantes donum humiles accipiunt, quod apud seipsos elata cogitatione tumentes repellunt. Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. Prava directa fiunt, cum malorum corda per justitiam detorta ad justitiae regulam diriguntur. Et aspera in vias planas immutantur, cum immites et iracundae mentes per infusionem supernae gratiae ad lenitatem mansuetudinis redeunt. Quando enim Verbum veritatis ab iracunda mente non recipitur, quasi asperitas itineris gressum pergentis repellit. Sed cum mens iracunda per acceptam mansuetudinis gratiam correctiones vel exhortationes recipit, ibi planam viam praedicator invenit, ubi prius propter asperitatem itineris pergere, id est praedicationis gressum non valebat ponere. Et videbit omnis caro salutare Dei. Quia omnis caro accipitur omnis homo. Salutare Dei, videlicet Christum, in hac vita omnis homo videre non potuit. Ubi ergo in hac sententia Isaias Prophetiae oculum, nisi ad extremum judicii diem tetendit? Cum enim apertis coelis, ministrantibus angelis, consedentibus apostolis, in sede majestatis suae Christus apparuerit, omnes hunc et electi et reprobi pariter videbunt; ut et justi de munere retributionis sine fine gaudeant, et injusti in ultione supplicii in perpetuum gemant.

CAP. LI.-- Omnis caro fenum (Isa. XL, 6). (Moral lib. XVII, c. 8, n. 10; lib. II, c. 31, n. 43.) Isaias propheta brevitatem gloriae carnalis pensans, denuntiat, dicens: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni. Iniquorum potentia flori feni comparatur, quia nimirum carnis gloria dum nitet, cadit; dum apud se extollitur, repentino intercepta fine terminatur. Et cum iniqui et superbi humiliantur in morte, carnis gloria tabescit in putredine. Intueamur enim qualia in sepulcris jaceant divitum cadavera; quae illa in exstincta carne sit imago mortis; quae tabes corruptionis. Et ipsi certe erant qui extollebantur honoribus, habitis rebus tumebant, caeteros despiciebant. Et dum non perpenderent quo tendebant, nesciebant quid erant. Sed despecti jacent in putredine, qui tumebant [ Text. add. in] vanitate. Et quantum gloria [ Text., potentia] carnis valeat, tabes corruptionis probat.

CAP. LII.-- Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion (Isa. XL, 9). (Lib. I, hom. 11, in Ezech., num. 4.) Quisquis populi speculator ponitur, in alto debet stare per vitam, ut possit prodesse per providentiam. Hinc speculatorem Isaias admonet, dicens: Super excelsum montem ascende tu, qui evangelizas Sion. Ut videlicet qui praedicationis coelestis locum suscipit, terrenorum operum ima deserens, ad altitudinem bonae ascendat actionis, et eorum qui sibi commissi sunt opera transcendat, quatenus subjectorum vitam tanto subtilius videat, quanto terrenis rebus quas despicit, animum non supponit, et tanto facilius subditos ad meliora pertrahat, quanto per vitae meritum de supernis clamat.

CAP. LIII.-- Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem (Isa. XL, 31). (Moral. lib. XVIII, c. 28, n. 4; lib. XIX, c. 27, num. 50.) Cum cujuslibet ad vitam praedestinati cor durum et frigidum divini amoris igne tactum fuit, et emollitum; ille qui prius durus et fortis fuerat in saeculi amorem, ita commutatus ad veram fortitudinem, et ita se exercet fortem in Dei amorem, ut quod antea audire renuebat, jam et credere et praedicare incipiat. Hanc electorum mutationem [ Text. constantiam] Isaias intuens ait: Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae, current et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. Mutant quippe fortitudinem, quia fortes student esse in spirituali opere, qui dudum fortes fuerant in carne Et conversi tanta virtute praesens saeculum fugiunt, quanta hoc ante quaesierunt. Assumunt autem pennas ut aquilae, qui contemplando volant, currunt et non laborant, quia velocibus magna celeritate praedicant. Ambulant, et non deficient, quia intellectus sui velocitatem retinent, ut tardioribus condescendant.

CAP. LIV.-- Ponam desertum in stagnum aquae (Isa. XLI, 18). (Lib. I, hom. 20, in Evang., n. 12, 13.) Cum pauci sint qui spiritualia dona percipiunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites pauperum virtutibus inserunt, quo eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis solatium tribuunt [ Text. solatiantur]. Unde cum per Isaiae vocem Dominus derelictae gentilitati, id est sanctae Ecclesiae spiritualium virtutum merita tanquam deserto arbusta promitteret, ulmum pariter promittit, dicens: Ponam desertum in stagnum aquae [Text. stagna aquarum], et terram inviam in rivos aquarum. Desertum quippe Dominus in stagna aquarum posuit, et terram inviam in rivos aquarum, quia gentilitati, quae prius per ariditatem mentis nullos bonorum operum fructus ferebat, fluenta sanctae praedicationis dedit, et ipsa ad quam prius pro asperitate suae siccitatis via praedicatoribus non patebat, doctrinae postmodum rivos emanavit. Dabo in solitudine cedrum et spinam, myrtum et lignum olivae (Isa. XLI, 19). Per cedrum, quia magni odoris est, et imputribilis naturae, significantur ii qui virtutes exhibent, et signa in sua operatione, qui dicere cum Paulo valent: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. I, 15); quorum corda [ Text. add. ita] in aeterno amore solidata sunt, ut ea [ Text. eadem] jam terreni amoris putredo nulla corrumpat. Per spinam signati sunt spirituales [ Text. doctrinae spiritualis] viri, qui dum de peccatis et virtutibus disserunt, et modo aeterna supplicia minantur, modo coelestis regni gaudia promittunt, corda audientium pungunt, sicque mentem dolore compunctionis perforant, ut ab eorum oculis, quasi quidam sanguis animae lacrymae decurrant. Per myrtum vero quae temperativae virtutis est, ita ut dissoluta membra temperando constringat, signati sunt qui afflictionibus proximorum compati sciunt, eorumque tribulationem per compassionem temperant. Qui dum afflictis proximis verbum, vel opem consolationis ferunt, eos ad statum rectitudinis perstringunt [ Text. restringunt], ne immoderata tribulatione in desperatione solvantur. Per olivam autem misericordes accipimus. Graece enim ἔλεος, misericordia vocatur, et quasi olivae liquor ante omnipotentis Dei oculos misericordiae fructus lucet. Cui adhuc in promissione subjungitur: Ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul (Isa. XLI, 19). Qui per abietem, quae valde crescendo ad aeris alta sustollitur, nisi ii designati sunt, qui intra sanctam Ecclesiam adhuc in terris [ Text. terrenis] corporibus positi, contemplando tamen coelestia jam juxta aethera verticem mentis tollunt? Et quid per ulmum, nisi saecularium mentes expressae sunt, quae dum terrenis adhuc curis inserviunt, nullum spiritualium virtutum fructum ferunt? Sed etsi fructum proprium ulmus non habet, portare tamen vitem cum fructu solet, quia et saeculares viri intra sanctam Ecclesiam, quamvis spiritualium virtutum dona non habeant, dum tamen sanctos viros donis spiritualibus plenos sua largitate sustentant, quid aliud quam vitem cum botris portant? Buxus vero quos alios designat, quae in altum non proficit, et quamvis fructum non habeat, viriditatem tamen habet; nisi eos qui intra sanctam Ecclesiam adhuc ex aetatis infirmitate bona opera ferre non valent, sed tamen parentum fidelium credulitatem sequentes, fidem perpetuae viriditatis tenent? Post quae omnia recte subjungitur: Ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter (Ibid., 20). Ad hoc enim cedrus in Ecclesia ponitur, ut quisquis a proximo odorem virtutum spiritualium trahit, ipse quoque in aeternae vitae dilectionem non torpeat, sed ad donorum coelestium desideria ignescat. Ad hoc spina ponitur; ut qui praedicationis ejus verbo compunctus fuerit, ipse quoque exemplo illius discat corda sequentium praedicationis verbo compungere. Ad hoc myrtus ponitur; ut qui in ardore tribulationis ab ore, vel opere proximi compatientis temperamentum consolationis acceperit; ipse etiam discat quemadmodum proximis suae consolationis temperamentum proferat. Ad hoc oliva ponitur, ut qui alienae opera misericordiae cognoscit, discat quemadmodum debeat indigenti proximo et ipse misereri. Ad hoc abies ponitur, ut quisquis vim contemplationis ejus agnovit, ipse quoque ad contemplanda praemia aeterna succendatur. Ad hoc ulmus ponitur, ut quisquis intuetur eum qui habere fructum virtutum spiritualium non valet, si tamen eos qui spiritualibus donis sunt pleni sustentat, ipse quoque sanctorum vitae quanta valet largitate inserviat, et coelestium bonorum botros, quos gignendo non valet, sustinendo ferat. Ad hoc buxus ponitur, ut qui habere multos adhuc in infirmitate positos verae fidei viriditatem considerat, ipse etiam esse infidelis erubescat. Bene ergo descriptis prius arboribus dicitur: Ut videant et sciant, et recogitent et intelligant pariter, quia cum intra sanctam Ecclesiam diversi hominum mores, diversi sunt ordines, necesse est ut omnes discant simul, dum in ea spirituales viri diversae qualitatis, aetatis, et ordinis ad imitandum simul videntur.

CAP. LV.-- Calamum quassatum non conteret (Isa. XLII, 3). (Moral. XXXIII, c. 3, n. 7.) Judaeorum regnum calamo comparatur, cum per Isaiam, apparente in veritate carnis Domino, dicitur: Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet. Quid hoc loco calami nomine, nisi Judaici populi temporale regnum denuntiat, nitens quidem exterius, sed interius vacuum? Et quia in eodem populo genus jam regale defecerat, et regnum ejus ab alienigena possidebatur, apte hoc idem regnum quassatum calamum vocat. Quid vero per linum, nisi ejus sacerdotium exprimitur, quod lineis vestibus utebatur? Quod quia in adventu Domini charitatis ardorem perdidit, quasi amisso jam igne fidei, non ardens, sed fumigans fuit. Incarnatus autem Dominus calamum quassatum non confregit, et linum fumigans non exstinxit, quia Judaeae regnum quod pene destructum jam fuerat, ejusque sacerdotium quod ignem fidei non tenebat, non potestate judicii perculit, sed cum patientiae longanimitate toleravit.

CAP. LVI.-- Tacui, semper silui, patiens fui (Isa. XLII, 1). (Moral. lib. IX, c. 23, n. 35; lib. X, c. 31, n. 54.) Deus in judicio districte peccatoribus inferet poenas, quorum in hoc saeculo diu tacitus pertulit culpas. Quod breviter per Isaiam insinuat, dicens: Tacui, semper silui, patiens fui; sicut parturiens loquar. Parturiens namque cum dolore ejicit quod diu in abditis cum pondere portavit. Post longum ergo silentium sicut parturiens Dominus loquitur, quia venturus judex qui sine ultione diu peccata [ Text. facta] hominum pertulit, quandoque cum fervore examinis, quasi cum dolore mentis, quantae animadversionis sententiam intus servaverit ostendit; et quod apud se nunc tacitus tolerat, in ultione quandoque judicii quasi cum dolore manifestat.

CAP. LVII.-- Dicam Aquiloni, Da; et Austro, Noli prohibere (Isa. XLIII, 6). (Moral. XXVII, c. 43, n. 71.) Conversis ad fidem gentibus, Judaea contradicens eos suscipere dedignatur ad coelestium praemia retributionum, qui dudum fuerant cultores idolorum; sicut Petro dicitur post conversionem gentilium: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et comedisti cum eis? Quo contra per Isaiam Dominus dicit: Dicam Aquiloni, da, et Austro, noli prohibere. Per Aquilonem peccati frigore constricta gentilitas, per Austrum Judaea signatur, quae quasi meridiano sole incaluit, quia Redemptore in carne apparente, fervorem fidei prima suscepit. Aquiloni ergo, da, dicitur; cum offerre Deo suae fidei munera gentilitas imperatur. Austro vero dicitur [ Text. jubetur] ne prohibeat, quia Hebraeis in fide consistentibus praecipitur, ne vitam gentium repellendo condemnent.

CAP. LVIII.-- Glorificabunt me bestiae agri (Isa. XLIII, 20). (Moral. XXXI, c. 8, n. 11.) Apertam malorum pravitatem et hypocritarum simulationem se conversurum Dominus pollicetur, cum per Isaiam Dominus dicit: Glorificant me bestiae agri, dracones et struthiones. Qui enim draconum nomine, nisi in aperto malitiosae mentes exprimuntur, quae per terram semper infirmis [ Text. in infimis] cogitationibus repunt? Qui vero per struthionum vocabulum, qui pennas quasi volatum habent, sed a terra volando elevare non valent, nisi hi qui se bonos simulant designantur, qui sanctitatis vitam, quasi volatus pennam per speciem retinent, sed per opera non exercent? Glorificari itaque se Dominus a dracone vel struthione asserit, quia et aperte malos, et ficte bonos plerumque ad sua obsequia ex intima cogitatione convertit. Vel certe bestiae agri, id est dracones et struthiones, Dominum glorificant; cum fidem quae in illo est, ea quae in hoc mundo dudum membrum diaboli fuerat gentilitas exaltat, quam et propter malitiam draconum nomine exprobrat, et propter hypocrisim vocabulo struthionum notat. Quasi enim pennas accipit gentilitas, sed volare non potuit, quae et naturam habuit rationis, et actionem rationis ignoravit.

CAP. LIX.-- Germinabunt inter herbas sicut salices (Isa. XLIV, 4). (Moral. XXXIII, cap. 5, n. 11.) Salices tantae sunt viriditatis, ut arescere vel radicitus abscissae et projectae vix possint. Unde in sacro eloquio salicum nomine, aliquando boni designantur pro viriditate. Nisi enim electorum vitam per constantiam suae viriditatis exprimerent, nequaquam de sanctae filiis Ecclesiae dixisset Isaias: Germinabunt inter herbas sicut salices juxta praeterfluentes aquas. Sanctae enim Ecclesiae filii inter herbas sicut salices germinant, dum inter arescentem vitam carnalium hominum, et multiplici numerositate, et perpetua mentis viriditate perdurant. Qui bene juxta praeterfluentes aquas germinare perhibentur, quia unusquisque eorum ubertatem ad fructum percipit ex doctrina sacri eloquii quam temporaliter percurrit.

CAP. LX.-- Ego Dominus, et non est alter (Isa. XLIV, 7). (Moral. l. III, c. 9, n. 15.) Cum non sint a Domino creata mala, quae nulla sua subsistunt natura; quid est quod Isaias dicit: Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans mala? sed creare se mala Dominus indicat, cum res bene conditas nobis male agentibus in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem quo feriunt, delinquentibus, mala sint, et per naturam qua existunt, bona. Unde et venenum mors quidem est homini, et tamen vita serpenti. Amore enim praesentium ab actoris [ Text. auctoris] nostri dilectione recedimus; et perversa mens, dum dilectioni creaturae se subdit, a Creatoris societate disjungit. Ex his ergo ferienda est ab actore, quae errans actori praeposuit, ut unde culpam homo non timet superbus admittere, inde poenam corrigendus inveniat, et tanto citius resipiscat ad illa quae perdidit, quanto doloris plena esse conspicit quae quaesivit. Unde bene dicitur: Formans lucem et creans tenebras, quia cum per flagella exterius doloris tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem et creans mala, quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec quae bene sunt condita, sed non bene concupita, in ea quae nobis mala sunt flagella vertuntur. Per culpam quippe Deo discordes existimus. Dignum ergo est ut ad pacem illius per flagella redeamus, ut cum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur, correcti mens ad auctoris pacem humiliter reformetur.

CAP. LXI.-- Redite, praevaricatores, ad cor (Isa. XLVI, 8). (Moral. XXVI, c. 33, n. 61.) Hypocritae cor suum exterius in humanis laudibus fundunt, sanctosque se esse, non quia ita vivunt, sed quia ita dicuntur, credunt. Quibus bene per Isaiam dicitur: Redite praevaricatores ad cor. Si enim ad cor redirent, per exterioris attestationis verba se non funderent. Nam quid vicinius est nobis corde nostro, quod intra nos est? Et tamen cum per pravas cogitationes spargitur, a nobis cor nostrum longius evagatur. Longius ergo propheta praevaricatorem vidit [ Text. mittit], cum eum ad cor suum redire compellit, quia quo se exterius fudit, eo ad se unde possit redire vix invenit, quia enim ab una aeternitatis intentione dividitur, cogitationum multiplicium inundatione vastatur

CAP. LXII. Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon (Isa. XLVII, 1). (Moral. lib. VI, c. 16, n. 25; lib. XIV, c. 17, n. 21; lib. VI, c. 16, n. 25.) Sub Babylonis specie per Isaiam menti reprobae dicitur: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra. Hoc loco humana mens virgo, non incorrupta, ut arbitror, dicitur, sed infecunda. Et quia Babylon confusio interpretatur, recte infecunda mens Babylonis filia vocatur, quae in eo quod nequaquam bona opera germinat, dum nullo ordine rectae vitae componitur, quasi confusione matre generatur. Sin autem virgo non infecunda, sed incorrupta dicitur, postquam statum salutis perdidit, ad confusionis suae cumulum appellatur quod fuit. Cui apte per interpretationem divina voce dicitur, descende; in alto quippe humana mens stat, quando supernis retributionibus inhiat, sed ab hoc statu descendit, cum turpiter sese victa defluentibus mundi desideriis subjicit. Cui additur: Sede in pulvere. Quid per pulverem nisi terrenas cogitationes debemus accipere, quae dum importunae et silenter in mente evolant, ejus oculos excaecant? Descendens itaque in pulvere resedit, quia coelestia deserens, terrenis cogitationibus aspersa, in infimis vilescit, ubi adhuc subjungitur: Sede in terra. Quid per terram, nisi terrena actio designatur? Ac si aperte exprobrans dicat: Quia coelesti conversatione noluisti te erigere, sub temetipsa prostrata, in terrenis actibus humiliare. Prius ergo in pulvere, et postea in terra sedere praecipitur, quia pravorum mens quae ab internae rectitudinis judicio descendit, prius ad prava cogitanda dejicitur, et postmodum ad facienda prosternitur. Sequitur: Non est solium filiae Chaldaeorum (Isa. XLVII, 1). Chaldaei feroces interpretantur. Valde autem feroces sunt, quia voluntates proprias sequentes, nec suis parcere mortibus sciunt. Ferocia sunt terrena desideria, quae non solum contra conditoris, sed saepe etiam contra percussionum verbera duram et insensibilem mentem reddunt. Sed filia ferocium solium non habet, quia mens quae ad amorem mundi ex pravis desideriis nascitur, et eisdem desideriis obduratur, in eo quod se terrenis concupiscentiis subjicit, sedem judicii amittit, nullique apud se solio praesidet, quia examine discretionis caret, et quasi a judicii sui sessione repellitur, quia per exteriores concupiscentias vagatur. Liquet enim quod mens quae intus consilii sedem perdidit, foras se per desideria innumerabilia spargit, et quia agere intellecta dissimulat, caecatur recte etiam ut nesciat quid agat, et saepe justo judicio in sua voluntate relinquitur, et sub ea quae anxie appetit laboriosissima mundi ministeria relaxatur. Unde apte illic subditur: Quia ultra non vocaberis mollis et tenera: tolle molam et mole farinam (Ibid., 2). Constat nimirum quod tenerae suae filiae parentes parcunt, nec duris et servilibus hanc operibus affligunt. Omnipotens ergo Deus quasi teneram filiam vocat, quando dilectam uniuscujusque animam a laboriosis hujus mundi servitiis revocat; ne dum exterioribus actibus afficitur, ab internis desideriis induretur. Sed Chaldaeorum filia mollis et tenera non vocatur, quia mens pravis desideriis dedita, in eo quem anxie appetit, hujus saeculi labore relinquitur, ut foris mundo velut ancilla serviat, quae intus Deum ut filia nequaquam amat. Unde et molam tollere, et farinam molere jubetur. Mola in gyro ducitur et farina profertur. Unaquaeque vero mundi hujus actio mola est; quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit, atque ex se velut farinas projicit, quia seducto corde semper minutissimas cogitationes gignit. Nonnunquam vero qui quietus alicujus esse meriti creditur, positus in qualibet actione denudatur. Unde protinus subinfertur: Denuda turpitudinem tuam: discooperi humerum, revela crus, transi flumina (Id., ibid.) In administratione quippe operis turpitudo denudatur, dum vilis mens abjectaque in actionis ostentatione cognoscitur, quae quieta prius magna putabatur. Humerum mens discooperit, quando opus suum quod ignorabatur ostendit. Crus revelat, quia quibus desideriorum passibus lucris mundi inhiet, manifestat. Flumina etiam transit, quia actiones hujus saeculi quae quotidie ad terminum defluunt, indesinenter appetit, dumque alias relinquit, alias assequitur, quasi semper de flumine ad flumen tendit.

CAP. LXIII.-- Posuisti profundum maris viam (Isa. LI, 10). (Moral. lib. XXIX, c. 12, 23.) Omnipotens Deus, qui nulla peccatorum vincula quibus constringeretur pertulit, in infernum liber ut ligatos solveret venit, et in inferni profundum electorum suorum animas erepturus intravit. Unde per Isaiam dicitur: Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati. Si mare, divini more eloquii, saeculum debet intelligi, nihil prohibet profundum maris inferni claustra sentiri: hoc namque profundum maris ante Redemptoris adventum non via, sed carcer fuit, quia in se etiam bonorum animas quamvis non in locis poenalibus clausit. Quod tamen profundum Dominus viam posuit, quia illuc veniens electos suos a claustris inferi ad coelestia redire concessit. Unde et apte dicitur: Ut transirent liberati.

CAP. LXIV.-- Qui dixerunt animae meae, Incurvare ut transeamus (Isa. LI, 23). (Lib. II, hom. 31 in Evang., num. 7, 8.) Nos, fratres charissimi, viam in nobis malignis spiritibus damus, cum terrena concupiscimus, cum ad temporalia appetenda curvamur. Hinc Isaias de immundis spiritibus dicit: Qui dixerunt animae meae [Text. tuae ]: incurvare ut transeamus. Recta quippe stat anima cum superna desiderat, et nequaquam flectitur ad ima, sed maligni spiritus, cum hanc stare in sua rectitudine conspiciunt, per eam transire non possunt. Transire namque eorum est immunda illi desideria spargere. Dicunt ergo: Incurvare ut transeamus, quia si ipsa se ad ima appetenda non dejicit, contra hanc illorum perversitas nullatenus convalescit, et transire per eam nequeunt, quam contra se rigidam in superna intentione pertimescunt. Pudeat ergo, fratres, terrena concupiscere et dorsa mentium ascendentibus adversariis praebere.

CAP. LXV.-- Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11). (In Reg. past. II part., cap. 2.) Nulla rector immunditia debet pollui, qui hoc suscepit officii ut in aliis quoque [ Text. alienis quoque cordibus] tergat maculas pollutionis. Hinc per Isaiam dicitur: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Vasa Domini ferunt, qui proximorum animas ad interna sacraria perducendas in suae conversationis fide suscipiunt. Apud seipsos ergo quantum debeant mundari conspiciant, qui ad aeternitatis templum vasa viventia in sinum [ Text. sinu] propriae sponsionis portant.

CAP. LXVI.-- Ad dexteram et ad laevam dilataberis (Isa. LIV, 3). (Moral. XXV, c. 8, n. 21.) Per Isaiam sanctae Ecclesiae dicitur: Ad dexteram et ad laevam dilataberis, et semen tuum gentes haereditabit. Intrante [ Text. In tanta] quippe multitudine gentium ad dexteram extenditur, dum quosdam justificandos suscipit, ad laevam quoque dilatatur, cum ad se quosdam etiam in iniquitate permansuros admittit.

CAP. LXVII.-- Ego sternam per ordinem lapides tuos (Isa. LIV, 11). (Moral. lib. XVIII, c. 33, n. 52; lib. II, hom. 6 in Ezech., num. 4.) Venienti Ecclesiae per Isaiam Dominus pollicetur, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in saphyris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles: universos filios tuos doctos a Domino. Stravit in sancta Ecclesia per ordinem lapides, quia in ea sanctas animas meritorum diversitate distinxit. Fundavit eam in saphyris, qui scilicet lapides coloris aerii in se similitudinem tenent, quia robur Ecclesiae in animabus coelestia appetentibus solidatur. Et quoniam jaspis viridis est coloris, jaspidem propugnacula ejus posuit: quia illi contra adversarios pro sanctae Ecclesiae defensione objecti sunt, qui internis desideriis virentes, nulla torporis [ Text. teporis] reprobi ariditate arescunt [ Text. marcescunt]. Portas vero ejus posuit in lapides sculptos; hi quippe portae sunt Ecclesiae, per quorum vitam et doctrinam intrat in eam multitudo credentium. Qui pro eo [ Text. add. etiam] quod magnis operibus pollent, et id quod loquentes asserunt, viventes ostendunt, non puri, sed sculpti lapides esse memorantur. In quorum enim vita recta operatio cernitur, quasi in eisdem ipsis exprimitur quod egerunt. Portae vero non sculptae, sed purae essent, si vocem quidem promerent, sed sancta in se opera non demonstrarent. Et ubi secundum hoc se ostendunt vivere quod loquuntur, et portae sunt quia intus ducunt, et sculptae quia sancta opera quae aliis praecipiunt, dum vivendo custodiunt, quasi in seipsis sculpta repraesentantes ostendunt. Dehinc omnem quoque sanctorum numerum generali collectione concludens subdit: Omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. Sanctae Ecclesiae universos terminos in lapides desiderabiles positos videmus, dum in ea fideles quosque fortes in fide et charitate conspicimus. Et tanquam si audientes ista peteremus, ut hos lapides quos diceret indicaret, adjunxit: Universos filios tuos doctos a Domino.

CAP. LXVIII.-- Omnes sitientes, venite ad aquas (Isa. LV, 1). (Moral. l. VI, c. 5, n. 86.) Fluentis sacrae locutionis, quae Judaicus populus in ostentatione superbiae possederat, conversae gentilium mentes nunc irrigantur. Unde eis per Isaiam dicitur: Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis argentum properate (Isa. LV, 1). Quia enim argenti vocabulo eloquia divina signantur, Psalmista testatur, dicens: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Qui ergo argentum non habent, ad aquas vocantur: quia gentilitas quae Scripturae sacrae praecepta non acceperat, sacri eloquii inundatione satiatur, quam tanto nunc avidius potat, quanto hanc diu sicca sitiebat.

CAP. LXIX.-- Pro saliunca ascendet abies (Isa. LV, 13). (Moral. XVIII, c. 20, n. 32.) Sanctae Ecclesiae per Isaiam, Domino promittente, dicitur: Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus. Pro saliunca in sancta Ecclesia ascendit abies, et pro urtica crescit myrtus; dum in sanctorum corde pro abjectione terrenae cogitationis, altitudo supernae contemplationis exhauritur, urtica vero igneae omnino naturae est; myrtum namque temperativae ferunt esse virtutis. Pro urtica igitur crescit myrtus; cum justorum mentes a prurigine et ardore vitiorum, ad cogitationum temperiem tranquillitatemque perveniunt: dum jam terrena non appetunt, dum flammas carnis desideriis coelestibus exstinguunt.

CAP. LXX.-- Eunuchis qui custodierint sabbata mea, dabo in mea locum (Isa. LVI, 4). (In Reg. past. III part., cap. 28, admon. 29.) Peccata carnis ignorantibus per Isaiam promittit Dominus, dicens: Eunuchis qui custodierint Sabbata mea, et elegerint quae volui; dabo eis in domo mea locum, et nomen melius a filiis et filiabus. Eunuchi sunt qui compressis motibus carnis [ Text. affectum], effectum in se pravi operis abscidunt, quo autem apud patrem loco habentur ostenditur, quia in domo patris, videlicet aeterna mansione, etiam filiis praeferuntur.

CAP. LXXI.-- Mentita es, et non es mei recordata (Isa. LVII, 11). (Reg. pastor. II part., c. 10.) Nonnulla subjectorum vitia prudenter dissimulanda sunt, sed quia dissimulantur indicanda, ut cum delinquens et deprehendi se cognoscit et perpeti, has, quas in se [ Text. tacite.] tolerari considerat, augere culpas erubescat, seque judice puniat quem sibi apud se rectoris patientia clementer excusat. Qua videlicet dissimulatione bene Judaeam Dominus corripiens per Isaiam dicit: Mentita es, et mei non es recordata, neque cogistati in corde tuo, quia ego tacens et quasi non videns. Et dissimulavit ergo culpas et innotuit, quia et contra peccantem tacuit, et hoc ipsum tamen quia tacuerit, dixit.

CAP. LXXII.-- Clama, ne cesses (Isa. LVIII, 1). (Reg. pastor. II part., cap. 4.) Praedicatorem per Isaiam Dominus admonet, dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Praeconis officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante adventum Judicis qui terribiliter sequitur, ipse clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus?

CAP. LXXIII.-- In diebus jejuniorum vestrorum invenitur voluntas vestra (Isa. LVIII, 3). (Reg. pastor. III part., c. 19.) Abstinentibus per Isaiam dicitur: In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae. Et paulo post: In judicia et rixas jejunatis, et percutitis pugnis impie. Voluntas pertinet ad laetitiam, pugnus ad iram; mentes enim abstinentium aliquando ira, aliquando corrumpit laetitia. Incassum ergo per abstinentiam corpus atteritur, si inordinatis dimissa motibus mens vitiis dissipatur, et eo abstinentiae bonum perit, quo se a spiritualibus vitiis minime custodit.

CAP. LXXIV.-- Sustollam te super altitudines terrae (Isa. LVIII, 14). (Moral. XXXI, c. 47, n. 96.) Sequenti se animae per Isaiam Dominus pollicetur, dicens; Sustollam te super altitudinem terrae. Quasi quaedam inferiora sunt terrae, damna, contumeliae, egestas, objectio, altitudines vero ejus sunt, lucra rerum, blandimenta subditorum, divitiarum abundantia, honor et sublimitas dignitatum, quae quisquis per ima adhuc desideria incedit, eo ipso alta aestimat, quo magna putat. At si semel cor in coelestibus figitur, mox cum [ Text. quam] abjecta sint cernitur, quae alta videbantur. Nam sicut cum montem quisque conscendit, eo paulisper caetera subjacentia despicit, quo ad altiora amplius gressum tendit, ita qui in summis intentionem figere nititur, dum annisu ipso nullam praesentis vitae gloriam esse deprehendit, super altitudines terrae elevatur; et quod prius in imis desideriis positus super se credidit, post ascendendo proficiens sibi subesse cognoscit.

CAP. LXXV.-- Ova aspidum ruperunt (Isa. LXVI, 5). (Moral. XV, c. 15, n. 19.) Initium occultae suggestionis, quam immundus spiritus consiliis subtilibus cordi leniter persuadet, libenter suscipit, violentis se postmodum ejus tentationibus devictus tradit. Unde per Isaiam dicitur: Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Qui comederit ex ovis eorum morietur, et quod confotum est, erumpet in regulum. Quid per aspides, qui sunt parvi serpentes, nisi latentes suggestiones immundorum spirituum figurantur, qui cordibus hominum parva prius suasione surripiunt? Ova quippe aspidum pravis hominibus erumpere, est malignorum spirituum consilia quae in eorum cordibus latent, perversis operibus aperire. Telas quoque araneae texere, est pro hujus mundi concupiscentia temporalia quaelibet operari, quae dum nulla stabilitate solidata sunt, ea procul dubio ventus vitae mortalis rapit. Bene autem additur: Qui comederit de ovis eorum morietur, quia qui immundorum spirituum consilia recipit, vitam in se animae occidit. Et quod confotum est, erumpet in regulum, quia consilium maligni spiritus quod corde tegitur, ad plenam iniquitatem nutritur. Regulus namque rex serpentium dicitur. Quis vero reproborum caput est, nisi Antichristus? Quod ergo confotum est erumpet in regulum, quia is qui in se nutrienda aspidis consilia recipit, membrum iniqui capitis factus, in corpus Antichristi accrescit.

CAP. LXXVI.-- Qui sunt isti qui ut nubes volant (Isa. LX, 8). (Lib. II, hom. 6, in Ezech. n. 15; Moral. l. XXI, c. 2, n. 4.) Priores patres conjugiis utebantur, filios procreabant, substantias possidebant, curis rei familiaris intendebant. Isaias vero prophetiae spiritu praevidens praedicatores sancti Evangelii substantias deserere, conjugia non appetere, nihil in terra appetere [ Text. quaerere, et subdit nihil] vel possidere; non eos per terram velut homines ambulantes, sed ut nubes volantes nominavit, dicens: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? Recte enim praedicatores, et justi quilibet nubes appellati sunt, quia verbis pluunt, miraculis coruscant. Qui volare quoque ut nubes dicuntur, quia in terra viventes, extra terram est omne quod agunt (Moral. l. XXI, cap. 2, n. 4), terrena despicientes, mente coelestibus appropinquantes, a terrenis contagiis sublevantur. Volant qui terram non tangunt, quia in ipsa nihil appetunt, et eos a terrenis sancta praedicatio, et sublimis vita suspendunt, qui et ad fenestras suas quasi columbae sunt, quia pro mansuetudinis spiritu in hoc mundo per oculos nihil concupiscunt, et per omnes sensus corporis exteriora quaeque intentione non respiciunt rapacitatis, eosque foras non rapit concupiscentia carnalis, sed omnia simpliciter aspiciunt.

CAP. LXXVII.-- Ut praedicarem annum placabilem Domini (Isa. LXI, 1). (Moral. IV, c. 7, n. 12.) Ut praedicarem annum placabilem Domini. Per annum intelligitur multitudo redemptorum. Sicut ex dierum multitudine annus ducitur, ita ex collectione bonorum omnium illa electorum innumerabilis universitas expletur. Annus itaque placabilis Domini praedicatur, cum futura plebs fidelium veritatis lumine illustranda praedicitur.

CAP. LXXVIII.-- Quare rubrum est indumentum tuum (Isa. LXII, 2)? (Lib. II, hom. 1, in Ezech., n. 9.) Corpus Domini nostri Jesu Christi, quod sumpsit ex Virgine, longe ante Isaias aspiciens per crucem passionis sanguine cruentatum, dixit: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Cui ipse respondit: Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum (Isa. LXII, 3.) Solus enim torcular calcavit in quo calcatus est, quia sua potentia eam quam pertulit passionem vicit. Nam qui usque ad mortem crucis passus est, de morte cum gloria resurrexit. Bene autem dicitur: et de gentibus non est vir mecum; quia hi pro quibus pati venerat, passionis ejus esse participes debebant, qui pro eo quod [ Text. illo] tempore necdum crediderant, de ipsis in passione queritur, quorum vita [ Text. in] illa passione quaerebatur.

CAP. LXXIX.-- Cecidimus quasi folium universi (Isa. LXIV, 6). (Moral. II, c. 44, n. 60.) Decidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos. Quid est homo nisi folium, qui videlicet [ Text. add. in paradiso] ab arbore cecidit? Quid est nisi folium, qui tentationis vento rapitur, et desideriorum flatibus levatur? Quia ergo quod tentatione patitur, quasitot flatibus movetur et elevatur; recte folio homo comparatur. Quasi ventus autem nos iniquitas abstulit, quia nullo fixos virtutis pondere in vanam elationem levavit.

CAP. LXXX.-- Puer centum annorum morietur (Isa. LXV, 20). (Moral. XVII, c. 6, n. 8.) Quisquis delinquit et vivit, idcirco divina dispensatio hunc in iniquitate tolerat, ut ab iniquitate compescat. Sed quia accepta poenitentiae tempora divertit ad culpam, districtus in ultimis judex impensa argumenta misericordiae convertit ad poenam. Hinc Isaias ait: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Ac si aperte nos deterreat, dicens: vita quidem pueri in longum trahitur, ut a factis puerilibus corrigatur. Sed si a peccati perpetratione nec temporis longinquitate compescitur, haec ipsa vitae longinquitas quam per misericordiam accepit, ei ad cumulum maledictionis crescit. Unde necesse est ut cum nos diutius exspectari conspicimus, ipsa prorogatae pietatis tempora quasi damnationis argumenta timeamus: ne ex clementia judicis crescat supplicium peccatoris, et unde quisque eripi a morte poterat, inde gravius ad mortem tendat.

CAP. LXXXI.-- Erit mensis ex mense (Isa. LXVI, 23). (Moral. XIII, c. 28, n. 32; lib. XIX, c. 10, n. 17.) Electi quo amplius extremo judicio propinquare se sentiunt, eo in bonis se exercentes operibus, ad discutiendos seipsos terribilius contremiscunt, et si quas in se carnales cogitationes, vel mala opera inveniunt, poenitentiae ardore consumunt. Qui quoniam seipsos judicantes subtilius puniendo feriunt, peracto judicio aeternam requiem pro perfecto opere bono recipient, attestante Isaia, qui ait: Erit mensis ex mense (Isa. LXVI, 23). Mensis aliquando pro perfectione ponitur. Erit ergo mensis ex mense, perfectio videlicet eis in requie, quibus nunc perfectio fuerit in operatione.

CAP. LXXXII.-- Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isa. LXVI, 24). (Moral. IX, c. 66, n. 100; c. 65, n. 97; c. 64, n. 96, 101, 104; lib. XIV, c. 59, n. 79.) Reprobi ignibus inferni traditi in suppliciis dolorem sentient, et in doloris angustia pavore ferientur, et semper tolerabunt quod timent, et quod tolerabunt sine cessatione pertimescent. De his enim per Isaiam scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Hic flamma quae succendit, illuminat; illic ignis qui cruciat, obscurat: hic ignis et lucem exhibet et concremationem, sed transactorum illic ultrix flamma vitiorum concremationem habet, non lumen. Hinc quod reprobis Veritas dicit: Ite, maligni, in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Quorum rursum omnium corpus in unius personam significans dicit: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores (Ibid., XXII, 13). Si itaque ignis qui reprobos cruciat, lumen habere potuisset, is qui repellitur, mitti in tenebras non diceretur. Hinc Psalmista ait: Super eos cecidit ignis, et non viderunt solem (Psal. XXXVII, 9)? Ignis enim super impios cadit, sed sol igne cadente non cernitur; quia quo illos gehennae flamma devorat, a visione veritatis [ Text. veri luminis] caecat; ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret; quatenus qui actori [ Text. auctori] suo corpore et corde deliquerunt, simul corpore et corde puniantur. Expulsos ergo a conspectu districti judicis reprobos foris dolor cruciabit, et divisos a vero lumine intus caecitas obscurabit, foris aeterno igne succendentur, et ab interno lumine obtenebrabuntur. Erit eis dolor cum formidine, flamma cum obscuritate, supplicia eos in se dimersos [ Text. demersos] ultra vires cruciabunt, et in eis vitae subsidium exstinguentes servabunt, ut sic vitam terminus puniat, quatenus semper sine termino cruciati vivant; quia et ad finem per tormenta properabunt, et sine fine deficientes durabunt. Fiet [ Text. fit] ergo miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivet, et finis semper incipiet, et deficere defectus nesciet. Mors perimet, et non exstinguet, dolor cruciabit, sed pavorem non fugabit; flamma comburet, sed tenebras non decutiet. Quamvis autem illic ignis ad consolationem non lucebit, tamen ut magis torqueat, ad aliquid lucebit, nam sequaces quosque suos secum in tormento flamma [ Text. reprobi] illustrante miro judicii ordine visuri sunt, quorum inordinato amore deliquerunt, quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta conditoris amaverunt, ipsorum quoque eos interitus in augmento suae damnationis affligat, et poenam propriae punitionis exaggeret illa actori praeposita carnalis cognatio, pari ante oculos ultione damnata. Quid vero mirum si gehennae ignem credimus habere supplicium simul obscuritatis et luminis, quando experimento novimus, quia et taedarum flamma lucet obscura? Ignis itaque qui reprobos in obscuritate cruciabit, credendum est quia lumen ad tormentum servabit, non lucebit ad consolationis gratiam, et tamen lucebit ad poenam, ut damnatorum oculis et nulla claritate candeat, et ad doloris cumulum dilectis [ Text. dilecti] qualiter crucientur ostendat. Ecce quae maneat damnatos poena cognovimus, et quantus in damnatione ignis, quanta in igne obscuritas, quantus quoque in obscuritate pavor sit, nullatenus, sacro nos instruente eloquio, ambigimus. Sed quid prodest ita praenosse si non contingat evadere? Tota ergo intentione curandum est, ut cum vacationis tempus accipimus, bene vivendi studio malorum ultricia tormenta fugiamus. Sunt autem plerique qui extremum judicium esse verbo tenus sciunt, sed perverse agendo testantur quia nesciunt; qui enim hoc non formidat ut debet, necdum cognovit eum quanto turbine terroris adveniet. Si enim pensare pondus tremendi examinis nosset, quae in illo punienda sunt non ageret, et irae diem utique timendo praecaveret, vitare namque terror judicis nonnisi ante judicium potest. Modo non cernitur, sed precibus placatur; cum vero in illo tremendo examine sederit, et videri potest, et placari jam non potest, quia facta pravorum quae diu sustinuit tacitus, simul omnia reddit iratus. Unde necesse est, fratres charissimi, nunc timere judicem cum necdum judicium exercet, cum diu sustinet, cum adhuc mala tolerat quae videt; ne cum semel manum in retributionem ultionis excusserit, tanto in judicio districtius feriat, quanto ante judicium diutius exspectavit Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

LIBER QUARTUS. De Testimoniis in Jeremiam prophetam. CAPUT PRIMUM.-- Ecce nescio loqui, quia puer ego sum (Jerem. I, 6). (Reg. past. II part., cap. 7.) Duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet et proximi. Per activam vitam prodesse proximis cupiens Isaias, officium praedicationis appetiit; et quaerenti Domino quem mitteret, ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me (Isa. V, 6). Per contemplativam vero Jeremias amori conditoris sedulo inhaerere desiderans, ne pergeret cum pavore recusans mittitur: et tamen ne mitti debeat humiliter reluctatur, dicens: A, a, a, Domine Deus; ecce nescio loqui, quia puer ego sum (Jerem. I, 6). En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit. Quod alter laudabiliter appetiit, hoc alter laudabiliter expavit; iste ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi operis tacendo sentiret. Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is qui recusavit plene non resistit, et is qui mitti voluit, ante per altaris calculum se purgatum vidit, ne aut non purgatus adire quisque sacra praedicationis ministeria audeat, aut quem superna gratia eligit, sub humilitatis specie superbe contradicat.

CAP. II.-- Ecce constitui te hodie super gentes (Jerem. I, 10). (Moral. XVIII, c. 10, n. 17; Reg. past. III part., c. 34.) Ars docentium debet esse, ut in auditorum suorum mentibus prius studeant perversa destruere, et postmodum recta praedicare, ne bonum sanctae praedicationis semen plena malis corda non valeant capere. Unde ad Jeremiam dicitur: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut evellas et destruas, ut aedifices et plantes. Nequaquam enim rectae veritatis fundamentum ponitur, nisi prius erroris fabrica destruatur, et nisi ab auditorum suorum cordibus spinas vani amoris praedicator evellat, frustra in eis sanctae praedicationis verba plantat.

CAP. III.-- Ollam succensam ego video (Jerem. I, 13). (Moral. l. XVIII, c. 20, n. 32; lib. XXXIII, c. 33, 37, n. 66.) Immundus spiritus malae suggestionis flatu, ad terrena desideria iniquorum corda succendit, Jeremia attestante, qui ait: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie Aquilonis. Olla succensa est cor humanum saecularium curarum ardoribus desideriorumque anxietatibus fervens. Olla succenditur, cum mens humana maligni hostis suasionibus instigatur, et per consensum in desideriis pravae persuasionis accenditur. Ab Aquilonis autem facie humani cordis olla succenditur, cum per instigationem adversarii spiritus, qui nomine Aquilonis vocari solet, illicitis desideriis inflammatur. Ille namque qui ait: Ponam sedem meam ad Aquilonem (Isa. XIV, 14), mentem quam semel coeperit, malignis persuasionis suae facibus quasi suppositus ignis [ Text. suppositis ignibus] accendit; et humanas mentes ad delectationes pertrahens illicitas, alias superbiae, alias invidiae, alias luxuriae, alias avaritiae facibus inflammat.

CAP. IV.-- Sanctus Israel Domino primitiae frugum ejus (Jerem. II, 3). (Lib. I, hom. 11, in Ezech., n. 1.) Sanctus Israel Domino primitiae frugum ejus. Bonae animae fruges Dei appellantur; fruges enim Domini conversae ad fidem gentes postmodum factae sunt; sed quia prius Israel Domino credidit, recte hunc Isaias frugum ejus primitias appellavit.

CAP. V.-- Filii Mempheos et Taphnis constupraverunt te (Jerem. II, 16). (Moral. XXV, c. 10, n. 27.) Ad Judaeam per Jeremiam dicitur: Filii Mempheos et Taphnis constupraverunt te usque ad verticem. Usque ad verticem constuprari, est post malae operationis usum, etiam in ipsa fidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi spiritus uniuscujusque animam in pravis operibus involvunt, sed integritatem fidei vitiare non possunt, quasi adhuc inferiora membra polluunt, sed ad verticem non pertingunt. Quisquis autem in fide corrumpitur, usque ad verticem constupratur. Malignus enim spiritus quasi ab inferioribus membris usque ad summum [ Text. summa] pertingit, quando activam vitam polluens, castam celsitudinem fidei diffidentiae morbo corrumpit.

CAP. VI.-- Onager assuetus in solitudine (Jerem. II, 24). (Moral. l. XVI, c. 47, n. 60.) Onager assuetus in solitudine; in desiderio animae suae attraxerit ventum amoris sui. In hoc loco onagri nomine intelliguntur haeretici, qui in suis voluptatibus dimissi, a vinculis sunt fidei et rationis alieni. Onager itaque in solitudine assuetus est, quia dum terram cordis sui disciplinae virtute non excolit, ibi habitat ubi fructus non est. Qui in desiderio animae suae ventum amoris sui attrahit; quia ea quae ex desiderio scientiae mente [ Text. in mente] concepit, inflare praevalent, non aedificare.

CAP. VII.-- Si dimiserit vir uxorem suam (Jerem. III, 1). (Lib. II, hom. 33 in Evang., n. 8.) Sub Judaeae specie unicuique peccatrici animae a Domino per Jeremiam dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit alterum virum, nunquid ultra revertetur ad eam? nunquid non polluta et contaminata est mulier illa? tu autem fornicata es cum amatoribus multis; tamen revertere ad me, dicit Dominus. Ecce paradigma turpis mulieris dedit. Ostendit quod post turpitudinem recipi non possit, sed hoc ipsum paradigma quod protulit, per misericordiam vincit, cum dicit fornicantem mulierem recipi non posse, et tamen fornicantem animam ut recipiat exspectat. Pensate, fratres, pondus tantae pietatis; dicit quod fieri non potest, et demonstrat quia hoc ipse facere etiam contra morem potest. Ecce vocat, et quos inquinatos denuntiat, hos etiam amplecti quaerit, a quibus se desertum [ Text. esse] queritur. Ecce superna benignitas aversos nos revocat, et nobis revertentibus suae clementiae sinum parat; nemo ergo tantae misericordiae tempus perdat, nemo oblata remedia divinae pietatis abjiciat. Penset unusquisque quo debito constringatur, quando Deus illum exspectat, ne [ Text. nec] contemptus exasperetur.

CAP. VIII.-- Nunquid vidisti quae fecerit adversatrix Israel (Jerem. III, 7)? (Lib. I, hom. 12 in Ezech., num. 18.) Plerumque multi qui necdum in via rectitudinis firmi sunt, ad prava opera ex aliorum exemplo dilabuntur. Hinc ad Jeremiam voce dominica de Juda et Israel dicitur: Nunquid vidisti quae fecerit adversatrix Israel? Abiit super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi; et dixi cum fecisset haec omnia, ad me revertere, et non est reversa. Ubi statim subditur qualiter ex aemulatione ejus etiam Judas cecidit, quae stare videbatur. Ait enim: Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda, quia pro eo quod maechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii; et non timuit praevaricatrix soror Juda ejus, sed abiit et fornicata est etiam ipsa. Ecce misericors Deus contemnitur et vocat aversantes se [ Text., vocat, aversantibus se sinum]; sinum misericordiae aperit, quia peccanti dicit, ad me convertere, et tamen non est conversa. Sed quia plebs Israelitica Deum deseruit, reverti nolens, libellum repudii accepit, deseruit peccando, sed libellum repudii accepit, in suis iniquitatibus sine flagello remanendo. Anima enim quae peccat, recedit, sed si eam post peccatum prosperitas sequitur, nulla disciplina, nulla districtionis increpatio revocat ad cor. In divisione quam inter se et Dominum fecit, etiam libellum repudii accepit, ut jam velut aliena derelicta, faciat mala quae vult, zeli Dei flagella non sentiat, quatenus ad aeterna supplicia profundius descendat. Sed soror ejus Juda, quia [ Text., quoniam dimissam] Israeliticam plebem aspexit in sua perversitate florere, etiam ipsa non timuit a conjunctione Domini, quasi a viri legitimi cubili recedere, unde necesse est ut peccantes quosque tunc consideremus amplius miseros, quando eos conspicimus in sua culpa sine flagello derelictos.

CAP. IX.-- Quousque morabuntur in te cogitationes noxiae? (Jerem. IV, 14.) (Moral. lib. XXVII, c. 26, n. 50.) Ad Judaeam Dominus per Jeremiam dicit: Quousque morabuntur in te cogitationes noxiae? Non reprehendit cur veniunt, sed cur morantur. Et in bonis cordibus cogitationes illicitae veniunt, sed morari prohibentur, quia recti quique ne captivandam domum conscientiae praebeant, ab ipso cordis limine hostem fugant. Qui etsi quando repentinis suggestionibus mentes bonorum ingreditur; [ Text., sed] resistente superno adjutorio usque ad consensum praevalere prohibetur.

CAP. X.-- Ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19). (Lib. I, hom. 10 in Ezech., n. 6.) In sacro eloquio nonnunquam venter pro mente poni consuevit; unde per Jeremiam dicitur: Ventrem meum doleo. Quod quia de spirituali, et non de corporeo ventre dixerit, adjunxit: Et sensus cordis mei conturbati sunt. Neque enim ad salutem populi pertinebat, si propheta ventrem corporeum se dolere praedicaret; sed ventrem doluit qui mentis afflictionem sensit. Hinc enim Veritas ait: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Quia enim de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivae flumina decurrunt.

CAP. XI.-- Si steterit Moyses coram me (Jerem. VII, 16). (Moral. lib. IX, c. 16, n. 23; lib. II, hom. 27 in Evang., num. 8.) Irae Dei resisti valet, quando ipse qui irascitur, opitulatur; et resisti omnino non valet, quando se ad ulciscendum praeparat [ Text., excitat], et precem quae ei funditur ipse non aspirat. Unde cum Judaea Dei justitiam culpis exigentibus offendisset, et Jeremiam Dominus ab oratione prohibet, dicens: Tu ergo noli orare pro populo hoc. Et rursum: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Qua in re quaeri utiliter potest cur relictis tot antiquioribus Patribus, ad effundendam precem Moyses et Samuel tantum nominantur, quod facile agnoscimus si ejus qua diligere et inimicos praecipimur, charitatis merita pensamus. Conditoris namque auribus illa maxime oratio commendatur, quae pro inimicis quoque intercedere nititur. Cum vero Patrum priorum facta sacro eloquio describente revolvimus, Moysen et Samuelem exorasse pro adversantibus invenimus. Unus quippe eorum saevientis populi persecutionem fugit, et tamen pro vita sui persecutoris intervenit; alter ex principatu populi dejectus, ipsis suis adversariis dicit: Absit a me hoc peccatum in Domino quominus cessem orare pro vobis (I Reg. XII, 23). Quid est ergo in difficultate deprecandi Moysen et Samuelem deducere, nisi apertius indicare, quia ejus irae neque illi si adstarent obsïsterent, qui idcirco pro amicis intervenire citius possent, quia apud hunc intercedere et pro inimicis solerent? Ac si aperte dicat: Nec illos modo pro amicis audio, quos magnae virtutis merito orare etiam pro inimicis scio.

CAP. XII.-- Docuerunt linguam suam loqui mendacium (Jerem. IX, 5). (In Reg. past. III part., c. 11.) Nihil ad defendendum puritate tutius; nihil ad dicendum veritate facilius. Nam dum fallaciam suam tueri cogitur, duro cor labore fatigatur. Hinc per Jeremiam dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent, laboraverunt. Ac si aperte diceretur: Qui amici veritatis esse sine labore potuerunt, ut peccarent laboraverunt, cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur. Hinc etiam scriptum est: Labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX, 13). Qui enim nunc implet, tunc operit; quia cujus nunc animum per blandam inquietudinem exerit, tunc per asperam retributionem premit.

CAP. XIII.-- Ascendit mors per fenestras nostras (Jerem. IX, 21). (Moral. XXI, c. 2, n. 4.) Per quinque sensus corporis quasi per fenestras quasdam, exteriora quaeque anima respicit, respiciens concupiscit. Hinc Jeremias ait: Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras. Mors per fenestras ascendit et domos ingreditur, cum per sensus corporis concupiscentia veniens habitaculum mentis intrat. Hinc etiam sub Judaeae voce quae exteriora videndo concupiscens, bona interiora perdiderat, idem propheta dicit: Oculus meus depraedatus est animam meam (Thren. III, 51). Concupiscendo enim visibilia invisibiles virtutes amisit. Quae ergo interiorem fructum per exteriorem visum perdidit, per oculum corporis pertulit praedam cordis. Unde nobis ad custodiendam munditiam cordis exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est, nam quantalibet virtute mens polleat, quantalibet gravitate vigeat, carnales tamen sensus puerile quiddam exterius perstrepunt, et nisi interioris gravitatis pondere, et quasi juvenili quodam vigore refrenentur, ad fluxa quaeque et levia mentem enervem trahunt.

CAP. XIV.-- Olivam uberem pulchram vocavit Dominus nomen tuum (Jerem. XI, 16). (Ezech. hom. 9, sec. part., num. 16.) Saepe contingit ut sive recta quaelibet opera, seu sacrae doctrinae verba in omnipotentis Dei judicio pereant, cum per haec quisque transitoriis favoribus anhelat. Hinc enim per Jeremiam dicitur Judaeae quod in seipsa incauta mens invenit, si saltem post culpam suas caute cogitationes rimetur: Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. Ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in eam, et combusta sunt omnia fruteta ejus. Olivam quippe uberem et pulchram, fructiferam et speciosam Dominus vocat, cujus vel efficaciam in operatione, vel sancta studia in verbi scientia approbat. Sed ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in ea, quia cum laudari quis coeperit, erubescit forsitan minor videri quam dicitur, et studet esse quod dicitur; vox enim grandis loquelae est favor adulantis. Ad vocem ergo loquelae grandis exarsit ignis in eam, quia in magnitudine amoris [ Text., favoris] flamma in corde accenditur de amore laudis. Sed omnia olivae fruteta comburuntur, quia ante omnipotentis oculos vel quae bene gesta, vel quae scienter sunt dicta depereunt, cum jam non amore Domini, sed intentione transitoriae laudis fiunt.

CAP. XV.-- Mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 29). (Moral. lib. XII, c. 4, n. 5; lib. III, c. 15, n. 28.) Mittamus lignum in pane [Text., panem] ejus. Per lignum crux Domini hic intelligitur; lignum quippe in panem ei mittere est dominico corpori crucem adhibere, et configendo ejus corpori stipitem crucis admovere. Et eradamus eum de terra viventium. Vitam Domini de terra viventium eradicare [ Text., eradere] se posse existimant, quem dum mortalem conspiciunt, finiri morte suspicantur.

CAP. XVI.-- Congrega eos quasi gregem ad victimam (Jerem. XII, 3). (Moral. lib. XXVII, c. 24, n. 45.) Veniente ad judicium Domino, reprobi sancta cum agere non valebunt, sentient, et rectum quod sequi debuerunt, ex poena sua [ Text., fortitudinis suae poena] cognoscent. Unde per Jeremiam dicitur: Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. In die [ Text., enim] occisionis sanctificantur reprobi, quia tunc sancta quae debuerunt agere sentiunt, cum digna pravitatis suae supplicia jam declinare non possunt.

CAP. XVII.-- Onagri steterunt in rupibus (Jerem. XIV, 5). (Moral. XXIX, c. 25, n. 52.) Onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventos quasi dracones; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. In hoc dicto superba et nequissima Judaeorum est persecutio prophetata; ipsi quippe onagri pro mentis elatione, ipsi dracones pro virulenta cogitatione vocati sunt. Qui steterunt in rupibus, quia non in Deo sed in summis potestatibus hujus mundi confisi sunt, dicentes: Regem non habemus nisi Caesarum (Joan. XIX, 15). Traxerunt ventos quasi dracones, quia elationis inflati spiritu, superbia malitiosa tumuerunt. Defecerunt oculi eorum, quia spes eorum ab eo quod intendebat corruit, quae temporalia diligens, praestolari aeterna neglexit, et terrena, ideo quia Deo praeposuit, amisit. Timuerunt enim ne locum non occiso Domino perderent, et tamen occiso perdiderunt. Sed cur miseris ista evenerint subdit, quia non erat herba, id est quia eorum cordibus defuit aeternitatis scientia, et nullo refecit eos pabulo viriditatis internae doctrinae.

CAP. XVIII.-- Quasi colonus futurus es in terra (Jerem. XIV, 8). (Moral. XIV, c. 41, n. 49.) Redemptor noster dum a Synagoga cognitus non fuit, in domo sua quasi peregrinus exstitit; quod aperte Jeremias testatur, dicens: Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quia enim ut Dominus non est auditus, non possessor agri, sed colonus est creditus; qui quasi viator ad manendum tantummodo declinavit, quia paucos ex Judaea abstulit, et ad vocationem Gentium pergens, iter coeptum peregit.

CAP. XIX.-- A facie manus tuae solus sedebam (Jerem. XV, 17). (Moral. lib. IV, c. 30, n. 60.) A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Facies manus Dei est illa percussio justi judicii, qua superbientem hominem a paradiso repulit, et in hac caecitate praesentis exsilii exclusit; comminatio vero ejus est terror adhuc supplicii sequentis. Post faciem igitur manus adhuc nos minae terrificant, quia per experimentum judicii jam nos ex poena praesentis exsilii perculit, et si peccare non desistimus, aeternis adhuc suppliciis addicit. Consideret ergo vir sanctus projectus huc unde homo ceciderit, et hunc post ista peccantem, quo adhuc justitia judicantis rapit; et cunctas a se desideriorum temporalium turbas ejiciat, seque in magna mentis solitudine abscondat, dicens: A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Ac si aperte dicat: Dum considero quid jam per judicii experimentum patior, a tumultu desideriorum temporalium trepidus secessum mentis peto, quia et adhuc acrius illa quae minaris aeterna supplicia formido.

CAP. XX.-- Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19). (Moral. XVIII, c. 33, n. 59.) Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Vilis est Deo mundus praesens, pretiosa vero e anima humana. Qui ergo a vili pretiosum separat, quasi os Domini vocatur, quia per eum Deus verba sua exerit, qui ab amore praesentis saeculi, loquendo quae potest humanam animam evellit.

CAP. XXI.-- Idem ac supra. (Moral. XXXIII, c. 17, n. 33.) Pretiosum etiam a vili separat, qui humanas mentes a reproba antiqui hostis imitatione disjungit; et recte os Dei dicitur, quia per eum divina eloquia formantur.

CAP. XXII.-- Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo (Jerem. XVII, 1). (Moral. XIV, c. 53, n. 62.) Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino. Unguis finis est corporis; ita vero durus est lapis adamas, ut non valeat ferro incidi. Per stylum ferreum fortis Dei sententia, per unguem vero adamantinum signatur finis aeternus. Peccatum vero Judae stylo ferreo in ungue adamantino scriptum dicitur, quia culpa Judaeorum per fortem Dei sententiam in fine servatur infinito.

CAP. XXIII.-- Et factus est in corde meo quasi ignis aestuans (Jerem. XX, 9). (Moral. XXIII, c. 11, n. 18.) Jeremias cum sibi, quia a populo non audiebatur, silentium indixisset, dicens: Non loquar ultra in nomine illius, illico adjunxit: Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans; et defeci, ferre non sustinens; audivi enim contumelias multorum. Pro eo enim quod se audiri minime conspexit, silentium appetiit; sed cum crescentia mala cerneret, in eodem silentio non permansit, quia enim foris tacuit ex taedio locutionis, intus ignem pertulit de zelo charitatis. Inflammantur quippe corda justorum, cum non correpta crescere acta conspiciunt malorum; eorumque culpae se participes credunt, quos in iniquitate crescere silendo permittunt.

CAP. XXIV.-- Maledictus vir qui annuntiaverit patri meo dicens: Natus est tibi puer masculus (Jerem. XX, 15). (Moral. IV, c. 4, praefat.) Jeremias cum praedicationem sum cerneret audientium difficultate praepediri, maledixit, dicens: Maledictus vir qui annuntiavit patri meo dicens: Natus est tibi puer masculus. Si ex matris suae utero hoc in mundo propheta affligendus prodiit, nativitatis ejus nuntius quid deliquit? Sed quid persona prophetae fluctuantis, nisi per poenae meritum veniens humani generis mutabilitas designatur? Et quid per patrem illius, nisi iste de quo nascimur mundus exprimitur? Et quis est ille vir qui nativitatem nostram annuntiat, nisi antiquus hostis, qui cum nos in cogitationibus fluctuare considerat, malorum mentes qui ex auctoritate hujus mundi praeeminent, ad persuasionem nostrae deceptionis instigat? Cumque nos agere infirma conspexerit, ea quasi fortia favoribus extollit, et quasi natos masculos loquitur, cum corruptores veri [ Text., veritatis] per mendacium nos exstitisse gratulatur. Patri ergo masculum natum denuntiat, quando huic mundo eum quem persuaserit factum innocentiae corruptorem demonstrat. Nam cum cuilibet peccanti et superbienti dicitur: Fecisti sicut vir, quid aliud quam natus masculus in mundo perhibetur? Jure itaque vir qui masculum natum nuntiat maledicitur, quia ipso ejus nuntio reprobum gaudium nostri corruptoris indicatur.

CAP. XXV.-- Deserta facta est terra a facie irae columbae (Jerem. XXV, 38). (Moral. XXXII, c. 7, n. 9.) Creator omnium in extremo judicio in semetipso incommutabilis manebit, et cum tranquillitate bonos et malos judicabit. Hinc Jeremias ait: Deserta facta est terra a facie irae columbae, a facie furoris Domini. Quod enim iram columbae praedixerat, hoc furorem Domini subjunxit. Columba namque valde simplex animal, et quia in Deum nulla furoris inaequalitas serpit, furorem Domini iram columbae nominavit, ut enim divinae districtionis vim imperturbabilem demonstraret, et iram dixit et columbae; ac si apertius diceretur [ Text., diceret]: Districtum judicium inconcussus exerit, quia [ Text., qui] permanens mansuetus punit, sed tamen electis et reprobis nequaquam sub specie ejusdem incommutabilitatis ostenditur, quia et tranquillus justis et iratus parebit injustis; istis eum benignum ostendet anteacta justitia, et illis terribilem culpa. Hoc quotidie in usu vitae praesentis agitur, ut cum duo ad judicium pergunt, alius innocens, alter reus, ante prolatam sententiam adhuc tacentem judicem utrique conspiciunt; et tamen reus gravem contra se iram judicis [ Text., hoc ipsum judicis silentium] suspicatur, quam iram sibi non denuntiat perturbatio judicis, sed recordatio pravitatis; at contra justitiae amicus intus de testimonio bonae recordationis hilarescit, et quia [ Text., quo] apud se quod metuat non habet [ Text., add. eo] omne quod erga seipsum est blandum videt. Sic ergo in horribili Domini judicio, quamvis justi et injusti eum tranquillum videant, peccatores tamen sibi male conscii, eum erga se perturbatum et iratum putant.

CAP. XXVI.-- Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli (Jerem. XXX, 14). (Moral. praefat., c. 3, n. 12; lib. XIV, c. 37.) Percussionum diversa sunt genera. Aliquando enim peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur, sicut periturae Judaeae per Jeremiam dicitur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli. Cum virtutem nostrae patientiae ultra id quod possumus ferre Dei flagella transeunt; valde metuendum est ne, peccatis nostris exigentibus, non jam quasi filii a patre, sed quasi hostes a Domino feriamur.

CAP. XXVII.-- Idem ac supra. (Moral. lib. XIV, c. 37, n. 45; praefat. c. 5, n. 12.) Qui enim ita crudeliter percutitur, ut vires illius a percussione superentur, non hunc Dominus quasi filium percutit per disciplinam, sed quasi hostem per iram ferit. Aliquando peccator percutitur ut corrigatur, sicut cuidam in Evangelio dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat (Joan V, 14). Verba enim salvantis indicant, quia peccata praecedentia habiti vim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura vitanda percutitur, quod Paulus aperte de seipso testatur, dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae (II Cor. XI, 7). Qui enim non ait, quia extulit, sed ne extollat, aperte indicat quod percussione illa, ne eveniat, compescitur, non autem quae evenerit, culpa purgatur. Nonnunquam vero quisque nec pro praeterita, nec pro futura iniquitate percutitur, sed ut sola divinae virtutis potentia ex amputata percussione monstretur; et dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius ametur; et cum innoxius flagello atteritur, ei per patientiam meritorum summa cumulatur. Unde cum Domino in Evangelio de caeco nato diceretur: Quis peccavit, hic aut parentes ejus, ut caecus nasceretur (Joan. IX, 2), respondit Dominus dicens: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo. In qua manifestatione quid aliud agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur, et cum nulla praeterita culpa [ Text., iniquitas] tergitur, magna de patientia fortitudo generetur?

CAP. XXVIII.-- Postquam convertisti me, egi poenitentiam (Jerem. XXXI, 19). (Moral. XXIV, c. 22, n. 48.) Cum omnipotens Deus ad conversionem sui desiderii hominem commutat, mox homo cuncta carnis suae fluxa restringit, et quodam districtionis suae gladio omne quod in ea male vivebat, interficit. Hoc disciplinae gladio seipsum Jeremias interfecerat, cum dicebat: Postquam convertisti me, egi poenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Quid enim in femore, nisi voluptas carnis accipitur? Et quid est quod dicit, postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, nisi quod postquam superna spiritualiter vidit, omne quod inferius in se carnaliter vivebat, exstinxit; ut quanto magis superna [ Text., summa] patescerent, tanto amplius ima quae tenuerat non liberent? nam quanto magis incipit quisque superius vivere, tanto et inchoat inferius interire.

CAP. XXIX.-- Statue tibi speculam (Jerem. XXXI, 23). (Moral. XXXI, c. 44, n. 85.) Uniuscujusque animam Jeremias admonet, dicens: Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines. Speculam sibi statuere est, ventura vitiorum certamina ex alta consideratione praenoscere. Sibique mens electi amaritudines ponit quoniam [ Text., quando] et in virtutum pace constituta, dum mala insidiantia conspicit, secura quiescere non consentit.

CAP. XXX.-- Omnis homo qui comederit uvam acerbam (Thren. XXXI, 30). (Moral. lib. XI, c. 35, n. 45.) Omnis homo qui comedit [Text., comederit] uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. Per dentes cibus frangitur, ut glutiatur. Unde non immerito in dentibus interiores sensus accipimus, qui singula quae cogitant, quasi mandunt et comminuunt, et ventri memoriae transmittunt. Quid autem uva acerba, nisi peccatum est. Uva quippe acerba est fructus ante tempus. Quisquis enim praesentis vitae delectationibus satiari desiderat, quasi fructus ante tempus comedere festinat. Qui igitur uvam acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt, quia qui praesentis vitae delectatione pascitur, interni ejus sensus ligantur, ut jam spiritu alia mandere, id est intelligere nequeant. Quia unde in exteriobus delectati sunt, inde in intimis obstupescunt, quia dum peccato anima pascitur, panem justitiae edere non valet, quoniam ligati dentes ex peccati consuetudine, justum quod intus sapit nequaquam edere possunt, quia vero per dentes sensus interiores accipi solent, idem Jeremias testatur, dicens: Fregit ad numerum dentes meos. Dentes suos, id est sensus ad numerum fractos dicit, quia juxta mensuram uniuscujusque peccati intelligentiae caecitas generatur in sensibus, et secundum quod quisque egit exterius in eo obstupescit, quod de internis et invisibilibus intelligere potuit.

CAP. XXXI.-- Aedificabitur civitas Domino a turre Ananeel (Jerem. XXXI, 38). (Moral. XXV, c. 8, n. 21.) Aedificabitur civitas Domino a turre Ananeel, usque ad portam anguli, et exivit ultra normam mensurae. Civitatem Domini esse sanctam Ecclesiam nullus ignorat. Ananeel vero Dei gratia interpretatur; in angulo autem duplex paries jungitur. Civitas ergo Domini a turre Ananeel, usque ad portam anguli aedificari perhibetur, quia sancta Ecclesia a celsitudine supernae gratiae inchoans, usque ad ingressum susceptionemque construitur utrorumque populorum Judaici videlicet et gentilis. Sed quia in ea crescente multitudine etiam reprobi colliguntur, apte subditur: Et exivit ultra normam mensurae, quia usque ad eos quoque extenditur, qui normam justitiae transeuntes intra mensurae coelestis numerum non sunt.

CAP. XXXII.-- Qui ut levetur ex puteo funes ei et panni veteres deponuntur (Jerem. XXXVIII, 11). (Moral. lib. XXV, c. 7, n. 17.) Divinis admonitionibus et praecedentium patrum exemplis adjuti, de hujus vitae profundo liberamur, quod Jeremia in puteum misso signatum est: Qui ut levetur ex puteo funes ei et panni veteres deponuntur. Quid enim funibus, nisi praecepta dominica figurantur? Quae quia nos in mala operatione positos et convinciunt et eripiunt, quasi ligant et extrahunt, coarctant et levant. Sed ne ligatus his funibus, dum trahitur, incidatur, simul etiam panni veteres deponuntur, quia ne divina praecepta nos terreant, et antiquorum patrum nos exempla confortant, et ex eorum comparatione facere nos posse praesumimus, quod ex nostra imbecillitate formidamus. Si ergo levari de hoc profundo festinamus, ligemur de his funibus, id est praeceptis dominicis astringamur. Intersint etiam panni veteres cum quibus melius teneantur funes, id est praecedentium confortemur exemplis ne infirmos nos et timidos praecepta subtilia vulnerent dum levant.

CAP. XXXIII.-- Venerunt octoginta viri de Sichem (Jerem. XLI, 5). (Moral. lib. I, c. 36, n. 52.) Cum antiquus hostis intentionem boni operis vitiare non praevalet, in via positos laqueos tegit, ut in eo quod bonum agitur, cor exaltans se ex latere ad vitium dirivetur. In ipsa actione se quasi in itinere opponit, ut cum per propositum mentis securior quisque egreditur, subjuncto latenter vitio quasi ex insidiis perimatur. Quod subtilius Jeremias insinuat, qui dum gesta foris referre studuit, quae intus apud nosipsos gererentur indicavit, dicens: Venerunt octoginta viri de Sichem et de Silo, et de Samaria rasi barba, et scissis vestibus squalentes; munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. Egressus autem Ismael filius Nathaniae in occursum eorum de Maspha incedens, et plorans ibat. Cumque occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Aicham, qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos. Barbam radunt qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt; vestes scindunt qui sibimetipsis in exterioris laceratione decoris non parcunt, oblaturi in domo Domini thus et munera veniunt. Qui exhibere se in Dei sacrificio orationem cum operibus pollicentur, sed tamen si se in ipsa sanctae devotionis via caute circumspicere nesciunt, Ismael Nathaniae filius in occursum eorum venit; quia quilibet malignus spiritus prioris sui Satanae videlicet exemplo in superbiae errore generatus, se ad laqueum deceptionis opponit. De quo et bene dicitur: Incedens et plorans ibat, quia ut devotas mentes interimere feriendo praevaleat, semetipsum quasi sub velamine virtutis occultat: et dum concordare se vere lugentibus simulat, ad cordis intima securius admissus, hoc quod intus de virtute latet occidit, qui plerumque spondet se ad altiora provehere. Unde et dixisse perhibetur: Venite ad Godoliam filium Aicham; et dum majora promittit, etiam minima subtrahit. Unde recte dictum est: Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos. Viros ergo ad offerenda Domino munera venientes in medio civitatis interficit, quia divinis deditae operibus mentes, nisi magna se circumspectione custodiant, subripiente hoste, dum devotionis portant hostiam, in ipso itinere perdunt vitam: de cujus hostis manu non evaditur, nisi intus ad poenitentiam recurratur. Unde subjungitur: Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismael: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei, et mellis; et non occidit eos (Ibid., 18). Thesaurus in agro est spes in poenitentia, quae quia non cernitur, quasi intra [ Text., in terra] cordis suffossa continetur: qui enim thesauros in agro habuere, servati sunt; quia qui post incautelae suae vitium ad lamentum poenitentiae redeunt, nec capti moriuntur.

CAP. XXXIV.-- Maledictus qui facit opus Domini negligentes (Jerem. XLVIII, 10). (Moral. IX, c. 34, n. 53.) Duo sunt quae in bonis operibus necesse est ut studiose formidentur, desidia videlicet et fraus. Unde et per Jeremiam apud vetustam translationem dicitur: Maledictus omnis qui facit opus Domini [Text., Dei] fraudulenter et desidiose (Jerem. XLVIII, 10). Sed sciendum est quod desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem. Illam minor Dei amor exaggerat, hanc vero male mentem possidens proprius amor creat. Fraudem quippe in opere Dei perpetrat quisquis, seipsum inordinate diligens, per hoc quod recte egit ad remunerationis transitoria bona festinat, et per hanc fraudem, aut tacitam humani cordis gratiam, aut favoris auram, aut rem quamlibet exteriorem desiderat. Solus ergo in opere Dei fraudem non facit, qui, cum ad studia bonae actionis invigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humani judicii gratiam anhelat. Saepe enim nonnulla bona nostra latrocinante fraude depereunt, quia rectis se nostris actionibus concupiscentiae terrenae subjungunt. Saepe enim desidia interveniente deficiunt, qui a fervore quo coepta sunt, frigescente amore, tabescunt.

CAP. XXXV.-- Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Jerem. XLIII, 18). (Reg. pastoral. III part, cap. 25.) Gravi culpa involvuntur qui dum cognoscunt vulnera mentium, curare ea negligunt sectione verborum. Unde per Jeremiam dicitur: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Jerem. XLVIII, 18). Gladium quippe a sanguine prohibere est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere.

CAP. XXXVI.-- Quomodo confractus est malleus universae terrae (Jerem. L, 23). (Moral. XXXIII, cap. 14, n. 28 et 29; lib XXXIV, c. 12, num. 23, et c. 7, n. 15 et 16.) Antiquus hostis justos viros malevole tentare appetit; sed tamen hoc Dominus vel misericorditer fieri, vel juste permittit. Erudiendos enim electos suos tentatori subjicit, ut qui elati perire poterant, humiliati tentatione liberentur a perditione. Electos igitur Dei diabolus volens tentat, et tentando nesciens probat; in illa vero superna patria justos coelesti felicitate pollentes, nequaquam tentare permittetur, sed ante eorum oculos aeternis gehennae ignibus mancipabitur, et cum corpore suo, reprobis videlicet omnibus, flammis ultricibus traditus sine fine cruciabitur. Hanc super antiquum hostem extremi judicii vim venturam Jeremias contemplatus dixit: Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? (Jerem. L, 23.) Ac si aperte diceret: Eum per quem vascula sua Dominus in ministerii sui usu formanda percutit, quis perpendat quo turbine, veniente extremo judicio, in aeterna damnatione confringit? Adveniente enim districto judice, de hoc mundo per iram judicii tolletur qui nunc mira mansuetudinis longanimitate toleratur, et tanto hinc pondere tortoris excussus cum judicii turbine rapietur, ut hi qui in corporibus reperiri poterunt, jam fortes et perfecti in tanti terroris turbine magna formidine concutiantur, et si quid in eis inesse potuit levium rubigo vitiorum, hoc pavore excoquatur.

CAP. XXXVII.-- Calix aureus Babylon (Jerem. LI, 7). (Moral. lib. XXXIV, c. 15, n. 26.) Calix aureus Babylon (Jerem. LI, 7). Auri nomine nitor exprimitur temporalis gloriae: quid vero Babylonis nomine, nisi hujus mundi gloria designatur? Quae calix dicitur aureus; quia dum pulchra esse temporalia ostendit, stultas mentes in sui concupiscentia debriat, ut speciosa temporalia appetant, et invisibilia pulchra contemnant. Aureus Babylon calix est, quia dum visum exterioris pulchritudinis ostendit, sensum internae rectitudinis subtrahit.

CAP. XXXVIII.-- Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jerem. LI, 9). (Reg. pastoral. III part., cap. 13.) Voce flagellantium vitam reproborum Jeremias conqueritur, dicens: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jerem. LI, 9). Babylon curatur nec tamen ad sanitatem reducitur, cum mens in prava actione confusa verba correptionis audit, flagella correptionis percipit, et tamen ad recta salutis itinera redire contemnit.

CAP. XXXIX.-- Plorans ploravit in nocte (Thren. I, 2). (Moral. lib. XIII, cap. 12.) Maxilla sanctae Ecclesiae praedicatores sancti sunt, sicut per Jeremiam sub Judaeae specie dicitur: Plorans ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus (Thren. I, 2). Quia adversitatem [ Text., in adversitatibus] Ecclesiae illi amplius plangunt qui vitam carnalium confringere praedicando noverunt.

CAP. XL.-- Facti sunt hostes ejus in capite (Thren. I, 3). (Moral. lib. I, c. 36, n. 51 et 53.) Antiquus hostis aliquando intentionem in bono opere polluit, ut omne quod in actione sequitur, eo purum mundumque non exeat, quo hoc ab origine perturbat. Intentionem quippe in bono opere polluit, quia cum facilia ad decipiendum corda hominum conspicit, eorum desideriis auram transitorii favoris apponit, ut in his quae recta faciunt, ad appetenda ima tortitudine intentionis inclinentur. Unde [ Text. Recte] sub Judaeae specie de unaquaque anima laqueo miserae intentionis capta per Jeremiam dicitur: Facti sunt hostes ejus in capite (Thren. I, 3). Ac si aperte diceretur: Cum bonum opus non bona intentione sumitur, huic adversantes spiritus ab ipso cogitationis exordio principantur; tantoque eam plenius possident, quanto per initium dominantes tenent. Si vero semel cor in intentione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste callido secure possidetur. Summa ergo cura vigilandum est, ne vel bonis operibus serviens mens reproba intentione polluatur.

CAP. XLI.-- Viderunt eam hostes (Thren. I, 7). (Moral. lib. V, c. 31, n. 55.) Sunt nonnulli qui quanto securius ab externis actionibus cessant, tanto latius immundae in se cogitationis strepitum per otium congerant. Unde sub Judaeae specie per Jeremiam torpens otio anima defletur, cum dicitur: Viderunt eam hostes, et desiderunt sabbata ejus (Tren. I, 7). Praecepto enim Legis ab exteriori opere in sabbato cessatur. Hostes ergo sabbata videntes irrident, cum maligni spiritus ipsa vacationis otia ad cogitationes illicitas pertrahunt, ut unaquaeque anima quo remota ab externis actionibus Deo servire creditur, eo magis eorum tyrannidi illicita cogitando famuletur.

CAP. XLII.-- Omnis populus ejus gemens (Thren. I, 11). (Moral. lib. XXV, c. 23, n. 49.) Jeremias propheta, cum Synagogae perditos mores defleret, dixit: Omnis populus ejus gemens, et quaerens panem: dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam (Thren. I, 11). Per panem aliquando jocunditas humanae delectationis accipitur. Gemens itaque populus quaerit panem, cum prava hominum multitudo affligitur; quia non ad votum de praesentis vitae jocunditate satiatur. Sed et pretiosa quaeque pro cibo dat, quia virtutes mentis in appetitu transitoriae delectationis inclinat, et refocillare animam nititur; quia perversis suis desideriis satisfacere conatur. Unde bene mox et ex voce electae [ Text. add. illius] multitudinis subditur: Vide, Domine, et considera, quia facta sum vilis (Ibid.). Vilis quippe plebs Dei efficitur cum, pravorum numero crescente, in eis non summa et coelestia, sed abjecta et terrena sectatur.

CAP. XLIII.-- O vos omnes qui transitis per viam (Thren. I, 12). (Moral. XV, cap. 57.) Jeremias luctum cordis sui considerari deposcens, ait: O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus (Ibid.). Qui praesentem vitam non quasi viam transeunt, sed quasi patriam attendunt, luctum cordis electorum considerare nesciunt; illos ergo ut dolorem suum considerent [ Text. add. propheta] exquirit quos in hoc mundo animum non fixisse contigit.

CAP. XLIV.-- Foris interficit gladius (Thren. I, 20). (Moral, III, cap. 32, n. 62.) Saepe foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est quod Jeremias deplorat, dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est (Thren. I, 20). Foris enim interficit gladius, cum nos exterius feriens vindicta configit: sed domi mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est.

CAP. XLV.-- Factus est Dominus velut inimicus (Thren. II, 5). (Moral. XI, c. 16, n. 25.) Israelitarum casum longe ante Jeremias intuens, ait: Factus est Dominus velut inimicus; praecipitavit Israel, praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit munitiones ejus (Thren. II, 5). Moenia in urbibus pro ornamento sunt, munitiones vero in defensionem; quia et alia sunt dona quae nos muniunt, alia quae ornant. Prophetiae quippe, doctrina, genera linguarum, curationum virtus, quasi quaedam mentis moenia sunt; quae si quisque non habeat, stare munitus per fidem et justitiam potest, quamvis ornatus virtutum altitudine minime esse videatur. Spes vero, fides, et charitas non nostra moenia, sed munitiones sunt; quae si habere negligimus, hostium insidiis patemus. De Judaea ergo quia prophetiam et doctrinam, vel miraculorum signa abstulit, moenia praecipitavit. Quia vero fidem, spem, et charitatem propter ejus duritiam auferre permisit, munitiones ejus auferre studuit. Rectus vero ordo servatus est, ut prius moenia, et post munitiones dissipatae dicerentur, quia cum peccatrix anima relinquitur, prius ab ea dona virtutum quae ad manifestationem spiritus data sunt, et postmodum fidei, spei, et charitatis fundamenta destruuntur.

CAP. XLVI.-- Prophetae tui viderunt tibi falsa (Thren. II, 14). (Reg. pastoral. sec. part., c. 4.) Populo delinquenti per Jeremiam dicitur: Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent (Thren. II, 14). Prophetae in sacro eloquio nonnunquam doctores vocantur, qui dum fugitiva et praesentia indicant, quae sint ventura manifestant. Quos divinus sermo falsa videre redarguit, quia dum corripere culpas metuunt, incassum delinquentibus promissa securitate blandiuntur. Qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis voce conticescunt. Clavis quippe apertionis est sermo correptionis, quia increpando culpam detegit, quam saepe nescit etiam ipse qui perpetravit.

CAP. XLVII.-- Ego vir videns paupertatem meam (Thren. III, 1). (Moral. XXXIV, c. 3, n. 5.) Electi in hoc aerumnoso vitae praesentis exsilio positi pauperes se esse sciunt, et quia veras divitias coelestis patriae nequaquam conspiciunt, ad eas assidue suspirantes in aerumna paupertatis istius gemunt. Hanc paupertatem Jeremias inspexerat, cum dicebat: Ego vir videns paupertatem meam, in virga indignationis ejus (Thren. III, 1). Virga indignationis Dei est percussio districtionis; quam indignationem tunc homo pertulit, cum ex paradiso pulsus, veras interni gaudii divitias amisit. Sed quia electi quique incessanter conspiciunt quod in praesentis vitae penuriam ab illa potestatis ingenitae facultate ceciderunt, bene dicitur: Ego vir videns paupertatem meam. Quisquis enim adhuc haec visibilia appetit, peregrinationis suae malum non intelligit; et hoc ipsum quod patitur videre nescit. Hanc paupertatem David [ Text., propheta] intuens, ait: Infirmata est in paupertate virtus mea (Psal. XXX, 11). In paupertate enim virtus infirmari dicitur, quia lapsus in hac peregrinatione animus, et corruptionis suae molestiis reverberatus, hoc quod perdidit contemplari praepeditur.

CAP. XLVIII.-- Aggravavit compedem meum (Thren. III, 7). (Hom. 12, l. I, in Ezech., n. 13.) Subtile omnipotentis Dei judicium Jeremias intuens, ait: Aggravavit compedem meum (Thren. III, 7). Habemus compedes ipsam infirmitatem et corruptionem mortalitatis nostrae. Sed cum tribulatio nobis et gemitus additur, ipsae nostrae compedes aggravantur.

CAP. XLIX.-- Inebriavit me absinthio (Thren. III, 15). (Moral. lib. XX, c. 15, n. 39; lib. VII, cap. 21.) Jeremias totius in se humanae conversationis speciem sumens per lamentum conqueritur, dicens: Inebriavit me absinthio (Thren. III, 15). Ebrius quisque quod patitur nescit: qui vero absinthio debriatur, et hoc quod sumpsit amarum est, et tamen non intelligit eamdem amaritudinem qua repletur. Humanum ergo genus recto Dei judicio in voluptatibus suis sibi dimissum, et per easdem voluptates in spontaneis tribulationibus traditum, absinthio est ebrium; quia et amara sunt quae pro hujus vitae amore tolerat, et tamen eamdem amaritudinem caecitate cupiditatis, quasi insensibilitate ebrietatis, ignorat. Mundi enim gloriam sitiens, dum multas pro ea tribulationes suscipit, amarum est quod bibit. Sed quia hoc nimis inhianter sumpsit, ejusdem amaritudinis malum discernere jam pro ipsa ebrietate non sufficit. A sensu rationis alienus, dum quidquid pro mundo sustinet, leve putat, et laboris amaritudinem quam tolerat, ignorat, quia delectabiliter ad cuncta ducitur in quibus poenaliter fatigatur.

CAP. L.-- Scrutemur vias nostras (Thren. III, 40). (Moral. XVIII, c. 5, n. 10.) Valde apud Deum duo congruunt necessario: ut oratione operatio, et operatione fulciatur oratio. Hinc enim Jeremias ait: Scrutemur vias nostras, levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelum (Thren. III, 40). Vias enim nostras scrutari est cogitationum interna discutere. Corda vero cum manibus levat qui orationem suam cum operibus roborat. Nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat et manus non levat; quisquis vero operatur et non orat, manus levat et cor non levat.

CAP. LI.-- Opposuisti nubem, ne transeat oratio (Thren. III, 44). (Moral. XXVIII, c. 17, n. 37.) Sancti viri qui etiam alienae negligentiae compatiuntur, et se pati aestimant quod pati alios sentiunt, Deo orantes dicunt: Opposuisti nubem, ne transeat oratio (Thren. III, 44). Ac si aperte dicant: Menti nostrae, terrenis voluptatibus assuetae, curarum suarum phantasmata justo judicio objicis, quibus eam in ipsa orationis suae intentione confundis; et quam infimis desideriis deditam non ignoras, recte caecatam ab intuenda lucis tuae perspicuitate reverberas; ut cum in te intenditur, ipso a te cogitationum suarum nubilo reflectatur; et quae terrena haec assidue cogitat, quia vult, haec etiam toleret in oratione, cum non vult.

CAP. LII.-- Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48). (Reg. pastoral. III, part. c. 29.) Peccatores singula quaeque admissa considerare debent, ut dum per unumquodque erroris sui inquinationem deflent, simul se ac totos lacrymis mundent. Unde per Jeremiam dicitur, cum Judaeae singula delicta pensaret: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48). Divisas ex oculis aquas deducimus, cum peccatis singulis dispertitas lacrymas damus. Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet; sed dum nunc hujus, nunc illius culpae memoria acrius tangitur, simul de omnibus in singulis commota purgatur.

CAP. LIII.-- Lapsa est in lacum vita mea (Thren. III, 53). (Moral. XXVI, c. 36, n. 65.) Cum Jeremias Judaeam in iniquitatibus longa consuetudine obrutam fuisse conspiceret, in lamentis suis sub ejus specie seipsum deplorat, dicens: Lapsa est in lacu vita mea, et posuerunt lapidem super me (Thren. III, 53). In lacum vita labitur, cum labe iniquitatis inquinatur, lapis vero superponitur, cum etiam dura consuetudine mens in peccato devoratur; ut et si velit exsurgere, jam utcunque non possit, quia moles desuper malae consuetudinis premit.

CAP. LIV.-- Quomodo obscuratum est auro? (Thren. IV, 1.) (Reg. Pastoral. sec. part., c. 7; Moral. l. XXVII, cap. 43, et l. XXXIV, cap. 15; Reg. past. ibid.) Magno dolore charitatis Jeremias sub destructione templi deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Thren. IV, 1). Quid auro quod caeteris metallis praeeminet, nisi excellentia sanctitatis? Quid colore optimo, nisi cunctis amabilis reverentia religionis exprimitur? Quid sanctuarii lapidibus, nisi sacrorum ordinum personae signantur? Quid platearum nomine, nisi praesentis vitae latitudo figuratur? Quia enim Graeco eloquio πλάθος latitudo dicitur, profecto a latitudine plateae sunt vocatae. Aurum vero obscuratum doluit, quia in quibusdam claritatem innocentiae et religionis, versam in culpae nigredinem vidit. Aurum quippe obscuratur, cum subsequentibus iniquitatem tenebris, justitiae pulchritudo deseritur: cum terrenis actibus spiritualis vita polluitur. Color optimus mutatur, cum splendor innocentiae in foeditatem vertitur culpae. Color optimus commutatur, cum quorumdam qui degere religiose credebantur, existimatio anteacta minuitur; nam cum quilibet post sanctitatis habitum terrenis se actibus inserit, quasi colore permutato ante humanos oculos ejus reverentia despecta pallescit. Sanctuarii quoque lapides in plateas disperguntur, cum causarum saecularium foris lata itinera expetunt, hi qui ad ornamentum Ecclesiae internis mysteriis, quasi in secretis sanctuarii [ Text., tabernaculi] vacare debuerunt. Ad hoc quippe lapides sanctuarii fiebant, ut in Sancta sanctorum in vestimento summi sacerdotis apparerent. Cum vero ministri religionis a subditis honorem Redemptoris sui ex merito vitae non exigunt, sanctuarii lapides in ornamento pontificis non sunt. Qui nimirum sanctuarii lapides dispersi per plateas jacent, cum personae sacrorum ordinum, voluptatum suarum latitudini deditae, terrenis negotiis inhaerent. Et notandum quod non hos dispersos in plateis, sed in capite platearum dicit; quia et cum terrena agunt, summi videri appetunt, ut et lata itinera teneant ex voluptate delectationis, et tamen in platearum sunt capite ex honore sanctitatis. Nihil ergo obstat si sanctuarii lapides eosdem ipsos quibus constructum sanctuarium existebat accipimus, qui dispersi in capite platearum jacent, cum sacrorum ordinum viri terrenis actibus ex desiderio inserviunt, ex quorum prius officio sanctitatis gloria stare videbatur. Saecularia itaque negotia aliquando ex compassione sunt toleranda, nunquam vero ex amore requirenda; ne cum mentem diligentis aggravant, hanc suo victam pondere ad ima de coelestibus mergant.

CAP. LV.-- Reddes eis vicem, Domine (Thren. III, 64). (Moral. l. XXXIII, c. 28, n. 49; lib. II, hom. 22 in Evang., num. 4.) De Judaeis contra praecepta Domini superba se defensione tuentibus per Jeremiam dicitur: Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum (Thren. III, 64). Moxque eamdem vicem expressius subdidit, dicens: Dabis scutum cordis laborem tuum (Ibid. 65). Labor Domini apparens inter homines, passibilis ejus humanitas fuit; quam Judaei superbe sapientes despexerunt, cumque immortalem credere dedignati sunt, quem natura passibili mortalem viderunt. Cumque ejus humilitatem conspicerent, fastibus superbiae obdurati, summa cura moliti sunt ne eorum mentes sancta praedicantium verba penetrarent. Dum ergo eis Dominus vicem malorum operum redderet, dedit eis scutum cordis laborem suum: quia recto judicio inde illos contra se superbe obstinatos exhibuit, unde ipse pro nobis in infirmitate laboravit. Repulerunt quippe a se verba praedicantium, quia dedignati sunt in Domino infirma passionum. Laborem igitur Domini contra eumdem Dominum scutum cordis habuerunt, quia superbe sapientibus eo despectus apparuit, quo propter eos humilis fuit. Ne enim praedicationis spicula eorum corda penetrarent, dum passionis ejus laborem dedignati sunt, quasi eumdem laborem illius pro scuto tenuerunt; ut eo ad se transire praedicatorum ejus verba non permitterent, quo cum laborare usque ad mortem videant [ Text. viderunt].

CAP. LVI.-- Posui arenam terminum mari (Jerem. V, 22). (Moral. IX, c. 10, n. 11.) Cunque Judaei superbe sapientes, morem suum vi praeceptorum Christi discipulorum praedicatione destrui conspicerent, in persecutionis procellas adversus eos se commoventes mirabiliter extulerunt. Sed has supernorum Conditor, sublevata virtute suorum praedicatorum mirabilius stravit, sicut scriptum est: Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus (Psal. XCII, 4). Ministros enim suos plus ostendit posse per miracula, quam potestates terrenae tumuerant per iram. Unde bene etiam per Jeremiam Dominus exteriora narrans, interiora denuntians, ait: Posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit; et commovebuntur, et non poterunt, et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud (Jerem. V, 22). Arenam quippe Dominus terminum mari posuit, quia ad frangendam mundi gloriam abjectos et pauperes elegit. Cujus nimirum maris fluctus intumescunt, cum potestates saeculi ad commotionem persecutionis exsiliunt; sed transire arenam maris nequeunt, quia despectorum miraculis et humilitate franguntur.

CAP. LVII.-- Sed et lamiae nudaverunt mammam (Thren. IV, 3). (Moral. XIX, c. 18, n. 27.) Tempore Antichristi cum sancta Ecclesia adversitate premetur, haereticis et pravis quibusque praedicatoribus licentia locutionis dabitur. Quod longe ante Jeremias intuens, ait: Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos (Thren. IV, 3). Quid namque lamias, nisi haereticos appellat, humanam quidem faciem, sed belluina per impietatem corda gestantes, qui tunc mammam nudant cum errorem suum libere praedicant? Tunc catulos lactant, quia male sequaces parvulorum animas, dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant.

CAP. LVIII.-- Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli (Thren. IV, 19). (Moral. lib. XXXI, cap. 47.) Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis coeli (Thren. IV, 19). Aquilarum nomine insidiatores spiritus intelliguntur. Persecutores itaque nostri velociores aquilis coeli sunt, cum contra nos tanta maligni homines faciant, ut ipsas etiam aerias potestates inventionibus malitiae praeire videantur.

CAP. LIX.-- Candidiores Nazaraei ejus nivei (Thren. IV, 7 et 8). (Moral. XXXII, c. 22, n. 46 et 42.) Nonnunquam hi qui viam sanctitatis appetunt, errore lapsi tardius emendantur. Rectum quippe aestimant esse quod agunt et idcirco suo judicio enixius serviunt. Unde Jeremias cum diceret: Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, saphiro pulchriores. Denigrata est facies eorum super carbones, et non sunt cogniti in plateis; illico adjunxit: Adhaesit cutis eorum ossibus; aruit, et facta est quasi lignum (Thren. IV, 7, 8). Quid enim Nazaraeorum nomine, nisi abstinentium et continentium vita signatur, quae nive et lacte candidior [ Text., nitidior] dicitur? Nix enim ex aqua congelascit quae desuper venit, lac autem ex carne exprimitur, quae in inferioribus nutritur. Quid vero per nivem, nisi candor vitae coelestis? Quid per lac, nisi temporalis dispensationis administratio designatur? Et quia plerumque continentes viri in Ecclesia tam mira opera faciunt, ut ab eis multi qui coelestem vitam tenuerant, multi qui terrenam [ Text., terrena] bene dispensaverunt superari videantur, et candidiores nive, et nitidiores lacte referuntur. Qui etiam quia per fervorem spiritus antiquorum et fortium patrum nonnunquam vincere vitam videntur, recte adjungitur: Rubicundiores ebore antiquo. Dum enim ruboris nomine [ Text. nomen] exprimitur, sancti desiderii flamma signatur. Ebur vero esse os magnorum animalium non ignoramus. Ebore itaque antiquo rubicundiores sunt, quia saepe ante humanos oculos nonnullis praecedentibus patribus studii ferventioris existunt. De quibus ut simul totum ostendatur, adjungitur: saphiro pulchriores. Etherei quippe coloris est saphirus, et quia praecedentes multos et ad superna tendentes per coelestem conversationem videntur vincere, narrantur saphiro pulchriores exstitisse. Sed plerumque dum virtutum copia etiam plus quam expedit prosperatur, in quadam sui fiducia mens adducitur, et decepta praesumptione propria, repente peccato subripiente fuscatur. Unde repente [ Text., recte] subjungitur: Denigrata sicut [Text. est super] carbones facies eorum. Nigri enim post candorem fiunt, quia amissa Dei justitia, cum de se praesumunt, in ea etiam quae non intelligunt peccata dilabuntur. Et quia post amoris ignem ad frigus torporis veniunt, exstinctis carbonibus ex comparatione praeferuntur. Nonnunquam enim dum timorem Dei per sui fiduciam deserunt, etiam frigidis mentibus frigidiores fiunt. De quibus recte subjungitur: Non sunt cogniti in plateis. Platea quippe Graeci sermonis ratione pro latitudine dicitur. Quid vero est humanae menti angustius quam voluntates proprias frangere? De qua fractione Veritas dicit: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). Quid autem latius quam nullis propriis voluntatibus reluctari, et quaquaversum impulsus arbitrii duxerit, se sine retractione diffundere? Qui ergo per fiduciam sanctitatis, postposito meliorum judicio, se sequuntur, quasi per plateas pergunt. Sed non sunt cogniti in plateis, quia de vita sua aliud ostenderant, quando frangendo voluntates proprias in angusto se calle retinebant. Et bene additur: Adhaesit cutis eorum ossibus. Quid enim in osse, nisi duritia, fortitudinis? Quid in cute, nisi mollities exprimitur infirmitatis? Cutis ergo eorum adhaerere ossibus dicitur, quia ab eis prava sentientibus infirmitas vitii duritia virtutis putatur. Infirma enim sunt quae faciunt, sed elationis fiducia decepti, fortibus ea suspicionibus jungunt; et quo de se magna sentiunt, eo de sua nequitia emendari contemnunt. Unde et recte adjungitur: Aruit et facta est quasi lignum. Culpa quippe eorum tanto insensibilior redditur, quanto apud eos etiam laudabilis habetur: quam recte aridam asserit, quia nulla sui cognitione virescit. Cum itaque error ab eis virtus creditur, difficilius emendatur; et tanto tardius mens eorum vitium suum deserit, quanto per virtutis speciem decepta, praemiorum etiam de eo retributionem quaerit. Facile autem culpa corrigitur, quae et erubescitur; quia esse culpa sentitur, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat per infinita saeculorum saecula.

LIBER QUINTUS. De Testimoniis in Ezechielem prophetam. CAPUT PRIMUM.-- De electri specie in medio ignis (Ad Ezech. I). (Moral. lib. XXVIII, c. I, n. 5.) Aliquando rebus per angelos loquitur Deus, cum nil verbo dicitur, sed ea quae futura sunt, assumpta de elementis imagine, nuntiantur; sicut Ezechiel, nil verborum audiens, electri speciem in medio ignis vidit (Ezech. I), ut videlicet dum solam speciem aspiceret, quae erant in novissimis ventura sentiret. Electrum quippe ex auri et argenti metallo miscetur, in qua permixtione argentum clarius redditur, et fulgor auri temperatur. Quid ergo in electro nisi Mediator Dei et hominum demonstratur? qui dum se [ Text., semetipsum] nobis ex divina et humana natura composuit, humanam per deitatem clariorem reddidit, et divinam per humanitatem nostris aspectibus temperavit. Quod enim virtute divinitatis ejus tot miraculis humanitas fulsit, ex auro crevit argentum; et quod per carnem cognosci Deus potuit, quodque per carnem tot adversa toleravit, quasi ex argento temperatum est aurum: quod bene in medio ignis ostenditur, quia incarnationis ejus mysterium subsequentis judicii flamma comitatur. Scriptum quippe est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit filio (Joan. V, 22).

CAP. II.-- De facie quatuor animalium (Ad Ezech. I). (Moral. XXXI, c. 47, n. 94.) Cum Ezechiel quatuor animalia describeret se vidisse (Ezech. I), in eis sibi hominis, leonis, bovis et aquilae faciem testatur apparuisse. Et quamvis singula ad unumquemque evangelistam conveniant, dum alius humanae nativitatis ordinem; alius per mundi sacrificii mactationem, quasi vituli mortem; alius potestatis fortitudinem, quasi leonis clamorem insinuat; alius nativitatem verbi intuens, quasi ortum solem aquila aspectat; possunt tamen haec quatuor animalia ipsum suum caput cujus sunt membra signare. Ipse namque homo est, quia naturam nostram veraciter suscepit; et vitulus, quia pro nobis patienter occubuit; et leo, quia per divinitatis fortitudinem susceptae mortis vinculum rupit; et ad extremum aquila, quia ad coelum de quo venerat, rediit. Homo ergo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila ad coelos ascendendo.

CAP. III.-- Manus hominis erant sub pennis eorum (Ezech. I, 8). (Moral. VI c. 37, n. 61.) Ezechiel animalia volantia contemplatus, ait: Manus hominis sub pennis eorum erant (Ezech. I, 8). Quid per pennas animalium, nisi contemplationes eorum possumus dicere [ Text., sentire sanctorum], quibus ad summa transvolant, et terrena deserentes sese in coelestibus librant? Quid per manus, nisi operationes accipimus? cum enim sancti in proximi amore se dilatant, bona quae praevalent etiam corporaliter administrant; sed eorum manus sub pennis sunt, quia actionis suae opera virtute contemplationis vincunt.

CAP. IV.-- Junctaeque erant pennae eorum (Ezech. I, 8). (Moral. XXIX, c. 31, n. 71.) Cum Ezechiel diversi generis animalia se vidisse diceret adjunxit: Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum (Ezech. I, 8). Pennae animalium alterius ad alterum junctae sunt, quia etsi dissimilia sunt quae agunt, uno tamen eodemque sensu sibi sanctorum voces et virtutes sociantur; et quamvis alius rationabiliter cuncta agendo sit homo, alius in passionibus fortis adversa mundi non timendo sit leo, alius per abstinentiam seipsum vivam hostiam offerendo sit vitulus, alius in alta se rapiendo contemplationis volatu sit aquila; pennis tamen se dum volant tangunt, quia et confessione vocum et virtutum sibi unanimitate junguntur.

CAP. V.-- Non revertebantur cum incederent (Ezech. I, 9). (Moral. X, c. 15, n. 31.) In activa vita sine defectu et indefesse persistens mens figitur, a contemplativa vero infirmitatis suae pondere victa descendendo lassatur, et ad hanc magnis conatibus per intervalla temporum reformatur. Quod breviter Ezechiel insinuat, cum eorum quae viderat motus animalium narrat, dicens: Non revertebantur cum incederent (Ezech. I, 9), et paulo post subjunxit: Et animalia ibant et revertebantur (Ibid., XIV). Sancta quippe animalia aliquando vadunt, et minime redeunt, aliquando vadunt et protinus revertuntur, quia electorum mentes cum per collectam sibi activae vitae gratiam erroris viam deserunt, redire ad mala mundi nesciunt quae reliquerunt. Cum vero per contemplationis aciem ab hac eadem activa vita suspendunt, eunt et redeunt, quia per hoc quod diu sustinere [ Text., persistere] minime in contemplatione sufficiunt, se ad operationem rursus fundunt; ut in his quae sibi juxta sunt se exercendo refoveant, et super se iterum surgere contemplando convalescant.

CAP. VI.-- In circuitu et intus plena erant oculis (Ezech. I, 18). (Moral. XIX, 6., 12, n. 20.) Sancti omnes foris se et intus circumspiciunt, et reprehendi [ Text. reprehendendo] se exterius, vel iniquos se interius videri invisibiliter timent. Hinc est quod animalia quae per Ezechielem videntur, in circuitu et intus plena oculis esse memorantur (Ezech. I, 18). Quisquis enim exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet. Sancti vero omnes quia et exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla fratribus praebeant, et interiora sua vigilanter attendunt, quia se irreprobabiles interni judicis obtutibus parant, et in circuitu oculos et intus habere perhibentur.

CAP. VII.-- Stabant et summittebant alas suas (Ezech. I, 25). (Moral. XXXV, c. 2, n. 3.) Ezechiel loquens de quatuor animalibus, dicit: Cum fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas (Ezech. I, 25). Quid per volatum animalium, nisi evangelistarum et doctorum sublimitas designatur? vel quid sunt alae animalium, nisi sanctorum contemplationes eos ad coelestia sublevantes? Sed cum fit vox supra firmamentum, quod super eorum caput est, stantes submittunt alas suas; quia cum internam vocem supernae sapientiae audiunt, quasi volatus sui alas deponunt, quia videlicet ipsam veritatis altitudinem minus se contemplari posse cognoscunt. Ad vocem ergo desuper venientem alas deponere est, cognita superna potentia, virtutes proprias humiliare, et consideratione Creatoris nihil de se aliud quam abjecta sentire.

CAP. VIII.-- Audivi vocem alarum (Ezech. I, 24). (Moral. XXIV, cap. 8, n. 19, 20, 21.) Cum Ezechiel animalia volantia descripsisset, adjunxit: Audivi vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram (Ezech. I, 24). Quid alas animalium, nisi virtutes debemus sentire sanctorum, qui dum terrena despiciunt, ad coelestia volando sublevantur? Volantia itaque animalia aliis suis se vicissim feriunt, quia sanctorum mentes in eo quod superna appetunt, consideratis invicem alterius virtutibus excitantur. Ala enim sua me percutit qui exemplo sanctitatis propriae ad melius me accendit, et ala mea vicinum animal ferio, si aliquando alteri opus bonum quod imitetur ostendo. Magna namque sollicitudine meliorum vitam conspicere debemus, quia ad curam nostrae meliorationis accingimur, quando id virtutis in aliis cernimus quod non habemus. Tanto vero ardentius ad humilitatem proficimus, quanto ex bonis quae nos habemus inferiores nos habentibus ea pensamus, et ab elatione reprimimur, et ad provectus studium accendimur. Sancti enim viri dum virtutum consideratione vicissim alios sibi praeferunt, volantia animalia alarum percussione se tangunt, ut eo ad volatum se altius excitent, quo humilius alter in altero quod admiretur videt. Reprobi vero non in meliorum vestigia, sed deteriorum vitam et exempla considerant, quibus meliores se esse gloriantes superbiendo praeferunt; et idcirco proficere ad meliora non possunt, quia hoc sibi sufficere credunt quod pessimos antecedunt.

CAP. IX.-- De libro in quo erant lamentationes et carmen et vae (Ezech. II, 9). (Moral. l. XX, c. 16, n. 27.) Quia ad aeterna gaudia redire non possumus, nisi per temporalia detrimenta, tota Scripturae sacrae intentio est, ut spes manentis laetitiae nos inter haec transitoria adversa corroboret. Unde Ezechiel librum se testatur accepisse, in quo scriptae erant lamentationes, et carmen, et vae (Ezech. II, 9). Quid enim libro hoc nisi divina eloquia figurantur? quae quia et nobis lacrymas luctusque praecipiunt, lamentationes in eo scriptae referuntur. Carmen quoque et vae continent, quia sic de spe gaudium praedicant, ut in praesenti tamen pressuras et angustias indicent. Carmen et vae continent, quia et si illuc dulcia appetimus, prius necesse est ut hic amara toleremus.

CAP. X.-- Linguam tuam adhaerere faciam palato (Ezech. III, 26). (Moral. lib. XXX, c. 27, n. 82; lib. I, hom. 17 in Evang., num. 3; Ibid. Moral. lib. XXX, c. 27, n. 82 et 83.) Saepe doctori verbum pro gratia tribuitur auditoris, et saepe pro auditoris culpa subtrahitur sermo doctori, sicut ad Ezechielem contra Israel dicitur: Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, quia domus exasperans es (Ezech. III, 26). Ac si aperte dicat: Idcirco tibi praedicationis sermo tollitur, quia dum me in suis actionibus plebs exasperat, non est digna cui exhortatio veritatis fiat. Aliquando enim sermo praedicationis propter utrosque, doctorem scilicet et auditorem, datur; aliquando propter utrosque subtrahitur. In his ergo quae ubertim praedicat doctor, nulla se elatione efferat, ne fortasse non pro sua, sed pro auditoris gratia ejus repleatur lingua. Et in his quae doctor steriliter dicit, auditor non succenseat; ne fortasse doctoris lingua non pro sua, sed pro auditoris reprobatione torpescat. Cur autem quilibet de doctrina superbiat, cum occulto judicio vel cui quando detur, vel quando cui subtrahatur ignorat. Inter haec igitur cum vel pro quo sermo detur, vel propter quem subtrahatur ignoramus, unum est salubre remedium, nec de iis quae aliis majus accepimus nosipsos extollere, nec de eo alterum quod minus acceperit irridere.

CAP. XI.-- Sume tibi laterem (Ezech. IV, 1). (Regul. pastor. II part. c. 10; IV part.; II part. c. 10; Moral. lib. XXVI, c. 6, n. 10.) Debitum rectorum est supernae patriae gloriam auditoribus per vocem praedicationis ostendere, quanta in hujus vitae itinere tentamenta antiqui hostis latrent aperire, et subditorum mala quae tolerari leniter non debent, cum magna zeli austeritate [ Text., asperitate] corrigere; ne si minus contra culpas accenduntur, culparum omnium ipsi rei teneantur. Unde ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, sume tibi laterem (Ezech. IV, 1). Notandum est, quod quoties ad contemplanda coelestia propheta Ezechiel ducitur, prius filius hominis vocatur. Ac si aperte Dominus admoneat, dicens: Ne de his quae vides cor in elatione subleves, cautus perpende quod es, ut cum summa penetras, esse te hominem recognoscas; quatenus dum ultra te raperis, ad teipsum sollicitus infirmitatis tuae freno revoceris. Ezechieli igitur magistrorum speciem tenenti dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem. Doctores quippe laterem sibi sumunt, cum terrenum cor auditorum ut doceant apprehendunt. Quem laterem coram se ponunt, quia tota illud sollicitudinis intentione custodiunt: in quo et civitatem Jerusalem jubentur describere, quia praedicando terrenis cordibus, curant summopere quanta sit supernae pacis visio, demonstrare. Sed quia incassum gloria patriae coelestis agnoscitur, nisi et quanta huic irruant hostis callidi tentamenta noscantur, apte subjungitur: Et ordinabis adversus eam obsidionem (Ibid., 2). Sancti enim praedicatores obsidionem circa laterem in quo Jerusalem descripta est ordinant, cum terrenae menti sed jam supernam patriam requirenti, quanta eam in hujus vitae tempore vitiorum impugnet adversitas demonstrant. Cum enim unumquodque peccatum quomodo menti [ Text., proficientibus] insidietur ostenditur, quasi obsidio circa civitatem Jerusalem voce praedicatoris ordinatur. Sed quia non solum insinuatur quomodo mentem vitia expugnent, sed etiam quomodo custoditae virtutes roborent, subjungitur: Et aedificabis munitiones (Ibid.). Munitione sanctus praedicator aedificat, cum quae virtutes quibus vitiis obvient insinuat. Et quia crescentibus virtutibus, plerumque tentationis bella augentur, bene adhuc subditur: Et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Aggerem comportat, cum praedicator quisque molem crescentis tentationis indicat; et contra Jerusalem castra erigit, cum rectae intentioni audientium hostis callidi circumventiones patefacit, et quasi incomprehensibiles insidias praedicit. Et in gyro parietes ponit, cum tentationum aculeos in hac vita nos undique circumdantes, et virtutum murum perforantes innotescit. Sed cuncta haec licet subtiliter Rector insinuet, nisi contra delicta singulorum aemulationis spiritu ferveat, nullam sibi in perpetuum absolutionem parat. Unde recte additur: Et tu sume tibi sartaginem ferream (Ibid., 30). Per sartaginem frixura mentis, per ferrum vero fortitudo ostenditur increpationis. Quid vero acrius doctoris mentem quam zelus Domini frigit et excruciat? Et quia quisquis zelo Dei contra peccantes accenditur, forti in perpetuum custodia munitur, ne ex neglecta praedicationis et regiminis cura damnetur, recte subditur: Et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem (Ibid.). Sartago ferrea murus ferreus inter prophetam et civitatem ponitur, quia cum nunc fortem zelum doctores exhibent, eumdem postmodum inter se et auditores suos fortem munitionem tenent: ne tunc ad vindictam destituti sint, si nunc fuerent in correctione dissoluti. Nunc ergo doctores necesse est ut appetant zeli ardoribus frigi, ne cogantur post de torpore negligentiae igne gehennae cruciari.

CAP. XII.-- Sume tibi gladium (Ezech. V, 1). (Moral. l. II, cap. 35.) Fili hominis, sume tibi gladium et duces per caput tuum et per barbam tuam (Ezech. V, 1). Hoc prophetae facto judicium Redemptoris exprimitur, qui in carne apparens caput rasit, quia a Judaico sacerdotio praeceptorum suorum sacramenta abstulit. Barbam rasit, quia regnum Israeliticum deserens, decorem virtutis ejus amputavit.

CAP. XIII.-- Missa similitudo manus apprehendit me (Ezech. VIII, 3). (Moral. l. XXXI, cap. 12, n. 19.) Sancti viri dum cogitationes cordis a visibilium appetitu constringendo, intra seipsos colligunt, occulta etiam aliena delicta deprehendunt. Unde per Ezechielem dicitur: Emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter coelum et terram, et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad Aquilonem, ubi erat statutum idolum Zeli, ad aemulationem provocandam (Ezech. VIII, 3). Quid est cincinnus capitis, nisi collectae cogitationes mentis, ut non sparsae fluant [ Text., diffluant), sed per disciplinam constrictae subsistant? Manus ergo desuper mittitur, et propheta per cincinnum capitis elevatur, quia cum nostra mens se per custodiam colligit, vis superna sursum nos ab infimis trahit. Bene ergo inter terram et coelum sublevatum se asserit, quia quilibet sanctus in carne mortali positus, plene quidem adhuc ad superna non pervenit, sed jam tamen ima derelinquit. In visione vero Dei in Jerusalem ducitur, quia videlicet unusquisque proficiens per charitatis zelum, qualis esse Ecclesia debeat contemplatur. Bene quoque additur quia juxta ostium interius ductus est quod respiciebat ad Aquilonem; quia nimirum sancti, viri, dum per aditum internae contemplationis aspiciunt, plus prava intra Ecclesiam fieri quam recta deprehendunt, et quasi in Aquilonis parte oculos, id est ad solis sinistram flectunt, quia contra vitiorum frigora charitatis se stimulis accendunt. Ubi et subjungitur, quia illic erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. Dum enim intra sanctam Ecclesiam a nonnullis specie sola fidelibus rapinas et vitia perpetrari considerant, quid aliud quam in Jerusalem idolum vident? Quod idolum zeli dicitur, quia per hoc contra nos aemulatio superna provocatur; et tanto districtius delinquentes ferit, quanto nos charius Redemptor amat.

CAP. XIV.-- Fili hominis, fode parietem (Ezech. VIII, 8). (Moral. XXVI, c. 6, n. 7.) Sancti doctores saepe solent exaggerare delinquentium vitia, et ex quibusdam signis publicis rimari occulta, ut possint ex minimis cognoscere majora. Unde ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem (Ezech. VIII, 8). Per Ezechielem praepositorum persona significatur; per parietem duritia subditorum: et quid est parietem fodere, nisi acutis inquisitionibus et asperis correptionibus duritiam cordis aperire? et cum perfodisset parietem, apparuit ostium; quia cum cordis duritia percunctationibus et asperis increpationibus scissa aperitur, quasi quaedam janua ostenditur ex qua omnia in eo qui corripitur cogitationum interiora videantur. Unde et sequitur: Ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt (Ibid., 9). Quasi ingreditur ut abominationes videat, qui discussis quibusdam signis exterius apparentibus, ita corda subditorum penetrat, ut cuncta ei quae illicite cogitantur innotescant. Unde et subdit: Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio (Ibid., 10). In reptilibus cogitationes omnino terrenae signantur, in animalibus vero, jam quidem aliquantulum a terra suspensae, sed adhuc terrenae mercedis praemia requirentes. Nam reptilia toto ex corpore terrae inhaerent, animalia vero ventre a terra suspensa sunt appetitu tamen gulae ad terram semper inclinantur. Reptilia itaque sunt intra parietem, cum cogitationes volvuntur in mente, quia a terrenis desideriis nunquam levantur. Animalia quoque sunt intra parietem, cum et si qua jam justa, si qua honesta cogitantur, appetendis tamen lucris temporalibus honoribusque deserviunt; et per seipsa quidem jam quasi a terra suspensa sunt, sed adhuc per ambitum, quasi per gulae desiderium, sese ad ima submittunt. Unde et bene subditur: Et universa idola domus Israel depicta erant in pariete (Ibid.). Scriptum quippe est, et avaritia quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5). Recte ergo post animalia, idola describuntur, quia et si honesta actione quasi a terra nonnulli se erigunt, ambitione tamen inhonesta seipsos ad terram deponunt. Bene autem dicitur: depicta erant, quia dum exteriorum rerum intrinsecus species attrahuntur, in corde quasi depingitur quidquid fictis imaginibus cogitatur. Notandum itaque est quia prius foramen in pariete, et deinde ostium cernitur, tunc demum occulta abominatio demonstratur; quia uniuscujusque peccati prius signa forinsecus, deinde janua iniquitatis aperte ostenditur, et tunc demum omne malum quod intus latet aperitur. Idcirco ergo etiam sancti doctores graviter solent minuta discutere, ut ab extremis exterioribus ad occulta majora possint pervenire.

CAP. XV.-- Ecce sex viri veniebant de via superioris portae (Ezech. IX, 2). (Moral. XXII, c. 18, n. 44.) Novum Testamentum Dominus ad redemptionem nostram veniens in extremo condidit, quod bene Ezechiel denuntiat, dicens: Ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad Aquilonem (Ezech. IX, 2). Quid namque aliud in sex viris venientibus, nisi sex aetates humani generis designantur? Quae de via portae superioris veniunt, quia a conditione paradisi sicut ab ingressu mundi a superioribus generationibus evolvuntur? Quae porta ad Aquilonem respicit, quia videlicet mens humani generis vitiis aperta, nisi calorem charitatis deserens, torporem mentis appeteret, ad hanc mortalitatis latitudinem non exisset. Et uniuscujusque vas interitus in manu ejus (Ibid.); quia unaquaeque generatio, singulis quibusque aetatibus evoluta ante Redemptoris adventum, in sua operatione habuit unde poenam damnationis sumpsit. Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis (Ibid.), quia Redemptor noster qui etiam de sacerdotali tribu juxta carnem parentes habere dignatus est, vestitus lineis perhibetur: vel certe quia linum de terra, non autem sicut lana de corruptibili carne nascitur; quia qui indumentum sui corporis ex matre virgine non autem ex corruptione commixtionis sumpsit, profecto ad nos vestitus lineis venit. Et atramentarium scriptoris ad renes ejus (Ibid.). In renibus posterior pars corporis est; et quia ipse Dominus, postquam pro nobis mortuus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, tunc Testamentum Novum per apostolos scripsit, vir iste atramentarium ad renes habuit. Qui enim Scripturam novi Testamenti postquam discessit condidit, atramentarium quasi ad renes habuit [ Text., a tergo portavit].

CAP. XVI.-- Non ascendistis ex adverso (Ezech. XIII, 5). (Lib. I, ep. 25 edit. recent.) Saepe doctores humanam amittere gratiam formidantes loqui libere recta pertimescunt. Hinc eos per Ezechielem Dominus increpat, dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5). Ex adverso ascendere est pro defensione commissi gregis quibuslibet hujus mundi potestatibus libera voce contraire; et in die Domini pro domo Israel stare est et murum opponere pravis decertantibus ex amore justitiae resistere, et fideles innocentes [ Text., Est pravis decertantibus ex justitiae amore resistere; et murum opponere, est fideles innocentes, etc.] contra perversorum injustitiam ex justitiae auctoritate vindicare. Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam tacendo terga praebuisse? Qui nimirum si pro grege se objicit, murum pro domo Israel hostibus opponit.

CAP. XVII.-- Vae his qui consuunt pulvillos (Ezech. XIII, 18). (Moral. lib. XVIII, c. 4, n. 8. Regul. III. past. part. c. 8. Mor. ibid.). Sunt nonnulli qui dum male facta hominum laudibus efferunt, augent quae increpare debuerunt. Hinc per Ezechielem dicitur: Vae his qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub omni capite ad capiendas animas (Ezech. XIII, 18). Ad hoc pulvillus ponitur, ut molliter quiescatur. Pulvillos itaque sub omni cubito manus ponere, est cadentes a sua rectitudine animas et in hujus mundi se delectatione reclinantes, blanda adulatione fovere. Quasi enim pulvillo cubitus vel cervicalibus caput jacentis excipitur, cum correctionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities favoris adhibetur, ut in errore molliter jaceat, quem nulla asperitas contradictionis pulsat. Quisquis ergo male agentibus adulatur, pulvillum sub cubito vel capite jacentis ponit; ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. Hinc per eumdem prophetam scriptum est: Ipse aedificabat parietem, et illi liniebant eum (Ezech. XIII, 10). Parietis quippe nomine peccati duritia designatur. Aedificare ergo parietem, est contra se quempiam obstacula peccati construere; sed parietem liniunt qui peccata perpetrantibus adulantur, ut quod illi perverse agentes aedificant isti adulantes quasi nitidum reddant.

CAP. XVIII.-- Mortificabant animas quae non moriuntur (Ezech. XIII, 19). (Lib. II, hom. 26, in Evang. num. 5.) Solvendi et ligandi auctoritatem in Ecclesia suscipiunt qui regiminis sortiuntur gradum, et quia plerumque contingit ut hic judicii locum teneat cui ad locum vita non concordat, saepe agitur ut vel damnet immeritos, vel ligatus ipse solvat alios. Saepe in solvendis et ligandis subditis suae voluntatis motum, non autem causarum merita sequitur. Saepe erga quemlibet odio vel gratia movetur. Judicare vero digne de subjectis nequeunt qui in eorum causis vel sua odia, vel gratiam sequuntur. Unde per Ezechielem dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XIII, 19). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat; et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi et solvendi potestas exercenda.

CAP. XIX.-- De tribus viris liberatis, Noe scilicet, Daniel et Job (Ad Ezech. XIV, 14). (Moral. lib. XXXII, cap, 20; et hom. 4, lib. II, in Ezech. n. 5.) Post apostolos tres distinctiones in Ecclesiae conversatione secutae sunt: rectorum, continentium, et conjugatorum. Unde Ezechiel tres liberatos viros audisse se asserit, Noe scilicet, Daniel, et Job (Ezech. XIV, 14). Quid ergo [ Text., enim] per Noe qui arcam in undis rexit, nisi praepositorum ordo signatur, qui, dum ad formam populis praesunt, sanctam Ecclesiam in tentationum fluctibus regunt? Et quid per Danielem cujus mira abstinentia scribitur, nisi continentium vita figuratur, qui dum cuncta quae mundi sunt deserunt, despectae Babyloniae alta mente dominantur? Quid per Job, nisi bonorum conjugum vita signatur, qui de rebus mundi quas possident, dum pia opera faciunt, quasi per terrae viam ad coelestem patriam tendunt.

CAP. XX.-- In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus (Ezech. XVI, 4). (Moral. lib. XXXII, c. 14, n. 20.) Seminarium luxuriae feminis in umbilico continetur, sicut Ezechiel testatur; qui sub feminae specie prostitutae Judaeae petulantiam increpans, ait: In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus (Ezech. XVI, 4). In die quippe ortus umbilicum praecidere, est conversionis tempore carnis luxuriam resecare. Quia enim difficile est mala inchoata corrigere, et semel formata deformiter in melius reformare, de ortu suo Judaea reprehenditur, quae dum in Deo nata est, impraecisum umbilicum retinuit, quia fluxa luxuriae non abscidit.

CAP. XXI.-- Habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es (Ezech. XVI, 15). (In Reg. past. IV part.) Sub Jerusalem specie virtute superbiens anima reprobatur, cum per Ezechielem dicitur: Perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus: et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo (Ezech. XVI, 15). Fiducia quippe suae pulchritudinis animus attollitur, cum de virtutem meritis laeta apud se securitate gloriatur. Sed per hanc eamdem fiduciam ad fornicationem ducitur, quia cum interceptam mentem cogitationes suae decipiunt, hanc maligni spiritus per innumera vitia seducendo corrumpunt. Notandum vero quod dicitur: Fornicata es in nomine tuo, quia cum respectum mens superni Rectoris deserit, laudem protinus privatam quaerit, et sibi arrogare incipit omne bonum, quod ut largitoris praeconio serviret, accepit. Opinionis suae gloriam dilatare desiderat, satagit ut mirabilis cunctis innotescat. In suo ergo nomine fornicatur quae legalis thori connubium deserens, corruptori spiritui in laudis appetitu substernitur.

CAP. XXII.-- Aquila grandis magnarum alarum (Ezech. XVII, 3). (Moral. XXXI, c. 47, n. 94.) Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus evulsit (Ezech. XVII, 3). Haec aquila quis alius nisi Nabuchodonosor rex Babyloniae designatur: quae pro immensitate exercitus, magnarum alarum; pro diuturnitate temporum, longo membrorum ductu; pro multis vero divitiis, plena plumis; pro innumera autem terrenae gloriae compositione, plena varietate describitur. Quae Judaeae celsitudinem petens, nobilitatem regni ejus quasi medullam cedri abstulit; et dum tenerrimam regum prolem a regni sui culmine captivando sustulit, quasi summitatem frondium ejus evulsit.

CAP. XXIII.-- Dedi ei praecepta non bona (Ezech. XX, 25). (Moral. XXVIII, c. 18, n. 41.) Praecepta quae rudi Judaeorum populo et inchoanti Dominus dedit, ipse reprehendit per Ezechielem, dicens: Ego dedi eis praecepta non bona (Ezech. XX, 25). Mala enim quasi mala esse desinunt comparatione pejorum, et bona quasi bona non sunt comparatione meliorum. Nam sicut pejus delinquenti Judaeae de Sodoma et Gomorrha [ Text., atque Samaria] dicitur: Justificasti sorores tuus in omnibus abominationibus tuis quas operata es (Ezech. XVI, 51). Ita melioribus Testamenti novi praeceptis subsequentibus, praecepta bona quae rudibus data sunt, non bona esse memorantur.

CAP. XXIV.-- Versa est mihi domus Israel in scoriam (Ezech. XXII, 18). (In pastor. Reg. III part. c. 13.) Captivo Israelitico populo nec tamen ab iniquitate converso per Ezechielem Dominus exprobrat, dicens: Versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti in aes, stannum, ferrum, et plumbum versi sunt; quia non ad virtutem, sed ad pitia etiam in tribulatione proruperunt (Ezech. XXII, 18). Aes quippe dum percutitur, amplius caeteris metallis sonitum reddit; qui igitur in percussione positus erumpit ad sonitum murmurationis, in aes versus est, in medio fornacis. Stannum vero cum ex arte componitur, argenti speciem mentitur: qui igitur simulationis vitio non caret in tribulatione, stannum factus est in fornace. Ferro vero utitur qui vitae proximi sui insidiatur: ferrum itaque in fornace est, qui nocendi malitiam non amittit in tribulatione. Plumbum quoque caeteris metallis est gravius. In fornace ergo plumbum invenitur, qui sic peccati sui pondere premitur, ut etiam in tribulatione positus a terrenis desideriis non levetur. Hinc per eumdem prophetam scriptum est: Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem (Ezech. XXIV, 6). Ignem quippe nobis tribulationis admovet, ut in nobis rubiginem vitiorum purget; sed nec per ignem rubiginem amittimus, quando et inter flagella vitio non caremus. Hinc propheta dicit [ Text., iterum]: Frustra conflavit conflator; malitiae eorum non sunt consumptae (Jerem. VI, 29).

CAP. XXV.-- In Aegypto subacta sunt ubera earum (Ezech. XXIII, 3). (In Reg. past. III part, c. 28.) Sub Judaeae specie Dominus per Ezechielem corruptis in hoc mundo mentibus transactas culpas ad memoriam revocat, quatenus pollui in futuris erubescant, dicens: In Aegypto subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum (Ezech. XXIII, 3). In Aegypto ubera subiguntur, cum turpi hujus mundi desiderio humanae mentis voluntas substernitur: in Aegypto pubertatis mammae franguntur, cum naturales sensus adhuc in seipsis integris pulsantis concupiscentiae corruptione vitiantur.

CAP. XXVI.-- Sanguis in medio ejus (Ezech. XIV, 7). (Moral. XV, cap. 31.) Gravius est si quis justis potius quam peccatoribus noceat. Unde per Ezechielem dicitur: Sanguis ejus in medio ejus est; super limpidissimam petram effudit illum, non autem super terram, ut possit operiri pulvere (Ezech. XIV, 7). Per terram et pulverem peccatores, per petram vero limpidissimam justum significans, qui gravibus peccatorum contagiis non exasperatur. Sanguis ergo super limpidissimam petram effunditur, quando malitia cruentae mentis in afflictione justae animae grassatur. Cum ergo sit gravius justos quam injustos [ Text. injuste] affligere, multo tamen gravius est, et justis pariter et injustis nocere.

CAP. XXVII.-- Tu signacutum similitudinis Dei (Ezech. XXVIII, 12). (Moral. lib. XXXII, c. 23, n. 47, 48.) Angelo qui primus conditus per Ezechielem dicitur: Tu signaculum similitudinis Dei, plenus sapientia et perfectus decore: in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12). Multa de ejus magnitudine locuturus, primo verbo cuncta complexus est. Quid namque boni non habuit, si signaculum similitudinis Dei fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit, angelo tamen quasi majus aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum similitudinis Dei dicitur; ut quo subtilior est natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur expressa. Hinc est quod primatus ejus potentiam adhuc insinuans, idem propheta subjungit: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum; sardius, topasius, jaspis, chrysolitus, onix, et berillus, saphyrus, carbunculus, et smaragdus (Ibid. 13). Novem dixit genera lapidum, quia nimirum novem sunt ordines angelorum. Nam cum per sacra eloquia angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim aperta narratione memorantur, superiorum civium quantae sint distinctiones ostenditur. Quibus tamen primus angelus opertus fuisse describitur, quia eos quasi vestem ad ornamentum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum comparatione clarior fuit. De cujus illic adhuc descriptione subjungit: Aurum opus decoris tui, et foramina in die qua conditus es, praeparata sunt (Ibid.). Aurum opus decoris ejus exstitit, quia sapientiae claritate canduit quam bene creatus accepit. Foramina vero idcirco in lapidibus fiunt, ut vinculati auro in ornamenti compositione jungantur, et nequaquam a se dissideant quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Hujus ergo lapidis in die conditionis suae foramina praeparata sunt, quia videlicet capax charitatis est conditus; qua si repleri voluisset, stantibus angelis tanquam positis in regis ornamento lapidibus, potuisset inhaerere. Si enim charitatis auro se penetrabilem praebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento regi [ Text., regio] lapis fixus remaneret: habuit ergo lapis iste foramina, sed superbiae vitium charitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro ne cadant, ideo iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis, amoris vinculis ligari contempsit. Nunc vero caeteris lapides qui huic similiter erant perforati, penetrante se invicem charitate, ligati sunt, et hoc in munere isto cadente meruerunt, ut nequaquam jam de ornamento regio cadendo solvantur. Hujus principatus celsitudinem adhuc idem propheta intuens, adjunxit: Tu Cherub extentus et protegens in monte sancto Dei: in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti (Ibid. 14). Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur. Et idcirco iste Cherub dicitur, quia transcendisse cunctos scientia non dubitatur. Qui in medio lapidum ignitorum perfectus ambulavit, quia inter angelorum corda charitatis igne succensa clarus conditionis gloria exstitit. Quem bene extentum et protegentem dicit; omne enim quod extenti protegimus, obumbramus. Et quia comparatione claritatis suae obumbrasse caeterorum claritatem creditur, ipse extentus et protegens fuisse perhibetur. Reliquos quasi obumbrando operuit, qui eorum magnitudinem excellentia majore transcendit. Nam cum Deus cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem reddidit. Hujus etiam primatus eminentiam adhuc idem propheta inspiciens, ait: Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequaverunt summitatem ejus. Platani non fuerunt aequae frondibus ejus; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum ei et pulchritudini ejus, quoniam speciosum fecit eum in multis condensisque frondibus (Ezech. XXXI, 8). Qui namque accipi in cedris, abietibus, et platanis possunt, nisi illa virtutum coelestium procerae celsitudinis agmina, in aeternae laetitiae viriditate plantata? Quae, quamvis excelsa sint condita, huic tamen nec praelata sunt, nec aequata. Qui speciosus factus in multis condensisque frondibus esse dicitur, quia praelatum caeteris legionibus tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita angelorum multitudo decoravit. Ista arbor in paradiso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones accendit. Qui et idcirco peccans sine venia est damnatus, quia magnus sine comparatione fuerat creatus.

CAP. XXVIII.-- Quo pulchrior es, descende et dormi cum incircumcisis (Ezech. XXXII, 19). (Reg. pastor. IV part.; Moral. lib. XXIV, cap. 3.) Extollenti se animae per Ezechielem dicitur: Quo pulchrior es, descende et dormi cum incircumcisis (Ezech. XXXII, 19). Ac si aperte diceretur: Quia ex virtutum decore te elevas: ipsa tua pulchritudine impelleris, ut cadas. Omnis enim qui foeditatem infirmitatis suae considerare negligit, sed per elationis fastum virtutis suae gloriam attendit, unde pulchrior est, inde descendit: quia extollendo se de suis meritis, inde in ima interius [ Text., interitus] corruit, unde gloriosum se esse judicavit. Qui descendens cum incircumcisis dormit, quia in aeterna morte cum caeteris peccatoribus deficit.

CAP. XXIX.-- Ibi Assur et omnis multitudo ejus (Ezech. XXXII, 22). (Moral. IX, c. 60, n. 102 et 103; c. 65, n. 97.) Infinite patens inferni barathrum devorabit quos nunc elatio exaltat inanis; et qui quolibet ex vitio hic voluntatem callidi persuasoris expleverunt, tunc cum duce suo reprobi ad tormenta perveniunt. Et quamvis angelorum et hominum longe sit natura dissimilis, una tamen poena implicat quos unus in crimine reatus ligat. Quod breviter insinuat Ezechiel, qui ait: Ibi Assur et omnis multitudo ejus, et in circuitu ejus sepulchra illius (Ezech. XXXII, 22). Quis namque Assur superbi regis nomine, nisi ille per elationem cadens antiquus hostis exprimitur? Qui pro eo quod multos ad culpam pertrahit, cum cuncta sua multitudine ad inferni claustra descendit. Sepulcra autem mortuos tegunt. Et quis alius mortem acrius pertulit, quam is qui Conditorem suum despiciens vitam reliquit? Quem videlicet mortuum cum humana corda suscipiunt, ejus proculdubio sepulcra fiunt. Sed in circuitu ejus sepulcra illius sunt, quia in quorum se mentibus nunc per desideria sepelit, hos sibi postmodum per tormenta conjungit. Et quoniam nunc in se ipsis reprobi malignos spiritus illicita perpetrando suscipiunt, tunc sepulcra cum mortuis ardebunt. Tunc edax flamma comburet, quos nunc carnis delectatio nolluit. Et in corde et in corpore poenas sentient, qui pravis suis delectationibus ex utroque serviebant, dum hic viverent. Unde per eumdem prophetam dicitur: Descenderunt ad infernum cum armis suis (Ibid. IX, 27). Arma quippe peccantium, sunt membra corporis quibus perversa desideria quae concipiunt exsequuntur. Unde per Paulum dicitur: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13). Cum armis ergo ad infernum descendere, est cum ipsis quoque membris quibus desideria voluptatis expleverunt aeterni judicis tormenta tolerare; ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc suis delectationibus subditi, undique contra justitiam juste judicantis pugnant.

CAP. XXX.-- Quod fractum est non alligastis (Ezech. XXXIV, 4). (In Reg. past. II part., c. 6.) Pastores per Ezechielem Dominus increpat, dicens: Quod fractum est non alligastis; et quod abjectum non reduxistis (Ezech. XXXIV, 4). Abjectus reducitur, cum quisque in culpa lapsus ad statum justitiae, ex pastoralis sollicitudinis vigore, revocatur. Fracturam vero ligamen adstringit, cum culpam disciplina deprimit: ne plaga usque ad interitum defluat, si hanc districtionis severitas non coarctat. Sed saepe deterius frangitur cum fractura incaute colligatur, ita ut gravius scissuram sentiat, si hanc immoderatius ligamenta constringant. Unde necesse ut cum peccati vulnus in subditis corrigendo restringitur, magna se sollicitudine etiam districtio ipsa moderetur, quatenus sic jura disciplinae contra delinquentes exerceat, ut pietatis viscera non amittat.

CAP. XXXI.-- Cum austeritate imperabatis (Ezech. XXXIV, 4). (Moral. XXIII, cap. 13.) Hoc proprium arrogantes pastores habent, ut humiliter nesciant inferre quod docent; et apud se ut [ Text. add. in] quodam summitatis culmine residentes, longe infra se positos velut in imo respiciunt quos docent, quibus non consulendo loqui, sed vix dominando dignantur. Recte autem his per Ezechielem Dominus dicit: Vos autem cum austeritate imperabatis eis et cum potentia (Ezech. XXXIV, 4). Cum austeritate autem et cum potentia imperant, quia subditos suos non tranquille ratiocinando corrigere, sed aspere inflectere dominando festinant.

CAP. XXXII.-- Cum limpidissimam aquam biberetis (Ezech. XXXIV, 19). (In Reg. past. I part., c. 2.) Sunt nonnulli pastores qui solerti cura spiritualia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant, vivendo conculcant. Repente docent quae non opere, sed meditatione didicerunt; et quod verbis praedicant, moribus impugnant. Hinc per Ezechielem Dominus contra contemptibilem pastorum scientiam queritur, dicens (Ezech. XXXIV, 19): Cum [Text. add. ipsi] limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis; et oves meae, quam pedes vestri turbaverant, hanc bibebant [Text., et oves meae quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae ]. Aquam vero limpidissimam pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt; sed eamdem aquam pedibus perturbare est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. Aquam scilicet eorum pedibus turbatam oves bibunt, cum subjecti ea ad exemplum vivendi appetunt, quae praelati pravo opere pervertunt; nec sectantur verba quae audiunt, sed sola pravitatis exempla imitantur quae conspiciunt; qui cum dicta sitiunt, quia per opera pervertuntur, quasi corruptis fontibus in potibus lutum sumunt. Hinc rursum de malis pastoribus per eumdem prophetam Dominus dicit: Facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis (Ezech. XLIV, 12). Nemo quippe in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum vehementer culpa extenditur, quoniam [ Text., quando] pro reverentia ordinis peccator honoratur. Unde fit ut cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur.

CAP. XXXIII.-- Tollam vobis cor lapideum (Ezech. XXXVI, 26). (Moral. X, cap. 14.) Quibusdam per Ezechielem Dominus misericorditer dicit: Tollam vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum (Ezech. XXXVI, 26). Cor lapideum tollit, cum a nobis superbiae duritiam subtrahit; et cor carneum tribuit, cum eamdem nostram protinus duritiam ad sensibilitatem vertit. Quia qui humilitatis viscera gestat, cum sagitta divinae formidinis penetrat. Quisquis vero pertinacia insensibilitatis obdurescit, quasi cor lapideum gerit [ Text., firmat], ne hoc confodiant jacula superni timoris.

CAP. XXXIV.-- De calamo in manu viri (Ad Ezech. XL, 5). (Moral. lib. XXX, c. 16, n. 53.) Nequaquam in hoc mundo contemplatio perficitur, quamvis ardenter inchoetur; quod per Ezechielem (IV, 5) congruenter exprimitur, qui pro mensura civitatis in monte conditae, in manu viri calamum sex cubitorum et palmi se vidisse testatur: in monte quippe electorum Ecclesia sita est, quia fundata in infimis desideriis non est. Quid vero per cubitum, nisi operatio? Quid per senarium numerum, nisi operationis perfectio designatur, quia et sexto die cuncta opera Dominus explesse memoratur? Quid ergo super sex cubitos palmus insinuat, nisi contemplatio vim, quae jam initia aeternae et septimae quietis demonstrat? Quia enim aeternorum contemplatio hic minime perficitur, mensura cubiti septimi non expletur. Electorum itaque Ecclesia, quia cuncta quae operanda sunt perficit, in sex cubitis sese in monte posita civitas ostendit. Quia vero hic adhuc initia contemplationis inspicit, de septimo cubito nonnisi palmum tangit.

CAP. XXXV.-- Terra usque ad fenestras et fenestrae clausae (Ezech. XLI, 16). (Lib. I, hom. 11 in Ezech. 41, num. 26.) Ezechiel templum in monte positum videns, quae in eodem conspexit inter caetera narrat, dicens: Terra usque ad fenestras, et fenestrae clausae. Paulus apostolus dicit, Templum Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). In hoc templo fenestrae sacerdotes et speculatores sunt, qui in populo fidelium lumen praedicationis sanctae fundunt: sed cum terra usque ad fenestras est, fenestrae clausae sunt; quia cum terrena cogitatio in sacerdotum cordibus excrescit, fenestrae lumen non fundunt, quia sacerdotes ab officio praedicationis obtumescunt. Loqui enim de Deo quietae multum et liberae mentis est.

CAP. XXXVI.-- Ostende domui Israel templum (Ezech. XLIII, 10). (Moral. lib. XXIV, c. 8, n. 18.) Quicunque perduci ad summa desiderant, necesse est ut meliorum provectibus intendant; quatenus tanto districtius in se culpas confusione intima ulciscente judicent, quanto in illis altius quod admirentur vident. Unde per Ezechielem dicitur: Fili hominis, ostende domui Israel templum, ut confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam, et erubescant ex omnibus quae fecerunt (Ezech. XLIII, 10). Templum quippe Dei filiis Israel ad confusionem ostenditur, cum unius cujusque justi anima quam inspirando Deus anhelat, quanta sanctitate fulgeat ad confusionem suam peccatoribus demonstratur; ut in illa bonum quod negligunt videant, et in seipsis malum quod operantur erubescant. Metiri vero fabricam est pensare subtiliter justorum vitam, sed dum metimur fabricam, necesse est ut ex cunctis quae fecimus erubescamus, quia bonorum vitam quanto subtilius pensando discutimus, tanto severius in nobis omnia inique gesta reprobamus. Bene autem prophetae dicitur ut ostendat templum; quia enim justorum rectitudinem peccator considerare dissimulat, saltem hanc ex voce praedicantis agnoscat. Templum quippe peccatoribus ostendere est sponte sua considerare nolentibus rectorum opera narrare.

CAP. XXXVII.-- De fossa in altari Dei (Ad Ezech. XLIII, 13). (In Reg. past. III part., c. 9.) Cum patientia relinquitur, etiam bona reliqua quae jam gesta sunt destruuntur. Unde bene ad Ezechielem esse in altari Dei fossa perhibetur [ Text., praecipitur], ut in ea holocausta superposita serventur. Si enim in altari fossa non esset, omne quod in eo sacrificium reperiret, superveniens aura dispergeret. Quid vero accipimus altare Dei, nisi animam justi, quae quot bona egerit, tot super se ante ejus oculos sacrificia imponit? Quid autem est altaris fossa, nisi bonorum patientia, quae dum mentem adversa tolerando humiliat, quasi more foveae [ Text. add. hanc] in imo positam demonstrat. Fossa ergo in altari fiat, ne superpositum sacrificium aura dispergat: id est, electorum mentem patientia custodiat, ne commota vento impatientiae, et hoc quod bene operata est amittat. Bene ergo haec eadem fossa unius cubiti esse monstratur, quia nimirum si patientia non deseritur, unitatis mensura servatur. Unde et Paulus dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Lex Christi est charitas unitatis, quam soli perficiunt, qui nec cum gravantur excedunt.

CAP. XXXVIII.-- Sacerdotes ad populum exterius egredientes (Ezech. XLIV, 17). (Lib. I, hom. 11; in Ezech., num. 28.) Nihil tam onerosum est in ordine sacerdotum, quam rigorem mentis compatiendo flectere, et cum personis supervenientibus animum mutare; et tamen hoc valde est necessarium. Nam quando ex praedicatione ejus ad boni operis gratiam peccator reducitur, ipse qui praedicat videtur ingratus. Unde per Ezechielem dicitur ut sacerdotes qui intrinsecus ministrant, vestibus laneis non utantur. De quibus subditur: Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimenta sua, in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii (Ezech. XLIV, 17). Grossiora quippe sunt vestimenta lanea. Sed cum sacerdos ad sanctum ministerium accedit, cum intus per compunctionem ingreditur, subtiliori intellectu necesse est quasi lineo vestimento induatur. Sed cum ad populum foras egreditur, oportet ut vestimenta in quibus intrinsecus ministraverat, reponat, et populo aliis vestibus indutus appareat. Quia si in compunctionis suae rigore se teneat, si in eo quem orationis tempore habuit moerore perduret, exteriorum rerum verba suscipere non admittit. Et quid grex de necessariis faciat, si audire et perpendere hoc quod praesens tempus exigit pastor recusat? Grossiora ergo indumenta sacerdos exiens ante populum induat, ut mentis suae habitum pro utilitate filiorum etiam ad terrena toleranda componat. Pensandum vero est, quantus sacerdoti labor sit ad sublimia cor tendere, et hoc repente ad ima revocare, et in sublimitate cogitationis intimae extenuare animum, et propter exteriores proximorum causas, ut ita dicam, subito in cogitatione grossescere.

CAP. XXXIX.-- Sacerdotes caput non radent (Ezech. XLIV, 20). (Lib. I. ep. 25.) Sollicitudo quae a pastoribus subditis exterius impenditur, sub certa necesse est mensura teneatur; ne dum cura ab eis exterior agitur, ab interna intentione mergantur. Unde bene ad Ezechielem dicitur: Sacerdotes caput suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondeant capita sua (Ezech. XLIV, 20). Sacerdotes jure vocati sunt, qui ut sacrum ducatum praebeant, fidelibus praesunt. Capilli vero in capite, exteriores sunt cogitationes in mente: qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae paesentis designant, quae ex sensu negligenti quia importune aliquando redeunt ( Text., prodeunt], quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia igitur cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis vehementer incumbere, sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire, ut cogitationes carnis de vita subditorum nec a se funditus amputent, nec rursus ad crescendum nimis relaxent. Ubi et bene dicitur: Tondentes tondeant capita sua. Ut videlicet curae temporalis sollicitudinis in quantum necesse est prodeant, et tamen rescindantur citius ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per administratam exteriorem providentiam corporum vita protegitur, et rursus per moderatam administrationem alta cordis intentio non impeditur, capilli in capite sacerdotis et servantur, ut cutem cooperiant, et resecantur ne oculos claudant.

CAP. XL.-- Mensus et cubitos mille (Ezech. XLVII, 3). (Moral. XXII, c. 20, n. 50.) Ezechiel de eo viro quem in excelsum montem viderat, figurata locutione denuntiat, dicens: Mensus est cubitos mille, et transduxit me per aquam usque ad talos; rursusque mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua. Et mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad renes. Mensus est mille torrentemque non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae torrentis profundi qui non potest transvadari (Ezech. XLVII, 35). Quid millenario numero, nisi collati muneris plenitudo signatur? Vir itaque qui apparuit, mille cubitos metitur, et propheta usque ad talos per aquam dicitur, quia Redemptor noster cum nobis ad se conversis boni exordii plenitudinem tribuit, dono spiritualis sapientiae prima nostri operis vestigia infundit. Aquam quippe usque ad talos venire, est jam nos per acceptam sapientiam desideratae rectitudinis vestigia tenere. Qui rursum mille metitur, et propheta usque ad genua per aquam ducitur, quia cum boni operis plenitudo tribuitur, ad hoc usque nostra sapientia augetur. Hinc namque per Paulum dicitur: Genua dissoluta erigite, et rectos gressus facite pedibus vestris (Hebr. XXI, 12). Aqua ergo ad genua pervenit, cum nos percepta sapientia perfecte ad boni operis rectitudinem stringit. Qui iterum metitur mille, et propheta per aquam usque ad renes ducitur, quia tunc in nobis plenitudo operis excrescit, cum in nobis percepta sapientia omnem quoque, in quantum est possibile, delectationem carnis exstinxerit. Nisi enim carnis delectatio in renibus esset, Psalmista non dixisset: Ure renes meos et cor meum (Psal. XXV. 2). Aqua igitur ad renes venit cum dulcedo sapientiae etiam incentiva carnis interimit; ut ea quae mentem urere poterant delectationis incendia, frigescant. Qui adhuc mensus est mille, torrentem videlicet quem propheta pertransire non potuit, de quo etiam dicitur, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis qui non potest transvadari: perceptam namque perfectione operis, ad contemplationem venitur. In qua contemplatione dum mens in altum ducitur sublevata, videt in Deo quia non potest penetrare quod videt, et quasi tangit aquam torrentis quem pertransire non valet. Et quia intuetur speculando quod libeat, et tamen hoc ipsum perfecte non valet intueri quod libet, propheta quoque ad aquam quandoque pervenit quam non pertransit; quia ad contemplationem sapientiae cum ad extremum ducimur, ipsa ejus immensitas quae ex se hominem sublevat, ad se humano animo plenam cognitionem negat, ut hanc et tangendo amet, et tamen pertranseundo nequaquam penetret. Ipsa itaque sapientia quae esse bonorum operum solet magistra, anhelanti menti per incrementa tribuitur, ut ad eam proculdubio magni moderaminis gradibus ascendatur: praestante et auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

LIBER SEXTUS. De Testimoniis in Danielem prophetam. CAPUT PRIMUM.-- De dura vita in domo regis (Ad Dan. I). (Moral. l. XXX, cap. 10, n. 39.) Si internae scientiae dulcedinem quaerimus, nec tamen ejus secreta contingere praevalemus, Danielis vitam ad imitandam memoriae revocantes conspiciamus, et desiderandum scientiae culmen apprehendamus. Ille quippe qui postmodum voce angelica pro cognitionis internae concupiscentia vir desideriorum dicitur, prius in aula regia, carnis in se desideria edomuisse memoratur, ut nihil ex delectabilibus cibis attingeret, sed lautis et mollioribus duriora et aspera cibaria praeferret: ut dum sibi exterioris cibi blandimenta subtraheret, ad interni pabuli delectamenta perveniret, et tanto avidius gustum sapientiae intus acciperet, quanto saporem carnis pro eadem sapientia foras [ Text., foris] robustius repressisset. Si enim a carne hoc quod libet abscindimus, mox in spiritu quod delectat invenimus. Intentioni quippe animae si exterior vagatio clauditur, interior secessus aperitur. Nam quo extra se spargi propter disciplinam mens non potest, eo super se intendere per provectum potest.

CAP. II.-- De succensa fornace (Ad Dan. III). (Moral. lib. XXX, c. 18, n. 59; lib. IX, c. 66, n. 102.) Charitas in Daniele, quia a regis dapibus gulam compescuit, ei esurientium ora leonum clausit. Et quia ei sociisque ejus in tranquillitate positis incendia vitiorum subdidit, tribulationis tempore et flammas in fornace temperavit. Nam cum rex Babyloniae succendi fornacem juberet, naphtae, stupae, picis, et malleoli ministrari congeriem praecepit, sed tamen abstinentes pueros hoc igne mimine consumpsit. Similiter antiquus hostis licet innumeras ciborum concupiscentias nostris obtutibus opponat, quibus libidinis ignis crescat, bonis tamen mentibus superni spiritus gratia insibilat, et a carnalis concupiscentiae artibus illaesae perdurant; ut et si ad tentationem cordis flamma ardeat, usque ad consensum tamen tentatio non exurat. Mira igitur dispensatione Conditoris, qualitas ignis in diversa virtute temperata, et vestimenta non attigit, et vincula incendit. Sanctisque viris ad inferendum tormentum flamma friguit, et ad solutionis ministerium exarsit.

CAP. III.-- Nonne haec est Babylon quam aedificavi (Dan. IV, 27). (Reg. pastor. I part., cap. 4; lib. XXXIV, c. 23; lib. V, c. 2.) Saepe qui in potestate sunt, ea quae recte faciunt, quia elate cogitant, amittunt. Et quia in cogitatione se elevant, in se iram judicis provocant; et licet lateat homines quid apud se agant, tamen Deo judice teste peccant. Neque enim rex Babyloniae tunc reus de elatione exstitit, cum ad elationis verba pervenit: quippe qui ore prophetico et ante cum ab elatione tacuit, sententiam reprobationis audivit. Culpam namque perpetratae superbiae jam ante detersit, qui omnipotentem Deum quem se offendisse reperit, cunctis sub se gentibus praedicavit. Sed quia nonnunquam mens ad tantam elationem ducitur, ut in eo quod timet per ostentationem locutionis effrenetur: post hoc successu suae potestatis elevatus, dum magna se fecisse gauderet, cunctis prius in cogitatione se praetulit et post haec adhuc tumidus, dixit: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, et in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei (Dan. IV, 27)? Quae vox illius vindictam irae aperte pertulit, quam occulta elatio accendit. Nam districtus judex prius invisibiliter videt, quod publice feriendo deprehendit. Nam cum adhuc esset sermo in ore regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchonodosor rex, regnum tuum transiet a te, et ab omnibus te ejicient, et cum bestiis erit habitatio tua. Fenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te (Ibid., 28 seqq.). Ecce quia tumor mentis usque ad aperta verba se protulit, patientia judicis se protinus usque ad sententiam erupit; tantoque hunc districtius perculit, quanto ejus se superbia immoderatius erexit. Et quia enumerando bona, dixit in quibus sibi placuit, enumerata mala in quibus feriretur audivit. Unde et in irrationale animal hunc vertit, ab humana societate separavit, agri bestiis, mutata mente, conjunxit; ut districto justoque judicio homo quoque esse perderet, qui magnum se ultra homines aestimasset. Quod ergo factus fuerat perdidit, qui humiliter noluit dissimulare quod fecit; et quia elatione cogitationis se super homines extulit, ipsum quem communem cum hominibus habuit sensum hominis amisit. Ut igitur cujuslibet praelati facta digniora sint, necesse est ut ei apud se semper indigna videantur; ne eadem bona actio cor agentis sublevet, et sublevando plus actorem de elatione dejiciat, quam ipsos quibus impenditur juvet.

CAP. IV.-- Thronus Dei flamma ignis (Dan. VII, 9). (Lib. I, hom. 5 in Ezech., num. 10.) De pastoribus et praedicatoribus per Danielem dicitur: Thronus Dei flamma ignis et rotae ejus ignis accensus (Dan. VII, 9). Hi enim qui animarum custodes sunt, et pascendi gregis onera susceperunt, mutare loca minime permittuntur. Sed quia in uno loco positi divinitatis in se praesentiam portant et ardent, thronus Dei flamma ignis dicitur. Hi autem qui amore Domini in praedicatione discurrunt, rotae ejus ignis ardens sunt; quia cum ex desiderio per varia loca discurrunt, unde ipsi ardent, et alios incendunt.

CAP. V.-- Millia millium ministrabant ei (Dan. VII, 10). (Moral. lib. XVII, c. 13, n. 18; lib. II, c. 3, n. 3.) De electis angelis obtutibus divinae majestatis inservientibus per Danielem dicitur: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII, 10). Aliud est assistere, aliud est ministrare; assistunt enim illae Potestates procul dubio quae ad quaedam hominibus nuntianda non exeunt; ministrant vero hi qui ad explenda officia nuntiorum veniunt. Et quia plures sunt qui ministrant quam qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus, ministrantium vero indefinitus ostenditur. De his ergo voce Veritatis dicitur: Angeli eorum semper vident in coelis faciem Patris mei (Matth. VIII, 10). Sed cum de illis per Paulum dicitur: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I, 14). Quomodo aut semper assistere, aut semper videre faciem Patris possunt, si ad ministerium exterius pro nostra salute mittuntur. Quod tamen citius solvimus, si quantae subtilitatis sit angelica natura pensamus. Neque enim sic a divina visione foras exeunt, ut internae contemplationis priventur gaudiis: quia si Conditoris aspectum exeuntes amitterent, nec jacentes erigere, nec ignorantibus vera annuntiare possent, fontemque lucis quem egredientes ipsi perderent, caecis nullatenus propinarent. In hoc itaque est [ Text. add. nunc.] angelica natura a naturae nostrae conditione distincta, quod nos [ Text. add. et] a loco circumscribimur, et caecitatis ignorantia coarctamur: angelorum vero spiritus loco quidem circumscripti sunt, sed tamen eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius quippe exteriusque sciendo distenti sunt quod ipsum fontem scientiae contemplantur. Quid enim de his quae scienda sunt, nesciunt, qui scientem omnia sciunt? Eorum itaque scientia comparatione nostrae valde dilatata est, sed tamen comparatione divinae scientiae angusta, sicut ipsi illorum spiritus comparatione nostrorum corporum, spiritus sunt, sed comparatione summi et incircumscripti spiritus, corpus. Et mittuntur igitur et assistunt, quia et per hoc quod circumscripti sunt exeunt, et per hoc quod intus quoque praesentes sunt nunquam recedunt. Et faciem ergo Patris semper vident, et tamen ad nos veniunt: quia et ad nos spirituali praesentia foras exeunt, et tamen ibi se unde recesserant per internam contemplationem servant.

CAP. VI.-- Dejecit de fortitudine (Dan. VIII, 10). (Moral. XXXII, c. 15, n. 26; lib. XXXIV,c. 2, n. 2.) Sub Antiochi specie de Antichristo loquitur Daniel, dicens: Dejecit de fortitudine et de stellis, et conculcavit eas, et usque ad principem fortitudinis magnificatus est, et ab eo abstulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus. Robur autem datum est ei contra juge sacrificium, propter peccata, et prosternetur veritas in terra, et faciet et prosperabitur (Dan. VIII, 10, 11, 12). De fortitudine et de stellis dejicit, cum nonnullos et luce justitiae splendentes et virtute operis robustos frangit. Qui usque ad principem fortitudinis magnificatur, quia contra ipsum actorem [ Text., auctorem] virtutis extollitur. Juge ergo sacrificium tollit, quia studium conversationis Ecclesiae, in eis quos ceperit, interrumpit. Robur vero propter peccata contra juge sacrificium ei datur, quia nisi pereuntium merita exigerent, eos qui recti credebantur obtinere adversarius non posset. Veritas in terra prosternitur, quia tunc fides rerum coelestium ad desiderium vitae temporalis inclinatur. Et faciet et prosperabitur: quia tunc non solum in reproborum mentibus, sed etiam in electorum corporibus crudelitate inaestimabili, sine qualibet objectione grassabitur. Hinc rursus per Danielem dicitur: Et roborabitur fortitudo ejus; sed non in viribus suis (Ibid., 23). Illius namque hominis fortitudo non in suis viribus roboratur, quia Satanae virtute in gloriam perditionis attollitur. Hinc rursum ait: Interficiet robustos et populum Sanctorum secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus (Ibid., 24, 25). Robustos quippe interficit cum eos qui mente invicti sunt, corporaliter vincit; vel certe robustos et populum sanctorum secundum voluntatem suam interficit, cum eos qui robusti et sancti credebantur, ad nutum suae voluntatis trahit, in cujus manu dolus dirigitur. Quia quidquid callide machinatur, etiam cum virtute potentiae secularis exsequitur. Dolus quippe in manu ejus est fraus in virtute: quia omne quod nequiter volet, hoc ad tempus exsequi etiam fortiter potest. Dolus vero ejus dirigi dicitur, quia fraudis ejus malitia nulla difficultate praepeditur. Vel certe dolus in manu ejus dirigetur; quia in illo fraus per opus adjuvatur. Quod enim fallendo dicit, hoc mira faciendo asserit. Nam quidquid lingua mendax simulat, hoc quasi verum esse manus operis tentans ostentat. Hinc rursum cum Daniel bestiam quartam diceret decem cornibus fultam, adjunxit, dicens: Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia (Dan. VII, 8). Undecimum quippe hujus bestiae cornu esse describitur, quia regni ejus potentia in dignitate roboratur. Omne enim peccatum undenarium est, qui dum perversa agit, praecepti Decalogum transit. Et quia in cilicio peccatum plangitur, hinc est quod in tabernaculo vela cilicina undecim fiunt. Hinc Petrus in undenario numero Apostolos remanere metuens, et signari culpam per undenarium cernens, implere numerum Apostolorum duodenario, Matthiam duodecimum sorte missa apponens curavit [ Text., requisivit]. Quia ergo per undenarium transgressio exprimitur, hujus bestiae cornu undecimo ipse transgressionis auctor demonstratur: quod videlicet parvulum oritur, quia purus homo generatur. Sed immaniter crescit, quia usque ad conjunctam sibi vim angelicae fortitudinis proficit. Quod tria cornua quae ei ante faciem sunt evellit: quia ditioni suae regna totidem quae sibi vicina sunt subigit. Cujus oculi sunt ut oculi hominis, sed os super omnes ingentia loquitur, quia in illo humana forma cernitur, sed verbis suis ultra homines elevatur. Sicut per Paulum dicitur: Qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4). Tota enim virtus diaboli in illo uno damnato homine congeretur, ut tanto per illum fortia et mira faciat, quanto illum collectis suis viribus instigat, qui in omni fastu fallaciae et virtutis robore et culminis elatione prosperabitur. De eo iterum Daniel dicit: Contra principem principum consurget, et sine manu conteretur (Dan. VIII, 25). Hoc idem Paulus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tanquam sit Deus (II Thess. II, 4). Sine manu vero conteretur, quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum judicis solo oris spiritu aeterna morte ferietur. Sicut per Paulum dicitur: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (Ibid., 3).

CAP. VII.-- Et ego elangui et aegrotavi (Dan. VIII, 27). (Dialog. l. III, cap. 24; lib. I, hom. 8, in Ezech., num. 19.) Cum Daniel magnam et terribilem visionem vidisset ex qua contremuit, protinus adjunxit: Et ego elangui et aegrotavi per dies plurimos (Dan. VIII, 27). Caro quippe ea quae sunt spiritus capere non valet, et idcirco nonnunquam cum mens humana ultra se ad videndum ducitur, necesse est ut hoc carneum vasculum quod ferre talenti pondus non valet, infirmetur. Vel certe videns sublimem visionem, per plurimos dies elanguit et aegrotavit, quia hi qui in virtutibus fortes sunt, cum altiora Dei conspiciunt, in sua sibi aestimatione infirmi et imbecilles fiunt.

CAP. VIII.-- Audivi vocem verborum, et audiens, jacebam consternatus (Dan. X, 9). (Moral. XXII, c. 20, n. 47.) Daniel propheta, loquente ad se Domino, dum positionem sui corporis nobis insinuare studuit, meritorum incrementa signavit. Ait enim: Audivi vocem verborum ejus: et audiens, jacebam consternatus super faciem meam, vultusque meus haerebat terrae: et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum, et dixit ad me: Daniel, vir desideriorum, intellige verba quae loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim missus sum ad te. Cumque dixisset mihi sermonem hunc, steti tremens, et ait ad me: Noli metuere (Dan. X, 9, 12). Quam videlicet positionem sui corporis, dum verba intrinsecus loquentis audiret, nequaquam nobis tanta cura exprimeret, si a mysteriis vacuam cognovisset. In Scriptura enim sacra justi viri non solum quae dicunt prophetia est, sed etiam plerumque quod agunt. Vir etiam sanctus internis mysteriis plenus, per positionem quoque corporis virtutem exprimit vocis. Et per hoc quod primum in terra prostratus jacuit, per hoc quod se postmodum in manuum suarum articulis et in genibus erexit, per hoc quod ad extremum erectus et tremens constitit, in seipso nobis omnem ordinem nostri provectus innotescit. Verba enim Dei in terra jacentes audimus, cum in peccatis positi, terrenae pollutioni conjuncti, sanctorum voce spiritualia praecepta cognoscimus. Ad ejus praecepta quasi super genua et super manuum nostrarum articulos erigimur, quia a terrenis contagiis recedentes, quasi jam ab infimis ventrem [ Text. mentem] levamus. Sicut enim totus terrae inhaeret qui consternatus jacet, ita qui in genibus et manuum suarum articulis incurvatur, inchoante provectu, ex magna jam parte a terra suspenditur. Ad extremum vero voce dominica erecti quidem, sed trementes assistimus, cum a terrenis desideriis perfecte sublevati, verba Dei quo plenius cognoscimus, plus timemus: adhuc enim quasi in terra jacet, qui ad coelestia erigi terrenorum desideriis negligit. Quasi sublevatus autem adhuc in genibus et in manibus incumbit qui quaedam jam contagia deserit, sed quibusdam adhuc terrenis operibus non contradicit: jam vero ad verba Dei erectus assistit, qui perfecte mentem ad coelestia [ Text. sublimia] erigit, et per immunda desideria incurvari contemnit. Bene vero trementem se stetisse indicat, quia examen subtilitatis internae quo plenius ad illud proficiscitur, plus formidatur. Ubi apte divina voce subjungitur: Noli metuere; quia cum plus ipsi quod timeamus agnoscimus, plus nobis de Deo per internam gratiam infunditur quod amemus: quatenus et contemptus noster paulisper transeat in timorem, et timor transeat in charitatem. Ut quia quaerenti nos Deo per contemptum resistimus, per timorem fugimus, et contemptu quoque et timore postposito solo ei amore jungamur. Paulisper enim etiam timere dediscimus, eique vi solius dilectionis inhaeremus [ Text. timorem ejus discimus, cujus solius dilectioni inhaeremus]. Appositis igitur quasi quibusdam gradibus provectus nostri, mentis pedem prius per timorem in imo ponimus, et post propter charitatem ad alta amoris levamus: ut et ab eo quod quisque tumet, reprimatur ut timeat; et ab eo quod jam timuit, sublevetur ut praesumat.

CAP. IX.-- Ego veni propter sermones tuos (Dan. X, 13). (Moral. XVII, c. 12, n. 17.) Libet inquirere si pax in sublimibus summa retinetur, quid est quod per Angelum Danieli dicitur: Ego veni propter sermones tuos, princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Et ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi (Dan. X, 13). Et paulo post: Nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps Graecorum adveniens (Ibid., 20). Quos itaque alios principes gentium, nisi angelos vocat qui sibi resistere exeunti potuissent? Quae ergo pax esse in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus praeliandi certamen agitur, qui semper conspectur veritatis assistunt? Sed quia certa Angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata, cum subjectorum mores adversum se vicissim praepositorum spirituum opem merentur, ipsi qui praesunt spiritus contra se venire referuntur: is enim angelus qui Danieli loquebatur captivis Israelitici populi in Perside constitutis praelatus agnoscitur. Michael autem eorum qui ex eadem plebe in Judaea remanserant, praepositus invenitur. Unde ab hoc eodem angelo paulo post Danieli dicitur: Nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester (Ibid., 21). De quo et hoc quod praemisimus, dicitur: Ecce Michael unus de principibus primis venit in adjutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed venire in adjutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captus in alia parte tenebatur. Quid est ergo angelum dicere: Ego veni propter sermones tuos, princeps vero Persarum restitit mihi, nisi sua subditis opera nuntiare? Ac si aperte dicat: Precum quidem tuarum merita exigunt, ut Israeliticus populus a jugo suae captivitatis exuatur; sed est adhuc quod in eodem populo Persarum dominio purgari debeat, unde de ereptione illius Persarum princeps mihi jure contradicat. Quamvis preces tuas eorum quoque lacrymae qui in Judaea relicti sunt, adjuvent. Unde hoc quoque quod diximus, adjungit: Michael princeps vester venit in adjutorium mihi. Cumque ut adversum Persarum principem praelietur egreditur, Graecorum sibi princeps apparet adveniens; qua ex re innuitur quod adversum Graecos quoque Judaea aliquid commiserat, quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae igitur preces angelus exaudit; sed Persarum princeps resistit, quia et si jam vita justi deprecantis ereptionem populi exigit, ejusdem tamen populi adhuc vita contradicit; ut quia nec plene hi qui in captivitatem fuerant ducti purgati sunt, jure eis adhuc Persae dominentur. Michael adjuvat, sed Graecorum princeps ad praelium venit: quia mereri quidem veniam tam longa oppressorum captivitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio, hoc quoque quod in Graecos deliquerant, obviabat. Recte ergo dicitur quod contra se angeli veniunt, quia subjectarum sibi gentium vicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro injuste agentibus decertant, sed eorum facta juste judicantes examinant. Cumque uniuscujusque gentis vel culpa vel justitia ad supernae curiae consilium ducitur, ejusdem gentis praepositus, vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur: quorum tamen omnium una victoria est et sui super se opificis voluntas summa; quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent nunquam volunt.

CAP. X.-- Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4). (Lib. II, hom. 4, in Ezech., n. 12.) Sciendum nobis est, quod per incrementa temporum crevit scientia spiritalium patrum; plus namque Moyses quam Abraham, plus prophetae quam Moyses, plus apostoli quam prophetae in omnipotentis Dei scientia eruditi sunt; Daniele attestante, qui ait: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4). Ad Moysen Dominus dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; et nomen meum Adonai non indicavi eis (Exod. VI, 3). Ecce plus Moysi quam Abraham innotuerat, qui illud de se Moysi indicat quod se Abrahae non indicasse narrabat. Prophetae etiam plus quam Moyses divinam scientiam apprehendere potuerunt, Psalmista teste, qui ait: Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea est; et subjungit: Super omnes docentes me intellexi (Psal. CXVIII, 97 et seq.); et iterum: Super seniores intellexi. Qui ergo legem meditari se memorat, et super omnes docentes se ac super seniores intellexisse testatur, quia divinam scientiam plus quam Moyses acceperat, manifestat. Plus quoque sancti apostoli docti sunt quam prophetae, Veritate teste quae dicit: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII, 17). Plus ergo quam prophetae divinam scientiam noverunt, quia quod illi solo spiritu viderunt, ipsi etiam corporaliter videbant. Impleta est itaque Danielis sententia, quia pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia: quanto enim mundus ad extremitatem ducitur, tanto nobis aeternae scientiae aditus largius aperitur, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in saecula. Amen.

LIBER SEPTIMUS. De Testimoniis in Oseam prophetam. CAPUT PRIMUM.-- Ecce ego sepiam vias tuas spinis (Ose. II, 6). (Lib. II, hom. 35, in Evang., num. 9; Moral. l. XXXIV, cap. 2, num. 3.) Vir uniuscujusque fidelis animae Deus est, quia ei haec per fidem conjuncta est. Sed plerumque contingit, ut anima Deo conjuncta fortassis infirmata in illicitis desideriis ruat, immundis adhuc se spiritibus in operatione substernat, mundi gloriam quaerat, delectatione carnali pascatur, exquisitis voluptatibus nutriatur. Sed plerumque Dominus omnipotens talem animam respicit misericorditer, et ejus voluptatibus permiscet amaritudines. Ut dum votis ejus valida contrarietate nascitur, ex ipsa impossibilitate corrigatur. Hinc est quod specie uniuscujusque animae, de infirmante Judaea et in pravis itineribus gradiente, per Osee prophetam Dominus dicit: Ecce sepiam vias tuas spinis (Osee II, 6). Viae fidelis animae spinis sepiuntur, dum dolorum punctiones [ Text. dolorem punctionis] invenit, in hoc quod temporaliter concupiscit. Et sepiam maceria; et vias suas non inveniet. Quasi interposita maceria viis ejus obviat, cujus nimirum desideria perfectionis difficultas repugnat [ Text. impugnat]. Et semitas suas invenire non potest, quia hoc quod male quaerit prohibetur adipisci. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quaeret eos, et non inveniet. Malignos enim spiritus quibus se in suis desideriis anima subdidit, ad desideriorum suorum effectum minime apprehendit. Sed de hac salubri adversitate et difficultate quanta utilitas nascatur, adjungit, dicens: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia melius mihi erat tunc quam nunc. Prior vir Dominus est, quia castam sibi animam sancti spiritus interposito amore conjunxit. Quem tunc mens uniuscujusque desiderat, cum multiplices amaritudines velut quasdam spinas invenit in eis delectationibus quas temporaliter concupiscit. Nam cum adversitatibus mundi quem diligit morderi anima coepit, tunc plenius intelligit quanto illi cum priore viro melius fuit. Tunc quae adultera conata est esse, nec tamen aperto opere potuit, fidelis conjux esse decernit. Eos ergo quos voluptas [ Text. voluntas] prava pervertit, plerumque adversitas corrigit. Unde nimis timendum est ne sequantur prospera, cum desiderantur injusta. Quia difficilius malum corrigitur, quod perfectionis [ Text. add. etiam] prosperitate fulcitur.

CAP. II.-- Dedi eis frumentum, vinum et oleum (Ose. II, 8). (In Reg. pastor., cap. 24.) Qui sacrae legis verba non recte intelligunt, errores discordiasque generando, legem Dei quae idcirco homini data est, ut Satanae sacrificia prohibeat, eamdem ipsam in Satanae sacrificium vertunt. Unde per Osee queritur Dominus dicens: Dedi eis frumentum, vinum et oleum; et argentum multiplicavi eis et aurum, quae fecerunt Baal (Osee II, 8). Frumentum a Domino accipimus, quando in dictis obscurioribus subducto tegmine litterae per medelam spiritus, legis interna sentimus. Vinum suum nobis praestat Dominus, cum Scripturae suae alta praedicatione nos debriat. Oleum quoque suum nobis tribuit, cum praeceptis apertioribus vitam nostram blanda lenitate disponit. Argentum multiplicat, cum luce veritatis nobis splendida eloquia subministrat; auroque nos ditat, quando cor nostrum intellectu summi fulgoris irradiat. Quae cuncta haeretici Baal offerunt; quia apud auditorum suorum corda corrupte omnia intelligendo pervertunt, et de frumento Dei, vino, et oleo, argento pariter et auro Satanae sacrificium immolant, quia ad errorem discordiae verba pacis inclinant.

CAP. III.-- Maledictum et mendacium inundaverunt (Ose. IV, 2). (Lib. I, hom. 11, in Ezech., num. 25; Moral. lib. I, c. 17.) Justus et omnipotens Deus eum praecedentibus peccatis irascitur, permittit ut caecata mens etiam in aliis labatur. Unde per Osee dicitur: Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt; et sanguis sanguinem tetigit (Osee IV, 2). Solet enim sanguinis nomine peccatum signari. Unde is qui a peccatis liberari desiderat, per poenitentiam clamat: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 15). Sanguis itaque sanguinem tangit, cum culpae culpam copulaverit. Et peccatum peccato additur, ut ante Dei oculos adjunctis iniquitatibus anima cruentetur.

CAP. IV.-- Peccata populi mei comedunt (Ose. IV, 8). (Lib. I, hom. 17, in Evang., num. 8.) Ecce de oblatione fidelium vivimus, sed pro animabus fidelium non laboramus. Illa in stipendio nostro sumimus quae pro redimendis peccatis suis fideles obtulerunt; nec tamen contra eadem peccata vel orationis studio, vel praedicationis, ut dignum est, insudamus. Vix pro culpa sua quempiam aperta voce reprehendimus, et adhuc quod est gravius, aliquando si persona in hoc mundo potens sit, ejus forsitan acta laudamus, ne si adversetur per iracundiam, munus subtrahat quod impendebat. Sed debemus sine cessatione meminisse quod de quibusdam scriptum est in Osee: Peccata populi mei comedunt (Osee IV, 8). Cur autem peccata populi comedere dicuntur, nisi quia peccata delinquentium fovent, ne temporalia stipendia amittant. Sed et nos qui ex oblationibus fidelium vivimus, quas illi pro suis peccatis obtulerunt, si comedimus et tacemus, eorum procul dubio peccata manducamus. Pensemus ergo cujus sit apud Dominum criminis peccatorum pretium comedere, et nihil contra peccata peccantium [ Text. praedicando] agere.

CAP. V.-- Victimas in profundo deferebant (Ose. V, 2). (Lib. I, hom. 4, in Ezech., num. 4.) Vae his qui per bona quae faciunt terrenam gloriam quaerunt. Per Osee dicitur: Victimas in profundo deferebant (Osee V, 2). Quid sunt aliud lacrymae orationis, nisi victimae oblationis nostrae, sicut scriptum est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 18)? Et sunt nonnulli qui idcirco se in prece lamentis afficiunt, ut aut terrena commoda acquirant, aut hominibus sancti esse videantur. Quid isti nisi victimas in profundum deferunt, qui per hoc quod in imo sunt quae requirunt, orationis suae sacrificium deorsum deponunt.

CAP. VI.-- Fornicationis spiritus in medio eorum (Ose. V, 2). (Moral. lib. XXVI, c. 17, n. 28.) Omni custodia mens est a superbiae tumore servanda: intus enim videt Deus quod mentem elevat, et idcirco foras permittit invalescere quod deponat. Intus prius extollitur, quod foras postmodum luxuriae corruptione feriatur. Hinc quippe per Osee contra Israelitas dicitur: Fornicationis spiritus in medio eorum, et Dominum non cognoverunt (Osee V, 2). Qui ut ostenderet quod causa libidinis ex culpa prorupit elationis, mox subdit, dicens: Et respondebit arrogantia Israel in faciem ejus (Ibid., 5). Ac si diceret: Culpa quae per elationem mentis in occulto latuit, per carnis luxuriam in aperto respondit. Occultam enim culpam sequitur aperta percussio, ut malis exterioribus interiora puniantur, et cor publice per luxuriam corruat, quod latenter tumebat.

CAP. VII.-- Factus est Ephraim panis subcinericius (Ose. VII, 8). (Moral. lib. XXXII, c. 10, n. 12.) Quisquis adhuc ea quae mundi sunt appetit, ante faciem veri luminis non apparet, quia sub pulvere terrenae contagionis [ Text. cogitationis] latet. Hinc est quod de unaquaque anima terrenis desideriis aggravata sub Ephraim specie dicitur per Osee: Factus est Ephraim panis subcinericius, qui non reversatur (Osee VII, 8). Ex natura quippe bene condita nobis est intentio quae surgat in Dominum; sed ex conversatione nequiter assueta, inest voluptas quae praesens premet in saeculum. Panis vero subcinericius ex ea parte est mundior quam inferius occultat, et ex parte sordidior qua desuper cinerem portat. Quisquis igitur intentionem qua Dominum debuisset quaerere negligit, quasi more panis subcinericii mundiorem partem inferius premit. Et cum curas saeculi libenter tolerat, quasi congestum cinerem superius portat. Reversaretur vero panis subcinericius, si desideriorum carnalium cinerem repelleret, et intentionem bonam quam in se dudum despiciendo oppresserat, superius ostentaret. Sed reversari renuit, cum mens amore curarum secularium pressa, molem superpositi cineris abigere negligit; dumque assurgere in intentionem bonam non appetit, quasi mundiorem faciem subtus premit.

CAP. VIII.-- Comederunt alieni robur ejus et nescivit (Ose. VII, 9). (Moral. lib. XXV, c. 7, n. 14; lib. XXXIV, c. 3, n. 6.) In hac mortali vita consistere, quasi ad vetustatem ire est, et cum indiscussa mens relinquitur, in quodam senio torporis soporatur; quia sui negligens propositum robur insensibiliter perdens, a forma prioris fortitudinis, dum nescit, senescit. Unde dicitur per Osee sub Ephraim specie: Comederunt alieni robur ejus et nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et [Text. add. ipse] ignoravit (Osee VII, 9). Alieni quippe solent intelligi spiritus apostatae, qui robur comedunt cum virtutem mentis pervertendo consumunt. Quod Ephraim et pertulit et nescivit, quia in tentatione malignorum spirituum et robur animi perdidit, et hoc ipsum quod perdiderit non intellexit.

CAP. IX.-- Ipsi regnaverunt et non ex me (Ose. VIII, 4). (In Reg. pastor. I part., c. 1.) Contra malos pastores Dominus per Osee queritur, dicens: Ipsi regnaverunt et non ex me, principes exstiterunt et non cognovi (Osee VIII, 4). Ex se enim et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus, nequaquam divinitus vocati, sed sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur. Quos tamen internus judex, et provehit et non cognoscit; quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat. Unde ad se quibusdam post miracula venientibus dicit: Recedite a me operarii iniquitatis, nescio vos qui estis (Luc. XIII, 27).

CAP. X.-- Culmus stans non est in eis germen (Ose. VIII, 7). (Moral. VIII, c. 43, n. 70, 71.) Hypocritis humanos favores desiderantibus per Osee dicitur: Culmus stans non est in eis germen, et non facit farinam; quod et si fecerint, alieni comedent illam (Osee VIII, 7). Culmus germen non habet, cum vita virtutum meritis caret. Farinam culmus non facit, cum is qui in praesenti saeculo proficit, nil subtilitatis intelligit, nullum boni operis fructum reddit. Sed saepe et cum perfecerit farinam, hanc alieni comedunt, quia et cum bona opera hypocritae ostendunt, de his malignorum spirituum vota satiantur. Qui enim per haec placere Deo non appetunt, nequaquam agri Dominum, sed alienos pascunt.

CAP. XI.-- Ephraim vitula docta diligere trituram (Ose. X, 11). (Moral. XX, c. 15, n. 39.) Perversi homines pro hujus mundi gloria cunctis sudoribus libenter serviunt, et gravium laborum jugo devotissime colla submittunt. Quod bene sub Ephraim specie Osee prophetante describitur, qui ait: Ephraim vitula docta diligere trituram (Osee X, 11). Vitula enim triturae laboribus assueta, relaxata plerumque, ad ejusdem laboris usum etiam non compulsa revertitur: ita pravorum mens hujus mundi servitiis dedita, et rerum temporalium fatigationibus assueta, etiamsi libere sibi vacare liceat, subesse tamen terrenis sudoribus festinat. Et usu [ Text. usum] miserae conversationis trituram laboris quaerit, ut a jugo mundanae servitutis non libeat cessare, etiamsi liceat.

CAP. XII.-- Dabo tibi reges in furore meo (Ose. XIII, 11). (Moral. XXV, c. 16, n. 34.) Nullus qui malum rectorem patitur, eum quem patitur, accuset; quia nimirum sui fuit meriti, perversi rectoris subjacere ditioni. Culpam ergo proprii magis accuset operis, quam injustitiam gubernatoris. Scriptum est enim in Osee: Dabo tibi reges in furore meo (Osee XIII, 11). Quid igitur illos nobis praeesse despicimus quorum super nos regimina ex Domini furore suscipimus? Si ergo irascente Domino Deo secundum nostra merita rectores accipimus, in illorum actione colligimus quid ex nostra actione [ Text. aestimatione] pensemus.

CAP. XIII.-- Ero mors tua, o mors (Ose. XIII, 14). (Moral. XII, cap. 11; lib. II, hom. 22; in Evang., num. 6.) Ab inferno rediens Dominus, nequaquam electos simul et reprobos traxit; sed exinde illos sustulit quos suos in fide et actibus recognovit. Unde per Osee prophetam dicit: Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inferne (Osee XIII, 14). Id namque quod occidimus, agimus ut penitus non sit. Ex eo vero quod mordemus partem abstrahimus, partemque relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis exstitit; quia vero ex inferno partem abstulit et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Ait ergo: Ero mors tua, o mors. Ac si aperte dicat: Quia in electis meis te funditus perimo, ero morsus tuus, inferne; quia sublatis eis te ex parte transfigo; quod enim ante passionem promisit, in resurrectione sua Dominus implevit: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 32). Omnia abstulit utique electa: omnia traxit, qui de electis suis apud inferos nullum reliquit Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, per omnia saecula saeculorum. Amen.

LIBER OCTAVUS. De Testimoniis in Joel prophetam. CAPUT PRIMUM.-- Residuum erucae comedit locusta (Joel l. 4). (Moral. lib. XXXIII, c. 37, n. 63.) Saepe mens reproborum gaudet de quibusdam vitiis, quod eis subjecta non sit; et praecavere ac gemere negligit: quia dum quaedam pravitatis desideria transeunt, alia vice eorum, quibus fortasse nequius succumbit, succedunt. Unde bene per Joel prophetam dicitur: Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo (Joel I, 4). Quid enim per erucam quae toto corpore in terra repit, nisi luxuria designatur? quae cor quod tenet ita polluit, ut in superioris munditiae surgere amore non possit. Quid per locustam quae saltibus volat, nisi inanis gloria exprimitur, quae se vanis praesumptionibus exaltat? Quid per bruchum, cujus pene totum corpus in ventrem colligitur, nisi edendi ingluvies figuratur? Quid per rubiginem, quae dum tangit incendit, nisi ira innuitur? Residuum ergo erucae locusta comedit, quia saepe cum luxuriae vitium a mente recesserit, inanis gloria succedit. Nam quia jam per amorem carnis non sternitur, quasi sanctam se ex charitate gloriatur. Residuum locustae bruchus comedit, quia saepe cum inani gloriae quae quasi ex sanctitate veniebat resistitur, vel ventri, vel quibuslibet ambitiosis desideriis immoderatius indulgetur; mens enim Dei nescia tanto atrocius ad quemlibet ambitum ducitur, quanto nullo vel humanae laudis amore refrenatur. Residuum bruchi rubigo consumit, quia saepe dum ventris ingluvies per abstinentiam restringitur, irae impatientia acrius dominatur; quae more rubiginis quasi exurendo messem comedit: quia virtutum fructus impatientiae flamma tabescit: dum ergo vitiis vitia succedunt, agrum mentis alia pestis devorat, dum alia relinquit. Bene autem subditur: Expergiscimini ebrii et flete (Joel I, 4). Ebrii quippe vocati sunt qui mundi hujus amore confusi mala non sentiunt quae patiuntur; quid est ergo dicere: Expergiscimini ebrii et flete (Ibid., 5), nisi somnum vestrae insensibilitatis excutite, et in devastatione cordis, tot sibi succedentibus vitiorum pestibus, vigilantibus lamentis obviate.

CAP. II.-- Posuit vineam meam in desertum (Joel. I, 7). (Moral. VIII, cap. 48, n. 81). Hypocritae affectantes laudes hominum, cum se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt. Quos cum maligni spiritus ad jactantiam provocant, opera eorum captivantes denudant. Unde sub cujusdam gentis specie antiquorum hostium malitiam signans per Joel Veritas dicit: Posuit vineam meam in desertum, decorticavit ficum meam; nudans exspoliavit eam, albi facti sunt rami ejus (Joel I, 7). Insidiantibus quippe spiritibus, Dei vinea in desertum ponitur, cum plena fructibus anima humanae laudis cupiditate dissipatur. Ficum Dei gens ista decorticat, quia seductam mentem in favoris appetitum rapiens, quo hanc ad ostentationem pertrahit, tegmen ei humilitatis tollit, eamque nudans exspoliat, quia quousque in bonis suis absconditur quasi proprii tegminis cortice vestitur. Cum vero mens hoc quod egerit, videri ab aliis concupiscit, quasi exspoliata ficus eum qui se texerat corticem amisit. Unde [ Text. Ubi] apte subditur: Albi facti sunt rami ejus: quia ostensa humanis oculis ejus opera candescunt. De sanctitate nomen sumitur, cum recta actio divulgatur: sed quodiam subducto cortice rami fici hujus arefiunt, solerter intuendum est, quia facta arrogantium humanis oculis ostensa, unde placere appetunt, inde siccantur. Mens itaque quae per jactantiam producitur [ Text. proditur] decorticata ficus [ Text. add. recte] vocatur: quia et candida est per hoc quod cernitur, et siccitati proxima; per hoc quod tegmine cordis nudatur.

CAP. III.-- Sanctificate jejunium (Joel. I, 14). (Reg. pastor. III part., c. 19; lib. I, hom. 16, in Evang., num. 6.) Virtus abstinentiae parva esse creditur [ Text. quam parva respicitur], quae non [ Text. add. nisi] ex aliis virtutibus commendatur. Hinc per Joel dicitur: Sanctificate jejunium (Joel I, 14): jejunium sanctificare est, adjunctis aliis bonis dignam Deo abstinentiam carnis ostendere. Tunc etiam abstinentes Deo placentem abstinentiam offerunt, cum ea quae sibi de alimentis subtrahunt, indigentibus tribuunt. Solerter namque metuendum [ Text. audiendum] est, quod per prophetam Dominus redarguit, dicens: Cum jejunaretis et plangeretis, nunquid jejunium jejunastis mihi? et cum comedistis et bibistis, nunquid non vobis comedistis et vobisipsis bibistis (Zach. VII, 5). Non enim Deo sed sibi quisquis jejunat, si ea quae ventri ad tempus subtrahit, non inopibus tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit. Sibi comedit et bibit qui alimenta corporis, quae sunt communia dona conditoris, sine indigentibus percipit. Illud ergo jejunium Dominus approbat, quod ad ejus oculos manus eleemosynarum levat. Incassum quoque jejunio caro atteritur, si a pravis suis voluptatibus animus non refrenatur, cum per prophetam Dominus dicat: Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis (Isa. LVIII, 3). Neque enim qui debitorem suum, hoc quod dedit repetit, aliquid injuste facit; sed dignum est ut quisquis se in poenitentia macerat, etiam hoc quod sibi juste competit interdicat. Sic [ Text. sic sic] nobis afflictis et poenitentibus a Deo dimittitur quod injuste egimus, si pro amore illius et hoc quod nobis juste competit relaxemus. Per abstinentiam itaque vitia carnis mortificantur; et ne mortua caro putrefiat, per jejunium agitur; mortuam ergo carnem putrescere est, hoc mortale corpus fluxui luxuriae deservire. Sicut de quibusdam per eumdem Joel prophetam dicitur: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel I, 17). Jumenta quippe in stercore suo putrescere est, carnales homines in fetore luxuriae vitam finire. Bene ergo jejunamus, quando hoc mortale corpus a luxuriae putredine per continentiae et jejunii condimentum custodimus: auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria per infinita saecula. Amen.

LIBER NONUS. De Testimoniis in Amos, Michaeam et Naum prophetas. CAPUT PRIMUM.-- Secuerunt praegnantes Galaad (Amos I, 13). (Reg. past. III, part., c. 24, admon. 25.) Haeretici, ut apud imperitum vulgus scientiae sibi nomen extorqueant, student summopere et ab aliis recte intellecta destruere, et sua perversa roborare. Unde bene per prophetam Amos dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum (Amos I, 13). Galaad namque acervus testimonii interpretatur. Et quia cuncta simul congregatio Ecclesiae per confessionem servit testimonio veritatis, non incongrue per Galaad Ecclesia exprimitur, quae ore cunctorum fidelium de Deo quae sunt vera testatur. Praegnantes vocantur animae, quae intellectum verbi ex divino amore concipiunt, si ad perfectum tempus veniant, conceptam intelligentiam operis ostensione pariturae. Terminum vero suum dilatare est opinionis suae nomen extendere. Secuerunt ergo praegnantes Galaad, ad dilatandum terminum suum, quia nimirum haeretici mentes fidelium quae jam aliquid de veritatis intellectu conceperant, perversa praedicatione perimunt; et scientiae sibi nomen extendunt: parvulorum corda jam de verbi conceptione gravida erroris gladio scindunt, et quasi doctrinae sibi opinionem faciunt.

CAP. II.-- Ecce ego stridebo super vos (Amos II, 13). (Moral. lib. XXXII, c. 5, II. 2.) Aliquando insensatis rebus propter infirmitatem nostram alta condescensione Dominus se comparat, sicut per Amos dicitur: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum feno (Amos II, 13). Quia enim fenum est vita carnalium, sicut scriptum est: Omnis caro fenum (Isa. XL, 6); in eo quod Dominus vitam carnalium patitur, more plaustri fenum se portare testatur. Cui sub feni onere stridere est, pondera et iniquitates peccantium cum querela tolerare.

CAP. III.-- Plui super civitatem unam (Amos IV, 7). (Lib. I, hom. 10, in Ezech., num. 23.) Quotidie impleri videmus hoc quod Dominus per Amos narrat, quia fuerit iratus, cum dicit: Plui super civitatem unam, et super civitatem alteram non plui: pars una compluta est, et pars super quam non plui [Text. quae compluta non est], aruit (Amos IV, 7). Cum enim sanctae exhortationis verba alia mens suscipit, alia mens suscipere recusat, super unam civitatem Dominus pluit, super alteram non pluit. Cum vero et ipse qui praedicationem audit, ab aliis se vitiis corrigit, et ab aliis emendari contemnit: in isto pars una compluta, quia fructum fecit, et pars quae compluta non est, aruit; quia exhortationis verbum non plene suscipiens, a bono opere sterilis remansit.

CAP. IV.-- Constituite in porta judicium (Amos V, 15). (Moral. lib. XXI, c. 20, n. 32.) Mos apud veteres fuit ut ad portam seniores sederent, qui certantium jurgia judiciaria examinatione distringerent: quatenus urbem in qua concorditer vivere oporteret, discordes non intrarent. Unde et per Amos Dominus dicit: Constituite in porta judicium (Amos V, 15).

CAP. V.-- Vae desiderantibus diem Domini (Amos V, 18). (Moral. lib. IV, c. 11, n. 18.) Sunt nonnulli qui fidem quam tenere se sermonibus ostendunt, operibus destruunt; et aut prava sunt quae faciunt, aut recta opera non recto corde sectantur: non enim de suis operibus retributiones perpetuas, sed transitorios favores quaerunt. Et tamen quia quasi sanctos laudari se audiunt, esse se veraciter sanctos arbitrantur, et quanto se ex multorum aestimatione irreprehensibiles putant, tanto diem districti judicii securius exspectant. De quibus per Amos dicitur: Vae desiderantibus diem Domini (Amos V, 18).

CAP. VI.-- Vocavit Dominus judicium (Amos VII, 4). (Moral. lib. XXXIII, c. 6, n. 13.) Nonnulli mundum deserunt, et bonorum transeuntium vana derelinquunt; et ima humilitatis appetentes, humanae conversationis morem bene vivendo transcendunt; et in tanta studiorum arte proficiunt, ut signorum virtutes jam operentur. Sed quia seipsos circumspiciendo tegere negligunt, inanis gloriae telo percussi ad inferni profundum pejus de alto ruunt. Hinc per Amos dicitur: Vocavit Dominus judicium ad ignem, et devoravit abyssum multam, et comedit partem domus (Amos VII, 4). Judicium [ Text. add. Domini] ad ignem vocatur, cum justitiae sententia ad poenam jam aeternae concremationis ostenditur; et multam abyssum devorat, quia iniquas et incomprehensibiles hominum mentes concremat, quae nunc se hominibus etiam sub signorum miraculis occultant. Pars vero domus [ Text. Domini] comeditur, quia illos quoque gehenna devorat qui nunc quasi in sanctis actibus de electorum numero se esse gloriantur.

CAP. VII.-- Non sum propheta (Amos VII, 14). (Moral. lib. II, c. 56, n. 89.) Si prophetiae spiritus prophetis semper adesset, inquisitus Amos propheta non diceret: Non sum propheta (Amos VII, 14). Quomodo autem propheta non fuit qui de futuris tot vera praedixit? Aut quomodo propheta fuit, qui de se in praesenti vera denegavit? Sed quia eadem hora qua requisitus est, prophetiae sibi spiritum deesse sensit; de seipso veraciter intulit, dicens: Non sum propheta. Qui tamen secutus adjunxit: Et nunc audi verbum Domini [Text. haec dicit Dominus]: uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae in gladio cadent (Ibid., 16). Quibus prophetae verbis ostenditur, quia dum de se illa loqueretur impletus est, et mox habere prophetandi spiritum meruit, et prophetam se non esse humiliter agnovit.

CAP. VIII.-- Et veniens ad Babylonem ibi liberaberis (Mich. IV, 10). (Lib. I, hom. 10, in Ezech. num. 12.) Si qui ab statu rectitudinis in pravam actionem ceciderunt, non sunt desperandi; quia per Prophetam Michaeam Dominus dicit: Et veniens usque ad Babylonem ibi liberaberis (Mich. IV, 10). Quid Babylonia nisi confusio vocatur? Saepe enim quis postquam in confusionem vitiorum cecidit, erubescens mala quae perpetravit, ad poenitentiam redit, seque à suis lapsibus bene vivendo erigit. Quis ergo iste, nisi qui usque ad Babylonem venit; et liberatus est, qui postquam confusus mente perversa perpetravit, haec ipsa erubescens mala quae fecit, se contra se erigit, et bene operando ad statum rectitudinis redit: in Babylonem itaque venit et ibi liberatus est, qui per divinam gratiam ostenditur etiam de confusione salvatus.

CAP. IX.-- Sicut spinae invicem se complectuntur (Naum. I, 10). (Moral. lib. XXXIII, c. 31, n. 55.) De unitate reproborum Naum propheta ait: Sicut spinae invicem se complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium (Naum. I, 10). Convivium reproborum est delectatio temporalium voluptatum. In quo nimirum convivio pariter potant, qui delectationis suae illecebris se concorditer debriant.

LIBER DECIMUS. De Testimoniis in Habacuc et Sophoniam prophetas. CAPUT PRIMUM.-- Super custodiam meam stabo (Habac. II, 1). (Moral. l. XXII, c. 16, n. 35, 36.) Si semel in appetitione supernae patriae, forti stabilitate animus figitur, minus rerum temporalium perturbatione vexatur: nec tempestatem rerum temporalium intus sustinet, quam intuetur foris: quia terrena omnia quae concupita opprimere mentem poterant, despecta subter jacent. Unde per prophetam dicitur: Statue tibi speculam (Jerem. XXXI, 21), ut dum quisque speculatur summa, infimis superemineat. Hinc etiam Habacuc dicit: Super custodiam meam stabo (Habac. II, 1). Stat quippe super custodiam suam, qui per solertiam disciplinae terrenis desideriis non succumbit, sed supereminet: ut dum stantem semper appetit aeternitatem, infra sit ei omne quod transit. Tamen quia vir sanctus, quantalibet virtute profecerit, eum in hac vita positum adhuc extrinsecus carnis infirmitas premit, ut scriptum est: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur (Psal. XXXVIII, 7), plerumque agitur ut et turbetur exterius et imperturbabilis duret interius. Et quod vane conturbari potest, de infirmitate carnis sit; quamvis quod in imagine Dei ambulet, de virtute mentis: quatenus et roboretur intus divino adjutorio, et tamen adhuc foris sarcina prematur humana. Unde bene Habacuc iterum unam sententiam protulit ad utraque servientem. Ait enim: Et introivit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est virtus mea (Habac. III, 16). Ac si diceret: Non mea virtus est in qua superius raptus imperturbabilis maneo, et mea virtus est in qua inferius turbor. Ipse ergo super se imperturbabilis est, ipse sub se perturbabilis; quia super se ascenderat in quantum rapiebatur ad summa, et sub seipso erat in quantum adhuc reliquias trahebat ad infima; ipse super se imperturbabilis est, quia in Dei contemplatione jam transierat, ipse sub se perturbabilis, quia sub seipso adhuc infirmus homo remanebat.

CAP. II.-- Vae ei qui multiplicat non sua (Habac. VI, 1). (Moral. lib. XXXIV, c. 15, n. 27.) Luti nomine in sacro eloquio terrenarum rerum multiplicitas figuratur, sicut per Habacuc dicitur: Vae ei qui multiplicat non sua: usquequo aggravat contra se densum lutum (Habac. VI, 1)? Densum lutum contra se aggravare, est terrena lucra cum pondere peccati cumulare: denso quippe luto se aggravat, qui per avaritiam terrena multiplicans, peccati sui se oppressione angustat. Rursum luti nomine doctrina sordidum sapiens designatur. Sicut per eumdem prophetam Domino dicitur: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum (Habac. III, 15). Ac si diceret: Aperuisti iter praedicatoribus tuis, inter doctrinas hujus saeculi sordida et terrena sapientes.

CAP. III.-- Deus a Libano veniet (Habac. III, 3). (Moral. lib. XXXIII, c. 1, n. 2.) Aliquando per montem, Testamentum Dei exprimitur, sicut Habacuc ait: Deus a Libano veniet, et Sanctus de monte umbroso et condenso (Habac. III, 3). Qui enim venturum se per Testamenti sui paginas spopondit, quasi inde venit, unde velut sub promissione se tenuit. Quod videlicet Testamentum bene mons umbrosus et condensus dicitur, quia ipsis allegoriarum obscuritatibus opacatur.

CAP. IV.-- Pedes ejus steterunt et mota est terra (Habac. III, 6). (Moral. lib. XXXV, c. 14, n. 26; lib. II, c. 10, n. 15.) Quia aliquando per Veritatis formidinem tacta ab insensibilitate sua mens peccatoris concutitur, bene per Habacuc dicitur: Pedes ejus steterunt et mota est terra (Habac. III, 6). Stante ergo Domino terra proculdubio movetur; quia cum cordi nostro timoris sui vestigia imprimit, cuncta in nobis cogitatio terrena contremiscit; cum Veritas in corde figitur, peccatricis mentis duritia ab immobilitatis suae obstinatione agitata permutatur.

CAP. V.-- Dedit abyssus vocem suam (Habac. III, 10). (Moral. lib. IX, c. 25, n. 39. Ibid. lib. XXIX, c. 15; lib. IX, n. 39; lib. XXIX.) Dedit abyssus vocem suam ab altitudine phantasiae suae (Habac. III, 10). Quid est abyssus, nisi mens humana? Abyssus quippe phantasiae altitudinem portat, cum humana mens immensa cogitatione caligosa semetipsam comprehendere, et discutiendo penetrare non valet, et sese in omne quod est velut abyssus obscura latet. Sed ab hac altitudine vocem dare est, quia dum se deprehendere non potest altitudine considerationis, in requisitionibus suis eo ipso quo latius extenditur, angustatur. Exclamare cogitur, id est in admiratione consurgere, ut eo perscrutari non audeat quod super ipsam est, quo incomprehensibilitatem suam ipsa cogitans invenire non valet quod est. Et ex comparatione sui divinae naturae potentiam quam comprehendere non sufficit, humilius laudat.

CAP. VI.-- Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo (Habac. III, 11). (Lib. II, hom. 29, in Evang., n. 10.) De ascensionis dominicae gloria Habacuc dicit: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo (Habac. III, 11). Quis enim solis nomine, nisi Dominus; et quae lunae nomine, nisi Ecclesia designatur? Quousque enim Dominus ad coelos ascendit, sancta ejus Ecclesia mundi adversa omnimodo formidavit. At postquam ejus ascensione roborata est, aperte praedicavit quod occulte credidit. Elevatus est ergo sol, et luna stetit in ordine suo: quia cum Dominus coelos petiit, sancta ejus Ecclesia in auctoritate praedicationis roborata excrevit.

CAP. VII.-- In lumine jacula tua ibunt (Habac. III, 11). (Moral. lib. XXX, c. 2, n. 6.) De sanctis praedicatoribus Habacuc dicit: In lumine jacula tua ibunt (Habac. III, 11). Jacula Dei sunt, verba Sanctorum quae corda peccantium feriunt. Jacula vero Dei in lumine ire, est verba ejus aperta veritate resonare. Sed quia saepe homines verba vitae etiam intellecta despiciunt, adjunguntur miracula. Unde subditur: In splendore fulgoris armorum tuorum (Ibid.). Fulgor armorum est claritas miraculorum. Armis enim nos tuemur, jaculis adversa destruimus. Arma cum jaculis, sunt miracula cum praedicamentis. Sancti enim praedicatores verbis suis, quasi quibusdam jaculis adversarios feriunt; armis vero, id est miraculis seipsos tuentur, ut et quantum sint audiendi sonent per impetum jaculorum, et quantum sint reverendi clarescant per arma miraculorum.

CAP. VIII.-- Praecidisti in alienatione capita potentium (Habac. III, 14). (Lib. I, hom. 10, in Ezech., num. 39; lib. XXXI, c. 24.) De conversione Gentium Habacuc Domino dicit: Praecidisti in alienatione capita potentium, movebuntur in ea Gentes: aperient ora sua sicut pauper edens in occulto (Habac. III, 14). Omnipotens Deus in alienatione capita potentium praecidit, quia Judaeorum superbiam a semetipso alienando repulit. In qua alienatione Gentes motae sunt, quia dum Judaei a fide caderent, ad cognitionem fidei corda fidelium [ Text. Gentilium] cucurrerunt. Quae videlicet Gentes in sacrae lectionis pabulo os cordis aperiunt, et in occulto sicut pauper comedunt, quia cum festinatione, et silentio verba legentes vitae sumunt. Impletum est enim in illis quod idem Habacuc de illis Domino dicit: Misisti in mare equos tuos turbantes aquas multas (Ibid., 15). Equorum nomine sancti praedicatores accipiuntur: quietae vero aquae jacuerunt, quia humanae mentes gentium diu sub vitiorum suorum torpore sopitae sunt. Sed equis Dei mare turbatum est, quia missis praedicatoribus sanctis omne cor quod pestifera securitate torpuit, impulsu salutiferi timoris expavit.

CAP. IX.-- Ecce dies Domini venit magnus (Sophon. I). (Reg. pastoral. III part., cap. 11.) Supra impuros et duplices propheta Sophonias vim divinae animadversionis intentat, dicens: Ecce dies Domini venit magnus, et horribilis. Dies irae, dies illa, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super omnes civitates munitas, et super omnes angulos excelsos (Sophon. I). Quid enim per civitates munitas exprimitur, nisi suspectae mentes et fallaci semper defensione circumdatae? Quae quoties earum culpa corrigitur, veritatis ad se jacula non admittunt. Et quid per excelsos angulos (duplex quippe semper est in angulis paries) nisi impura corda signantur? Quae dum veritatis simplicitatem fugiunt, ad seipsa quodammodo duplicitatis perversitate replicantur. Et quod est deterius, apud cogitationes suas in fastu prudentiae, ex ipsa se culpa impuritatis extollunt. Dies igitur Domini vindictae et animadversionis plena, super civitates munitas, et super angulos excelsos venit; quia extremi judicis ira humana corda et defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus involuta dissolvit. Tunc enim civitates munitae cadunt, quia mentes Deo impenetratae damnabuntur. Tunc excelsi anguli corruunt, quia corda quae per puritatis prudentiam eriguntur, per sententiam justitiae prosternuntur.

LIBER UNDECIMUS. De Testimoniis in Aggaeum prophetam. CAPUT PRIMUM.-- Seminastis multum (Agg. I, 5). (Lib. I, hom. 10, in Ezech., n. 7.) Multi legunt, et ab ipsa lectione jejuni sunt. Multi vocem praedicationis audiunt, et post vocem vacui recedunt. Hinc est quod per Aggaeum prophetam quosdam Dominus increpat, dicens: Ponite corda vestra super vias vestras: Seminastis multum et intulistis parum, comedistis et non estis saturati, bibistis et non estis inebriati (Agg. I, 5). Multum cordi suo seminat, sed parum infert, qui de mandatis coelestibus vel legendo, vel audiendo multa cognoscit, sed negligenter operando pauca fructificat. Comedit et non saturatur, qui verbum Dei audiens, lucra vel gratiam saeculi concupiscit. Bene vero non satiari dicitur, quia aliud mandit, et aliud esurit. Bibit et non inebriatur, qui ad vocem praedicationis aurem inclinat, sed mentem non mutat. Solet enim per ebrietatem bibentium sensus mutari. Qui ergo ad cognoscendum Dei verbum devotus est, sed ea quae sunt hujus saeculi adipisci desiderat, bibit et debriatus non est. Si enim debriatus esset, mentem mutasset, ut jam terrena non quaereret, jam vana et transitoria quae amaverat, non amaret. De electis enim per Psalmistam dicitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae (Psal. XXXV, 9); quia tanto omnipotentis Dei amore repleti sunt, ut mutata mente sibimetipsis extranei esse videantur. Implentes quod scriptum est: Qui vult venire post me abneget semetipsum (Matth. XVI, 24). Seipsum abnegat qui mutatur ad meliora, et incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat.

CAP. II.-- Qui mercedes congregavit (Agg. I, 6). (Lib. I, hom. 4, in Ezech., num. 10. Reg. pastor. III part., c. 21.) Perversi indigentibus de propriis rebus multa donant: sed cum occasionis tempus inveniunt, eosdem quibus valent rapinis devastant. Quanta vero tribuunt pensant, quanta rapiunt considerare dissimulant, et qualiter bona opera malis artibus perdant, perpendere recusant. Sicut per Aggaeum scriptum est: Qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum (Agg. I, 6). De sacculo pertuso aliunde exit, quod aliunde mittitur: et in sacculo pertuso videtur, quando pecunia mittitur, sed quando amittitur non videtur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed quanta rapiunt non perpendunt, in pertuso sacculo mercedes mittunt: quia profecto has in spem suae fiduciae intuentes congerunt, sed non intuentes perdunt; merces enim quae ex bono opere acquiritur ex malo opere perditur.

LIBER DUODECIMUS. De Testimoniis in Zachariam prophetam. CAPUT PRIMUM.-- Dixit angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 14). (Moral. lib. XXVIII, c. 1, n. 9; lib. II, hom. 34, in Evang., n. 13; Moral. lib. IV, c. 29.) Nonnunquam humanis cordibus per angelos Deus, secreta eorum praesentia, suae virtutis aspirationem [ Text. virtutem suae aspirationis] infundit. Unde Zacharias dixit: Dixit angelus ad me, qui loquebatur in me (Zach. I, 14). Dum ad se quidem, sed tamen in se loqui angelum dicit, liquido ostendit quod is qui ad ipsum verba faceret, per corpoream speciem extra non esset. Unde et paulo post subdidit: Et ecce Angelus Domini qui loquebatur in me, egrediebatur (Zach. II, 3). Saepe enim non exterius apparent, sed sicut sunt angelici spiritus, voluntatem Dei prophetarum sensibus innotescunt; et subtilitas angelicae virtutis menti eorum apparens, intimis afflatibus ad sublimia elevat; et quaeque in rebus futura sunt, in causis originalibus praesentia demonstrat. Sed ne quis in praedictis Zachariae verbis angeli, designatum nomine vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum putet: quia textus Scripturae sacrae nunquam Patrem, nunquam Spiritum sanctum, et nonnisi per incarnationis suae praedicationem Filium angelum vocat. Unde in ejusdem Zachariae verbis aperte ostenditur quod in illo vere angelus, id est creatura loqueretur, cum dicitur: Ecce Angelus qui loquebatur in me, egrediebatur. Statimque subjungitur: Et alius Angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem (Ibid. v. 3 et 4). Non est itaque Deus Angelus qui mittitur, cui verba ab angelo quae dicere debeat, jubentur. Sed quia in conspectu Conditoris angelica ministeria ordinata graduum dispositione distincta sunt, ut et pro communi felicitate beatitudinis opificem suum simul videntes gaudeant, et tamen pro dispositione dignitatis aliis alii subministrent, ad prophetam angelum angelus mittit; et quem secum de Deo gaudere communiter conspicit, et docet et dirigit: quia eum et per superiorem scientiam virtute cognitionis, et per praestantiorem gratiam culmine potestatis excedit. Certissime enim scimus, quia cunctorum Conditor Dominus qui omnia per semetipsum tenet ad distinguendum pulchrae universitatis ordinem, alia aliis dispensantibus regit, et angeli a superiorum angelorum potestatibus dispensantur, et ad explendum de supernis ministerium alii spiritus ab aliis mittuntur. Dum enim angelus dicit ad angelum: Curre, et loquere, dubium non est quia alius alium mittit: et si in ipsis officiis sanctorum spirituum nequaquam potestates summae minimas disponerent, nullomodo hoc, quod homini diceret, angelus ab angelo cognovisset. Sed hoc quoque de ipsis agminibus certum tenemus: quia minora sunt quae mittuntur; majora quae mittunt: et ea quae mittuntur, cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium, ut nunquam desint interius per contemplationem.

CAP. II.-- Et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum (Zach. III, 1). (Moral. lib. XX, c. 22, n. 48.) In nostrae locutionis usu pro dextro habere dicimus, quod pro magno pensamus; pro sinistro vero id quod despicimus. Quod Zacharias aperte insinuat, dicens: Et ostendit mihi Jesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei (Zach. III, 1). Qui, ut patentius hoc quod praemisit ostenderet, secutus adjunxit: Et Dominus dixit ad Satan: Increpet Dominus in te Satan, qui elegit Jerusalem. Nunquid non iste torris erutus de igne? Et Jesus indutus erat vestibus sordidis (Ibid. v. 2). Sordidis enim vestibus Jesus indutus est, quia quamvis alienus ab omni peccato, tamen in similitudinem venit carnis peccati. Cui advenienti Satan a dextris stetit. Pro magno namque Dominus Judaicum populum, et pro nihilo gentes habere videbatur. Sed postquam incarnatus apparuit, gentilitas quae pro sinistro habita fuerat, credidit: Judaicus vero populus ad perfidiam declinavit. Satan ergo illi a dextris stetit, quia illum ei populum rapuit, qui dudum dilectus fuit. Sed quia ipse Judaicus populus, modo perditus, in fine est quandoque crediturus, Propheta teste, qui ait: Reliquiae salvae fient (Isa. X, 21): Satan e dextris suis removet Dominus, dicens: Increpet Dominus in te Satan. Et ejusdem populi liberationem indicans, subdit: Quia elegit Jerusalem. Qui nimirum populus quia ad gehennae incendia perfidia duce defluebat, sed dum ad fidem reducitur, ab eodem aeterni ignis incendio liberatur, statim de eo illic subditur: Nunquid non iste est torris de igne erutus?

CAP. III.-- Super lapidem unum septem oculi sunt (Zach. III, 9). (Moral. lib. XXIX, c. 31, n. 74.) Redemptor noster in carne veniens, operationes septiformis spiritus simul in se cunctas et manentes habuit; sicut Zacharias ait: Super lapidem unum septem oculi sunt (Zach. III, 9); et iterum: Et in candelabro aureo lucernae septem (Zach. IV, 2). Nullus quippe hominum operationes sancti Spiritus simul omnes habuit, nisi solus Mediator Dei et hominum, cujus est idem spiritus qui de Patre ante saecula procedit. Huic itaque lapidi septem oculos habere est, simul omnem virtutem spiritus septiformis gratiae in operatione retinere.

CAP. IV.-- Quid tu vides Zacharia (Zach. V, 2)? (Moral. lib. XV, c. 14, n. 18.) Qui mandata Dei memoria retinet, sed nequaquam faciendo complet, hic in doctrinae verbis sententias quibus damnetur tenet. Hinc in Zacharia scriptum est: Quid tu vides Zacharia? Et dixi: Video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum: et dixit ad me: Haec est maledictio quae egreditur super faciem universae terrae (Zach. V, 2, 3). Quid namque volumen volans est, nisi sacra Scriptura? Quae dum de coelestibus loquitur, ad superiorem mentis nostrae intentionem levat; quia dum illam super nos aspicimus esse, ima attendere, id est concupiscere devitamus. Quae latitudinem cubitorum decem, longitudinem vero viginti habere perhibetur: quia latitudo operationis nostrae simpla est, et longanimitas spei in duplum tenditur; quoniam pro nostro bono opere, et hic nobis mentis requies, et illic gaudia aeterna praeparantur; Veritate attestante, quae ait: Si quis reliquerit domos aut agros, etc., centuplum in hoc saeculo recipiet, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29; Luc. XVIII, 30). Centenarius quippe numerus decemplicato denario fit perfectus. Hic itaque centuplum recipit, qui etsi nihil habuerit, ipsa tamen perfectione mentis jam in hoc saeculo nil habere quaerit. Quia ergo per hanc nobis duplum pro simplo redditur, recte hoc volumen per viginti cubitos in longum tenditur, quod per decem dilatatur. Sed quia haec ipsa sacra eloquia ad aeternam damnationem sunt eis qui illa vel scire nolunt, vel certe sciendo contemnunt, recte de hoc volumine dicitur: Haec est maledictio quae egredietur super faciem universae terrae. Et cur maledictio dicatur, adjungit: Quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur. Hypocrita igitur, quia secundum verba Legis, quae novit, vivere contemnit, et de doctrina favorem quaerit, fur judicabitur; quia per hoc quod justa loquitur, laudem sibi vitae justorum rapit.

CAP. V.-- Leva oculos tuos, et vide quid est quod egreditur (Zach. V, 5). (Moral. lib. XIV, c. 53, n. 63, 64, 65.) Per plumbum cujus natura gravis est ponderis, peccatum avaritiae specialiter designatur; quod mentem quam interfecerit, ita gravem reddit, ut ad appetenda sublimia attolli non possit. Hinc in Zacharia scriptum est: Leva oculos tuos, et vide quid est quod egreditur. Et dixi, quidnam est? Et dixit: haec est amphora egrediens (Zach. V, 5). Volens Deus prophetae ostendere genus humanum, ex qua ab eo maxime culpa dilabatur, per imaginem amphorae quasi patens os avaritiae designavit; avaritia quippe velut amphora est, quae os cordis in ambitu apertum tenet, et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra (Ibid.). Multos obtusi sensus homines cernimus, et tamen in malis actibus eos astutos videmus, propheta teste, qui ait: Sapientes sunt ut faciant mala (Jerem. IV, 22). Hi itaque sensu torpent; sed in his quae appetunt, avaritiae stimulis excitantur. Et quia ad bona videnda caeci sunt, excitantibus praemiis ad peragenda mala vigilantes fiunt. Unde recte de hac eadem avaritia dicitur: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur (Zach. V, 6). Quid est talentum plumbi, nisi ex eadem avaritia pondus peccati? Et ecce mulier una sedens in medio amphorae (Ibid., 7): quam mulierem ne fortasse quae esset dubitaremus; mox innotuit Angelus. Nam sequitur, et dixit: Haec est impietas, et projecit eam in medio amphorae (Vers. 8). Impietas in medio amphorae projicitur, quia in avaritia semper impietas tenetur. Et misit massam plumbi in os ejus (Ibid.). Massa plumbi in os mulieris mittitur, quia scilicet impietas avaritiae peccati sui pondere gravatur. Si enim ad ea quae deorsum sunt non ambiret, erga Deum et proximos impia non existeret. Quid vero de hac visione amphorae, et mulieris, et plumbi cognovisset, ut latius ostenderet, secutus adjunxit: Et levavi oculos meos et vidi; et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum (Ibid., 9). Quid aliud in his duabus mulieribus accipimus, nisi duo principalia vitia, superbiam videlicet et inanem gloriam, quae impietati absque dubitatione conjuncta sunt? Quae et in alis suis spiritum habere narrantur, quia et in actionibus suis Satanae voluntati deserviunt. Ipsum quippe spiritum Propheta appellat de quo in Evangelio Dominus dicit: Cum immundus spiritus exierit ab homine (Matth. XII, 43). Spiritus in alis earum est, quia superbia et inanis gloria per omne quod agunt, Satanae voluntati famulantur. Et habebant alas, quasi alas milvi. Milvus semper naturae studet insidiari pullorum. Istae ergo mulieres alas habent, quasi alas milvi; quia actiones earum diabolo sunt similes, qui insidiatur semper vitae parvulorum Et levaverunt amphoram inter coelum et terram. Super bia et vana gloria habent hoc proprium, ut eum quem infecerunt, in cogitatione sua super caeteros homines extollant; et modo per ambitum rerum, modo per desiderium dignitatum, quem semel captum tenuerint, quasi in honoris altitudinem elevent. Qui vero inter coelum et terram est, ima deserit, et superiora minime tangit. Levant igitur istae mulieres amphoram inter coelum et terram; quia superbia et inanis gloria mentem per avaritiam honoris captam ita elevant, ut quoslibet proximos despicientes, quasi ima deserant, et alta gloriantes petant. Sed tales quique, dum superbiunt, et eos mente transeunt cum quibus sunt, et superioribus civibus minime junguntur. Amphora ergo levata inter coelum et terram dicitur; quia avari quique per superbiam et inanem gloriam proximos juxta se despiciunt, et superiora quae ultra ipsos sunt non apprehendunt. Inter coelum et terram itaque feruntur; quia nec aequalitatem fraternitatis in infimis per charitatem tenent, nec tamen summa pertingere se extollendo praevalent. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar (Vers. 10 et 11). Sennaar quippe foetor eorum dicitur. Sicut bonus odor ex virtute est, ita e contrario fetor ex vitio. Radix enim omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10). Et quia quodlibet malum per avaritiam gignitur, dignum est ut domus avaritiae in foetore construatur. Sciendum quoque est quod Sennaar latissima vallis est, in qua turris a superbientibus aedificari coeperat, quae linguarum facta diversitate destructa est; quae scilicet turris Babylon dicta est, pro ipsa scilicet confusione mentium, et linguarum; nec immerito ibi amphora avaritiae ponitur, ubi Babylon, id est confusio aedificatur; quia dum per avaritiam et impietatem certum est omnia mala exsurgere, recte haec ipsa avaritia et impietas in confusione perhibentur habitare.

CAP. VI.-- Devorabunt et subjicient lapidibus fundae (Zach. IV, 15). (Moral. lib. XXXIV, cap. 9.) De bonis doctoribus per Zachariam Dominus dicit: Devorabunt et subjicient lapidibus fundae (Zach. IV, 15). Quid per fundam, nisi sancta Ecclesia designatur? Funda enim dum in gyrum mittitur [ Text. add. sic], de illa lapides exeunt quibus adversariorum pectora feriantur. Ita sancta Ecclesia, dum volubilitate temporum, per tribulationum circuitum ducitur, fortes ex illa viri prodeunt, quibus quasi lapideis ictibus iniquorum corda tundantur. Sancti itaque doctores qui ad virtutem alios instruunt, hostes devorant, dum eos intra corpus suum per vim conversationis immutant; quos lapidibus fundae subjiciunt, quia dum fortes quosque in sancta Ecclesia viros instituunt, per eos adversariorum superbientium pectora dura confringunt. Unde et Golias immanissimus saxo fundae moritur, quia singulari sanctae Ecclesiae lapide diabolica celsitudo superatur.

CAP. VII.-- Et erit qui offenderit ex eis in die illa (Zach. XII, 8). (Lib. II, hom. 8, in Ezech., num. 18, 19, 20.) Fratres charissimi, ad vitam praeteritam mentis oculos reducamus; et quia nos peccasse meminimus, defleamus. Magnus enim Creatoris nostri ad recipiendos fletus humilium misericordiae sinus. Ubi enim innumerabilium hominum fletus suscepti sunt, ibi locum suum inventurae sunt et lacrymae nostrae. Pensemus quid per Zachariam dicitur: Et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David, et domus David quasi Dei (Zach. XII, 8). Reversus namque ad justitiam quisque habitatio efficitur Creatoris sui, ut sit sicut Angelus in conspectu ejus; quia misericordiae viscera quae in se expertus est, annuntiando et aliis propinat. Hinc etiam paulo post dicitur: In die illa erit fons patens domus David habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae (Zach. XIII, 1). Fons occultus est unigenitus Patris invisibilis Deus; fons vero patens est idem Deus incarnatus. Qui fons patens recte domus David dicitur, quia ex David genere Redemptor noster ad nos processit. Jerusalem vero visio pacis interpretatur. Hi autem Jerusalem habitant, qui in visione pacis intimae mentem figunt. Peccator vero et menstruata est vel is qui delinquit in opere, vel mens quae labitur in prava cogitatione. Menstruatae namque ista pollutio est, quia et aliena carne non tangitur, et sua carne inquinatur. Sic itaque sic est omnis anima, quae et si malum opus non agit, polluta tamen cogitatione sordescit. Unde per prophetam alium sub Judaeae specie de anima immundis desideriis occupata dicitur: Omnes qui quaerunt eam, non deficient (Jerem. II, 24). Cum inferre perditionem cupiunt, et nulla bonae cogitationis rectitudine repelluntur. Et in menstruis suis animam inveniunt, quando in pollutis cogitationibus positam facile ad perversam operationem trahunt. Dicatur ergo: In die illa erit fons patens domus David habitantibus Jerusalem in ablutione peccatoris et menstruatae; quia apertus est jam nobis fons misericordiae Redemptor noster, qui in domo David incarnari dignatus est, ut peccatorem lavet a perverso opere, et menstruatam mentem diluat ab immunda cogitatione. Patet ergo fons; curramus cum lacrymis, lavemur hoc fonte pietatis. In hoc fonte ipse quoque David lotus est, cum rediit ad lamenta poenitentiae, post maculam gravis culpae. Ipsum quippe fontem invenire quaerebat, cum diceret: Redde mihi laetitiam Salutaris tui (Psal. L, 14). Jesus enim Hebraice Salvator dicitur. Et quid est quod laetitiam Jesu reddi postulabat, nisi quod Jesum ante culpam contemplari consueverat, ejusque contemplationis gaudia in culpa perdiderat? Unde recte post poenitentiam visionis ejus laetitiam sibi reddi quaerebat. In hoc fonte misericordiae lota est Maria Magdalene quae prius famosa peccatrix, postmodum lavit maculas lacrymis (Luc. VII). In hoc fonte misericordiae patente lavit Apostolus Petrus quod negaverat, quia flevit amare (Matth. XXVI). In hoc fonte misericordiae in fine suo lotus est latro, qui seipsum in morte reprehendens a culpa sua ablutus est confessione veritatis (Luc. XXIII). De emundatione ergo nostra non desperemus, cum in hoc fonte pietatis tantos se jam lavasse cognoscimus. Quaerere fontem misericordiae debuimus, etiamsi esset clausus. Patet nunc, et negligimus, et torpentes, et frigidi remanemus. Mittamus oculos fidei in mundum universum, consideremus quanti peccatores diebus et noctibus per lamenta in hoc fonte misericordiae laventur, quanti post tenebras ad lucem, quanti post maculas ad munditiam redeunt? Consideremus quantum peccavimus, quantum quotidie peccamus. Curramus ad aquam vitae veniam quaerentes, et cum lacrymis fiduciam habentes. Lavemus nos in hoc fonte pietatis, et misericordiae Jesu Christo Domino nostro, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

EXCERPTA In quibus plurimi Psalmorum versus explicantur. (Reg. pastoral. III part., cap. 32.) Multum a peccatis aliis differunt peccata quae per judicium et deliberationem, sive per consilium perpetrantur, nec tam prava Dominus quam studia pravitatis insequitur. In factis enim saepe infirmitate, saepe negligentia; in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur. Quo contra recte beati viri expressione per Psalmistam dicitur: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1). Cathedra quippe judicis esse vel praesidentis solet. In cathedra quippe pestilentiae sedere, est ex judicio prava committere. In cathedra pestilentiae sedere, est ex ratione mala discernere, et tamen ex deliberatione perpetrare. Quasi in perversi consilii cathedra sedet, qui tanta iniquitatis elatione attollitur, ut implere malum etiam per consilia conetur; et sicut assistentibus turbis praelati sunt qui cathedrae honore fulciuntur, ita delicta eorum qui praecipitatione corruunt, exquisita per studium peccata transcendunt. Hinc ergo colligant qui in culpa etiam se per consilium ligant, qua quandoque ultione feriendi sunt, qui nunc pravorum non socii, sed principes fiunt.

(Moral. lib. XIX, cap. 28; lib. I, hom. 2, in Ezech., num. 6.) Creator omnium Deus, qui in divinitate videri non potuit, assumpsit a nobis unde videretur a nobis; et per incarnationis suae mysterium apparere dignatus est humano generi, quod ab ortu suo diffluit ad mortem, sicut de illo per Psalmistam dicitur: Et erit tanquam lignum quod plantatum est super decursus aquarum (Psal. I, 2). Juxta enim decursus aquarum plantatus est, quia juxta lapsus incarnatus est defluentium populorum. Decursus quippe aquarum sunt quotidiani transitus deficientium populorum, et de semetipsa Veritas dicit: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31.)? Lignum ergo secus decursus aquarum est, qui fructum et protectionem sui nobis umbraculi proferens, apparuit Creator in carne, ut humanum genus per resurrectionem figeret, quod per defectum quotidie ibat ad mortem.

(Moral. lib. XXVI, c. 27, n. 50.) De reprobis in die judicii, alii judicantur et pereunt; alii non judicantur et pereunt. Judicantur et pereunt quibus Dominica inclamatione dicitur: Esurivi et non dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 42), etc.; quibus praemittitur: Discedite a me maledicti in ignem aeternum (Ibid., 41). Alii vero non judicantur et pereunt, de quibus Dominus dicit: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18), et de quibus Paulus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 18); et de quibus Psalmista dicit: Non resurgent impii in judicio (Psal. I, 6). Eos impios vocat qui aut fidei pietate disjuncti sunt, aut in hoc quod fideliter credunt, pravis sibi moribus contradicunt. Resurgent quippe omnes infideles, sed ad tormentum non ad judicium; non enim eorum tunc causa discutitur, qui ad conspectum districti judicis jam condemnatione suae infidelitatis accedunt; professionem autem fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Illi saltem verba judicis audiunt, qui ejus fidei verba saltem tenuerunt; isti in damnatione sua, aeterni judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam nec verbo tenus servare voluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub Lege positi peccaverunt; istis in perditione sua de Lege nihil dicitur, quia nihil habere Legis conati sunt. Princeps namque terrenam rempublicam regens, aliter punit civem interius delinquentem, et aliter hostem exterius rebellantem. In illo jura sua consulit, eumque sub verbis dignae invectionis addicit. Contra hostem vero bellum movet, instrumenta perditionis exercet, dignaque ejus malitiae tormenta retribuit; de malo vero ejus quid lex habeat non requirit, neque enim [ Text. lege] necesse est puniri, qui lege nunquam potuit teneri. Ita ergo in extremo judicio, et legalis illum invectio percutit, qui ab eo quod professione tenuit actione declinavit; et iste sine judicii invectione perimitur, qui lege fidei non tenetur.

(Moral. lib. VII, c. 16, n. 19.) Sciendum est quod aliquando nos adversarius, aliquando nos conterit Deus; ex contritione autem adversarii a virtute deficimus: per contritionem vero Domini fracti a vitiis, in virtute roboramur. Hanc contritionem et percussionem propheta conspexerat, cum dicebat: Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes [Text., conteres] eos (Psal. II, 9). In virga ferrea nos Dominus regit, et conterit; quia dispensationis suae recti fortitudine [ Text., forti rectitudine] cum nos interius reficit, exterius affligit. Nam quo virtutem carnis humiliat, et intentionem spiritus exaltat. Unde et haec eadem contritio vasi figuli comparatur. Sicut et per Paulum dicitur: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Qui simul contritionem et regimen exprimens, ait: Licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem (Ibid., 16).

(Moral. lib. XX, c. 3, n. 8.) Sancti viri sic de spe certi sunt, ut tamen semper sint de tentatione suspecti; quippe quibus dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11). Ut et de spe exsultatio, et de suspicione nascatur tremor. Quorum voce iterum Psalmista dicit: Laetetur cor meum ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11). Qua in re notandum quod non ait: Laetetur ut securum sit, sed, laetetur ut timeat. Meminerunt namque quamvis eorum actio prosperetur, quia adhuc in hac vita sunt; de qua dicitur: Tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1). Meminerunt et metuunt, et positi inter gaudium spei et tentationis metum, confidunt et timent, confortantur et titubant, certiorantur et suspecti sunt.

(Moral. lib. V, c. 45, n. 82.) Sciendum quod alia est ira quam impatientia excitat, alia quam zelus format. Illa ex vitio, haec ex virtute generatur: hanc iram quia Heli non habuit, motum contra se implacabiliter supernae ultionis excitavit. Nam quo contra subditorum vitia tepuit, eo contra illum districtio aeterni Rectoris exarsit. De hac per Psalmistam dicitur: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV, 5). Quod nimirum non recte intelligunt qui irasci nos nobis tantummodo, non etiam proximis delinquentibus volunt. Si enim sic proximos ut nos amare praecipimur, restat ut sic eorum erratibus irascamur sicut nostris vitiis.

(Moral. lib. XXXV, c. 7, n. 10.) Coram Deo saepe multorum vita displicet, quae etiam foris hominibus placet. Hinc est quod Psalmista vigilanter exorat dicens: Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9), quia nimirum plerumque in conspectu hominum recta via creditur, etiam quae a veritatis itinere depravatur: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ibid., 14). In Scriptura sacra scuti defensio saepe pro divina protectione ponitur. Scuto quippe Dominus nos coronare perhibetur, quia quos protegens adjuvat, remunerans coronat.

(Lib. II, hom. 4, in Ezech., num. 2; hom. 8, n. 5.) Per octavum numerum dies aeterni judicii, et carnis resurrectio designatur. Unde Psalmista resurrectionis diem considerans, quia de extremi judicii erat districtione locuturus, praemisit titulum, dicens: In finem psalmus David pro octava (Psal. VI). Ut enim quam octavam diceret demonstraret, diem illam tremendi terroris in psalmi inchoatione secutus est, dicens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Ibid., 1). Modo enim quisque per flagella corripitur, et correptionibus emendatur. In mansuetudine corripitur non in ira; indistricto autem illo examine omnis argutio et corruptio furor et ira est, quia venia post correptionem non est. Nunc tempus est misericordiae, in illo autem judicio dies irae. In quo videlicet die omne hoc tempus finitur quod septem diebus evolvitur, et quia post septem dies sequitur, jure octavus vocatur, in quo et caro nostra resurget ex pulvere, ut sive bona sive mala quae egit recipiat a Veritate.

(Moral. lib. VIII, c. 18.) In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Inferni nomine designatur desperatio peccatoris. Unde scriptum est: Impius cum venerit in profundum peccatorum contemnet (Prov. XVIII. 13).

(Moral. lib. XIX, c. 30, n. 53.) Ad vetustam vitam vitia pertinent, virtutes ad novam. Hinc Psalmista in typo humani generis loquens, inter malignos spiritus deprehensus dicit: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8). A fervore etenim mentis vel inter spirituales inimicos, vel inter carnales quosque proximos ipso aliquomodo vivendi usu veterascimus, et assumptae novitatis specie fuscamur; a qua tamen vetustate quotidie si studia circumspectionis invigilent, orando, legendo, bene vivendo, renovamur, quia vita nostra dum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur; sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam sine cessatione reparatur.

(Moral. l. XIX, c. 30, n. 55.) Aliquando per arcum sacra Scriptura signatur: ipsa quippe arcus est Ecclesiae, ipsa arcus est Domini. De qua ad corda hominum sicut ferientes sagittae, sic terrentes sententiae veniunt. Unde recte per Psalmistam dicitur: Arcum suum tetendit et paravit illum; et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII, 13). Arcum namque suum Dominus tetendit, quia cunctis peccatoribus per Scripturam sacram minas exhibuit. In quo arcu scilicet vasa mortis praeparat, quia secundum eloquii sui sententiam eos qui nunc corrigi negligunt reprobos damnat. In quo etiam sagittas suas ardentibus effecit, quia in eos quos per terrorem corrigit, accensas verborum sententias emittit.

(Moral. l. XI, c. 28.) Haeretici ea astruunt quae nequaquam Domino pro quo loquuntur placent: cumque Deum quasi defendere nituntur, offendunt. Unde per Psalmistam dicitur: Ut destruas inimicum et defensorem (Psal. VIII, 3). Omnis quippe haereticus omnipotenti Deo inimicus et defensor est quia unde hunc quasi defendere nititur, inde veritati illius adversatur.

(Lib. II, hom. 1, in Ezech., n. 3.) In Scriptura sacra et ea accipi secundum historiam possunt plerumque quae spiritaliter intelligenda sunt, ut et fides habeatur in veritate historiae, et spiritualis intelligentia capiatur de mysteriis allegoriae. Sicut illud est quod Psalmista ait: Quoniam videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae [Text. quas] tu fundasti (Psal. VIII, 4). Ecce enim in exteriori descriptione stat sermo rationis, quia et coeli opera Dei sunt, et luna et stellae ab eo creatae et fundatae sunt. Sed si hoc Psalmista juxta sola exteriora opera, et non etiam secundum intellectum mysticum asserit: qui coelos opera Dei esse professus est, dicturus lunam et stellas, cur non etiam solem, quem scimus quia ejus opus est, pariter enumeravit? Sed quia juxta intellectum mysticum loquebatur, ut lunam sanctam ecclesiam, et stellas omnes sanctos accipere deberemus, solem nominare noluit; quia videlicet ipsi aeterno soli loquebatur, de quo scriptum est: Vobis autem qui timetis Dominum orietur sol justitiae (Malach. IV, 2); quia non tantum solem et lunam et stellas corporaliter, sed etiam lunam Ecclesiam et stellas sanctos omnes spiritualiter fecit.

(Lib. I, hom. 8, in Ezech., n. 23.) Incarnatus unigenitus patris per hoc quod homo factus est, infra angelos fuit, sicut Psalmista dicit: Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Resurgens autem et ascendens in coelos, omnibus angelicis potestatibus praesidet. Sicut de eo rursum illic scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Vers. 8).

(Moral. l. XI, c. 3; l. XIX, c. 16.) Volucres coeli et pisces maris qui per ambulant semitas maris (Psal. IX, ). Per pisces maris, curiosos hujus saeculi debemus accipere, qui in magnis rerum inquisitionibus, quasi in abditis fluctibus latent. Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion (Ibid.). Portae mortis sunt actiones pravae quae ad interitum ducunt. Quia vero Sion speculatio dicitur, portas Sion actiones bonas accipimus, per quas supernam patriam ingredimur, ut regis nostri gloriam contemplemur.

(Lib. II, hom. 35, in Evang., n. 9.) Patientia pauperum non peribit in finem (Psal. IX, 19). Quasi enim perisse patientia pauperum cernitur, cum nihil pro illa in hac vita humilibus recompensatur. Sed in finem non peribit quia tunc ejus gloria percipitur, cum simul omnia laboriosa terminantur. Nam pro labore patientiae bona speranda sunt sequentis vitae, ut tunc praemium nostri laboris incipiat, quando omnis jam labor cessat.

(Moral. l. XV, c. 11; l. XXXIII, c. 27, n. 48; l. XXXII, c. 15.) Sub lingua ejus labor et dolor: sedet in insidiis cum divitibus in occultis (Psal. IX, 19). Hoc de Antichristo dictum est. Qui enim non aperte mala quae cogitat ostendit, laborem et dolorem eorum quorum mortem appetit, non in lingua exerit, sed sub lingua premit. Propter enim perversa dogmata, sub lingua ejus labor et dolor est; propter miraculorum vero speciem, sedet in insidiis, propter autem saecularis potestatis gloriam cum divitibus in occultis. Quia enim simul et miraculorum fraude, et terrena potestate utitur, et in occultis et cum divitibus sedere perhibetur. Qui videlicet Antichristus, quia non sola potestate erigitur, sed etiam signorum ostensione fulcitur, recte per eumdem David dicitur: Insidiatur in occulto, quasi leo in cubili suo (Ibid., 30). Quia enim hic antiquus hostis in cunctis viribus suis effrenatur, saevire per utraque permittitur, ut contra electos in certamine, et fraude et virtute laxetur: virtute, per potentiam; fraude, per signa. Recte ergo et leo, et insidians dicitur. Insidians per miraculorum speciem, leo per fortitudinem saecularem. Ut enim eos qui aperte iniqui sunt pertrahat saecularem potentiam ostentat; ut vero justos etiam fallat, signis sanctitatem simulat: illis enim suadet elationem magnitudinis: istos decipit ostensione sanctitatis.

(Moral. l. XXXIII, c. 1.) In Domino confido, quomodo dicitis animae meae, transmigra in montem sicut passer (Psal. X, 1)? Haec ex voce Ecclesiae Psalmista dicit. Per montem autem haereticus quilibet exprimitur. Cum vero fideli animae, unitate derelicta, in tumenti doctrina confidere haeretici praedicatoris dicitur, deserto Domino quasi in montem transmigrare suadetur.

(Moral. l. XXXI, c. 30.) Paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 2). Pharetrae nomine pravorum machinatio designatur. Iniqui ergo cum dolos quos bonis excogitant, secretis machinationibus occultant, quasi in pharetra sagittas parant. Et in hac praesentis vitae caligine velut in obscuro rectos corde feriunt, quia malitiosa eorum jacula, et sentiri per vulnus possunt, et tamen venientia deprehendi non possunt.

(Moral. l. XXVIII, c. 4; l. II, hom. 5, in Ezech., n. 6.) Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Psal. X, 5). Palpebris apertis cernimus: clausis nihil videmus. Per palpebras autem Dei, ejus judicia accipimus, quae juxta aliquid clauduntur hominibus, et juxta aliquid reserantur, ut homines qui se nesciunt, sibimetipsis innotescant. Quatenus dum quaedam intelligendo comprehendunt, quaedam vero cognoscere omnino non possunt, eorum corda se latenter inquirant, si illos divina judicia vel clausa non stimulant, vel aperta non inflant. Claudendo nos interrogant, si non despicimus quae intelligere non valemus; aperiendo nos interrogant si intelligendo non extollimur.

(Moral. XV, c. 49.) Pluet super peccatores laqueos; ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum (Psal. X, 7). Poena praesens quae peccatores a pravis desideriis non immutat, nequaquam ab aeternis suppliciis liberat. Dicendo itaque laqueos, ignis, sulphur et spiritus procellarum, multos nimirum dolores intulit. Sed quia ab his doloribus peccator qui non corrigitur, ad aeterna supplicia vocatur, eosdem dolores non jam totum calicem, sed partem calicis dixit; quia videlicet eorum pars hic quidem per dolores incipitur, sed in ultione perpetua consummatur.

(Moral. l. IV, c. 31.) Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). Quid per argentum, nisi eloquia divina figurantur? Eloquium Domini argentum, igne examinatum dicitur, quia sermo Dei si in corde figitur, tribulationibus probatur.

(Moral. l. XXXIII, c. 10.) Funes ceciderunt mihi in praeclaris (Psal. XV, 6). Per funes aliquando sacra Scriptura haereditarias dimensionum sortes designare consuevit. Funes quippe in praeclaris cadunt, dum per humilitatem vitae sortes nos patriae meliores [ Text. melioris] excipiunt.

(Moral. lib. XXXV, cap. 3.) Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus (Psal. XVI, 6). Bona desideria quoties effectum percipiunt, ad Deum multipliciora consurgunt. Non enim ait: quia clamavi, exaudisti me; sed, clamavi, quoniam exaudisti me. Qui enim loquens exauditus fuerat, votis proficientibus exauditus clamabat.

(Lib. II, hom. 6, in Ezech., n. 21.) Mirifica misericordias tuas, qui salvos facit sperantes in te (Psalm. XVI, 7). Tunc nobis misericordiae Dei mirae fiunt, cum nobis ad memoriam miseriae nostrae revocantur. Quia recolentes quod fuimus, intelligimus cui debemus quod sumus. Neque enim divinam misericordiam intelligit, qui miseriae suae memor non fuerit.

(Moral. l. XXXII, cap. 5.) Sub umbra alarum tuarum protege me (Ibid., 9). Aliquando ab avibus similitudo Domini trahitur. Quia enim nos parvulos, dum protegit, nutrit; et non gravi atque onerosa, sed levi et blanda protectione nos refovet, dum suas in nos misericordias exerit, quasi more super nos avium alas tendit.

(Moral. lib. XXXII, cap. 11.) Certum est quod minus diligit ereptorem suum, qui minus intelligit periculum quod evasit. Unde bene ereptionem suam Domino tribuens Propheta dicebat: Diligam te, Domine, virtus mea (Psalm. XVII, 1). Quasi diceret: Eo te magis diligo, quo infirmitatem propriam sentiens, virtutem meam te esse cognosco. Hinc rursum ait: Mirifica misericordias tuas (Psalm. XVI, 7); quia tunc nimirum misericordiae Domini mirae apud nosmetipsos qui eripimur fiunt, cum per easdem misericordias quam gravia fuerint pericula quae evasimus, cognoscuntur.

(Moral. lib. IV, cap. 16; lib. V, cap. 7.) Posuit tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12). Possunt per tenebras designari occulta judicia. In tenebris enim aut omnino nihil cernimus, aut incerto visu caligamus. Occulta ergo judicia, quasi quaedam ante oculos nostros tenebrae sunt, quia scrutari nequaquam possunt. His se tenebris propheta circumdatum vidit, cum dispositionis intimae penetrare interna non potuit, dicens: Posuit tenebras latibulum suum. Auctor enim noster, quia nobis in hoc exsilium dejectis lucem suae visionis abstulit, sese nostris oculis quasi in tenebrarum latibulo abscondit.

(Moral. l. XVII, cap. 26, n. 36). Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psalm. XVII, 12). In hoc loco aquam, scientiam; nubes, praedicatores vel Prophetas appellat. Tenebrosa ergo aqua in nubibus aeris, id est occulta scientia in Prophetis, qui ante adventum Domini, dum occultis sacramentis gravidi, mysteria immensa gestarent, intuentium oculis eorum intelligentia caligabat.

(Moral. lib. XXIX, cap. 20.) Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt, grando, et carbones ignis (Ibid., 13). Prae fulgore nubes transeunt, quia praedicatores sancti universa mundi spatia miraculorum claritate percurrunt. Qui etiam grando et carbones ignis vocati sunt, quia [ Text. add. et] per correptionem feriunt, et per flammam charitatis accendunt; et sicut grando veniens percutit, liquida rigat, sic ipsi corda audientium, et terrentes feriunt, et blande rigantes infundunt.

(Moral. l. XXVI, cap. 24.) Et in Deo meo transgrediar murum (Psalm. XVII, 30.) Murus quippe est omne quod itineri nostro objicitur, ne ad eum qui diligitur transeatur. Sed murum transgredimur, cum amore supernae patriae quaeque in hoc mundo fuerint objecta calcamus. Hinc rursum dicitur: Qui fecit pedes meos tanquam cervorum (Ibid. 34). Cervus cum montium juga conscendit, si aspera quaeque se objiciunt sentibus illigata, dato saltu transgreditur, et absque ullo cursus sui obstaculo in superioribus elevatur. Ita etiam electorum mentes quaeque sibi in hoc mundo obsistere et obviare conspiciunt, contemplationis saltu transcendunt, et more cervorum despectis terrenarum rerum sentibus in superna se erigunt.

(Moral. l. XXXIV, cap. 14; lib. II, hom. 38, in Evang., n. 3.) In sole posuit tabernaculum suum (Psalm. XVIII, 6). Propheta per solem manifestae visionis ostensionem designat, et Dominum cunctorum oculis apparentem denuntiat. Ac si diceret: Humanitatis assumptae sacramentum in lumine manifestae visionis ostendit. Et ipse tanquam Sponsus procedens de thalamo suo (Ibid.). Tanquam Sponsus quippe de thalamo suo processit, quia ad conjungendam sibi Ecclesiam incarnatus Dominus de incorrupto utero Virginis exivit.

(Moral. l. XI, c. 42, n. 57.) Inter scelera et delicta hoc distat, quod scelus etiam pondus peccati transit; delictum vero pondus peccati non transit: quia et cum offerri sacrificium per legem jubetur, nimirum praecipitur, sicut pro peccato, ita etiam pro delicto; et nunquam scelus nisi in opere est, delictum vero plerumque in sola cogitatione. Unde per Psalmistam dicitur: Delicta quis intelligit (Psalm. XVIII, 13). Quia videlicet peccata operis tanto citius cognoscuntur, quanto exterius videntur, peccata vero cogitationis eo ad intelligendum difficilia sunt, quo invisibiliter perpetrantur. Inter iniquitatem vero et peccatum quamvis distare nihil perhibeat Joannes apostolus, qui ait: Iniquitas peccatum est (I Joan. III, 4); ipso tamen usu loquendi plus iniquitas quam peccatum sonat: et omnis homo se libere peccatorem fatetur, iniquum vero dicere se nonnunquam erubescit.

(Lib. II, hom. 8, in Ezech., num. 17.) Sunt quidam qui etiam saeculum relinquentes, totum quod habent Deo offerunt, sed tamen in bonis quae agunt minime compunguntur: et bonum quod agunt holocaustum est, sed quia flere ac semetipsos dijudicare nesciunt, seque ex amore ad lacrymas non accendunt, perfectum eorum holocaustum non est. Hinc per Psalmistam dicitur: Et holocaustum tuum pingue fiat (Psalm. XIX, 4). Holocaustum quippe siccum, est bonum opus quod orationis lacrymae non infundunt. Holocaustum vero pingue est, quando hoc quod bene agitur, corde humili etiam per lacrymas irrigatur. Unde rursum dicitur: Holocausta medullata offeram tibi (Psalm. LXV, 15). Quisquis enim bonum opus agit, sed ex omnipotentis Dei amore et desiderio flere nescit, holocaustum habet, sed medullam in holocausto non habet. Qui vero bona operatur, et visioni jam sui Creatoris inhiat, et ad aeternae contemplationis gaudia pervenire festinat, seque ipsum ex amore quo accenditur in fletibus mactat, holocausta Domino dedit medullata. Studendum ergo nobis est et mala funditus relinquere, et bona quae sufficimus operari, et in ipsis bonis quae agimus amore Dei [ Text. aeterni luminis] compungi.

(Moral. l. XV, cap. 29; l. VI, c. 30.) Sciendum quod omnes reprobi, quia anima simul et carne peccaverunt, in inferno retributionem cruciarus in anima pariter et carne recipiunt, quia et cogitando miseri et operando deliquerunt. Nam per Psalmistam dicitur: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui, Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis (Psalm. XX, 10). Quod enim ab igne devoratur, ab exteriori parte accenditur: clibanus vero interius inflammatur. In tempore ergo vultus Domini injusti omnes ut [ Text. et] clibanus ponuntur, et ab igne devorantur: quia apparente judice cum a visione illius eorum multitudo repellitur, et intus per dolorem [ Text. desiderium] ardet conscientia, et foris carnem cruciat gehenna.

(Moral. lib. XX, cap. 31; lib. XXVI, cap. 19; lib. XX, cap. 31; lib. XXVI, cap. 10.) Alto consilio Deus omnipotens cum sancti ejus adversariorum percussionibus [ Text. persecutionibus] comprimuntur, cumque assiduis ut liberentur interpellationibus clamant, solet differre voces petentium, ut merita patientium crescant. Hinc enim Psalmista dicit: Deus meus clamabo per diem nec exaudies, et nocte (Psalm. XXI, 3). Atque ipsa utilitas de exaudiendi mora mox subditur: Et non ad insipientiam mihi. Ac si diceret: Nequaquam mihi ad insipientiam proficit quod die et nocte clamantem me continuo non exaudis, quia unde me in temporali tribulatione quasi deseris, inde ad aeternam sapientiam plus erudis. Ad multiplicandam quippe sanctorum sapientiam proficit, quod postulata tarde percipiunt, ut ex dilatione crescat desiderium, ex desiderio intellectus augeatur, intellectus vero cum intenditur, ejus in Deum ardentior affectus aperitur: affectus autem ad promerenda coelestia tanto fit capax, quanto fuerit exspectando longanimis. Hinc etiam dicitur: Adjutor in opportunitatibus in tribulatione (Psalm. IX, 10). Tribulationem quippe dicturus, opportunitates praemisit; quia saepe et tribulatione conterimur, et tamen opportunum nondum est ut ad desiderium ereptionis adjuvemur. Nemo ergo qui tardius auditur, credat quod a superna cura negligatur.

(Moral. l. III, cap. 18; l. II, hom. 8, in Ezech., n. 6; moral. l. XXXV, cap. 14, n. 26.) Exaruit velut testa virtus mea (Psalm. XXI, 16). Testa quippe est caro nostri Redemptoris ex nostrae substantiae luto sumpta. Quia vero testa igne solidatur, virtus humanitatis ejus velut testa exaruit, quia ad virtutem incorruptionis ab igne passionis crevit; et assumptam carnem ad resurrectionis gloriam, passionis tribulatio ignis roboravit. In conspectu ejus procident omnes qui descendunt in terram (Psalm. XXI, 30). In terra mortui non spiritu, sed corpore descendunt. In conspectu ergo Domini procidunt qui in terram descendunt, quia resurgendo ad judicium veniunt, qui in pulvere putrescunt. Impinguasti in oleo caput meum (Psalm. XXII, 5); quia principale nostrum est mens, appellatione capitis mens vocatur. Ac si aperte diceretur: Arentem in suis cogitationibus mentem meam, charitatis unctione rigasti.

(Moral. l. VII, cap. 29.) Qui non accepit in vano animam suam (Psalm. XXIII, 4). In vano animam suam accipit qui, ejus vitam negligens, et curam carnis anteponit; qui sola praesentia cogitans, quae sequantur in perpetuum non attendit. Sed animam suam in vanum justi non accipiunt, quia intentione continua ad ejus utilitatem referunt quidquid corporaliter operantur; quatenus et transeunte opere, operis causa non transeat, quae vitae praemia post vitam parat.

(Moral. l. XX, c. 14, n. 28.) Necessitates naturales hoc habere valde periculosum solent, quod saepe in eis minime discernitur quid circa illas per utilitatis studium, et quid agatur per voluptatis vitium. Crebro enim occasione seductionis inventa, dum necessitati debita reddimus, voluptatis vitio deservimus, et infirmitatis velamine ante discretionis oculos excusatio nostra se palliat, et quasi sub patrocinio explendae utilitatis occultat. Quas videlicet necessitates cupiebat evadere, qui dicebat: De necessitatibus meis eripe me (Psalm XXIV, 17). Sciebat enim plerumque voluptatum culpa, ex necessitatum occasione prorumpere; et ne quid sponte illicitum admitteret, hoc ipsum satagebat evelli quod nolens ex radice tolerabat. Sancti enim viri in omne quod agunt solliciti sunt ne quid plus ab eis naturae suae infirmitas quam sibi debetur exigat, ne sub necessitatis tegmine in eis vitium voluptatis excrescat.

Pars tertia, EXPOSITIONEM NOVI TESTAMENTI COMPLECTENS. LIBER PRIMUS. De Testimoniis in Evangelium secundum Matthaeum. CAPUT PRIMUM.-- Et post transmigrationem Babylonis (Matth. I, 12). (In expositione B. Job, lib. XXVIII, cap. 8, num. 19.) Jam per divinam gratiam omnibus liquet quem Scriptura sacra angularem lapidem vocat, illum profecto qui dum in se hinc Judaicum, illinc Gentilem populum suscipit, in una Ecclesiae fabrica, quasi duos parietes jungit; et illum de quo scriptum est: Qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Qui angularem se lapidem non solum in inferioribus, sed et in supernis exhibuit, quia et in terra plebi Israeliticae nationes Gentium, et utramque simul angelis in coelo sociavit; eo quippe nato clamaverunt angeli in terra: Pax hominibus bonae voluntatis (Luc. XXI, 4). In ortu enim regis nequaquam pro magno offerrent hominibus pacis gaudia, si discordiam non haberent. De hoc lapide per Prophetam dicitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 12). Hujus lapidis typum Jechonias rex tenuit, quem Matthaeus, dum quaterdenas generationes describeret, secundo numeravit. Quem enim in fine secundae, ipsum rursum in initio tertiae generationis inseruit. Ipse namque in Babyloniam cum Israelitica plebe migratus est, qui dum ab aliis ad alia ducitur, pro utriusque parietis latere non immerito secundo numeratur, cujus migrationis flexu angularem lapidem signat. Ubi enim ordo a rectitudine flectitur, ut eat in diversum, tanquam angulum facit. Recte ergo numerari bis potuit, quia per utrumque parietem quasi in se duo latera ostendit. Unde et ejus bene imaginem tenuit, qui in Judaea ortus Gentilitatem colligens, quasi ab Jerosolymis Babyloniam venit, atque in semetipso fidei fabricam, prius discordiae studio scissam, arte charitatis intexuit.

CAP. II.-- Quod in ea natum est (Matth. I, 20). (In exposit. Job, lib. XXIX, cap. 19, num. 36.) Homines, inquit, tunc esse incipiunt, cum in matrum suarum ventre nascuntur, nam ipsa quoque conceptio nativitas dicitur, juxta hoc quod scriptum est: Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est.

CAP. III.-- Jam securis ad radicem (Matth. III, 10). (Regul. pastoral. tert. part., admon. 22.) Tenaces nonnunquam dicere solent: concessis utimur, aliena non quaerimus: etsi digna misericordiae retributione non agimus, nulla tamen perpetramus. Quod idcirco sentiunt, quia videlicet aurem cordis a verbis coelestibus claudunt. Neque enim dives in Evangelio qui induebatur purpura et bysso, qui epulabatur quotidie splendide, aliena rapuit, sed infructuose propriis usus fuisse perhibetur. Eumque post hanc vitam ultrix gehenna suscepit, non quia aliquid illicitum gessit, sed quia immoderato usu totum se licitis tradidit. Hinc Joannes exclamat, dicens: Jam securis ad radicem arboris posita est: omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Qui ergo se innoxios, quia aliena non rapiunt aestimant, ictum securis vicinae praevideant, et torporem improvidae securitatis amittant, ne cum ferre fructum boni operis negligunt, a praesenti vita funditus, quasi viriditate radicitus excidantur.

CAP. IV.-- In quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). (In Ezechiel. homil. 8.) Quid est autem quod Pater de Filio loquitur dicens: In quo mihi bene complacui (Matth. III, 17)? Omnis enim qui poenitendo corrigit aliqua quae fecit, eo ipso quo poenitet, se sibi displicuisse indicat, qui emendat quod fecit. Et quia omnipotens Pater, sicut intelligi ab hominibus poterat, humano modo locutus est de peccatoribus, dicens: Poenitet me fecisse hominem super terram (Genes. VI, 7); quasi sibimetipsi in peccatoribus displicuit quos creavit. In solo autem sibi unigenito Deo et Domino nostro Jesu Christo complacuit, quia hunc inter homines hominem creasse eum non poenituit, in quo peccatum omnimodo non invenit. Sicut de illo per Psalmistam dicitur: Juravit Dominus et non poenituit eum: tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). In solo ergo sibi Redemptore nostro complacet Pater, quia in solo non invenit culpam in qua se reprehendat, quasi per poenitentiam.

CAP. V.-- Ductus est Jesus in desertum (Matth. IV, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, n. 27.) Conversio securitatem parit mater autem negligentiae solet esse securitas. Ne ergo negligentiam securitas generet, scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 5). Non enim ait ad requiem, sed ad tentationem, quia hostis noster adhuc in hac vita positos, quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius expugnare contendit. Eos enim pulsare negligit, quos quieto jure possidere se sentit; contra nos vero vehementius incitatur, cum ex corde nostro, quasi ex jure propriae habitationis expellitur. Hoc enim in seipso Dominus sub quadam dispensatione figuravit, qui diabolum nonnisi post baptisma se tentare permisit; ut signum quoddam futurae conversationis innueret, quod membra ejus postquam ad Deum proficerent, tunc acriores tentationum insidias tolerarent.

CAP. VI.-- Aperiens os suum (Matth. V, 2). (In exposit. B. Job, lib. IV, cap. 1, num. 1.) Scriptura sacra ex his quae tenuiter praemittit, reverenter exspectanda indicat, quae subjungit. Sicut enim clausa vascula quid intus habeant ignoramus, aperto vero ore vasculorum quid intrinsecus contineatur agnoscimus, ita sanctorum corda quae clauso ore occulta sunt, aperto ore deteguntur; et cum cogitationes detegunt; os aperire referuntur, ut intenta mente, quasi apertis vasculis, quid intus contineant festinemus agnoscere, ac nosmetipsos eorum intimo odore recreare; unde et sublimia praecepta Domino in monte dicturo, proemittitur: Aperiens os suum, dixit (Matth. V, 2); quamvis illic et hoc accipi debeat, quia tunc os suum in praeceptis aperuit in quibus dudum aperuerat ora prophetarum.

CAP. VII.-- Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 49.) Scriptura sacra plerumque pauperes humiles vocare consuevit. Unde in Evangelio cum adjectione spiritus nominantur, dum dicitur: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Quia enim divitiae visibiliter potentes ostendunt, apud semetipsos pauperes sunt qui elati in suis conscientiis non sunt.

CAP. VIII.-- Neque accendunt lucernam (Matth. V, 15). (In exposit. B. Job, lib. XXX, n. 77.) Dominus dicit in Evangelio: Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum (Matth. V, 15). In modio enim commodum temporale, in lucerna autem lux praedicationis accipitur. Lucernam ergo sub modio ponere est propter temporale commodum gratiam praedicationis abscondere, quod nemo utique electorum facit. Et bene illic additur: Sed super candelabrum. In candelabro enim status corporis designatur. Cui lucerna supponitur, dum eidem corpori cura praedicationis antefertur.

CAP. IX.-- Videant opera vestra bona (Matth. V, 16). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 83 et 84.) Veritas dicit: Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Sed aliud est profecto cum in ostensione operis gloria quaeritur largitoris, aliud cum laus privata concupiscitur de dono largientis. Unde et rursus in Evangelio haec eadem Veritas dicit: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Ibid. VI, 1). Opus ergo nostrum cum hominibus ostenditur, in cordis prius examinatione pensandum est, per ejusdem ostensionis studium quid quaeratur. Si enim dantis gloriam quaerimus, etiam publica nostra opera in conspectu illius occulta servamus. Si vero per haec nostram laudem concupiscimus, foras ab ejus conspectu jam fusa sunt, etiamsi a multis ignorantur. Sed valde perfectorum est sic ostenso opere auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude privata nesciat exsultatione gaudere. Tunc solum namque innoxie hominibus laudabile opus ostenditur, cum per despectum mentis veraciter laus impensa calcatur, quam infirmi quia profecto contemnendo non superant, restat necesse est ut bonum quod operantur abscondant. Saepe enim ab ipso ostensionis exordio propriam laudem quaerunt, saepe vero in ostensione operis auctoris gloriam patefacere cupiunt, sed excepti favoribus in laudis propriae cupiditate rapiuntur. Cumque semetipsos dijudicare interius negligunt, sparsi exterius ignorant quod agunt; eorumque opus suae elationi militat, atque hoc se impendere obsequio largitoris putant.

CAP. X.-- Item ac supra (Matth. V, 16). (Ex lib. Regulae pastoralis, admonit. 36.) Quisquis enim laudis concupiscentiam calcare jam sufficit, aedificationis fraudem perpetrat, si bona quae agit occultat; et quasi jacto semine germinandi radices subtrahit qui opus quod imitandum est non ostendit. Hinc namque in Evangelio Veritas dicit: Videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Ubi illa quoque sententia promitur, quae longe aliud praecepisse videtur, dicens: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 2). Quid ergo quod opus nostrum et ita faciendum est ne videatur, et tamen ut debeat videri praecipitur, nisi quod ea quae agimus, et occultanda sunt ne humanam gloriam requiramus, et manifestanda ut laudem coelestis Patris augeamus? Nam cum nos justitiam nostram Dominus coram hominibus facere prohibet, illico adjunxit: Ne videamini ab eis. Et cum rursus videnda ab hominibus bona opera praeciperet, protinus subdidit: Ut glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Qualiter igitur videnda essent, vel qualiter non videnda, ex sententiarum fine monstravit: quatenus operantis mens opus suum, et propter se videri non quaereret, et tamen hoc propter coelestis Patris gloriam non celaret. Unde fit plerumque ut bonum opus in occulto sit, cum fit publice, et rursus in publico, cum agitur occulte. Qui enim in publico bono opere non suam sed superni Patris gloriam quaerit, quod fecit abscondit; quia illum solum testem habuit cui placere curavit, et qui in secreto bono suo opere deprehendi ac laudari concupiscit, et nullus fortasse vidit quod exhibuit, et tamen hoc coram hominibus fecit, quia tot testes in bono opere secum duxit, quot humanas laudes in corde requisivit.

CAP. XI.-- Nolite putare quoniam veni solvere Legem (Matth. V, 17). (In exposit. Ezech. sec. part., hom. 4.) Minora quippe praecepta Israelitico populo per Legem data sunt. Unde et eidem populo Moyses in campo locutus est. Altiora Dominus sanctis apostolis dedit, unde et eosdem mandata vitae in monte docuit. Dum vero Redemptor noster per Evangelium dicit: Nolite putare, quoniam veni solvere Legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Adimplere enim venerat Legem, qui Legis justitiae gratiam addidit. Ut quod illa jubebat in minimis ipse perfici adjuvaret in summis, et quod illa coercebat ab opere, ipse resecaret à corde.

CAP. XII.-- Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 9.) Sic autem Dominus uniuscujusque considerat vias, sicut dinumerat gressus; ut ne minutissimae quidem cogitationes ejus judicio, ac verba tenuissima quae apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. Hinc etenim dicit: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui dixerit fratri suo racha, reus erit concilio. Qui dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22). Racha quippe in Hebraeo eloquio vox interjectionis est, quae quidem animum irascentis ostendit, nec tamen plenum verbum iracundiae exprimit. Prius ergo ira reprehenditur sine voce, postmodum vero ira cum voce, sed necdum pleno verbo formata. Ad extremum quoque cum dicitur fatue, ira redarguitur, quae cum excessu vocis expletur etiam perfectione sermonis. Et notandum quod in ira perhibet reum esse judicio, in voce irae quod est racha, reum concilio, in verbo vocis, quod est fatue reum gehennae. Per gradus etenim culpae crevit ordo sententiae, quia in judicio adhuc causa discutitur; in concilio autem jam causae sententia definitur; in gehenna vero ignis ea quae de concilio egreditur sententia expletur.

CAP. XIII.-- Audistis quia dictum est antiquis, Non occides (Matth. V, 27). (In expositione Ezech. hom. 3, lib. II.) Recte autem limen exterius Testamenti veteris Patres designat, quia per eorum praedicationem opera perversa punita sunt, per dicta vero novorum Patrum uniuscujusque animus etiam ab illicitis cogitationibus coercetur, dum reatus esse perfectus et in deliberatione cordis ostenditur. Illi quippe a flagitiis, a crudelitatibus, a rapinis auditorum animas prohibere curaverunt. Isti vero dum non solum perversa opera, sed etiam illicita cogitationum resecant, quid nobis aliud nisi limen intrinsecus facti sunt? Unde et ipsa Veritas loquitur, dicens: Audistis quia dictum est antiquis, Non occides: qui autem occiderit reus erit judicio. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V, 27).

CAP. XIV.-- Si offers munus tuum ad altare (Matth. V, 23). (In expositione Ezech. 1, part. hom. 8.) Quia autem nil sine concordia placeat Deo ipsa per se Veritas demonstrat, dicens: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus deliquit adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23). Ecce a discordantibus accipere non vult sacrificium, holocaustum suscipere recusat: hinc ergo perpendite malum quantum sit discordiae, propter quod et illud abjicitur per quod culpa laxatur.

CAP. XV.-- Idem ac supra. (Ex lib. Reg. pastor. tert. part., admon. 23.) Dissidentes tandiu nullum boni operis Deo sacrificium immolant, quandiu a proximorum charitate discordant. Scriptum namque est: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23). Ex qua scilicet praeceptione pensandum est, quorum hostia repellitur, quia intolerabilis culpa monstratur. Nam cum mala cuncta bonis sequentibus diluantur, pensemus quanta sint mala discordiae, quae nisi exstincta funditus fuerint, bonum subsequi non permittunt.

CAP. XVI.-- Non adulterabis: ego autem dico vobis (Matth. V, 27). (In exposit. B. Job, lib. XXI, cap. 2.) Redemptor noster veniens Legis praecepta transcendit, et ab electis suis non solum luxuriam carnis, sed etiam cordis abolevit, dicens: Scriptum est: Non adulterabis: ego autem dico vobis, quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 27). Per Moysen quippe luxuria perpetrata, per auctorem vero munditiae luxuria cogitata damnatur. Hinc est enim quod discipulis primus Ecclesiae pastor dicit: Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam (I Petr. I, 13); lumbos enim carnis succingere est luxuriam ab affectu refrenare, lumbos vero mentis succingere est hanc etiam a cogitatione restringere. Hinc est quod angelus qui Joannem alloquitur, zona aurea super mamillas cinctus esse perhibetur, quia enim Testamenti novi munditia et cordis luxuriam frenat, angelus qui in eo apparuit (Apoc. I, 13) in pectore cinctus venit, quem bene zona aurea stringit, quia quisquis supernae patriae civis est, non jam timore supplicii, sed amore charitatis immunditiam deserit.

CAP. XVII.-- Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44). (Homil. 35, in Evang., n. 3.) Veritas dicit: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vobis (Matth. V, 44). Virtus namque est coram hominibus, adversarios tolerare; sed virtus coram Deo diligere, quia hoc solum Deus sacrificium accipit quod ante ejus oculos in altari boni operis flammam charitatis incendit.

CAP. XVIII.-- Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus (Matth. VI, 1). (In exposit. B. Job, lib. XIX, n. 36.) Sanctorum quippe virorum est bona quae fecerint occultare, ne contingat eos lapsum elationis incurrere. Unde et per semetipsam Veritas dicit: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1). Hinc est etiam quod duos caecos juxta viam sedentes illuminans, praecepit dicens: Videte, ne quis sciat (Matth. IX, 30). De quibus illico scriptum est quia illi abeuntes diffamaverunt eum per totam terram illam. Sed quaerendum nobis est quid sit hoc quod ipse omnipotens cui hoc est velle quod posse, et taceri virtutes suas voluit, et tamen ab his qui illuminati sunt quasi invitus indicatur, nisi quod servis suis se sequentibus exemplum dedit ut ipsi quidem virtutes suas occultare desiderent, et tamen ut alii ex eorum exemplo proficiant, prodantur inviti. Et facta quidem sua occultando seipsos custodiant; sed dum produntur inviti, bona ad proximos suos exempla transmittant. Occultentur ergo studio, necessitate publicentur; et eorum occultatio sit propria custodia, eorum publicatio sit utilitas aliena. Rursum quia scriptum est: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt; sic luceat lux vestra eoram hominibus, ut videant opera vestra bona (Matth. V, 15), et reliqua; aliquando sancti viri et coram hominibus compelluntur bona facere, aut eadem hominibus sua facta narrare; sed ad eum finem sua facta narrant, ut non ipsi eisdem operibus, sed Pater eorum qui in coelis est, debeat glorificari. Dum enim sancta praedicant, ipsa praedicatio eorum fortasse despicitur, quorum vita noscitur. Compelluntur ergo vitam suam dicere, ut auditorum suorum valeant vitam mutare, et facta sua referunt, ut venerationi sint; venerari appetunt, ut reverenter audiantur.

CAP. XIX.-- Idem ac supra. (In Regul. pastoral., admon. 22.) Cum quaelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largimur; justitiae potius debitum solvimus, quam misericordiae opera implemus. Unde et ipsa Veritas cum de misericordia caute exhibenda loqueretur, ait: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus (Matth. VI, 1). Cui sententiae etiam psalmista concinens, dicit: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psalm. CXI, 9). Cum enim largitatem impensam pauperibus praemisisset, non hanc vocare misericordiam, sed justitiam maluit; quia quod a communi Domino tribuitur, justum profecto est ut quicunque excipiunt, eo communiter utantur. Hinc etiam Salomon ait: Qui justus est, tribuit et non cessabit (Prov. XXI, 26).

CAP. XX.-- Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). (In exposit. B. Job, lib. IV, n. 18.) Hi qui pro humana laude in bona actione se exhibent, incassum adveniente judice retributionem bonorum operum sperant; quia dum haec in ostensionem faciunt, laudis jam praemium ab humano ore receperunt, Veritate attestante, quae ait: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 2).

CAP. XXI.-- Idem ac supra. (Regul. pastoral., admonit. 36.) Vile namque bona sua dijudicant qui ad eorum mercedem sufficere humanos favores putant. Cum enim pro recto opere laus transitoria quaeritur, aeterna retributione res digna vili pretio venundatur. De quo videlicet percepto pretio Veritas dicit: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 1).

CAP. XXII.-- Intra in cubiculum tuum (Matth. VI, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXII, n. 43.) In Evangelio Dominus dicit: Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Matth. VI, 6). Clauso quippe ostio petit in cubiculo, qui tacenti ore in conspectu supernae pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter clamatur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus, desideria cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 17).

CAP. XXIII.-- Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, n. 65.) Possunt per coelos hi qui in coelestibus sunt conditi angelici spiritus designari. Unde et in oratione nostra dicere vociferantes, instruimur: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Quo nimirum voluntas Dei sicut a superiore creatura agitur, ita in omnibus etiam ab humana infirmitate servetur.

CAP. XXIV.-- Panem nostrum quotidianum (Matth. VI, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, n. 13.) In Dominica oratione dicimus: Panem nostrum quotidianum danobis hodie (Matth. VI, 11). Ecce et nostrum dicimus, et tamen oramus ut detur. Noster quippe fit cum accipitur; qui tamen Dei est, quia ab illo datur. Et Dei ergo est ex munere, et noster fit per acceptionem.

CAP. XXV.-- Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). (In exposit. B. Job, lib. X, n. 30.) Vitam quippe animae quaelibet culpa polluit, servatus vero contra proximum dolor occidit; menti namque ut gladius figitur, et mucrone illius ipsa viscerum occulta perforantur. Qui scilicet a transfixo corde si prius non educitur, nihil in precibus divinae opis obtinetur, quia et vulneratis membris imponi salutis medicamina nequeunt, nisi ferrum a vulnere ante subtrahatur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: Nisi remiseritis hominibus, nec Pater vester qui in coelis est, remittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 15). Hinc admonet, dicens: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum (Matth. XI, 25). Hinc rursum ait: Date et dabitur vobis, dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI, 38). Hinc in constitutione postulationis conditionem posuit pietatis, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Ut profecto bonum quod a Deo compuncti petimus, hoc primum cum proximo conversi faciamus.

CAP. XXVI.-- Si oculus tuus fuerit simplex (Matth. VI, 22). (In exposit. B. Job, lib. X, n. 41.). Quod oculorum nomine vis intentionis exprimitur, per Evangelium Veritas attestatur, dicens: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Quia videlicet si operationem nostram intentio munda praevenerit, quaelibet aliter hominibus videatur, interni tamen judicis oculis mundum subsequentis actionis corpus ostenditur.

CAP. XXVII.-- Idem ac supra. (Hom. 7 in Ezech., n. 2.) Quidquid ergo agitur, in radice intentionis pensandum est quo merito apud judicium Creatoris habeatur. Unde et idem Creator dicit: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Oculum videlicet intentionem, corpus vero actionem nominans; quia si nostra intentio apud Deum simplex fuerit, in ejus judicio nostra actio tenebrosa non erit.

CAP. XXVIII.-- Quaerite primum regnum Dei (Matth. VI, 33). (In exposit. B. Job, lib. XV, n. 53.) Cum Deus in oratione non quaeritur, citius animus in oratione lassatur, quia cum illa quisque postulat quae fortasse juxta occultum judicium Deus tribuere recusat, ipse quoque venit in fastidium qui non vult dare quod amatur. Sed se magis Dominus quam ea quae condidit vult amari, aeterna potius quam terrena postulari, sicut scriptum est: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Qui enim non ait, dabuntur, sed adjicientur; profecto indicat aliud esse quod principaliter datur, aliud quod superadditur. Quia enim nobis in intentione aeternitas, in usu vero temporalitas esse debet; et illud datur, et hoc nimirum ex abundanti superadditur; et tamen saepe homines, dum bona temporalia postulant, aeterna vero praemia non requirunt, petunt quod adjicitur, et illud non desiderant ubi adjiciatur; nec lucrum suae esse petitionis deputant, si hic sint temporaliter pauperes, et illic beatitudine divites in aeternum vivant, sed solis, ut dictum est, visibilibus intenti, labore postulationis renuunt invisibilia mercari; qui si superna quaererent, jam cum fructu laborem exhiberent. Quia cum mens in precibus adjutoris sui speciem anhelat, divinis desideriis inflammata, supernis conjungitur, ab inferioribus separatur. Amore fervoris sui se aperit ut capiat, et capiens inflammat; et superiora amare, jam sursum ire est; dumque magno desiderio ad coelestia inhiat, miro modo hoc ipsum quod accipere quaerit degustat.

CAP. XXIX.-- Nolite solliciti esse in crastinum (Matth. VI, 34). (In exposit. B. Job, lib. IX, n. 105.) Plerumque se ad viam rectitudinis animus accingit, torporem decutit; tantoque in coelestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius remansisse videatur; et tamen cum ad carnis curam reducitur, sine qua praesentis vitae via nullo modo expletur, ita hunc inferius depressum tenet, ac si adhuc de summis nulla contigisset. Auditis verbis coelestis oraculi in amorem patriae coelestis erigitur, sed resurgente praesentis vitae studio sub terrenae curae aggere sepelitur. Atque in terra cordis nequaquam supernae spei semen proficit, quia cogitationis infimae spina densescit. Quam videlicet spinam per semetipsam Veritas manu sanctae exhortationis eradicat, dicens: Nolite solliciti esse in crastinum (Matth. VI, 34). Contra hanc quoque per Paulum dicitur: Carnis ne feceritis curam in concupiscentiis (Rom. XIII, 14). Sed in his nimirum ducis ac militis verbis agnoscimus, quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in eo mensurae aequitas non tenetur (Num. 106). Neque enim mortali adhuc in carne viventibus funditus cura carnis absciditur, sed ut discrete animo serviat, temperatur. Nam quia sollicitos nos esse veritas in crastinum prohibet, habere utcunque curam in praesentibus non negat, quam tendi ad tempus quod sequitur, vetat. Et nimirum Paulus cum curam carnis fieri in concupiscentia non sinit, procul dubio in necessitate concedit; discretione ergo magni moderaminis carnis cura frenanda est ut serviat, et minime principetur. Nec quasi domina animum vincat, sed subacta mentis dominio, quasi ancilla famuletur. Ut jussa adsit, atque ad nutum cordis repulsa dissiliat: ut vix a tergo sanctae cogitationis appareat, et nunquam contra faciem recta cogitantis obsistat.

CAP. XXX.-- Quid autem vides festucam (Matth. VII, 3). (Regul. pastoral. admonit. 10.) Quibusdam patientibus nec tamen diligentibus Veritas dicit: Quid aunem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non consideras (Matth. VII, 3)? Perturbatio quippe impatientiae festuca est, malitia vero in corde trabes in oculo. Illam namque aura tentationis agitat, hanc autem consummata nequitia pene immobiliter portat. Recte vero illic subjungitur: Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui (Ibid., 5). Ac si dicatur menti iniquae interius dolenti, et sanctam se exterius per patientiam demonstranti: Prius a te molem malitiae excute: et tunc alios de impatientiae levitate reprehende; ne dum non studes simulationem vincere, pejus tibi sit aliena prava tolerare.

CAP. XXXI.-- Quae vultis ut faciant vobis homines bona (Matth. VII, 12). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 54.) Species quippe hominis est alter homo. Recte enim species nostra dicitur proximus noster, quia in illo cernimus quod ipsi sumus. Corporali enim visitatione ad proximum gressuum accessu imus, spirituali vero, non gressu, sed affectu ducimur. Speciem ergo suam visitat quisquis ad eum quem sibi similem per naturam conspicit passibus amoris tendit, ut, in altero sua considerans, ex seipso colligat qualiter infirmanti alteri condescendat. Speciem suam visitat qui ut in se alterum reficiat, se in altero pensat. Hinc namque per Moysen Veritas cum gesta describeret, gerenda signabat, dicens: Protulit terra herbam virentem et ferentem semen, juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam (Genes. I, 12). Lignum quippe secundum suam speciem semen producit, cum mens nostra ex se considerationem in altero colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens ait: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Hinc in Evangelio Dominus dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines bona, et vos eadem facite illis (Matth. VII, 12). Ac si aperte diceret: Speciem vestram in altero visitate, atque ex vobismetipsis agnoscite quid vos oporteat aliis exhibere.

CAP. XXXII.-- Quod ab alio tibi oderis fieri, vide ne aliquando alteri facias (Tob. VII, 12). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 8.) Dei dilectio per tria distinguitur, quia ex toto corde, ex tota anima, et ex tota fortitudine diligi Conditor jubetur. Qua in re notandum est quod divinus sermo, cum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam format ex quanto cum subjungit, ex toto. Ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat, sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepta derivatur, cum et per quemdam justum dicitur: Quod ab alio tibi oderis fieri, vide ne aliquando alteri facias (Tob. IV, 16): et per semetipsam Veritas dicit: Quae vultis ut faciant vobis homines, ea et vos facite illis (Matth. VII, 12). Quibus duobus scilicet utriusque Testamenti mandatis per unum malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur; ut malum quod pati non vult quisquemon faciens, cesset a nocendi opere; et rursum bonum quod sibi fieri appetit impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate.

CAP. XXXIII.-- Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 17.) Platea quippe sermonis Graeci ratione pro latitudine dicitur. Quid vero est humanae menti angustius quam voluntates proprias frangere? De qua fractione Veritas dicit: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). Quid autem latius quam nullis propriis voluntatibus reluctari, et quaquaversum impulsus arbitrii duxerit, se sine retractione diffundere?

CAP. XXXIV.-- Idem ac supra. (In Ezech. hom. 5, num. 12 et 13.) De charitate quippe scriptum est: Latum mandatum tuum nimis (Psalm. CXVIII, 96). De hac iterum Psalmista ait: Statuisti in loco spatioso pedes meos (Psal. XXX, 9). Sed ecce dum loquor, animo occurrit quomodo lata est charitas, si per charitatem attingitur ad Deum, et per semetipsam Veritas dicit: Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13)? Quid autem latius? Rursum Psalmistam audio dicentem: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Atque in Evangelio Dominus dicit: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Quomodo ergo lata charitas si angusta porta? quomodo jugum suave est, et onus leve, si in praeceptis Dei viae durae sunt quae custodiuntur? Sed hanc vobis quaestionem citius ipsa charitas solvit, quia via Dei et inchoantibus angusta est, et tamen onus Dei leve est, postquam hoc ferre coeperimus; ita ut pro amore ejus et persecutio placeat, et omnis pro eo afflictio in mentis dulcedinem veniat. Sicut sancti quoque apostoli gaudebant, cum pro Domino flagella tolerabant. Ipsa ergo angusta porta amantibus lata fit; ipsae viae durae spiritualiter currentibus, molles et planae fiunt. Dum enim scit animus se pro temporalibus doloribus gaudia aeterna recipere, et hoc incipit quod affligitur amare.

CAP. XXXV.-- Ex fructibus eorum cognoscetis (Matth. VII, 20). (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 66.) Tunc spiritus hominis ignoratur ab altero, cum verbis vel operibus non demonstratur. Nam cum scriptum sit: Ex fructibus eorum cognoscetis (Matth. VII, 20), per hoc quod foras agitur, quidquid intus latet aperitur. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Quomodo in aquis resplendent vultus perspicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus (Prov. XXVII, 19).

CAP. XXXVI. Multi dicent: Domine, Domine (Matth. VII, 22). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 66.) Saepe iniqui mira signorum opera faciunt, ab obsessis corporibus spiritus pellunt, et per prophetiae donum ventura quaeque sciendo praeveniunt, sed tamen a largitore tot munerum cogitationis intentione divisi sunt, quia per ejus dona non ejus gloriam, sed proprios favores quaerunt. Cumque per accepta bona in sua laude se elevant, ipsis muneribus contra largitorem pugnant. Inde quippe contra dantem superbiunt, unde ejus apostoli humiles esse debuerunt. Sed eo eos postmodum districtior sententia percutit, quo nunc superna bonitas et ingratos largius infundit; fitque amplitudo muneris incrementum damnationis, quia irrigati fructum non ferunt, sed sub viriditatis colore vacui in altum crescunt. Quos bene per Evangelium Veritas exprimit, dicens: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne prophetavimus in nomine tuo, et in nomine tuo daemonia ejecimus? et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos. Discedite a me, operarii iniquitatum (Matth. VII, 22).

CAP. XXXVII.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 17.) Nonnunquam haeretici signa quoque ac miracula faciunt, sed ut hic praemia afflictionis suae abstinentiaeque recipiant, videlicet laudes quas quaerunt. Unde et Redemptoris voce dicitur: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos. Discedite a me, op rarii iniquitatis (Matth. VII, 22). Qua nimirum sententia quid datur intelligi, nisi ut in hominibus charitatis humilitas, non autem debeant virtutum signa venerari? Unde nunc sancta Ecclesia etiamsi qua fiant haereticorum miracula despicit, quia haec sanctitatis speciem non esse cognoscit. Probatio quippe sanctitatis non est signa facere, sed unumquemque ut se diligere; de Deo autem vera, de proximo vero meliora quam de semetipso sentire. Nam quia vera virtus in amore est, non autem in ostensione miraculi, Veritas demonstrat, quae ait: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Qui enim non ait: In hoc cognoscetur, quia mei discipuli estis si signa feceritis, sed ait: Si dilectionem habueritis ad invicem; aperte indicat, quia veros Dei famulos non miracula, sed sola Dei charitas probat. Testimonium ergo superni discipulatus est donum fraternae dilectionis.

CAP. XXXVIII.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 13.) Nonnulli quippe mundum deserunt, et bonorum transeuntium vana derelinquunt, et ima humilitatis appetentes, humanae conversationis morem bene vivendo transcendunt; atque in tanta studiorum arte proficiunt, ut signorum jam virtutes operentur; sed quia semetipsos circumspiciendo tegere negligunt, inanis gloriae telo percussi, pejus de alto ruunt. Hinc est enim quod aeternus qui occulta cordis examinat, ejusdem ruinae casum praenuntians intentat, cum dicit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos. Discedite a me, qui operamini iniquitatem, nescio qui estis (Matth. VII, 22, 23).

CAP. XXXIX.-- Nescio vos unde sitis (Matth. VII, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. l.) Nescire autem Dei reprobare est: sicut quibusdam in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis. Discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. VII, 22.)

CAP. XL.-- Erat enim docens sicut potestatem habens (Matth. VII, 29). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 24.) De Domino scriptum est: Erat enim docens sicut potestatem habens, non sicut Scribae et Pharisaei (Matth. VII, 29). Singulariter namque ac principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit; ex divinitatis quippe potentia habuit id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit.

CAP. XLI.-- Vulpes foveas habent (Matth. VIII, 20). (In exposit. B. Job, XIX, num. 2.) Per volucres quippe nonnunquam potestates aereae designantur bonorum studiis adversae. Unde Veritatis ore dicitur: Quoniam semen quod secus viam cecidit, venerunt volucres et comederunt illud (Matth. XIII, 4); quia nimirum maligni spiritus humanas mentes obsidentes, dum cogitationes noxias ingerunt, verbum vitae a memoria evellunt. Hinc rursum cuidam superba sapienti dicitur: Vulpes foreas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). Vulpes valde fraudulenta sunt animalia quae in fossis vel specubus absconduntur. Cumque apparuerint, nunquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currunt; volucres vero, ut novimus, alto volatu se in aere sublevant. Nomine ergo vulpium dolosa atque fraudulenta, nomine autem volucrum haec eadem superba daemonia signantur. Ac si dicat: Fraudulenta et elata daemonia in corde vestro, id est in cogitatione superbiae inveniunt habitationem suam, filius autem hominis ubi caput suum reclinet non habet; id est, humilitas mea requiem in superba mente vestra non invenit.

CAP. XLII.-- Dimitte mortuos sepelire mortuos (Matth. VIII, 22). (In exposit. B. Job, lib. IV num. 52.) Redemptor noster puellam in domo, juvenem extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitat. Adhuc quippe in domo mortuus jacet, qui latet in peccato; jam quasi extra portam advehitur, cujus iniquitas usque ad inverecundiam publicae perpetrationis aperitur. Sepulturae vero aggere premitur, qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis gravatur. Sed hos ad vitam miseratus revocat, quia plerumque divina gratia non solum in occultis, sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos, et mole pravae consuetudinis pressos, respectus sui lumine illustrat. Quartum vero mortuum Redemptor noster nuntiante discipulo agnoscit, nec tamen suscitat, quia valde difficile est ut is quem post usum malae consuetudinis etiam adulantium linguae excipiunt, a mentis suae morte revocetur. De quo ibidem dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos (Luc. XIX 60). Mortui enim mortuos suos sepeliunt, cum peccatores peccatorem favoribus premunt. Quid enim est aliud peccare quam occumbere? Sed qui peccantem laudibus prosequuntur, exstinctum sub verborum suorum aggere abscondunt. Erat autem et Lazarus mortuus, sed tamen non a mortuis sepultus. Fideles quippe illum mulieres obruerant, quae et ejus mortem vivificatori nuntiabant. Unde et protinus ad lucem redit, quia cum in peccato animus moritur, citius ad vitam reducitur, si super hunc sollicite cogitationes vivunt.

CAP. XLIII.-- Quid nobis et tibi, Fili Dei (Matth. VIII, 29). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 43.) Antiquus hostis Redemptorem humani generis debellatorem suum in mundum venisse cognovit, unde et per obsessum hominem in Evangelio dicit: Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29). Qui tamen prius cum hunc passibilem cerneret, cum posse mortalia perpeti humanitatis videret, omne quod de ejus divinitate suspicatus est, ei fastu superbiae suae in dubium venit. Nihil quippe nisi superbum sapiens, dum esse humilem conspicit, Deum esse dubitavit. Unde et ad tentationum se argumenta convertit, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 3). Quia igitur passibilem vidit, non Deum natum, sed de gratia custoditum credidit.

CAP. XLIV.-- Si ejicis nos, mitte nos (Matth. VIII, 31). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 16.) Cum sanctum virum Satan tentare appetit, et tamen Deo, ut manum suam extendere debeat, dicit; valde notandum est quia feriendi vires nec ipse sibi tribuit, qui contra auctorem omnium singulariter superbit. Scit namque quia quodlibet agere ex semetipso non sufficit, quia nec per semetipsum in eo quod spiritus est existit. Hinc est quod in Evangelio expellenda de homine legio dicebat: Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII, 31). Qui enim per semetipsum in porcos ire non poterat, quid mirum si sine auctoris manu sancti viri domum contingere non valebat?

CAP. XLV.-- Vade in domum tuam (Matth. IX, 6). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 34.) Solet etiam domus inhabitatio cordis intelligi. Unde sanato cuidam dicitur: Vade in domum tuam (Matth IX, 6). Quia nimirum dignum est ut peccator post veniam ad mentem suam redeat, ne iterum quod juste feriatur admittat.

CAP. XLVI.-- Surge, tolle lectum tuum (Matth. IX, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 46.) Quid est enim quod in Evangelio sanato cuidam Dominus dicit: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula in domum tuam (Marc. IX, 11; Joan. V, 8); nisi quod per grabatum voluptas corporis designatur? Et jubetur utique ut hic sanus portet ubi infirmus jacuerat, quia nimirum omnis qui adhuc vitiis delectatur, infirmus jacet in voluptatibus carnis; sed sanus hoc portat ubi infirmus jacuerat, quia divino adjutorio erectus, a vitiis ejusdem carnis contumelias postmodum tolerat, in cujus prius desideriis requiescebat.

CAP. XLVII.-- Vinum novum in utres novos (Matth. IX, 17). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 20.) In musto vero spiritus sancti fervor accipitur. De quo in Evangelio Dominus dicit: Vinum novum in utres novos mittunt (Matth. IX, 17). Ex quo dum repente replerentur apostoli, dum linguis omnibus loquerentur, a Judaeis nescientibus, sed tamen vera attestantibus, dictum est: Hi musto pleni sunt (Act. II, 4).

CAP. XLVIII.-- Et cum ejecta esset turba (Matth. IX, 15). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 68.) Eorum corda qui terrenam vitam diligunt, desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur, turbis cogitationum carnalium ad ima depressa sunt, ut ad quietis intimae desiderium non leventur. Unde cum mira ope pietatis ad cor veritas venit, prius ab eo cogitationum carnalium aestus ejicit, et post in eo virtutum dona disponit. Quod bene nobis sacra Evangelii historia innuit, in qua, dum ad resuscitandam filiam principis invitatus Dominus duceretur, protinus additur: Et cum ejecta esset turba, intravit, et tenuit manum ejus, et surrexit puella (Matth. IX, 25). Foras ergo turba ejicitur ut puella suscitetur, quia si non prius a secretioribus cordis expellitur importuna saecularium multitudo curarum, anima, quae intrinsecus jacet mortua, non resurgit. Nam dum se per innumeras terrenorum desideriorum cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.

CAP. XLIX.-- Estote prudentes sicut serpentes (Matth. X, 16). (Homil. 30 in Evangel., num. 5.) Neque etenim placet Deo, aut simplicitas sine zelo, aut zelus sine simplicitate. Hinc ipsa Veritas dicit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Qua in re notandum est quod discipulos suos nec de columba sine serpente, nec de serpente sine columba voluit Dominus admonere, quatenus et columbae simplicitatem astutia serpentis accenderet, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc Paulus ait: Nolite pueri effici sensibus (I Cor. XIV, 20). Ecce astutiam serpentis audivimus, nunc de simplicitate columbae moneamur: Sed malitia parvuli estote. Inde de beato Job: Erat vir simplex et rectus (Job. I, 1). Quae est autem rectitudo sine simplicitate, aut quae est simplicitas sine rectitudine?

CAP. L.-- Idem ac supra. (Regul. pastor. admonit. 12.) Electos suos per semetipsam Veritas admonet, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. XVI, 16). Quia videlicet in electorum cordibus debet et simplicitatem columbae astutia serpentis acuere, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperare; quatenus nec seducti per prudentiam calleant, nec ab intellectus studio ex simplicitate torpescant.

CAP. LI.-- Quod dico vobis in tenebris (Matth. X, 27). (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 26.) Cum enim quaeque mystica de occultis prophetarum verbis a credentibus agnoscuntur, quid aliud quam profunda de tenebris revelantur? Unde ipsa quoque Veritas discipulis in parabolis loquens, ait: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. X, 27). Cum enim mysticos allegoriarum nodos per explanationem solvimus, in lumine dicimus quod in tenebris audivimus.

CAP. LII.-- Idem ac supra. (Homil. 6 in Ezechiel.) Veritas discipulis dicit: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. X, 41), id est aperte exponite quae in allegoriarum obscuritatibus audistis.

CAP. LIII.-- Qui recipit prophetam (Matth. X, 41). (Homil. 20 in Evang. num. 12.) Ut autem quanta esset virtus in continentia, et susceptione indigentium Redemptor noster ostenderet, dixit: Qui recipit prophetam in nomine meo, mercedem prophetae accipiet (Matth. X, 41). In quibus verbis notandum est quia non ait, mercedem de propheta, vel mercedem de justo, sed mercedem prophetae et mercedem justi accipiet. Aliud est enim merces de propheta: atque aliud merces de justo, aliud merces justi. Quid est enim dicere: Mercedem prophetae accipiet, nisi quia is qui prophetam sua largitate sustentat: quamvis ipse prophetiam non habeat, apud omnipotentem tamen Deum prophetae praemium habebit. Iste enim fortasse justus est; et quanto in hoc mundo nihil possidet, tanto loquendi pro justitia fiduciam majorem habet. Hunc dum ille sustentat qui in hoc mundo aliquid possidet, et fortasse adhuc pro justitia loquendi libere non praesumit, justitiae illius libertatem sibi participem facit, ut cum eo pariter justitiae praemia recipiat, quem sustentando adjuvit; quatenus eamdem justitiam libere loqui potuisset. Ille spiritu prophetiae plenus est, sed tamen corporeo eget alimento; et si corpus non reficitur, certum est quod vox ipsa subtrahatur. Qui igitur alimentum prophetae propter hoc quod propheta est, tribuit, prophetiae illius vires ad loquendum dedit. Cum propheta ergo mercedem prophetae recipiet, qui etsi spiritu prophetiae plenus non fuit, hoc tamen ante Dei oculos exhibuit, quod adjuvit.

CAP. LIV.-- Quid existis videre (Matth. XI, 7)? (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 7.) Per calamum ceu certe arundinem mentis mobilitas designatur, sicut Judaeorum turbis in Joannis laudem a Domino dicitur: Quid existis videre in desertum? arundinem vento agitatam (Matth. XI, 7)? Ut videlicet subintelligatur non. Joannes quippe arundo vento agitata non erat; quia ejus mentem sancto Spiritu solidam per diversas partes nullus linguarum flatus inclinabat.

CAP. LV.-- Idem ac supra. (Lib. I, homil. 9 in Ezechielem, num. 16.) Joannem Baptistam Veritas esse arundinem vento agitatam negat, dicens: Quid existis videre in deserto? arundinem vento agitatam (Matth. XI, 7)? Quod quia negando dixerit, non affirmando, subjuncta verba testantur. Ait enim: Sed quid existis videre in deserto? hominem vestitum mollibus? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Ibid.). Arundo autem vento agitata, modo flatibus erigitur, modo flatibus inclinatur: omnis autem infirmus animus qui vel derogatione dejicitur, vel laudibus exaltatur, arundo vento agitata est; quod Joannes non erat, qui inflexibilem mentis virtutem inter laudes hominum et derogationes tenebat.

CAP. LVI.-- A diebus Joannis Baptistae (Matth. XI, 12). (Homil. 20 in Evang., num. 14.) A diebus Joannis Baptistae usque nunc, regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Quae supernae verba sententiae nobis sunt magnopere perscrutanda. Nam quaerendum est quomodo vim perpeti regnum coelorum possit? Quis enim coelo violentiam irrogat? Et rursum quaerendum est si pati vim regnum coelorum potest, cur eamdem vim a diebus Joannis Baptistae, et non etiam ante pertulerit. Sed cum lex dicat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur; cunctis legentibus liquet, quia peccatores quosque poena suae severitatis perculit, non autem per poenitentiam ad vitam reduxit. Cum vero Joannes Baptista, Redemptoris gratiam praecurrens, poenitentiam praedicat, ut peccator qui ex culpa est mortuus, per conversionem vivat, profecto a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur. Quid est autem regnum coelorum, nisi locus justorum? Solis enim justis coelestis patriae praemium debetur, ut humiles, casti, mites, atque misericordes ad gaudia superna perveniant. Cum vero quis vel superbia tumidus, vel carnis facinore pollutus, vel iracundia accensus, vel crudelitate impius, post culpas ad poenitentiam redit, vitam aeternam percipit, quasi in locum peccator intrat alienum. A diebus ergo Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud, quia qui poenitentiam peccatoribus indixit, quid aliud quam regno coelorum fieri violentiam docuit? Recogitemus ergo, fratres charissimi, mala quae fecimus, et nosmetipsos assiduis lamentis atteramus. Haereditatem justorum, quam non tenuimus per vitam, rapiamus per poenitentiam. Vult a nobis omnipotens Deus talem violentiam per poenitentiam perpeti. Nam regnum coelorum rapi vult nostris fletibus, quod nostris meritis non debetur.

CAP. LVII.-- Si in Tyro (Matth, XI, 21). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 7.) Civitati reprobae in Evangelio Dominus dicit: Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XI, 21). In cilicio quippe asperitas et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utcunque hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, in favilla cineris perpendamus quid per judicium facti sumus. Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia; consideretur in cinere per mortis sententiam subsequens justa poena vitiorum. Quia enim post peccatum carnis contumeliae surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendo quod fecit, videat in cinere quousque peccando pervenit.

CAP. LVIII.-- Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth. XI, 28). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 66.) In hac itaque luce impii a tumultu cessant, dum perversorum mentes, veritate cognita, laboriosa mundi desideria fugiunt, et tranquillitati intimi amoris acquiescunt. Annon ad cessationem vocat lux ipsa quae ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28 et seq.). Quid enim grave mentis nostrae cervicibus imponit, qui vitari omne desiderium quod perturbat, praecipit? Quid grave subjectis jubet, qui declinari laboriosa hujus mundi itinera admonet?

CAP. LIX.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 50.) Grave servitutis jugum Dominus vidit saecularium cervicibus impressum, cum diceret: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenictis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28). Asperum quippe jugum, et durae, sicut diximus, servitutis pondus est, subesse temporalibus, ambire terrena, retinere labentia, velle stare in non stantibus, appetere quidem transeuntia, sed cum transeuntibus nolle transire. Dum enim contra votum cuncta fugiunt, quae prius mentem ex desiderio adeptionis afflixerant post ex pavore amissionis premunt.

CAP. LX.-- Calamum quassatum non conteret (Matth. XII, 20). (In exposit. B. Job, l. XXXIII, num. 7.) Per calamum vel arundinem nitor gloriae temporalis exprimitur, sicut de justis per Sapientiam dicitur: Fulgebunt justi, et sicut scintillae in arundineto discurrent (Sap. III, 7). Arundinetum namque vitam saecularium appellat, qui more arundinum per temporalem gloriam foris, quasi ad alta proficiunt, sed intus a soliditate veritatis inanescunt. Unde et Judaeorum regnum calamo comparatur, cum per prophetam apparente in veritate carnis Domino dicitur: Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet (Isa. XLII, 3). Quid enim calami nomine, nisi Judaici populi temporale regnum denuntiat, nitens quidem exterius, sed interius vacuum? Et quia in eodem populo genus jam regale defecerat, et regnum ejus alienigena possidebat, apte hoc idcirco regnum quassatum calamum vocat. Quid vero per linum, nisi ejus sacerdotium exprimitur, quod lineis nimirum vestibus utebatur? Quod quia in adventu Domini charitatis ardorem perdidit, quasi amisso jam igne fidei, non ardens sed fumigans fuit. Incarnatus autem Dominus calamum quassatum non confregit, et linum fumigans non exstinxit, quia Judaeae regnum quod pene destructum jam fuerat, ejusque sacerdotium quod ignem fidei non tenebat, non potestate judicii perculit, sed cum patientiae longanimitate toleravit.

CAP. LXI.-- Omne verbum otiosum (Matth. XII, 16). (In exposit. B. Job, lib. VII, num. 58.) Veritas admonet dicens: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii (Matth. XII, 36). Otiosum quippe verbum est, quod ratione justae necessitatis, aut intentione piae utilitatis caret. Si ergo ratio de otioso sermone exigitur, pensandum valde est quae poena illud multiloquium sequitur, in quo etiam per superbiae verba peccatur?

CAP. LXII.-- Idem ac supra. (Homil. 6 in Evangel., num. ult.) Mecum vos admoneo ut ab otioso sermone parcamus, inutiliter loqui declinemus; in quantum refrenare linguam praevalemus, in ventum verba non defluant, cum Rex dicat: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii (Matth. XII, 36). Otiosum quippe verbum est quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione judicii necessitatis caret.

CAP. LXIII.-- Cum spiritus septem reddit (Matth. XII, 45). (In exposit. B. Job, lib. VII, num. 20.) Plerumque vitiorum contritionem in nobis Dominus agere inchoat. Sed cum mens ex ipso exordio profectus extollitur, cumque se jam quasi de virtutibus erigit, saevienti contra se adversario aditum pandit: qui cordis intima penetrans, omne quod in ea de studio bonae inchoationis invenerit, confringit; tantoque se vehementius in ejus confractione exhibet, quanto et gravius, quia vel ad modicum fuerat projectus, dolet. Unde et teste Evangelio, et voce Veritatis (Matth. XII), ad neglectam domum conscientiae spiritus qui solus exiit, cum spiritibus septem redit.

CAP. LXIV.-- Orto sole aruerunt (Matth. XIII, 6). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 7.) De jactis seminibus Dominus dicit: Orto sole aruerunt (Matth. XIII, 6). Quia videlicet facta persecutione in reproborum cordibus praedicationis verba siccantur.

CAP. LXV.-- Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9). (Ibid., lib. II, hom. 2, num. 2.) Sciendum quia oculi atque aures corporis adsunt etiam carnalibus, eisque sunt in usu rerum quae corporaliter vident: oculi vero atque aures cordis solummodo spiritalium sunt, qui invisibilia per intellectum vident, et laudem Dei sine sono audiunt. Has omnipotens Dominus aures quaerebat, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, 9). Quis namque in illo populo esse tunc poterat, qui aures corporis non haberet? Sed dum dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat, aperte monstratur quod illas aures quaereret, quas omnes habere non poterant.

CAP. LXVI.-- Fallacia divitiarum suffocat verbum (Matth. XIII, 22). (Ibid., lib. II, hom. 6, num. 2.) Sunt itaque in sanctae Ecclesiae aedificio constructa gazophylacia, quia abundat divitiis scientiae lingua doctorum. Has veras esse divitias ipsa per se Veritas denuntiat, cum de transitoriis divitiis dicit: Fallacia divitiarum suffocat verbum (Matth. XIII, 23). Sapientia enim atque scientia doctrinae spiritualis, verae sunt divitiae, in quarum comparatione, quae transire possunt, falsae nominantur. De his divitiis per Salomonem dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20). Excepto autem eo, quod ad aeternam patriam divitiae spiritales ducunt, est eis a terrenis divitiis magna distantia; quia spiritales divitiae erogatae proficiunt, terrenae autem divitiae aut erogantur, et deficiunt: aut retinentur, et utiles non sunt.

CAP. LXVII.-- Colligite zizania (Matth. XIII, 30). (In exposit. B. Job, lib. IX, num 98.) Ipsa quoque supplicia quae ex lance justitiae prodeunt, inferri sine ordine nequaquam possunt. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque juxta modum criminis et retributio sequitur ultionis? Hinc quippe scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio (Sap. VI, 7). Hinc in Babylonis damnatione dicitur: Quantum exaltavit se, et in deliciis fuit, date illi tormentum et luctum (Apoc. XVIII, 7). Si igitur juxta modum culpae poena distinguitur, constat nimirum quod in suppliciis ordo servatur. Et nisi tormentorum summam meritorum acta dirimerent, nequaquam judex veniens dicturum se messoribus esse perhiberet: Colligite zizania et ligate ea in fasciculis, ad comburendum (Matth. XIII, 30). Si enim nullus in suppliciis ordo servabitur, cur comburenda zizania in fasciculis ligantur? Sed nimirum fasciculos ad comburendum ligare est eos qui aeterno igni tradendi sunt pares paribus sociare; ut quos similiter culpa inquinat, par etiam poena constringat; et qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt, nequaquam dispari tormento crucientur; quatenus simul damnatio conterat, quos simul elatio sublevarat: quosque non dissimiliter dilatabat ambitio, non dissimilis angustet afflictio: et par cruciet flamma supplicii quos in igne luxuriae par succendit flamma peccati. Sicut enim in domo Patris mansiones multae sunt (Joan. XIV) pro diversitate virtutis, sic damnatos diverso supplicio gehennae ignibus subjicit disparilitas criminis: quae scilicet gehenna quamvis cunctis una sit, non tamen cunctos una eademque qualitate succendit. Nam sicut uno sole tangimur, nec tamen sub eo uno ordine omnes aestuamus, quia juxta qualitatem corporis, sentitur etiam pondus caloris; sic damnatos, et una est gehenna quae afficit, et tamen non una omnes qualitate comburit, quia quod hic agit dispar valetudo corporum, hoc illic exhibet dispar causa meritorum.

CAP. LXVIII.-- Simile est regnum coelorum sagenae (Matth. XIII, 17). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 34.) Simile est regnum coelorum sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti (Matth. XIII, 17). Regnum coelorum, scilicet Ecclesia vocatur, cujus dum mores Dominus ad superna sublevat, jam haec ipsa in Domino per coelestem conversationem regnat. Quae recte sagenae in mari missae comparatur, ex omni genere piscium congreganti, quia missa in hoc Gentilitatis saeculo nullum respuit, sed malos cum bonis, superbos cum humilibus, iracundos cum mitibus et fatuos cum sapientibus cepit.

CAP. LXIX.-- Date illis vos manducare (Matth. XIV, 17). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 27.) De esurientibus plebibus dicitur: Date illis vos manducare. Et rursum: Dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant (Matth. XIV, 17). Id est, in praedicatione vestra verbum consolationis accipiant, ne a veritatis pabulo jejuni remanentes, in hujus vitae labore deficiant.

CAP. LXX.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 22.) Omnipotens Deus per praedicatores suos prius nos de prava actione corripiens concutit, et postmodum per spem consolans nutrit. Si enim divina dispensatio per has nubes judicium modo non ageret, nequaquam eisdem nubibus dixisset: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22). Et rursum si per has jejuna corda non pasceret, nequaquam de esurientibus populis Dominus diceret: Date illis vos manducare (Matth. XIV, 16). Quod sic tunc eorum manibus factum credimus, ut hoc eorum verbis quotidie fieri sine cessatione videamus: quid enim agit Petrus, cum per Epistolas loquitur, nisi ut verbi pabulo corda nostra male jejuna satientur? Quid Paulus, quid Joannes per Epistolas loquentes operantur, nisi ut mentes nostrae coelestia alimenta percipiant, et inediae suae fastidium quo moriebantur vincant?

CAP. LXXI.-- Si caecus caeco ducatum (Matth. XV, 14). (Regul. pastoral. I part., cap. 1.) Nimirum pastorum imperitia meritis congruit subjectorum, quia quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen judicio agitur ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14).

CAP. LXXII.-- Non enim sapis quae Dei sunt (Matth. XVI, 23.) (In exposit. B. Job, lib. X, num. 5.) Ipse quippe sibi homo loquitur, cum per hoc quod sentit nequaquam divinitatis spiritu a carnalis prudentiae intellectu separatur: cum caro sensum exerit, et mentem quasi ad intelligentiam provocans foras mittit. Unde et adhuc Petro terrena sapienti Veritas dicit: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum (Matth. XVI, 23). Cui tamen recta confitenti dicitur: Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Ibid., 17).

CAP. LXXIII.-- Si quis vult post me venire (Matth. XVI, 24). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 13.) Voce Veritatis dicitur: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum sibi (Luc. IX, 23). Semetipsum enim abnegat, qui, calcato typo superbiae, ante Dei oculos esse se a se alienum demonstrat.

CAP. LXXIV.-- Idem ac supra. (Hom. 10 in Ezech., num. 7.) Qui vult post me venire, abneget semetipsum (Matth. XVI, 24). Semetipsum abnegat, qui mutatus ad meliora, incipit esse quod non erat, et desinit esse quod erat.

CAP. LXXV.-- Vestimenta ejus facta sunt candida (Matth. XVII, 2). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 8.) Ipse vero gloriosus est qui dum seipso perfruitur, accedentis laudis indigens non est. Ipse speciosis induitur vestibus, quia sanctorum Angelorum choros quos condidit, in usum sui decoris assumpsit; et velut quamdam vestem gloriosam sibi Ecclesiam exhibet, non habentem maculam, aut rugam (Ephes. V). Unde ei per Prophetam dicitur: Confessionem et decorem induisti amictus lumine sicut vestimento (Psal. CIII, 2). Hic quippe confessionem, illic decorem: quia quos hic per poenitentiam confitentes fecerit, illic fulgentes per decorem justitiae ostendit. Luce ergo sicut vestimento amicitur, quia sanctis omnibus quibus dictum est: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14), in illa aeterna gloria vestietur. Unde per Evangelium dicitur, quia transfigurato in monte Domino vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix (Matth. XVII). In qua transfiguratione, quid aliud quam resurrectionis ultimae gloria nuntiatur? In monte enim vestimenta ejus sicut nix facta sunt, quia in supernae claritatis culmine sancti omnes ei luce justitiae fulgentes adhaerebunt.

CAP. LXXVI.-- Faciamus hic tria tabernacula (Matth. XVII, 4). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 92.) Justi nec oblata bona hic pro magno suscipiunt, nec illata mala valde pertimescunt, sed et cum bonis praesentibus utuntur, ventura mala metuunt; et dum de malis praesentibus gemunt, bonorum sequentium amore consolantur. Sicque temporali refoventur subsidio, sicut viator in stabulo utitur lecto, pausat et recedere festinat: quiescit corpore, sed ad aliud tendit mente. Nonnunquam vero et adversa perpeti appetunt, in transitoriis prosperari refugiunt; ne delectatione itineris a patriae perventione tardentur; ne gressum cordis in via peregrinationis figant, et quandoque ad conspectum coelestis patriae sine remuneratione perveniant. Gaudent despici, nec dolent se necessitatibus affligi. Qui igitur contra praesentia se adversa non muniunt, quasi contra aestus et pluvias habere tabernaculum nolunt. Unde et Petrus jure reprehenditur (Matth. XVII), quia necdum mentis perfectione roboratus veritatis claritate cognita, in terra figere tabernaculum conatur. Justi itaque hic se construere negligunt, ubi peregrinos se et hospites noverunt. Quia enim in propriis gaudere desiderant, esse in alieno felices recusant. Injusti autem quanto longius ab aeternae patriae haereditate divisi sunt, tanto in terra altius fundamenta cogitationis figunt.

CAP. LXXVII.-- Elias quidem venturus est (Matth. XVII, 11). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 66.) Etsi ad coelum raptus Elias esse perhibetur, mortem tamen distulit, non evasit. De ipso quippe ore Veritatis dicitur: Elias quidem venturus est, et restituet omnia Matth. XVII, 11); veniet enim restituturus omnia, quia ad hoc nimirum huic mundo restituitur, ut et praedicationis munera impleat, et carnis debitum solvat.

CAP. LXXVIII.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num 24.) In Evangelio Veritas dicit: Elias venit, et ille restituet omnia (Matth. XVII, 11). Nunc enim amisit Israelitas Ecclesia, quos convertere praedicando non valuit; sed tunc Elia praedicante, dum quot invenerit colligit, velut plenius recipit quod amisit.

CAP. LXXIX.-- Reges terrae a quibus accipiunt (Matth. XVII, 24). (Hom. 7 lib. I in Ezechiel., num. 4.) In nostro bono opere aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando vero pro nihilo contemnendum. Quod in ipso nostro auctore didicimus, qui dum tributum Petro inquisito peteretur, prius paradigma proposuit, per quod se nihil debere respondit; dicens: Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis an ab alienis (Matth. XVII, 24, 25)? Cui cum diceretur, ab alienis, illico respondit: Ergo liberi sunt filii. Sed postquam se liberum esse monstravit, ne fortasse scandalum cuiquam faceret, subdidit: Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem qui prius ascenderit tolle, et aperto ore ejus invenies staterem; illum sumens da eis pro me et te (Ibid., 26). Qui rursum, cum diceret, quia omne quod in os intrat, non coinquinat hominem, et tunc accedentes dixerunt: Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt; at ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos: caeci sunt et duces caecorum (Matth. XV, 11). Ecce magistra veritas ne in quorumdam cordibus scandalum gigneretur, quod non debuit, tributum dedit. Et rursum cum generari scandalum in quorumdam cordibus contra veritatem vidit, in suo eos scandalo remanere permisit. Ex qua re nobis considerandum est, quia in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur.

CAP. LXXX.-- Qui scandalizaverit unum (Matth. XVIII, 6). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 37.) Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Quid per mare nisi saeculum, quid per molam asinariam, nisi actio terrena signatur? Quae dum colla mentis per stulta desideria constringit, hanc in laboris circuitum mittit. Sunt itaque nonnulli, qui dum terrenas actiones deserunt, et ad contemplationis studia, humilitate postposita, ultra intelligentiae vires surgunt, non solum se in errorem dejiciunt, sed infirmos quosque a gremio unitatis dividunt. Qui unum de minimis scandalizat, melius illi fuerat, ligata collo mola asinaria, in mare projici, quia perversae menti expeditius esse potuisset, ut occupata in mundo terrena negotia ageret, quam per contemplationis studia ad multorum perniciem vacaret.

CAP. LXXXI.-- Idem ac supra. (Regul. pastoral. I part., cap. 2.) Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. Indigni autem quique tanti reatus pondera fugerent, si veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). Per molam quippe asinariam saecularis vitae circuitus ac labor exprimitur et per profundum maris extrema damnatio designatur. Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo destruit caeteros vel exemplo, melius profecto fuerat ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent. Quia nimirum si solus caderet, utcumque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret.

CAP. LXXXII.-- Qui ei debebat decem millia (Matth. XVIII, 24). Dialogor. lib. IV, cap. 60.) Sciendum est quod ille recte sui videlicet delicti veniam postulat, qui prius hoc quod in ipso delinquitur relaxat. Munus enim non accipitur, nisi ante discordia ab animo pellatur, dicente Veritate: Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris, quia habet aliquid adversum te frater tuus, relinque ibi munus tuum ante altare; et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Qua in re pensandum est, cum omnis culpa munere solvatur, quam gravis est culpa discordiae, pro qua nec munus accipitur. Debemus itaque ad proximum quamvis longe positum longeque disjunctum, mente ire, eique animum subdere, humilitate illum ac benevolentia placare; ut scilicet Conditor noster, dum tale placitum nostrae mentis aspexerit, a peccato nos solvat qui munus pro culpa sumit. Veritatis autem voce attestante didicimus: quia servus qui decem millia talenta debebat, cum poenitentiam ageret, absolutionem debiti a Domino accepit: sed quia conservo suo centum sibi denarios debenti debitum non dimisit, et hoc est jussus exigi quod ei fuerat jam dimissum. Ex quibus videlicet dictis constat, quia si hoc quod in nos delinquitur, ex corde non dimittimus, et illud rursum a nobis exigitur, quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus.

CAP. LXXXIII.-- Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX, 11). (Regul. pastoral. tert. part., admonit. 29.) Per semetipsam de virginitatis integritate Veritas dicit: Non omnes capiunt hoc verbum (Matth. XIX, 11). Quod ideo innotuit summum, quia denegavit omnium; et dum praedicit quia difficile capitur, audientibus innotuit coeptum cum qua cautela teneatur.

CAP. LXXXIV.-- Facilius est camelun. (Matth. XIX, 24). (In exposit B. Job, lib. XXXV, num. 38.) Quia enim ad suscipienda onera sponte se camelus humiliat, non immerito Redemptoris gratiam signat, qui in eo quod infirmitatis nostrae onera suscipere dignatus est, a potestatis suae celsitudine sponte descendit. Unde et per Evangelistam dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et: Nemo tollit eam a me (Joan, X, 18). Et unde iterum dicit: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. (Matth. XIX, 24). Quid enim nomine divitis, nisi quemlibet elatum, quid cameli appellatione, nisi propriam considerationem signat? Camelus enim per foramen acus transiit, cum idem Redemptor noster usque ad susceptionem mortis per angustias passionis intravit. Quae passio velut acus extitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem camelus foramen acus, quam dives regnum coelorum ingreditur; quia nisi ipse prius infirmitatis nostrae onera suscipiens, per passionem suam formam nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatem illius superba nostra rigiditas inclinaret.

CAP. LXXXV.-- In regeneratione cum sederit filius. (Matth. XIX, 28). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 46.) Ortus vero aurorae est illa nova nativitas resurrectionis qua sancta Ecclesia etiam carne suscitata oritur ad contemplandum lumen aeternitatis. Si enim ipsa carnis nostrae resurrectio, quasi quaedam nativitas non esset, de ea Veritas non dixisset: In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae. (Matth. XIX, 28). Esse ergo hanc ortum vidit, quam regenerationem vocavit.

CAP. LXXXVI.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. X, num, 52.) Tunc enim cum Deo judices veniunt, qui nunc pro Deo injuste judicantur. Tunc eorum lux tanto latius emicat, quanto eos nunc manus persequentium durius angustat. Tunc reproborum oculis patescet quod coelesti potestate subnixi sunt, qui terrena omnia sponte reliquerunt. Unde electis suis Veritas dicit: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Quid enim? Plusquam duodecim judices illa interni confessus curia non habebit? Sed nimirum duodenario numero quantitas universitatis exprimitur, quia quisquis stimulo divini amoris excitatus hic possessa reliquerit, illic proculdubio culmen judiciariae potestatis obtinebit. Ut simul tunc judex cum judice veniat, qui nunc consideratione judicii sese spontanea paupertate castigat. Hinc est enim quod de sanctae Ecclesiae Sponso per Salomonem dicitur: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 23). Hinc Isaias ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isa. III, 14). Hinc eosdem Seniores Veritas non jam servos, sed amicos denuntiat, dicens: Non jam dico vos servos, sed amicos meos. (Joan. XV, 15). Quos nimirum Psalmista intuens, ait: Mihi autem honorati sunt amici tui, Deus (Psal. CXXXVIII, 17). Quorum dum celsitudinem cordis aspiceret, mundi gloriam qua calce calcarent protinus addidit: Nimis confortatus est principatus eorum. Ac ne paucos esse crederemus, quos proficere usque ad summa tantae perfectionis agnoscimus, illico adjunxit: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur (Ibid., 18). Quot itaque nunc pro amore veritatis sese libenter humiliant, tot tunc in judicio lampades coruscant.

CAP. LXXXVII.-- Centuplum accipiet (Matth. XIX, 29). (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 18.) Pro bono nostro opere et hic nobis mentis requies, et illic gaudia aeterna praeparantur, Veritate attestante, quae ait: Si quis reliquerit domos aut agros, etc. centuplum in hoc saeculo recipiet, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29.) Centenarius quippe numerus decemplicato denario fit perfectus. Hic itaque centuplum recipit, qui etsi nil habuerit, ipsa tamen perfectione mentis jam in hoc saeculo habere nil quaerit.

CAP. LXXXVIII.-- Idem ac supra. (Lib. II in Ezech. hom. 6, num. 16.) Denarius autem numerus per semetipsum multiplicatus in centenarium surgit. Unde recte per centenarium magna perfectio designatur, sicut de electis dicitur: Omnis qui relinquit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29.) Neque etenim sanctus quisque ideo terrena deserit, ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit; quia quisquis terreno studio terram relinquit, terram non relinquit, sed appetit. Nec qui unam uxorem deserit, centum recepturus est: sed per centenarium numerum perfectio designatur, post quam etiam vita aeterna promittitur. Quia quisquis pro Dei nomine temporalia atque terrena contemnit, et hic perfectionem mentis recipit, ut jam ea non appetat quae contemnit, et in sequenti saeculo ad aeternae vitae gloriam pervenit. Centies itaque recipit quod dedit, qui perfectionis spiritum accipiens terrenis non indiget, etiamsi haec non habet. Ille enim pauper est qui eget eo quod non habet. Nam et qui non habens, habere non appetit, dives est; paupertas quippe in inopia mentis est, non in qualitate possessionis. Nam cui cum paupertate bene convenit, non est pauper.

CAP. LXXXIX.-- Potestis bibere calicem (Matth. XX, 22). (In exposit. B. Job, lib. 17, num. 5.) Ad has vias tumentia discipulorum corda revocabat, cum locum jam gloriae quaererent, sed ejusdem gloriae iter ignorarent, dicens: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? (Matth. XX, 22.) Confessionis quippe illius celsitudinem a dextris sinistrisque quaesierant, sed quanta ad hanc esset itineris angustia non videbant. Unde et eorum mox oculis imitandus calix passionis objicitur: ut videlicet si ad sublimitatis gaudia tenderent, prius viam humilitatis invenirent.

CAP. XC.-- Idem ac supra. (Homil. 27, in Evang., num. 4.) Dum filii Zebedaei interveniente matre quaererent, ut unus a dextris Dei, et alius a sinistris sedere debuissent, audierunt: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? (Matth. XX, 22.) Jam locum celsitudinis quaerebant, ad viam illos Veritas revocat, per quam ad celsitudinem venirent; ac si dicatur: Jam vos locus delectat celsitudinis, sed prius via exerceat laboris; per calicem enim pertingitur ad majestatem. Si mens vestra appetit quod demulcet, prius bibite quod dolet: sic per amarum poculum confectionis pervenitur ad gaudium salutis.

CAP. XCI.-- Calicem quidem meum bibetis (Matth. XX, 23.) (Homil. 35 ibid., num. 7.) Duo quippe sunt martyrii genera: unum in mente, aliud in mente simul et actione. Esse itaque martyres possumus, etiamsi nullo ferro percutientium trucidemur. Mors quippe a persequente, martyrium in aperto opere est: ferre vero contumelias, odientem diligere, martyrium est in occulta cogitatione. Nam quia duo sunt martyrii genera, unum in occulto opere, aliud in publico, testatur Veritas quae Zebedaei filios requirit, dicens: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Matth. XX, 22.) Cui cum protinus respondissent: Possumus, illico Dominus respondit, dicens: Calicem quidem meum bibetis. Quid enim per calicem, nisi dolorem passionis accipimus? De quo alias dicit: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39.) Et Zebedaei filii, id est Jacobus et Joannes, non uterque per martyrium occubuit; et tamen quod uterque calicem biberet, audivit. Joannes namque nequaquam per martyrium vitam finivit, sed tamen martyr exstitit, quia passionem quam non suscepit in corpore, servavit in mente.

CAP. XCII.-- Duo caeci sedentes secus viam (Matth. XX, 30). (In exposit. B. Job, lib. 19, num. 5.) In Evangelio scriptum est, quia egrediens Dominus a Jericho transibat: duo autem caeci sedentes juxta viam clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David Matth. XX, 30.) Ad quorum vocem sicut illic scriptum est: Stetit Jesus et lumen reddidit. Quid est autem transeundo audire, stando lumen restituere, nisi quod per humanitatem suam nobis misertus est, qui per divinitatis suae potentiam a nobis mentis nostrae tenebras exclusit? Quod enim propter nos natus et passus est, quod resurrexit, ascendit in coelum; quasi transit Jesus: quia haec nimirum actio temporalis est. Sed stans nos tetigit, et illuminavit; quia non sicut illa dispensatio temporalis, ita verbi aeternitas transit, quae in se manens, innovat omnia; stare enim Dei est, incommutabili cogitatione mutabilia cuncta disponere. Qui ergo voces petentium transiens audivit, stans lumen reddidit; quia etsi propter nos temporalia pertulit, inde tamen nobis lucem tribuit, unde habere mutabilitatis transitum nescit.

CAP. XCIII.-- Vestimenta sua straverunt (Matth. XXI, 8). (In Ezechiel. lib. II, hom. 5, num. 2.) Redemptor noster cum asellum sedens Jerusalem tenderet, sicut Evangelista testatur: Multi vestimenta sua straverunt in via; et qui praeibant, et qui sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna in excelsis, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 8.) Salvator etenim noster asellum sedens, Jerusalem tendit, quando uniuscujusque fidelis animam regens, videlicet jumentum suum, ad pacis intimae visionem ducit. Jumentum etiam sedet, cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit. Multi autem vestimenta sua sternunt in via, quia corpora sua per abstinentiam domant, ut ei iter ad mentem praeparent, vel exempla bona sequentibus praebeant. Alii autem frondes vel ramos caedunt de arboribus, et sternunt in via; quia in doctrina veritatis, verba atque sententias patrum ex eorum eloquio excerpunt: ut haec in via Dei ad auditoris animum venientes, humili praedicatione summittant. Quod indigni quoque et nos modo facimus. Nam cum patrum sententias in sermone exhortationis assumimus, frondes de arboribus caedimus; et has in via omnipotentis Domini sternimus. Sed qui praeibant, et qui sequebantur clamabant: Hossana. Praecessit quippe Judaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes electi, sive qui in Judaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in Mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt, qui praeeunt et qui sequuntur, Hosanna clamant: Hosanna autem Latina lingua, salva nos dicitur: ab ipso enim salutem et priores quaesierunt, et praesentes quaerunt, et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur. Quoniam una fides, una spes est praecedentium atque sequentium populorum. Nam sicut illorum peccata passione ac resurrectione ejus sanata sunt, ita nos praeterita passione illius, ac permanentes in saecula resurrectione salvamur. Quem enim priores nostri ex Judaico populo crediderunt atque amaverunt venturum, hunc nos et venisse credimus et amamus, ejusque desiderio accendimur, ut eum facie ad faciem contemplemur.

CAP. XCIV.-- Dominus . . . . aes . . . . . nummulariorum (Matth. XXI, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 36.) Neque enim frustra per semetipsum Dominus aes nummulariorum fudit, et cathedras vendentium columbas evertit: (Matth. XXI), nimirum significans quia per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum. Quamvis etiam subditorum vitia quae a magistris modo vel dissimulantur judicari, vel nequeunt, ejus procul dubio judicio reserventur.

CAP. XCV.-- Ligate ei manus et pedes (Matth. XXII, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 22.) Tunc enim coactus in tenebras exteriores mittitur, qui nunc interioribus excaecatur voluntarie.

CAP. XCVI.-- Ligatis pedibus ejus ac manibus. (Matth. XXII, 13). (Hom. 9 lib. I in Ezech., num. 34.) Sub unius damnati specie multitudo omnis exprimitur reproborum, cum voce Veritatis dicitur: Ligatis pedibus ac manibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13.) Tunc enim reprobi in exteriores tenebras cadunt, quia nunc in interiores sua se sponte dejecerunt, ut veritatis lumen nec credendo, nec bene operando sequerentur. In quibus, ligatis pedibus ac manibus, mitti praecipiuntur, quia nunc dum tempus operandi atque currendi est, habere manus et pedes liberos in bona actione noluerunt.

CAP. XCVII.-- Omnia opera sua faciunt (Matth. XXIII, 5). (In exposit. B. Job, lib. 15, num. 4.) Saepe hypocrita, dum sanctum se simulat, et iniquum exhibere minime formidat, ab omnibus honoratur, eique sanctitatis gloria defertur ab his qui exteriora cernunt, sed interiora perspicere nequeunt. Unde fit ut gaudeat in prima sessione, hilarescat in primo recubitu, infletur in prima salutatione, elevetur in reverenti voce obsequentium, et superba cogitatione tumeat in famulatu subditorum. Sicut voce quoque Veritatis de talibus dicitur: Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus; dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias suas: amant enim primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi (Matth. XXIII, 25 et seq.) Sed hoc eorum gaudium aeternitati comparatum quid erit, quando irruente mortis articulo ita consumitur, ac si omnino non fuerit? Cujus nimirum gaudii laetitia pertransit, et poena permanet; et cum res amittitur, causa durat.

CAP. XCVIII.-- Vae vobis, hypocritae (Matth. XXIII, 15). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 24.) Habuit vero et ante Redemptoris adventum Judaea boves, quia ad praedicandum misit operarios, quibus voce Veritatis dicitur: Vae vobis, hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum. Et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos (Matth. XXIII, 13.)

CAP. XCIX.-- Decimatis mentham (Matth. XXIII, 23). (Regul. pastoral. tert. part., admonit. 34.) Pharisaei ore Veritatis increpantur, cum audiunt: Decimatis mentham, et anetum, et cyminum; et relinquitis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem (Matth. XXIII, 23.) Neque enim negligenter audiendum est quod cum decimare eos minima diceret, extrema quidem de oleribus maluit, sed tamen bene olentia memorare: ut profecto ostenderet, quia simulatores cum parva custodiunt, odorem de se extendere sanctae opinionis quaerunt. Et quamvis implere maxima praetermittant, ea tamen minima observant, quae humano judicio longe lateque redolent.

CAP. C.-- Liquantes culicem (Matth. XXIII, 24). (Regulae pastoral. tert. part., admonit. 34). Quidam in culpis gravioribus alto reatu se obligant, et tamen plerumque in parvis quae custodiunt deterius peccant; quia et in illis iniqua faciunt, et per ista se hominibus, quia iniqui sunt, tegunt. Unde fit ut cum majora mala perpetrent, coram Deo apertae iniquitatis sit: et cum parva bona custodiunt coram hominibus, simulatae sanctitatis. Hinc est enim quod Pharisaeis dicitur: Liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. XXIII, 24.) Ac si aperte diceretur: Minima mala discernitis, majora devoratis.

CAP. CI.-- Vae . . . similes estis sepulcris (Matth. XXIII, 27). (In exposit. B. Job, lib. 26, num. 59.) Simulatores quique actione nequitiae intrinsecus tenebrescunt, et ostensione justitiae superficietenus dealbantur. Quibus voce Dominica dicitur: Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Ita et vos foris quidem apparetis hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 27.) Foris ergo ostendendo servant quae vivendo intus impugnant. Intus vero mala cogitantes exaggerant quae foris aliud superducentes occultant. Apud districtum itaque judicem excusationem jam de ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum sanctitatis ostentant, ipsi sibi sunt testimonio, quia bene vivere non ignorant.

CAP. CII.-- Abundavit iniquitas (Matth. XXIV, 12). (In exposit. B. Job, l. XVI, num. 81.) Idcirco iniquitas frigori comparatur, quia peccantis mentem torpore constringit. Unde scriptum est: Sicut frigidam facit cisterna aquam suam, sic frigidam facit malitiam suam (Jerem. VI, 7). Quo contra charitas est calor, quia videlicet mentem accendit quam replet, de quo calore scriptum est: Abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV 12).

CAP. CIII.-- Nisi breviati fuissent dies (Matth. XXIV, 21). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 12.) Quamvis saevitia ad crudelitatem dilatat, superna tamen misericordia dierum brevitate coangustat. Hinc enim per semetipsam Veritas dicit: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet (Matth. XXIV, 21). Hinc rursus ait: Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro (Ibid., 22). Quia enim superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit, misericorditer breviatos dicit. Profecto ut et superbiam terreat de adversitate corporis, et infirmitatem refoveat de brevitate.

CAP. CIV.-- Surgent Pseudochristi (Matth. XXIV, 24). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 24.) Considerandum valde est, cum Behemoth iste caudam suam sicut cedrum sublevat, in quo tunc atrocior quam nunc se exerit, surgat. Quae enim poenarum genera novimus, quae non jam vires Martyrum exercuisse gaudemus? Alios namque improviso ictu immersus jugulo gladius stravit, alios crucis patibulum affixit; in quo mors et provocata repellitur, et repulsa provocatur. Alios hirsutis serra dentibus attrivit; alios armata ferro insulcans ungula sparsit; alios belluina rabies morsibus detruncando comminuit; alios ab intimis viscerum per cutem pressa vis verberum rupit; alios effossa terra viventes operuit; alios ab alto demersos in mortem praecipitium fregit; alios in se projectos aqua replendo absorbuit; alios edax flamma usque ad cineres depasta consumpsit. Cum igitur Behemoth iste caudam suam in fine mundi nequius dilatat, quid est quod in his tormentis tunc atrocius crescat, nisi hoc quod in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Surgent pseudochristi et pseudoprophetae; et dabunt signa magna, et prodigia: ita ut in errorem mittantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Nunc enim fideles nostri mira faciunt, cum perversa patiuntur. Tunc autem Behemoth hujus satellites etiam cum adversa inferunt, mira facturi sunt. Pensemus ergo quae erit humanae mentis illa tentatio, quando pius martyr et corpus tormentis subjicit, et tamen ante ejus oculos miracula tortor facit. Cujus mens tunc non ab ipso cogitationum fundo quatiatur, quando is qui flagris cruciat, signis coruscat?

CAP. CV.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 61.) Veritatis ore per Evangelium dicitur: Surgent pseudochristi et pseudoprophetae; et dabunt signa magna, et prodigia: ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Qua in re valde quaerendum est, quomodo aut hi qui electi sunt, induci in errorem possunt; aut cur, si fieri potest, quasi ex dubietate subditur: cum quid faciendum sit, Dominus omnia prospiciens praestolatur. Sed quia electorum cor et trepida cogitatione concutitur, et tamen eorum constantia non movetur, una hac sententia Dominus utrumque complexus est, dicens: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi enim jam errare est in cogitatione turbari; sed protinus, si fieri potest, subjungitur; quia procul dubio fieri non potest, ut in errorem plene electi capiantur.

CAP. CVI.-- Dabunt signa magna (Matth. XXIV, 24). (Homil. 9 lib. l in Ezechiel., num, 8.) Sciendum nobis est, quia dubitatio locutionis Dei, non ex ignorantia, sed ex aliqua significatione descendit. Nam quis nesciat quod qui fecit et videt omnia, omnia sciat. Et per semetipsam in Evangelio Veritas de Antichristi praedicatoribus dicit: Dabunt signa magna, et prodigia: ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Cur hoc sub dubitatione dicitur, cum quid futurum sit, a Domino praesciatur? Unum vero ex duobus est, quia si electi sunt, fieri non potest: si autem fieri potest, electi non sunt. Et tamen dicitur: Ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ista ergo dominici sermonis dubitatio, ex electorum cordibus designatio tentationis fuit; quia qui electi sunt ad persistendum, per signa praedicatorum Antichristi tentabuntur ad cadendum. Per hoc ergo quod dicitur, si fieri potest, hoc exprimitur, quod electi in corde tentabuntur: nutant enim, sed non cadunt. Dicitur ergo, si fieri potest, quia trepidabunt. Et tamen dicuntur electi, quia non cadunt. Dubitatio quippe sermonis a Domino in electis exprimit trepidationem mentis. Quos et electos nominat, quia cernit quod in fide et bono opere persistunt.

CAP. CVII.-- Sicut fulgur exit ab Oriente (Matth. XXIV, 27). (In expositione Ezechiel. lib. l, hom. 2, num. 17.) Sicut fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad occidentem, ita erit adventus filii hominis (Matth. XXIV, 27). Ubi nullus tunc a judicio in sua mente latere permittitur, quia ipso judicis fulgure penetretur.

CAP. CVIII.-- Quis putas est fidelis (Matth. XXIV, 45). (Regul. pastoral. tert. part., cap, 39.) Alta etenim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri. Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Matth. XXIV, 45)? Per mensuram quippe tritici exprimitur modus verbi, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. Hinc Paulus ait: Non potui vobis loqui sicut spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Hinc Moyses a secreto Dei exiens, coruscantem coram populo faciem velat; quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat.

CAP. CIX.-- (Sed quinque fatuae (Matth. XXV, 3). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 17.) Fatuae virgines in vasculis suis oleum non sumpsisse referuntur, quia arrogantes omnes, cum se ab aliquibus fortasse vitiis continent, bonum gloriae intra conscientias habere non possunt. In vase autem proprio sumpserat Paulus oleum, cum dicebat: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Inane ergo vasculum ferre, est intus corde vacuo foras humani oris judicium quaerere.

CAP. CX.-- Date nobis de oleo vestro (Matth. XXI, 8). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 76.) Fatuae virgines quae oleum in vasis non sumpserant, quia in alienis scilicet vocibus gloriam, et non in suis conscientiis habebant, turbatae per Sponsi praesentiam dicunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur (Matth. XXXI, 8). Oleum quippe a proximis petere, est gloriam boni operis a testimonio alieni oris implorare. Mens etenim vacua cum cunctis suis laboribus nihil se intus tenuisse invenerit, testimonium foris quaerit. Ac si aperte fatuae virgines dicant: Cum nos repelli sine retributione conspicitis, dicite in vestro opere, quid vidistis. Sed frustra tunc hypocrita in hac domo laudis innititur, quia nihil ei in judicio attestatio humana suffragatur. Quia eamdem laudem quam post in testimonio exigit, prius in munere recepit.

CAP. CXI.-- Vigilate itaque quia nescitis diem (Matth. XXV, 13). (In exposit. B. Job, lib. VII, num. 45.) Saepe etenim dum praesentis vitae brevitas, quasi diu perseveratura diligitur, ab aeterna spe animus frangitur, et delectatus praesentibus, desperationis suae caligine reverberatur. Cumque longum putat quod ad vivendi sibi spatium restat, repente vitam deserens, aeterna invenit, quae vitare jam nequeat. Hinc est enim quod per quemdam Sapientem dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam (Eccli. II, 16). Sustinentiam videlicet perdunt, qui dum diu se immorari visibilibus aestimant, spem invisibilium derelinquunt. Cumque mens in praesentibus figitur, vita terminatur. Et repente ad supplicia improvisa perveniunt, quae decepti suis praesumptionibus, aut nunquam se contingere, aut tarde crediderunt. Hinc Veritas dicit: Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam (Matth. XXV, 13). Hinc rursum scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet (I Thess. V, 2). Quia enim ad rapiendam animam propinquans, minime conspicitur, furi in nocte comparatur. Tanto igitur debet, quasi superveniens metui, quanto a nobis non valet ventura praesciri. Unde et sancti viri, quia brevitatem vitae indesinenter aspiciunt, quasi quotidie morientes vivunt; et tanto se solidius mansuris praeparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista veloci cursu fugere vitam peccatoris aspiciens, ait: Pusillum adhuc, et non erit peccator (Psal. XXXVI, 10). Hinc iterum dicit: Homo sicut fenum dies ejus, tanquam flos agri (Psal. CII, 15). Hinc Isaias ait: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos feni (Isa. XL, 6). Hinc mentes praesumentium Jacobus corripit, dicens: Quae est vita nostra? vapor est ad modicum apparens (Jacob. IV, 15).

CAP. CXII.-- Quandiu fecistis uni de his (Matth. XXV, 40). (In exposit. B. Job, lib. XVI, num. 2.) In omni quippe quod bene agimus, nosmetipsos, non autem Deum juvamus. Unde et per Psalmistam dicitur: Dixi Domino Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges (Psal. XV, 2). Ipse enim vere nobis Dominus, quia et utique Deus est, qui bono non indiget servientis, sed bonitatem confert; quia recipit ut oblata bonitas non ipsi, sed prius accipientibus, et prius reddentibus prosit. Nam si in judicium Dominus veniens dicit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40), mira hoc pietate loquitur ex suorum compassione membrorum; et ipse nos per hoc quod caput nostrum est adjuvat, qui per nostra bona opera in suis membris adjuvatur.

CAP. CXIII.-- Esurivi enim, et non dedistis (Matth. XXV, 42). (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 23.) Venturus namque in judicio Dominus dicturus est reprobis: Esurivi enim et non dedistis mihi manducare; sitivi et non dedistis mihi bibere; hospes eram et non collegistis me; nudus et non operuistis me, etc. (Matth. XXV, 42). Ex qua culpa subjungitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Si igitur tanta poena mulctatur, qui non dedisse convincitur, qua poena feriendus est qui redarguitur abstulisse?

CAP. CXIV.-- Pater mi, si possibile est (Matth. XXVI, 39). (In exposit. B. Job, lib. XII, num. 16.) Passioni quippe Dominus propinquans, infirmantium in se vocem sumpsit, dicens: Pater mi, si possibibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Eorumque timorem ut abstraheret, rursus per obedientiam vim fortitudinis ostendens, ait: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Ibid.). Ut cum hoc imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus, ut non fiat: quatenus per fortitudinem parati simus, ut voluntas Conditoris nostri etiam contra nostram voluntatem fiat.

CAP. CXV.-- Nil tibi et justo illi (Matth. XXVII, 19). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 31.) Quasi avi quippe diabolo Dominus illusit (Job. XL, 24), dum ei in Passione unigeniti filii sui ostendit escam, sed laqueum abscondit. Vidit enim quod ore perciperet, sed non vidit quod gutture teneret. Nam quamvis cum Filium Dei fuerat ipse confessus (Matth. VIII), velut purum tamen illum hominem mori credidit, ad cujus mortem Judaeorum persequentium animos concitavit. Sed in ipso traditionis ejus tempore tarde jam cognovisse intelligitur quod illa ejus morte puniretur. Unde et Pilati conjugem somnus terruit, ut vir illius a justi persecutione cessaret (Matth. XXVII). Sed res interna dispensatione disposita nulla valuit machinatione refragari. Expediebat quippe ut peccatorum mortem juste morientium solveret mors justi injuste morientis.

CAP. CXVI.-- Hunc augariaverunt (Matth. XXVII, 32). (Homil. 32 in Evangel., num. 3.) E vicino namque abstinentiam carnis nonnunquam vana gloria obsidet; quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur: et tanto se celerius foras fundit, quanto ad humanos oculos per ostensum pallorem exit. Et plerumque fit, ut quod causa Dei agi creditur, pro solis humanis favoribus agatur. Quod bene Simon ille significat, qui inventus in itinere, crucem dominicam in angariam portat. Aliena quippe onera in angariam portantur, quando per vanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Simonem designantur, nisi abstinentes et arrogantes, qui per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentiae interius non requirunt? Crucem ergo Domini in angariam Simon portat, quia cum ad opus bonum ex bona voluntate non ducitur, rem justi sine fructi peccator operatur. Unde et idem Simon crucem portat, sed non moritur: quia abstinentes, et arrogantes, per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium gloriae mundo vivunt.

LIBER SECUNDUS De Testimoniis in Evangelium secundum Marcum. CAPUT PRIMUM.-- Locustas et mel silvestre edebat (Marc. I, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 45.) Locustas et mel silvestre edebat (Marc. I, 6). Joannes quippe eum quem prophetae auctoritate pronuntiat, etiam specie ciborum clamat. In semetipso enim designavit Dominum, quem praevenit. Qui nimirum in redemtionem nostram veniens, quia infructuosae gentilitatis dulcedinem sumpsit, mel silvestre edidit. Quia vero Judaeorum plebem in suum corpus ex parte convertit, in cibum locustas accepit. Ipsos namque locustae significant, subitos saltus dantes, sed protinus ad terram cadentes. Saltus enim dabant cum praecepta Domini se implere promitterent; sed citius ad terram cadebant, cum per prava opera haec se audisse denegarent. Videamus in eis quasi quemdam locustarum saltum: Omnia verba quae locutus est Dominus, et faciemus et audiemus (Exod. XXIV, 3). Videamus autem quomodo citius ad terram ruunt: Utinam mortui essemus in Aegypto, et non in hac vasta solitudine! Utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam (Num. XIV, 3). Locustae ergo erant, quia habebant saltum per vocem, et casum per actionem.

CAP. II.-- Et dabat fructum ascendentem (Marc. IV, 8). (In expositione Ezech. lib. II, hom. 5, n. 12.) Idcirco senarium numerum dicimus esse perfectum, quia sexto die perfecit Deus omnia opera sua. Quoniam vero peccatori homini legem dedit, quae in decem praeceptis scripta est, et sex decies ducta in sexagenarium surgit, recte per sexaginta cubitos, bonorum operum perfectio designatur. Quod aperte etiam Dominus in Evangelio designat, qui cum parabolam seminantis exponeret, dixit: Aliud cecidit in terram bonam; et dabat fructum ascendentem, et crescentem: et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum (Marc. IV, 8). Fructus etenim terrae bonae triginta affert, cum mens perfectionem fidei, quae est in Trinitate conceperit. Sexaginta affert, cum bonae vitae opera perfecta protulerit. Centum vero, cum ad aeternae vitae contemplationem profecerit. Sinistra enim nostra est vita praesens, dextra vero est vita ventura: et recte per centenarium numerum aeternae vitae contemplatio designatur, quia cum post triginta ac sexaginta ad centesimum numerum computando pervenimus, idem centenarius numerus in dextram transit. Fides atque operatio adhuc in sinistra est, quia hic adhuc positi, et credimus quod non videmus, et operamur ut videamus: cum vero jam se animus in contemplatione aeternae vitae suspenderit, quasi ad dextram manum computus pervenit.

CAP. III.-- Sic est regnum Dei quemadmodum (Marc. IV, 26). (In Ezech. l. II, hom. 3, n. 3 et seq.). Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista non diceret: Ambulabunt de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). (Num. 4). Nec mirum si de virtute in virtutem gradus sunt, quando ipsa unaquaeque virtus, quasi quibusdam gradibus augetur; et sic per incrementa meritorum ad summa perducitur. Alia namque sunt virtutis exordia, aliud provectus, aliud perfectio. Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradibus duceretur, sancti Apostoli minime dixissent: Auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Et quidam venit ad Dominum, qui curari voluit filium suum; sed requisitus an crederet, respondit: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 24). Pensate quod dicitur: si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si vero incredulitatem se habere noverat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore, is qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat et incredulus erat. (Num. 5). Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit, dicens: Sic est regnum Dei, quemadmodum si jaciat homo semen in terram, et dormiat, et exurgat nocte ac die; et semen germinet et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis (Marc. IV, 26 seq.). Semen homo jactat in terra, cum cordi suo bonam intentionem inserit. Et postquam semen jactaverit, dormit, quia in spe boni operis quiescit. Nocte vero exsurgit ac die, quia inter adversa et prospera proficit. Et semen germinat et crescit, dum ille nescit; quia et cum adhuc metiri incrementa sua non valet, semel concepta virtus ad provectum ducitur, et ultro terra fructificat, quia praeveniente se gratia mens hominis spontanea ad fructum boni operis surgit. Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe producere, est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere: ad spicam vero herba pervenit, cum se virtus animo concepta ad provectum boni operis pertrahit. Plenum vero frumentum in spica fructificat, quando jam in tantum virtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. At cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat: quia cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, ejus temporalem vitam per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad coelestia horrea perducat. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terra mittimus. Cum vero operari recta incipimus, herba sumus. Cum vero ad profectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus. Cumque in ejusdem operationis perfectione solidamur, jam plenum frumentum in spica proferimus. (Num. 6). Herba etenim Petrus fuerat, qui passionis tempore per amorem Domini sequens, hunc confiteri ante ancillae vocem timebat (Luc. XXII). Erat enim jam viriditas in mente, quia credebat omnium Redemptorem, sed valde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris. Jam spica surrexerat, quando eum quem moriturum confiteri timuerat, nuntiante angelo in Galilaea viventem videbat. Sed tunc plenum granum in spica pervenerat, quando veniente desuper spiritu et suam mentem illius amore roborante, ita solidatus est, ut vires persequentium caesus despiceret, et redemptorem suum libere inter flagella praedicaret.

CAP. IV.-- Vade in domum tuum ad tuos (Marc. V, 19). (In exposit. beati Job, l. XVI, n. 76.) Domorum nomine conscientiae designantur, in quibus habitamus, cum tractando quid agimus. Unde cuidam sanato dicitur: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit (Marc. V, 19). Id est, peccati jam vitio securus ad conscientiam revertere, et in vocem praedicationis excitare.

CAP. V.-- Tolle grabatum tuam (Marc. II, 11). (In exposit. Ezech. l. I, hom. 12, n. 11.) Cuidam sanato Veritas per semetipsam dicit: Tolle grabatum, et vade in domum tuam (Marc. II, 9). Per grabatum quippe in quo carnis est requies, ipsa caro signatur; per domum vero, conscientia figuratur. Et quia cum mente mortui in vitiis jacemus, in carnis delectatione quiescimus, infirmi portamur in lecto. Cum vero sanati fuerimus mente, ut jam pulsantibus carnis vitiis resistamus, necesse est ut et tentationum contumelias de nostra carne toleremus. Aegroto itaque ad salutem reducto praecipitur: Tolle grabatum tuum, id est, porta lectum in quo portatus es; quia necesse est ut sanatus quisque portet contumelias carnis in qua prius jacebat aegrotus. Quid est ergo dicere: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam; nisi porta tentationes carnis in quibus hactenus jacuisti, ac revertere ad conscientiam tuam, ut videas quae fecisti.

CAP. VI.-- Et discubuerunt in partes per centenos (Marc. VI, 40). (In exposit. B. Job, lib. XVI, hom. 10, num. 68.) In Evangelio Dominus convivantium famulorum (Marc. VI) etiam per locorum distinctionem concordiam designavit, cum satiaturus de quinque panibus populum, quinquagenos per turbas, vel centenos discumbere praecepit: ut videlicet turba fidelium escam suam, et locis dijuncta, et moribus conjuncta perciperet. Jubilaei quippe requies quinquagenarii numeri mysterio continetur. Quinquagenarius bis ducitur, ut ad centenarium perducatur. Quia ergo prius a malo quiescitur opere, ut post anima plenius quiescat in cogitatione, alii quinquageni, alii autem centeni describuntur: quoniam sunt nonnulli qui jam a pravis actibus habent requiem operis, et sunt nonnulli qui a perversis cogitationibus habent jam requiem mentis.

CAP. VII.-- Adducunt ei surdum et mutum (Marc. VII, 32). (In exposit. Ezech. lib. I, hom. 10, num. 20.) Vigilanter intuendum est quod voce Domini ad prophetam dicitur: ut prius sermones ejus audiat, et postmodum loquatur: audimus enim verba Dei si facimus; et tunc ea proximis recte loquimur, cum prius ipsi fecerimus. Quod bene Marcus Evangelista confirmat, cum factum Domini miraculum narrat, dicens: Adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur ut imponat illi manum (Marc. VII, 32). Cujus ordinem curationis insinuat, subdens: Misit digitos suos in auriculas, expuensque tetigit linguam ejus; et suspiciens in coelum ingemuit; et ait illi: Ephpheta; quod est adaperire; et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus et loquebatur recte Quid est enim quod Creator omnium Deus, cum surdum et mutum sanare voluisset, in aures illius suos digitos misit, ex expuens, linguam ejus tetigit? Quid per digitos Redemptoris, nisi dona Spiritus sancti? Unde cum alio in loco ejecisset daemonium, dicit: Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Luc. XI, 20). Qua de re per Evangelistam alium dixisse describitur: Si ego in spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei (Matth. XII, 28). Ex quo utique loco colligitur quia digitus Dei spiritus vocatur: digitos ergo in auriculas mittere, est per dona sancti Spiritus mentem surdi ad obediendum aperire. Quid est vero quod expuens, linguam ejus tetigit? Saliva nobis est ex ore Redemptoris, accepta sapientia in eloquio divino; saliva quippe ex capite defluit in ore: ea ergo sapientia quae ipse est, dum lingua nostra tangitur, mox ad praedicationis verba formatur. Qui suspiciens in coelum, ingemuit: non quod ipse necessarium gemitum haberet, qui dabat quod postulabat; sed nos ad eum gemere qui coelo praesidet docuit: ut et aures nostrae per dona sancti Spiritus aperiri, et lingua per salivam oris, id est per scientiam divinae locutionis solvi debeat ad verba praedicationis. Cui mox Ephpheta, id est adaperire dicitur, et statim apertae sunt aures ejus et solutum est vinculum linguae ejus. Qua in re notandum est, quia propter clausas aures dictum est, adaperire. Sed cui aures cordis ad obediendum apertae fuerint, ex subsequenti procul dubio etiam linguae ejus vinculum solvitur: ut bona quae ipse fecerit, etiam facienda aliis loquatur; ubi et bene additur, et loquebatur recte. Ille enim recte loquitur, qui prius obediendo fecerit, quae loquendo admonet esse facienda.

CAP. VIII.-- Misereor super turbam (Marc. VIII, 2). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 9, num. 22.) Dum fessi atque jejuni ad Dominum populi convenissent, discipulis Dominus dixit: Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinet me, nec habent quod manducent. Et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via; quidam enim ex eis de longe venerunt (Marc. VIII, 2, 3). Turba triduo Dominum sustinet, quando multitudo fidelium peccata quae perpetravit per poenitentiam declinans, ad Deum se in opere, in locutione, atque in cogitatione convertit. Quos dimittere jejunos in domum suam Dominus non vult, ne deficiant in via: quia videlicet conversi peccatores in praesentis vitae via deficiunt, si in sua conscientia sine doctrinae sanctae pabulo dimittantur: ne ergo lassentur in ejus peregrinationis itinere, pascendi sunt sacra admonitione. Valde autem pensanda est pia sententia quae processit ex ore Veritatis, qua dicitur: Quidam enim ex eis de longe venerunt. Est enim qui nihil peccati carnalis expertus, ad omnipotentis Dei servitium festinavit. Iste de longinquo non venit, quia per incorruptionem et innocentiam proximus fuit. Alius nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus ad ministerium spiritale conversus est. Neque enim iste venit de longinquo, quia usus conjunctione concessa, per illicita non erravit. Alii vero post carnis flagitia, alii post falsa testimonia, alii post facta furta, alii post illatas violentias, alii post perpetrata homicidia ad poenitentiam redeunt; atque ad omnipotentis Dei servitium convertuntur. Hi videlicet ad Dominum de longinquo veniunt. Quanto etenim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente Domino longius recessit. Nam et prodigus filius qui patrem deseruit, abiit in regionem longinquam, in qua porcos pavit, quia vitia nutrivit. Dentur ergo alimenta eis etiam qui de longinquo veniunt, quia conversis peccatoribus doctrinae sanctae cibi praebendi sunt, ut in Deum vires reparent, quas in flagitiis amiserunt: quia saepe a doctoribus tanto necesse est ut largioribus cibis doctrinae satientur, quanto fessi majoribus vitiis venerunt.

CAP. IX.-- Credo, Domine, adjuva incredulitatem (Marc. IX, 23). (In exposit. beati Job, lib. XXII, num. 49.) Fides quae ad bona alia perfecte capessenda nos imbuit, plerumque in exordiis suis et nutat et solida est. Et jam certissime habetur, et tamen et ejus fiducia adhuc sub dubitatione trepidatur: pars namque ejus prius accipitur, ut in nobis postmodum perfecte compleatur. Si enim certo gradu in mente credentis non proficeret, requisitus in Evangelio Pater sanandi pueri non dixisset: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX, 23). Adhuc ergo ascendebat ad fidem, quam jam perceperat, qui uno eodemque tempore clamabat, et jam se credere, et adhuc ex incredulitate dubitare. Hinc est etiam quod Redemptori nostro a discipulis dicitur: Auge nobis fidem (Luc. V, 17): ut quae jam accepta per initium fuerat, quasi per augmenta graduum ad perfectionem veniret.

CAP. X.-- Et clamans, et multum discerpens (Marc. IX, 25). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 50.) Qui enim ab hujus mundi appetitu moriuntur, terrenis profecto mentibus omnimodo extincti aestimantur. Quod bene nostri miraculum Redemptoris signat, cum ab immundo spiritu hominem liberat. De quo nimirum scriptum est: Clamans et multum discerpens eum, exiit ab eo; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum et surrexit (Marc. IX, 25). Velut mortuus quippe ostenditur, qui a maligni spiritus potestate liberatur; quia quisquis jam terrena desideria subjicit, vitam in se carnalis conversationis extinguit; et mundo mortuus apparet, quia possessore pravo, qui per immunda desideria se agitabat, caret: quem multi mortui dicunt, quia qui spiritaliter vivere nesciunt, eum qui carnalia bona non sequitur exstinctum funditus arbitrantur.

CAP. XI.-- Idem ac supra. (In exposit. Ezech. lib. I, hom. 12, num. 24.) Mox ut animus amare coelestia coeperit, mox ut ad visionem pacis intimae tota se intentione collegerit, antiquus ille adversarius qui de coelo lapsus est, invidet, et insidiari amplius incipit, acriores quam consueverat tentationes admovet; ita ut plerumque sic resistentem animam tentet, sicut ante nunquam tentaverat, quando possidebat. Unde scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccl. II, 1). Unde et daemoniacus qui a Domino sanatur, ab exeunte daemone decerpitur, sicut scriptum est: Et clamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo (Marc. IX, 25). Quid est enim quod obsessum hominem antiquus hostis quem possessum non discerpserat, deserendo discerpsit, nisi quod plerumque, dum de corde expellitur, acriores in eo tentationes generat, quam prius excitaverat, quando hoc quietus possidebat?

CAP. XII.-- Habete in vobis sal (Marc. IX, 43). (In exposit. Ezech. lib. I, hom. 8, num. 8.) Sunt nonnulli qui dum plus sapere quam necesse est, student, a proximorum pace resiliunt, dum eos velut hebetes, stultosque contemnunt. Unde per se Veritas admonet, dicens: Habete in vobis sal; et pacem habete inter vos (Marc. IX, 43). Ut quisquis habere sal sapientiae studet, curet necesse est quatenus a pace concordiae nunquam recedat.

CAP. XIII.-- Idem ac supra. (Reg. pastoral. tert. part., admonit. 23.) Saepe vero dum quosdam major scientia erigit, a caeterorum societate disjungit; et quasi quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiscunt. Hi itaque audiant quod per semetipsam Veritas dicat: Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos (Marc. IX, 43). Sal quippe sine pace non virtutis est donum, sed damnationis argumentum. Quo enim quisque melius sapit, eo concordiam deserens deterius delinquit. Et idcirco inexcusabiliter merebitur supplicium, quia prudenter, si voluisset, potuit vitare peccatum. Quibus recte quoque per Jacobum dicitur: Quod si zelum animarum habetis, et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus Veritatem. Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica: quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica (Jac. III, 14 sqq.). Pudica videlicet, quia caste intelligit; pacifica autem, quia per elationem, se minime a proximorum societate disjungit.

LIBER TERTIUS. De Testimoniis in Evangelium secundum Lucam. CAPUT PRIMUM.-- Erant autem ambo justi ante Deum (Luc. I, 6). (In expositione B. Job, lib. XXXV, num. 10). Caute nimis in laude justorum conjugum dictum est: Erant ambo justi ante Deum (Luc. I, 6). Non enim secura laus est, justos ante homines apparere. Saepe enim humana sententia velut in Deo magnum quempiam approbat, sed hunc omnipotens Deus, qui quasi ex se approbatur; ignorat. Hinc est enim quod Psalmista vigilanter exorat, dicens: Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9). Nimirum quia plerumque in conspectu hominum recta via creditur, etiam quae veritatis itinere depravatur.

CAP. II.-- Et ipse praecedet ante illum (Luc. I, 17). (Homil. 7, in Evang., num. 1): Ad Zachariam namque de Joanne angelus dicit: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae (Luc. I, 17). Qui idcirco venturus in spiritu et virtute Eliae dicitur, quia sicut Elias secundum Domini adventum praeveniet, ita Joannes praevenit primum: sicut ille praecursor venturus est judicis, ita iste praecursor factus est Redemptoris. Joannes igitur in spiritu Elias erat, in persona Elias non erat.

CAP. III.-- Missus est angelus Gabriel a Deo (Luc. I, 26). (Homil. 34, in Evang., num. 9.) Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, qui Dei fortitudo nominatur: illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aerias potestates humilis apparere dignatus est, de quo per Psalmistam dicitur: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quis est iste Rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Et rursum: Dominus virtutum iste est Rex gloriae (Psal. XXIII, 7). Per Dei enim fortitudinem nuntiandus est, qui virtutum Dominus et potens in praelio contra potestates aerias ad bella veniebat.

CAP. IV.-- Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 32, 33). Justorum mentes a prurigine et ardore vitiorum ad cogitationum temperiem tranquillitatemque perveniunt, dum jam terrena non appetunt, dum flammas carnis desideriis coelestibus exstinguunt (Num. 33.) Propter hoc quoque mentis refrigerium coelitus datum Mariae dicitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 33). Quamvis hac in re per obumbrationis vocabulum, incarnandi Dei utraque potuit natura signari. Umbra enim a lumine formatur et corpore. Dominus autem per divinitatem lumen est; qui mediante anima, in ejus utero fieri dignatus est per humanitatem corpus. Quia ergo lumen incorporeum in ejus erat utero corporandum, ei quae incorporeum concepit ad corpus dicitur: Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Id est, corpus in te humanitatis accipiet incorporeum lumen divinitatis.

CAP. V.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 51). Dominica incarnatio, servata veritate historiae, obumbrationis appellatione signatur, sicut angelicus sermo testatur, qui ad Mariam dicit: Virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Quia enim umbra non aliter exprimitur, nisi per lumen et corpus, virtus ei Altissimi obumbravit, quia in ejus utero lux incorporea corpus sumpsit, ex qua videlicet obumbratione in se refrigerium mentis accepit.

CAP. VI.-- Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I, 79). (In expos. B. Job, lib. IV, num. 30.) Sicut mors hoc quod interficit, agit ut non sit in vita; ita oblivio hoc quod interficit, agit ut non sit in memoria. Unde recte, quia Joannes Hebraeorum populo eum quem obliti fuerant Deum praedicare veniebat, per Zachariam dicitur: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent (Luc. I, 79). In umbra enim mortis sedere, est a divini amoris notitia in oblivione lassescere.

CAP. VII.-- Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Luc. I, 19). (Homil. 33 in Evang., num. 4.) Per Zachariam dicitur: Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Ibid.). Tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus, quando per illud actionum iter pergimus, in quo ab actoris nostri gratia non discordemus.

CAP. VIII.-- Et reclinavit eum in praesepio (Luc. II, 7). (In exposit. B. Job, lib. VII, num. 7.) Quia enim per prophetam dicitur: Omnis caro fenum (Isa. XL, 6), universitatis Conditor ex nostra substantia carnem sumens, fenum fieri voluit, ne nostra in perpetuum caro fenum remaneret. Unde et natus in praesepe ponitur, ut videlicet signaretur, quia sancta animalia quae jejuna diu apud Legem inventa sunt, incarnationis ejus feno satiantur. Praesepe enim natus implevit, qui cibum semetipsum mentibus mortalium praebuit, dicens: Qui comedit carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57).

CAP. IX.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num, 3). Natus Dominus a pastoribus in praesepi reperitur, quia ejus incarnatio quae nos reficit, prophetarum scriptura cognoscitur.

CAP. X.-- Et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 28, 29.) Quid enim difficilius quam hominem in terra editum, terrena et fragilia membra gestantem, coelorum alta conscendere, supernorum spirituum arcana penetrare? Sed eorumdem spirituum ad nos Conditor venit, seque hominem etiam sub ipsis exhibuit, sicut de illo Patri per prophetam dicitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Et quia inter nos et eosdem spiritus discordantis vitae scandalum reperit, mira potentia, mirabiliori etiam pietate, summa creans, ima suscipiens, ima cum summis junxit. Hinc est enim quod eodem rege nato, angelorum chori in ejus annuntiatione prodeunt, hymnum dicunt, et devicta pravae vitae discordia, hos quos dudum despexerant cives agnoscunt, consono ore praedicantes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ac si aperte dicant: Quos a nobis malitia disjunxerat, jam nunc in terra nata bonitas jungat. Hinc est quod ante incarnationem ejus in Testamento Veteri adorasse homo angelum legitur, nec tamen adorare prohibetur, sed post Mediatoris adventum, cum se Joannes adorando angelo prostravisset, audivit: Vide ne feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10 et 22). Quid est enim hoc quod prius aequanimiter se concedebant adorari, post ab homine angeli recusant; nisi quod prius hominem carnalibus corruptionibus deditum, nec ab eisdem carnalibus corruptionibus redemptum, quo adjectiorem noverant, justius contemnebant. Postmodum vero humanam naturam eo jam substratam habere non poterant, quo hanc in auctore suo etiam super semetipsos ductam videbant. Neque enim debet in membris jam subjecta despici, quae in ipso membrorum capite meruit praelata venerari.

CAP. XI.-- Idem ac supra. (In exposit. Ezechiel. lib. II, hom. 7, n. 5.) Omnis enim torpor teporis angustia est, omnis vero benignitas charitatis magna latitudo. Nam et si res desint, quae fortasse indigenti proximo praebeantur, ampla est substantia voluntatis bonae, quae sufficit ad regni retributionem, sicut scriptum est: In terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).

CAP. XII.-- Facta est autem cum angelo multitudo militiae coelestis (Luc. II, 13). (In exposit. B. Job, lib, XVII, num. 18.) Angelicos vero spiritus recte Dei milites dicimus, quia decertare eos contra potestates aere as non ignoramus. Quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt, quia quod agendum contra immundos spiritus appetunt, ex adjutorio cuncta regentis possunt. De hac namque militia nascente rege nostro scriptum est, Subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis (Luc. II, 13).

CAP. XIII.-- Invenerunt Jesum in templo sedentem (Luc. II, 46). (In Ezechiel, lib. I, homil. 2, num. 3.) Juxta rationis usum, doctrinae sermo non suppetit, nisi in aetate perfecta. Unde et ipse Dominus anno duodecimo aetatis suae in medio doctorum sedens, non docens, sed interrogans, voluit inveniri; ut enim non auderent in infirma aetate praedicare, ille anno duodecimo aetatis suae interrogare homines est dignatus in terra, qui per divinitatem suam semper angelos docet in coelo. Quia enim ipse est Deus sapientia; de ipso etiam angeli videndo bibunt hoc quod beatitudine aeterna satiantur.

CAP. XIV.-- Et ipse Jesus erat incipiens (Luc. III, 23.) (Regul. pastoral. part. III, admonit. 26.) Redemptor noster cum in coelis sit Conditor, et ostensionis suae potentia semper doctor angelorum, ante tricennale tempus in terra magister fieri noluit hominum, ut videlicet praecipitatis jugum saluberrimi timoris infunderet, cum ipse etiam qui labi non posset, perfectae vitae gratiam nonnisi perfecta aetate praedicaret. Scriptum quippe est: Cum factus esset annorum duodecim, remansit puer Jesus in Jerusalem (Luc. II, 42). De quo a parentibus requisito paulo post subditur: Invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem (Ibid.). Vigilanti itaque consideratione pen andum est, quod cum Jesus annorum duodecim dicitur, in medio doctorum sedens, non docens, sed interrogans invenitur. Quo exemplo scilicet ostenditur, ne infirmus docere quis audeat, si ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit.

CAP. XV.-- Ascendens autem in unam navim (Luc. V, 3.) (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 37.) Ascendit Jesus in naviculam Petri; et rogavit ut a terra reduceret pusillum: et ita sedens praedicabat turbis (Luc. V, 3). Per navem Petri quid aliud quam commissa Petro Ecclesia designatur, de qua ut Dominus turbis confluentibus praedicet, eum a terra paululum reduci jubet? Quam nec in altum duci, et tamen a terra praecepit removeri: profecto significans praedicatores suos rudibus debere populis, nec alta nimis de coelestibus, nec tamen terrena praedicare.

CAP. XVI.-- Et erat pernoctans in oratione (Luc. VI, 12). (Regul. pastoral. sec. part., cap. 5.) Ipsa Veritas per susceptionem nobis nostrae humanitatis ostensa, in monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet. Imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens, ut et si jam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad viam proximorum se misericorditer attrahit. Et quo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa.

CAP. XVII.-- Non cessavit osculari pedes meos (Luc. VII, 45). (In expositione Cantic., cap. 1, num. 5.) Compunctio quae per charitatem fit, quae ex desiderio accenditur, quasi quoddam osculum est; toties enim anima osculatur Deum, quoties in amore ejus compungitur. Sunt enim multi qui jam quidem Deum metuunt, jam bonam operationem recipiunt; sed necdum osculantur, quia amore ejus minime compunguntur; quod bene in convivio Pharisaei signatum est, qui cum Dominum recepisset, cum osculanti mulieri pedes ejus in corde suo derogaret, audivit: Intravi in domum tuam, osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo ingressa est, non cessavit osculari pedes meos (Luc. VII, 44). Omnis qui jam eleemosynas facit, qui jam bonis operibus studet, quasi Christum in convivium recipit, Christum pascit; quia eum in membris suis sustentare non desinit. Sed si nondum per amorem compungitur, adhuc ejus vestigia non osculatur. Praeponitur ergo pastori mulier quae osculatur, quia praeponitur cuique exteriora sua danti, is qui interno mentis ardore, in desiderio Domini compungitur. Bene autem dictum est: Non cessavit osculari pedes meos. Non enim sufficit in amorem Dei semel compungi et quiescere, sed et compunctio esse debet et crebrescere. Unde mulier ex eo laudatur, quia osculari non destitit, id est compungi minime cessavit. Unde et per Prophetam dicitur: Constituite diem solemnem in confrequentationibus usque ad cornu altaris (Psal. CXVII, 27). Dies solemnis est Domino compunctio cordis nostri; sed tunc in confrequentatione dies solemnis constituitur, cum in lacrymas pro amore assidue mens movetur. Cui velut si diceremus: quandiu ista acturi sumus, quandiu tribulatione affligimur, illico terminum quousque fieri debeat subjunxit, dicens: Usque ad cornu altaris. Cornu quippe altaris est exaltatio sacrificii interioris; quia tandiu necesse est ut quisque se affligat, quousque ad superni sacrificii altitudinem, id est ad gaudia pertingat; ubi cum venerimus, jam nulla necessitas est ut solemnem diem Domino de nostra lamentatione faciamus.

CAP. XVIII.-- Redi in domum tuam et narra (Luc. VIII, 39). (In exposit. B. Job, lib. XVI, num. 33.) Electus quisque nisi Dominum agnovisset, utique non amaret, sed aliud est cognoscere per fidem, atque aliud per speciem. Aliud est invenire per credulitatem, aliud per contemplationem; ex qua re agitur ut electi omnes eum quem fide cognoverunt, videre quoque per speciem anhelent; cujus amore flagrantes, aestuant; quia ejus dulcedinis suavitatem in ipsa suae fidei certitudine degustant. Quod bene ille in Gerasenorum regione sanatus a daemonibus designat, qui vult abire cum Jesu, sed ei a magistro salutis dicitur: Redi in domum tuam, et narra quanta fecit Deus tibi (Luc. VIII, 39). Amanti enim adhuc dilatio imponitur, ut ex dilati amoris desiderio, meritum retributionis augeatur. Fit ergo nobis omnipotens Deus dulcis in miraculis, et tamen in sua celsitudine manet occultus; ut et quiddam monstrando de se, occulta nos inspiratione in suo amore succendat; et tamen abscondendo majestatis suae gloriam, amoris sui vim per aestum desiderii augeat.

CAP. XIX.-- Turbae te comprimunt et affligunt (Luc. VIII, 45). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 43.) Nonnulli in sancta Ecclesia fidem quam se tenere asserunt, premunt potius quam venerantur; dum sua magis illius nomine, quam ejus adipisci lucra concupiscunt. Electi autem dum servare fidei meritum rectis operibus curant, ad auctoris notitiam, etiam inter reproborum tumultus appropinquant. Quod in Evangelio muliere sanguinis fluxu laborante signatum est; de qua cum Dominus diceret: Quis me tetigit? Petrus ratiocinando respondit: Turbae te comprimunt et affligunt; et dicis: Quis me tetigit? illico adjunxit: Tetigit me aliquis: nam et ego sensi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 45). Multi ergo Dominum comprimunt, et una tangit; quia carnales quique in Ecclesia eum premunt a quo longe sunt. Sed audire causas verae rationis meruit, cum ei Dominus dixit: Tetigit me aliquis; nam ego novi virtutem de me exisse. Ecce turbae premebant Dominum; sed tamen sola tetigit quae ad illum humiliter venit; quia nimirum multi etiam in sancta Ecclesia reprobi, veritatem cognoscendo premunt, quam bene vivendo tangere negligunt; premunt et longe sunt, quia divinam notitiam professionibus sequuntur, moribus fugiunt; premunt, inquam, sed longe sunt, quia eidem fidei quam loquendo adstruunt, agendo contradicunt.

CAP. XX.-- Tetigit me aliquis (Luc. VIII, 46). (In exposit. B. Job, lib. III, num. 36, 37.) Premente turba, una Redemptorem nostrum mulier tetigit. Unde et eidem Redemptor noster protinus dicit: Quis me tetigit; cui cum discipuli responderent: Turbae te comprimunt et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? illico adjunxit: Tetigit me aliquis: nam et ego sensi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 43). Multi ergo Dominum comprimunt, et una tangit; quia carnales quique in Ecclesia eum premunt a quo longe sunt. Et soli tangunt qui ei veraciter humiles adjunguntur. Turba igitur premit, quia multitudo carnalium quo intus admittitur, gravius toleratur. Premit et non tangit, quia et importuna est per praesentiam, et absens per vitam; nonnunquam enim pravis nos sermonibus, nonnunquam vero solis perversis moribus insequuntur. Suadent namque aliquando quae tenent; aliquando vero etsi non suadeant, praebere tamen iniquitatis exempla non cessant. Qui igitur ad mala nos verbis vel exemplis illiciunt, profecto persecutores nostri sunt, a quibus tentationum certamina sumimus, quae saltem in corde vincamus.

CAP. XXI.-- Sine ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei (Luc. IX, 60). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 42.) Sciendum est quia aliquando in actionibus nostris minora praetermittenda sunt pro utilitate majorum; nam quis ignoret esse boni operis meritum, mortuum sepelire? et tamen cuidam qui ad sepeliendum patrem se dimitti poposcerat, dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: Tu autem vade, et annuntia regnum Dei (Luc. IX, 60). Postponendum namque est obsequium hujus ministerii, officio praedicationis; quia illo carne mortuos in terra conderet, isto autem anima mortuos ad vitam resuscitaret.

CAP. XXII.-- Nemo mittens manum suam in aratrum (Luc. IX, 62). (In exposit. Ezech. hom. III, n. 16.) Veritas dicit: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Manum quippe in aratrum mittere, est quasi per quemdam compunctionis vomerem ad proferendos fructus terram cordis sui aperire; sed retro post aspicit, qui post exordia boni operis ad mala revertitur quae reliquit.

CAP. XXIII.-- Gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 7, num. 17.) A privato gaudio Veritas ad commune discipulos revocat, cum eos de praedicatione redeuntes, et de subjectione daemonum laetantes admonet, dicens: Nolite gaudere super hoc, sed potius gaudete et exultate, quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20). Non enim omnes electi daemonia ejiciunt, sed tamen electorum omnium nomina coelo tenentur adscripta. Admonentur ergo discipuli privatam laetitiam deponere, communi autem et perpetua felicitate gaudere. Quisquis itaque in eo gaudet quod alter non habet, ex ipsa sua abundantia deterior factus, gaudium privatum habet.

CAP. XXIV.-- Infundens oleum et vinum (Luc. X, 34). (Regul. pastoral. part. II, cap. 6.) Inesse pectoribus debet, et juste consulens misericordia, et pie saeviens disciplina. Hinc namque est quod docente Veritate (Luc. X, 33) per Samaritani studium semivivus in stabulum ducitur, et vinum atque oleum vulneribus adhibetur; ut per vinum scilicet mordeantur vulnera, per oleum foveantur. Necesse est quippe ut quisquis sanandis vulneribus praeest, in vino morsum doloris adhibeat, in oleo mollitiem pietatis; quatenus per vinum mundentur putrida, per oleum sananda foveantur. Miscenda ergo est lenitas cum severitate, faciendum quoddam ex utroque temperamentum; ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur.

CAP. XXV.-- Martha autem satagebat circa frequens ministerium (Luc. X, 40). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 61.) Quia enim contemplativa vita minor quidem tempore, sed merito major est quam activa, sacris Evangelii verbis ostenditur (Luc. X), in quo duae mulieres diversa egisse referuntur. Maria quippe Redemptoris nostri verba audiens, ad pedes illius residebat. Martha autem corporalibus ministeriis insistebat. Cumque contra Mariae otium Martha quereretur, audivit: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima: Porro unum est necessarium; Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea (Ibid. 44, 42). Quid enim per Mariam quae verba Domini residens audiebat, nisi contemplativa vita exprimitur? Quid per Martham exterioribus obsequiis occupatam, nisi activa signatur? Sed Marthae cura non reprehenditur, Mariae vero etiam laudatur; quia magna sunt activae vitae merita, sed contemplativae potiora. Unde nec auferri unquam Mariae pars dicitur, quia activae vitae opera cum corpore transeunt, contemplativa autem gaudia melius ex fine convalescunt.

CAP. XXVI.-- Idem ac supra. (In exposit. Ezech. part. II, hom. 2, num. 9.) Bene has utrasque vitas duae illae mulieres signaverunt, Martha videlicet et Maria; quarum una satagebat circa frequens ministerium, alia vero sedebat ad pedes Jesu, et audiebat verba de ore ejus. Cumque erga sororem Martha quereretur quod se adjuvare negligeret, respondit Dominus, dicens: Martha, occuparis et satagis circa multa: porro unum est necessarium: Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea (Luc. X, 40 sqq). Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed Mariae laudatur. Neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam; ut etiam pars Marthae indicaretur bona. Quare autem pars Mariae sit optima, subinfertur, cum dicitur, quae non auferetur ab ea. Activa etenim vita cum corpore deficit. Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esurit? quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa; contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria proficiat; quia amoris ignis qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore ipsius amplius ignescit; contemplativa vero vita minime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perficitur.

CAP. XXVII.-- Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit (Luc. XII, 16). (In exposit B. Job, lib. XV, num. 26.) Perversa mens prius anhelat per avaritiam concupita congregare; et cum quasi quodam ventre avaritiae multa congesserit, satiata arctatur; quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa eam sua satietas angustat. Divitis enim cujusdam uberes fructus ager attulerat; sed quia ubi eos tantos reponeret, non habebat, dixit: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? et dixit hoc faciam: Destruam horrea mea, et majora aedificabo (Luc. XII, 17). Qui ergo ex abundantia coangustatus dicebat, quid faciam, quasi multo cibo pressus aestuabat. Pensemus quot votis appetiit ut uberes fructus ager illius afferret. Ecce autem vota completa sunt, quia fructus uberes ager attulit; sed quia ad recondendum loca non sufficiunt, multiplicatus dives quid faciat ignorat. O angustia ex satietate nata! de ubertate agri angustatur animus avari, dicens namque: quid faciam, profecto indicat, quia votorum suorum affectibus pressus sub quodam rerum fasce laborabat.

CAP. XXVIII.-- Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te [Luc. XII, 20]. (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 3.) Quamlibet sero de hac vita tollantur iniqui, subito et repente tolluntur. Quia enim finem suum cogitando praevidere nesciunt, subitum est quod ante cogitare non potuerunt. Subito dives ille stultus est, qui horrea quae praeparabat deseruit, et inferni locum quem non praevidebat invenit. Ad aliud exercebat animam per cogitationem, sed ad aliud emisit per sententiam. Aliud dum viveret contemplatus est, aliud dum moreretur expertus. Reliquit enim diu tentata temporalia, et inopinata invenit aeterna. Unde ei propter hanc ignorantiam caecitatis suae bene per divinam sententiam dicitur: Hac nocte animam tuam repetunt a te (Luc. X, 40). In nocte quippe ablata est, quae in obscuritate est cordis amissa, in nocte ablata est quae considerationis lucem habere noluit, ut quod poterat pati praevideret. Unde bene discipulis futura cogitantibus Paulus apostolus dicit: Vos autem fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa quasi fur comprehendat: omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis atque tenebrarum [I Thess. V, 4]. Dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit, quando stultorum animas futura non praevidentes ejicit.

CAP. XXIX.-- Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 12). Lumbos vero accingere, est vel in opere luxuriam, vel in cogitatione refrenare. Delectatio namque carnis in lumbis est. Unde et sanctis praedicatoribus dicitur: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). Per lumbos enim luxuria, per lucernas autem bonorum operum claritas designatur. Jubentur ergo lumbos accingere, et lucernas tenere. Ac si aperte audiant: Prius in vobismetipsis luxuriam restringite, et tunc de vobis, aliis bonorum operum exempla monstrate.

CAP. XXX.-- Qui autem non cognovit et fecit digna plagis (Luc. XII, 48). (In exposit. B. Job, lib. XV, num. 51). Sunt namque nonnulli, qui ex eo quod Veritas dicitur: Servus qui non cognovit voluntatem Domini, et facit digna plagis, vapulabit paucis; et servus sciens voluntatem Domini sui, et non faciens juxta eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47, 48), nolunt scire quid faciant; et quasi minus se vapulaturos existimant, si nesciant quod operari debuerunt: sed aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescit namque qui apprehendere vult, et non valet; qui autem ut nesciat aurem a voce veritatis avertit, iste non nesciens sed contemptor addicitur.

CAP. XXXI.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 29). Saepe nonnulli quae facere despiciunt, etiam scire contemnunt; quia enim scriptum est: Servus nesciens voluntatem Domini sui, et non faciens digna, plagis vapulabit paucis. Et servus sciens voluntatem Domini sui, et faciens juxta eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47); impunitatem peccandi existimant remedium nesciendi. Qui nimirum sola superbiae caligine tenebrescunt; atque ideo non discernunt, quia aliud est nescisse, aliud scire noluisse: nescire enim ignorantia est, scire noluisse superbia. Et tanto magis excusationem non possunt habere, quia nesciant, quanto magis eis etiam nolentibus opponitur quod cognoscant.

CAP. XXXII.-- Et servus qui cognovit voluntatem Domini sui (Luc. XII, 48). (Regul. pastoral. tert. part., admonit. 32). De occulta jam retributione judicii est quod quorumdam mens, malum quod perpetrat, illuminatur ut videat; sed non conatur ut vincat: ut quo melius videt, eo deterius pereat; quia et intelligentiae lumen percipit, et actionis pravae tenebras non relinquit. Nam cum acceptam in adjutorium scientiam negligunt, hanc contra se in testimonium vertunt; et de lumine intelligentiae augent supplicia, quod profecto acceperant, ut possent delere peccata. Quorum nimirum nequitia cum malum agit quod dijudicat, venturum jam judicium hic degustat; ut cum aeternis suppliciis servatur obnoxia, suo hic interim examine non sit absoluta: tantoque illic graviora tormenta percipiat, quanto hic malum non deserit, etiam quod ipsa condemnat. Hinc enim Veritas dicit: Servus qui cognovit voluntatem Domini sui, et non facit juxta voluntatem ejus, vapulabit multis (Ibid.).

CAP. XXXIII.-- Omni autem cui multum datum est, multum quaeritur ab eo (Luc. XII, 48). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 8 et 9). Non est secura laetitia in divinis paginis, vel fortia vel multa cognoscere, sed cognita custodire. Nam qui bene intelligit, quid intelligendo debeat, agnoscit; quanto enim per intellectum latius extenditur, tanto ad explenda opera enixius ligatur. Unde in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeritur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo (Luc. XII, 48). Deputemus intelligentiam datam quasi pecuniam mutuam: quia quo plus nobis creditur ex benignitate, eo debitores amplius tenemur in opere.

CAP. XXXIV.-- Ignem veni mittere in terram (Luc. XII, 49). (In expositione Ezech. lib. I, hom. 5, num. 8). Ignis enim nomine Spiritus sanctus figurari solet, de quo in Evangelio Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut accendatur (Luc. XII, 49)? Cum enim carnalis mens Spiritum sanctum accipit, spiritali amore succensa malum plangit quod fecit. Et terra ardet, quando, accusante se conscientia, cor peccatoris uritur atque in dolore poenitentiae crematur. Hinc rursus scriptum est: Deus tuus ignis consumens est (Deut. IV, 24). Quia enim mentem quam reprehendit, eam a peccatorum rubigine mundam reddit, Creator noster et ignis dicitur et consumens.

CAP. XXXV.-- Idem ac supra. (In Evangelio homil. 30, num. 5). Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Terra enim vocata sunt corda terrena, quae dum semper infimas in se cogitationes congerunt, a malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem in terram Dominus misit, cum afflatu sancti Spiritus cor carnalium incendit. Et terra ardet, cum cor carnale in suis pravis voluptatibus frigidum, relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei.

CAP. XXXVI.-- Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem (Luc. XII, 58). (In Evangel. hom. 39, num. 5.) Cum vadis cum adversario tuo ad Principem in via, da operam liberari ab ipso: ne forte tradat te judici, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem (Luc. XII, 58). Adversarius quippe noster in via est sermo Domini contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti vita; a quo ipse liberatur qui praeceptis ejus humiliter subditur. Alioquin adversarius judici, et judex tradet exactori; quia ex sermone Domini contempto reus ejus peccator tenebitur in examine judicis. Quem judex exactori tradet, quia hunc maligno spiritui ad ultionem trahere permittit, ut compulsam animam ipse ad poenam de corpore exigat, quae ei ad culpam sponte consensit. Exactor mittit in carcerem, quia per spiritum malignum in inferno detruditur, quousque dies judicii veniat, ex quo jam in inferni ignibus simul et ipse crucietur.

CAP. XXXVII.-- Simile est regnum Dei grano sinapis (Luc, XIII, 19). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 3.) In Evangelio Dominus cum similitudinem regni coelestis ex grano sinapis denuntiaret, ait: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum; et crevit et factum est in arborem magnam, et volucres coeli requieverunt in ramis ejus (Luc. XIII, 18, 19.) Ipse quippe est granum sinapis, qui in horti sepultura plantatus, arbor magna surrexit. Granum namque fuit cum moreretur, arbor cum resurgeret: granum per humilitatem carnis, arbor per potentiam majestatis. Granum, quia vidimus eum, et non erat aspectus (Isa. LIII, 2); arbor autem quia, speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Hujus arboris rami, sancti praedicatores sunt; et videamus quam late tendantur. Quid enim de eis dicitur? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). In istis ramis volucres requiescunt, quia sanctae animae quae quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant.

CAP. XXXVIII.-- Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII, 24). (In exposit. B. Job., lib. XI, num. 68.) Mens etenim mutabilitatis suae pondere ad aliud semper impellitur quam est; et nisi in statu suo a recta quotidie disciplina teneatur, semper in deteriora delabitur. Quae enim semper stantem deseruit, statum quem habere potuit amisit. Unde nunc cum ad meliora nititur, quasi contra ictum fluminis conatur: cum vero ab intentione ascendendi resolvitur, sine labore reducitur ad ima. Quia enim in ascensu laborem, in descensu otium, intraturos per angustam portam Dominus admonet, dicens: Contendite intrare per angustam portam (Luc. XIII, 24). Dicturus quippe angustae portae introitum, praemisit, contendite: quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur per quam anima semper ad ima vocatur.

CAP. XXXIX.-- Manducavimus coram te, et bibimus (Luc. XIII, 26). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 29.) Scriptura sacra aliquando cibus nobis est, aliquando potus. Cibus est in locis obscurioribus, quia quasi exponendo frangitur, et mandendo glutitur: potus vero est in locis apertioribus, quia ita sorbetur sicut invenitur. Cibum vidit Propheta Scripturam sacram qui exponendo frangeretur, cum diceret: Parvuli petierunt punem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Id est, infirmi quique Scripturae sacrae valentiores sententias petierunt exponendo comminui; sed qui exponere debeat, non valet inveniri. Potum vidit Scripturam sacram propheta, cum diceret: Omnes sitientes, venite ad aquas (Isa. LV, 1). Si potus aperta mandata non essent, per semetipsam Veritas non clamaret: Si quis sitit, veniat ad me et bibat (Joan. VII, 37). Quasi cibum ac potum vidit propheta Judaeae defuisse, cum diceret: Nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit (Isa. V, 13). Paucorum quippe est occulta agnoscere, multorum vero historiae aperta sentire. Et idcirco Judaeae nobiles non siti, sed fame interiisse asserit: quia hi qui praeesse videbantur, dum totos se exteriori intelligentiae dederant, quod de intimis discutiendo manderent, non habebant. Quia vero sublimioribus ab interno intellectu cadentibus, parvulorum intelligentia et in exterioribus exsiccatur, recte illic adjungitur: Multitudo ejus siti exaruit. Ac si aperte diceret: Dum vulgus vitae suae studium deserit, jam nec fluenta historiae exquirit. Et occulta mandata sacri eloquii et aperta se intellexisse testantur, qui reprobanti se judici conquerentes dicunt: Manducavimus et bibimus coram te (Luc. XIII, 26). Quod aperte exponendo subjungunt, et in plateis nostris docuisti.

CAP. XL.-- Nescio vos unde estis (Luc. XIII, 27). (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 2.) Considerat Dominus quos puniat; sed eosdem ipsos ante non videt, quos nescit. Nam quibusdam in fine dicturus est: Nescio vos unde estis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis (Luc. XIII, 27). Miro igitur modo pravorum vitam et intuetur et obliviscitur: quia quos per districtionem sententiae judicat, quantum est ad memoriam misericordiae ignorat.

CAP. XLI.-- Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum (Luc. XIV, 2). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 14.) Impio quippe sitire, est hujus mundi bona concupiscere. Unde Redemptor noster ante Pharisaei domum hydropicum curat, et cum contra avaritiam disputaret, scriptum est: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum (Luc. XIV, 12). Quid est ergo quod ante Pharisaei domum hydropicus curatur (Luc. XVI), nisi quod per alterius aegritudinem corporis, in altero exprimitur aegritudo cordis? Hydropicus quippe quo amplius bibit, amplius sitit; et omnis avarus ex potu sitim multiplicat, quia cum ea quae appetit, adeptus fuerit, ad appetenda alia amplius anhelat. Qui enim adipiscendo plus appetit, huic sitis ex potu crescit.

CAP. XLII.-- Qui autem non renuntiat omnibus quae possidet (Luc. XIV, 33). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 3, num. 20.) Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Quidam enim relinquunt omnia, multi autem etiam possidendo renuntiant; quia sic ad usum possessa retinent, ut eis ex desiderio non succumbant.

CAP. XLIII.-- In se autem reversus (Luc. XV, 17). (Homil. 36 in Evangel., num. 7.) Plerumque ipsa despectio hominis, revocat eum ad semetipsum. Is enim qui patrem relinquit, et partem substantiae quam perceperat, prodige expendit, postquam esurire coepit, in se reversus dixit: Quanti mercenarii patris mei abundant panibus (Luc. XV, 17). Longe quippe a se discesserat, quando peccabat. Et si non esurisset, in semetipsum minime rediisset; quia postquam terrenis rebus indiguit, tunc cogitare coepit quid de spiritualibus amisit.

CAP. XLIV.-- Cito proferte stolam primam (Luc. XV, 22). (In exposit. B. Job, lib. XII, num. 9.) Nullus homo sine peccato est, nisi ille qui in hunc mundum venit non ex peccato. Et quia omnes in culpa ligamur, amissione ipsa justitiae morimur. Concessa prius in paradiso veste innocentiae nudamur, interitu etiam carnis subsequente consumimur. Homo itaque peccator moritur in culpa, nudatur a justitia, consumitur in poena. Hanc nuditatem peccatoris filii tegere dignatus est pater, qui eo redeunte dixit: Cito proferte stolam primam (Luc. XV, 22). Prima quippe stola est vestis innocentiae, quam homo bene conditus accepit, male a serpente persuasus perdidit. Contra hanc rursum nuditatem dicitur: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Vestimenta quippe custodimus, cum praecepta innocentiae servamus in mente; ut cum nos judicii culpa nudat, ad amissam redeuntes innocentiam poenitentia operiat.

CAP. XLV.-- Et date annulum in manum ejus (Luc. XV, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 12.) Filius minor qui consumpta substantia ad patrem rediit (Luc. XV), in munere annulum accepit. Gentilis enim populus qui immortalitate perdita ad Deum poenitendo revertitur, per fidei signaculum munitur. Unde et ab Sponso suo Ecclesiae dicitur: Pone me ut signaculum super cor tuum (Cant. VIII, 6). Idcirco namque signaculum rebus ponitur, ne qua diripientium praesumptione temerentur. Sponsus ergo in cor signaculum ponitur, quando fidei ejus mysterium in custodia nostrae cogitationis imprimitur, ut ille infidelis servus, nimirum noster adversarius, cum signata fide corda considerat, tentando ea irrumpere non praesumat.

CAP. XLVI.-- Quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum (Luc. XVI, 15). (Hom. 28 in Evang., num. 2.) Quid vero apud Deum vilius, quid esse despectius potest, quam servare honorem apud homines, et interni testis oculos non timere? Unde ipse Dominus dicit: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Dominus autem novit corda vestra. Quia quod hominibus altum est, abominabile est apud Deum (Luc. XVI, 15). Notate, fratres, notate quod dicitur; si enim quod ab hominibus altum est, abominabile est apud Deum, cogitatio cordis nostri tanto apud Deum in imo est, quanto hominibus in alto; et humilitas cordis nostri tanto apud Deum in alto est, quanto hominibus in imo. Despiciamus ergo si quid boni gerimus; nulla nos inflet operatio, non rerum abundantia, non gloria extollat. Si quidem ex bonis affluentibus intus intumescimus, Deo despecti sumus: quo contra Psalmista de humilibus dicit: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6). Qui quia parvulos humiles appellat, postquam sententiam protulit, consilium subjungit. Nam quasi quaereremus quid ipse ad haec fecerit, adjunxit: Humiliatus sum et liberavit me (Ibid.).

CAP. XLVII.-- Rogo ergo te, Pater, ut mittas in domum patris mei (Luc. XVI, 27). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 29.) Ad videnda bona exstincti oculus non redit, quia ad exhibenda recta opera, exuta carne, anima non recurrit. Hinc est quod dives quem inferni flamma cruciabat, quia semetipsum reparare operando non posset agnoverat, nequaquam sibi, sed relictis fratribus prodesse satagebat, dicens: Rogo te, pater Abraham, ut mittas Lazarum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum (Luc. XVI, 27). Solet namque moestum animum spes vel falsa refovere, sed ut poenam suam reprobi gravius sentiant, et spem de venia amittunt. Unde flammis ultricibus traditus non sibi, ut diximus, sed opitulari fratribus concupivit, qui nunquam se ignium carere tormentis adjuncto desperationis supplicio agnovit. Hinc Salomon ait: Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos quo tu properas (Eccle. IX, 10).

CAP. XLVIII.-- Habeo enim quinque fratres (Luc. XVI, 28). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 101.) Sequaces quosque suos secum in tormento reprobi, flamma illustrante, visuri sunt quorum amore deliquerant; quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverant, ipsorum quoque eas interitus in augmento suae damnationis affligat. Quod profecto Evangelio teste colligimus, in quo Veritate nuntiante, dives ille quem contigit ad aeterni incendii tormenta descendere, quinque fratrum describitur meminisse. Qui Abraham petiit ut ad eorum eruditionem mitteret, ne illic eos quandoque venientes par poena cruciaret (Luc. XVI). Qui igitur ad doloris sui cumulum, propinquorum absentium meminit, constat procul dubio, quia eos ad augmentum supplicii paulo post potuit etiam praesentes videre. Quid autem mirum si secum quoque reprobos aspiciat cremari, qui ad doloris sui cumulum eum quem despexerat in sinu Abrahae Lazarum vidit? Is ergo cui ut poena cresceret, et vir electus apparuit, cur non credendum sit, quod videre in supplicio, hos etiam quos contra Deum dilexerat, possit? Qua ex re colligitur quod eos quos inordinate nunc reprobi diligunt, miro judicii ordine, secum tunc in tormentis videbunt: ut poenam propriae punitionis exaggeret illa auctori praeposita carnalis cognatio pari ante oculos ultione damnata. Ignis itaque qui in obscuritate cruciat, credendum est quia lumen ad tormentum servat.

CAP. XLIX.-- Occurrerunt ei decem viri lepros (Luc. XVII, 12). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 28.) Habent quippe hoc haeretici proprium, ut malis bona permisceant, quatenus facile sensui audientis illudant. Si enim semper prava dicerent, citius in sua pravitate cogniti, quod vellent minime persuaderent. Rursum si semper recta sentirent, profecto haeretici non fuissent: sed dum fallendi arte ad utraque deserviunt, et ex malis bona inficiunt, et ex bonis mala ut recipiantur abscondunt; sicut qui veneni poculum porrigit, ora poculi dulcedine mellis tangit; dumque hoc quod dulce est primo attactu delibatur, etiam illud quod est mortiferum indubitanter absorbetur. Itaque haeretici permiscent recta perversis; ut ostendendo bona, auditores ad se attrahant, et exhibendo mala, latenti eos peste corrumpant. Aliquando tamen praedicatione sanctae Ecclesiae atque exhortatione correcti, ab hac sensus sui diversitate salvuntur. Quos bene in Evangelio (Luc. XVII), illa decem leprosorum mundatio designat. In lepra quippe et pars cutis in fulgorem ducitur, et pars in colore sano retinetur. Leprosi itaque haereticos exprimunt, quia, dum rectis prava permiscent, colorem sanum maculis aspergunt. Unde et bene ut salventur clamant: Jesu praeceptor (Ibid.). Quia enim in ejus verbis se errasse significant, hunc salvandi humiliter praeceptorem vocant. Cumque ad cognitionem praeceptoris redeunt, mox ad formam salutis recurrunt.

CAP. L.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 26.) Haeretici, ut facile valeant perversa suadere, dictis suis quaedam recta permiscent, ut animas audientium ex rectis sensibus trahant, et perversis feriant. Qui in praeceptis Dei, quia sana insanaque locutione variantur, bene in Evangelio (Luc. XVII) decem leprosorum sunt specie designati: quorum colori sano dum vitiosus candor aspergitur, immoderato hoc candore foedantur. Unde admonemur: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XVIII, 3). Qui etiam quia necdum Deum diligunt, de quo male sentiunt: nec proximum, a quo dividuntur, Decalogi praeceptis adversi sunt, atque ideo ad deprecandum Dominum decem veniunt. Pro eo autem quod sanis insana miscuerunt, coloris diversitate variantur. Sed quia in ejus praeceptis offenderunt, id illum unde offenderant, vocant, dicentes: Jesu praeceptor (Luc. XVII, 37). Unde et mox curari meruerunt.

CAP. LI.-- Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 105.) De egredientibus animabus Veritas spondet, dicens: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae (Luc. XVII, 13). Ac si aperte dicat: Qui coelesti sedi incarnatus Redemptor nunc praesideo, electorum quoque animas cum carne solvero, ad coelestia sublevo.

CAP. LII.-- Qui Deum non timebat et hominem non reverebatur (Luc. XVIII, 2). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 31.) Sunt quidam qui postquam Deum in mente contempserint, multo magis humana judicia spernunt; atque omne malum quod appetunt, audaciter peragere non erubescunt: quos ad perpetrandum malum occulta iniquitas invitat, et nulla aperta verecundia retardat. Sicut et de quodam iniquo judice dicitur: Deum non timebat, et hominem non reverebatur (Luc. XVIII, 2). Hinc est etiam quod de quibusdam impudenti fronte peccantibus dictum est: Peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt (Isa. III, 9).

CAP. LIII.-- Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem super terram? (Luc XVIII, 8.) (In exposit. B. Job, lib. I, num. 32.) Mediatoris scientia cuncta sciens, sed in locutione sua ignorantiam nostram suscipiens, atque dum suscepit, docens, nonnunquam quasi ex nostra dubitatione loquitur; sicut dicit: Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)?

CAP. LIV.-- Jejuno bis in Sabbato (Luc. XVIII, 12). (In exposit. B. Job, lib. XII, num. 36.) Saepe contingit ut justi et injusti habeant verba similia, sed tamen semper cor longe dissimile est. Ex quibus dictis Deus ab injustis offenditur, in eisdem quoque a justis placatur. Nam Pharisaeus ingressus templum dicebat: Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII, 12). Sed justificatus magis Publicanus quam ille exiit. Ezechias quoque Rex cum molestia corporis afflictus ad extremitatem pervenisset vitae, in oratione compunctus dixit: Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto (Isa. XXXVIII, 3). Nec tamen Dominus hanc confessionem perfectionis ejus despexit aut renuit, quem mox in suis precibus exaudivit. Ecce Pharisaeus se justificatum in opere, Ezechias justum se asseruit etiam in cogitatione: atque unde ille offendit, inde iste Dominum placavit. Cur itaque hoc, nisi quia omnipotens Deus singulorum verba a cogitationibus pensat, et in ejus auribus superba non sunt quae humili corde proferuntur?

CAP. LV.-- Quam difficile est qui pecunias habent (Luc. XVIII, 24). (In exposit. B. Job, lib. IV, cap. 3.) Rarum valde est ut qui avaritiam possident, ad requiem tendant; dum per semetipsam Veritas dicat: Difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum (Luc. XVIII, 24). Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant, certum est quia alterius vitae gaudia spernant. Quod tamen ut Redemptor noster valde rarum, et ex solo divino miraculo evenire posse monstraret: Apud homines, inquit, hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt.

CAP. LVI.-- Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum (Luc. XIX, 4). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 78.) Si igitur sapientes esse atque ipsam sapientiam contemplari appetimus, stultos nos humiliter cognoscamus. Relinquamus noxiam sapientiam, discamus laudabilem fatuitatem. Hinc quippe scriptum est: Stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (I Cor. I, 27). Hinc rursum dicitur: Si quis vult inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. III, 18). Hinc evangelicae historiae verba testantur (Luc. XIX), quod Zachaeus, cum videre prae turba nil posset, sycomori arborem ascendit, ut transeuntem Dominum cerneret. Sycomorus quippe ficus fatua dicitur: pusillus itaque Zachaeus sycomorum subiit, et Dominum vidit, quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter contemplantur. Pusillanimitatem namque nostram ad videndum Dominum turba praepedit; quia infirmitatem humanae mentis, ne lucem veritatis intendat, curarum secularium tumultus premit. Sed prudenter sycomorum ascendimus, si provide eam quae divinitus praecipitur, stultitiam tenemus. Quid enim in hoc mundo stultius quam amissa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis injuriis injuriam reddere, imo et adjunctis aliis patientiam praebere? Quasi enim sycomorum nos ascendere praecipit, cum dicit: Qui aufert quae tua sunt, ne repetas (Luc. VI, 30). Et rursum: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram (Matth. V, 39). Per sycomorum igitur transiens Dominus cernitur, quia per hanc sapientem stultitiam, etsi necdum ut est solide, jam tamen per contemplationis lumen Dei sapientia, quasi in transitu videtur. Quam videre nequeunt qui sibi sapientes esse videntur, quia ad conspiciendum Dominum in elata cogitationum suarum turba depressi, adhuc sycomori arborem non invenerunt.

CAP. LVII.-- Ecce mna tua quam habui repositam in sudario (Luc. XIX, 20). (Regul. pastoral. I part., cap. 9.) Caveat fidelis quisque ne acceptam pecuniam in sudario ligans (Matth. XXV), de ejus occultatione judicetur. Pecuniam quippe in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere.

CAP. LVIII.-- In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 33.) Ille vero perfectus est qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Nam qui alienam imperfectionem ferre non valens, deserit, ipse sibi testis est quia perfecte necdum profecit. Hinc in Evangelio Veritas dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Quid est enim animam possidere, nisi perfecte in omnibus vivere, cunctis mentis motibus ex virtutis arce dominari? Qui igitur patientiam tenet, animam possidet, quia inde contra adversa omnia fortis efficitur, unde sibi et seipsum vincendo dominatur; et quo se laudabiliter frangit, infractum se fortiter exerit, quia cum in suis se voluptatibus superat, sese ad contrarium invictum parat.

CAP. LIX.-- Ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 39.) Pravorum mens hujus mundi servitiis dedita, et rerum temporalium fatigationibus assueta, etiamsi libere vacare liceat, subesse tamen terrenis sudoribus festinat, et usu miserae conversationis trituram laboris quaerit, ut a jugo mundanae servitutis cessare non libeat, etiam si licet; quod videlicet jugum Dominus a discipulorum cervice solvebat, cum diceret: Attendite vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Luc. XXI, 34). Atque illico adjunxit: Et in curis hujus vitae; et superveniat in vos repentina dies illa. Et rursum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 28). Quid est enim Domino mitem se in magisterio atque humilem dicere, nisi relictis exercendae elationis difficultatibus, plana quaedam bene vivendi itinera demonstrare?

CAP. LX.-- Apparuit autem illi angelus de coelo confortans eum (Luc XXII, 43). (In exposit. Ezech. lib. I, hom. 8, num. 25.) Humani generis Redemptor humanitatem quam descendendo sub angelis assumpsit, ascendendo super angelos exaltavit. Sic vero factum eum sub angelis dicimus, sicut factum sub lege praedicante Apostolo audivimus. Assumptam ergo humanitatem sub angelis accipimus, pro ea minoratione in qua dignatus est apparere. Nam mox ut Verbum caro factum est, mox Deus homo potestate super angelos fuit. De ipso quippe ante passionem scriptum est: Ecce angeli accesserunt (Matth. IV, 11), et ministrabant ei. Sed tamen ut humanitatis ejus infirmitas monstraretur, rursum de eo scriptum est: Apparuit illi angelus de coelo confortans (Luc. XXII, 43). In documento ergo utriusque naturae, huic et angeli ministrare, hunc et angelus confortare describitur. Unus quippe in utraque natura; quoniam qui Deus ante saecula exstitit, homo factus est in fine saeculorum; cui tamen ante passionem suam et angeli ministrant, et hunc angelus confortat. Post passionem vero atque resurrectionem ejus, huic angeli ministrare possunt, sed jam hunc confortare non possunt.

CAP. LXI.-- Et factus in agonia prolixius orabat (Luc. XXII, 44). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 32.) Saepe electi tunc vehementer metuunt, cum ad solvendum humanae conditionis debitum venientes, districto judici propinquare se cernunt, et fit tanto timor acrior, quanto et retributio aeterna vicinior. Ante oculos autem cordis nihil inane tunc transvolat de phantasmate cogitationis; quia subductis e medio omnibus, se et illum tantummodo considerant cui appropinquant: crescit pavor vicina retributione justitiae, et urgente solutione carnis, quanto magis districtum judicium jamjamque quasi tangitur, tanto vehementius formidatur. Et si ea quae sciunt, nunquam se praetermisisse meminerunt, formidant tamen illa quae nesciunt. Quia videlicet semetipsos dijudicare et comprehendere omnino non possunt; atque urgente exitu, subtiliori terrentur metu. Unde Redemptor noster solutioni carnis appropinquans, et membrorum suorum speciem servans, factus in agonia coepit prolixius orare. Quid enim pro se ille cum in agonia esset peteret, qui in terris positus (Luc. XXII, 44) coelestia cum potestate tribuebat? Sed appropinquante morte nostrae mentis in se certamen expressit, qui vim quamdam terroris ac formidinis patimur, cum per solutionem carnis aeterno judicio propinquamus. Neque enim tunc cujuslibet anima immerito terretur, quando post pusillum hoc invenit quod in aeternum mutare non possit. (Num. 33.) Consideramus quippe quod viam vitae praesentis nequaquam sine culpa transire potuimus. Consideramus etiam quia nec hoc quidem sine aliquo reatu nostro est, quod laudabiliter gessimus, si remota pietate judicemur. Quis enim nostrum vitam praecedentium patrum valeat vel superare, vel assequi? et tamen David dicit: Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Paulus cum diceret: Nihil mihi conscius sum, caute subjunxit: Sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV, 4). Jacobus dicit: In multis offendimus omnes (Jac. III, 2). Joannes dicit: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Quid ergo facient tabulae, si tremunt columnae? aut quomodo virgulta immobilia stabunt, si hujus pavoris turbine etiam cedri quatiuntur? (Num. 34.) Sed justorum animae a levibus quibusque contagiis ipso saepe mortis pavore purgantur, et aeternae retributionis gaudia jam ab ipsa carnis solutione percipiunt. Plerumque vero contemplatione quadam retributionis internae, etiam priusquam carne exspolientur, hilarescunt; et dum vetustatis debitum solvunt, novi jam muneris laetitia perfruuntur.

CAP. LXII.-- Et conversus Dominus, respexit Petrum (Luc. XXII, 61). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 30.) Visus quippe hominis est misericordia Redemptoris quae insensibilitatis nostrae duritiam cum respicit, emollit. Unde teste quoque Evangelio dicitur: Respexit Jesus Petrum, et recordatus est Petrus verbi quod dixerat Jesus. Et egressus foras flevit amare (Luc. XXII, 61). Exutam vero carne animam nequaquam visus hominis aspicit, quia post mortem non liberat, quem ante mortem gratia ad veniam non reformat.

CAP. LXIII.-- Erat enim ex multo tempore cupiens videre eum (Luc. XXIII, 8). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 53.) Hujus lampadis flammas Herodes explorare voluit, cum ejus miracula videre concupivit, sicut scriptum est: Erat enim ex multo tempore cupiens videre eum, eo quod audisset multa de illo; et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (Luc. XXIII, 8). Sed lampas haec ante ejus oculos nullo radio lucis emicuit, quia ei qui se non pie, sed curiose quaesierat, nil de se mirabile ostendit. Inquisitus quippe Redemptor tacuit, exspectatus miracula exhibere contempsit, seseque apud se in occultis retinens, eos quos exteriora quaerere comperit, ingratos foras reliquit; magis eligens aperte a superbientibus despici, quam a non credentibus vacua voce laudari. Unde et protinus lampas ista contempta est, sicut illic subditur: Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba (Ibid.). (Num. 54.) Sed contempta lampas quae in terra irrisiones tolerat, de coelo judicium coruscat.

CAP. LXIV.--Et ipse nihil illi respondebat (Luc. XXIII, 8). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 38.) Sancti etenim viri in commotionis tentatione semetipsos ostendere omnino refugiunt, et cum audientibus prodesse nequeunt, etiam despici tacentes volunt, ne de sapientiae suae ostentatione glorientur. Cumque aliquid prudenter dicunt, non quaerunt suam gloriam, sed auditorum vitam. Cum vero conspiciunt quia auditorum vitam loquendo lucrari non possunt, tacendo abscondunt scientiam suam. Ad imitandum quippe vitam Domini, quasi ad quoddam nobis propositum signum currimus; ipse enim quia Herodem vidit non provectum quaerere, sed signa vel scientiam velle mirari, requisitus ab eo tacuit. Et quia constanter tacuit, ab eo irrisus exivit. Scriptum namque est: Herodes autem viso Jesu gavisus est valde, erat enim cupiens ex multo tempore videre eum; eo quod audiret multa de illo: et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Unde et subditur: Interrogabat autem illum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat (Luc. XXIII, 8). Tacens vero Dominus quam sit despectus ostenditur, cum illic protinus subinfertur: Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit (Ibid.). Quod videlicet factum oportet nos audientes discere, ut quoties auditores nostri nostra volunt quasi laudanda cognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus, ne si ostentationis studio verbum loquimur, et illorum culpa quae erat esse non desinat, et nostra quae non erat fiat. (Num. 39.) Dicat fortasse aliquis: Unde novimus quo corde quis audiat? Sed multa sunt quae audientis animum produnt, maxime si auditores nostri et semper laudant quod audiunt, et nunquam quod laudant sequuntur.

CAP. LXV.-- Quia si in viridi ligno haec fiunt (Luc. XXIII, 31). (In exposit. B. Job, lib. XII, num. 7.) Per lignum incarnata Dei sapientia figuratur, sicut de ea scriptum est: Lignum vitae est his qui apprehenderunt eam (Prov. III, 8). Et sicut ipsa ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Luc. XXIII, 31). Se enim lignum viride et nos lignum aridum dixit, quia ipse in se vim divinitatis habet, nos vero qui puri homines sumus, lignum aridum appellamur.

CAP. LXVI.-- Nonne cor nostrum ardens erat in nobis (Luc. XXIV, 32). (Homil. 30 in Evang., num. 5.) Linguas igneas doctores habent, quia dum Deum amando praedicant, corda audientium inflammant. Nam otiosus sermo docentis est, si praebere non valet incendium amoris. Hoc doctrinae incendium ab ipso ore Veritatis conceperant qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Ex audito quippe sermone, inardescit animus, torporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena. Amor verus qui hanc repleverit, in fletibus cruciat, sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur. Audire ei libet praecepta coelestia, et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur; et quae torpebat prius per desideria, ardet postmodum per verba.

CAP. LXVII.-- Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 72.) Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus et latus, palpanda ossa carnemque praebuit, dicens: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Qui cum eidem Euticio in Constantinopolitana urbe positus, hoc Evangelistae veritatis testimonium protulissem, ait: Idcirco hoc Dominus fecit, ut dubitationem resurrectionis suae de discipulorum cordibus amoveret. Cui, inquam: mira est res valde quam adstruis, ut inde nobis dubietas surgat, unde discipulorum corda a dubietate sanata sunt. Quid enim deterius dici potest quam ut hoc nobis de ejus vera carne dubium fiat, per quod discipuli ejus ad fidem ab omni sunt dubietate reparati? Si enim hoc habuisse non adstruitur quod ostendit; unde fides discipulis ejus confirmata est, inde nostra destruitur. Qui adjungebat etiam dicens: Corpus palpabile habuit quod ostendit, sed post confirmata corda palpantium, omne illud in Domino quod palpari potuit in sublimitate est aliqua redactum. Ad hoc ipse respondit, dicens, scriptum est: Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Si quid ergo in ejus corpore post resurrectionem potuit immutari, contra veridicam Pauli sententiam post resurrectionem Dominus rediit in mortem, quod quis dicere vel stultus praesumat, nisi qui veram carnis ejus resurrectionem negat? Tunc mihi objecit, dicens: cum scriptum sit: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50), qua ratione credendum est resurgere veraciter carnem? Cui, inquam: in sacro eloquio aliter caro dicitur, juxta naturam, atque aliter juxta culpam vel corruptionem. Caro quippe juxta naturam, sicut scriptum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Genes. II, 23). Et: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Caro vero juxta culpam, sicut scriptum est: Non permanebit in hominibus istis spiritus meus, eo quod sint caro (Genes. VI, 3). Et, sicut Psalmista ait: Memoratus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens (Psal. LXXVII, 39). Unde et discipulis Paulus dicebat: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Neque enim in carne non erant quibus Epistolas transmittebat; sed quia passiones carnalium desideriorum vicerant, jam liberi per virtutem spiritus in carne non erant. Quod ergo Paulus apostolus dicit: Quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, carnem secundum culpam vult intelligi, non carnem secundum naturam. Unde et mox quia carnem secundum culpam diceret ostendit, subdens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. In illa ergo coelestis regni gloria caro secundum naturam erit, sed secundum passionis desideria non erit, quia devicto mortis aculeo in aeterna incorruptione regnabit.

CAP. LXVIII.-- Vos autem sedete in civitate quousque induamini (Luc. XXIV, 49) (Regul. pastor. III part., admonit. 26.) Ipsa Veritas quae repente quos vellet roborare, potuisset, ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti praedicare praesumerent, postquam plene discipulos de virtute praedicationis instruxit, illico adjunxit: Vos autem sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 39). In civitate quippe consedemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur. Ut cum virtute divina perfecte induimur, tum quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus.

LIBER QUARTUS. De Testimoniis in Evangelium secundum Joannem. CAPUT PRIMUM.-- Quasi unigeniti a Patre (Joan. I, 14). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 12.) In sacro eloquio sicut et quasi, aliquando non pro similitudine ponitur, sed pro veritate. Unde et illud: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Joan. I, 14).

CAP. II.-- Super quem videris Spiritum (Joan. I, 33). (In expos. B. Job, lib. II, num. 90.) In Evangelio scriptum est: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). In cunctis namque fidelibus Spiritus venit, sed in solo Mediatore semper singulariter permanet Spiritus: quia ejus humanitatem nunquam deseruit, ex cujus divinitate procedit. In illo igitur manet, qui solus et omnia et semper potest; nam fideles qui hunc accipiunt, cum signorum dona habere semper ut volunt non possunt, hunc se accepisse quasi in transitus ostensione laetantur. Sed cum rursum de eodem Spiritu veritatis ore discipulis dicitur: Apud vos manebit et in vobis erit (Joan. XIV, 18); quid est quod divina voce, Mediatoris signum haec eadem sancti Spiritus mansio declaratur, cum dicitur: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum? Si igitur juxta magistri vocem et in discipulis manet, quomodo singulare jam signum erit quod in Mediatore permanet? Quod citius cognoscimus, si dona ejusdem Spiritus discernamus. (Num. 91.) Alia namque sunt dona illius sine quibus ad vitam nequaquam pertingitur, alia quibus vitae sanctitas pro aliorum utilitate declaratur. Mansuetudo namque, humilitas, patientia, fides, spes, charitas, dona ejus sunt; sed ea sine quibus ad vitam homines pervenire nequaquam possunt: prophetiae autem virtus, curatio, genera linguarum, interpretatio sermonum, dona ejus sunt; sed quae virtutis ejus praesentiam pro correptione intuentium ostendunt. In his igitur donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, Spiritus sanctus sive in praedicatoribus suis, sive in electis omnibus semper manet. In illis autem quibus per ostensionem illius, non nostra vita servatur, sed aliorum quaeritur, nequaquam semper in praedicatoribus permanet, quia semper quidem eorum cordi ad bene vivendum praesidet, nec tamen per eos virtutum signa ostendit, sed aliquando se eis a signorum ostensionibus subtrahit, ut eo humilius virtutes habeantur, quo habitae teneri non possunt. (Num. 92.) Mediator autem Dei et hominum homo Christus Jesus in cunctis eum et semper et continue habet praesentem: quia ex illo idem Spiritus per substantiam profertur. Recte ergo et cum in sanctis praedicatoribus maneat, in Mediatore singulariter manere perhibetur: quia in istis per gratiam manet ad aliquid, in illo autem per substantiam manet ad cuncta. Sicut enim corpus nostrum sensum tantummodo tactus agnoscit, caput autem corporis, usum simul omnium quinque sensuum possidet, ut videat, audiat, gustet, odoretur, tangat; ita membra superni capitis in quibusdam virtutibus emicant, ipsum vero caput in cunctis virtutibus flagrat. Dissimiliter ergo Spiritus manet in illo, a quo per naturam nunquam recedit. Dona vero ejus quibus ad vitam tenditur, sine periculo amitti non possunt. Dona autem quibus vitae sanctitas demonstratur, plerumque, ut dictum est, sine dispendio subtrahuntur. Illa ergo pro nostra eruditione tenenda sunt, haec pro alienis profectibus exquirenda. In illis nos terreat formido, ne pereant; in istis vero ad tempus aliquando sublatis consoletur humilitas, quia ad elationem mentem fortasse sublevabant.

CAP. III.-- Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I, 48). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 59.) In Scriptura sacra videre Dei, aliquando eligere ponitur. Sicut in Evangelio scriptum est: Cum esses sub ficu, vidi te (Joan. I, 18), id est, positum te sub umbra Legis elegi.

CAP. IV.-- Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 41.) Vox Dei auditur, cum gratiae aspiratio mente concipitur, cum insensibilitas occultae surditatis rumpitur, et cor ad studium summi amoris excitatum virtutis intimae clamore penetratur; sed istam vocem supervenientis Spiritus, quae se in aure cordis insinuat, nec ipsa mens quae per hanc illustrata fuerit investigat. Pensare enim non valet invisibilis virtus, quibus sibi meatibus influat, quibus ad se modis veniat, quibus recedat. Unde bene per Joannem dicitur: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed nescis unde veniat, et quo vadat (Joan. III, 8). Vocem enim Spiritus audire, est vi compunctionis intimae in amorem invisibilis Conditoris assurgere. Sed nemo scit unde veniat, quia ignoratur per ora praedicantium quibus se ad nos occasionibus fundat: et nemo scit quo vadat, quia cum unam praedicationem multi audiunt, intelligi procul dubio non potest, quem deserens abjiciat, et cujus ingrediens in corde requiescat. Una quippe res foris agitur, sed non per hanc uno modo intuentium corda penetrantur: quia qui invisibiliter visibilia modificat, in humanis cordibus causarum semina incomprehensibiliter plantat.

CAP. V.-- Et nemo ascendit ad coelum (Joan. III, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 29 et 30.) Paulus dicit: Scimus enim quod si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Sed si nos quoque qui ex terra sumus coelum conscendimus, ubi est quod rursum Veritas dicit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13)? Cui nimirum sententiae statim obviat quod eadem Veritas dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 4). Quae sibi in verbis suis non discrepat, sed ad quaerenda haec quasi discordantia studium nostrae mentis inflammat. Omnes enim nos qui in ejus fide renati sumus, ejus procul dubio corpus existimus. Quia igitur mira dispensatione pietatis membrorum suorum caput Dominus factus est, repulsa reproborum multitudine solus est etiam nobiscum. Nemo igitur ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis qui est in coelo; quia dum nos jam cum illo unum facti sumus, unde solus venit in se, illuc solus redit etiam in nobis. Et is qui in coelo semper est, ad coelum quotidie ascendit, quia qui in divinitate super omnia permanet, humanitatis suae compage sese quotidie ad coelos trahit.

CAP. VI.-- Qui autem non credit jam judicatus est (Joan. III, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 50.) Duae quippe sunt partes, electorum scilicet atque reproborum, bini ordines singulis partibus continentur. Alii namque judicantur et pereunt, alii non judicantur et pereunt: alii judicantur et regnant, alii non judicantur et regnant. Judicantur et pereunt, quibus dominica inclamatione dicitur: Esurivi et non dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; aeger et in carcere, et non visitastis me (Matth. XXV, 42). Quibus praemittitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Ibid., 41). Alii vero in extremo judicio non judicantur, et pereunt: de quibus per Prophetam Dominus ait: Non resurgent impii in judicio (Psal. I, 6). Et de quibus Dominus dicit: Qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Et de quibus Paulus ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt (Rom. II, 12). Resurgunt vero etiam omnes infideles, sed ad tormenta, non ad judicium; non enim eorum tunc causa discutitur, qui a conspectu districti judicis jam cum damnatione suae infidelitatis discedunt. Professionem vero fidei retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut pereant. Qui vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem judicis in extrema examinatione non audiunt; quia praejudicati infidelitatis suae tenebris, ejus quem despexerunt invectione redargui non merentur; illi saltem verba judicis audient, qui ejus fidei saltem verba tenuerunt. Isti in damnatione sua aeterni judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam, nec verbo tenus servare maluerunt; illi legaliter pereunt, quia sub lege positi peccaverunt. Istis in perditione sua de lege nihil dicitur, quia nihil legis habere conati sunt. Princeps namque terrenam rempublicam regens, aliter punit civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem. In illo sua jura consulit, eumque sub verbis dignae invectionis addicit. Contra hostem vero bellum movet, instrumenta perditionis exercet, dignaque militiae tormenta retribuit: de malo vero ejus quid lex habeat, non requirit; neque lege necesse est perimi, qui lege nunquam potuit teneri. Ita ergo in extremo judicio et legalis illum invectio percutit, qui ab eo quod professionem tenuit, actionem declinavit; et iste sine judicii invectione perimitur, qui lege fidei non tenetur. (Num. 51.) Ex electorum vero parte alii judicantur et regnant, qui vitae maculas lacrymis tergunt. Qui mala praecedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum aliquando fecerint, ab oculis judicis, eleemosynarum superductione cooperiunt. Quibus judex veniens in dexteram consistentibus dicit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me (Ibid., 35). Quibus praemittit, dicens: Venite, benedicti Patris mei: possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Vers. 34). Alii autem non judicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectione virtutum transcendunt. Qui nequaquam hoc solum quod cunctis quae divina lex praecipit implere contenti sunt, sed praestantiore desiderio plus exhibere appetunt quam praeceptis generalibus audire potuerunt. Quibus dominica voce dicitur: Vos qui reliquistis omnia vestra, et secuti estis me, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Et de quibus propheta ait: Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui (Isa., III, 14). Et de quibus Salomon cum de sanctae Ecclesiae Sponso loqueretur, intulit, dicens: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae (Prov. XXXI, 25). Hi itaque in extremo judicio non judicantur et regnant, quia cum auctore suo etiam judices veniunt. Relinquentes quippe omnia plus prompta devotione executi sunt, quam juberi generaliter audierunt. Speciali namque jussione paucis per fectioribus, et non generaliter omnibus dicitur hoc quod adolescens audivit: Vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Et veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Si enim sub hoc praecepto cunctos jussio generalis adstringeret, culpa profecto esset aliquid nos de hoc mundo possidere. Sed aliud est quod per Scripturam sacram generaliter omnibus praecipitur, aliud quod specialiter perfectioribus imperatur. Hi ergo recte sub generali judicio non tenentur, quia et praecepta generalia vivendo vicerunt. Sicut enim non judicantur et pereunt, qui suadente perfidia lege teneri contemnunt: ita non judicantur et regnant, qui suadente pietate etiam ultra generalia divinae legis praecepta proficiunt. Hinc est quod Paulus etiam specialia praecepta transcendens, plus opere exhibuit quam institutione permissionis accepit. Cum enim accepisset ut Evangelium praedicans de Evangelio viveret, et Evangelium audientibus contulit, et tamen Evangelii sumptibus sustentari recusavit. Cur ergo iste judicetur ut regnet, qui minus quod servaret accepit, sed majus quod viveret invenit?

CAP. VII.-- Ille erat lucerna ardens (Joan. V, 35.) (In exposit. Ezech. lib. I, hom. 11, num. 7.) Neque hoc speculatori sufficit ut altum vivat, nisi et loquendo assidue ad alta auditores suos pertrahat, eorumque mentes ad amorem coelestis patriae loquendo succendat; sed tunc haec caute agit, cum lingua ejus ex vita arserit. Nam lucerna quae ex semetipsa non ardet, eam rem cui supponitur, non accendit. Hinc enim de Joanne Veritas dicit: Ille enim erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35); ardens videlicet per coeleste desiderium, lucens per verbum.

CAP. VIII.-- Quia descendi de coelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 37). (In exposit. B. Job. lib. XXXV, num. 28.) In Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me, non ejiciam foras: quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 37). Quid enim: si suam faceret, eos qui ad se veniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia suam facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exivit, secundus ad redemptionem hominis veniens, dum voluntatem se Patris et non suam facere ostendit, permanere non intus docuit. Cum igitur non suam, sed Patris voluntatem facit, eos qui ad se veniunt foras non ejicit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subjicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc rursum ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio judico (Joan. V, 30); nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Ipse autem si sicut audivit judicat, tunc quoque obedit cum judex venit; ne igitur nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, qui hanc, etiam cum judex venerit, servat. Quid ergo mirum si peccator homo obedientiae in praesentis vitae brevitate se subjicit, quando hanc Mediator Dei et hominum, et cum obedientes remunerat, non relinquit?

CAP. IX.-- Flumina de ventre ejus (Joan. VII, 38). (In exposit. Ezech. lib. I, hom. 10, num. 6.) In sacro eloquio nonnumquam venter pro mente poni consuevit. Unde et per Jeremiam dicitur: Ventrem meum, ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19); quod quia de spiritali et non corporeo ventre dixerat, adjunxit: Sensus cordis mei conturbati sunt. Neque enim ad salutem populi pertinebat, si Propheta ventrem corporeum se dolere praedicaret: sed ventrem doluit qui mentis afflictionem sensit. Sed cur exemplum Prophetae proferimus, cum testimonium Dei apertius habeamus? Et necesse est ut cum per semetipsam Veritas loquitur, Propheta taceat, quia lucerna claritatem non habet in sole: Omnis enim qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38): quia enim de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivae flumina decurrunt.

CAP. X.-- Et ex nobis unus diabolus est (Joan. VI, 71). (In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 38.) Jam quippe unum corpus sunt diabolus, et omnes iniqui; ut plerumque nomine capitis censeatur corpus, et nomine corporis appelletur caput. Nam capitis nomine corpus censetur, cum de perverso homine dicitur: Ex vobis unus diabolus est (Joan. VI, 71). Et rursum nomine corporis appellatur caput, cum de ipso apostata angelo dicitur: Inimicus homo hoc fecit. (Matth. XIII, 28).

CAP. XI.-- Jesus ergo cum novisset quia venturi erant (Joan. VII, 15). (Regul. pastor. I part., cap. 3.) Ipse Dei hominumque Mediator regnum percipere vitavit in terris, qui supernorum quoque spirituum scientiam sensumque transcendens, ante saecula regnat in coelis. Scriptum quippe est: Jesus cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus (Joan. VI, 15). Quis enim principari hominibus tam sine culpa potuisset, quam is qui hos nimirum regeret quos ipse creaverat? sed quia idcirco in carne apparuit, ut non solum nos per passionem redimeret, verum etiam per conversationem doceret, exemplum se sequentibus praebens, rex fieri noluit; ad crucis vero patibulum sponte convenit: oblatam gloriam culminis fugit, poenam probrosae mortis appetiit, ut membra ejus videlicet discerent favores mundi fugere, terrores minime timere, pro veritate adversa diligere, prospera formidando declinare. Quia et ista saepe per tumorem cor inquinant, et illa per dolorem purgant. In istis se animus erigit, in illis autem, etiamsi aliquando se erexerat, sternit. In istis sese homo obliviscitur, in illis vero ad sui memoriam nolens etiam coactusque revocatur. In istis saepe et anteacta bona depereunt: in illis autem longi quoque temporis admissa terguntur.

CAP. XII.-- Qui sine peccato est vestrum (Joan. VIII, 7). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 34.) Qui enim semetipsum prius non judicat, quid in alio rectum judicet ignorat. Et si novit fortasse per auditum quod rectum judicare debeat, recte tamen judicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propriae nullam judicii regulam praebet. Hinc est enim quod insidiantibus quibusdam et puniendam adulteram deducentibus dicitur: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). Ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua reliquerant: revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant.

CAP. XIII.-- Expuit in terram et fecit lutum (Joan. IX, 6). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 49.) Salivae nomine sapor intimae contemplationis accipitur, quae in os a capite defluit, quia de claritate Conditoris adhuc in hac vita positos vix gustu revelationis tangit. Unde et Redemptor veniens salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit (Joan. IX): quia superna gratia carnalem cogitationem nostram per admixtionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum reformat. Nam quia a paradisi gaudiis expulsum in hoc jam exsilio natura edidit, quasi a nativitate homo sine oculis processit.

CAP. XIV. Et hiems erat (Joan. X, 22). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 2.) Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum. Aliquando namque a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate aeris, aliquando a qualitate temporis signant quid de ventura actione subjiciant. A positione quippe locorum divina Scriptura exprimit subsequentium merita finesque causarum; sicut de Israel dicit, quia verba Dei in monte audire non potuit, sed praecepta in campestribus accepit; subsequentem nimirum infirmitatem populi indicans, quia ascendere ad summa non valuit, sed semetipsum in infimis, neglecte vivendo, laxavit. A positione corporis futura denuntiat, sicut in apostolorum Actibus (Cap. VII) Stephanus Jesum qui a dextris virtutis sedet, stantem se vidisse manifestat; stare quippe adjuvantis est. Et recte stare cernitur, qui in bello certaminis opitulatur. A qualitate aeris res subsequens demonstratur, sicut Evangelista cum praedicante Domino nullum tunc ex Judaea crediturum cerneret, praemisit dicens: Hiems autem erat (Joan. X, 22): scriptum namque est: Abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Idcirco ergo hiemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus malitiae frigus indicaret. Hinc est quod negaturo Petro praemittitur, quia frigus erat, et stans ad prunas calefaciebat se (Joan. XVIII, 18). Jam namque intus a charitatis calore torpuerat, et ad amorem praesentis vitae, quasi ad persecutorum prunas infirmitate aestuante recalebat. A qualitate quoque temporis finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam Judas nocte exisse perhibetur: cum egrediente illo, ab evangelista dicitur: Erat autem nox (Joan. XIII, 30). Hinc enim et iniquo diviti dicitur: Hac nocte repetunt animam tuam abs te (Luc. XII, 20). Anima quippe quae ad tenebras ducitur non in die repeti, sed in nocte memoratur. Hinc est quod Salomon qui sapientiam non perseveraturus accepit, in somnis hanc et nocte accepisse describitur. Hinc est quod angeli ad Abraham meridie veniunt; punituri autem Sodomam ad eam vespere venisse memorantur.

CAP. XV.-- Non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X, 28). (In exposit. B. Job, lib. III, num. 6). Manui itaque adversarii sanctus traditur, sed tamen in intimis manu adjutoris sui retinetur. De illis quippe ovibus fuit, de quibus in Evangelio Veritas dicit: Non rapiet eas quisquam de manu mea (Joan. X, 28); et tamen expetenti hosti dicitur: Ecce in manu tua est (Job. II, 6); idem ergo in manu Dei est, idem in manu diaboli. Nam dicens: In manu tua est; cum protinus adjungit: Verumtamen animam illius serva; patenter pius adjutor innotuit, quia tenuit quem concessit, et dando non dedit quem adversarii sui jaculis objiciens abscondit.

CAP. XVI.-- Fremuit spiritu, et turbavit seipsum (Joan. XI, 33). (In exposit. B. Job, lib. III, num. 30). Neque enim sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur: ita Redemptoris anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster et si in excelsum montem eum permissus assumpsit, si se daturum regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit; mentem tamen Mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut tamen ejus mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui et si quando turbatus spiritu infremuisse dicitur (Joan. XI, 33); ipse divinitus disponebat quantum ipse humanitus turbaretur. Immutabiliter omnibus praesidens, et semetipsum mutabilem in satisfactione infirmitatis ostendens. Quietus ergo in semetipso manens, disposuit quidquid pro ostendenda humanitate quam susceperat etiam turbulentus fecit.

CAP. XVII.-- Et invenit Jesus asellum (Joan. XII, 14). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 23.) Jerusalem tendens Dominus asellum sedisse perhibetur (Joan. XII, 14). Quid est enim sedendo asinum Jerusalem venire, nisi gentilitatis simplicia corda possidendo, ea ad visionem pacis regendo et praesidendo perducere?

CAP. XVIII.-- Nisi granum frumenti cadens (Joan. XII, 24). (Homil. 8 in Evangel., num. 1.) Per prophetam dicitur: Omnis caro fenum (Isa. XL, 6). Factus homo, fenum nostrum vertit in frumentum qui de semetipso ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII, 24). Unde et natus in praesepio reclinatur, ut fideles omnes, videlicet sancta animalia, carnis suae frumento reficeret, ne ab aeternae intelligentiae pabulo jejuna remanerent.

CAP. XIX. Venit ergo vox de coelo (Joan. XVII, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 4.) Verbis namque per angelum loquitur Deus cum vel in imagine ostenditur; sed supernae verba locutionis audiuntur, sicut dicente Domino: Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1); protinus respondetur: Clarificavi, et iterum clarificabo. Neque enim Deus qui sine tempore vi impulsionis intimae clamat in tempore, per suam substantiam illam vocem edidit, quam circumscriptam tempore per humana verba distinxit; sed nimirum de coelestibus loquens, verba sua quae audiri ab hostibus voluit, rationabili creatura administrante formavit.

CAP. XIX.-- Sciens quia omnia dedit ei Pater (Joan. XIII, 3). (In exposit. B. Job, lib. III, num. 29.) Cum ergo se pro nostra redemptione Dominus membrorum Satanae manibus tradidit, quid aliud quam ejusdem Satanae manum in se saevire permisit? Ut unde ipse exterius occumberet, inde nos interius exteriusque liberaret. Si igitur Satanae manus potestas accipitur, ejus manum juxta carnem pertulit, cujus potestatem corporis usque ad sputum, colaphos, flagella, crucem, lanceamque toleravit. Unde et Pilato ejus videlicet corpori, ad passionem veniens dicit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset desuper (Joan. XIX, 11). Sed tamen hanc potestatem quam contra se ei extrinsecus dederat, suis servire lucris intrinsecus compellebat. Pilatus enim vel Satan qui ejusdem Pilati caput exstiterat, sub potestate illius super quem potestatem acceperat, tenebatur; quia et superior ipse disposuerat hoc quod inferius accedens a persecutore tolerabat: ut cum ex mala mente infidelium surgeret, utilitati tamen electorum omnium ipsa quoque crudelitas deserviret. Pie igitur disponebat intus quod semetipsum pati nequiter permittebat foris. Hinc est enim quod de illo in coena dicitur: Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia ex Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua (Joan. XIII, 3). Ecce in manus persequentium iturus, sciebat quod in manum suam ipsos etiam persecutores acceperat. Qui enim omnia accepisse se noverat, constat quia et ipsos a quibus tenebatur, tenebat. Ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret, quidquid eorum contra se malitia permissa saeviret.

CAP. XXI.-- Et coepit lavare pedes (Joan. XIII, 3). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 31.) Recte sanctis apostolis post praedicationem Dominus pedes Iavit (Joan. XIII), ut videlicet aperte monstraretur quia plerumque et in bono opere peccati pulvis contrahitur; et inde inquinantur vestigia loquentium, unde audientium corda mundantur. Nam saepe nonnulli dum exhortationis verba faciunt, quamlibet tenuiter sese intrinsecus, quia per eos purgationis gratia derivatur, extollunt. Cumque verbo aliena opera diluunt, quasi ex bono itinere pulverem malae cogitationis sumunt. Quid ergo fuit post praedicationem pedes discipulorum lavare, nisi a praedicationis gloria cogitationum pulverem tergere, gressusque cordis ab interna elatione mundare?

CAP. XXII.-- Recumbens unus ex discipulis (Joan. XIII, 23). (Praefat. in lib. Moral., num. 3.) Moris enim scripturae sacrae est ut ipsi qui scribunt, sic de se in illa quasi de aliis loquantur. Hinc est enim quod Moyses ait: Erat Moyses mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Num. XII, 3). Hinc Joannes dicit: Discipulus ille quem diligebat Jesus (Joan. XIX, 26). Hinc Lucas ait (Cap. XXIV) quod ambularent duo ex discipulis in via Cleophas et alius, quem profecto alium, dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, se fuisse monstravit. Scriptores igitur sacri eloquii, quia impulsu sancti Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium, quasi de aliis proferunt. Spiritus ergo sanctus per Moysen de Moyse locutus est, Spiritus sanctus per Joannem de Joanne locutus. Paulus quoque quia non ex seipso loqueretur insinuat, dicens: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)?

CAP. XXIII.-- In hoc cognoscent omnes (Joan. XIII, 35). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 5, num. 22.) Plerumque sanctos viros aspicimus mira agere, virtutes multas facere, leprosos mundare, daemonia ejicere, tactu aegritudines corporum fugare, Prophetiae spiritu ventura praedicere, cuncta itaque haec necdum palmae sunt, sed adhuc pictura palmarum. Nam haec aliquando dantur et reprobis. Unde per Evangelium Veritas dicit: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos. Discedite a me, maledicti, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22). Unum vero signum electionis est soliditas charitatis; sicut scriptum est: In hoc scietur, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XV, 35). Haec autem miracula cum electi faciunt, longe dissimiliter a reprobis faciunt; quia de eis foris ostenditur, quales apud omnipotentem Deum intus habeantur. Ibi autem eis palma erit, ubi jam mortis contentio non erit. Nam praedicator egregius tunc aspexit palmam veram vincentibus dari, cum resurrectionem praevidit fieri, sicut dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est; absorpta est mors in victoria. Ubi est mors victoria tua, ubi est mors stimulus tuus (I Cor. XV, 55)? Tunc ergo erit perfecta victoria, cum mors plene fuerit absorpta.

CAP. XXIV. In domo Patris mei mansiones (Joan. XIV, 2). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 70.) Quia in hac vita nobis est discretio operum, erit in illa proculdubio discretio dignitatum: ut quo hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione transcendat. Unde in Evangelio Veritas dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Sed in eisdem multis mansionibus erit aliquo modo ipsa retributionum diversitas concors: quia tanta vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, hoc se accepisse in alio exultet. Unde et non aeque laborantes in vinea, aeque cuncti denarium sortiuntur. Et quidem apud Patrem mansiones multae sunt, et tamen eumdem denarium dispares laboratores accipiunt: quia una cunctis erit beatitudo laetitiae, quamvis non una sit omnibus sublimitas vitae.

CAP. XXV.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 46.) Veritas in Evangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Apud Patrem quippe mansiones multae sunt: quia in illa beatitudinis vita non dispari, unusquisque juxta dispar meritum locum disparem percipit, sed ejusdem disparitatis damna non sentit: quia tantum sibi quantum perceperit sufficit.

CAP. XXVI.-- Et ad eum veniemus (Joan. XIV, 23). (Homil. 7 in Evang., num. 2.) Via Domini ad cor dirigitur, cum veritatis sermo humiliter auditur. Via Domini ad cor dirigitur, cum ad praeceptum vita praeparatur. Unde scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23). Quisquis ergo in superbia mentem elevat, quisquis avaritiae aestibus anhelat, quisquis se inquinationibus luxuriae polluit, cordis ostium contra veritatem claudit, et ne ad se Dominus veniat, claustra animi series vitiorum damnat.

CAP. XXVII.-- Pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 53.) In Scriptura sacra aliter pax plena dicitur, atque aliter inchoata. Inchoatam quippe Veritas discipulis dederat, cum dicebat: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Et plenam Simeon desideraverat, cum exoraret, dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. II, 29). Pax enim nostra ex desiderio Conditoris inchoatur; ex manifesta autem visione perficitur. Plena quippe tunc erit, cum mens nostra, nec ignorantia caecatur, nec carnis suae impugnatione concutitur. Sed quia ejus exordia tangimus, cum vel mentem Deo, vel carnem menti subjugamus, tabernaculum justi habere pacem dicitur, quia videlicet ejus corpus quod mente inhabitatur, a perversis desideriorum motibus, sub justitiae dispositione refrenatur.

CAP. XXVIII.-- Idem ac supra. (Regul. pastoral., III p., cap. 24, admon. 23.) Plerumque enim gravius intentionem mentium rerum tranquillitas tentat; ut quo non sunt molesta quae tenent, eo minus amabilia fiant quae vocant: et quo delectant praesentia, eo non inquirantur aeterna. Unde et per semetipsam Veritas loquens, cum terrenam pacem a superna distingueret, atque ad venturam discipulos ex praesenti provocaret, ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27). Relinquo scilicet transitoriam, do mansuram. Si ergo in ea cor, quae relicta est, figitur, nunquam ad illam quae danda est pervenitur. Pax igitur praesens ita tenenda est, ut et diligi debeat et contemni; ne si immoderate diligitur, diligentis animus in culpa capiatur. Unde etiam monendi sunt pacati, ne dum nimis humanam pacem desiderant, pravos hominum mores nequaquam redarguant; et consentiendo perversis, ab auctoris sui se pace disjungant: ne dum humana foris jurgia metuunt, interni foederis discissione feriantur. Quid enim pax transitoria, nisi quoddam vestigium pacis aeternae? Quid ergo esse dementius potest, quam vestigia in pulvere impressa diligere, sed ipsum a quo impressa sunt non amare? Hinc David dum totum se ad foedera pacis aeternae constringeret, testatur quod cum malis concordiam non teneret, dicens: Nonne qui te oderant, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos: inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 21). Inimicos etenim Dei perfecto odio odisse, est et quod facti sunt diligere, et quod faciunt increpare: mores pravorum premere, vitae prodesse. Pensandum est igitur, quando ab increpatione quiescitur, quanta culpa cum pessimis pax tenetur, si propheta tantus hoc velut in hostiam Deo obtulit, quod contra se pro Domino pravorum inimicitias excitavit.

CAP. XXIX.-- Venit enim princeps hujus mundi (Joan. XIV, 30). (Homil. 39 in Evang., num. 8.) Unus autem in hominibus exstitit, qui ante passionem suam libera voce dixit: Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim Princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Quia enim hunc mortalem hominem vidit, suum in illo mundi princeps aliquando invenire posse credidit; sed sine ullo peccato a mundi corruptione exivit, qui sine peccato in mundum venit. Constat enim quia omnes qui de carnis delectatione nati sunt, in eorum procul dubio vel locutione, vel cogitatione, vel opere aliquid suum princeps hujus mundi habeat: sed idcirco illos, vel post rapere, vel prius tenere non potuit, quia illos ille a debitis suis eripuit, qui pro nobis sine debito mortis debitum solvit: ut nos ideo sub jure hostis nostri debita nostra non teneant; quia pro nobis Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus gratuito reddidit quod non debuit. Quia enim pro nobis mortem carnis indebitam reddidit, nos a debita animae morte liberavit. Ait ergo: Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam. Unde curandum nobis est, et cum magnis quotidie fletibus cogitandum, quam saevus, quam terribilis sua in nos opera requirens, in die nostri exitus princeps hujus mundi veniat, si etiam ad Deum carne morientem venit, et in illo aliquid quaesivit in quo invenire nil potuit. Quid itaque nos miseri dicturi, quid acturi sumus, qui innumera mala commisimus? Quid requirenti adversario, et multa sua in nobis invenienti dicemus, nisi solum quod nobis est certum refugium, solida spes: quia unum cum illo facti sumus, in quo princeps hujus mundi et suum aliquid requisivit, et invenire minime potuit? quoniam solus est inter mortuos liber, et a peccati jam servitio veraci libertate solvimur, quia ei qui vere liber est, unimur.

CAP. XXX.-- Hoc est praeceptum meum (Joan. XV, 12). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 7.) Quid hoc loco Dei lex accipi, nisi charitas debet, per quam semper in mente legitur, praecepta vitae qualiter in actione teneantur? De hac etenim lege Veritatis voce dicitur: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Joan. XV, 12). De hac Paulus ait: Plenitudo legis dilectio (Rom. XIII, 10). De hac iterum dicit: Invicem onera vestra portate; et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Lex enim Christi quid congruentius intelligi, quam charitas potest? quam tunc vere perficimus, cum fraterna onera ex amore toleramus.

CAP. XXXI.-- Vos amici mei estis (Joan. XV, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 28.) Amicus veritatis est rectae amator actionis. Unde et ipsa Veritas discipulis dicit: Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis (Joan. XV, 14). Amicus quippe animi custos dicitur. Unde non immerito qui custodire voluntatem Dei in praeceptis illius nititur, ejus amicus vocatur. Hinc est quod rursum eisdem Veritas dicit: Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ibid., 19).

CAP. XXXII.-- Si non venissem, et locutus fuissem (Joan. XV, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 28.) Sciendum quippe est quod peccatum tribus modis admittitur. Nam aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio perpetratur. Et gravius quidem infirmitate quam ignorantia, sed multo gravius studio quam infirmitate peccatur. Ignorantia Paulus peccaverat, cum dicebat: Qui prius fui blasphemus et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Petrus vero infirmitate peccavit, quando omne in eum robur fidei quod Domino perhibuit, una vox puellae concussit, et Deum quem corde tenuit, voce denegavit (Luc. XXII). Sed quia infirmitatis culpa vel ignorantiae eo facilius tergitur, quo non studio perpetratur, Paulus quae ignoravit sciendo correxit, et Petrus motam, et quasi arescentem jam radicem fidei lacrymis rigando solidavit. Ex industria vero peccaverant hi de quibus Magister dicebat: Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). Et paulo post: Et viderunt, et oderunt, et me, et Patrem meum (Vers. XXIV). Aliud est enim bona non facere, aliud bonorum odisse doctorem: sicut aliud est praecipitatione, aliud deliberatione peccare. Saepe enim praecipitatione peccatum committitur: quod tamen consilio, et deliberatione damnatur. Ex infirmitate enim plerumque solet accidere, amare bonum, sed implere non posse: ex studio vero peccare, est bonum nec facere, nec amare. Sicut ergo nonnunquam gravius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse justitiam quam non fecisse.

CAP. XXXIII.-- Si non abiero (Joan. XVI, 7). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 41.) Suis dilectoribus Veritas dicit: Si ego non abiero, Paraclitus non veniet (Joan. XVI, 7). Ac si aperte diceret: Si ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem per consolatorem Spiritum non perduco.

CAP. XXXIV.-- Idem ac supra. (Dialog. lib. II, cap. 38.) Ipsa quoque Veritas ut fidem discipulis augeret, dixit: Si non abiero, Paraclitus non veniet ad vos (Ibid.). Cum enim constet quia Paraclitus spiritus ex Patre semper procedat et Filio, cur se Filius recessurum dicit, ut ille veniat qui a Filio numquam recedit? Sed quia discipuli in carne Dominum cernentes, corporeis hic semper oculis videre sitiebant, recte eis dicitur: Nisi ego abiero, Paraclitus non veniet. Ac si aperte diceretur: si corpus non subtraho, qui sit amor spiritus non ostendo, et nisi me desieritis corporaliter cernere, nunquam me discitis spiritualiter amare.

CAP. XXXV.-- Palam de Patre annuntiabo (Joan. XVI, 25). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 17.) Tunc coelorum rationem Dominus narrat, cum semetipsum nobis quomodo electis spiritibus praesit insinuat. Tunc coelorum rationem narrat, cum detersa mentis nostrae caligine clara se visione manifestat. Unde et in Evangelio dicit: Venit hora cum jam non in parabolis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). Palam quippe de Patre annuntiare se asserit, quia per patefactam tunc majestatis suae speciem, et quomodo ipse gignenti non impar oriatur, et quomodo utriusque spiritus utrique coaeternus procedat, ostendit. Aperte namque tunc videbimus quomodo hoc quod oriendo est, ei de quo oritur subsequens non est. Quomodo is qui per processionem producitur, a proferentibus non praeitur. Aperte tunc videbimus quomodo et unum divisibiliter tria, et indivisibiliter tria unum. Lingua ergo tunc narrantis Dei est visa claritas sublevantis.

CAP. XXXVI.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 49.) In illa suscepti contemplatione gaudiorum, jam nullatenus indigent verba audire docentium: quia angustias vitae praesentis evadentes, ultra a doctoribus praedicationem vitae accipere non requirunt. Tunc quippe impletur quod scriptum est: Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: Cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 34). Tunc impletur quod in Evangelio Veritas dicit: Palam de Patre annuntiabo vobis (Joan. XVI, 25). Filius enim de Patre palam annuntiat, quia sicut et superius diximus, per hoc quod verbum est, ex natura nos divinitatis illustrat. Verba ergo tunc docentium quasi quosdam humanae linguae rivulos non quaerunt, quando de ipso jam veritatis fonte debriantur.

CAP. XXXVII.-- Haec locutus sum vobis ut in me (Joan. XVI, 33). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 26.) Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33). Ac si aperte diceret: Fiducia vos de me interius consolando reficiat: quia erit de mundo exterius quod saeviendo graviter premat.

CAP. XXXVIII.-- Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 12.) Voce autem Redemptoris dicitur: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII, 36). Omnes ergo qui spe coelestium praediti exercitio vitae praesentis atterimur, in alieno laboramus. Nam saepe et reprobis servire cogimur, et alieno quidem labore fatigamur. Sed tamen praemia nostra percipimus, et per hoc pervenimus ad propria, quod pure ministramus aliena. Quo contra quibusdam Veritas dicit: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)?

CAP. XXXIX.-- Simon Joannis diligis me (Joan. XXI, 16)? (Regul. pastoral. I part., cap. 5.) Petro Dominus ait: Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 16)? Qui cum se amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas. Si ergo dilectionis testimonium cura pastionis, quisquis virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, Pastorem summum convincitur non amare.

CAP. XL.-- Et alius te cinget (Joan. XXI, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 69 et 70.) Si praedicator fortis gloriam passionis appetit, si discrimen mortis subire pro Domino laetus quaerit, quid est quod ipsi praedicatori qui ex robusto virtutem traxit in nomine, Petro Veritas dicit: Cum senueris extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis (Joan. XXI, 18)? Quomodo de passione gaudet, qui cinctus ab alio, ire quo ducitur non volet? Sed si pensamus qualiter animus, appropinquante passione et mortis metu quatitur, et tamen de venturo regni praemio laetatur: et intelligimus quomodo gloriosi certaminis subire periculum volens nolit, quia et in morte considerat quod tolerans paveat, et in fructu mortis aspicit quod appetens quaerat. Videamus Paulum quomodo amet quod refugit, quomodo refugiat quod amat; ait enim: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum. Et tamen dicit: Qui sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4). Ecce et mori desiderat, et tamen carne exspoliari formidat. Cur hoc? quia etsi victoria in perpetuum laetificat, ipsa nihilominus ad praesens poena perturbat. Et quamvis vincat amor subsequentis muneris, tangit tamen non sine moerore animum pulsus doloris. Sicut enim vir fortis, cum vicino jam belli certamine armis accingitur, palpitat et festinat; tremit et saevit; quasi pavere per pallorem cernitur, sed per iram vehementer urgetur: ita vir sanctus cum passioni propinquare se conspicit, et naturae suae infirmitate concutitur, et spei suae soliditate roboratur, et de vicina morte trepidat, et tamen quod moriendo verius vivat, exultat. Ad regnum quippe non potest nisi interposita morte transire, et idcirco et confidendo quasi ambigit, et quasi ambigendo confidit. Et gaudens metuit, et metuens gaudet: quia scit quod ad bravium quietus non perveniat, nisi hoc quod interjacet cum labore transcendat. Sic nos cum morbos a corpore repellere cupimus, tristes quidem amarum purgationis poculum sumimus. Certi autem de subsequenti salute gaudemus; quia enim pervenire corpus aliter ad salutem non valet, in potu libet etiam quod taedet.

LIBER QUINTUS. De Testimoniis in librum Actuum Apostolorum. CAPUT PRIMUM.-- Et convescens praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent (Act. I, 4.) (Homil. 29, in Evangel., num. 1.) Ad insinuandam quoque veritatem Dominicae Resurrectionis notandum nobis est quid Lucas referat dicens: Convescens praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent (Act. I, 4). Et post pauca: Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (Act. I, 9, 10). Notate verba, signate mysteria: convescens elevatus est, comedit et ascendit, ut videlicet per effectum comestionis, veritas patesceret carnis.

CAP. II.-- Ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis (Act. I, 10.) (Homil. 29 in Evangel., num. 9.) Quaerendum nobis est quidnam sit quod nato Domino apparuerunt angeli, et tamen non leguntur in albis vestibus apparuisse: ascendente autem Domino missi angeli in albis leguntur vestibus apparuisse? Sic etenim scriptum est: Videntibus illis elevatus est; et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis (Ibid.). In albis autem vestibus gaudium et solemnitas mentis attenditur. Quid est quod nato Domino non in albis vestibus, ascendente autem Domino in albis vestibus apparent, nisi quod magna tunc solemnitas angelis facta est, cum coelum Deus homo penetravit: quia nascente Domino videbatur divinitas humiliata, ascendente vero Domino est humanitas exaltata? Albae etenim vestes exaltationi magis congruunt quam humiliationi. In assumptione ergo ejus angeli in albis vestibus videri debuerunt, quia qui in nativitate sua apparuit Deus humilis, in ascensione sua ostensus est homo sublimis.

CAP. III.-- Erat autem turba hominum simul fere centum viginti (Act. I, 15.) (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 17.) Propter septenarium numerum temporalia, octonarium aeterna signantem, super centum viginti fideles in coenaculo residentes Spiritus sanctus effusus est. Per septem quippe et octo, quindecim computantur. Et si ab uno usque ad quindecim numerando paulatim per incrementa consurgimus, usque ad centesimum et vicesimum numerum pervenimus: quia scilicet effusione sancti Spiritus didicerunt, ut et temporalia tolerando transirent, et aeterna inhianter appeterent.

CAP. IV.-- Et hic quidem possedit agrum de mercede (Act. I, 18.) (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 58.) More autem sacri eloquii per Petrum quoque de Juda dicitur: Hic possedit agrum de mercede iniquitatis (Act. I, 18). Neque enim empto pretio sanguinis, agrum figuli possidere Judas potuit, qui relatis triginta argenteis traditionis crimen criminosiori in se protinus morte mulctavit: sed possedit, dictum est, possideri fecit.

CAP. V.-- Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt (Act. I, 21). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 27.) Omne enim peccatum undenarium est, quia dum perverse agitur, praecepti Decalogum transit; et quia in cilicio peccatum plangitur, hinc est quod in tabernaculo vela cilicina undecim fiunt. Hinc per undecimum psalmum dicitur: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 1.) Hinc Petrus in undenario numero remanere apostolos metuens, Matthiam duodecimum sorte missa requisivit (Act. II, 2.) Nisi enim signari culpam per undenarium cerneret, impleri apostolorum numerum duodenario tam festine non curaret.

CAP. VI.-- Et factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis (Act. II, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 2.) Quod enim de adventu sancti Spiritus scriptum est: Factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis; et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae quasi ignis: seditque supra singulos eorum (Act. I.) Per ignem quidem Deus apparuit; sed per semetipsum locutionem interius fecit: et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit, expressit hoc quod interius gessit. Quia enim discipulos et zelo succensos et verbo eruditos intus reddidit, foris linguas igneas ostendit. In significationem igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora: igne vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda. Foris ergo fuit ignis qui apparuit, sed intus qui scientiam dedit.

CAP. VII.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. V, num. 65.) Quid enim per vocem aurae lenis, nisi cognitio sancti Spiritus designatur, qui de Patre procedens, et ideo quod est Filii accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur? Qui tamen super apostolos veniens per exteriorem sonum, tanquam per vehementem spiritum demonstratur, cum dicitur: Factusque est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus validi (Act. II, 2). Spiritus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehementis spiritus, et voce aurae lenis exprimitur; quia videlicet veniens, et vehemens est et lenis. Lenis quia notitiam suam quatenus cognosci utcumque valeat, nostris sensibus temperat: vehemens, quia quantumlibet hanc temperat, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat. Illustratione enim sua nos leniter tangit, sed inopiam nostram inaniter concutit.

CAP. VIII.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 34.) Potest autem per os Dei Unigenitus Filius designari, qui sicut brachium ejus dicitur, quia per eum cuncta Pater operatur: ita etiam os dicitur de quo propheta ait: Os enim Domini locutum est (Isa. LVIII, 14.) Per quem nobis omnia loquitur: ac si oris nomine patenter diceretur verbum. Sicut nos quoque pro verbis, linguam dicere solemus: ut cum Graecam vel Latinam linguam dicimus, Latina vel Graeca verba monstramus. Os ergo Domini non immerito ipsum verbum accipimus. Unde et ei Sponsa in Canticis canticorum dicit: Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 1). Ac si dicat: Tangat me dulcedine et praesentia unigeniti filii Redemptoris mei. Per sonum vero oris potest ejusdem Domini Spiritus sanctus designari. Unde et alias in ejusdem Spiritus significatione scriptum est: Factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis (Act. II, 2.) Sonus igitur de ore Domini procedit, cum consubstantialis ejus spiritus ad nos per filium veniens surditatem nostrae insensibilitatis rumpit: sicut de eodem sono incircumscripto et incorporeo os Domini loquitur, dicens: De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 15).

CAP. IX.-- Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis (Act. II, 3). (Homil. 30 in Evang., num. 4, 5 et seq.) Spiritus sanctus super discipulos in igneis linguis apparuit, omniumque linguarum scientiam dedit. Quid scilicet hoc miraculo designatur, nisi quod sancta Ecclesia eodem Spiritu repleta, omnium gentium erat voce locutura? Qui vero contra Deum turrem aedificare conati sunt, communionem unius linguae perdiderunt: in his autem qui Deum humiliter metuebant, linguae omnes unitae sunt. Hic ergo humilitas virtutem meruit, illis superbia confusionem. Sed quaerendum nobis est cur Spiritus sanctus Patri et Filio coaeternus in igne apparuit, cur in igne simul et linguis, cur aliquando in columba, aliquando vero in igne monstratur, cur super unigenitum Filium apparuit in columbae specie, et super discipulos in igne: ita ut neque super Dominum veniret in igne, neque super discipulos monstraretur in columba. Per quatuor itaque haec quae proposuimus solvendo redeamus. Patri namque et Filio coaeternus Spiritus in igne monstratur, quia incorporeus et ineffabilis, atque invisibilis ignis est Deus, attestante Paulo; Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29). Deus quippe ignis dicitur, quia per hunc peccatorum rubigo consumitur. De hoc igne Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII, 49). Terra enim vocata sunt corda terrena, quae dum semper infimas in se cogitationes egerunt, a malignis spiritibus conculcantur; sed ignem in terram Dominus mittit, cum afflatu sancti Spiritus cor carnalium incendit: et terra ardet, cum cor carnale in suis prius voluptatibus frigidum, relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et incenditur ad amorem Dei. Bene ergo in igne apparuit Spiritus, quia ab omni corde quod replet, torporem frigoris excutit, et hoc in desiderio suae aeternitatis accendit. In igneis autem linguis monstratus est, quia idem Spiritus coaeternus est Filio, et habet cognationem maximam lingua cum Verbo. Verbum quippe Patris est Filius, et quia Spiritus una est et Verbi substantia, idem Spiritus monstrari debuit in lingua. Vel certe, quia per linguam procedit Verbum, in linguis apparuit Spiritus, quia quisquis sancto Spiritu tangitur, Dei Verbum, id est unigenitum Filium confitetur. Et negare Verbum Dei non valet, qui jam sancti Spiritus linguam habet. Vel certe in igneis linguis apparuit Spiritus, quia omnes quos repleverit, ardentes pariter et loquentes facit. Linguas igneas doctores habent, quia dum Deum amando praedicant, corda audientium inflammant: nam otiosus sermo docentis est, si praebere non valet incendium amoris. Hoc doctrinae incendium ab ipso Veritatis ore conceperant, qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32). Ex audito quippe sermone inardescit animus, torporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena. Amor verus qui hanc repleverit, in fletibus cruciat; sed dum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur. Audire ei libet praecepta coelestia; et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur; et quae torpebat prius per desideria, ardet postmodum per verba. Unde bene et per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2). Sinistra quippe reprobi, qui ad sinistram ponendi sunt; dextera autem Dei appellantur electi. In dextera autem Dei ignea lex est, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audiunt, sed ad haec amoris intimi facibus inardescunt. Sermo ad aurem ducitur, et mens eorum sibimet irata ex internae dilectionis flamma concrematur. In columba vero sanctus Spiritus et in igne monstratus est, quia omnes quos repleverit, simplices et ardentes facit: simplices puritate, ardentes aemulatione. Neque etenim placet Deo aut simplicitas sine zelo, aut zelus sine simplicitate. Hinc ipsa Veritas dicit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Qua in re notandum est quod discipulos suos nec de columba sine serpente, nec de serpente sine columba voluit Dominus admonere: quatenus et columbae simplicitatem, astutia serpentis accenderet, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc Paulus ait: Nolite pueri effici sensibus (I. Cor. XIV, 20). Ecce astutiam serpentis audivimus; nunc de simplicitate columbae moneamus: Sed malitia parvuli estote (Ibid.). Inde de beato Job dicitur: Erat vir simplex et rectus (Job I, 1). Quae est autem rectitudo sine simplicitate, aut quae est simplicitas sine rectitudine? Quia ergo et rectitudinem docet iste spiritus et simplicitatem, et in igne monstrari debuit et in columba, quatenus omne cor quod ejus gratia tangitur, et mansuetudinis lenitate tranquillum, et zelo justitiae accensum fiat. (Num. 6.) Ad extremum vero quaerendum est, cur in ipso Redemptore nostro Mediatore Dei et hominum per columbam apparuit, in discipulis vero per ignem. Certe unigenitus Filius judex est generis humani; sed quis ejus justitiam ferret, si priusquam nos per mansuetudinem colligeret, culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Homo ergo pro hominibus factus, mitem se hominibus praebuit. Noluit peccatores ferire, sed colligere; prius voluit mansuete colligere, ut haberet quos postmodum in judicio salvaret. In columba ergo apparere super eum debuit Spiritus, qui non veniebat ut peccata jam per zelum percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret. At contra super discipulos in igne debuit Spiritus sanctus demonstrari, ut hi qui erant simpliciter homines atque ideo peccatores, eos contra semetipsos spiritalis fervor accenderet, et peccata quae Deus per mansuetudinem parceret, ipsi in se per poenitentiam punirent: neque ipsi quippe esse poterant sine peccato, qui adhaerebant coelesti magisterio, Joanne attestante, qui ait: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In igne ergo in hominibus, in columba vero apparuit in Domino: quia peccata nostra quae pie Dominus per mansuetudinem tolerat, nos per zelum rectitudinis debemus caute conspicere, et ardore semper poenitentiae cremare. Igitur per columbam Spiritus in Redemptore monstratus est, per ignem vero in hominibus: quia quanto nobis nostri judicis facta est severitas temperata, tanto erga se debet fieri nostra infirmitas accensa.

CAP. X.-- Jesum Nazarenum virum approbatum (Act. II, 23). (Regul. pastoral. tert. part., admonit. 35.) Ad Jeremiam missum ad praedicationem dicitur: Ecce constitui te hodie super Gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes (Jerem. I, 10). Quia nisi prius perversa destrueret, aedificare utiliter recta non posset: nisi ab auditorum suorum cordibus spinas vani amoris evelleret, nimirum frustra in eis sanctae praedicationis verba plantaret. Hinc est quod Petrus prius evertit ut postmodum construeret, cum nequaquam Judaeos monebat quid jam facerent, sed de his quae fecerant increpabat, dicens: Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis. Hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum affligentes interemistis; quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni (Act. II, 23 sqq.). Ut videlicet crudelitatis suae cognitione destructi, aedificationem sanctae praedicationis quanto anxie quaererent, tanto utiliter audirent. Unde illico responderunt: Quid ergo faciemus, viri fratres? Quibus mox dicitur: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum. Quae aedificationis verba profecto contemnerent, nisi prius salubriter ruinam suae destructionis invenissent.

CAP. XI.-- Solutis doloribus inferni (Act. II, 24). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 24.) Vigilanti vero est cura pensandum quod in novissima abyssi deambulasse se perhibet (Job XXXVIII, 16): deambulare quippe non constricti, sed liberi est. Quem enim vincula astringunt, ejus nihilominus gressus impediunt. Quia igitur Dominus nulla peccati vincula pertulit, in inferno deambulavit: liber quippe ad ligatos venit. Unde scriptum est: Factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). In novissimis ergo abyssi Domino deambulare, est in lacum damnationis nil suae retentionis invenire, attestante Petro, qui ait: Solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo (Act. II, 24).

CAP. XII.-- Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum (Act. II, 38). (Regulae pastoral. tert. part., admonit. 31.) Petrus cum quosdam territos malorum suorum consideratione conspiceret, admonuit dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum (Act. II, 38). Dicturus enim baptisma, praemisit poenitentiae lamenta: ut prius se aqua suae afflictionis infunderent, et postmodum sacramenta baptismatis lavarent. Qua igitur mente qui transactas culpas flere negligunt, vivunt securi de venia, quando ipse summus Pastor Ecclesiae huic etiam sacramento addendam poenitentiam credidit quod peccata principaliter exstinguit?

CAP. XIII.-- Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 27.) Ecce aliquis, vel damna rerum, vel afflictionem corporis metuens, minas terrenae potentiae pertimescit, et contra vim resistentium veritatem defendere non praesumit. Hunc Petrus quia in timore angustum respicit, ostensa exemplorum suorum linea ad virtutis latitudinem tendit. Ipse quippe flagellatus a Principibus populi, cum idcirco se relaxari conspiceret, ut a praedicatione cessaret; cum prohiberetur loqui in posterum, nequaquam saltem in praesens cessit. Nam respondit protinus, dicens: Obedire oportet Deo, magis quam hominibus (Act. IV, 29); et rursum: Non enim possumus quae vidimus et audivimus, non loqui. At ille dudum debilis et praesentia damna formidans, dum exempla tantae fortitudinis contemplatur in auctoritate verbi, jam Petri lineam sequitur; jam nil adversitatis metuit; jam resistentes Deo potestates saeculi, etiam cum corporis laceratione contemnit. Sed tamen quanto vires persequentium patiendo fortiter destruit, quanto inter adversa nullis terroribus cedit, tanto plerumque et in his etiam quae inter fideles positus senserit, se caeteris praeponit; sua magis consilia eligit, et sibi potius quam aliis credit. Hic nimirum dum injustis objectionibus [ Al. obeditionibus] non cedens, in virtute se exerit; etiam recta aliorum consilia non recipiens, pedem extra limitem tendit. Hunc Petrus intra mensurae lineam revocat, qui postquam libertate vocis auctoritatem principum pressit, per humilitatem cordis de non circumcidendis gentibus Pauli consilium audivit. Sic enim semetipsum contra adversarios ex auctoritate curabat erigere, ut tamen sibimetipsi non crederet in his quae non recte sentiret; ut et libertate fortitudinis tumentes potestates excederet, et humilitate mansuetudinis obedientiam in recto consilio etiam minoribus fratribus exhiberet: et modo per semetipsum aliis, modo et sibimetipsi cum aliis obviaret. In factis igitur Petri quaedam ante oculos nostros auctoritatis et humilitatis linea tenditur, ne mens nostra, aut per timorem ad mensuram non perveniat, aut per tumorem limitem excedat.

CAP. XIV.-- Quem Deus suscitavit a mortuis (Act. III, 15). (In exposit. B. Job, lib. XII, num. 14.) Quia enim Deus Trinitas est, exstinctam carnem unigeniti Filii sancta Trinitas, id est Pater, et idem Filius, et Spiritus sanctus resuscitavit.

CAP. XV.-- Pecunia tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 2.) Cum ergo sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile judicium Dei aspiciunt, et mala foras exsurgentia quo maledicto debeant feriri cognoscunt; et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecunias Simonem, sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Quia enim non ait, est, sed sit, non indicativo, sed optativo modo se dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit: Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo et consumat vos (IV Reg. I, 10). Quorum utrorumque sententiae quanta ratione veritatis convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur qua mente maledictionis sententia promitur, cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur, quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.

CAP. XVI.-- Saule, Saule, quid me persequeris? (Act. IX, 4.) (In exposit. B. Job, lib. III, num. 25.) Si enim caput nostrum tormenta nostra non tangerent, nequaquam afflictis membris persecutori suo etiam de coelo clamaret: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 5)? Si cruciatus nostri ejus poenae non essent, conversus afflictusque Paulus minime diceret: Suppleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea (Ephes. II, 6). Et tamen per resurrectionem jam sui capitis exaltatus, dicens: Qui nos conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus. Nempe hunc in terra persecutionum tormenta constrinxerant: sed poenarum suorum ponderibus pressus, ecce jam per gloriam capitis in coelo residebat.

CAP. XVII.-- Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae (Act. IX, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 51, etc.) Fertur quia draconis corpus squamis tegitur, ne citius jaculatione penetretur: ita corpus omne diaboli, id est multitudo reproborum, cum de iniquitate sua corripitur, quibus valet tergiversationibus se excusare conatur: et quasi quasdam defensionis squamas objicit, ne transfigi sagitta veritatis possit. Quisquis enim dum corripitur, peccatum suum magis excusare appetit quam deflere, quasi squamis tegitur, dum a sanctis praedicatoribus gladio verbi jaculatur: squamas habet, et idcirco ad ejus praecordia transeundi viam verbi sagitta non habet; duritia enim carnali repellitur, ne spiritalis ejus gladius infigatur. Carnali sapientia contra Deum Saulus obduruerat, quando cor ejus nulla praedicationis evangelicae sagitta penetrabat. Sed postquam forti coelitus increpatione jaculatus et superno respectu caecatus est, (lumen quippe ut acciperet, amisit) ad Ananiam veniens illuminatur; in qua illuminatione quia defensionum suarum duritia caruit, bene de eo scriptum est: Ceciderunt quasi squamae ab oculis ejus (Act. IX, 18). Carnalis videlicet integumenti illum duritia presserat; et idcirco radios veri luminis non videbat. Sed postquam superbae repugnationes ejus victae sunt, defensionum squamae ceciderunt: quae quidem sub Ananiae manibus ab oculis ceciderunt corporis, sed ante jam sub dominica increpatione ceciderunt ab oculis cordis. Cum enim altae invectionis jaculo confossus jaceret, humili jam et penetrato corde requirebat, dicens: Domine, quid me vis facere (Act. IX, 6)? Repulsis videlicet squamis jam ad cordis viscera veritatis sagitta pervenerat, quando deposita elatione superbiae, eum quem impugnaverat, Dominum confitens, et quid ageret nesciens requirebat. Intueri libet ubi est saevus ille persecutor? ubi lupus rapax? Ecce in ovem jam versus est qui percunctatur pastoris semitam quam sequatur. Et notandum quod, cum diceret: Quis es, Domine (Ibid., 5)? Non ei a Domino respondetur: Ego sum Unigenitus Patris, ego Principium, ego Verbum ante saecula. Quia enim Saulus incarnatum Dominum credere contemnebat, et ejus humanitatis infirma despexerat, de coelo hoc quod contempserat, audivit: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris (Vers. 8). Ac si diceret: Hoc a me audi de superioribus, quod in me de inferioribus despicis. Auctorem coeli venisse desperas in terram. Ex terra ergo hominem cognosce de coelo: ut tanto in me amplius sacramenta infirmitatis metuas, quanto et per haec perducta in coelestibus ad excellentiam potestatis probas. Prosternens igitur te nequaquam tibi hoc adstruas quod ante saecula Deus sum, sed illud a me audis, quod de me credere dedignaris. Postquam enim dixit, Jesus, adhuc in expressione terrenae inhabitationis subdidit, Nazarenus. Velut si apertius diceretur: Humilitatis meae infirma suscipe, et tuae superbiae squamas amitte.

CAP. XVIII.-- Per murum dimiserunt eum (Act. IX, 25). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 56, 57, 58.) Quia ergo vir sanctus pravis ac male agentibus sese etiam cum non quaeritur opponit, recte de equo Dei dicitur: In occursum pergit armatis (Job. XXXIX, 21). Intueri libet illum sessoris sui calcaribus excitatum contra armatos hostes quantus Paulum zeli fervor accenderat, quando eum ad irrumpendas Ephes theatri turbas zeli flamma rapiebat; scriptum quippe est: Repleti sunt ira, et exclamaverunt, dicentes: Magna Diana Ephesiorum, et impleta est civitas confusione; et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli. Atque mox subditur: Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli, quidam autem et de Asiae Principibus qui erant amici ejus, miserunt ad eum, rogantes ne se daret in theatrum (Act. XIX, 28). In quibus profecto verbis agnoscimus, quo impetu contra cuneos adversantes irrueret, nisi eum per amicos et discipulos charitatis frema tenuissent. Sed si obviare hostibus, si ultro pugnam petere, si nosmetipsos semper relinquere in cursu nostri fervoris debemus; quid est quod idem praedicator egregius de semetipso fatetur, dicens: Damasci praepositus Gentis Aretae Regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum: et effugi manus ejus (II Cor. XI, 32). Quid est quod equus iste modo sponte armatorum cuneos impetit, et modo se ab armatis hostibus, quasi trepidus abscondit; nisi hoc quod necesse est ut in ejus artificiosa virtute discamus adversariorum pugnam, et constanter aliquando appetere, et prudenter aliquando declinare? Necesse est quippe ut per omne quod agimus, in mentis trutina positum, hinc pondus, illinc fructum nostri laboris aestimemus; et cum pondus fructum superat, laborem quisque innoxie declinat; dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero subsequenti qualitate fructuum, laboris mensura aut aequatur, aut vincitur, labor non sine gravi culpa declinatur. Unde praedicator sanctus cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum noluit adversitati confligere, quia et semetipsum quem profuturum multis noverat, vidit posse deficere, et aut nullis se illic, aut paucis prodesse. Secessum ergo a certamine petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servavit; non enim loco virtus, sed locus virtuti defuit: et idcirco fortissimus miles ab angustia obsidionis, certaminis campum quaesivit. Ubi autem subjuganda Regi proprio multa adversariorum colla conspexit, subire bellum, vel cum morte non timuit, sicut ipse cum Jerosolymam pergeret, eumque discipuli, passione illius per prophetiam praescita prohiberent, sibimetipsi attestatur, dicens: Ego enim non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Domini Jesu, neque enim facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XXI, 13; et XX, 24). Qui igitur hic hostiles cuneos etiam praescita passione sua imperterritus petiit, illic de dispensatione fuisse edocuit, non de timore quod fugit.

CAP. XIX.-- Surge et sterne tibi (Act. IX, 34). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 46.) Per lectum vel stratum repausatio in bonis operibus designatur. Unde in apostolorum Actibus Petrus apostolus dicit: Aenea, sanat te Dominus Jesus Christus, surge et sterne tibi (Act. IX, 34). Quid est dicere, Surge, nisi mala quae perpetrasti derelinque? Et quid est dicere, sterne tibi, nisi mercedis causas in quibus requiescete debeas operare, ut et deserat surgendo quod fecit, et inveniat sternendo quod fecerit. Quod utrumque Propheta breviter comprehendit, dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Declinare quippe a malo, est ab eo quo jacuit surgere. Bonum vero facere, est mercedis opera in quibus requiescere debeat, praeparare. Qui enim declinat mala, sed bona adhuc non facit, surrexit quidem ab eo quod jacuit, sed ubi requiescere debeat, necdum stravit.

CAP. XX.-- Corneli, orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt (Act. X, 4). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 7, num. 9.) Prius ad fidem venimus, et postmodum per spiritalium donorum gradus coelestis vitae aditum intramus. Non enim virtutibus venitur ad fidem, sed per fidem pertingitur ad virtutes. Cornelius enim Centurio cujus eleemosynae ante baptismum, Angelo teste, laudatae sunt, non operibus venit ad fidem, sed fide venit ad opera. Nam ei per Angelum dicitur: Orationes tuae et eleemosynae ascenderunt in conspectu Dei (Act. X, 4). Si enim Deo vero et ante baptismum non crediderat, quem orabat? vel quomodo hunc omnipotens Deus exaudierat, si non ab ipso se in bonis perfici petebat? Sciebat igitur Creatorem omnium esse Deum, sed quia ejus omnipotens Filius incarnatus esset ignorabat, neque enim poterat bona agere, nisi credidisset; scriptum namque est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 5). Fidem ergo habuit cujus orationes et eleemosynae placere potuerant: bona autem actione promeruit, ut Deum perfecte cognosceret, et incarnationis ejus mysterium crederet: quatenus ad sacramenta baptismatis perveniret. Per fidem ergo venit ad operationem, sed per opera est solidatus in fidem.

CAP. XXI.-- Surge, Petre, occide et manduca (Act. X, 13). (In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 15.) Maxilla quippe Ecclesiae sancti praedicatores sunt, sicut sub Judaeae specie per Jeremiam dicitur: Plorans, ploravit in nocte, et lacrymae ejus in maxillis ejus (Thren. l, 2); quia in adversitate Ecclesiae illi amplius plangunt, qui vitam carnalium confringere praedicando noverunt. Per ipsos quippe sancta Ecclesia iniquos a vitiis conterit, et quasi glutiens in sua membra convertit. Unde ipsi quoque primo praedicatori, velut maxillae Ecclesiae, dicitur: Occide et manduca (Act. X, 13). Hinc est etiam quod Samson (Judic. XV) maxillam asini tenuit, et hostes premit: quia Redemptor noster simplicitatem atque patientiam praedicantium suae manu virtutis tenens, a vitiis suis carnales interfecit, et maxilla in terram projecta postmodum aquas fudit; quia data morti praedicatorum corpora, magna populis monstravere miracula.

CAP. XXII.-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 56.) Macta et manduca (Act. X, 13). Quod mactatur, a vita occiditur; id vero quod comeditur, in comedentis corpore commutatur. Macta ergo et manduca dicitur, id est a peccato eos in quo vivunt, interfice, et a seipsis in tua illos membra converte.

CAP. XXIII.-- Surge; et ego ipse homo sum (Act. X, 26). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 24.) Primus pastor Ecclesiae, cum adorante se Cornelio super se sibi honorem videret oblatum, ad aequalitatem conditionis suae citius recurrit, dicens: Surge; et ego ipse homo sum (Act. X, 26). Quis enim nesciat quod Conditori suo homo debeat, et non homini prosterni? quia ergo humiliari sibi plusquam debuit, proximum vidit, ne ultra humanitatis metas mens intumesceret, esse se hominem recognovit; quatenus illati sibi honoris elationem frangeret ex considerata aequalitate conditionis. Hinc a Joanne angelus adoratus, creaturam se esse cognoscit, dicens: Vide ne feceris; conservus tuus sum, et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10). Hinc propheta cum ad videnda sublimia rapitur, filius hominis vocatur; ut ductus ad coelestia, hominem se esse meminerit. Ac si eum divina vox verbis apertioribus admoneat, dicens: Memento quid sis, ne de his ad quae raperis extollaris, sed altitudinem revelationis temperet memoria conditionis.

CAP. XXIV.-- Et assumens circumcidit eum (Act. XVI, 3). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 28 et 29.) Si pro nostris bonis minimis, quibus actis proficimus, nec tamen intermissis interimus, majora laborum mala proximis imminent; necessario nos virtutum augmenta seponimus, ne inferioribus proximis fidei detrimenta generemus; ne tanto jam quod agimus virtus non sit, quanto per occasionem sui in alienis cordibus fundamenta virtutum destruit. Quam discretionis lineam bene ante intuentium oculos Paulus tendit, qui et Gentiles ad libertatem fidei venientes circumcidi prohibuit; et tamen Lystris, atque Iconium transiens, ipse Timotheum qui Gentili patre editus fuerat, circumcidit (Act. XV et XVI). Videns enim quod nisi se mandata litterae servare ostenderet, Judaeorum rabiem etiam in his qui sibi tunc comites aderant, excitaret, assertionis suae vim proposuit, et sine damno fidei se suosque a persecutionis immanitate custodivit: fecit quod fieri fidei amore prohibuit, sed ad fidei retorsit ministerium, quod quasi non fideliter fecit. Plerumque enim virtus, cum indiscrete tenetur, amittitur, cumque discrete intermittitur, plus tenetur. Nec mirum si in incorporeis intelligimus, quod agi et in corporeis rebus videmus. Ex studio namque arcus distenditur, ut in suo tempore cum utilitate tendatur; qui si otium relaxationis non accipit, feriendi virtutem ipso usu tensionis perdit; sic aliquando in exercitatione virtus, cum per discretionem praetermittitur, reservatur: ut tanto post vitia valenter feriat, quanto a persecutione interius prudenter cessat.

CAP. XXV.-- Vir Macedo erat (Act. XVI, 9). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 1, num. 12.) Funiculum et mensurae calamum in manu sua Redemptor noster tenuit, cum Paulum apostolum per apparentem virum Macedonem admonere dignatus est; ita ut idem Macedo vir diceret: Transiens, adjuva nos (Act. XVI, 9). Et tamen volentes apostolos ad praedicandum ire in Asiam non permisit Spiritus Jesu. Quid est quod sancti apostoli, et ibi vocantur ire, ubi fortasse pergere non cogitabant, et illuc ubi pergere desiderabant, ire prohibentur, nisi quia occulti judicii funiculus et mensurae calamus tenetur in manu: ut et alii verba vitae audiant, et alii nullatenus audire mereantur. Funiculus ergo mensurae est qui alio tractus est, aliunde retractus.

CAP. XXVI.-- Quid vult seminiverbius hic dicere (Act. XVII, 18). (Regul. pastoral. II part., cap. 4.) In mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est auditae qualitas locutionis; quia dum per aurem sermo concipitur, cogitatio in mente generatur. Unde ab hujus mundi sapientibus praedicator egregius seminiverbius est vocatus (Act. XVII).

CAP. XXVII.-- Genus ergo cum simus Dei (Act. XVII, 29). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 41.) Genus igitur cum simus Dei, non debemus aestimare auro et argento, aut lapidi sculpturae artis, et cogitationi hominis divinum esse simile (Act. XVII, 29). Genus videlicet Dei dicimur, non ex ejus natura editi, sed per spiritum illius et voluntatem conditi, et adoptive recreati. Tanto igitur ad hanc nobilitatem quisque erigitur, quanto per acceptam imaginem ad similitudinem illius ex imitatione renovatur.

CAP. XXVIII.-- Contestor vos hodierna die (Act. XX, 26). (In exposit. Ezech. lib. 1, hom. 11, num. 9 et 10.) O quam liber a commissorum sibi sanguine fuerat praedicator egregius qui dicebat: Mundus sum a sanguine omnium; non enim subterfugi quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26). Si enim non annuntiasset, mundus a sanguine non esset; quibus omne consilium annuntiare studuit, ab eorum sanguine mundus fuit. In qua voce nos convenimur, nos constringimur, nos rei esse ostendimur, qui Sacerdotes vocamur: qui super ea mala quae propria habemus, alienas quoque mortes addimus; quia tot occidimus, quot ad mortem ire quotidie tepidi, et tacentes videmus. Cum vero dicitur: Sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18): si hoc in loco sanguinis nomine mors corporis designatur, valde nobis de nostro silentio augetur metus; quia si in subjectis suis is qui praelatus ad speculandum est, etiam de morte corporis quandoque morituri, tam graviter reus tenetur, quo reatu de morte animae subjectorum constringitur, quae potuisset semper vivere si verba correptionis audisset? Sed melius possunt sanguinis nomine peccata signari. Unde quidam cum peccata carnis defleret, dixit: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus, salutis meae (Psal. L, 16). Sanguis ergo morientis de manu speculatoris requiritur, quia peccatum subditi, culpae praepositi, si tacuerit, reputatur. Est ergo quod faciat ut etiam moriente subdito se liberum reddat. Surgat, invigilet, malis actibus contradicat, sicut scriptum est: Discurre, festina, suscita amicum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (Prov. VI, 3).

CAP. XXIX.-- Idem ac supra. (Regul pastor. III part., admon. 26.) Paulus ex eo se a proximorum sanguine mundum credidit, quod feriendo eorum vitiis non pepercit, dicens: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium: non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis (Act. XX, 26).

CAP. XXX.-- Viri fratres, ego Pharisaeus sum (Act. XXIII, 6). (Regul. pastor. III part., admon. 24.) Qui ergo iniquos pace sociat, iniquitati vires administrat, quia bonos deterius deprimunt quos et unanimiter persequuntur. Unde et praedicator egregius gravi Pharisaeorum Sadducaeorumque persecutione deprehensus, inter semetipsos dividere studuit quos contra se unitos graviter vidit, cum clamavit, dicens: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Act. XXIII, 6). Dumque Sadducaei spem resurrectionemque mortuorum esse denegarent, quam Pharisaei juxta sacri eloquii praecepta crederent, facta in persecutorum unanimitate dissensio est, et divisa turba illaesus Paulus exiit, quae hunc unita prius immaniter pressit.

LIBER SEXTUS. De Testimoniis in Epistolas Catholicas. CAPUT PRIMUM.-- Apud quem non est transmutatio (Jacob I, 17). (In expositione B. Job, lib. II, num. 38.) Per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob, I, 17). Ipsa enim mutabilitas umbra est, quae divinam obumbraret lucem, si hanc per aliquas vicissitudines permutaret; sed quia Deo mutabilitas non venit, nulla ejus lumen umbra vicissitudinis intercidit.

CAP. II.-- Item de eodem. (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 9.) Gravis perfidiae error admittitur, si fortasse quis timet quod in illa divinitatis substantia furore tranquillitas varietur. Creator namque omnium eo summae immortalitatis est, quo creaturae more mutabilis non est. Hinc de illo per Jacobum dicitur: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17).

CAP. III.-- Item idem de eodem. (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 9.) Omnis namque mutatio velut quaedam mortis imitatio est: id enim quod mutat, quasi ab eo quod erat interficit, ut desinat esse quod fuit, et incipiat esse quod non fuit. Lumen igitur verum, Creator videlicet noster, quia nulla mutabilitatis vicissitudine tenebrescit, nullis naturae suae defectibus obumbratur; sed ejus esse sine mutabilitate fulgere est, tenebrae vel umbra mortis dicitur ei non esse. Unde alias scriptum est: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio; et unde rursum Paulus apostolus dicit: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Sed cum cuncti noverimus quod et humana anima, et angelici spiritus sint immortales instituti, cur ab apostolo solus Deus immortalitatem habere perhibetur; nisi quia solus vere non moritur, qui solus nunquam mutatur?

CAP. IV.-- Si quis putat se religiosum esse (Jacob I, 26). (In exposit. B. Job, lib. VII, num. 58.) Quia autem multiloquio quisquis serviens rectitudinem justitiae tenere non possit, testatur propheta, qui ait: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psalm. CXXXIX, 12); hinc Salomon iterum dicit: In multiloquio peccatum non deerit (Prov. I, 17); hinc Isaias ait: Cultus justitiae silentium (Isa. XXXVII, 17). Videlicet indicans, quia mentis justitia desolatur, quando ab immoderata locutione non parcitur. Hinc Jacobus dicit: Si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Hinc rursum ait: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Ibid. v. 29). Hinc iterum adjungit: Lingua inquietum malum, plena veneno mortifero (Jac. III, 8).

CAP. V.-- Ira enim viri justitiam Dei non operatur (Jacob, I, 20). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 78.) Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 2). Quia dum perturbata mens judicium suae rationis exasperat, omne quod furor suggerit, rectum putat.

CAP. VI.-- Si quis autem totam legem servaverit (Jacob. II, 10). (In exposit. B. Job, lib. 19, num. 32, 33.) Vestimento utique cum vestimur, ex omni parte circumdamur. Ille ergo justitia sicut vestimento vestitur, qui se undique bono opere protegit, et nullam partem actionis suae peccato nudam relinquit. Nam qui in aliis actionibus justus est, in aliis injustus: quasi hoc latus cooperuit, illud nudavit, nec jam bona sunt opera, quae subortis aliis pravis operibus inquinantur. Hinc enim per Salomonem dicitur; Qui in uno offenderit, multa bona perdet (Eccle. IX, 18). Hinc Jacobus dicit: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Quam videlicet sententiam suam ipse diligenter exposuit, cum subjunxit: Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit, Non occides. Quod si non moechaberis, occidas autem, factus es transgressor legis (Ibid. v. 11). Cordis ergo oculis circumquaque porrectis, undique nobis adhibenda custodia est. Unde recte quoque per Salomonem dicitur: Omni custodia serva cor tuum: quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Dicturus enim custodia, praemisit omni, ut videlicet unusquisque hinc inde se diligenter inspiciat; et quandiu in hac vita est, contra spiritales inimicos in acie se positum sciat: ne mercedem quam per has actiones colligit, per alias amittat: ne hinc hostis fores obstruat, et aliunde aditum pandat. Si qua etenim civitas contra insidiantes inimicos magno valletur aggere, fortibus cingatur muris, insomni muniatur custodia, unum vero in ea foramen tantummodo immunitum per negligentiam relinquatur, inde proculdubio hostis ingreditur qui undique exclusus esse videbatur.

IN EPISTOLAM S. PETRI PRIMAM. CAPUT PRIMUM.-- In quem desiderant angeli (I Petr. I, 12). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 91.) Quia de Deo per primum Ecclesiae praedicatorem dicitur: In quem desiderant angeli prospicere (I Petr. I, 12); sunt nonnulli qui nequaquam videre, vel angelos suspicantur. Et tamen dictum per Veritatis sententiam scimus: Angeli eorum in coelis, semper vident faciem Patris mei qui in coelis est. (Matth. XVIII, 10). Nunquid ergo aliud Veritas, aliud praedicator insonat Veritatis? Sed si sententia utraque confertur, quia sibi nequaquam discordet agnoscitur: Deum quippe angeli et vident, et videre desiderant; et intueri sitiunt, et intuentur. Si enim sic videre desiderant, ut effectu sui desiderii minime perfruantur, desiderium sine fructu anxietatem habet, et anxietas poenam: beati vero angeli ab omni poena anxietatis longe sunt, quia nunquam simul poena et beatitudo conveniunt. Rursum cum eos dicimus Dei visione satiari, quia et Psalmista ait: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 13); considerandum nobis est, quoniam satietatem solet fastidium subsequi. Ut ergo recte sibi utraque conveniant, dicat Veritas: Quoniam semper vident: dicat praedicator egregius: quia semper videre desiderant; ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur. Ne autem sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Et desiderant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitatur; et satiantur sine fastidio, quia ipsa satietas ex desiderio semper accenditur. Sic quoque et nos erimus, quando ad ipsum fontem vitae venerimus: erit nobis delectabiliter impressa sitis simul atque satietas, sed longe abest a siti necessitas, longe a satietate fastidium; quia et sitientes satiabimur, et satiati sitiemus.

CAP. II.-- Et vos tanquam lapides vivi (I Petr. II, 5). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 1, num. 5.) Per Psalmistam dicitur: Jerusalem quae aedificatur ut civitas (Psal. CXXI, 3). Quia enim illa interna pacis visio ex sanctorum civium congregatione construitur, Jerusalem coelestis ut civitas aedificatur; quae tamen in hac peregrinationis terra, dum flagellis percutitur, tribulationibus tunditur, ejus lapides quotidie quadrantur. Et ipsa est civitas, scilicet sancta Ecclesia quae regnatura in coelo, adhuc laborat in terra, cujus civibus Petrus dicit: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 5). Et Paulus ait: Dei agricultura, Daei aedificatio est (I Cor. III, 9). Quae videlicet civitas habet hic in sanctorum moribus magnum jam aedificium suum; in aedificio quippe lapis lapidem portat, quia lapis super lapidem ponitur; et qui portat alterum, portatur ab altero. Nam vicissim se proximi tolerant, ut per eos aedificium charitatis surgat. Hinc enim Paulus admonet, dicens: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Cujus legis virtutem denuntians, ait: Plenitudo legis charitas (Rom. XIII, 10). Si ego enim vos portare negligo in moribus vestris, et vos me tolerare contemnitis in moribus meis, charitatis inter vos aedificium unde surgit, quos vicaria dilectio per patientiam non conjungit? In aedificio autem, ut praediximus, lapis qui portat, portatur, quia sicut ego jam eorum mores tolero, qui adhuc in conversatione boni operis rudes sunt: ita ego quoque ab illis toleratus sum, qui me in timore Domini praecesserunt et portaverunt, ut portatus portare discerem. Sed ipsi quoque a majoribus portati sunt. Lapides vero qui in summitate atque extremitate fabricae ponuntur, ipsi quidem portantur ab aliis, sed alios ne quaquam portant: quia et hi qui in fine Ecclesiae, id est in extremitate mundi nascituri sunt, tolerantur quidem a majoribus, ut eorum mores ad bona merita componantur; sed cum eos non sequuntur qui per illos proficiant, nullos super se fidelis fabricae jam lapides portant. Nunc itaque alii portantur a nobis, nos vero portati sumus ab aliis: omne autem pondus fabricae fundamentum portat, quia mores simul omnium solus Redemptor noster tolerat, de quo Paulus ait: Fundamentum autem aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11). Portat fundamentum lapides, et a lapidibus non portatur: quia Redemptor noster omnia nostra tolerat, sed in ipso non fuit quod tolerari debuisset.

CAP. III.-- Non in veste pretiosa (I Petr. III, 3). (Hom. 6, in Evangel., num. 3.) Nemo ergo existimet in luxu atque in studio vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Si hoc culpa non esset, nequaquam Petrus apostolus per Epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens; Non in veste pretiosa (I Petr. III, 3). Pensate ergo quae culpa sit hoc etiam viros appetere, a quo curavit Pastor Ecclesiae et feminas prohibere (I Tim. II, 9).

CAP. IV.-- Parati semper ad satisfactionem (I Petr. III, 15.) (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 24.) Vera doctrina tanto vehementius elationis vitium per cogitationem fugit, quanto ardentius verborum suorum jaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cavet enim ne eum magis elatis moribus praedicet, quem in corde audientium sacris sermonibus insectatur. Humilitatem namque, quae magistra est omnium materque virtutum, et loquendo dicere, et vivendo conatur ostendere, ut eam apud discipulos veritatis plus moribus quam sermonibus eloquatur. Unde Paulus Thessalonicensibus loquens, quasi culminis proprii Apostolus oblitus, ait: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Tessal. II, 7). Unde Petrus apostolus, cum diceret: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe (I Petr. III, 15). In ipsa doctrinae scientia qualitatem docendi asseruit esse servandam, subdens; Sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam.

CAP. V.-- Unusquisque sicut accepit gratiam (I Petr. IV, 10). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 22.) Sic itaque Creator noster ac dispositor cuncta moderatur, ut qui extolli poterat ex dono quod habet, humilietur ex virtute quam non habet. Sic cuncta moderatur, ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, etiam per disparem alterius alterum subdat, et meliorem quisque dono alio eum qui sibi subjicitur attendat; ac licet se praeire ex aliis sentiat, eidem tamen quem superat se in aliis postponat: Sic cuncta moderatur, ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine, fiant omnia singulorum; et unusquisque sic quod non accepit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat. Hinc enim per Petrum dicitur: Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (I Pet. IV, 10). Tunc namque bene multiformis gratia Dei dispensatur, quando acceptum donum, et ejus qui hoc non habet creditur, quando propter eum cui impenditur datum putatur.

CAP. VI.-- Si quis loquitur, quasi sermones Dei (I Petr. IV, 11). (In exposit. Ezech. lib. I, hom. VII, num. 21.) Quia enim bona nostra non a nobis sunt, sed ab eo haec accepimus a quo factum est ut essemus, tanto ea nobis non debemus retinere privata, quanto ea nobis conspicimus ab auctore nostro ad communem utilitatem data. Unde recte Petrus apostolus in exhortatione hujus rei subdit, dicens: Sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei (I Petr. IV, 10), atque adhuc adjecit: Si quis loquitur, quasi sermones Dei, si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus (Ibid. v. 11). Ac si aperte dicat: Humiliter impendite bonum proximis, quia scitis vobis non a vobis esse quod habetis.

CAP. VII.-- Quoniam tempus est ut incipiat (I Petr. IV, 17). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 90.) Ex ipsa nunc bonorum vita et labore cognoscimus, si emendari, dum tempus est, nolumus, quanta post animadversione feriamur. Electos quippe Dei cernimus et pia agere, et crudelia multa tolerare. Hinc ergo colligitur districtus judex quanta feriat districtione quos reprobat, si hic cruciat quos amat, Petro attestante qui ait: Tempus est ut judicium incipiat de domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio (I Petr. IV, 17)?

CAP. VIII.-- Et si justus quidem vix (I Petr. IV, 18). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 22.) Bene autem subditur: Et venit super me indignatio (Job, III, 25). Magna quippe arte doctrinae dicturus verba, praetulit recte facta; ut hinc unusquisque consideret quae peccantes postmodum supplicia maneant, si etiam justos tam valida hic flagella castigant. Hinc est enim quod Petrus ait: Tempus est ut incipiat judicium de domo Dei, et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV, 17)?

IN EPISTOLAM S. PETRI SECUNDAM. CAPUT PRIMUM.-- Ministrate in fide vestra virtutem (II Petr. I, 5). (Regul. Pastoral. tert. part., admonit. 20.) Nisi mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excuteret, nequaquam, cum diceret: Ministrate autem in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam (II Petr. I, 15), protinus vigilanter adjungeret, dicens: In abstinentia autem patientiam. Deesse quippe abstinentibus patientiam praevidit, quae eis ut adesset admonuit.

CAP. II.-- Voce delapsa ad Deum (II Petr. I, 17). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 6, num. 11.) Fuerunt quidam qui secundam Petri Epistolam, in qua Epistolae Pauli laudatae sunt, ejus dicerent non fuisse. Sed si ejusdem Epistolae verba pensare voluissent, longe aliter sentire potuerant; in ea quippe scriptum est: Voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; atque subjungitur: Et hanc vocem nos audivimus, cum essemus cum ipso in monte sancto (I Petr. I, 17). Legant itaque Evangelium, et protinus agnoscant, quia cum vox ista de coelo venit, Petrus apostolus in monte cum Domino stetit. Ipse ergo hanc Epistolam scripsit, qui hanc vocem in monte de Domino audivit.

CAP. III.-- Et habemus firmiorem propheticum (II Petr. I, 19). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 3, num. 17.) Ut sancti apostoli perfectae incarnationis dominicae mysterium crederent, illorum praedicatio obtinuit, qui hoc, priusquam fieret, et videre et praedicare potuerunt. Unde recte quoque primus apostolorum, magna scilicet columna veri tabernaculi, loquitur, dicens: Habemus firmiorem propheticum sermonem cui benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco (II Petr. I, 19). In quibus verbis indicat quamvis ad alta surrexit ex culmine, ibi religata persistat in fide. Quae tamen lucerna prophetici sermonis jam quidem intelligentibus lucet; sed adhuc non intelligentibus cooperta allegoriarum obscuritatibus permanet. Unde etiam per Psalmistam de iisdem dictis prophetarum dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (Psal. XVII, 12); quia videlicet occulta est scientia in prophetis.

CAP. IV.-- Et quasi lucernae lucenti (II Petr. I, 19). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 18.) Lucernae enim signatur nomine sacrae lumen Scripturae, de qua ipsa Ecclesia pastor dicit: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 19). Et Psalmista ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 105). Quia autem principale nostrum mens est, appellatione capitis mens vocatur. Unde per Psalmistam dicitur: Impinguasti in oleo caput meum (Psal. XXII, 5). Ac si aperte dicat: Charitatis pinguedine replesti mentem. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiae splendet, quia sacra eloquia tenebras nostrae mentis irradiant, ut in hoc caliginoso vitae praesentis loco, dum verborum Dei lucem percipimus, quae sint agenda videamus. Nunc ad lumen in tenebris ambulat, quoniam sancta universalis Ecclesia, etsi alienae occulta cogitationis non penetrat, quia quasi faciem non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis, directa lumine supernae locutionis.

CAP. V.-- Sicut et charissimus frater noster (II Petr. III, 15). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 6, num. 9.) Apostolorum primus cum multa discipulos admoneret, atque a quibusdam detrahi de Pauli scriptis agnosceret, dicit: Sicut charissimus frater noster Paulus, secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant sicut et caeteras. Scripturas ad suam ipsorum perditionem (II Petr. III, 15). Ecce Petrus in Epistolis suis asserit Paulum in his quae scripserat admirandum. Ecce Paulus in Epistolis suis scribit Petrum reprehensibilem. Certe enim nisi legisset Petrus Epistolas Pauli, non laudasset; si autem legit, quia illic ipse reprehensibilis diceretur, invenit. Amicus ergo veritatis laudavit etiam quod reprehensus est, atque et hoc ipsum placuit, quia in his non placuerat, quae aliter quam debuerat sensit. Pensate, rogo, fratres charissimi, in quo mentis vertice stetit, qui illas Epistolas laudavit in quibus se scriptum vituperabilem invenit, quae illa tanta esse mansuetudo potuit, quae quies animi, quae soliditas atque imperturbatio cogitationis?

IN EPISTOLAM S. JOANNIS PRIMAM. CAPUT PRIMUM.-- Sed si quis peccaverit, advocatum habemus (I Joan. II, 1). (In exposit. Ezech. lib. I, hom. 7, num. 24.) Necesse est ut nos qui parvuli adhuc sumus, perfectorum semper et virtutes et lacrymas ante mentis nostrae oculos ponamus. Imitemur quae in illis aspicimus, ut dum coeperimus per incrementa crescere, possimus ab illo districto examine mala quae fecimus velare. In assiduis enim fletibus, in quotidiana nostra poenitentia, habemus Sacerdotem in coelis, qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (I Joann. II, 1). Ecce exsultat animus cum advocati nostri potentiam audimus, sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatus est, dicitur justus: non enim causas injustitiae habemus. Justus vero advocatus injustas causas nullo modo suscipit, nec verba dare pro injustitia consentit. Quid ergo agimus, charissimi fratres mei? Sed ecce occurrit animo quod agamus: mala quae fecimus et deseramus et accusemus; scriptum est: Justus in principio accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Quilibet etenim peccator conversus in fletibus, jam justus esse inchoat cum coeperit accusare quod fecit. Cur enim justus non sit qui contra suam injustitiam jam per lacrymas saevit? justus igitur advocatus noster justos nos defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos; non ergo in fletibus, non in actibus nostris, sed in advocati nostri allegatione confidamus.

CAP. II.-- Qui dicit, Quia diligo Deum et mandata (I Joan. II, 4). (Homil. 30 in Evang., num. 1.) Probatio dilectionis exhibitio est operis; hinc in Epistola sua idem Joannes dicit: Qui dicit, Quia diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Vere enim Deum diligimus, si ad mandata ejus nostris nos voluptatibus coarctamus. Nam qui adhuc per illicita desideria defluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit.

CAP. III.-- Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 7, num. 17.) Joannes admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (Ibid. 15). Qui mox rationem subdidit, quare: Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Nemo enim potest duobus dominis servire, quia non valet simul transitoria et aeterna diligere. Si enim aeternitatem diligimus, cuncta temporalia in usu, non in affectu possidemus. Qui eamdem rationem protinus subdit, dicens: Quia omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II, 16). Ideo enim habere aliquid homines, et ultra quam necesse est concupiscunt, ut habendo superbiant, et quia hoc alius non habet sese in cogitationibus extollant.

CAP. IV.-- Si quis diligit mundum, non est charitas (I Joan. II, 15). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 16.) Qui enim terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur. Esse quidem sine delectatione anima nunquam potest; nam aut infimis delectatur, aut summis; et quanto altiori studio exercetur ad summa, tanto majori fastidio torpescit ad infima; quantoque acriori cura inardescit ad infima, tanto tepore damnabili frigescit a summis. Utraque enim simul et aequaliter amari non possunt; unde Joannes apostolus sciens inter spinas amorum saecularium supernae charitatis messem germinare non posse, priusquam aeterni amoris semina proferat, de audientium cordibus sancta verbi manu amorum saecularium spinas eradicat, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 16). Mox quippe subjungit: Quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Ac si aperte dicat: Utrique se amores in uno corde non capiunt, nec in eo seges supernae charitatis pullulat in quo illam spinae infimae delectationis necant. Atque ipsas ex hac infima delectatione nascentes enumerat punctiones, dicens: Quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est, et mundus transit et concupiscentia ejus (Ibid.).

CAP. V.-- Sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II, 27). (In exposit B. Job, lib. V, num. 50.) Potest enim per verbum absconditum allocutio intimae aspirationis intelligi, de qua Joannes dicit: Unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II, 27) Quae nimirum aspiratio humanam mentem contingendo sublevat, et temporales cogitationes deprimens, aeternis hanc desideriis inflammat; ut nihil ei jam nisi quae superna sunt libeat, et cuncta quae inferius de humana perstrepunt corruptione, contemnat. Absconditum ergo verbum audire, est locutionem sancti Spiritus corde concipere; quae profecto sciri non potest, nisi a quo haberi potest. Unde et Veritatis voce de hac abscondita locutione dicitur: Ego rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere (Joan. XIV, 16). Sicut enim idem paracletus post Mediatoris ascensum, alius humani generis consolator, in semetipso invisibilis est; ita omnem quem repleverit, ad desideranda invisibilia accendit. Et quoniam mundana corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accipit, quia ad diligenda invisibilia non assurgit. Saeculares enim mentes, quanto se foras per desideria dilatant, tanto ad receptionem illius sinum cordis angustant,

CAP. VI.-- Idem ac supra. (Homil. 30 in Evang., num. 9.) Per hoc quod vox loquentis communiter admonet, est magister interior, qui de vocis intelligentia quosdam specialiter docet. De hac unctione Spiritus rursum per Joannem dicitur: Sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. II, 27). Per vocem ergo non instruitur, quando mens per Spiritum non ungitur. Sed cur ista de doctrina hominum loquimur, quando et ipse Conditor non ad eruditionem hominum loquitur, si eidem homini per unctionem Spiritus non loquatur? Certe Cain priusquam fratricidium opere perpetraret, audivit: Peccasti, quiesce (Genes. IV, 7, juxta LXX); sed quia culpis suis exigentibus voce est admonitus, non unctione, audire Dei verba potuit, sed servare contempsit.

CAP. VII.-- Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). (In exposit. Ezech. lib. I, hom. 2, num. 20.) Post hanc vero similitudinem quae nunc in moribus tenetur, quandoque ad similitudinem gloriae pervenitur. Hinc etenim Joannes dicit: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2). Qui mox unde hoc fieri valet, adjungit, dicens: Quoniam videbimus eum sicuti est. Esse etenim Dei, est aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Nam omne quod mutatur, desinit esse quod fuit, et incipit esse quod non fuit; Dei vero esse, est dissimiliter nunquam esse. Unde ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum. Et: Dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Jacobus quoque ait: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17). Ita per Joannem dicitur: Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Quia per hoc quod aspicimus ejus essentiam naturae, a mutabilitate nostra liberati, figimur in aeternitate. Immutabimur quippe in ipso quem videbimus, quia morte carebimus videndo vitam, mutabilitatem nostram transcendemus videndo immutabilem, corruptione nulla tenebimur videndo incorruptionem.

CAP. VIII-- Idem ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 79.) Ad hoc enim sancti omnes ad illa gaudia aeterna perveniunt, ut esse Deo similes possint; sicut scriptum est: Cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Et tamen scriptum est: Domine, quis similis tibi? Et iterum: Aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Unde ergo similes, et unde non similes, nisi quia huic sapientiae et similes erunt ad imaginem, et tamen non erunt similes ad aequalitatem? Aspiciendo quippe aeternitatem Dei, fit eis ut aeterni sint; et dum visionis ejus donum percipiunt, ex perceptione beatitudinis imitantur quod vident. Et similes ergo sunt, quia beati fiunt; et tamen Creatori similes non sunt, quia creatura sunt. Et habent itaque quamdam Dei similitudinem, quia non habent finem; et tamen incircumscripti aequalitatem non habent, quia habent circumscriptionem.

CAP. IX.-- Qui habuerit substantiam mundi (I Joan. III, 17). (Homil. 27 in Evang., num. 3.) Ecce nos usque ad mortem nemo persequitur. Unde ergo probare possumus an diligimus inimicos? Sed est quod in pace sanctae Ecclesiae fieri debeat unde clarescat, si persecutionis tempore mori pro dilectione valeamus. Ecce idem Joannes dicit: Qui autem habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo charitas Dei manet in eo (I Joan. III, 17)? Hinc etiam Joannes Baptista ait: Qui habet duas tunicas, det unam non habenti (Luc. III, 41). Qui ergo tranquillitatis tempore non dat pro Deo tunicam suam, quando in persecutione daturus est animam suam? Virtus ergo charitatis ut invicta sit in perturbatione, nutriatur per misericordiam in tranquillitate, quatenus omnipotenti Deo primum discat sua impendere, postmodum se.

CAP. X.-- Non diligamus verbo neque lingua (I Joan. III, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 29.) Alii egenos fratres non student rebus fulcire, cum possint, sed blandis tantum sermonibus fovere; quos vehementer Jacobi praedicatio sancta reprehendit, dicens: Si autem frater et soror nudi sunt, et indigent victu quotidiano; dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, et calefacimini, et saturamini: non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporum, quid proderit (Jac. II, 15)? Quos Joannes quoque apostolus admonet, dicens: Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate (Joan. III, 12). Dilectio itaque nostra semper exhibenda est, et veneratione sermonis, et ministerio largitatis.

CAP. XI.-- Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus (I Joan. III, 18). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 27.) Per Joannem dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quidquid petierimus ab eo, accipiemus (I Joan. III, 18). Hinc Salomon ait: Qui avertit aurem suam, ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). Cor quippe nos in petitione non reprehendit, cum resistere se praeceptis ejus quem postulat, meminit; et oratio fit exsecrabilis, cum a censura avertitur legis; quia dignum profecto est ut ab ejus beneficiis sit quisque extraneus, cujus nimirum jussionibus non vult esse subjectus. (Num. 22.) Qua in re hoc est salubre remedium, ut cum se meus ex memoria culpae reprehendit, hoc prius in oratione defleat quod erravit; quatenus erroris macula cum fletibus tergitur, in petitione sua cordis facies ab auctore munda videatur. Sed curandum nimis est ne ad hoc rursus proruat, quod se mundasse fletibus exsultat; ne dum deplorata iterum culpa committitur in conspectu justi judicis, ipsa etiam lamenta levigentur. Solerter quippe debemus meminisse quod dicitur: Ne iteres verbum in oratione tua (Eccl. VII, 15). Quo videlicet dicto vir sapiens nequaquam nos prohibet saepe veniam petere, sed culpas iterare. Ac si aperte dicat: cum male gesta defleveris, nequaquam rursus facias quod in precibus iterum plangas.

CAP. XII.-- Item de eodem. (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 9.) Graviter namque unusquisque confunditur, quando mandata Dei, vel legendo, vel audiendo respicit, quae vivendo contempsit. Hinc enim Joannis voce dicitur: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quidquid petierimus ab eo, accipiemus (I Joan. III, 21). Ac si diceret: Si id quod praecipit facimus, et id quod petimus obtinemus. Valde namque apud Deum utraque haec necessarie congruunt, ut et oratione operatio, et operatione fulciatur oratio; hinc etenim Jeremias ait: Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in coelis (Thren. III, 40). Vias etenim nostras scrutari, est cogitationum interna discutere. Cor vero cum manibus levat qui orationem suam operibus roborat. Nam quisquis orat, sed operari dissimulat, cor levat, et manus non levat. Quisquis vero operatur et non orat, manus levat et cor non levat. Juxta ergo Joannis vocem, tunc cor fiduciam in oratione accipit, cum sibi vitae pravitas nulla contradicit.

CAP. XIII.-- Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV, 12). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 88.) Sapientia quippe, quae Deus est, si oculis omnium viventium occulta esset, hanc proculdubio sanctorum nemo vidisset. Sed ecce huic sententiae Joannem audio concordantem, qui ait: Deum nemo vidit unquam (I Joan. IV, 12). Rursumque cum Testamenti Veteris Patres intueor, multos horum, teste ipsa sacrae lectionis historia, Deum vidisse cognosco. Vidit quippe Deum Jacob, et ait: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30). Vidit Moyses Deum, de quo scriptum est: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum (Exod. XXXIII, 11). Vidit Job Dominum, qui dicit: Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te (Job. XLII, 5). Vidit Isaias Dominum, qui ait: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum (Isa. VI, 1). Vidit Michaeas Dominum, qui dicit: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris (III Reg. XXII, 19). Quid est ergo quod tot Testamenti Veteris Patres Deum se vidisse testati sunt, et tamen de hac sapientia quae Deus est, dicitur: Ascondita est ab oculis omnium viventium (Job XXVIII, 21). Et Joannes ait: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18); nisi hoc quod patenter datur intelligi, quandiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam naturae suae speciem non potest; ut anima gratia spiritus afflata per figuras quasdam Deum videat, sed ad ipsam vim ejus essentiae non pertingat? Hinc est enim quod Jacob qui Deum se vidisse testatur, hunc nonnisi in angelo vidit. Hinc est quod Moyses qui cum Deo facie ad faciem loquitur, sicut loqui solet homo cum amico suo, ei inter ipsa verba suae locutionis dixit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste ut videam te (Exod. XXXIII, 13). Certe enim si Deus non erat cum quo loquebatur, ostende mihi Deum diceret, et non ostende temetipsum. Si autem Deus erat cum quo facie ad faciem loquebatur, cur petebat videre quem videbat? Sed ex hac petitione ejus colligitur, quia eum sitiebat per incircumscriptae nostrae naturae suae claritatem cernere, quem jam coeperat per quasdam imagines videre; ut sic superna essentia mentis ejus oculis adesset; quatenus ei ad aeternitatis visionem nulla imago creata temporaliter interesset. Et viderunt ergo Patres Testamenti Veteris Dominum, et tamen juxta Joannis vocem: Deum nemo vidit unquam; et juxta beati Job sententiam sapientia quae est Deus, abscondita est ab oculis omnium viventium, quia in hac mortali carne consistentibus, et videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potuit per incircumscriptum lumen aeternitatis. (Num. 89.) Sin vero a quibusdam potest in hac adhuc corruptibili carne viventibus, sed tamen inaestimabili virtute crescentibus, quodam contemplationis acumine aeterna Dei claritas videri, hoc quoque a beati Job sententia non abhorret, qui ait: Abscondita est ab oculis omnium viventium; quoniam quisquis sapientiam, quae Deus est, vidit, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eam videt, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest amplecti Deum simul et saeculum; qui enim Deum videt, eo ipso moritur quo vel intentione cordis, vel effectu operis ab hujus vitae delectationibus tota mente separatur. Unde ad eumdem quoque Moysen dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet (Exod. XXXIII, 21). Ac si aperte diceretur: Nullus unquam spiritaliter vidit, et mundo carnaliter vivit. (Num. 90.) Sciendum vero est quod nonnulli fuerunt qui Deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime videri; quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit. Neque enim illi simplici et incommutabili essentiae, aliud est claritas, aliud natura, sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est: quia enim suis dilectoribus haec Dei sapientia se quandoque ostenderet in se, ipse pollicetur, dicens: Qui diligit me, diligitur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). Ac si patenter dicat: Qui in vestra me cernitis, restat ut in mea me natura videatis. Hinc rursus ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Hinc Paulus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). (Num. 91.) Videbimus igitur Deum, ipsumque erit praemium laboris nostri, ut post mortalitatis hujus tenebras accessa ejus luce gaudeamus. (Num. 92.) Nec tamen ita videbimus sicut videt ipse semetipsum; longe quippe dispariliter videt Creator se, quam videt creatura Creatorem. Nam quantum ad immensitatem Dei quidam nobis modus figitur contemplationis, quia eo ipso pondere circumscribimur, quo creatura sumus. (Num. 93.) Sic profecto non ita conspicimus Deum, sicut ipse conspicit se, sicut non ita requiescimus in Deo, quemadmodum requiescit in se. Nam visio nostra, vel requies erit utcunque similis visioni, vel requiei illius, sed aequalis non erit; ne enim jaceamus in nobis, ut ita dicam, contemplationis penna nos sublevat, atque a nobis ad illum erigimur intuendum; raptique intentione cordis, et dulcedine contemplationis, aliquo modo a nobis imus in ipsum. Et jam hoc ipsum ire nostrum, minus est requiescere, et tamen sic ire, perfecte requiescere est; et perfecta ergo requies est, quia Deus cernitur, et tamen adaequanda non est requiei illius, qui non a se in alium transit ut quiescat. Est itaque requies, ut ita dicam, similis atque dissimilis, quia quod illius requies est, hoc nostra imitatur. Namque ut beati atque aeterni simus in aeternum, imitamur aeternum, et magna nobis est aeternitas, imitatio aeternitatis; nec exsortes sumus ejus quem imitari possimus, quia et videntes participamus, et participantes imitamur. Quae nimirum visio nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficitur, quando coaeterna Dei sapientia, quam modo per ora praedicantium quasi per decurrentia flumina sumimus, in ipso suo fonte bibimus.

CAP. XIV.-- Deus charitas est (I Joan. IV, 16). (Hom. 30 in Evang., num. 1.) Ipse namque Spiritus sanctus amor est. Unde et Joannes dicit: Deus charitas est (I Joan. IV, 8). Qui ergo mente integra Deum desiderat, profecto habet quem amat. Neque enim quisquam posset Deum diligere, si eum quem diligeret non haberet.

CAP. XV.-- Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 55.) Lex namque sub percussione ultionis populum tenuit, ut quisquis sub illa peccaret, protinus morte puniretur; nec plebs Israelitica ex amore Domino, sed ex timore serviebat. Nunquam vero impleri justitia per timorem potest, quia juxta Joannis vocem: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Et Paulus adoptivos filios consolatur, dicens: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba Pater (Rom. VIII, 15).

CAP. XVI.-- Omnis iniquitas peccatum est (I Joan. V, 17). (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 57.) Quamvis inter iniquitatem atque peccatum nihil distare perhibeat Joannes apostolus, qui ait, Iniquitas peccatum est (I Joan. III, 4), ipso tamen usu loquendi plus iniquitas quam peccatum sonat, et omnis se homo libere peccatorem fatetur, iniquum vero dicere nonnunquam erubescit. Inter scelera vero et delicta hoc distat, quod scelus etiam pondus peccati transit, delictum vero pondus peccati non transit, quia cum offerri sacrificium per legem jubetur, nimirum praecipitur sicut pro peccato, ita etiam pro delicto, et nonnunquam scelus in opere est, delictum vero plerumque in sola cogitatione. Unde et per Psalmistam dicitur: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 33)? Quia videlicet peccata operis tanto citius cognoscuntur, quanto exterius videntur; peccata vero cogitationis eo ad intelligendum difficilia sunt, quo invisibiliter perpetrantur.

CAP. XVII.-- Qui non diligit fratrem suum quem videt (I Joan. IV, 20). (In exposit. B. Job, lib. VII, num. 28.) Quia autem duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi, per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi Dei amor nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit: et tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejus dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia enim amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Dominus: Diliges proximum tuum, praemisit dicens: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI), ut scilicet in terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum quia amor Dei et proximi amore calescit, testatur Joannes qui increpat dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Quae tamen divina lectio per timorem nascitur, si in affectum crescendo permutatur.

CAP. XVIII.-- Et est peccatum ad mortem (I Joan. V, 16). (In exposit. B. Job, lib. XVI, num. 82.) Peccatum quippe usque ad inferos ducitur, quod ante finem vitae praesentis per correctionem ac poenitentiam non emendatur, de quo videlicet peccato per Joannem dicitur: Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget (I Joan. V, 16). Peccatum namque ad mortem est peccatum usque ad mortem, quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ejus venia frustra postulatur.

IN EPISTOLAM S. JOANNIS TERTIAM. CAPUT PRIMUM.-- Nos ergo debemus suscipere hujusmodi (III Joan. 8). (Homil. 20 in Evangel., num. 12.) De quibusdam peregrinantibus fratribus Gaio per Joannem dicitur: Pro nomine enim Christi profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis (III Joan. V. 8). Qui enim spiritalia dona habentibus temporalia subsidia tribuit, in ipsis donis spiritualibus cooperator existit. Nam cum pauci sunt qui spiritualia dona percipiunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites virtutibus pauperum inserunt, quod eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis solatiantur.

CAP. II.-- Is qui amat primatum gerere (III Joan. 8). (In exposit. Ezech. lib. I, hom. 9, num. 17.) Magna inquisitione res indiget, cum recti operis viam teneamus, utrum semper despicere derogantium verba debeamus, an certe aliquando compescere; de qua re sciendum quia linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere; ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant, corda innocentium corrumpant. Hinc est quod Joannes obtrectatoris sui linguam redarguit, dicens: Is qui amat primatum gerere in eis, Diotrepes, non recipit nos; propter hoc, si venero, commoneam ejus opera, quae facit, verbis malignis garriens in nos (III Joan. v. 9). Hinc Paulus iterum detrahentibus Corinthiis loquitur, dicens: Epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, sermo contemptibilis: hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per Epistolas absentes, tales et praesentes in opere (II Cor. X, 10).

IN EPISTOLAM S. JUDAE. CAPUT UNICUM.-- Jesus populum de terra Aegypti salvans (Jud. 5). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 35.) Hoc semper electi provident ut ante ad justitiam redeant, quam sese ira judicis inexstinguibiliter accendat; ne ultimo flagello deprehensi, simul eis finiatur vita cum culpa. Flagellum quippe tunc diluit culpam, cum mutaverit vitam. Nam cujus mores non mutat, non expiat actiones. Omnis ergo divina percussio, aut purgatio in nobis vitae praesentis est, aut initium poenae sequentis. Propter eos enim qui ex flagello proficiunt, dictum est: Qui fingis dolorem in praecepto (Psal. XCIII, 20); quia dum flagellatur iniquus, et corrigitur, audire praeceptum noluit, audit dolorem. Dolor ergo in praecepto fingitur ei qui a malis operibus, quasi praecepti vice dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella, et non liberant, dicitur: Percussisti eos nec doluerunt, attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). His flagella ab hac vita inchoant, et in aeterna percussione perdurant. Unde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit ab ira mea, et ardebit usque ad inferos deorsum (Deut. XXXII, 22). Quantum ad praesentem etenim percussionem spectat, recte dicitur: Ignis exarsit ab ira mea. Quantum vero ad aeternam damnationem, aperte mox subditur: Et ardebit usque ad inferos deorsum. Licet a quibusdam dici soleat illud quod scriptum est: Non judicat Deus bis in idipsum (Nahum I, 9): qui tamen hoc quod per prophetam de iniquis dicitur, non attendunt: Et duplici contritione contere eos (Jerem. XVII, 18). Et id quod alias scriptum est: Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit (Judae V). Quibus tamen si consensum praebemus quamlibet culpam bis ferri non posse, hoc ex peccato percussis, atque in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta, illic perficitur, ut in correptis unum flagellum sit quod temporaliter incipitur, sed in aeternis suppliciis consummatur; quatenus eis qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum.

LIBER SEPTIMUS. De Testimoniis in Apocalypsim S. Joannis Apostoli. CAPUT PRIMUM.-- Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia (Apoc. I, 4). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 13.) Arcturi nomine, qui in coeli axe constitutus septem stellarum radiis lucet, Ecclesia universalis exprimitur; quae in Joannis Apocalypsi (I, 12, 20) per septem Ecclesias septemque candelabra figuratur, quae bona in se septiformis gratiae Spiritus continet, claritate summae virtutis irradians, quasi ab axe veritatis lucet.

CAP. II.-- Item de eodem. (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num 18.) Septenario numero sanctae Ecclesiae universitas designatur. Unde Joannes in Apocalypsi (I, 4) septem Ecclesiis scribit, sed per eas quid aliud quam universalem intelligi Ecclesiam voluit? quia nimirum universalis Ecclesia ut plena septiformis gratiae Spiritu signaretur, Elisaeus super puerum mortuum septies inspirasse describitur (IV Reg. IV). Super exstinctum quippe populum Domimus veniens, quasi septies inspirat: quia ei dona Spiritus sancti septiformis gratiae misericorditer tribuit.

CAP. III.-- Angeli sunt septem Ecclesiarum (Apoc. I, 20). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 14.) Quia saepe Scriptura sacra praedicatores Ecclesiae pro eo quod gloriam regni coelestis annuntiant, angelorum solet nomine designare, possumus angelos etiam sanctos praedicatores accipere. Hinc est enim quod Joannes in Apocalypsi (I, 4) septem Ecclesiis scribens, angelis Ecclesiarum loquitur, id est praedicatoribus populorum. Hinc per prophetam ait: Et angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII, 7). Hinc rursum Malachias propheta loquitur, dicens: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7); hinc Paulus ait: Magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne, justificatum est in Spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria (I Tim. III, 6). Qui igitur dispensationis mysterium postquam apparuisse angelis dixit, Praedicatum est gentibus subdidit, profecto angelorum nomine praedicatores sanctos, id est veritatis nuntios, designavit.

CAP. IV.-- Habes illic tenentes doctrinam (Apoc. II, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 15.) Cain tempus Antichristi non novit, et tamen membrum Antichristi per meritum fuit (Genes. IV). Judas saevitiam persuasionis illius ignoravit, et tamen juri crudelitatis ejus avaritia suadente succubuit (Act. VIII). Simon divisus longe ab Antichristi temporibus exstitit, et tamen ejus sese superbiae miraculorum potentiam perverse appetendo conjunxit. Sic iniquum corpus suo capiti, sic membris membra junguntur, cum et cognitione se nesciunt, et tamen sibi actione copulantur. Neque enim Pergamus Balaam libros aut verba cognoverat, et tamen ejus nequitiam sequens voce supernae increpationis audiebat: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balach mittere scandalum coram filiis Israel; edere et fornicari (Apoc. II, 14). Thyatirae quoque Ecclesiam a Jesabel notitia et tempora et loca dividebant; sed quia eam par vitae reatus astrinxerat, inesse ei Jesabel dicitur, atque operibus perversis insistere, angelo attestante, qui ait: Habeo adversus te aliqua, quia permittis mulierem Jesabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari et manducare de idolothytis (Ibid., 20). Ecce quia reperiri potuerunt qui Jesabel vitam reproba actione secuti sunt, Jesabel illic inventa memoratur. Quia videlicet pravum corpus conjuncti mores unum faciunt: etiamsi hoc loca vel tempora scindunt. Unde fit ut in perversis suis imitatoribus, et iniquus quisque maneat qui jam praeteriit, et in suis operatoribus ipse iniquorum actor jam appareat qui necdum venit.

CAP. V.-- Quod nemo scit nisi qui accipit (Apoc. II, 17). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 4.) Videre quippe perfecte coaeternam Deo sapientiam, hoc est quod habere. Unde ad Joannem de munere vincentis dicitur: Dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit (Apoc. II, 17). In hac etenim vita scire quid vel videre possumus, etiam quod non accepimus: habere vero nomen novum in calculo inscriptum, est in aeterno praemio notitiam Dei humanis mentibus inusitatam, quam scire non potest nisi qui hanc etiam acceperit, habere.

CAP. VI.-- Esto vigilans, et confirma (Apoc. III, 2). (Regul. Pastoral. tert. part., admonit. 35.) Per Salomonem dicitur: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis (Prov. XVIII, 9). Quia videlicet qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. Hinc Sardis Ecclesiae ab angelo dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant; non enim invenio opera tua plena coram Deo (Apoc. III, 2). Quia igitur plena coram Deo ejus opera inventa non fuerant, moritura reliqua etiam quae erant gesta praedicabat. Si enim quod mortuum in nobis est, ad vitam non accenditur hoc etiam exstinguitur quod quasi adhuc vivum tenetur.

CAP. VII.-- Qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei (Apoc. III, 12). (In exposit. B. Job. lib. XVII, num. 42.) Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei (Apoc. III, 12). Nam quisquis in Dei opere recta intentione firmatur, columna in structura fabricae spiritualis erigitur, ut in hoc templo, quod est Ecclesia, positus, et utilitati sit et decori.

CAP. VIII.-- Utinam frigidus esses aut calidus (Apoc. III, 15). (Regul. Pastoral. tert. part., admonit. 35.) Utinam frigidus esses aut calidus; sed quia lepidus es, et nec frigidus nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15). Calidus quippe est qui bona studia arripit et consummat: frigidus vero est qui consummanda nec inchoat. Et sicut a frigore per teporem transitur ad calorem, ita a calore per teporem reditur ad frigus. Quisquis ergo amisso infidelitatis frigore vivit, sed nequaquam tepore superato excrescit ut ferveat, proculdubio calore desperato, dum noxio in tepore demoratur, agit ut frigescat. Sed sicut ante teporem frigus sub spe est, ita post frigus tepor in desperatione; qui enim adhuc in peccatis est, conversionis fiduciam non amittit: qui vero post conversionem tepuit, et spem quae esse potuit de frigore subtraxit. Aut calidus ergo quisque esse, aut frigidus quaeritur, ne tepidus evomatur: ut videlicet, aut necdum conversus adhuc de se conversionis spem praebeat, aut jam conversus in virtutibus inardescat, ne evomatur tepidus; quia a calore quem proposuit, torpore ad noxium frigus redit.

CAP. IX.-- Quia dicis quia dives sum (Apoc. III, 17) (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 6.) Voce angeli praedicatori Laodiciae dicitur: Dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis, pauper et nudus et caecus (Ibid., 17). Quasi divitem se asserit qui per arrogantiam sanctitatis extollitur, sed pauper, caecus et nudus arguitur. Pauper utique, quia virtutum divitias non habet; caecus, quia nec paupertatem quam patitur videt; nudus, quia primam stolam perdidit, sed pejus, quia se nec perdidisse cognoscit.

CAP. X.-- Suadeo tibi emere aurum (Apoc. III, 18). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 61.) Quid vero aurum nisi sapientiam appellat, de qua per Salomonem dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20)? Aurum nempe sapientiam vidit, quam thesaurum vocavit; quae et recte auri appellatione signatur, quia sicut aurum temporalia, ita sapientia bona aeterna meretur. Si aurum sapientia non esset, nequaquam Laodiciae Ecclesiae ab angelo diceretur: Suadeo tibi a me emere aurum ignitum (Apoc. III, 18). Aurum quippe emimus, cum accepturi sapientiam prius obedientiam praebemus, ad quem videlicet nos contractum bene quidam sapiens excitat, dicens: Concupiscens sapientiam serva mandata: et Dominus praebebit illam tibi (Eccli. I, 33).

CAP. XI.-- Et collyrio inunge oculos tuos (Apoc. III, 18). (Regul. Pastor. I part., cap. 11.) Per angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos ut videas (Apoc. III, 18). Collyrio quippe oculos ut videamus, inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine operationis adjuvamus.

CAP. XII.-- Qui vicerit, dabo ei sedere mecum (Apoc. III, 21). (In exposit. B. Job, lib. XXVI, num. 53.) Bene autem sancti viri Scripturae sacrae testimonio reges vocantur, quia praelati cunctis motibus carnis, modo luxuriae appetitum frenant, modo aestus avaritiae temperant, modo gloriam elationis inclinant, modo suggestiones livoris obruunt, modo ignem furoris exstinguunt. Reges ergo sunt, quia tentationum suarum motibus non consentiendo succumbere, sed regendo praeesse noverunt. Quia igitur ab hac potestate regiminis potestatem transeunt retributionis, dicatur recte: Reges in solio collocat in perpetuum (Job XXXVI, 7). Semetipsos enim regendo ad tempus fatigati sunt, sed in regni erectionis internae [ Al. aeternae] solio in perpetuo collocantur, et eo illic accipiunt alios digne judicare, quo hic nesciunt sibimetipsis nequiter parcere. Hinc enim alias dicitur: Donec justitia convertatur in judicium (Psal. XCIII, 15). Paulus de se suisque consortibus dicit: Ut nos efficeremur justitia in ipso (III Cor. V, 21). Justitia ergo in judicium vertitur, quia hi qui nunc juste atque irreprehensibiliter vivunt, tunc judicandi potentiam nanciscuntur. Hinc Laodiciae Ecclesiae Dominus dicit: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus (Apoc. III, 21). Vincens Dominus in throno cum Patre sedisse se asserit, quia post passionis certamina, post resurrectionis palmam clarius se omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit, eique se non disparem, calcato aculeo mortis, innotuit. Unde et Mariae necdum se credenti Patri similem dicit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Nobis enim in throno Filii sedere, est ex ejusdem Filii potestate judicare. Quia enim judicii principatum ex ejus virtute percipimus, velut in ejus throno residemus. Nec abhorret a vero quod alias super duodecim thronos sessuros testatur esse discipulos (Matth. XIX): hic vero in throno suo perhibet esse sessuros; per thronos quippe duodecim universale judicium, per thronum vero Filii, singulare culmen judiciariae potestatis ostenditur; hoc ergo duodecim thronis quod uno throno Filii designatur, quia videlicet universale judicium ex Mediatoris nostri interventione percipitur.

CAP. XIII.-- Et mittent coronas suas ante thronum (Apoc. IV, 10). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 20.) Sancti autem viri sciunt post primi parentis lapsum de corruptibili stirpe se editos, et non virtute propria, sed praeveniente superna gratia ad meliora se vota, vel opera commutatos; et quidquid sibi mali inesse cognoscunt, de mortali propagine sentiunt meritum: quidquid vero in se boni inspiciunt, immortalis gratiae cognoscunt donum; eique de accepto munere debitores fiunt, qui et puniendo dedit eis bonum velle quod noluerunt, et subsequendo concessit bonum posse quod volunt. Unde bene per Joannem dicitur: Adoraverunt viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas suas ante thronum Domini (Apoc. IV, 10). Coronas namque suas ante thronum mittere, est certaminum suorum victorias non sibi tribuere, sed auctori; ut ad illum referant gloriam laudis, a quo se sciunt vires accepisse certaminis.

CAP. XIV.-- Vidi subter altare animas interfectorum (Apoc. VI, 9.) (In exposit. B. Job, lib. II, num. 11.) In Joannis Apocalypsi dicitur: Vidi subter altare animas interfectorum propter Verbum Dei, et propter testimonium Jesu quod habebant; et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Ubi illico adjungitur: Datae sunt illis singulae stolae albae. Et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum (Apoc. VI, 9, sqq). Quid est animas vindictae petitionem dicere, nisi diem extremi judicii, et resurrectionem exstinctorum corporum desiderare. Magnus quippe earum clamor magnum est desiderium, tanto enim quisque minus clamat, quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures incircumscripti spiritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Animarum igitur verba ipsa sunt desideria. Nam si desiderium sermo non esset, Propheta non diceret: Desideria cordis eorum audiet auris tua (Psal. IX, 17). Sed cum aliter moneri soleat mens quae petit, aliter quae petitur, et sanctorum animae ita in interni secreti sinu Deo inhaereant, ut inhaerendo requiescant, quomodo dicuntur petere quas ab interna voluntate constat nullatenus discrepare? Quomodo dicuntur petere quas et voluntatem Dei certum est, et ea quae futura sunt non ignorare? Sed in ipso positae, aliquid ab ipso petere dicuntur, non quod quidquam desiderent quod ab ejus voluntate quem cernunt discordat, sed quo mente ardentius inhaerent, eo etiam de ipso ergo accipiunt ut ab ipso petant quod eum facere veile noverant. De ipso bibunt quod ab ipso sitiunt, et modo nobis adhuc incomprehensibili in hoc quod petendo esuriunt, praesciendo satiantur. Discordarent ergo a voluntate Conditoris, si quae eum vident velle non peterent, eique minus inhaererent, si voluntatem ejus desiderio pigriori pulsarent. Quibus responsum Divinitatis dicitur: Requiescite tempus adhuc modicum, donec compleatur numerus conservorum et fratrum vestrorum. Desiderantibus animabus, requiescite adhuc modicum dicere, est inter ardorem desiderii ex ipsa praescientia solatium consolationis aspirare: ut animarum vox sit, hoc quod amantes desiderant, et respondentis Dei sermo sit hoc quod eas retributionis certitudine inter desideria confirmat. Respondere ergo ejus, est ut collectionem fratrum exspectare debeant, eorum mentibus libenter exspectandi moras infundere; ut cum carnis resurrectionem appetunt, etiam ex colligendorum fratrum augmento gratulentur.

CAP. XV.-- Et datae sunt illis singulae stolae (Apoc. VI, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 25.) Sanctae Ecclesiae in fine suo duplum recipere, est in singulis nobis, et de beatitudine animae, et de carnis incorruptione gaudere. Hinc est enim quod per prophetam de electis dicitur: In terra sua duplicia possidebunt (Isa. LXI, 7). Hinc est quod Joannes apostolus de sanctis finem mundi quaerentibus dicit: Datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est eis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec compleretur numerus conservorum et fratrum eorum (Apoc. VI, 11). Ante resurrectionem sancti singulas stolas accipiunt, quia sola animarum beatitudine perfruuntur; in fine autem mundi binas habituri sunt, quia cum mentis beatitudine etiam carnis gloriam possidebunt.

CAP. XVI.-- Et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus (Apoc. VI, 12). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 8.) Aliquando in sacro eloquio solis nomine praedicatorum claritas designatur. Sic per Joannem dicitur: Factus est sol ut saccus cicilinus (Apoc. VI, 12). In extremo quippe tempore sol quasi cilicinus saccus ostenditur, quia fulgens vita praedicantium ante reproborum oculos aspera et despecta monstratur.

CAP. XVII.-- Amicti stolis albis et palmae (Apoc. VII, 9.) (Homil. 5, lib. II, in Ezechiel., num. 22.) Quid per palmas nisi praemia victoriae designantur: ipsae quippe dari vincentibus solent. Unde de his quoque qui in certamine martyrii antiquum hostem vicerant, etiam victores in patria gaudebant, scriptum est: Palmae in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes: Salus Deo nostro qui sedet super thronum, et Agno (Apoc. VII, 7, 9, 10); palmas quippe in manibus habere est victorias in operatione tenuisse, cujus operationis palma ibi retribuitur, ubi jam sine certamine gaudetur.

CAP. XVIII.-- Factum est silentium in coelo (Apoc. VIII, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 52.) Bene conversantibus primum solitudo mentis tribuitur, ut exsurgentem intrinsecus strepitum terrenorum desideriorum premant, ut ebullientes ad infima curas cordis, per superni gratiam restringant amoris, omnesque motus importune se offerentium levium cogitationum, quasi quasdam circumvolantes muscas ab oculis mentis abigant manu gravitatis, et quoddam sibi cum Domino intra se secretum quaerant, ubi cum illo, exteriore cessante strepitu, per interna desideria silenter loquantur. (Num. 53.) De hoc secreto cordis alias dictum est: Factum est silentium in coelo quasi media hora (Apoc. VIII, 1). Coelum quippe Ecclesia electorum vocatur; quae ad sublimia, dum per sublevationem contemplationis intendit, surgentes ab infimis cogitationum tumultus premit, atque intra se Deo quoddam silentium facit: quod quidem silentium contemplationis, quia in hac vita non potest esse perfectum, factum media hora dicitur. Nolenti quippe animo cogitationum tumultuosi se strepitus ingerunt, etiam sublimibus intentum rursum ad respicienda terrena cordis oculum violenter trahunt. Unde scriptum est: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Bene ergo factum hoc silentium, non integra, sed media hora describitur, quia hic contemplatio nequaquam perficitur, quamvis ardenter inchoetur.

CAP. XIX.-- Item de eodem. (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 2, num. 14.) Factum est silentium quasi hora media (Ibid). Coelum quippe est anima justi, sicut per prophetam Dominus dicit: Coelum mihi sedes est (Isa. LXI, 1); Et, Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Cum ergo quies contemplativae vitae agitur in mente, silentium fit in coelo, quia terrenorum actuum strepitus quiescit a cogitatione, ut ad secretum intimum aurem animus apponat. Sed quia haec quies mentis esse in hac vita perfecta non potest, nequaquam hora integra factum in coelo silentium dicitur, sed quasi media, ut neque ipsa media plane sentiatur, cum praemittitur quasi: quia mox ut se animus sublevare coeperit, et quietis intimae lumine perfundi, redeunte citius cogitationum strepitu, de semetipso confunditur, et confusus caecatur.

CAP. XX.-- Potestas enim equorum in ore eorum (Apoc. IX, 19). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 48.) Quale itaque illud persecutionis tempus apparebit, quando ad pervertendam fidelium pietatem alii verbis saeviunt, alii gladiis; quia quod eis ab aliis verbis blandientibus dicitur, hoc ab aliis gladiis ferientibus imperatur? Quae utrorumque actio, id est potentium atque loquentium, in Joannis Apocalypsi brevi est sententia comprehensa, qua dicitur: Potestas equorum in ore, et in caudis eorum erat (Apoc. IX, 19). In ore namque doctorum scientia, in caudis vero saecularium potentia figuratur. Per caudam quippe quae retro est, hujus saeculi postponenda temporalitas designatur, de qua Paulus apostolus dicit: Unum autem quae retro sunt oblitus, ad ea quae ante sunt extensus (Philip. III, 13). Retro est enim omne quod transit, ante vero est omne quod veniens permanet. Istis vero equis, id est praedicatoribus ubique carnali impulsu currentibus, in ore et in cauda potestas est, quia ipsi quidem perversa suadendo praedicant, sed temporalibus potestatibus fulti, per ea quae se retro sunt exsultant. Et quia ipsi apparere despicabiles queunt, ab iniquis auditoribus suis per eos sibi reverentiam exigunt quorum patrociniis fulciuntur.

CAP. XXI.-- Signa quae locuta sunt septem tonitrua (Apoc. X, 4). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 15.) Urgente etenim fine mundi superna scientia proficit, et largius cum tempore excrescit; hinc namque per Danielem dicitur: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 4). Hinc Joanni in priori parte revelationis angelus dicit: Signa quae locuta sunt septem tonitrua (Apoc. X, 4). Cui tamen ejusdem revelationis termino praecipit, dicens: Ne signaveris verba prophetiae hujus libri (Apoc. XXII, 10). Pars quippe revelationis anterior signari praecipitur, terminus prohibetur, quia quidquid in sanctae Ecclesiae initiis latuit finis quotidie ostendit.

CAP. XXII.-- Atrium autem quod foris templum ejice (Apoc. XI, 2). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 16.) In Apocalypsi scriptum est: Atrium quod foris templum, ejice foras, ne metiaris eum (Apoc. XI, 2). Quid enim atrium aliud quam latitudinem significat vitae praesentis? Et recte foris templum sunt, qui per atrium designantur; atque ideo metiendi non sunt, quia angusta porta est quae ducit ad vitam, et latitudo vitae pravorum non admittitur ad mensuras et regulas electorum.

CAP. XXIII.-- Hi sunt duae olivae et duo candelabra (Apoc. XI, 4). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 3.) Duo illi eximii praedicatores dilata morte subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur; de quibus per Joannem dicitur: Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae astantes (Apoc. II, 4). Quorum unum in Evangelio per semetipsam Veritas pollicetur, dicens: Elias venturus est, et restituet omnia (Matth. XVII, 11).

CAP. XXIV.-- Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus (Apoc. XII, 2). (In exposit B. Job, lib. XXXIV, num. 25.) Cum figurate sol ponitur, aliquando Dominus, aliquando persecutio, aliquando de re qualibet manifestae visionis ostensio, aliquando autem intelligentia sapientium designatur. Per solem quippe Dominus figuratur, sicut libro Sapientiae perhibetur quod omnes impii in extremi die judicii cognita sua damnatione dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis, et sol non ortus est nobis (Sap. V, 6). Ac si aperte dicant: Interni in nobis luminis radius non refulsit. Unde et Joannes ait: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus (Apoc. XII, 2). In sole enim illustratio veritatis, in luna autem quae menstruis suppletionibus deficit, mutabilitas temporalitatis accipitur; sancta autem Ecclesia quia superni luminis splendore protegitur, quasi sole vestitur; quia vero cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibus premit.

CAP. XXV.-- Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum (Apoc. XII, 4). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 17.) Stellarum nomine aliquando sanctorum justitia quae in hujus vitae tenebris lucet, aliquando vero hypocritarum fictio demonstratur; quia bona quae faciunt, ad percipiendas laudes hominibus ostendunt. Si enim recte viventes stellae non essent, nequaquam Paulus discipulis diceret: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15). Rursum si inter eos qui recta agere videntur, quidam de actione sua retributionem favoris humani non quaererent, nequaquam stellas Joannes ruere a coelestibus videret, dicens: Misit draco caudam, et traxit tertiam partem stellarum (Apoc. XII, 4). Draconis enim cauda stellarum pars trahitur, quia extrema persuasione Antichristi quidam qui videntur lucere, rapientur. Stellas namque in terram trahere, est eos qui videntur studio vitae coelestis inhaerere, ex amore terreno iniquitate aperti erroris involvere.

CAP. XXVI.-- Item de eodem. (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 25.) De hac cauda Behemot istius sub draconis specie per Joannem dicitur: Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli; et misit eas in terram (Ibid.). Coelum namque est Ecclesia, quae in hac nocte vitae praesentis, dum in se innumeras sanctorum virtutes continet, radiantibus desuper sideribus fulget, sed draconis cauda in terram stellas dejicit: quia illa Satanae extremitas per audaciam assumpti hominis erecta, quosdam quos velut electos Dei in Ecclesia invenit, obtinendo reprobos ostendit. Stellas de coelo in terram cadere, est relicta nonnullos spe coelestium, illo duce ad ambitum gloriae saecularis inhiare.

CAP. XXVII.-- Michael et angeli ejus praeliabantur (Apoc. XII, 7). (Homil. 34 in Evang., num. 9.) Michael namque, quis sicut Deus. Et quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur, ut ex ipso actu et nomine detur intelligi, quia nullus potest facere quod facere praevalet Deus. Unde et ille antiquus hostis qui esse Deo per superbiam similis concupivit, dicens: In coelum ascendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13). Dum in fine mundi in sua virtute relinquitur extremo supplicio perimendus, cum Michaele archangelo praeliaturus esse perhibetur; sicut per Joannem dicitur: Factum est praelium cum Michaele archangelo (Apoc. XII, 7); ut qui se ad Dei similitudinem superbus extulerat, per Michaelem peremptus discat quia ad Dei similitudinem per superbiam nullus exsurgat.

CAP. XXVIII.-- Quia projectus est accusator (Apoc. XII, 10). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 15.) Astutus quippe adversarius cum semen vestrum inter prospera bene egisse considerat, reprobare apud judicem per adversa festinat. Unde recte in Apocalypsi voce angelica dicitur: Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte (Apoc. XII, 10). Scriptura autem sacra saepe diem pro prosperis, noctem autem pro adversis ponere consuevit. In die ergo et nocte accusare non desinit, quia modo nos in prosperis, modo in adversis accusabiles ostendere contendit. In die accusat, cum prosperis male nos uti instruat. In nocte accusat, cum in adversis non habere patientiam demonstrat.

CAP. XXIX.-- Et vidi aliam bestiam ascendentem (Apoc. XIII, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 59.) Vidi aliam bestiam ascendentem de terra habentem cornua duo, similia agni; et loquebatur ut draco (Apoc. XIII, 11). Priorem quippe bestiam, id est Antichristum superiore jam descriptione narraverat: post quem etiam haec alia bestia ascendisse dicitur, quia post eum multitudo praedicatorum illius ex terrena potestate gloriatur. De terra quippe ascendere, est de terrena gloria superbire. Quae habet duo cornua agni similia, quia per hypocrisim sanctitatis, eam quam in se veraciter Dominus habuit singularem, sibi inesse et sapientiam mentitur et vitam. Sed quia sub agni specie auditoribus reprobis serpentinum virus infunditur, recte illic subditur: Et loquebatur ut draco. Ista ergo bestia, id est praedicantium multitudo, si aperte ut draco loqueretur, agno similis non appareret, sed assumit agni speciem ut draconis exerceat operationem.

CAP. XXX.-- Vae terrae et mari quia descendit (Apoc. XII, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 1.) Mundi tempus dum venientibus annis augetur, crebrescentibus malis afficitur; et unde aetatis augmentum percipit, inde salutis dispendium sentit. Tribulationes namque cum temporibus crescunt, et eo detrimenta vitae debilior tolerat, quo quasi ad vitam provectior durat; totis enim contra illum antiquus hostis viribus solvitur, qui quamvis jam nunc interiit, pro eo quod supernae conditionis beatitudinem amisit; tunc tamen plenius exstinguitur, quando et a tentandi licentia abstractus, exterius incendiis religatur. Unde et extrema mundi atrocius tentaturus aggreditur: quia tanto fit ferventior ad saevitiam, quanto se viciniorem sentit ad poenam. Considerat quippe quod juxta sit ut licentiam nequissimae libertatis amittat, et quantum brevitate temporis angustatur, tantum multiplicitate crudelitatis expanditur; sicut de illo voce angelica ad Joannem dicitur: Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet (Apoc. XII, 12). Tunc ergo in magnae irae furorem se dilatat, ne qui in beatitudine stare non potuit, in damnationis suae foveam cum paucis ruat. Tunc quidquid nequiter valuerit, callidius exquirit. Tunc cervicem superbiae altius erigit, et per damnatum illum quem gestat hominem, omne quod temporaliter praevalet, nequiter ostendit.

CAP. XXXI.-- Ut etiam ignem faceret de coelo descendere (Apoc. XIII, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 62.) Velut enim olla fervens est unaquaeque tunc anima, cogitationum suarum impetus quasi spumas undarum ardentium sustinens, quas et ignis zeli commovet, et ipsa temporalis oppressio in ore ollae intrinsecus clausas tenet. Unde Joannes quoque, cum hujus bestiae signa narraret, adjunxit: Ita ut ignem faceret de coelo descendere (Apoc. XIII, 13). Ignem quippe descendere, est de coelestibus electorum animas sancti zeli flammas emanare.

CAP. XXXII.-- Hi sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4). (Regul. Pastoral. III, part., admonit. 29.) Per Joannem dicitur: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt: qui sequuntur Agnum quocunque abierit (Apoc. XIV, 4). Et quod, Canticum cuntant quod nemo possit dicere, nisi illa centum quadraginta et quatuor millia. Singulariter quippe canticum Agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de carnis incorruptione gaudere: quod tamen caeteri electi canticum audire possunt, licet dicere nequeant: quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant.

CAP. XXXIII.-- Habentem in manu sua falcem (Apoc. XIV, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 21.) Vidi, et ecce nubes candida; et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam (Apoc. XIV, 14). Potestas enim divini judicii, quia undique stringit, circulus dicitur. Et quia intra se omnia incidendo complectitur, falcis appellatione signatur. In falce enim quidquid inciditur, quaquaversum flectitur, intus cadet. Et quia potestas superni judicii nullatenus evitatur (intra ipsam quippe sumus, quolibet fugere conemur), recte cum venturus judex ostenditur, falcem tenere perhibetur: quia cum potenter ad omnia obviat, incidendo circumdat. Esse se intra judicis falcem vidit Propheta, cum diceret: Si ascendero in coelum tu illic es; si descendero ad infernum, ades: si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremo maris. Etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 8, 9, 10). Intra quamdam esse falcem se vidit, cum ex nullo sibi loco petere fugae auditum posse cognovit, dicens: Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus (Psal. LXXIV, 7), subaudis patet via fugiendi. Atque mox ipsam supernae potentiae omnimodam comprehensionem subdens, ait: Quoniam Deus judex est. Ac si diceret: Fugiendi via undique deest, quia ille judicat qui ubique es.

CAP. XXXIV.-- Et praecinctum circa pectora zona (Apoc. XXI, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 26.) Auri nomine splendor supernae civitatis accipitur, sicut hanc Joannes se vidisse testatur, dicens: Ipsa civitas aurum mundum simile vitro mundo (Apoc. XXI, 18). Aurum namque ex quo illa constat, simile vitro dicitur, ut et per aurum clara, et per vitrum perspicua designetur. Auri rursus nomine charitas intimatur, sicut angelum quem sibi loqui idem Joannes aspexit, ad mamillas zona aurea cinctum vidit (Apoc. XV, 6): quia nimirum supernorum civium pectora, dum poenali jam nequaquam timori subjecta sunt, atque a se vicissim nulla scissione solvuntur, ex sola se charitate constringunt. Zonam quippe auream circa mamillas habere, est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius jam amoris vincula restringere.

CAP. XXXV.-- Et quartus effudit phialam suam (Apoc. XVI, 8). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 25.) Solis nomine sapientia intellectus exprimitur, sicut in Apocalypsi scriptum est: Quartus angelus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines, et igni (Apoc. XVI, 8). Phialam videlicet in solem effundere, est percussionis supplicia viris sapientiae splendore fulgentibus irrogare. Et datum est illi ut afficeret homines aestu et igni; quia dum sapientes viri cruciatibus victi male agendi errore tanguntur, illorum exemplo persuasi infirmi quique, temporalibus desideriis inardescunt; ruinae namque fortium augmentum praestant perditionibus infirmorum. Quia sole acumen sapientium designatur, per comparationem quoque a Salomone dicitur: Sapiens ut sol permanet, stultus ut luna mutabitur (Eccl. XXVII, 12). Hoc ergo loco quid per solis radium nisi acumina sapientium demonstrantur, qui in sancta Ecclesia per acumina sapientiae quasi radios videbantur lucis aspergere, et per auctoritatem rectitudinis resplendere?

CAP. XXXVI.-- Beatus qui vigilat et custodit (Apoc. XVI, 15). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 81.) Si enim apud Deum nostra nos opera quasi vestimenta non tegerent, nequaquam voce angelica diceretur: Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus (Apoc. XVI, 15). Turpitudo enim nostra tunc cernitur, cum vita reprehensibilis ante justorum oculos, in judicio nequaquam subsequentis boni operis tegmine velatur.

CAP. XXXVII.-- Item de eodem. (In exposit. B. Job, lib. XVI, num. 63.) Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Unde cuidam dicitur: Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet (Apoc. XVI, 15).

CAP. XXXVIII.-- Aquas quas vidisti, ubi meretrix (Apoc. XVII, 15). (Hom. 8 in Ezechiel., num. 1.) Solent in sacro eloquio per aquas populi designari. Unde per Joannem dicitur: Aquae vero sunt populi. Idcirco autem aquis populus designatur, quia et in vita sonum habet ex tumultu carnis, et quotidie defluit ex decursu mortalitatis.

CAP. XXXIX.-- Beati qui ad coenam nuptiarum vocati sunt (Apoc. XIX, 9). (Homil. 6 in Evang., num. 24.) De hoc ergo extremo convivio alias per Joannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptiarum vocati sunt (Apoc. XIX, 9). Idcirco enim non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo finito praesentis vitae tempore ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad Agni prandium, sed ad coenam vocantur.

CAP. XL.-- Vide ne feceris, conservus tuus sum (Apoc. XIX, 10). (Homil. 8 in Evang., num. 2.) Loth vel Josue angelos adorant, nec tamen adorare prohibentur. Joannes in Apocalypsi adorare angelum voluit, sed tamen idem hunc angelus adorare ne se debeat, compescit, dicens: Vide ne feceris, conservus tuus sum et fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10). Quid est quod ante Redemptoris adventum angeli ab hominibus adorantur et tacent; postmodum vero adorari refugiunt, nisi quod naturam nostram prius quam despexerant, postquam hanc super se assumptam conspiciunt, substratam sibi videre pertimescunt? Nec jam sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se, videlicet in coeli Rege venerantur. Nec habere dedignantur hominem socium, qui super se adorant hominem Deum.

CAP. XLI.-- Et exercitus qui sunt in coelo (Apoc. XIX, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 27.) Equus quippe est unicuique sanctae animae corpus suum, quod videlicet novit et ab illicitis continentiae freno restringere, et rursum charitatis impulsu in exercitatione boni operis relaxare. Unde et Joannes apostolus in Apocalypsi Dominum contemplatus, ait: Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis (Apoc. XIX, 14). Multitudinem sanctorum quae in hoc martyrii bello sudaverat, recte exercitum vocat. Qui idcirco in equis albis sedere referuntur, quia nimirum eorum corpora et luce justitiae et castimoniae candore claruerunt.

CAP. XLII.-- Et habet in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum (Apoc. XIX, 16). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 1, num. 9.) Per Joannem dicitur: Habebat in vestimento et in femore suo scriptum, Rex regum, et Dominus dominantium (Apoc. XIX, 16). Quid enim ejus vestimentum est atque aliud ipse. Nam nostrum quoque vestimentum caro dicitur, sed tamen ipsi nos sumus caro qua vestimur; hoc autem vestimentum illius longe ante Isaias aspiciens per crucem passionis sanguine cruentatum dixit: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua quasi calcantium in torculari (Isa. LXIII, 2)? Cui ipse respondit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum (Ibid. v. 8). Solus enim torcular in quo calcatus est calcavit, qui sua potentia eam quam pertulit passionem vicit. Nam qui usque ad mortem crucis passus est, de morte cum gloria surrexit. Bene autem dicitur: Et de gentibus non est vir mecum, quia hi pro quibus pati venerat, passionis ejus esse participes debebant; qui pro eo quod illo tempore necdum crediderant, de ipsis in passione queritur, quorum vita in illa passione quaerebatur. Per femur vero propagatio carnis est. Quia ergo per propaginem generis humani, sicut generationum ordines Matthaeo vel Luca narrantibus describuntur, in hunc mundum venit ex Virgine, et per incarnationis suae mysterium, quia Rex esset et Dominus, cunctis ubique gentibus indicavit, in vestimento et in femore scriptum habuit: Rex regum et Dominus dominantium. Unde enim in mundo innotuit, ibi de se lectionis sententiam infixit.

CAP. XLIII.-- Et ligavit per annos mille (Apoc. XX, 2). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 16.) Hunc Leviathan electi angelorum spiritus nunc in puteo abyssi clausum premunt. Unde scriptum est: Vidi angelum descendentem de coelo habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. Et apprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum (Apoc. XX, 1, 2). Quem tamen in mundi fine ad apertiora certamina revocant, et totum contra nos in suis viribus relaxant. Unde illic rursum scriptum est: Cum completi fuerint mille anni, solvetur Satanas (Ibid. v. 7). Ille enim apostata angelus, qui ita conditus fuerat ut angelorum caeteris legionibus emineret, ita superbiendo succubuit, ut nunc stantium angelorum ditioni substratus sit; quatenus vel nunc ad utilitatem nostram eis ministrantibus religatus lateat, ut ad probationem nostram eis relaxantibus totis se suis contra nos viribus solutus exerceat.

CAP. XLIV.-- Item de eodem. (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 67.) Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua: et apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas; et ligavit eum per annos mille, et misit in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni (Apoc. XX, 1). Millenario enim numero non quantitatem temporis sed universitatem qua regnat Ecclesia designat. Antiquus autem serpens ligatus catena in abyssum mittitur; quia religatus a bonorum cordibus apud reproborum mentes reclusus, eis atrocius dominatur. Qui paulo post quoque de puteo abyssi educi describitur, quia de iniquorum cordibus, nunc occulte saevientibus, tunc accepta contra Ecclesiam potestate in vim apertae persecutionis erumpit.

CAP. XLV.-- Item de eodem. (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 22.) Sicut enim cedrus arbusta caetera in altum crescendo deserit, ita tunc Antichristus mundi gloriam temporaliter obtinens, mensuras hominum, et honoris culmine, et signorum potestate transcendit. Spiritus quippe in illo est qui in sublimibus conditus potentiam naturae suae non perdidit, vel dejectus. Cujus idcirco virtus nunc minime ostenditur, quia dispensatione divinae fortitudinis ligatur. Unde per Joannem dicitur: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu ejus, et apprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas; et ligavit eum per annos mille, et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum (Ibid.). Ligatus quippe in abyssum perhibetur, quia retrusus in pravorum cordibus, potentia divinae dispensationis astringitur, ne in quantum praevalet, effrenetur; ut quamvis per eos occulte saeviat, ad violentas tamen rapinas superbiae non erumpat. Sed illic quomodo in mundi fine sit solvendus intimatur, cum dicitur: Et postquam fuerint consummati mille anni, solvetur Satan de carcere suo, et exibit et seducet gentes (Ibid. v. 7). Millenario namque numero, pro perfectione sua, universum hoc quantumlibet sit sanctae Ecclesiae tempus exprimitur. Quo peracto antiquus hostis suis viribus traditus, pauco quidem in tempore, sed in multa contra nos virtute laxatur.

CAP. XLVI.-- Beatus et sanctus qui habet partem (Apoc. XX, 6). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 19.) Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima (Apoc. XX, 6). Quia ille post in carne feliciter resurgit qui in hac vita positus a mentis suae morte surrexit.

CAP. XLVII.-- Et libri aperti sunt, et alius (Apoc. XX, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 15 et 16.) Qui plenissime intelligere appetit qualis est, tales nimirum debet conspicere qualis non est; ut ex bonorum forma metiatur, quanto ipse deserto bono deformis est. Ex his quippe quibus plenissime bona adsunt, perpendit recte quae sibi minus sunt, atque in illorum pulchritudine conspicit foeditatem suam, quam in seipso et potest perpeti, et sentire non potest. Lucem namque debet conspicere, qui vult de tenebris judicare; ut in illa videat quid de tenebris aestimat per quas videre praepeditur. Peccator namque incognita vita justorum si semetipsum conspicit, peccatorem se nullatenus comprehendit. Videre enim se non potest, quia fulgorem lucis nesciens, cum semetipsum conspicit, quid aliud quam tenebras attendit? Justorum ergo debemus vitam conspicere, ut subtiliter deprehendamus nostram. Illorum videlicet species quasi quaedam forma nobis imitanda proponitur. Viva lectio est vita bonorum. Unde et non immerito iidem justi in sacro eloquio libri nominantur, sicut scriptum est: Libri sunt aperti, et alius liber apertus est, qui est vitae: et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris (Apoc. XX, 12). Liber namque vitae est ipsa visio advenientis judicis, in quo quasi scriptum est omne mandatum, quia quisquis eum viderit, mox teste conscientia quidquid non fecit, intelligit. Libri etiam aperti referuntur, quia justorum tunc vita conspicitur, in quibus mandata coelestia opere impressa cernuntur, et judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, quia in ostensa vita justorum, quasi in expansione librorum legunt bonum quod ipsi agere noluerunt, atque ex eorum qui fecerunt comparatione denuntiantur. Ne ergo unusquisque tunc videns eos, quod non fecit defleat, nunc in eis quod imitetur attendat.

CAP. XLVIII.-- Et vidi coelum novum et terram (Apoc. XXI, 1). (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 11.) Terra et coelum, vel qualiter transeat, vel qualiter maneat distinguamus. Utraque namque haec per eam quam nunc habent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine fine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31). Hinc per semetipsam Veritas dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35). Hinc ad Joannem angelica voce perhibetur: Erit coelum novum et terra nova (Apoc. XXI, 1); quae quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra, et transit, et erit, quia et ab ea quam nunc habet specie per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea et mutabuntur (Psal. CI, 27). Quam quidem ultimam commutationem suam ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, vernali humore viridescit. Coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurna claritate renovatur. Hinc ergo, hinc fidelis quisque colligat, et interire haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue velut ex defectu reparari.

CAP. XLIX.-- Habens portas duodecim, et in portis (Apoc. XXI, 12). (In exposit. Ezech. lib. II, hom. 2, num. 3.) Potest etiam portae nomine unusquisque praedicator intelligi, quia quisquis nobis januam regni coelestis ore suo aperit, porta est. Unde et duodecim portae, vel in Joannis Apocalypsi, vel in extremo hujus prophetiae visione describuntur.

CAP. L.-- Mensura hominis quae est angeli (Apoc. XXI, 17). (Ibid., lib. II, hom. 2, num. 15.) Humilitas hominum quandoque ad aequalitatem perducitur angelorum. Unde scriptum est: Neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo (Matth. XXII, 30). Et unde per Joannem dicitur: Mensura hominis quae est angeli (Apoc. XXI, 17). Quia usque ad illam altitudinem gloriae homo perducitur, in qua solidatos se angeli laetantur.

CAP. LI.-- Ipsa vero civitas aurum mundum (Apoc. XXI, 17). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 77.) Auri namque metallum novimus potiori metallis omnibus claritate fulgere. Vitri vero naturae est ut, extrinsecus visum, pura intrinsecus perspicuitate perluceat. In alio metallo quidquid intrinsecus continetur, absconditur: in vitro vero quilibet liquor qualis continetur interius, talis exterius demonstratur, atque ut ita dixerim, omnis liquor in vitreo vasculo clausus patet. Quid ergo aliud in auro vel vitro accipimus, nisi illam supernam patriam, illorum beatorum civium societatem quorum corda sibi invicem, et claritate fulgent, et puritate translucent, quam Joannes in Apocalypsi conspexerat, cum dicebat: Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide; ipsa vero civitas auro mundo simili vitro mundo (Apoc. XXI, 18)? Quia enim sancti omnes summa in ea beatitudinis claritate fulgebunt, instructa auro dicitur: et quoniam ipsa illorum claritas vicissim in alternis cordibus patet, et dum uniuscujusque vultus attenditur, simul et conscientia penetratur: hoc ipsum aurum vitro mundo simile esse memoratur, Ibi quippe uniuscujusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, sed patebit animus, patebit corporalibus oculis ipsa etiam corporis harmonia, sicque unusquisque tunc erit conspicabilis alteri, sicut nunc esse non potest conspicabilis sibi.

CAP. LII.-- Stella splendida et matutina (Apoc. XXII, 16). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 75.) Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Galat. IV, 4). Qui natus ex Virgine velut lucifer inter tenebras nostrae actionis apparuit, qui fugata obscuritate peccati aeternum nobis mane nuntiavit, luciferum se innotuit, quia diluculo ex morte surrexit, et fulgore sui luminis mortalitatis nostrae tetram caliginem pressit. Qui bene per Joannem dicitur, Stella splendida et matutina (Apoc. XXII, 16). Vivus quippe post mortem apparens matutina nobis stella factus est; quia dum in semetipso exemplum nobis resurrectionis praebuit, quae lux sequatur indicavit.

CAP. LIII.-- Et qui audit, dicat: Veni (Apoc. XXII, 17). (In exposit. Ezech., lib. II, hom. 2, num. 4.) Quisquis spiritalia videndo proficit, oportet ut haec loquendo etiam aliis propinet. Videt quippe ut annuntiet, qui in eo quod in se profecerit, etiam praedicando de profectu proximi curam gerit. Unde et alibi scriptum est: Qui audit dicat: veni (Apoc. XXII, 17). Cum enim jam vox vocantis Dei efficitur in corde, necesse est ut proximo per praedicationis officium erumpat in vocem, et idcirco alium vocet, quia ipse jam vocatus est.

CAP. LIV.-- Item de eodem. (Homil. 6 in Evangel., num. 6.) In quantum vos profecisse pensatis, etiam alios trahite; in via Dei habere socios desiderate. Si quis vestrum, fratres, ad forum vel fortasse ad balneum pergit, quem otiosum esse considerat, ut secum veniat, invitat. Ipsa terrena actio vos vestra conveniat; et si ad Deum tenditis, curate ne ad eum soli veniatis. Hinc scriptum est: Qui audit, dicat: veni (Ibid.) Ut qui jam in corde vocem superni amoris acceperit, foras etiam proximis vocem exhortationis reddat.

CAP. LV.-- Item de eodem. (Regulae Pastoral. part. III, admonit. 26.) Voce angelica Joannes admonet, cum dicit: Qui audit, dicat: veni (Ibid.); ut nimirum cui se vox interna insinuat, illuc etiam clamando alios, quo ipse rapitur, trahat; ne clausas fores etiam vocatus inveniat, si vocanti vacuus appropinquat.

LIBER OCTAVUS De Testimoniis in S. Pauli Epistolas. IN EPISTOLAM AD ROMANOS CAPUT PRIMUM.-- An ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? (Rom. II, 4.) (In exposit. B. Job. lib. XVII, num. 8.) Quisquis delinquit et vivit, idcirco hunc divina dispensatio in iniquitate tolerat, ut ab iniquitate compescat: sed qui diutius toleratur, nec tamen ab iniquitate compescitur, munus quidem supernae patientiae percipit, sed reatus sui vinculis ex ipso se munere arctius astringit. Nam quia accepta poenitentiae tempora vertit ad culpam, districtus in ultimis judex impensa argumenta misericordiae convertit ad poenam. Hinc namque per Paulum dicitur: An ignoras, quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5).

CAP. II.-- Induravit Dominus cor Pharaonis (Rom. IX, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 60.) Semetipsum Dominus indurare perhibet, non quo pravorum mentes ipse ad culpam format, sed quo a culpa non liberat, sicut scriptum est: Ego obdurabo cor Pharaonis (Rom. IX, 18). Quod quia misericorditer emollire noluit, profecto districte se obdurare nuntiavit.

CAP. III.-- Gentes autem super misericordia honorare (Rom. XV, 9). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 58.) Locus autem misericordiae Dei est ipsa gentilitas, cujus culpas districtus judex si juste animadverteret, ad reconciliationem gratiae nunquam veniret. Quae cum nulla apud Deum merita habuit, reconciliationis tamen gratiam ex sola misericordia accepit. Unde bene per Paulum dicitur: Gentes autem super misericordia honorare Deum (Rom. XV, 9). Unde rursum scriptum est: Et quae non consecuta misericordiam, nunc autem misericordiam consecuta (I Petr. II, 10).

CAP. IV.-- Non enim audeo aliquid loqui (Rom. XV, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num 25.) Bene itaque David inter acceptas ex divina largitate mensuras pedem cordis presserat, cum dicebat: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX, 1). Super se quippe in mirabilibus ambularet, si apparere magnus ultra quam poterat, quaereret: super se namque in mirabilibus attollitur, qui et in his ad quae non sufficit, videri idoneus conatur. Bene intra has mensuras etiam in ipsa Paulus praedicationis suae se latitudine coarctabat, cum diceret: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus (Rom. XV, 18).

IN EPISTOLAM AD CORINTHIOS PRIMAM. CAPUT PRIMUM.-- Non enim judicavi scire me aliquid (I Cor. II, 2). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 104.) Pulli ejus lambunt sanguinem (Job XXXIX, 30). Ac si aperte diceret: Ipsa quidem divinitatis contemplatione pascitur; sed quia auditores ejus divinitatis percipere arcana nequaquam possunt, cognito crucifixi Domini cruore satiantur. Sanguinem namque lambere, est passionis dominicae infirma venerari: hinc est quod idem Paulus qui, sicut paulo ante jam diximus, ad tertii coeli secreta volaverat, discipulis dicebat: Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Ac si aperte haec aquila diceret: Ego quidem escam meam, divinitatis ejus potentiam, de longe prospicio, sed vobis parvulis adhuc incarnationis ejus tantummodo lambendum sanguinem trado. Nam qui per praedicationem suam, tacita divinitatis celsitudine, infirmos auditores de solo cruore crucis docuit, quid aliud quam sanguinem pullis praebuit?

CAP. II.-- Quae et loquimur non indoctis humanae (I Cor. II, 13). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 74.) Doctrina sapientiae et praedicatione pulchra est et pura veritate conspicua, nec aliud se per fallaciam praetendit exterius, et aliud reservat interius; neque in dictis suis pulchra videri appetit nitore sermonis, sed integritate veritatis. In mandatis igitur suis Dei sapientia non confertur tinctis Indiae coloribus, quia dum fucata eloquentiae ornamenta non habet, quasi vestis sine tinctura placet. Quam fucationem tincturae bene Paulus despexerat, cum dicebat: Quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus (I Cor. II, 13). Malebat quippe hanc sapientiam sola puritate veritatis ostendere, non autem eloquii tinctione fucare.

CAP. III.-- Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat (I Cor. III, 7). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 64.) Nequaquam sibi doctores tribuant quod per exhortationem suam ad summa proficere auditores vident: quia nisi Spiritus sanctus eorum corda repleat, ad aures corporum vox docentium incassum sonat. Formare enim vocem magistri exterius possunt, sed hanc imprimere interius non possunt: Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).

CAP. IV.-- Sapientia hujus mundi stultitia est (I Cor. III, 19). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 67.) Iniqua mens dum esse sapiens carnaliter appetit, stultam se ad spiritalia ostendit. Nam quia teste Paulo Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19), tanto quisque amplius intus stultus fit, quanto conatur exterius sapiens videri.

CAP. V.-- Neque fornicarii neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 18.) Quamvis nonnunquam a reatu adulterii nequaquam discrepet culpa fornicationis, cum Veritas dicat: Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). (Quia enim Graeco verbo moechus adulter dicitur, cum non aliena conjux, sed mulier videri prohibetur, aperte Veritas ostendit quia ex solo visu cum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur.) Tamen plerumque ex loco vel ordine concupiscentis discernitur: quia sic hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia sicut illum adulterii inquinat culpa. In personis tamen non dissimilibus idem luxuriae distinguitur reatus: in quibus fornicationis culpa quia ab adulterii reatu discernitur, praedicatoris egregii lingua testatur, quae inter caetera asserit, dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). Qui enim adjuncto reatu sententiam subdidit, quam valde a se dissideat ostendit.

CAP. VI.-- Qui se existimat aliquid scire (I Cor. VIII, 2). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 62.) Perfecta scientia est scire omnia, et tamen juxta quemdam modum scientem se esse nescire: quia etsi jam Dei praecepta novimus, etsi jam virtutem verborum illius sollicita consideratione ponderamus, etsi jam quae intellexisse nos credimus agimus, adhuc aperte eadem quali districtione examinis sint discutienda nescimus, necdum Dei faciem cernimus, necdum occulta ejus consilia videmus. Quanta ergo est nostra scientia, quae quousque mortalitatis pondere premitur, ipso suae incertitudinis nubilo caecatur? De qua bene per Paulum dicitur: Qui se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (I Cor. VIII, 2). In hoc itaque mundo dum vivimus, tunc perfecte quae scienda sunt, scimus, cum proficientes ad intelligentiam nihil nos perfecte scire cognoscimus.

CAP. VII.-- Item ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 11.) Ait Apostolus: Si quis existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire (Ibid.). Quia enim prima stultitia angeli elatio cordis fuit, vera sapientia efficitur hominis humilitas suae aestimationis: quam quisquis vel magna sapiendo deserit, eo ipso vehementer desipit quod semetipsum nescit.

CAP. VIII.-- Castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 9.) Videamus qualiter Paulo et arridetur jam per supernam gratiam, et ipse adhuc quasi non credit per suspicionis metum. Jam e coelo illi Dominus loquens, ejusque interius oculos aperiens, exterius claudens, potentiam suae majestatis ostenderat: jam de eo Ananiae dixerat, Vas electionis est mihi (Act. IX, 15): jam in tertium coelum super se raptus fuerat: jam in paradisum ductus, arcana verba quae dicere non posset, audierat; et tamen adhuc timidus dicit: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX, 27). Ecce arridenti sibi divinae gratiae, et jam per spem credit, et necdum tamen credit per securitatem.

CAP. IX.-- Qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 21.) Formidemus igitur in his quae accepimus, nec eos qui illa necdum assecuti sunt desperemus. Quid enim sumus hodie novimus, quid autem post paululum possumus esse, nescimus. Hi vero quos fortasse despicimus, et tarde possunt incipere, et tamen vitam nostram ferventioribus studiis anteire. Timendum itaque est ne etiam nobis cadentibus surgat, qui nobis stantibus irridetur. Quamvis stare jam non novit, qui non stantem novit irridere. Hunc autem supernorum judiciorum metum Paulus apostolus discipulorum cordibus incutiens ait: Qui se existimat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12).

CAP. X.-- Qui non patietur vos tentari supra quam potestis (I Cor. X, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 46.) Alta quippe atque incomprehensibilis sancti Spiritus gratia, cum luce sua mentes nostras irradiat, etiam tentationes adversarii dispensando modificat ut simul multae non veniant; ut ipsae tantummodo quae ferri possunt illustratam jam Deo animam tangant; ut cum tactus sui ardore nos cruciant, perfectionis incendio non exurant, Paulo attestante, qui ait: Fidelis autem Deus qui non patietur vos tentari supra quam potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13).

CAP. XI.-- Alii datur per spiritum sermo sapientiae (I Cor. XII, 8). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 21.) Quis posuit mensuras ejus si nosti, vel quis tetendit super eam lineam (Job XXXVIII, 5)? Quis enim nisi Conditor noster hujus terrae mensuras ponit, qui interni judicii secreto moderamine, alii sermonem sapientiae; alii sermonem scientiae; alii plenam fidem; alii gratiam sanitatum; alii operationem virtutum; alii prophetiam; alii discretionem spirituum; alii genera linguarum; alii interpretationem sermonum tribuit (I Cor. XII)? Quatenus in uno eodem spiritu iste verbo sapientiae polleat, nec tamen sermone scientiae, id est doctrinae fulciatur: quia sentire, atque invenire sufficit etiam quod per discendi studium non apprehendit. Ille sermone scientiae fulgeat, nec tamen in verbo sapientiae convalescat; quia et sufficit explere quantum didicit, et tamen ad sentiendum a semetipso subtile aliquid non assurgit. Iste per fidem et elementis imperat, nec tamen per sanitatum gratiam infirmitates corporum curat. Ille orationis opere morbos subtrahit, nec tamen arenti terrae verbo pluvias reddit. Iste operatione virtutum ad praesentem vitam etiam mortuos revocat, et tamen prophetiae gratiam non habens, quae sibi ventura sunt ignorat. Ille ventura quaeque velut praesentia attendit, et tamen in nulla signorum operatione se exerit. Iste per discretionem spirituum in factis subtiliter mentes conspicit, sed tamen diversi generis linguas nescit. Ille diversi generis linguas examinat, sed tamen in rebus similibus dissimilia corda non pensat. Alius in una lingua quam novit, sermonum pondera interpretando prudenter discutit; et tamen reliquis bonis quae non habet patienter caret.

CAP. XII.-- Si tradidero corpus meum ut ardeam (I Cor. XIII, 3). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 41.) Conflationis ignis qui extra catholicam toleratur Ecclesiam, quam nullius omnino virtutis sit, Paulus apostolus insinuat, dicens: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Alii quippe prava de Deo sentiunt; alii recta de auctore tenent, sed unitatem cum fratribus non tenent. Illi errore fidei, isti vero schismatis perpetratione divisi sunt. Unde et ipsa parte Decalogi utrarumque partium culpae reprimuntur, cum divina voce dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 4, 5). Atque mox subditur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Qui enim de Deo perversa sentit, liquet profecto quia Deum non diligit: qui vero de Deo recta sentiens a sanctae Ecclesiae unitate divisus est, constat quia proximum non amat quem habere socium recusat. (Num. 42.) Quisquis ergo ab hac unitate matris Ecclesiae sive per haeresim de Deo perversa sentiendo, seu errore schismatis proximum non diligendo, dividitur, charitatis hujus gratia privatur, de qua hoc quod praemisimus Paulus dicit: Si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Ac si aperta voce diceret: Extra locum suum conflationis mihi ignis adhibitus, tormento me cruciat, mundatione non purgat. Hunc omnes sanctae pacis amatores summo studio locum quaerunt, hunc quaerentes inveniunt, hunc invenientes tenent: scientes, peccatorum remissio vel ubi, vel quando, vel qualibus detur. Ubi quippe nisi in catholicae matris sinu? Quando, nisi ante venturi exitus diem? Quia, Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Et: Quaerite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est (Isa. LV, 6). Qualibus, nisi conversis, qui ad parvulorum imitationem magistra humilitate formantur; quibus dicitur: Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum coelorum. Et, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XIX, 14).

CAP. XIII.-- Qui non sum dignus vocari apostolus (I Cor. XV, 9). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 20.) Paulus namque cum caeterorum sanctorum sollicitudinem in praedicatione robustius laborando transcenderet, ut ab elatione se premeret, et vires suas in humilitatis gremio nutriret, crudelitatis suae antiquae non immemor, apostolorum omnium innocentiam contemplatus, ait: Ego minimus sum apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9).

IN EPISTOLAM AD CORINTHIOS SECUNDAM CAPUT PRIMUM.-- Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 32.) Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum. Unde sponsa in Canticis Sponsum desiderans, dicit: In odore unguentorum tuorum currimus (Cant. I, 3). Et Paulus apostolus virtutum laude flagrare nesciens, dicit: Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15).

CAP. II.-- Habemus thesaurum istum in vasis (II Cor. IV, 7). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 8.) In se Paulus scientiae divitias contemplatus, et contemplationem suam consideratione humanae fragilitatis humilians, ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7).

CAP. III.-- Ipse Satanas transfigurat se velut angelum (II Cor. XI, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 58.) Aliud quippe ejus intrinsecus latet, atque aliud extrinsecus ostendit: Transfigurat enim se velut angelum lucis (II Cor. XI, 14). Et callida deceptionis arte plerumque proponit laudabilia, ut ad illicita pertrahat.

CAP. IV.-- Quid ergo mirum si ministri ejus (II Cor. XI, 15). (In exposit B. Job, lib. XXXIII, num. 44.) Membra ejus saepe cum aperta nequitia nocere non possunt, bonae actionis habitum sumunt, et prava quidem exhibent, sed sancta specie mentiuntur. Iniqui enim si aperte mali essent, a bonis recipi omnino non possent, sed sumunt aliquid de visione bonorum; ut dum boni viri in eis recipiunt speciem quam amant, permixtum sumant etiam virus quod vitant. Unde quosdam Paulus apostolus intuens sub praedicationis velamine ventris studio servientes, ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). Quid ergo mirum si ministri ejus transfigurantur velut ministri justitiae?

CAP. V.-- Si quis devorat, si quis accipit (II Cor. XI, 20). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num, 24.) Accipere namque et aliquando dicimus auferre. Unde et aves illae quae rapiendis sunt avibus avidae, accipitres vocantur. Unde et Paulus apostolus dicit: Sustinetis enim si quis devorat, si quis accipit (II Cor. XI, 20). Ac si diceret: Si quis rapit.

CAP. VI.-- In quo quis audet, in insipientia dico (II Cor. XI, 21). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 37.) Praedicatores boni et honorem propter elationem fugiunt, et honorari tamen propter imitationem volunt. Sic nimirum Paulus apostolus discipulis loquens, et honorem fugit, et tamen quantum esset honorandus ostendit. Nam cum Thessalonicensibus diceret: Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae; Deus testis est (Thess. II, 5); secutus adjunxit: Nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possimus honori esse ut Christi apostoli; sed facti sumus parvuli in medio vestrum (Vers. 6, 7). Rursus Corinthiis, honorem fugiens, dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum Christum (II Cor. IV, 5). Quos tamen videns falsorum apostolorum persuasionibus a verae fidei tramite deviare, eis se summopere, quantum esset venerandus ostendit, dicens: In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hebraei sunt, et ego. Israelitae sunt, et ego. Semen Abrahae sunt, et ego. Ministri Christi sunt, et ego: ut minus sapiens dico, plus ego (II Cor. XI, 21). Quibus etiam subjungit, quod ei quoque tertii coeli secreta patuerint, quod raptus etiam paradisi arcana penetravit. Ecce honorem fugiens, servum se discipulorum praedicat. Ecce honorem pro utilitate audientium quaerens, falsis apostolis vitae suae merita superposuit. Egit quippe doctor egregius ut dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male praedicantium ejus comparatione [ Al. praedicatione] vilesceret. Illos videlicet commendaret, si se absconderet; cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Miro igitur modo et humilitatis gratiam, et utilitatis quaerit incrementa: ut et servum se discipulis praedicet, et adversariis potiorem demonstret. Ostendit discipulis quid humilitatis acceperit, ostendit adversariis quid sublimitatis.

CAP. VII.-- Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29)? (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 18.) Per viscera charitatis quidquid in damno parvulorum sustinet, se perpeti animus perfectorum dolet. Infirmorum etenim damna ad corda fortium per compassionem transeunt. Unde per Paulum dicitur: Quis infirmatur et ego non infirmor, quis scandalizatur et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Tanto enim quisque perfectus est, quanto perfecte sentit dolores alienos.

CAP. VIII.-- Parco autem ne quis me existimet supra id quod videt in me (II Cor. XII, 6). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 13.) Omnes veraciter sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum videri refugiunt quod esse meruerunt. Unde ille praedicator egregius veritatis, contra pseudoapostolos loquens, dum virtutes eximias operationis suae pro discipulorum eruditione narraret, dum tot se pericula tolerasse coacervata persecutione describeret, et posthaec usque ad tertium coelum, rursumque in paradisum raptum se esse memoraret; ubi tanta cognoscere potuisset, quanta loqui omnino non posset: erat de se adhuc fortasse admirabiliora locuturus, sed ab humana laude alta consideratione se temperans, subdit: Parco autem ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (II Cor. XII, 6). Habebat ergo adhuc dicendum de se aliquid qui parcit dicere, sed egit utrumque doctor egregius, ut et loquendo quae egerat discipulos instrueret, et tacendo se intra humilitatis limitem custodiret. Nimis namque esset ingratus, si de se discipulis tota reticeret; et fortasse nimis incautus, si de se tota vel discipulis proderet; sed mirabiliter, ut dictum est, egit utrumque, ut loquendo erudiret vitam audientium, tacendo custodiret suam.

CAP. IX.-- Datus est mihi stimulus carnis (II Cor. XII, 7). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 11.) Paulum video fluminum, et latronum, et civitatis, et solitudinis, maris ac terrae pericula sustinentem, frenantem jejuniis ac vigiliis corpus, sustinentem frigoris et nuditatis aerumnam, ad Ecclesiarum custodiam vigilanter se ac pastoraliter exercentem, ad tertium coelum raptum, rursumque eum in paradisum raptum, et audisse arcana verba quae non licet homini loqui; et tamen Satanae angelo ad tentandum conceditur. Orat ut eximi debeat, et non exauditur. Cujus cum ipsa initia conversionis aspicio, perpendo quod ei superna pietas coelos aperit, seseque illi Jesus de sublimibus ostendit. Qui lumen corporis ad tempus perdidit, lumen cordis in perpetuum accepit. Ad Ananiam mittitur, vas electionis vocatur; et tamen de civitate eadem quam post visionem Jesu ingressus fuerat, fugiens recedit, sicut ipse testatur, dicens: Damasci praepositus Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet, et per fenestram in sporta demissus sum per murum; et sic effugi manus ejus (II Cor. XI, 32). Cui licenter dicam: O Paule, in coelo jam Jesum conspicis, et in terra adhuc hominem fugis. In paradisum duceris, secreta Dei verba cognoscis, et adhuc a Satanae angelo tentaris. Unde sic fortis ut ad coelestia rapiaris; unde sic infirmus ut in terra hominem fugias, et adhuc a Satanae angelo adversa toleres; nisi quia ipse qui te sublevat, rursum te subtilissima mensura moderatur: ut et in miraculis tuis nobis praedices virtutem Dei, et rursum in timore tuo reminisci nos facias infirmitatis nostrae? Quae tamen infirmitas ne in desperationem nos pertrahat cum pulsat, dum spe in infirmitate tua Dominum rogares, quia auditus non es, nobis quoque locutus es quid audisti: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). (Num. 12.) Aperta ergo Dei voce ostenditur, quia custos virtutis est infirmitas. Tunc quippe bene interius custodimur, cum per dispensationem tolerabiliter tentamur exterius, aliquando vitiis, aliquando pressuris. Nam eis quoque quos viros novimus fuisse virtutum, tentationes atque certamina non defuere vitiorum. Hinc est enim quod ad consolationem nostram idem praedicator egregius de se quaedam talia prodere dignatur, dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Ad ima quippe trahit caro, ne extollatur spiritus; et ad summa trahit spiritus, ne prosternat caro. Spiritus levat, ne jaceamus in infimis, caro aggravat ne extollamur ex summis. Si non sublevante spiritu nos caro tentaret, perfectione proculdubio tentationis suae in ima dejiceret. Rursum vero si non tentante carne ad summa nos spiritus sublevaret, in superbiae casu, ipsa nos pejus sublevatione prosterneret. Sed fit certo moderamine ut dum unusquisque sanctorum jam quidem interius ad summa rapitur, sed adhuc tentatur exterius, nec desperationis lapsum nec elationis incurrat: quoniam nec tentatio exterior culpam perficit, quia interior intentio sursum trahit; nec rursum intentio interior in superbiam elevat, quia tentatio exterior humiliat dum gravat: sicque magno ordine cognoscimus in interiori provectu quid accepimus, in exteriori defectu quid sumus: et miro modo agitur ut nec virtute quisquam extolli debeat, nec de tentatione desperet; quia dum spiritus trahit, et caro retrahit, subtilissimo judicii interni moderamine infra summa, et supra infima in quodam medio anima libratur.

CAP. X.-- Item ac supra. (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, num. 26.) Maxilla tamen Behemoth istius perforata, intelligi et aliter potest, ut in ore tenere dicatur, non quos jam perfecte peccato implicat, sed quos adhuc peccati persuasionibus tentat: quatenus ei quemlibet mandere sit, de peccati eum delectatione tentare. Mandendum quidem, sed non deglutiendum acceperat Paulum, quando illum post tot revelationum sublimia stimulus carnis agitabat (II Cor. XII). Tunc ergo cum contra illum licentiam tentationis accepit, in maxilla eum tenuit, sed perforata. Qui vero elatus perire poterat, tentatus est, ne periret: tentatio ergo illa non vorago vitiorum, sed custodia meritorum fuit: quia Leviathan iste fatigando eum in afflictionem contrivit, sed non in culpam capiendo devoravit.

CAP. XI.-- Factus sum insipiens (II Cor. XII, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 42.) Paulus disciplinam tenuit, cum Corinthiis diceret: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (II Cor. III, 3)? Sed humilitatem in disciplina non perdidit, quia deprecando praemonuit, dicens: obsecro vos, fratres, per misericordiam Dei, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (II Cor. I, 10). Rursum formam humilitatis tenuit, cum eisdem Corinthiis loquens, paulo latius fortasse quam voluerat semetipsum reprehendit, dicens: Factus sum insipiens (II Cor. XII, 11). Sed disciplinam in hac humilitate non perdidit, quia illico adjunxit: Vos me coegistis. Exemplum magnae humilitatis exhibuit, cum discipulis dixit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Dominum nostrum Jesum Christum, nos autem servos vestros per Christum. Sed in hac humilitate disciplinae justitiam non amisit, qui eisdem delinquentibus dicit: Quid vultis, in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21)? Sciunt ergo praedicatores sancti utroque moderamine artem magisterii temperare: et cum delinquentium reatus inveniunt, sciunt modo severe corripere, modo humiliter deprecari.

IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT PRIMUM.-- Deinde autem post annos quatuordecim ascendi Jerosolymam (Gal. I, 2). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 30.) Sciendum summopere est quod obedientia aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est: aliquando autem si de suo aliquid non habeat, minima. Nam cum hujus mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec etiam ex proprio desiderio anhelat: neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad accipienda hujus vitae prospera libidini propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci, et contumeliae jubentur, nisi et ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, qui ad ea quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit: ad detrimentum quippe obedientia adducitur, cum mentem ad suscipienda probra hujus saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo obedientia, et in adversis ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnimodo non habere: quatenus et in adversis tanto sit gloriosior, quanto divino ordini etiam ex desiderio jungitur, et in prosperis tanto sit verior, quanto a praesenti ipsa quam divinitus percipit, gloria funditus ex mente separatur. (Num. 31.) Sed hoc quidem virtutis pondus melius ostendimus, si coelestis patriae duorum heroum facta memoremus. Moyses namque cum in deserto oves pasceret, Domino per Angelum in igne loquente vocatus est, ut eripiendae omni Israelitarum multitudini praeesset (Exod. III); sed quia apud se mente humilis exstitit, oblatam protinus tanti regiminis gloriam expavit, moxque ad infirmitatis patrocinium recurrit, dicens: Non sum eloquens ab heri, et nudiustertius. Ex quo coepisti loqui ad servum tuum, tardioris et impeditioris linguae factus sum (Exod. IV, 10). Et se postposito mitti alium postulat, dicens: Mitte quem missurus es (Vers. 13). Ecce cum auctore linguae loquitur, et ne tanti regiminis potestatem suscipiat, elinguem se esse causatur. Paulus quoque divinitus fuerat admonitus, ut Jerosolymam ascendere debuisset, sicut ipse Galatis dicit: Deinde post annos quatuordecim ascendi Jerosolymam, assumpto Barnaba et Tito; ascendi autem secundum revelationem (Galat. II, 1). Isque in itinere cum Prophetam Agabum reperisset (Act. XX), quanta se adversitas in Jerosolymis maneret audivit: scriptum quippe est quod idem Agabus zonam Pauli suis pedibus inserens, dixit: Virum cujus zona haec est, sic alligabunt in Jerusalem (Ibid. XI). A Paulo autem protinus respondetur: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu; neque enim pretiosiorem facio animam meam quam me (Vers. 13). Praeceptione igitur revelationis Jerosolymam pergens adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit: audit quae timeat, sed ad haec ardentius anhelat. Moyses itaque ad prospera de suo nihil habet, quia precibus renititur, ne Israeliticae plebi praeferatur: Paulus ad adversa etiam ex suo voto ducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Ille praesentis potestatis gloriam Deo voluit jubente declinare; iste, Deo aspera et dura disponente, studuit ad graviora animum praeparare. Praeeunte ergo utrorumque ducum facto instruimur, ut si obedientiae palmam apprehendere veraciter nitimur, prosperis hujus saeculi ex sola jussione, adversis autem etiam ex devotione inclinemur.

CAP. II.-- Filioli mei quos iterum parturio (Gal. IV, 19). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 47.) Praedicatores enim sancti nunc in lacrymis seminant, ut segetem postmodum gaudiorum metant. Nunc quasi cervae in dolore partus sunt, ut spiritali prole postmodum sint fecundi. Ut enim unum de multis loquar, video Paulum quasi quamdam cervam in partu suo magni doloris rugitus emittentem. Ait enim: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis, vellem esse apud vos modo, et mutare vocem meam; quoniam confundor in vobis (Galat. IV, 19). Ecce mutare vult vocem in partu suo, ut praedicationis sermo in rugitum vertatur doloris; mutare vult vocem, quia quos jam praedicando pepererat, reformando gemens iterum parturiebat. Qualem rugitum haec cerva pariens emittebat, quando eisdem post se redeuntibus exclamare cogebatur, dicens: O insensati Galatae, quis vos fascinavit! et: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? Vel certe: Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non obedire (Galat. III, 1)? Qualis in hujus cervae partu rugitus fuit, quae diu conceptos filios cum tot difficultatibus peperit, et quandoque partos ad malitiae uterum redisse cognovit? Consideremus quid doloris habuerit, quid laboris, quae et postquam potuit concepta edere, rursum compulsa est extincta suscitare?

IN EPISTOLAM AD EPHESIOS. CAPUT UNICUM.-- Renovamini spiritu mentis (Ephes. IV, 23). (In expositione B. Job, lib. XXV, num. 14.) Electorum est actus suos quotidie ab ipso cogitationis fonte discutere; et omne quod turbidum profluit, ab intimis exsiccare. Sicut enim non sentimus quomodo crescunt membra, proficit corpus, mutatur species, nigredo capillorum albescit in canos (haec quippe omnia nobis nescientibus aguntur in nobis), ita mens nostra per momenta vivendi, ipso curarum usu a semetipsa permutatur; et non agnoscimus, nisi vigilanti custodia ad interiora nostra residentes, profectus nostros quotidie defectusque pensemus. Hoc ipsum enim in hac mortali vita consistere, quasi ad vetustatem ire est. Et cum indiscussa mens relinquitur, in quodam senio torporis sopitur; quia sui negligens, et propositum robur insensibiliter perdens, a forma prioris fortitudinis, dum nescit, senescit. Unde et per prophetam sub Ephraim specie dicitur: Comederunt alieni robur ejus, et nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit (Osee VII, 9). Cum vero semetipsam quaerit, et subtiliter poenitendo se discutit, ab hac ipsa vetustate sua lota lacrymis et moerore incensa renovatur, et quae jam pene inveterata frixerat, per subministrata interni amoris studia novum calet. Unde Paulus apostolus usu mortalis vitae veterascentes discipulos admonet, dicens: Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). (Num. 15.) Sed ad haec agenda, valde exempla patrum, et sacri eloquii praecepta nos adjuvant. Si enim sanctorum opera inspicimus, et divinis jussionibus aurem praebemus, alia nos contemplata, alia audita succendunt, et cor nostrum torpore non constringitur, dum imitatione provocatur.

IN EPISTOLAM AD PHILIPPENSES. CAPUT PRIMUM.-- Inter quos lucetis sicut luminaria magna (Philip. II, 15). (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 22.) Per stellas singulorum bene viventium animae designantur, qui inter pravorum hominum conversationes, dum magnis virtutibus eminent, quasi in tenebris noctis lucent. Unde per Paulum quoque discipulis dicitur: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15).

CAP. II.-- Fratres, ego me non arbitror comprehendisse (Philip. III, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 12 et 13.) Sancti viri de his quae se minus egisse intelligunt, tristitiam requirunt; indignos se existimant, et pene soli bona sua non vident, quae in se videnda omnibus ad exemplum praebent. Hinc est quod Paulus dum expleta in se bona postponeret, et sola adhuc reliqua quae essent explenda cogitaret, dicit: Ego me non arbitror apprehendisse (Philip. III, 13). Hinc est quod ut posset se de bonis quae agebat humiliare, studebat ad animum praeterita mala reducere, dicens: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus (I Tim. I, 13). Qui etsi aliquando dixit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi (II Tim. IV, 7), fidem servavi; intuendum summopere est, quia ea illo tempore intulit, quo jam ex tempore discessurum se esse cognovit. Ibi quippe praemisit, dicens: Ego enim jam delibor, et tempus meae resolutionis instat (Ibid. 6). Tunc ergo ad memoriam perfectionem reduxit operis, cum jam praevidit ad largitatis spatium minime subesse tempus operationis. Sicut enim dum vivimus, debemus bona nostra a memoria repellere ne extollant, ita appropinquante exitu, plerumque ea ad memoriam juste revocamus, ut videlicet fiduciam praebeant, et desperatum timorem premant. Qui etsi Corinthiis enumerando bona sua narravit, illos confirmare studuit, non se ostendere. Nam quia eadem bona non in se ostenderet, patefacta tribulatione propriae tentationis edocuit, qua expressa subjunxit: Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis (II Cor. XII, 10). Ut ergo discipulos instrueret, de se summa referebat; ut vero se in humilitate custodiret, considerationis oculum, non in virtutibus suis, sed in infirmitatibus fixerat.

CAP. III.-- Nostra autem conversatio in coelis est (Philip. III, 20). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 95.) Videamus aquilam nidum sibi in arduis construentem. Ait: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III, 20). Et rursum: Qui conresuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). Tunc Paulus fortasse in carcere tenebatur, cum se consedere Christo in coelestibus testaretur; sed ibi erat ubi jam ardentem mentem fixerat, non illic ubi illum necessario pigra adhuc caro retinebat. Hoc namque esse speciale specimen electorum solet, quod sic sciunt praesentis vitae viam carpere, ut per spei certitudinem noverint jam se ad alta provenisse; quatenus cuncta quae praeterfluunt, sub se esse videant; atque omne quod in hoc mundo eminet, amore aeternitatis calcent.

CAP. IV.-- Non quaero datum, sed requiro fructum (Philip. IV, 17). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 22.) Sanctis praedicatoribus debita ab audientibus stipendia conferuntur, et quos fatigat injunctus praedicationis labor, exhibita a discipulis pinguedo boni operis fovet; non quod ideo praedicent ut alantur, sed ideo alantur ut praedicent; id est ut praedicare subsistant; non ut in intentionem sumendi victus transeat actio praedicationis, sed ad utilitatem praedicationis deserviant ministeria sustentationis. A bonis ergo praedicatoribus non causa victus praedicatio impenditur, sed causa praedicationis accipitur victus. Et quoties praedicantibus necessaria ab audientibus conferuntur, non solent de rerum munere, sed de conferentium gaudere mercede. Unde per Paulum dicitur: Non quaero datum, sed requiro fructum (Philip. IV, 17). Datum quippe, est res ipsa quae impenditur; fructus vero dati est, si benigna mente futurae mercedis studio aliquid impendatur. Ergo datum in re accipimus, fructum in corde. Et quia discipulorum suorum apostolus mercede potius quam munere pascebatur, nequaquam datum, sed fructum se quaerere fatetur. Unde et subdidit protinus, dicens: Habeo autem omnia, et abundo (Vers. 18).

IN EPISTOLAM AD COLOSSENSES. CAPUT UNICUM.-- Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis (Coloss. III, 9). (In expositione B. Job, lib. XIX, num 53.) Cunctis vera scientibus liquet, quod ad vetustam vitam vitia pertinent, virtutes ad novam. Hinc etenim Paulus dicit: Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum (Coloss. III, 9). Hinc rursus ait: Vetus homo noster simul crucifixus est (Rom. VI, 6). Hinc Psalmista ex typo humani generis loquens, inter malignos spiritus deprehensus dicit: Inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI, 8). A fervore etenim mentis, vel inter carnales inimicos ipso aliquomodo vivendi usu veterascimus, et assumptae novitatis speciem fuscamus. A qua tamen vetustate si quotidie studia circumspectionis invigilant orando, legendo, bene vivendo, renovamur; quia vita nostra dum lacrymis lavatur, bonis operibus exercetur, sanctis meditationibus tenditur, ad novitatem suam sine cessatione reperatur.

IN EPISTOLAM AD THESSALONICENSES PRIMAM. CAPUT UNICUM.-- Voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus (Thess. II, 18). (In expositione B. Job, lib. XXVII, num. 56.) Saepe enim praedicatores sancti exhortari quosdam volunt, sed nequeunt; saepe quosdam declinare appetunt, sed tamen internae instigationis impulsu exhortari eos instantissime compelluntur. Videamus nubem Dei, quomodo gubernantis manu, et ad ea quae non appetit ducitur, atque ab impulsu suo iterum gubernantis manu retinetur. Certe Paulus cum vestimenta sua excutiens a Corinthiis discedere vellet, audivit: Noli timere, sed loquere, et ne taceas, quoniam ego tecum sum, et nemo apponetur tibi ut noceat te, quoniam multus est mihi populus in hac civitate (Act. XVIII, 9). Rursum cum ad Thessalonicenses voluisset ire retentus est, dicens: Voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel et iterum; sed impedivit me Satanas (I Thess. II, 18). Neque enim per semetipsum Satan praepedire vias tanti apostoli potuit, sed occultae dispensationis nutibus, dum adversatur, nesciens deservivit. Ut nimirum Paulus dum ad alios vellet accedere, nec valeret, eis a quibus recedere non poterat, aptius prodesset.

IN EPISTOLAM AD THESSALONICENSES SECUNDAM. CAPUT PRIMUM.-- Extollens se super omne quod dicitur Deus; Deus autem (Thess. II, 4). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 18.) Superba Antichristi celsitudo, quae super reprobas mentes hominum fastu gloriae saecularis erigitur, ita ut homo peccator, et tamen aestimari homo despiciens, Deum se super homines mentiatur. Unde Paulus apostolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat ostendens se, tanquam sit Deus (II Thess. II, 4). Cujus ut tumorem plenius ostenderet, praemisit: Qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Deus enim dici aliquando et homo potest juxta quod ad Moysen dicitur: Ecce constitui te Deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Deus vero coli purus homo non potest. Quia vero se Antichristus, et super sanctos quosque homines, et super ipsius potentiam divinitatis extollit, per exactum sibi nomen gloriae, et hoc quod Deus dicitur, et hoc quod Deus colitur, transire conatur. Notandum vero est in quantam superbiae foveam cecidit, qui in mensura ruinae qua lapsus est, non permansit. Diabolus quippe vel homo ab statu conditionis propriae elata mente corruerunt, ut vel ille diceret: Ascendam super altitudinem nubium; similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13). Vel iste audiens crederet: Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Genes. III, 5). Idcirco ergo uterque cecidit, quia esse Deo similis non per justitiam, sed per potentiam concupivit; sed homo per gratiam liberatus qui Dei similitudinem perverse appetendo ceciderat, in reatu criminis sui longe Deo imparem se esse cognoscens, clamat: Domine, quis similis tibi (Psal. LXXXVIII, 8)? Diabolus vero in lapsus sui crimine juste dimissus, in mensura ruinae suae minime permansit, sed quanto diu ab omnipotentis gratia defuit, tanto magis reatum criminis cumulavit. Nam qui ideo cecidit, quia perverso ordine Deo esse similis voluit, eo usque perductus est, ut in Antichristum veniens, videri Deo esse similis dedignetur, atque eum quem habere non potuit superbus aequalem, damnatus inferiorem putet. Nam cum de illo hoc quod jam praemisimus, dicitur: Extollens se supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; aperte monstratur, quia appetendo dudum Dei similitudinem, quasi juxta Deum se erigere voluit, sed in superbiae culpam crescendo, jam se supra omne dicitur Deus et colitur, extollit.

CAP. II.-- Ut revelaretur in suo tempore: nam mysterium (Thess. II, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 15.) Joannes ait: Nunc Antichristi multi facti sunt (I Joan. II, 18); quia iniqui omnes jam membra ejus sunt: quae scilicet perverse edita caput suum male vivendo praevenerunt. Hinc Paulus ait: Ut reveletur in suo tempore, nam mysterium jam operatur iniquitatis (II Thess. II, 6). Ac si diceret: Tunc Antichristus manifestus videbitur; nam in cordibus iniquorum secreta sua jam nunc occultus operatur. Ut enim de apertioribus criminibus taceam, ecce alius fratri in corde suo tacitus invidet, et si occasionem reperiat, eum supplantare contendit; cujus alterius membrum est, nisi ejus de quo scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24)? Alius magni meriti esse se aestimans, per tumorem cordis cunctis se praeferens, omnes semetipso inferiores credit: cujus alterius membrum est, nisi ejus de quo scriptum est: Omne sublime videt: et ipse est rex super omnes filios superbiae (Job XLI, 25)? Alius mundi hujus potentiam quaerit, non quo aliis prosit, sed quo ipse subditus alteri non sit; cujus alterius membrum est, nisi ejus de quo scriptum est: Qui dixit, sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super altitudinem nubium: similis ero Altissimo (Isa. XIV, 13)? Solus quippe Altissimus ita dominatur super omnia, ut alteri subesse non possit. Quem diabolus imitari perverse voluit cum suum dominium quaerens, ei subesse recusavit. Imitatur ergo diabolum quisquis idcirco potestatem suam appetit, quia ei qui sibi est superna ordinatione praepositus, subesse fastidit. (Num. 16.) Sunt praeterea plurima quae quosdam in ipsa pace Ecclesiae constitutos infideles esse renuntient. Video namque nonnullos ita personam potentis accipere, ut requisiti ab eo, pro favore ejus non dubitent in causa proximi verum negare. Et quis est veritas nisi ille qui dixit: Ego sum Via, Veritas et Vita (Joan. XIV, 6)? Neque enim Joannes Baptista de confessione Christi, sed de justitiae veritate requisitus occubuit; sed quia Christus est Veritas, ad mortem usque idcirco pro Christo, quia videlicet pro veritate, pervenit. Ponamus ergo ante oculos quod aliquis percunctatus personam potentis accepit, et ne verbi saltem injuriam pateretur, veritatem negavit. Quid rogo iste faceret in dolore poenarum, qui Christum erubuit inter flagella verborum? Ecce et posthaec ante oculos hominum adhuc Christianus est, et tamen si eum Dominus districte disposuit judicare, jam non est. (Num. 17.) Video autem alios, quibus per locum magisterii, exhortandi sunt officia arguendique commissa; qui vident aliquid illicitum admitti, et tamen, dum quorumdam potentum offendere gratiam metuunt, arguere non praesumunt. Quisquis iste est, quid aliud fecit, nisi vidit lupum venientem et fugit? Fugit quia tacuit, quia despecta aeterna gratia temporalem gloriam plus amavit. Ecce ante potentis faciem intra sui se latebras silentii abscondit, et sicut persecutioni publicae, sic occultum locum dedit timori. Bene de talibus dicitur: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei (Joan. XII, 43). Quisquis igitur talis est, si haec districte judicantur, et persecutio publica defuit, et tamen tacendo Christum negavit. Non ergo desunt, vel in pace Ecclesiae Antichristi tentamenta. Nemo itaque illa persecutionis extremae tempora, quasi sola perhorreseat; apud iniquos namque quotidie res Antichristi agitur, quia in eorum cordibus mysterium suum, jam nunc occultus operatur.

CAP. III.-- Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (Thess. II, 8). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 12.) Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui (Thessal. II, 8), qui non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum judicis solo oris spiritu aeterna morte ferietur.

IN EPISTOLAM AD TIMOTHEUM PRIMAM. CAPUT PRIMUM.-- Et lucem habitat inaccessibilem (Tim. VI, 16). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 91.) Videbimus igitur Deum, ipsumque est praemium laboris nostri, ut post mortalitatis hujus tenebras accessa ejus luce gaudeamus. (Num. 92.) Sed cum ejus lucem dicimus accessam, obsistit animo quod Paulus dicit: Qui lucem habitat inaccessibilem, quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16). Ecce rursus audio quod Psalmista ait: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Quomodo ergo accedendo illuminamur, si ipsam lucem qua illuminari possumus non videmus? Si vero accedendo ipsam qua illuminamur lucem videmus, quomodo inaccessibilis esse perhibetur? Qua in re pensandum est quod inaccessibilem dixit omni homini, sed humana sapienti. Scriptura quippe sacra omnes carnalium sectatores humanitatis nomine notare solet. Unde idem Apostolus quibusdam discordantibus dicit: Cum enim sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Quibus paulo post subjecit: Nonne et homines estis? et unde alias testimonium protulit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Et cum hoc hominibus dixisset absconditum, mox subdidit: Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum; ipsum se ab hominis vocatione discernens, qui raptus super hominem divina jam saperet. Ita etiam hoc loco cum lucem Dei inaccessibilem perhiberet, ut ostenderet quibus, subdidit: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest. More suo homines vocans omnes humana sapientes; quia qui divina sapiunt, videlicet supra homines sunt. Videbimus igitur Deum si per coelestem conversationem supra homines esse mereamur; nec tamen ita videbimus sicut videt ipse semetipsum. Longe quippe dispariter videt Creator se, quam videt creatura Creatorem. Nam quantum ad immensitatem Dei, quidam nobis modus figitur contemplationis, quia eo ipso pondere circumscribimur quo creatura sumus. (Num. 98.) Sic profecto non ita conspicimus Deum, sicut ipse conspicit se; sicut non ita requiescimus in Deo, quemadmodum ipse requiescit in se. Nam visio nostra vel requies, erit utcunque similis visioni vel requiei illius, sed aequalis non erit. Ne enim jaceamus in nobis, ut ita dicam, contemplationis penna nos sublevat, atque a nobis ad illum erigimur intuendum; raptique intentione cordis et dulcedine contemplationis, aliquomodo a nobis imus in ipsum; et jam hoc ipsum ire nostrum minus est requiescere; et tamen sic ire, perfecte requiescere est. Et perfecta ergo requies est, quia Deus discernitur, et tamen aequanda non est requiei illius qui non a se in alium transit ut quiescat. Est itaque requies, ut ita dicam, similis atque dissimilis; quia quod illius requies est, hoc nostra imitatur. Namque ut beati atque aeterni simus in aeternum, imitamur aeternum. Et magna nobis est aeternitas, imitatio aeternitatis, nec exortes sumus ejus quem imitari possumus; quia et videntes participamur, et participantes imitamur. Quae nimirum visio nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficitur, quando coaeternam Dei sapientiam quam modo per ora praedicantium, quasi per decurrentia flumina sumimus, in ipso suo fonte biberimus.

CAP. II.-- Devitans profanas vocum novitates (I Tim. VI, 20). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 39.) Saepe haeretici dum sua student perversa adstruere, ea proferunt quae profecto in sacrorum librorum paginis non tenentur. Unde et discipulum suum praedicator egregius admonet, dicens: O Timothee! depositum custodi, devitans profanas vocum novitates (I Tim. VI, 20). Quia dum laudari haeretici tanquam de excellenti ingenio cupiunt, quasi nova quaedam proferunt, quae in antiquorum patrum libris veteribus non tenentur. Sicque fit ut dum videri sapientes desiderant, miseris suis auditoribus stultitiae semina spargant.

IN EPISTOLAM AD TITUM. CAPUT UNICUM.-- Si quis sine crimine est (Tit. I, 6). (In expositione B. Job, lib. XXI, num. 19.) Hoc inter peccatum distat et crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum crimen; et in hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. Unde et praedicator sanctus, cum virum dignum gratia sacerdotali describeret, nequaquam dixit: Si quis sine peccato, sed: Si quis sine crimine est (Tit. I, 6). Quis vero esse sine peccato valeat, cum Joannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In qua videlicet peccatorum et criminum distinctione pensandum est, quia nonnulla peccata animam polluunt, nam crimina exstinguunt.

IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT PRIMUM.-- Et non docebit ultra unusquisque (Hebr. III, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 17.) Quid enim coelorum ratio accipitur, nisi vis superna secretorum, quid per coeli concentum, nisi concors praedicantium sermo designatur? Conditor igitur noster cum coelorum rationem narrare coeperit, dormire coeli concentum facit; quia cum jam nobis per speciem ostenditur, nimirum praedicantium verba subtrahuntur. Hinc enim per Jeremiam Dominus dicit: Non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, dicit Dominus (Jerem. XXXI, 34). Hinc Paulus ait: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur (I Cor. XIII, 8).

CAP. II.-- Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem (Hebr. VI, 7). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 20.) Si peccatoris animus pulvis est: quia in superficie attollitur, et tentationis aura raptatur; unde scriptum est: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 5); nil obstat intelligi animam justi, de qua scriptum est: Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam, opportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem (Hebr. VI, 7).

CAP. III.-- Confitentes quod peregrini et hospites sint super terram (Hebr. XI, 13). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 48). Quis autem in hoc mundo perigrinatur populus, nisi qui ad sortem electorum currens, habere se patriam novit in coelestibus, et tanto magis illic sperat invenire se propria, quanto hic cuncta quae praetereunt esse a se deputat aliena? Peregrinus itaque est populus, omnium numerus electorum, qui hanc vitam quoddam sibi exsilium deputantes, ad supernam patriam tota cordis intentione suspirant; de quibus Paulus dicit: Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram (Hebr. XI, 13). Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Hanc peregrinationem idem quoque Apostolus tolerabat, cum diceret: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 6). Hujus peregrinationis aerumnas satagebat evadere, cum dicebat: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et rursum: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Vers. 21). Hujus peregrinationis pondus grave sentiebat Psalmista, cum diceret: Heu me, quod incolatus meus, prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar; multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5). Ab hac eripi quantocius anhelabat, cum supernis desideriis flagrans diceret: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3).

CAP. IV.-- Invisibilem enim tanquam videns sustinuit (Hebr. XI, 27). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 21.) Perversi quique dum interna non appetunt, in suis se cogitatibus foras fundunt: unde eis per Prophetam dicitur: Redite praevaricatores ad cor (Isa. XLVI, 8). Et rursum: Vae qui cogitatis inutile (Mich. II, 1). In actionibus quippe suis verentur homines quos corporaliter vident, et Deum sibi praesentem non aestimant esse quem non vident. Quo contra in laudem justi dicitur, dum Aegypti regem contemneret, et Dei mandatis obediret: Quia invisibilem tanquam videns sustinuit (Hebr. XI, 27). Perversum quippe terrae principem quasi non vidit, quem ab oculis cordis sui abjecit: regem vero invisibilem tanquam videns sustinuit, quia ab ejus timoris intuitu mentis oculum non deflexit.