Expositio Novi Testamenti/7

This is the stable version, checked on 7 Octobris 2021. Template changes await review.


 VI VIII 

EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM B. PAULI APOSTOLI AD ROMANOS. CAPUT PRIMUM.

recensere

-- Cum cognovissent Deum, non icut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I, 21). (In exposit. B. Job. lib. XXVI, num. 28; lib. I in Ezech., hom. 11, num. 24, et in expos. B. Job, lib. XXV, n. 22; lib. XVI num. 71; lib. XXV, num. 22, 23; lib. I, in Ezech., hom. 11, num. 25.) Si vigilanter intenditur ut et mentis humilitas et carnis castimonia teneatur, cito agnoscimus quia alterum custoditur ex altero. Nam multis saepe superbia luxuriae seminarium fuit, quia dum eos spiritus quas in altum erexit, quasi caro in infimis mersit. Hi enim prius secreto elevantur, sed postmodum publice corruunt, quia dum occultis intumescunt motibus cordis, apertis cadunt lapsibus corporis. Sic sic elati justa fuerant retributione feriendi, ut quia superbiendo se praeferunt hominibus, luxuriando usque ad jumentorum similitudinem devolvantur. Homo quippe cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Jumenta sunt qui usu vitae carnalis ima petunt. Qui enim carne labitur jumentorum appetitu prosternitur, quasi scientiae igitur illos in altum superbia sublevaverat de quibus Paulus dicebat: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Quomodo vero in jumentorum, aut plusquam in jumentorum voluptatem ceciderint subdidit, dicens: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Vers. 24). Ecce ultra appetitum lapsi sunt jumentorum, et caro mersit quos superba scientia sublevavit; atque inde sub se prostrati sunt unde super se ire videbantur. Curandum itaque est, et omni custodia mens a superbiae tumore servanda. Intus enim videt Deus quod mentem elevat, et idcirco foris permittit invalescere quod deponat: intus prius extollitur quod foris postmodum luxuriae corruptione feriatur. Occultam videlicet culpam aperta percussio sequitur, ut malis exterioribus interiora puniantur, et cor publice corruat quod latenter tumebat. Proinde per custodiam humilitatis servanda est munditia castitatis; si enim pie spiritus sub Deo premitur, caro illicite super spiritum non levatur. In praedictis autem verbis Apostoli, considerandum nobis est quia peccatum quod per poenitentiam citius non deletur aut peccatum est causa peccati, aut peccatum est poena peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccati. Omne enim quod prius committitur peccatum est; sed si citius poenitendo non tergitur, justo judicio omnipotens Deus obligatam peccatis mentem etiam in culpam alteram permittit cadere, ut quae flendo et corrigendo noluit mundare quod fecit, peccatum incipiat peccato cumulare. Peccatum ergo quod poenitentiae lamento non diluitur peccatum simul est et causa peccati, quoniam ex illo oritur unde adhuc peccatoris animus altius obligetur. Peccatum vero quod ex peccato sequitur, peccatum simul est et poena peccati, quia excrescente caecitate, ex retributione prioris culpae generatur, ut quasi jam quaedam sint in peccatore supplicia ipsa incrementa vitiorum. Fit vero nonnunquam ut unum idemque peccatum et peccatum sit et poena peccati simul et causa peccati. Ponamus enim ante oculos quempiam rem proximi concupiscere quam quia aperte non valuit, furto diripuit, sed in furti accusatione positus, se hanc diripuisse jurejurando denegavit. Huic ergo concupiscentia peccatum fuit et causa peccati, quia per eam venit ad rapinam; ipsum vero furtum, quo rem concupitam diripuit, et peccatum ei factum est et poena peccati, quia ex retributione jam non repulsae concupiscentiae factum est ut veniret ad furtum, et culpa cordis excresceret in opere et ultione caecitatis. Sed quia furtum perjurio tegere curavit, ex peccato rursum peccatum genuit: furtum ergo quod ex concupiscentia processit, et perjurium pertulit, peccatum et poena peccati factum est culpae praecedenti, peccatum et causa peccati culpae subsequenti, quia de illa natum, hanc genuit. Quod bene Paulus apostolus de quibusdam, Deum intelligentibus sed non honorantibus insinuat, dicens: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Ecce est peccatum et causa peccati, ex qua quid sequatur adjungit: Et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Vers. 22 et 23). Ecce est peccatum et poena peccati; sed peccatum solummodo et poena peccati esset, si non adhuc ex peccato et aliud sequeretur; nam post infidelitatem eorum subditur: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Vers. 24). Quia igitur cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, ex eo peccato et causa peccati ad hoc quoque perducti sunt ut ad cultum serpentium et volucrum laberentur. Sed quia per hanc etiam caecitatem usque ad immunditiam et carnis contumelias ceciderunt, ipsa infidelitatis eorum caecitas praecedenti intellectui et peccatum est et poena peccati, subsequenti vero immunditiae peccatum factum est et causa peccati. Hoc autem nobis cum tremore considerandum est, quomodo justus et omnipotens Deus, cum praecedentibus peccatis irascitur, permittit ut caecata mens etiam in aliis labatur; ut qui prius sciendo rebelles sunt, postmodum ut nesciant excaecentur, sicut de eisdem infidelibus et lubricis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, paulo post additur: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Quia enim glorificare noluerunt quem cognoverunt, reprobo sensui traditi, ad hoc relicti sunt ut nescirent etiam pensare mala quae faciebant. Et qui cognoscentes Deum, peccatum superbiae intelligendo commiserunt, caecantur etiam ne intelligant quod admittunt. Prioris ergo peccati merito peccatorum subsequentium fovea tegitur, ut qui malum sciens perpetrat, deinceps juste in aliis etiam nesciens cadat. Hoc quippe agitur, ut culpae culpis feriantur, quatenus supplicia fiant peccantium ipsa incrementa vitiorum. Nimirum justo judicio augeri culpa permittitur, ut ad feriendum altius quandoque cumuletur. Hinc rursus de quibusdam Paulus dicit: Ut impleant peccata sua semper (I Thess. II, 16). Hinc voce angelica Joanni dicitur: Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 11). Hinc David ait: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum, et non intrent in justitiam tuam (Psal. LXVIII, 28). Hinc per Moysen Dominus dicit: Ex vinea Sodomorum, vinea eorum, et propago eorum ex Gomorrha: uva eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis in ipsis; furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis. Nonne haec congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam eis (Deut. LXXXIII, 32). Quam multa mala eorum narravit et tamen illico adjunxit: In tempore quo lapsus fuerit pes eorum. Ecce atrocissima illorum facinora describuntur, et tamen ad diem ultionis adhuc subsequens lapsus aspicitur, quo eorum culpae cumulentur. Habent jam unde feriri mereantur, sed sustinetur tamen adhuc peccatum crescere, ut peccantes possit atrocior poena cruciare. Jam meretur supplicium peccatum, et causa peccati, sed exspectatur adhuc ut augmentum supplicii subroget peccatum et poena peccati.

CAP. II.-- Feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Rom. I, 26). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 5.) Omne quod dicitur quadripartita potest qualitate distingui: si aut mala male, aut bona bene, aut mala bene, aut bona male dicantur. Male enim malum dicitur, cum res perversa suadetur, sicut scriptum est: Benedic Deo, et morere (Job. II, 9). Bonum bene dicitur, cum recte recta praedicantur, sicut Joannes ait: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Joan. IX, 28). Malum bene dicitur, quando per os dicentis idcirco vitium exprimitur, ut reprobetur, sicut Paulus ait: Feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Quo loco exsecranda quoque virorum facinora subdidit, sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonesta narrando revocaret. Male autem bonum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur; sicut illuminato caeco Pharisaei dixisse perhibentur: Tu sis discipulus ejus (Matth. III, 2). Quod maledictionis utique dixerunt studio, non orationis voto; vel sicut Caiphas ait: Expedit unum mori pro populo, ut non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Bonum quippe, sed non bene locutus est, quia dum crudelitatem necis appetiit, redemptionis gratiam prophetavit.

CAP. III.-- Ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit (Rom. II, 4). (Lib. I, in Ezech., hom. 11, num. 25.) Saepe advenit ut dum superna peccatores exspectat clementia, in majorem cordis prosiliant caecitatem. Quos tanto districtior sequitur sententia, quanto peccantibus eis magna est praerogata patientia, quia divina severitas eo iniquum acrius punit, quo diutius pertulit. Misericors quippe Deus ad poenitentiam tempus nobis relaxat peccantibus; sed cum ejus gratiae patientiam nos ad augmentum vertimus culpae, hoc ipsum tempus quod ad parcendum pie disposuit, districtius ad feriendum vertit; ut cum reverti quis etiam spatio temporis accepto noluerit, per hoc mala sua ad reatum augeat, per quod ea diluere potuit, si converti voluisset. Unde scriptum est: Ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei. Dei benignitate ergo omnipotentis Dei iram sibi in die irae reprobus thesaurizat, quia dum ad poenitendum tempus accipitur, et ad peccandum exhibetur, ipsum remedium gratiae vertit in augmentum culpae. Unde et omnipotens Deus, quia collata remedia conspicit ad augmentum culpae trahi, ipsam benignitatem quam contulit in judicii districtionem vertit; ut inde post amplius feriat unde modo amplius exspectat. Et quia homo deserere malum non vult, ut vivat, augeat unde moriatur.

CAP. IV.-- Qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 31.) Sicut aliqua fabrica columnis, columnae vero basibus innituntur, ita vita nostra in virtutibus, virtutes autem in intima intentione subsistunt. Bases quippe uniuscujusque animae sunt intentiones suae. Et quia scriptum est: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus (I Cor. III, 11): tunc bases in fundamento sunt, cum intentiones nostrae in Christo roborantur. Nimirum enim quamlibet summa opera inaniter facimus, si intentiones cordium nostrorum praemia verae vitae quae in Christo est non requirunt. Unde cum districtum judicem Paulus describeret, et actionum bona narraret, dicens: Qui reddet unicuique secundum opera ejus, his quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et incorruptionem; quia nominata boni operis patientia, quasi totam electae actionis fabricam dixerat, subtiliter illico ubi bases ejusdem fabricae consisterent exquisivit, dicens: Gloriam et honorem, et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam. Ac si aperte diceret: Et si quidam patientiam boni operis ostendunt, gloriam et incorruptionem non recipiunt, si intentiones cordis, id est bases fabricae, in fundamento non figunt, quia videlicet Deus vel honestae vitae aedificium non inhabitat quod extra se positum non ipse sustentat.

CAP. V.-- Ut sit ipse justus, et justificans (Rom. III, 26). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 81.) Omnes supernae patriae electi participatione verae lucis, quae Deus est, lumen vocari solent: sed ille lumen illuminans, isti lumen illuminatum, sicut scriptum est: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Istis autem tantummodo dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Participatione justitiae, quae Deus est, illi justitia nuncupantur; sed ille justitia justificans, isti justitia justificata. De Deo quippe dicitur: Ut sit ipse justus, et justificans (II Cor. V, 21); isti vero dicunt: Ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Aliter ergo venerandum est lumen illuminans, aliter lumen illuminatum; aliter justitia justificans, aliter justitia justificata.

CAP. VI.-- Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur (Rom. VI, 9). (Dialog. lib. IV, cap. 57.) Credendum est sacram oblationem salutaris hostiae non solum viventes adjuvare, verum etiam mortuis, si insolubiles culpae non fuerint, ad absolutionem multum prodesse, ita ut hoc nonnunquam ipsae defunctorum animae videantur expetere. Sed sciendum est quia illis sacrae victimae mortuis prosunt qui hic vivendo obtinuerunt ut eos etiam post mortem bona adjuvent quae hic pro ipsis ab aliis fiunt. Inter haec autem pensandum est quod tutior via sit ut bonum quod quisque post mortem suam sperat agi per alios agat dum vivit ipse per se. Beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere. Debemus itaque praesens saeculum, quia jam conspicimus defluxisse, tota mente contemnere, quotidiana Deo lacrymarum sacrificia, quotidianas carnis ejus et sanguinis hostias immolare. Haec namque victima singulariter ab aeterno interitu animam salvat quae nobis illam mortem Unigeniti per mysterium reparat. Qui licet surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, tamen in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salutem partitur, ejus sanguis non jam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus, quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unum quiddam ex visibilibus fieri? Sed tamen dum haec agimus, necesse est ut nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus, quia qui passionis dominicae mysterium celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc enim vere pro nobis Deo hostia accepta erit, cum nosmetipsos hostiam fecerimus.

CAP. VII.-- Quod mortuus est peccato, mortuus est semel (Rom. VI, 10). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 41.) Nos quoniam et a Deo mente recessimus, et carne ad pulverem redimus, poena duplae mortis astringimur, et flagello vindictae pro culpa quotidie atterimur. Sed venit ad nos qui pro nobis semel sine culpa sola carne moreretur, qui simplam suam duplae nostrae conjungeret, et nos ab utraque morte liberaret, de qua per Paulum dicitur: Quod autem mortuus est peccato, mortuus est semel.

CAP. VIII.-- Non regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 21.) Non potest in hac vita posito homini tentatio deesse peccati. Sed aliud est peccato tentanti resistere, aliud est dominanti servire. Hujus quippe peccati dominium et regnum a discipulorum cordibus repellebat Apostolus, cum dicebat: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Non enim ait non sit, sed non regnet, quia non esse non potest, non autem regnare in cordibus bonorum potest.

CAP. IX.-- Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae (Rom. VI, 19). (In exposit. B. Job. lib. XIX, num. 49.) Justi nequaquam sunt in terrenis studiis fortes, et in coelestibus debiles, sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent, quam saeculo fuisse meminerunt. Nam cum quibusdam per praedicatorem nostrum beatum Paulum dicitur: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem: eorum procul dubio infirmitati condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione vitiorum, ne debiliores vos habeat sancta libertas haeredes, quos in carne validos habuit usus terrenae voluptatis.

CAP. X.-- Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, n. 62, 63.) Jactatum semen in terra post pluviam gelu premitur: quo foras citius apparere repellitur, eo intus fecundius radicatur, et quo vetatur progredi, cogitur multiplicari, quia cum ab immaturo ortu restringitur, in conceptionis suae tarditate laxatum ad fructum uberius impletur. Sic Dominus miro modo pectoris nostri ad suscipienda verbi semina prius per occultae gratiae pluviam infundit, et postmodum ne in conceptis virtutibus immoderatius profluat, disciplina intimae dispensationis, quasi glacie premit; ut quam acceptae gratiae pluvia irrigat, etiam disciplinae rigor astringat, ne si aut antequam debeat aut plusquam necesse est conceptas virtutes proferat, fruges in herbam vertat. Si enim viri justi antequam debent aut plusquam debent proficiant, per profectus sui magnitudinem in elationis defectum cadunt. Videamus, Paulus infusa terra, quanta disciplinae glacie prematur, dum ait: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Qui enim velle habere se asserit, jam per infusionem gratiae, quae in se lateant semina ostendit. Sed dum perficere bonum non invenit, profecto indicat quanta illum dispensationis supernae glacies premat. An ista glacies eorum corda non presserat quibus dicebat, ut non quaecunque vultis illa faciatis (Galat. V, 17)? Ac si aperte diceret: Occulta cordis vestri semina jam prodire in frugem quaerunt, sed superni moderaminis gelu premuntur, ut tanto post fecundius exeant, quanto divini judicii prementia pondera patientius portant.

CAP. XI.-- Video aliam legem in membris meis (Rom. VII, 23). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 12.) Tunc bene interius custodimur, cum per dispensationem Dei tolerabiliter tentamur exterius, aliquando vitiis, aliquando pressuris. Nam eis quoque quos viros novimus fuisse virtutum, tentationes et certamina non defuere vitiorum. Hinc est enim quod ad consolationem nostram beatus Paulus praedicator egregius de se quaedam talia prodere dignatur, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ad ima quippe trahit caro, ne extollatur spiritus, et ad summa trahit spiritus, ne prosternatur caro: spiritus levat, ne jaceamus in infimis, caro aggravat, ne extollamur ex summis; si non sublevante spiritu nos caro tentaret, perfectione procul dubio tentationis suae in ima dejiceret. Rursus vero si non tentante carne ad summa nos spiritus sublevaret, in superbiae casu ipsa nos pejus sublevatione prosterneret. Sed fit certo moderamine, ut dum unusquisque sanctorum jam quidem interius ad summa rapitur, sed adhuc tentatur exterius, nec desperationis lapsum, nec elationis incurrat, quoniam nec exterior tentatio culpam perficit, quia interior intentio sursum trahit; nec rursum interior intentio in superbiam elevat, quoniam tentatio exterior humiliat dum gravat. Sicque magno ordine cognoscimus in interiore profectu quid accipimus, in exteriori defectu quid sumus. Et miro modo agitur ut nec de virtute quisquam extolli debeat, nec de tentatione desperet, quia dum spiritus trahit, et caro retrahit, subtilissimo judicii interni moderamine infra summa et supra infima, in quodam medio anima libratur.

CAP. XII.-- Vos autem non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). (In exposit. B. Job, lib. XIV, num. 72.) Justi gaudium suum in coelis ponunt, eorumque conversatio in coelis est; et cum in carne sunt, adhuc quasi in carne jam non sunt, quia nulla carnis delectatione pascuntur. Unde quibusdam dicitur: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Neque enim in carne non erant qui magistri epistolas et exhortationis eloquia suscipiebant, sed quasi jam non in carne esse est de amore carnalium nihil habere.

CAP. XIII.-- Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). (Homil. 24, in Evang., n. 6.) Meminisse debemus, quid de sancto Spiritu dicat beatus Paulus: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Quasi quidam titulus est divinae possessionis iste spiritus amoris. Nunquid spiritum Christi habet is cujus mentem odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, avaritia cruciat, luxuria enervat? Pensate qui sit spiritus Christi. Profecto ille qui facit amicos et inimicos diligi, terrena despici, pro coelestibus aestuari, carnem propter vitia conteri, mentem a concupiscentiis frenari. Si ergo vultis jus cognoscere possessionis Dei, personam perpendite possessoris nostri. Ecce enim quod diximus voce veridica Paulus clamat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Ac si aperte dicat: Qui nunc Deo inhabitante non regitur de divinae claritatis specie postmodum non laetatur.

CAP. XIV.-- Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15). (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 55.) Judaicus populus servus fuit, qui non amore filii obsequebatur Domino, sed timore servili. Lex namque sub ultionis persecutione populum tenuit, ut quisquis sub illa peccaret protinus morte puniretur, nec Israelitica plebs ex amore, sed Domino serviebat ex timore. Nunquam autem impleri justitia potest per timorem, quia juxta Joannis vocem: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 10). Paulus ergo filios adoptionis consolatur, dicens: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Justus enim esse non valet in conspectu Dei qui ei non per dilectionem sed per formidinem servit.

CAP. XV.-- Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam (Rom. VIII, 18). (In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 14.) Electi quique cum hujusmodi adversa patiuntur, cum inhonestates, contumelias, rerum damna, cruciatus corporis tolerant, esse gravia quibus exercentur pensant; sed cum mentis oculum ad aeternae patriae considerationem tendunt, ex comparatione praemii, quam sit leve quod patiuntur inveniunt. Quod enim valde esse importabile ex dolore ostenditur, consideratione provida ex remuneratione levigatur. Hinc est quod Paulus semper seipso robustior contra adversa erigitur, quia nimirum finem sui operis praestolatur. Grave namque quod sustinet aestimat, sed hoc leve per praemii considerationem pensat. Ipse quippe quam sit grave quod patitur, indicat: Qui in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter se fuisse testatur: qui a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepit: qui ter virgis caesus, semel lapidatus est, ter naufragium passus, nocte et die in profundo maris fuit: qui pericula fluminum, latronum, ex genere, ex gentibus, in civitate, in solitudine, in mari, in falsis fratribus pertulit: qui in labore, et aerumna, in jejuniis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate laboravit: qui foris pugnas, intus timores sustinuit (II Cor. XI, 23 seq.): qui ultra vires gravatum se esse asserit, dicens: Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere (II Cor. I, 8). Sed quomodo remunerationis linteo sudorem tanti laboris tergat ipse denuntiat, dicens: Existimo quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Finem itaque operis praestolatur, et dum profectum remunerationis considerat, vile aestimat quod pene deficiens laborat.

CAP. XVI.-- Vanitati creatura subjecta est, non volens (Rom. VIII, 20). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 69; lib. VIII, num. 13.) Praeter illas molestias quas electi Dei patiuntur in mente interius, gravibus necessitatibus corruptionis vinculis astringuntur exterius. Esurire quippe, sitire, lassescere, vincula corruptionis sunt, quae scilicet solvi nequeunt, nisi cum in illam immortalitatis gloriam mortalitas nostra permutatur. Replemus enim refectionibus corpus, ne extenuatum deficiat; extenuamus abstinentia, ne nos repletum premat; vegetamus hoc motibus, ne situ immobilitatis intereat: sed citius hoc collocando sistimus, ne ipsa sua vegetatione succumbat; adjumentis hoc vestium tegimus, ne frigus interimat, et quaesita adjumenta projicimus, ne calor exurat. Tot igitur diversitatibus occurrentes, quid agimus nisi corruptibilitati servimus, ut saltem multiplicitas impensi obsequii corpus sustineat quod anxietas infirmae mutabilitatis gravat? Unde bene per Paulum dicitur: Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter ipsum, qui eam subjecit in spe; quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Vanitati quippe creatura non volens subditur, quia homo qui ingenitae constantiae statum volens deseruit, pressus justae mortalitatis pondere, nolens mutabilitatis suae corruptioni servit. Sed creatura haec tunc a servitute corruptionis exuta eripitur, cum ad filiorum Dei gloriam incorrupta resurgendo sublevatur; dignitate libertatis accepta, in filiorum Dei gloriam vertitur, quia unita Deo per spiritum, quasi hoc ipsum quod creatura est transisse ac subegisse declaratur. Electos enim nunc poena corruptionis aggravat, sed tunc incorruptionis gloria exaltat: et quantum ad praesentis necessitatis pondera, nunc in Dei filiis de libertate nihil ostenditur: tantum vero ad subsequentis libertatis gloriam, tunc in Dei famulis de servitute nihil apparebit.

CAP. XVII.-- Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21). (Lib. I, in Ezech., hom. 3, num. 13; hom. 8, num. 3.) Dum praesenti saeculo adhuc in nobismetipsis repugnat corruptio, nequaquam ad Deum laudandum, sive contemplandum perfecte libertatem mentis obtinere possumus, sed post praesens ad veram libertatem perveniemus. Tunc enim in nobis vera libertas erit cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra pervenerit. Omnes enim electi quandoque in coelestem patriam congregabuntur, et in Deo quem videbunt immutabuntur; tunc perfecte corpus Redemptoris omnis multitudo sanctorum efficietur et videndo incorruptionem, nulla incorruptione tenebitur, juxta Pauli vocem dicentis: Quia creatura ipsa liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei; eique tunc inhaerebunt, ut eis de corruptione, quae per resurrectionem vincitur, nihil jam in suo sancto amore contradicat, sed unita gloriae sui Redemptoris fiat. Tunc itaque omnes electi in coelestia sublevati, et omnipotenti Domino capiti suo uniti, laudes omnium liberatori libere reddent et resonabunt, cum viderint sine fine quem laudabunt.

CAP. XVIII.-- Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). (In exposit. B. Job, lib. II, num. 58; Homil. 30, in Evang., n. 3.) Spiritus sanctus Graeca locutione Paraclitus dicitur, quod Latina consolator vel advocatus interpretatur. Qui idcirco advocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud justitiam Patris intervenit. Consolator autem ideo vocatur, quia de peccati perpetratione moerentibus, dum spem veniae praeparat, ab afflictione tristitiae mentem levat. Qui unius substantiae cum Patre et Filio exorare pro delinquentibus perhibetur, quoniam eos quos repleverit exorantes facit. Unde et Paulus dicit: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Minor vero est qui postulat quam qui postulatur. Quomodo ergo Spiritus postulare dicitur qui minor non est? Nequaquam igitur postulat qui aequalis est; sed postulare dicitur, quoniam ad postulandum eos quos repleverit inflammat.

CAP. XIX.-- Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 62.) In Scriptura sacra quaedam de Deo indigna dicuntur, quae ab humanis in illum qualitatibus trahuntur, dum ad infirmitatis nostrae verba descenditur. Dicitur enim praescius, sicut de illo ait Apostolus: Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui; cum praescientia non possit esse in Deo. Praescire enim dicitur qui unamquamque rem antequam veniat videt; et id quod futurum est, priusquam praesens fiat, praevidet. Deus ergo quomodo praescius, dum nulla nisi quae sunt futura praesciantur? Et scimus quia Deo futurum nihil est, ante cujus oculos praeterita nulla sunt, praesentia non transeunt, futura non veniunt, quippe quia omne quod nobis fuit et erit in ejus prospectu praesto est, et omne quod praesens est sciri potest potius quam praesciri. Et tamen quia ea quae futura nobis sunt videt, quae tamen ipsi semper praesto sunt, humano modo praescire dicitur, quamvis nequaquam futurum praevideat quod praesens videt. Nam et quae sunt ab aeternitate ejus non ideo videntur quia sunt, sed ideo sunt quia videntur. In Deo ergo nec praeterita, nec futura reperiri queunt, sed cuncta mutabilia immutabiliter durant, et quae in seipsis simul existere non possunt, illi simul omnia assistunt, nihilque in illo praeterit quod transit; quia in aeternitate ejus modo quodam incomprehensibili cuncta volumina saeculorum transeuntia manent, currentia stant.

CAP. XX.-- Qui etiam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 42.) Unigenitus Dei Filius homo factus pro nobis in se humanam naturam suscepit, ut quia puro homini via redeundi non patebat ad Deum, via redeundi fieret per hominem Deum. Longe quippe distabamus a justo et immortali, nos mortales et injusti: sed inter immortalem justum et nos mortales et injustos apparuit Mediator Dei et hominum, mortalis et justus, qui et mortem haberet cum hominibus, et justitiam cum Deo; ut quia per ima nostra longe distabamus a summis, in seipso uno jungeret ima cum summis, atque ex eo nobis via redeundi fieret ad Deum, quo summis suis ima nostra copularet. De quo per Joannem apostolum dicitur: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: et ipse est propitiatio pro peccatis; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. XXI, 2). De quo Paulus apostolus dicit: Christus Jesus qui mortuus est pro nobis, imo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Unigenito enim Filio pro homine interpellare est apud coaeternum Patrem seipsum hominem demonstrare. Ei quippe pro humana natura rogasse est eamdem naturam in divinitatis suae celsitudine suscepisse. Interpellat igitur pro nobis Dominus non voce, sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit suscipiendo liberavit.

CAP. XXI.-- Certus sum, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei (Rom. VIII, 38). (In exposit. B. Job, lib. X, num. 29.) Quisquis in solo aeternitatis desiderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec adversitate quassatur. Dum nihil habet in mundo quod appetat, nihil quod est de mundo pertimescat. Hinc enim Salomon ait: Non contristabit justum quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Hinc iterum dicit: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). Tanto enim quisque plenius a se pavorem qui ex mundo est abjicit, quanto in semetipso verius mundi concupiscentiam vincit. Absque terrore Paulus in corde requiescebat, qui dicebat: Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Charitas quippe Dei mentem quam semel coeperit a dilectione mundi funditus occidit, et hanc tanto valentius in auctoritatem erigit, quanto et insensibilem contra terrores reddit.

CAP. XXII.-- Christus qui est super omnia Deu benedictus in saecula (Rom. IX, 5). (Lib. I, in Ezech., hom. 8, num. 3.) In Scriptura sacra aliquando Deus nuncupative, aliquando vero essentialiter dicitur. Nuncupative dicitur, sicut ad Moysen ait: Ecce constitui te deum Pharaonis (Exod. VII, 4). Essentialiter autem Deus dicitur, sicut ad eumdem ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. IV). Unde beatus Paulus apostolus de hoc nuncupativo et essentiali vocabulo Dei discretionem facit, cum de Antichristo ait: Qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4). Deus enim aliquando dici et homo potest, Deus vero coli purus homo non potest. Rursum alibi idem apostolus volens nuncupativum Dei nomen ab essentiali discernere, de Redemptore nostro locutus est, dicens: Quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Qui enim nuncupative dicitur, Deus inter omnia, qui vero essentialiter, Deus super omnia est. Ut ergo ostendat Christum naturaliter Deum, non habet Deum tantummodo, sed Deum super omnia esse memoravit, quia et electus quisque vel in exemplo justitiae propagandae positus, dici Deus potest, sed inter omnia, quoniam nuncupative Deus: Christus autem Deus est super omnia, quia naturaliter Deus.

CAP. XXIII.-- O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 21, 22.) Cum omnipotens Deus duris nos percussionibus et adversitatibus pulsat, homo seipsum considerans tacet, et divina judicia discutere metuit, quia se pulverem esse cognoscit. Unde per Paulum dicitur: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Respondere Deo non posse convincitur qui homo nominatur, quia per hoc quod de humo sumptus est, judicia superna discutere dignus non est. Unde hic quoque apte subjungitur: Vel quis dicere ei potest, cur ita facis (Job IX, 11)? Auctoris facta semper indiscussa veneranda sunt, quoniam injusta nequaquam esse possunt. Rationem quippe de occulto ejus consilio quaerere, nihil aliud est quam contra ejus consilium superbire. Cum ergo factorum causa non deprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate taceatur, quia nequaquam sufficit sensus carnis, ut secreta penetret majestatis. Qui ergo in factis Dei rationem non videt, infirmitatem suam considerans, cur non videat rationem videt. Unde subsequenter adjungitur: Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit, quare me fecisti sic (Rom. IX, 20)? Quo enim secernit figmentum divini operis, eo semetipsum redarguit, ne contra manum resultet operantis, quia qui benigne quod non erat fecit, quod est injuste non deserit. Ad semetipsum ergo in percussione mens redeat, et quod apprehendere non valet non requirat: ne si divinae irae causa discutitur, amplius discussa provocetur, et quam placare humilitas poterat inexstinguibiliter superbia accendat.

CAP. XXIV.-- Finis legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). (Lib. II, in Ezech., hom. 4, num. 14, 15.) Testamentum Vetus unum nobis mediatorem Dei et hominum nuntiavit, et Testamentum Novum eumdem nobis nuntiat in aeterna claritate venturum, quem jam pro nobis cognovimus incarnatum. Finis autem utrorumque Christus est, quoniam ipse, quem Lex praedixit, in carne apparuit, et idem ipse, quem nunc Testamentum Novum loquitur, in gloria majestatis apparebit: et tunc utrorumque finis erit, cum visus in divinitatis suae potentia, omnia quae sunt praedicta compleverit. Scriptum namque est: Finis Legis Christus ad justitiam omni credenti. Finis videlicet non qui consumit, sed qui perficit. Tunc et enim perfecit cum, sicut Lex praedixerat, incarnatus apparuit; sed adhuc de ejus judicio multa Testamentum Novum loquitur, adhuc multa de ejus regno narrat quae necdum videmus impleta. Ecce Evangelium quotidie legitur, ventura vita praedicatur. Tunc igitur erit et Novi Testamenti finis, cum ea quae de se promisit impleverit; finietur vero Testamentum Novum, quia perficietur. Nam cum ipse de quo loquitur visus fuerit, ejusdem Testamenti verba cessabunt. Quemadmodum enim Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto praesidet in coelo, legem implevit per mysterium incarnationis et perfectae humanitatis suae, ita Testamenti Novi promissam impleturus est per ostensam gloriam claritatis suae.

CAP. XXV.-- Caecitas ex parte contigit in Israel (Rom. XI, 26). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 9.) Praedicatores sancti, dum recta peccatoribus praedicant, quasi stellae tenebras nostrae noctis illustrant. Dum ergo plebe Judaica in perfidiae suae nocte remanente, praedicatores suos Dominus per silentium intra semetipsos retinuit, caecis iniquorum sensibus coeleste lumen abscondit. Sed sacro attestante eloquio, didicimus quod Judaea, quae nunc deseritur, ad fidei sinum in fine colligetur. Hinc namque per Isaiam dicitur: Si fuerit numerus Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isa. X, 22). Hinc Paulus ait: Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Qui igitur praedicatores suos nunc oculis Judaeae subtrahit, sed postmodum ostendit, quasi stellas suas abscondit, ut absconsis prius et post coruscantibus astrorum spiritualium radiis, suae perfidiae noctem et nunc repulsa non videat, et tunc illuminata deprehendat. Plebs autem Israelitica, quae ubertim in fine colligetur, in ipsis sanctae Ecclesiae exordiis crudeliter obduratur, nam praedicatores veritatis renuit, verba adjutorii sprevit. Quod tamen auctoris dispensatione agitur ut nimirum gloria praedicantium, quae recepta in uno populo latere poterat, in cunctis gentibus repulsa dilatetur. Cum enim Judaea ad vim persecutionis infremuit, apostolorum vitam Dominus in cunctarum cognitionem gentium dilatavit; et illa per judicium in mundum captiva dispergitur, ista ubique per gratiam in honore tenditur. Quis enim gentium Petrum nosset, si in solius Israelitici populi praedicatione remansisset? Quis Pauli virtutes agnosceret, nisi hunc Judaea ad nostram notitiam persequendo transmisisset? Ecce jam qui plagis et contumeliis ab Israelitica plebe repulsi sunt, per mundi fines honorantur. Secreti quippe mira dispensatione consilii praedicatores suos Dominus unde permisit in una gente opprimi, fecit in mundi cardines inde dilatari.

CAP. XXVI.-- Conclusit Deus omnia in incredulitate (Rom. XI, 30). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 56, et Dial. l. II, c. 16.) Quam incomprehensibilia sunt judicia Dei et investigabiles viae ejus (Ibid., 33)! Incomprehensibilitas divini judicii humanae mentis oculo non valet penetrari. Quare primum Judaea credidit, gentilitate omni in perfidiae suae obstinatione remanente; postmodum vero ad finem gentilium corda mollita sunt, et Judaeorum infidelitas obdurata. Cum enim misericors Deus gentes traxit, iratus Judaeam repulit: et illa mollia et penetrabilia fidei corda Judaeorum in insensibilitatem versa sunt gentium; actumque est ut sicut dudum ad percipiendam fidem gentilitas fuerat obdurata, ita postmodum ad fidem gentilitate suscepta, Judaeae populus perfidiae robore duresceret. Unde Paulus apostolus eisdem gentibus dicit: Sicut aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem; ita et isti non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Quam sententiam suam primum quidem de vocatione Judaeorum et repulsione gentium, postmodum vero de vocatione gentium et repulsione Judaeorum subtiliter pensans, seque occulta Dei judicia comprehendere non posse considerans, exclamando subjunxit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI)! Nemo ergo perscrutari appetat cur cum alius repellitur, alius eligatur, vel cur cum alius eligitur, alius repellatur, quoniam attestante Paulo, inscrutabilia sunt judicia ejus. In his autem verbis Apostoli oritur quaestio. Nam David propheta Domino loquitur, dicens: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui (Psal. CXVIII, 13). Et cum minus sit nosse quam pronuntiare, quid est quod Paulus incomprehensibilia esse Dei judicia asserit, David autem haec se omnia non solum nosse sed et in labiis pronuntiasse testatur? Sed sciendum est quod sancti viri in quantum cum Domino unum sunt, sensum Domini non ignorant. Omnes enim qui devote Dominum sequuntur, etiam cum Domino devotione sunt, et adhuc carnis corruptibilis pondere gravati, cum Domino non sunt. Occulta itaque Dei judicia, in quantum conjuncti sunt, sciunt, in quantum disjuncti sunt, nesciunt. Qui enim secreta ejus adhuc perfecte non penetrant, incomprehensibilia ejus judicia esse testantur; qui vero ei mente inhaerent, et inhaerendo vel sacrae Scripturae eloquiis vel occultis revelationibus, in quantum accipiunt, agnoscunt, hoc et norunt et pronuntiant. Judicia igitur quae Deus tacet nesciunt, quae Deus loquitur sciunt. Unde et David propheta cum dixisset: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia, protinus addidit, oris tui. Ac si aperte dicat: illa ergo judicia et nosse et pronuntiare potui quae te dixisse cognovi. Nam ea quae ipse non loqueris nostris proculdubio cognitionibus abscondis. Concordat ergo prophetica apostolicaque sententia, quia et incomprehensibilia sunt Dei judicia; et tamen quae de ore ejus prolata fuerint humanis labiis pronuntiantur, quoniam sciri ab hominibus et prolata prodi possunt, et occultari non possunt. Rursus alia suboritur quaestio: si unus fit cum Domino spiritus qui Domino adhaeret, sicut scriptum est: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; quid sit quod idem praedicator egregius Paulus subjungit, dicens: Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (I Cor. VI, 17)? Valde enim inconveniens videtur esse, ejus sensum cum quo unus factus fuerit ignorare. Sed sciendum est quia sicut supra breviter dictum est, sancti viri in quantum cum Domino unum sunt, sensum Domini non ignorant. Nam idem quoque apostolus dicit: Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Ita et quae Dei sunt nemo cognovit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Qui ut ostenderet se nosse quae Dei sunt, adjunxit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed ipsum qui ex Deo est. Hinc iterum dicit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, nobis autem revelavit per Spiritum sanctum (I Cor. II, 9).

CAP. XXVII.-- Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, n. 69 et 70.) Diversis temporibus Abel, Isaias et Joannes apparuerunt; divisi quidem fuerunt tempore, sed non praedicatione. Nam Abel Redemptoris nostri passionem significans, agnum in sacrificio obtulit; de cujus passione Isaias ait: Sicut agnus coram tondente se obmutescet, non aperiens os suum (Isa. LIII, 7). De quo Joannes quoque ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Ecce quidem diversis temporibus missi, et tamen concorditer de nostri Redemptoris innocentia sentientes, eumdem Agnum Joannes ostendendo, Isaias praevidendo, Abel offerendo locutus est. Et quem Joannes in ostensione, quem Isaias in locutione, hunc Abel significando in manibus tenuit. Diversis quoque temporibus huic mundo David, Isaias et Paulus apparuerunt; sed tamen nullus eorum alteri diversum sensit, quia etsi semetipsos non noverant facie, unum tamen didicerunt ex divina cognitione. David quippe ut auctorem omnium Deum in Trinitate ostenderet, dixit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus (Psal. LXVI, 8): ac ne tertio Deum nominans, tres deos dixisse putaretur, illico unitatem ejusdem Trinitatis insinuans, addidit: Et metuant eum omnes fines terrae. Qui enim non eos, sed eum subdidit, unum tria quae dixerat intimavit. Isaias quoque cum laudem de unitate Trinitatis aperiret, Seraphim voces exprimens, ait: Sanctus, Sanctus, Sanctus, ac ne tertio Sanctum nominans, unitatem divinae substantiae scindere videretur, adjunxit: Dominus Deus Sabaoth (Isa. VI, 3). Qui ergo non Domini dii, sed Dominus Deus addidit, unum existere quod tertio Sanctum vocaverat indicavit. Paulus quoque ut operationem sanctae Trinitatis ostenderet, ait: Ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Atque ut unitatem ejusdem Trinitatis intimaret, addidit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Qui igitur non ipsis, sed ipsi subdidit, unum naturaliter, tria secundum personas innotuit, quod superius tertio idipsum dixit.

CAP. XXVIII.-- Obsecro vos, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem (Rom. XII, 1). (Lib. II, in Ezech., homil. 10, n. 19.) Multi sunt in Ecclesia sancta positi, qui peccatorum suorum memores, lacrymis se lavant, carnem per abstinentiam macerant, nullis se hujus mundi actionibus miscent; quae habent, indigentibus tribuunt, et habere quae non habent non concupiscunt: qui memores aeterni judicii semetipsos quotidie Deo sacrificium per lamentum compunctionis mactant. Qui idcirco corpora castigant quatenus hoc quod per magistrum gentium dicitur, impleant: Ut exhibeatis corpora vestra, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem. Hostia quippe occiditur ut offeratur. Sed hostia vivens est corpus pro Domino afflictum; quod hostia dicitur, et vivens, quia vivit in virtutibus, id est a vitiis occisum. Hostia videlicet, quia jam huic mundo est a pravis actibus mortuum, vivens autem, quia cuncta quae praevalet bona operatur.

CAP. XXIX.-- Non plus sapere, quam oportet sapere (Rom. XII, 3). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 18.) Haeretici plerumque audacter de natura divinitatis tractant, cum semetipsos miseri nesciant: nec ea quaerunt ex quibus semetipsos ad humilitatem erudiant, mores in tranquillitate disponant, patientiam servent, longanimitatem exhibeant, sed quae ultra se sunt perscrutari desiderant. Dumque ad hoc tendunt quod comprehendere nequeunt, ea cognoscere negligunt ex quibus erudiri potuerant. Quam bene eorum audaciam praedicator egregius refrenat, dicens: Non plus sapere, quam oportet sapere; sed sapere ad sobrietatem. Hinc Salomon ait: Prudentiae tuae pone modum (Prov. XXIII, 4).

CAP. XXX.-- Nolite esse prudentes apud vosmetipsos (Rom. XII, 16). (In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 45.) Ad veram sapientiam non possunt venire qui fiducia decipiuntur falsae suae sapientiae, de quibus scriptum est: Vae, qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes (Isa. V, 21). Unde et praedicator egregius, hos quos carnaliter sapientes invenerat ut sapientiam veram perciperent, prius fieri stultos quaerebat, dicens: Si quis inter vos videtur esse sapiens in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens (I Cor. III, 18). Ac si eis aperte dicat: Stulti esse apud vosmetipsos discite, ut in Deo vere sapientes esse valeatis. Hinc rursum ait: Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Ac si dicat: Qui apud semetipsos sapientes sunt, ad veram sapientiam pervenire non possunt. Et per semetipsam Veritas dicit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25).

CAP. XXXI.-- Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. II, 18). (Regul. Pastor. part. III, cap. 22.) Si pacem diligentes ad increpationis verba prosiliant, non debent formidare temporalem pacem sibi turbare; et tamen eamdem pacem integra dilectione debent intrinsecus tenere, quam per invectionem vocis videntur extrinsecus sibi turbare. Hinc Paulus ait: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Hortaturus enim discipulos ut pacem cum omnibus haberent, praemisit, dicens: Si fieri potest; atque subjunxit: Quod ex vobis est. Difficile quippe erat, ut si male acta corriperent, habere pacem cum omnibus possent; sed cum temporalis pax in pravorum cordibus ex increpatione nostra confunditur, inviolata necesse est ut in nostro corde servetur. Recte itaque ait: Quod ex vobis est; ac si nimirum dicat: Quia pax ex duarum partium consensu subsistit, si ab eis qui corripiuntur expellitur, integra tamen in vestra qui corripitis mente teneatur. Unde eosdem discipulos rursum admonet, dicens: Si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur (II Thess. III, 14). Atque illico adjunxit: Et nolite ut inimicum existimare illum, sed corripite ut fratrem (Vers. 15). Ac si diceret: Pacem cum eo exteriorem solvite, sed interiorem circa illum medullitus custodite, ut peccantis mentem sic vestra discordia feriat, quatenus pax a cordibus vestris nec abnegata discedat.

CAP. XXXII.-- Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom. XIII, 3). (Regul. Pastor. part. III, cap. 38.) De duobus vitiis quorum unum nullatenus exstinguitur, nisi aliud nutriatur, illud insequendum est ardentius quod premit periculosius. Saepe enim quis a ciborum se ingluvie minime temperans, jamjamque pene superantis luxuriae stimulis premitur, qui hujus pugnae metu territus, dum se per abstinentiam restringere nititur, inanis gloriae tentatione fatigatur. Tolerandum itaque est, ut per virtutem abstinentiae interim arrogantia contra viventem crescat, ne eum per ingluviem a vita luxuria funditus exstinguat. Hinc est quod Paulus cum infirmum auditorem suum perpenderet aut prava adhuc velle agere, aut de actione recta humanae laudis retributione gaudere, ait: Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Neque enim ideo bona agenda sunt ut potestas hujus mundi nulla timeatur, aut per haec gloria transitoriae laudis sumatur: sed cum infirmam mentem ad tantum robur ascendere non posse pensaret, ut et pravitatem simul vitaret et laudem praedicator egregius et admonendo aliquid obtulit et aliquid tulit. Concedendo enim levia, subtraxit acriora; ut quia ad deserenda cuncta simul non assurgeret, dum in quodam suo vitio animus familiariter relinquitur, a quodam suo sine dolore tolleretur.

CAP. XXXIII.-- Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12). (In exposit. B. Job, lib. XXIX, num. 3, 4.) Nos omnes qui veritatem in hac vita sequimur, quasi aurora vel diluculum vocari possumus. Aurora namque vel diluculum noctem quidem interiisse nuntiant, nec tamen claritatem diei integram ostentant; sed dum illam pellunt, hanc suscipiunt, lucem permixtam tenebris tenent. Nos similiter quaedam jam quae lucis sunt agimus, et tamen quibusdam adhuc tenebrarum reliquiis non caremus. Per prophetam quippe Deo dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Rursumque scriptum est: In multis enim offendimus omnes (Jac. III, 2). Paulus quoque ait: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati quae est in membris meis (Rom. VII, 23). Ubi ergo lex peccati cum lege mentis contendit, profecto adhuc aurora est, quia lux quae jam emicuit necdum praetereuntes tenebras funditus pressit; adhuc aurora est, quia dum lex carnis legem mentis, et lex mentis legem carnis percutit, inter se vicissim lux et umbra confligit. Unde rursum Paulus cum diceret: Nox praecessit, nequaquam subdidit: Dies venit, sed dies autem appropinquavit. Qui enim post discessum noctis non jam venisse, sed appropinquasse diem insinuat, esse se proculdubio ante solem post tenebras adhuc in aurora demonstrat. Tunc vero plene sancta electorum Ecclesia dies erit, cum ei admixta peccati umbra jam non erit; tunc plene dies erit, quando luminis interni perfecto fervore claruerit; tunc plene dies erit, quando nullam malorum suorum tentantem memoriam tolerans, omnes a se tenebrarum etiam reliquias abscondet.

CAP. XXXIV.-- Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 62, 63.) Discretus vir ac continens usque ad temperandam necessitatem ventrem reficit, et a voluptate restringit. Sciendum vero est quia sic voluptas sub necessitate se palliat, ut vix eam perfectus quisque discernat. Nam dum solvi debitum necessitas petit, voluptas explere desiderium suppetit, et tanto gulam securius in praeceps rapit, quanto sub honesto nomine necessitatis explendae se contegit. Saepe autem in ipsa edendi via furtive adjuncta subsequitur, nonnunquam vero impudenter libera etiam praeire conatur. Facile est autem deprehendere, cum voluptas ejus necessitatem praevenit, sed valde est difficile discernere cum in ipso esu necessario se occulta subjungit. Nam quia praeeuntem naturae appetitum sequitur, quasi a tergo veniens tardius videtur. Eo enim tempore quo necessitati debitum solvitur; quia per esum voluptas necessitati miscetur, quid necessitas petat, et quid, sicut dictum est, voluptas suppetat, ignoratur. Saepe vero et discernimus, et quia utramque per experientiam sibi conjunctam novimus, in hoc quod extra metas rapimur, libet ut sciendo fallamur. Et dum sibi mens ex necessitate blanditur, ex voluptate decipitur, sicut scriptum est: Carnis curam ne feceritis in desideriis. Quae igitur in desiderio fieri prohibetur, in necessitate conceditur. Sed saepe dum incaute necessitati condescendimus, desideriis deservimus; nonnunquam vero, dum desideriis immoderatius obviare nitimur, necessitatis miserias augemus. Sic enim necesse est ut artem quisque continentiae teneat, quatenus non carnem, sed vitia carnis occidat. Nam plerumque dum plus justo caro restringitur, etiam ab exercitatione boni operis enervatur, ut ad orationem quoque vel praedicationem non sufficiat, dum incentiva vitiorum in se funditus suffocare festinat. Adjutorem quippe habemus intentionis internae hunc hominem quem exterius gestamus, et ipsi insunt motus lasciviae, ipsi effectus suppetunt operationis bonae. Saepe vero dum in illo hostem insequimur, etiam civem quem diligimus trucidamus, et saepe dum quasi concivi parcimus, ad praelium hostem nutrimus. Eisdem namque alimentis vitia superbiunt, quibus nutritae virtutes vivunt. Et cum virtus alitur, plerumque vires quoque vitiis augentur; cum vero immensa continentia vitiorum vires extenuat, etiam virtus deficiens anhelat. Unde necesse est ut interior homo noster, aequus quidem arbiter praesideat inter se et eum quem exterius gestat, quatenus ei suus homo exterior, et semper ad debitum ministerium servire sufficiat, et nunquam superbe libera cervice contradicat. Nec moveat si quid suggerendo submurmurat, dummodo eum semper superposita calce dominationis premat.

CAP. XXXV.-- Item unde supra. (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 105, 106.) Plerumque se ad viam rectitudinis animus accendit, torporem discutit, tantoque in coelestibus desiderio rapitur, ut pene nil ex eo inferius remansisse videatur. Et tamen cum ad carnis curam reducitur, sine qua praesentis vitae via nullomodo expletur, ita hunc inferius depressum tenet, ac si adhuc de summis nulla contigisset. Auditis verbis coelestis oraculi in amorem patriae coelestis erigitur, sed resurgente praesentis vitae studio, sub terrenae curae aggere sepelitur; atque in terra cordis nequaquam supernae spei semen proficit, quia cogitationis infimae spina densescit. Quam videlicet spinam per semetipsam Veritas manu sanctae exhortationis eradicat, dicens: Nolite solliciti esse in crastinum (Matth. VI, 34). Contra hanc quoque per Paulum dicitur: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14). Sed in his nimirum ducis et militis verbis agnoscimus, quia tunc ab ea mortifero vulnere animus pungitur, cum in ea mensura aequitatis non tenetur. Neque mortali adhuc in carne viventibus funditus cura carnis abscinditur, sed ut discrete animo serviat temperatur. Nam quia sollicitos nos esse in crastinum prohibet, habere utcunque curam in praesentibus non negat, quam tendi ad tempus quod sequitur vetat. Et nimirum Paulus cum curam carnis fieri in concupiscentia non sinit, proculdubio in necessitate concedit. Curandum itaque est, ne aut necessitatis metas cura carnis transeat, aut in eo quod moderate exsequitur, de se praesumat. Saepe vero animus fallitur, ut quod voluptuose appetit necessarium suspicetur, quatenus omne quod libet vitae debitam utilitatem putet. Et saepe quia effectus providentiam sequitur, in sui fiducia mens levatur. Cumque sibi adest quod deesse caeteris viderit, cogitatione tacita de magnitudine suae promissionis hilarescit; tantoque jam a vera provisione longe fit, quanto ipsam quoque elationem quam patitur nescit. Unde solerti semper custodiae intentione pensandum est, vel quid opere agimus, vel quid corde versamus; ne aut mentem praepediens foris se terrena cura multiplicet, aut saltem de ejus moderamine intus se cogitatio exaltet, ut cum divina judicia temporali circumspectione metuimus, sempiterni supplicia horroris evadamus.

CAP. XXXVI.-- Alius judicat diem inter diem, etc. (Rom. XIV, 5). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 28) Sicut ignorantiae obscuritas sine dubitatione nox cordis est, sic intellectus non immerito dies appellatur. Unde et per Paulum dicitur: Alius judicat diem inter diem, alius judicat omnem diem. Ac si aperte dicat: Alius quaedam nonnullis intermissis intelligit, alius vero omnia ad intellectum possibilia ita ut sunt videnda cognoscit.

CAP. XXXVII.-- Gentes super misericordia honorare Deum (Rom. XV, 9). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 58; lib. X in Job, num. 7.) Secreta sapientiae Dei sunt judicia, quod gentilitas, cum nulla apud Deum merita habuerit, reconciliationis tamen gratiam ex sola misericordia accepit. Unde bene per Paulum dicitur: Gentes autem super misericordia honorare Deum (I Petr. II, 10). Unde rursum scriptum est: Et quae non consecuta misericordiam, nunc autem misericordiam consecuta. Locus igitur misericordiae Dei est ipsa gentilitas, cujus culpas districtus judex si juste animadverteret, ad reconciliationem gratiae nunquam veniret. Secreta itaque sapientiae ejus pauci valent inquirere, sed nullus invenire, quia quod super nos de nobis ab immortali sapientia non injuste disponitur, justum profecto est ut a nobis adhuc mortalibus ignoretur. Sed haec ipsa sapientiae illius secreta conspicere, utcunque jam incomprehensibilitatis ejus est potentiam videre, quia etsi in ipsa consiliorum inquisitione deficimus, deficiendo tamen verius discimus quem timeamus. Ad haec se Paulus sapientiae illius secreta tetenderat, et cum secreta Dei judicia de repulsione Judaeorum et vocatione gentilium discuteret, et ad ea pervenire non posset, dicebat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, vel quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33)? Qui superius etiam ex ipsa inquisitione lassescens, sed tamen ad cognitionem infirmitatis propriae lacessendo proficiens, praemittit, dicens: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Nunquid dicet figmentum ei, qui se finxit, quare me fecisti sic (Rom. IX, 20)? Quia igitur Dei judicia pertingere non valens, ad infirmitatis suae cognitionem rediit: et ad eruditionem se propriam deficiendo revocavit, ut ita dicam, secreta sapientiae non inveniens, invenit, quia cum ad superna consilia requirenda lassesceret, didicit ut humilius timeret: quem sua infirmitas a cognitione intima repulit, hunc ei verius humilitas junxit.

CAP. XXXVIII.-- Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 2; Reg. Pastor. part. III, c. 11.) De beato Job legitur quod fuerit simplex et rectus. Nonnulli namque ita simplices sunt, ut rectum quid sit ignorent. Sed eo verae simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudinis non assurgunt, quia dum esse cauti per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Admonendi sunt ergo simplices, ut bono simplicitatis prudentiam semper adjungant, quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentiae non amittant. Hinc est quod doctor gentium Paulus discipulos admonet, dicens: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo. Hinc rursum dicit: Nolite pueri sensibus effici, sed malitia estote parvuli (I Cor. XIV, 20). Hinc per semetipsam Veritas discipulis praecipit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 61). Utraque enim necessario conjunxit in admonitione, ut simplicitatem columbae astutia serpentis instrueret, et rursum serpentis astutiam simplicitas columbae temperaret. Hinc est quod sanctus Spiritus praesentiam suam hominibus non in columba solummodo, sed etiam in igne patefecit. Per columbam quippe simplicitas, per ignem vero zelus indicatur. In columba igitur et in igne sanctus Spiritus ostenditur quoniam quicunque illo pleni sunt, sic mansuetudini simplicitatis inserviunt, ut contra culpas delinquentium etiam zelo rectitudinis accendantur.