Expositio Novi Testamenti/5

This is the stable version, checked on 7 Octobris 2021. Template changes await review.


 IV VI 

LIBER QUINTUS.

recensere

Expositio super Acta Apostolorum. CAPUT PRIMUM.-- Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere usque in diem, qua praecipiens Apostolis per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est; quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei, etc. (Act. I, 1). (Homil. 26, in Evang., maxime num. 7, et homil. 29, in princ. et n. 5, 6.) Resurrectio Domini nostri Jesu Christi, dubitantibus discipulis, per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur? Quod enim resurrectionem dominicam tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas, quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Plus nobis Thomae infidelitas ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, mens nostra, omni dubitatione postposita, in fide solidatur. Discipulum quippe Dominus post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, ut dum in Magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis, et dum dubitando vulnerum cicatrices tangeret, de nostro pectore dubietatis vulnus amputaret. Ad insinuandam quoque veritatem dominicae resurrectionis notandum nobis est, quid Lucas subjungat dicens: Et convescens praecepit eis, ab Jerosolymis ne discederent. Et post pauca: Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Notate verba, signate mysteria. Convescens elevatus est, comedit et ascendit, ut videlicet per affectum comestionis veritas patesceret carnis. In Veteri autem Testamento (IV Reg. 2) cognovimus quod Elias in coelum aereum, quod terrae est proximum, sit raptus et sublevatus, ut in secretam quamdam terrae regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat: ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster, quia non distulit, superavit, eamque resurgendo consumpsit, et resurrectionis suae gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque est quod Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte demonstraretur, quia homo purus adjutorio indigebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia neque ad coelum quidem aereum per se ascendere poterat quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quoniam is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illo etenim revertebatur ubi erat, et inde redibat ubi remanebat, quia cum per humanitatem ascenderet in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat et coelum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus (Genes. XXXVII), venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus, et ad coelum aereum Elias sublevatus, ascensionem dominicam uterque designavit. Ascensionis ergo suae Dominus praenuntios et testes habuit, unum ante Legem, alium sub Lege, ut quandoque veniret ipse qui veraciter posset penetrare: unde et ordo ipse in eorum quoque in coelos sublevatione per quaedam incrementa distinguitur. Nam Enoch et per coitum genitus, et per coitum generans translatus, Elias vero per coitum genitus, sed non per coitum generans, ad coelum subvectus esse memoratur, ut veniret postmodum qui neque per coitum generans, neque per coitum generatus, nec translatus, nec subvectus, coelum aethereum sua virtute penetraret. Qui nobis in se credentibus, quia carnis suae quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castilatis excresceret.

CAP. II.-- Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis (Act. III, 10). (Homil. 29, in Evang., n. 9, 10, 11.) Quaerendum nobis est quidnam sit quod nato Domino apparuerunt angeli, et tamen non leguntur in albis vestibus apparuisse, ascendente autem Domino, missi angeli in albis leguntur vestibus apparuisse. In albis quippe vestibus gaudium et solemnitas mentis ostenditur. Quid est ergo quod nato Domino, non in albis vestibus, ascendente autem Domino in albis vestibus angeli apparent, nisi quod magna tunc solemnitas angelis facta est, cum coelum Deus homo penetravit? Quia nascente Domino videbatur divinitas humiliata, ascendente vero Domino est humanitas exaltata. Albae etenim vestes exaltationi magis congruunt quam humiliationi. In assumptione ergo ejus, angeli in albis vestibus videri debuerunt, quia qui in nativitate sua apparuit Deus humilis, in ascensione sua ostensus est homo sublimis. Sed hoc nobis magnopere, fratres, in ascensione Domini pensandum est, quia deletum est chirographum damnationis nostrae, mutata est sententia corruptionis nostrae. Illa enim natura cui dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19), cum Domino ascendente in coelum ivit; pro hac ipsa namque carnis nostrae sublevatione, per figuram beatus Job Dominum avem vocat. Quia enim ascensionis ejus mysterium Judaeam non intelligere conspexit, de infidelitate ejus sententiam protulit, dicens: Semitam ignoravit avis (Job. XXVIII, 7); avis enim recte appellatus est Dominus, quia corpus carneum ad aethera libravit. Cujus avis semitam ignoravit, quisquis eum ad coelum ascendisse non credidit. Dominum ergo nostrum, fratres charissimi, ad coelos ascendisse, et credimus, et quid intuentibus in coelum euntem illum duo angeli assistentes juxta illos in vestibus albis dixerint, audivimus. Viri, inquiunt, Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Unde oportet ut illuc sequamur corde, ubi eum ascendisse credimus corpore. Desideria terrena fugiamus, nihil nos jam delectet in infimis qui Patrem habemus in coelis. Et hoc nobis est magnopere perpendendum, quia is qui placidus ascendit, terribilis redibit; et quidquid nobis cum mansuetudine praecipit, hoc a nobis cum districtione exiget. Nemo igitur indulta poenitentiae tempora parvipendat, nemo curam sui cum valet agere negligat, quia Redemptor noster tanto tunc in judicio districtior veniet, quanto nobis ante judicium magnam praerogavit patientiam. Haec itaque vobiscum, fratres, agite, haec in mente sedula cogitatione versate, quod Dominum credimus ad coelum ascendisse. Et si adhuc hic tenemur infirmitate corporis, sequamur tamen eum passibus amoris.

CAP. III.-- Possedit agrum de mercede iniquitatis (Act. I, 18). (In exposit. B. Job, lib. IX, num. 58.) De Juda traditore per beatum Petrum apostolum dicitur: Hic possedit agrum de mercede iniquitatis. Nequaquam enim pretio sanguinis agrum figuli possidere Judas potuit, qui, relatis triginta argenteis, traditionis crimen criminosiore in se protinus morte mulctavit. Sed possedit dictum est possidere fecit.

CAP. IV.-- Et cecidit sors super Matthiam, et adnumeratus est cum undecim apostolis (Act. I, 26). (In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 27.) Omne peccatum undenarium est, quia dum perversa agit Decalogum transit. Et quia in cilicio peccatum plangitur, hinc est quod in tabernaculo vela cilicina undecim fiunt. Hinc per undecimum psalmum dicitur: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psalm. XI, 1). Hinc Petrus in undenario numero remanere apostolos metuens, Matthiam duodecimum, sorte missa, requisivit. Nisi enim signari culpam per undenarium cerneret, implere numerum apostolorum tam festine duodenario non curaret.

CAP. V.-- Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis (Act. II, 2). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 65.) Spiritus sanctus a Patre procedens, et de eo quod est Filii accipiens, nostrae tenuiter notitiae infirmitatis infunditur. Qui tamen super apostolos veniens, per exteriorem sonum tanquam per vehementem spiritum demonstratur, cum dicitur: Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis. Sanctus enim Spiritus cum se notitiae humanae infirmitatis insinuat, et sonitu vehementis spiritus, et voce lenis aurae exprimitur, sicut in libro beati Job legitur: Et vocem quasi lenis aurae audivi (Job. IV, 16). Quid enim per vocem aurae nisi cognitio sancti Spiritus designatur? Sanctus itaque Spiritus veniens lenis est et vehemens: lenis, quia notitiam suam, quatenus cognosci utcunque valeat, nostris sensibus temperat; vehemens, quia quantumlibet hanc temperet, adventu tamen suo infirmitatis nostrae caecitatem illuminando perturbat. Illustratione enim sua nos leniter tangit, sed inopiam nostram immaniter concutit.

CAP. VI.-- Et replevit totam domum, ubi erant sedentes (Act. II, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 17.) In Scriptura sacra per septenarium numerum aliquando universitas praesentis hujus temporis quod septem diebus agitur, per octonarium vero numerum vita perpetua designatur, quam sua nobis Dominus resurrectione patefecit, cum Dominico scilicet die surrexit. Propter hunc ergo septenarium numerum temporalia, octonarium vero aeterna signantem, super centum viginti fideles in coenaculo residentes Spiritus sanctus effusus est. Per septem quippe et octo quindecim componuntur, et si ab uno usque ad quindecim numerando paulatim per incrementa consurgimus, usque ad centesimum et vicesimum numerum pervenimus. Quia scilicet effusione sancti Spiritus didicerunt ut et temporalia tolerando transirent, et aeterna inhianter appeterent.

CAP. VII.-- Et apparuerunt illis dispertitae linguae, tanquam ignis: seditque supra singulos eorum (Act. II, 3). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 2.) Sciendum est quoniam aut per semetipsum Dominus loquitur, aut per creaturam angelicam ejus ad nos verba formantur; sed cum per semetipsum loquitur, sola nobis vis internae aspirationis aperitur. Cum per semetipsum loquitur, de verbo ejus sine verbis ac syllabis cor docetur, quia virtus ejus in intima quadam sublevatione cognoscitur, ad quem mens plena suspenditur, vacua gravatur; pondus enim quoddam est, quod omnem animam quam replet levet. Lumen incorporeum est quod et interiora repleat, et repleta exterius circumscribat; sine strepitu sermo est qui et auditum aperit et habere sonitum nescit. Quod enim de adventu sancti Spiritus scriptum est: Factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes: et apparuerunt illis dispertitiae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum; per ignem quidem Dominus apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit. Et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit expressit hoc quod interius gessit. Quia enim discipulos et zelo succensos et verbo eruditos intus reddidit, foris linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igne vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda. Foris ergo fuit ignis qui apparuit, sed intus qui scientiam dedit. Et cum reginae Candacis eunuchus currui praesidens iter carperet, et Isaiam in manibus, non intelligens haberet, in corde nimirum Philippo Spiritus dixerat: Adjunge te ad currum (Act. VIII, 23). Et cum ad evocandum Petrum timentes Dominum milites Cornelius dimisisset, in mente procul dubio a Spiritu Petrus audivit: Ecce viri tres quaerunt te. Surge itaque, et descende, et vade cum eis (Act. X, 19). Spiritum enim Dei quasi quaedam nobis verba dicere est occulta vi ea quae agenda sunt intimare, et cor hominis ignarum non adhibito strepitu et tarditate sermonis peritum repente de absconditis reddere.

CAP. VIII.-- Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 4). (Homil. 30, in Evang., n. 4, 5, 6; homil. 26, in Evang. n. 3.) Audistis, fratres, quia Spiritus sanctus super discipulos in igneis linguis apparuit, omniumque linguarum scientiam dedit, quid scilicet hoc miraculo designans nisi quod sancta Ecclesia eodem Spiritu repleta, omnium gentium erat voce locutura. Qui vero contra Deum turrim aedificare conati sunt, communionem unius linguae perdiderunt. In his autem qui Deum humiliter metuebant linguae omnes unitae sunt. Hic ergo humilitas meruit virtutem, illic superbia confusionem. Sed quaerendum nobis est cur Spiritus sanctus Patri et Filio coaeternus, in igne apparuit, cur in igne simul et linguis, cur aliquando in columba, aliquando vero in igne monstratur, cur super unigenitum Filium apparuit in columbae specie, et super discipulos in igne, ita ut neque super Dominum veniret in igne, neque super discipulos monstraretur in columba? Per quatuor itaque haec quae proposuimus solvendo redeamus. Patri namque et Filio coaeternus Spiritus in igne monstratur, quia incorporeus et ineffabilis atque invisibilis ignis est Deus, quoniam attestante Paulo: Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29). Deus quippe ignis dicitur, quia per hunc peccatorum rubigo consumitur. De hoc igne Veritas dicit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Terra enim vocata sunt corda terrena, quae dum semper infimas in se cogitationes congerunt, a malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem Dominus in terram mittit, cum afflatu sancti Spiritus corda carnalium inflammat. Terra itaque accenditur, cum cor carnale, in suis pravis voluptatibus frigidum, relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et ardet per amorem Dei. Bene ergo in igne apparuit Spiritus, qui ab omni corde quod replet torporem frigoris excutit, et hoc in desiderio suae aeternitatis accendit. In igneis autem linguis monstratus est, quia idem Spiritus coaeternus est Filio, et habet cognationem maximam lingua cum Verbo. Verbum quippe Patris est Filius; et quia una est Spiritus et Verbi substantia, idem Spiritus monstrari debuit in lingua. Vel certe, quia per linguam procedit verbum, in linguis apparuit Spiritus, quia quisquis sancto Spiritu tangitur, Dei Verbum, id est unigenitum Dei Filium confitetur. Et negare Dei Verbum non valet, quia jam sancti Spiritus linguam habet. Vel certe in linguis igneis Spiritus apparuit, quia omnes quos repleverit ardentes pariter et loquentes facit. Linguas igneas doctores habent, quia dum Deum amando praedicant, corda audientium inflammant. Nam et otiosus est sermo doctoris, si praebere non valet incendium amoris. Hoc doctrinae incendium ab ipso Veritatis ore conceperant qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Exaudito quippe sermone animus inardescit, torporis frigus recedit, fit mens in superno desiderio anxia, a concupiscentiis terrenis aliena; amor verus qui hanc repleverit in fletibus cruciat. Sed cum tali ardore cruciatur, ipsis suis cruciatibus pascitur; audire ei libet praecepta coelestia, et quot mandatis instruitur, quasi tot facibus inflammatur. Et quae torpebat prius per desideria, postmodum ardet per verba. Unde bene per Moysen dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2). Sinistra quippe reprobi qui ad sinistram ponendi sunt, dextera vero Dei appellantur electi. In dextera igitur Dei lex est ignea, quia electi mandata coelestia nequaquam frigido corde audiunt, sed ad haec amoris intimi facibus inardescunt; sermo ad aurem ducitur, et mens eorum, sibimet irata, ex internae dulcedinis flamma concrematur. In columba vero Spiritus et in igne monstratus est, quia omnes quos repleverit simplices et ardentes facit; simplices puritate, ardentes aemulatione. Neque etenim placeret Deo aut simplicitas sine zelo, aut zelus sine simplicitate. Hinc ipsa Veritas dicit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Qua in re notandum est quod discipulos suos, nec de columba sine serpente, nec de serpente sine columba, voluit Dominus admonere, quatenus et columbae simplicitatem astutia serpentis accenderet, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc Paulus ait: Nolite pueri effici sensibus (II Cor. XIV, 20). Ecce prudentiam serpentis audivimus, nunc de simplicitate columbae moneamur: sed malitia parvuli estote (Ibid.). Hinc de beato Job dicitur: Erat vir simplex et rectus (Job. I, 1). Quae autem rectitudo sine simplicitate, aut quae simplicitas sine rectitudine? Quia ergo et rectitudinem docet iste Spiritus et simplicitatem, et in igne monstrari debuit et in columba, quatenus omne cor quod ejus gratia tangitur, et mansuetudinis lenitate tranquillum et zelo justitiae fiat accensum. Ad extremum vero quaerendum est cur in ipso Redemptore nostro Mediatore Dei et hominum, per columbam apparuit, in discipulis vero per ignem? Certe unigenitus Filius judex est generis humani; sed quis ejus justitiam ferret, si, priusquam nos per mansuetudinem colligeret, culpas nostras per zelum rectitudinis examinare voluisset? Homo ergo pro hominibus factus, mitem se hominibus praebuit. Noluit peccatores ferire, sed corrigere; prius voluit mansuete corrigere, ut haberet quos postmodum in judicio solveret. In columba ergo super eum apparere Spiritus debuit, qui non veniebat ut peccata jam per zelum percuteret, sed adhuc per mansuetudinem toleraret. At contra super discipulos in igne debuit Spiritus sanctus demonstrari, ut hi qui erant simpliciter homines, et ideo peccatores, eos contra semetipsos spiritualis fervor accenderet, et peccata quae Deus per mansuetudinem parceret ipsi in se per poenitentiam punirent. Nec ipsi quippe poterant esse sine peccato, qui coelesti adhaerebant magisterio, Joanne attestante, qui ait: Si dixerimus, quia peccacatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In igne ergo venit in homines, in columba vero apparuit in Domino, quia peccata nostra, quae pie Dominus per mansuetudinem tolerat, nos per zelum rectitudinis debemus caute conspicere, et ardore semper poenitentiae cremare. Igitur per columbam Spiritus in Redemptore monstratus est, per ignem vero in hominibus, quia quanto nobis nostri judicis facta est severitas temperata, tanto erga se debet fieri nostra infirmitas accensa. Quatuor itaque propositionum expleta ratione pensemus, fratres charissimi, praedicatores nostros, quales Spiritus sanctus reperit, quales fecit. Certe qui in uno conclavi pro Judaeorum metu residebant, nativitatis suae singuli linguam noverant, et tamen nec ea ipsa lingua quam noverant aperte Christum loqui praesumebant. Venit Spiritus, et in ore eos per diversitatem linguarum docuit, in mente vero ex auctoritate roboravit. Coeperunt et in aliena Christum eloqui, qui de illo prius et in sua lingua loqui metuebant. Praeterea consideremus post incarnationem unigeniti Filii qualis sit solemnitas de adventu Spiritus sancti. Sicut enim illa, ita quoque et haec est honorabilis. In illa, quippe Deus in se permanens semetipsum creavit hominem. In ista vero homines venientem desuper susceperunt Deum; in illa Deus naturaliter factus est homo, in ista vero homines facti sunt per adoptionem dii. Si ergo remanere carnales in morte nolumus, hunc, fratres charissimi, vivificantem Spiritum amemus; sed quia caro spiritum nescit, dicat fortasse carnali cogitatione apud se aliquis: Quomodo diligere valeo quem ignoro? Sed cum videre Deum non possumus, habemus aliquid quod agamus, unde iter fiat quo ad eum nostrae intelligentiae oculus veniat. Certe quem in se videre nullo modo valemus, habet in servis suis quo eum videre jam possumus; dum enim eos mira conspicimus agere, certum nobis est eorum mentibus Dominum habitare. Deum igitur ac proximum integra mente diligamus, nec Deus enim vere sine proximo, nec proximus vere diligitur sine Deo. Hinc est quod idem Spiritus sanctus secundo legitur discipulis datus, prius a Domino in terra degente, postmodum a Domino coelo praesidente. In terra datus quippe, ut diligatur proximus, e coelo vero ut diligatur Deus. Sed cur prius in terra, postmodum e coelo, nisi quod patenter datur intelligi quia juxta Joannis vocem: Qui fratrem non diligit quem videt, Deum quem non vidit, quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Diligamus ergo proximum, fratres; amemus eum qui juxta nos est, ut pervenire valeamus ad amorem illius qui super nos est.

CAP. IX.-- Musto pleni sunt isti (Act. II, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 20.) Cum discipuli Domini loquerentur variis linguis, quidam de Judaeis irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. In musto sancti Spiritus fervor accipitur, de quo in Evangelio Dominus dicit: Vinum novum mittunt in utres novos. Ex quo dum repente replerentur apostoli, dum linguis omnibus loquerentur, a Judaeis nescientibus, sed tamen vere attestantibus, dictum est: Hi musto pleni sunt (Matth. IX, 17).

CAP. X.-- Petrus Judaeos increpat (Act. II, 14). (Regul. pastor. part. III, c. 34.) Qui bona necdum inchoant, non sunt eis prius aedificanda quae salubriter diligunt, sed destruenda ea in quibus semetipsos nequiter versant. Hinc est quod Petrus prius evertit, ut postmodum construat, cum nequaquam Judaeos monebat quid jam facerent, sed de his quae fecerant increpabat, dicens: Jesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis: hunc definito consilio, et praescientia Dei traditum per manus iniquorum affligentes interemistis, quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni (Ibid. 22, etc.); ut videlicet crudelitatis suae cogitatione destructi, aedificationem sanctae praedicationis quanto anxie quaererent, tanto utiliter audirent. Unde et illico responderunt: Quid ergo faciemus, viri fratres? Quibus mox dicitur: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum (Ibid., 37, 38). Quae aedificationis verba profecto contemnerent, nisi prius salubriter ruinam suae destructionis invenissent. Hinc est quod Saulus cum super eum coelitus lux emissa resplenduit, non jam quid recte deberet facere, sed quid prave fecisset audivit. Nam cum prostratus requireret, dicens: Quis es, Domine? protinus respondetur: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Et cum repente subjungeret: Domine, quid me jubes facere? Illico adjungitur: Surge, et ingredere civitatem, et ibi tibi dicetur quid te oporteat facere (Act. IX). Ecce de coelo Dominus loquens persecutoris sui facta corripuit, nec tamen illico quae essent facienda monstravit. Ecce elationis ejus fabrica jam tota corruerat et post ruinam suam humilis aedificari quaerebat. Et cum superbia destruitur, aedificationis tamen verba retinentur, ut videlicet persecutor immanis diu destructus jaceret, et tanto post in bonis solidior surgeret, quanto prius funditus eversus a pristino errore cecidisset. Qui ergo nulla adhuc agere bona coeperunt, a rigiditate suae pravitatis antea manu correctionis evertendi sunt, ut ad statum operationis rectae postmodum erigantur.

CAP. XI.-- Poenitentiam agite (Act. II, 38). (Regul. pastor. part. III, c. 30; homil. 9, in Ezech., n. 6.) Peccatores qui admissa deserunt, nec tamen plangunt, non jam sibi relaxatas aestimare debent culpas, quas etsi agendo non multiplicant, nullis tamen fletibus mundant. Neque enim qui contumelias irrogat, si solummodo tacuerit, satisfecit, cum profecto necesse sit ut verba praemissae superbiae verbis subjunctae humilitatis impugnet. Ita et cum Deo delinquimus, nequaquam satisfacimus, si ab iniquitate cessamus, nisi voluptates quoque quas dileximus e contrario lamentis appositis insequamur. Hinc Paulus ait: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis (I Cor. VI, 11). Nimirum enim illos emendatior vita sanctificat, quos per poenitentiam abluens afflictio fletuum mundat. Hinc Petrus cum quosdam territos malorum suorum consideratione susciperet, admonuit, dicens: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Dicturus enim baptisma, praemisit poenitentiae lamenta, ut prius aqua se suae afflictionis infunderent, et postmodum sacramento baptismatis lavarent. Qua igitur mente qui transactas culpas flere negligunt securi vivunt de venia, quando ipse summus pastor Ecclesiae huic etiam sacramento poenitentiam addendam credit quod peccata principaliter exstinguit? Non autem Deus nostris cruciatibus pascitur, sed delictorum morbis medicamentis contrariis medetur, ut qui voluptatibus delectati ab eo discessimus, fletibus amaricati redeamus; et qui per illicita defluendo cecidimus, etiam a licitis nosmetipsos restringendo surgamus. Duobus autem modis homines a Deo recedunt, et duobus modis a Deo apostatae fiunt. Nam unusquisque a Conditore suo, aut fide recedit, aut opere. Sicut ergo qui a fide recedit apostata est, ita qui ad perversum opus, quod deseruerat, redit, ab omnipotente Deo apostata absque ulla dubitatione deputabitur, etiamsi fidem tenere videatur. Fides enim nihil valet sine operibus (Jac. II, 20).

CAP. XII.-- Petrus claudum curavit (Act. III) (Homil. 5, in Ezech., n. 15.) Sancti viri coram infidelibus ut eos ad fidem trahant miracula faciunt, sed sibimetipsis quae fecerint non ascribentes, haec omnipotentis Dei virtuti tribuunt, et auctori suo gloriam et laudem reddunt, per quem se posse talia sciunt; sicut Petrus cum sanato homine qui claudus ex utero matris fuerat signum fecit. Quod cum omnes qui cognoscerent valde mirarentur, dixit: Quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute, aut pietate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus Patrum notrorum glorificavit Filium suum Jesum. Et paulo post: In fide nominis ejus hunc quem vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus (Act. III, 12). Signum quippe faciens, intuentium oculos miraculi lumine perstrinxit, sed humilitatem custodiens, laudem auctori reddidit. De omni vero bono quod faciunt idcirco viri sancti semper laudem Creatori reddunt, ut vera stabilitate persistant in ea virtute quam accipiunt.

CAP. XIII.-- Obedire oportet Deo magis quam hominibus (Act. V, 29). (In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 48, 49, 50; lib. VII, num. 53, 54.) De sancto Spiritu qui super discipulos venit acceperunt ipsi ornamenta virtutis, quos immensa possederat ante foeditas timoris. Scimus enim quod ille apostolorum primus ante acceptam hujus Spiritus gratiam, quoties dum mori timuit, vitam negavit; qui non poenis, non afflictionibus, non terribili potestate cujusquam, sed unius mancipii sola est interrogatione prostratus. Et quidem mancipium, ne sexus firmior terribile demonstraret, ancilla est inquirente tentatus. Rursusque ut talis sexus infirmitas etiam officii sui dejectione vilesceret, non ab ancilla tantummodo, sed ab ostiaria ancilla est requisitus. Ecce quam vilis est ad tentandum persona requisita, ut aperte proderetur quanta eum timoris infirmitas possideret, qui nec ante vocem ostiariae ancillae subsisteret. Sed jam hic paulo ante timidus, qualis post adventum Spiritus exstiterit videamus. Certe Luca teste, didicimus contra sacerdotes et principes quanta Dominum auctoritate praedicavit. Nam cum facto miraculo quaestio fuisset exorta, et sacerdotum principes, seniores, ac scribae in apostolorum persecutionem concurrerent, eos in medio statuentes, in qua virtute miraculum fecerint percunctari curaverunt. Quibus repletus Spiritu sancto dixit: Principes populi, et seniores, si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel, quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste adstat coram vobis salvus (Act. IV, 8). Cumque erga haec persequentium furor excresceret, eosque sacerdotes ac principes Jesum praedicare prohiberent, contra iram principum qua auctoritate Petrus excreverit indicatur cum illic protinus subditur: Petrus vero et apostoli dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Sed cum auctoritatem praedicantium resistentium praecepta non premerent, ad flagella pervenitur, nam subditur: Tunc principes sacerdotum caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos (Act. V, 40). Sed quia virtutem apostolorum premere nec flagella valuerunt patenter ostenditur cum subinfertur: Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii: quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. XLI). Mox etiam post flagellorum gaudia quid agerent indicatur: Omni autem die in templo, et circa domos non cessabant docentes, et evangelizantes Jesum Christum. Ecce ille paulo ante timidus, jam in linguis loquitur, coruscat miraculis, infidelitatem sacerdotum et principum libera voce increpat, ad praedicandum Jesum exemplum auctoritatis caeteris praestat. Ne in nomine ejus loqui debeat verberibus prohibetur, nec tamen compescitur. Contemnit flagella caedentium qui paulo ante requirentium verba timuerat, et qui vires ancillae requisitus expavit vires principum caesus premit. Sancti enim jam Spiritus virtute solidatus, hujus mundi altitudines libertatis calce deprimebat, ut in imo esse cerneret quidquid contra Creatoris gratiam altum tumeret. Haec sunt ornamenta coelorum, haec sunt dona Spiritus, quae diversis manifestari virtutibus solent, quas occultae dispensationis munere divisas Paulus enumerat, dicens: Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII, 8, 9). Quae mox generali definitione concludens, ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult (Ibid.). Praedicatores ergo sancti nisi promissa Paracleti dona perciperent, nullo fortitudinis decore claruissent, sed quia sancti sunt apostoli virtutum gratia decorati, vitae praedicatio contra infidelium corda convaluit. Unde nullis contra veritatem potestatibus parcunt, sed quos attolli per elationem conspiciunt per sancti Spiritus auctoritatem premunt. Hinc est quod Petrus, cum eum sacerdotes et principes etiam per flagella saevientes in nomine Jesu loqui prohiberent, cum magna protinus auctoritate respondit, dicens: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate. Non enim possumus, quae vidimus et audivimus non loqui (Act. IV, 19). Hinc est quod Paulus cum resistentem contra veritatem sacerdotum principem cerneret, eumque minister illius alapa percussisset, non maledictum perturbatus intulit, sed repletus Spiritu sancto libera voce prophetavit, dicens: Percutiet te Deus, paries dealbate, et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti (Act. XXIII, 2)? Hinc est quod Stephanus contra vim persequentium auctoritatem vocis exercere nec moriturus expavit, dicens: Dura cervice, et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis: sicut patres vestri, ita et vos (Act. VII, 51). Sed quia sancti viri ad verba tantae altitudinis zelo veritatis, non autem vitio elationis exiliunt, ipsi patenter indicant qui, factis dictisque aliis, et quanta humilitate polleant, et erga eos quos redarguunt quanta charitate ferveant manifestant: superbia quippe odium generat, humilitas amorem. Verba itaque quae amor exasperat profecto ex fonte humilitatis emanant. Quomodo ergo Stephanus increpationem proferre potuit per elationem, qui pro eisdem quos increpaverat ad deteriora crescentibus seque lapidantibus flexis genibus oravit, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Quomodo Paulus contra gentis suae sacerdotem et principem asperitatis verba superbiens intulit, qui humilitate se etiam discipulorum servitio substernit, dicens: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5). Quomodo Petrus per elevationem principibus restitit, quorum errori compatiens, reatum velut excusat, dicens: Scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum, implevit sic (Act. III, 17)? quos ad vitam misericorditer trahit, dicens: Poenitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra (Vers. 19). Petrus ergo flagellatus a principibus populi, cum idcirco se relaxari conspiceret ut a praedicatione cessaret cum prohiberetur loqui in posterum, nequaquam saltem in praesens cessit, nam respondit protinus, dicens: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Et rursus: Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Postquam autem fibertate vocis auctoritatem principum pressit, postea per humilitatem cordis de non circumcidendis gentibus Pauli consilium audivit. Sic enim semetipsum contra adversarios ex auctoritate curabat erigere, ut tamen sibimetipsi non crederet in his quae non recte sentiret; ut ex libertate formidinis tumentes potestates excederet, ex humilitate mansuetudinis obedientiam in recto consilio etiam minoribus fratribus exhiberet, et modo per semetipsum aliis, modo et sibimetipsi cum aliis obviaret. In factis igitur Petri quoddam ante nostros oculos auctoritatis et humilitatis exemplum ponitur, ut nihil adversitatis metuentes, resistentes Deo potestates saeculi etiam cum corporis laceratione condemnemus; et in his etiam quae inter fideles positi senserimus nequaquam nos caeteris praeponamus, nec nostra consilia magis eligentes nobis potius quam aliis credamus.

CAP. XIV.-- Vos semper Spiritui sancto restitistis (Act. VII, 51). (Homil. 18, in Ezech., n. 14; homil. 29, in Evang., n. 7.) Beatus martyr Stephanus pro Creatoris sui nomine tentus, et in medio persecutorum deductus, imperterritus stetit, fiducialiter docuit, et ex zelo veritatis persecutores suos fortiter increpavit, dicens: Vos semper Spiritui sancto restitistis. Cumque illi ad lapides currerent, et eum lapidibus necarent, flexo genu pro eisdem persecutoribus oravit, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Quae itaque ista virtus est sic zelo fervere, ut eis a quibus terrebatur perfidiae suae improperia fiducialiter diceret, et sic diligere, ut in morte quoque pro eis a quibus moriebatur oraret? Sic quippe ex zelo inferbuit, ac si mansuetudinis nihil haberet, et sic mansuetus in eorum dilectione perstitit, ac si contra eos fervoris nihil habuisset. Pensemus inter haec ubi nostrae conscientiae reatus jacet. Quis enim nostrum si saltem verbi contumeliam a proximo acceperit non statim contumeliam reddit, non funditus commovetur, non ad odium erumpit, non praeceptum dilectionis obliviscitur? Sed hoc beatus Stephanus ex omnipotentis Dei gratia potuit. Qui cum esset plenus Spiritu sancto, intendens in coelum vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris, et ait: Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei (Act. VII, 55). Considerandum nobis est quid est quod Marcus ait: Sedit a dextris Dei (Marc. XVI, 19). Et Stephanus dicit: Video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei? Quid est quod hunc Marcus sedentem, Stephanus vero stantem se videre testatur? Sed scitis, fratres, quia sedere judicantis est, stare vero pugnantis, vel adjuvantis. Quia igitur Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia judicat, et ad extremum judex omnium veniet, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, qui post ascensionis suae gloriam judex in fine mundi videbitur. Stephanus vero in laboris certamine positus stantem vidit quem adjutorem habuit, quoniam ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit.

CAP. XV.-- Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus, et lapidabant Stephanum (Act. VII, 57). (Homil. 19, in Evang., n. 6; in exposit. B. Job, lib. XXIX, n. 38, 39.) Nemo se, fratres, de opere, nemo de tempore extollat, nemo se alicui de operibus suis praeferat, quia de his quos intuetur adhuc per culpam frigidos, quantos operatores justitiae et defensores rectae fidei Dominus sit facturus, ignorat. Multos quidem frigidos intra sanctam Ecclesiam, fratres charissimi, cernimus, sed eos nec imitari nec despicere debemus. Quid enim sit hodie aspicimus, sed quid cras futurus sit unusquisque nescimus. Plerumque et qui post nos venire cernitur, per agilitatem operis boni nos antecedit, et vix eum cras sequimur quem hodie praeire videbamur. Certe cum Stephanus pro fide moreretur, Saulus vestimenta lapidantium servabat. Omnium ergo lapidantium manibus ipse lapidavit qui ad lapidandum omnes exertos reddidit, et tamen eumdem ipsum in sancta Ecclesia laboribus antecessit quem persequendo martyrem fecit. O qualem hunc militem ad diem belli pugnaeque praeparatum velut thesaurum absconditum omnipotens Deus habuit, quem in vita frigida in pravorum vitam repositum, jam tunc electum suum latenter diu intra suae praescientiae sinum texit! O ad quanta adversariorum pectora ferienda hunc propugnatorem suum cum voluit ad medium produxit, per cujus verba ac redargutiones tot sibi resistentia corda prostravit! Nemo itaque de suis operibus extollatur, nemo desperet eos quos adhuc frigidos videt, quia qui sunt futuri servi Dei inter pravos videre et discernere non valet. Quis enim crederet quod per apostolatus gratiam lapidatum Stephanum ille praecederet qui in morte ejus omnium lapidantium vestimenta servavit? Si ergo ad ista dona vel occulta judicis recurrimus, nullos desperantes omnino nec illis nos in corde nostro praeferimus quibus pro tempore praelati sumus, quia et si jam videmus quantum praecessimus, nescimus quantum cum currere coeperint praecedamur. Duo itaque sunt quae sollicite pensare debemus. Primum est ut de se quisque minime praesumat, quia etsi jam ad fidem vocatus est, utrum in perenni regno sit dignus nescit; secundum vero est ut unusquisque proximum, quem fortasse jacere in vitiis conspicit, desperare non audeat, quia divinae misericordiae divitias ignorat.

CAP. XVI.-- Date mihi hanc potestatem, etc. (Act. VIII, 19). (Homil. 4, in Evang., n. 4.) Concessa potestate praedicationis, concessis miraculis virtutum, Redemptor noster discipulis suis ait: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Praesciebat namque nonnullos hoc ipsum donum accepti spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad obsequium avaritiae declinare. Hinc est quod cum vidisset Simon Magus quia per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicunque imposuero manus accipiat Spiritum sanctum. Per impositionem quippe manus edita miracula concupiscens, percipere donum Spiritus voluit, scilicet ut deterius venderet quod male comparasset. Cum justum virum describeret propheta, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isa. XXXIII, 15). Non dicit, qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit ab omni, quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est subjectio indebite impensa, munus a manu pecunia est, munus a lingua, favor. Ille igitur ab omni munere manus excutit qui in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit, qui sacros ordines pro humana gratia non largitur, neque de eadem largitate laudis ullam retributionem quaerit, qui de nullo impenso sanctitatis officio minimum favoris exquirit, qui impositionem manus, qua Spiritus sanctus accipitur, ad vitae meritum non ad praemium tribuit.

CAP. XVII.-- Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). (In exposit. B. Job, lib. IV, num. 2.) Cum sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis sed ex justitia examinis erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et mala foris exsurgentia, quia maledicto debeant ferire, cognoscunt, et eo in maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecuniam Simonem sententiam maledictionis intorsit, dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Qui enim non ait est, sed sit, non indicativo sed optativo modo se haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus, dixit: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo, et consumat te et quinquaginta tuos (IV Reg. XI, 10). Quorum utrumque sententia quanta severitatis ratione convaluit terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur qua mente maledictionis sententia promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur quia ab uno et intimo judice in reum sententia sumpta jaculatur.

CAP. XVIII.-- Saulus adhuc spirans, etc. (Act. IX, 1). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, n. 29, 30.) Beato Job a Domino dicitur: Nunquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? Nunquid alligabis rhinocerotem ad arandum loro tuo (Job XXXIX, 9)? Rhinoceros iste, qui etiam Monoceros in Graecis exemplaribus nominatur, indomitae omnino naturae est; ita ut si quando captus fuerit, teneri nullatenus possit, impatiens quippe, ut fertur, illico moritur. Tantae quoque fortitudinis esse dicitur, ut nulla venantium virtute capiatur: sed sicut hi asserunt qui describendis naturis animalium investigatione laboriosa sudaverunt, virgo ei puella proponitur quae venienti sinum aperit, in quo ille, omni ferocitate postposita, caput deponit, et sic ab eis a quibus capi quaeritur repente velut inermis invenitur. Buxei quoque coloris esse describitur, qui etiam cum elephantis quando certamen aggreditur, eo cornu quod in nare singulariter gestat ventrem adversantium ferire perhibetur, ut cum ea quae molliora sunt vulnerat, impugnantes se facile sternat. Ejus vero nomen Latina lingua interpretatum sonat, in nare cornu. Et quid aliud in nare nisi fatuitas? Quid in cornu nisi elatio designatur? Et quamvis per hunc rhinocerotem vel certe monocerotem, scilicet unicornem, communiter ille Judaeorum populus possit intelligi, de quibus passionem suam Dominus Propheta canente praenuntians, ait: Libera me de ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam (Psal. XXI, 22); (Tot quippe in illa gente unicornes, vel certe rhinocerotes exstiterunt, quot contra praedicamenta veritatis de Legis operibus singulari et fatua elatione confisi sunt.) ille tamen specialiter ex hoc populo, et prius in superbia, et postmodum praecipuus testis in humilitate nobis ad medium Paulus ducatur, qui dum contra Deum se quasi de custodia Legis nesciens extulit, cornu in nare gestavit. Unde et hoc ipse naris cornu per humilitatem postmodum inclinans, ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). In nare cornu gestabat qui placiturum se Deo de crudelitate confidebat, sicut ipse postmodum semetipsum redarguens dicit: Et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo; abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum (Galat. I, 14). Hujus autem rhinocerotis fortitudinem omnis venator extimuit, quia Sauli saevitiam unusquisque praedicator expavit. Scriptum namque est: Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad Principem Sacerdotum, et petiit ab eo epistolas in Damascum ad Synagogas: ut si quos inveniret hujus vitae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem (Act. IX, 1, 2). Cum flatus nare reddendus trahitur, inspiratio vocatur. Et illud saepe per odorem nare deprehendimus quod oculis non videmus. Rhinoceros ergo iste nare gestabat cornu quo percuteret, quia minarum et caedis in Domini discipulos spirans, postquam praesentes interfecerat, absentes quaerebat. Sed ecce omnis ante illum venator absconditur, omnis homo, id est rationale sapiens, opinione timoris ejus effugatur. Beato igitur Job sanctae Ecclesiae typum tenenti dicitur: Num volet rhinoceros servire tibi (Job. XXXIX, 9). Ac si aperte de beato Paulo dicatur: Nunquid Saulum, quem superbire in nece fidelium stulta sua elatione consideras, sub jura tuae praedicationis inclinas? Subaudis, ut ego qui et contra me illum singulari cornu extolli conspicio, et tamen mihi cum voluero protinus subdo. Ut ergo hunc rhinocerotem capiat, sinum suum virgo, id est secretum suum, ipsa per se inviolata in carne Dei Sapientia expandat. Scriptum namque est: Quod cum Damascum pergeret, subito circumfulsit illum die media lux de coelo, et vox facta est dicens: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Qui prostratus in terra respondit: Quis es, Domine? Cui ille: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? Et Dominus ad eum: Surge et ingredere civitatem: et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere (Act. IX, 6, 7). Virgo nimirum rhinoceroti sinum suum aperuit, cum Saulo incorrupta Dei Sapientia incarnationis suae mysterium de coelo loquendo patefecit. Et fortitudinem suam rhinoceros perdidit, quia prostratus humi, omne quod superbum tumebat amisit. Intueri libet ubi est saevus ille persecutor, ubi lupus rapax. Ecce in ovem jam versus est qui percunctatur pastoris semitam quam sequatur. Et notandum quod cum diceret: Quis es, Domine? non ei a Domino respondetur: Ego principium, ego Verbum ante saecula, ego sum unigenitus Patris. Quia enim Saulus incarnatum Deum credere contempsit, et ejus humanitatis infirma despexit, de coelo hoc quod contempserat audivit: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris. Ac si diceret: Hoc a me audi de superioribus quod in me despicis de inferioribus. Auctorem coeli venisse in terram despicis, ex terra ergo hominem cognosce de coelo, ut tanto in me amplius sacramenta infirmitatis metuas, quanto et haec perducta in coelestia ad excellentiam potestatis probas. Prosternens igitur te, nequaquam tibi hoc astruo quod ante saecula Deus sum, sed illud a me audis quod de me credere dedignaris. Postquam enim dixit, Jesus, adhuc in expressione terrenae inhabitationis subdidit, Nazarenus, velut apertius diceret: Humilitatis meae infirma suscipe, et tuae superbiae duritiam amitte.

CAP. XIX.-- Surge et ingredere civitatem (Act. IX, 4). (Regul. pastor. part. III, c. 34; homil. 9, in Ezech., num. 4, 5.) Notandum autem quod in hac Pauli prostratione, quoniam qui nulla adhuc agere bona coeperunt, a rigiditate prius suae pravitatis manu correctionis evertendi sunt, ut ad statum operationis rectae postmodum erigantur; quia et idcirco altum silvae lignum succidimus, ut hoc in aedificii tegmine sublevemus, sed tamen in fabrica non repente ponitur, ut nimirum prius vitiosa viriditas ejus exsiccetur; cujus quo plus in infimis humor excoquitur, eo solidius ad summa levatur. Hinc est quod Saulus cum super eum coelitus lux missa resplenduit, non jam quod recte deberet facere, sed quid prave fecisset audivit. Nam cum prostratus requireret, dicens: Quis es, Domine (Act. IX, 6)? Protinus respondetur: Ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris. Et cum repente subjungeret: Domine, quid me jubes facere? illico adjungitur: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere (Ibid. 7). Ecce de coelo Dominus loquens, persecutoris sui facta corripuit, nec tamen illico quae essent facienda monstravit. Ecce elationis ejus fabrica jam tota corruerat, et post ruinam suam humilis aedificari quaerebat. Et cum superbia destruitur aedificationis tamen verba retinentur, ut videlicet persecutor immanis diu destructus jaceret, et tanto post in bonis solidius surgeret, quanto prius funditus eversus ab errore pristino cecidisset. Paulus igitur dum Damascum pergeret superbe, Redemptoris voce jacuit prostratus, et qui praedicator futurus erat, non tamen mox ut praedicaret quod viderat audivit, sed ei jacenti dicitur: Surge, et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere (Act. IX, 7). Jacens igitur hoc solum audire potuit, ut surgens diceret quod audierat. Surgens vero hoc dicitur, ut quae ignoraverat praedicaret. Jacenti dicitur ut surgat, stanti praecipitur ut ad praedicationem profiscisci debeat. Sic quoque nobis in infirmitatis confusione jacentibus praeberi non debet auctoritas praedicationis, sed cum jam in bono opere surgimus, cum jam recti stare coepimus, dignum est ut ad lucrandos alios in praedicatione mitti debeamus. Quaerendum praeterea nobis est, cum Paulus et Ezechiel in faciem cadunt, et de persecutoribus Domini scriptum est: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram (Joan. XVIII, 6). Quid est hoc quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi quod omnis qui post se cadit, ibi procul dubio cadit ubi non videt, qui vero ante se ceciderit, ibi cecidit ubi videt? Iniqui ergo, quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quoniam ibi corruunt ubi quid eos tunc sequatur modo videre non possunt. Justi vero, quia in istis visibilibus se sponte dejiciunt ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia timore compuncti videntes humiliantur.

CAP. XX.-- Erat autem discipulus Damasci nomine Ananias, et dixit ad illum in visu Dominus, Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. Et Dominus ad illum: Surge et vade in vicum qui vocatur Rectus, et quaere in domo Judae Saulum nomine Tharsensem. Ecce enim orat (Act. IX, 10 seq.). (In exposit. B. Job, lib. I, n. 34.) Consideremus, fratres, Saulum, quis fuerit, cum ab ipsa adolescentia lapidantium adjutor existeret, cum alia Ecclesiae loca vastaret, et acceptis epistolis vastanda alia peteret, cum mors ei fidelium nulla sufficeret, sed semper ad aliorum interitum aliis exstinctis anhelaret; et profecto cognoscimus quia nullus tunc fidelium crederet quod ad jugum Deus suae formidinis, vim tantae elationis inclinaret. Unde et Ananias voce dominica hunc, et postquam conversum audivit, extimuit, dicens: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Jerusalem.

CAP. XXI.-- Vade, quoniam vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus, et filiis Israel. Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati (Act. IX, 15). (In exposit. B. Job, lib. IX, n. 54.) Cum beatus Job ad Dominum dicat: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti (Job, IX, 28). Si enim delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperiatur? An poenitenti Deus parcit, et delinquenti non parcit? Quia cum delicta plangimus, nequaquam jam delinquentes sumus. Sed quid est quod Petrus cum negat respicitur, et Redemptoris negati respectu ad lacrymas vocatur? Quid quod Paulus cum Redemptoris nomen in terra conaretur exstinguere, ejus verba de coelo meruit audire? sed tamen in utroque culpa punita est, quoniam de Petro, teste Evangelio, scriptum est: Recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: et egressus foras, flevit amare (Luc. XXII, 61). De Paulo quoque haec eadem quae hunc vocavit Veritas dicit: Ego ostendam ei quanta eum oporteat pro nomine meo pati (Act. IX, 16). Delinquenti ergo Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur quia nullatenus sine vindicta laxatur.

CAP. XXII.-- Abiit autem Ananias, et introivit in domum, et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu sancto. Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tanquam squamae, et visum recepit: et surgens baptizatus est (Act. IX, 17). (In exposit. B. Job, lib. XXXIII, n. 51, 52.) Quisquis dum corripitur peccatum suum magis excusare defendendo appetit quam deflere, quasi squamis tegitur, dum a sanctis praedicatoribus gladio verbi jaculatur: squamas habet, et idcirco ad ejus praecordia transeundi viam verbi sagitta non habet. Duritia enim carnali repellitur ne spiritualis ei gladius infigatur. Carnali sapientia contra Deum Saulus obduraverat, quando cor ejus nulla praedicationis evangelicae sagitta penetrabat. Sed postquam forti coelitus increpatione jaculatus, et superno respectu caecatus est (lumen quippe ut acciperet amisit), ad Ananiam veniens illuminatur. In qua illuminatione, quia defensionum suarum duritia caruit, bene de eo scriptum est: Ceciderunt quasi squamae ab oculis ejus (Ibid.). Carnalis videlicet tegumenti illum duritia presserat, et idcirco radios veri luminis non videbat. Sed postquam superbae repugnationes ejus victae sunt, defensionum squamae ceciderunt. Quae quidem sub Ananiae manibus ab oculis ceciderunt corporis, sed ante jam sub dominica increpatione ceciderant ab oculis cordis. Cum enim altae invectionis jaculo confossus jaceret, humili jam et penetrato corde requirebat, dicens: Domine, quid me vis facere (Ibid.)? Repulsis videlicet squamis, jam ad cordis viscera veritatis sagitta pervenerat, quando deposita elatione superbiae, eum quem impugnaverat Dominum confitens, et quid ageret nesciens, requirebat.

CAP. XXIII.-- Paulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci: affirmans et docens quoniam hic est Christus (Act. IX, 22). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, n. 30, 31, 34, 35.) Paulus igitur, dum sublato oculorum lumine, manu ad Ananiam ducitur, patet jam rhinoceros iste quibus loris Dei astringitur, quia videlicet uno in tempore, caecitate, baptismate, praedicatione ligatur. Qui etiam ad Dei praesepe moratus est, quia ruminare verba Evangelii dedignatus non est, ait enim: Ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et contuli cum illis Evangelium (Galat. II, 1, 2). Et qui prius jejunus audierat: Durum est tibi contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5), mira postmodum virtute praesidentis pressus verbi pabulo vires obtinuit, et superbiae calcem amisit, lorisque Dei non tantum a feritate restringitur, sed, quod magis sit mirabile, ad arandum ligatur, ut non solum homines crudelitatis cornu non impetat, sed etiam eorum refectioni serviens aratrum praedicationis trahat. Ipse quippe de evangelizantibus, de arantibus dicit: Debet enim in spe, qui arat, arare; qui triturat, in spe fructus percipiendi (I Cor. IX, 10). Qui igitur tremenda prius fidelibus irrogaverat, et pro fide postmodum flagella libenter portat; qui scriptis etiam Epistolis humilis et despectus praedicat quod dudum terribilis impugnabat; profecto bene ligatus sub aratro desudat ad segetem qui fuerat in campo male liber a timore. Repente quippe commutatus ab hoste praedicator efficitur, et in cunctis mundi partibus Redemptoris sui nomen insinuat. Supplicia pro veritate tolerat, pati se quae irrogaverat exultat, alios blandimentis vocat, alios ad fidem terroribus revocat: istis regnum pollicetur coelestis patriae, illis minatur ignes gehennae. Hos per auctoritatem corrigit, illos ad viam rectitudinis per humilitatenit trahit; atque in omni latere de manu se sui Rectoris inclinat, et tanta arte Dei aream congregat, quanta ad illam prius elatione ventilabat. Sed neque hoc abhorret a Paulo quod rhinoceros buxei coloris dicitur, et elephantorum ventres cornu ferire perhibetur. Quid enim per colorem buxeum nisi abstinentiae pallor exprimitur? cui ipse se tenaciter adhaerere testatur, dicens: Castigo corpus meum, et servituti subjicio (I Cor. IX, 27). Qui divinae legis eruditione praeditus, dum aliorum ingluviem redarguit, cornu elephantes inventrem ferit. In ventrem quippe elephantes percusserat, cum dicebat: Multi ambulant, quos saepe dicebam vobis; nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum venter Deus est, et gloria in confusione ipsorum (Philip. III, 18). Et rursum: Hujusmodi Christo Domino non serviunt, sed suo ventri (Rom. XVI, 18). Cornu suo igitur rhinoceros iste non jam homines, sed bestias percutit, quando Paulus illa doctrinae suae fortitudine nequaquam perimendos humiles impetit, sed superbos ventris cultores occidit.

CAP. XXIV.-- Dimissus est per murum (Act. IX, 25). (Dial. lib. II, cap. 3.) Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Judaei ut eum interficerent. Notae autem factae sunt insidiae eorum Paulo. Custodiebant autem portas die ac nocte, ut eum interficerent. Accipientes vero discipuli ejus nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. Saepe agitur in animo perfectorum (quod silentio praetereundum non est), quia cum laborem suum sine fructu esse considerant, in locum alium ad laborem cum fructu migrant. Unde iste quoque egregius praedicator qui dissolvi cupit, et cum Christo esse: cui vivere Christus est, et mori lucrum (Philip. XXI, 3), qui certamina passionum non solum ipse appetiit, sed ad toleranda haec et alios adhortatur, Damasci persecutionem passus, ut potuisset evadere, murum, funem, sportamque quaesivit, seque latenrer deponi voluit. Nunquidnam Paulum mortem dicimus timuisse, quam seipso pro Jesu amore testatur appetere? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret, et gravi labore ad laborem se alibi cum fructu servavit. Fortis etenim praedicator Dei teneri intra claustra noluit, certaminis campum quaesivit.

CAP. XXV.-- Erat autem Paulus cum discipulis intrans, et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini: loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Graecis: illi autem quaerebant eum occidere (Act. IX, 28). (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 15, 16; Dialog. lib. III, cap. 17). Si cor peccatoris qui in malitia sua manet immobilis sancti Spiritus gratia superno munere infusa tetigerit, mox peccatricis mentis duritia a suae immobilitatis obstinatione permutatur, et rore divini muneris infusus, post libenter injurias tolerat quas prius vehementer irrogabat; post etiam sua tribuit qui prius aliena rapiebat; post carnem abstinendo cruciat qui prius satietate carnis per mortifera turpitudinum oblectamenta defluebat; post etiam persecutores diligit qui prius diligere etiam se amantes nolebat. Libet in hujus rei exemplum unum e multis ad medium Paulum vocare, qui cum acceptis contra Christum epistolis Damascum pergeret, sancti Spiritus gratia in itinere infusus, ab illa sua protinus crudelitate mutatus est, et postmodum plagas pro Christo accepit quas veniebat inferre Christianis. Et qui prius carnaliter vivens in mortem conabatur sanctos Domini tradere, gaudet postmodum pro vita sanctorum vitam suae carnis immolare; et qui prius fuit blasphemus et persecutor, humilis post factus est piusque praedicator: et qui lucrum maximum putavit se in discipulis Christum occidere, jam vitam suam Christum aestimat et mori lucrum. Mens igitur Pauli, mox ut Spiritus sancti gratiam accepit, statum suae immobilitatis et crudelitatis immutavit. In ejus conversione possumus perpendere quia majus est miraculum praedicationis verbo et orationis solatio peccatorem convertere quam carne mortuum resuscitare. In isto enim resuscitatur caro iterum moritura, in illo vero anima in aeternum victura Lazarum quippe, quem jam fetentem fuisse credimus, carne Dominus suscitavit, Saulum vero resuscitavit mente. Et quidem post resurrectionem carnis de Lazari virtutibus tacetur; nam post resurrectionem animae capere nostra infirmitas non valet quanta in sacro eloquio de Pauli virtutibus dicuntur. Quod illius praedicatione crudelissimae nationes ad pietatis mollia conversae sunt viscera. Quod mori cupit pro fratribus, in quorum prius morte gaudebat. Quod plenus omnis Scripturae scientia, nihil se scire judicat nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II). Quod pro Christo virgis libenter caeditur quem gladiis insequebatur. Quod apostolatus honore sublimis est, sed tamen sponte fit parvulus in medio discipulorum. Quod ad coeli tertii secreta ducitur, et tamen mentis oculum per compassionem reflectit ad disponendum cubile conjugatorum, dicens: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro (I Cor. VII, 3). Quod admiscetur in contemplatione coetibus angelorum, et tamen non aspernatur cogitare et disponere facta carnalium. Quod gaudet in infirmitatibus sibique in contumeliis placet. Quod ei vivere Christus est, et mori lucrum. Quod totum jam extra carnem est hoc ipsum quod vivit in carne. Ecce qualiter vivit qui ab inferno mente ad vitam pietatis rediit. Minus est ergo quempiam in carne suscitari, nisi forte cum per vivificationem carnis ad vitam reducatur mentis, ut hoc ei agatur per miraculum exterius quatenus conversus interius vivificetur.

CAP. XXVI.-- Aenea, sanet te Dominus Jesus (Act. IX, 34). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 46.) In Scriptura sacra aliquando per stratum repausatio in bonis operibus designatur. Unde Petrus dicit apostolus: Aenea, sanet te Dominus Jesus Christus: surge et sterne tibi. Quid est dicere, surge, nisi mala quae perpetrasti derelinque? Et quid est dicere, sterne tibi, nisi mercedis causas in quibus requiescere debeas operare, ut et deserat surgendo quod fecit et inveniat sternendo quod fecerit? Quod utrumque breviter propheta comprehendit, dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Declinare quippe a malo est ab eo quo jacuit surgere; bonum vero facere est mercedis opera in quibus requiescere debeat praeparare. Qui enim declinat a malo, sed bona adhuc non facit, surrexit quidem ab eo quo jacuit, sed ubi requiescere debeat necdum stravit.

CAP. XXVII.-- Tabitham Petrus suscitavit (Act. IX). (Dialog. lib. II, cap. 30.) Qui devota mente Deo adhaerent, cum rerum necessitas exposcit, exhibere signa duobus modis solent, ut mira quaeque aliquando ex prece faciant, aliquando ex potestate. Cum enim Joannes dicat: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Qui filii Dei ex potestate sunt, quid mirum si signa facere ex potestate valeant? Quia enim utroque modo miracula exhibeant testatur Petrus, qui Tabitham mortuam orando suscitavit, Ananiam vero et Saphiram mentientes morti increpando tradidit. Neque enim orasse in eorum exstinctione legitur, sed solummodo culpam quam perpetraverant increpasse. Constat ergo quia aliquando haec ex potestate, aliquando vero exhibent ex postulatione, dum et istis vitam increpando abstulit et illi reddidit orando.

CAP. XXVIII.-- Orationes tuae, et eleemosynae ascenderunt in conspectu Dei (Act. X, 4). (Homil. 19, in Ezech., n. 9.) Vir quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, religiosus et timens Deum. Nequaquam ex virtutibus venitur ad fidem, sed per fidem pertingitur ad virtutes. Cornelius enim centurio, cujus eleemosynae ante baptismum, angelo teste, laudatae sunt, non ex operibus venit ad fidem, sed ex fide venit ad opera; nam et ei per angelum dicitur: Orationes tuae et eleemosynae ascenderunt in conspectu Dei. Si enim Deum vere et ante baptismum non crediderat. quid orabat? vel quomodo omnipotens Deus hunc exaudierat, si non ab ipso se in bonis perfici petebat? Sciebat igitur Creatorem omnium Deum, sed quod ejus omnipotens Deus Filius incarnatus esset ignorabat. Neque enim poterat bona agere nisi ante credidisset; scriptum quippe est: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Fidem ergo habet, cujus orationes et eleemosynae placere possunt. Bona autem actione promeruit, ut Deum perfecte cognosceret, et incarnationis ejus mysterium crederet, quatenus ad sacramenta baptismatis perveniret. Per fidem ergo venit ad operationem, sed per opera est solidatus in fide.

CAP. XXIX.-- Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus: hic dicet tibi quid te oporteat facere (Act. X, 15 seq.). (Homil. 9, in Ezech., n. 6.) Nec fides sine operibus nec opera sine fide adjuvant, nisi fortasse pro fide percipienda fiant, sicut Cornelius ante pro bonis operibus meruit audire quam fidelis existeret. Qua ex re colligitur quia bona opera pro fide percipienda faciebat. Nam cui ab angelo dicitur: Orationes tuae, et eleemosynae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Ibid. 4); et mox pro eadem ascensione praecipitur ut ad Simonem mittat qui ei veniens praedicare debeat, constat quia hoc petiit unde meruit exaudiri.

CAP. XXX.-- Ascendit Petrus in superiora, ut oraret circa horam sextam: et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: et vidit coelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis summitti de coelo in terram: in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia coeli, etc. (Act. X, 9 seq.). (In exposit. B. Job, lib. XXX, num. 26; lib. XXXIII, num. 33.) Apostoli recte catuli sanctae Ecclesiae vocari possunt, qui in Ecclesia editi adversantem mundum ore rapuerunt. Isti catuli necdum post passionem Domini, sancti spiritus infusione solidati, clausis foribus quasi in quibusdam abditis specubus suis rapturi mundum cubabant, ut animarum praedam postmodum praesumentes diriperent, ut culpam nostram interficerent, omnemque in nobis peccati vitam necarent. Horum primo illi esurienti catulo, sed jam valenti, ostensa per linteum gentilitate quasi monstrata praeda dicitur: Macta et maduca. Sub typo fortis mulieris Salomon de sancta Ecclesia dicit: Sindonem fecit et vendidit (Prov. XXXI, 24). Quid signatur linteo sindonis, nisi subtilis intextio sanctae praedicationis, in qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refovetur? Unde et Petro animalia in linteo demonstrantur, quia peccatorum animae misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem Ecclesia fecit et vendidit, quia fidem quam credendo meruerat loquendo dedit, et ab infidelibus vitam rectae conversationis accepit.

CAP. XXXI.-- Et facta est vox ad Petrum: Surge, Petre, occide et manduca (Act. X, 13). (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 45.) Sancta Ecclesia male viventes in vitiis interficit ore sanctae praedicationis. Sancti quippe apostoli et pastores alii in Ecclesiae corpore quasi dentes idcirco sunt positi, ut vitam carnalium correptione mordeant, eamque a suae duritia pertinaciae confringant. Unde et apostolorum et pastorum primo quasi denti in Ecclesiae corpore posito, ostensis in figura gentibus, dicitur: Macta et manduca. Quod enim mactatur a vita occiditur, id vero quod comeditur in comedentis corpore commutatur. Macta ergo et manduca dicitur, id est vetustatem earum contere, et a peccato eas in quo vivunt interfice, et in corpus Ecclesiae, videlicet in tua membra, illas converte.

CAP. XXXII.-- Ecce viri a Cornelio missi inquirentes domum Simonis, steterunt ad januam (Act. X, 17). (Homil. 1, in Ezech., n. 11.) Aliquando prophetiae spiritus in praesenti mentem ex parte tangit, et ex parte non tangit. Quod Petri apostoli testatur historia, cum a Cornelio milites missi ei sunt per Spiritum nuntiati. Scriptum quippe est: Dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te (Vers. 19). Ad quos ille descendit et requirens dixit: Quae causa est propter quam venistis? Cujus verbis ostenditur quia eamdem causam per Spiritum non audierat quam a militibus requirebat. In praesenti ergo mentem Petri Spiritus et ex parte tetigerat, et ex parte non tetigerat, quia et adesse milites dixit, et pro qua causa venerant lacuit.

CAP. XXXIII.-- Factum est cum introisset Petrus, obvius ei venit Cornelius; et procidens ad pedes ejus, adoravit (Act. X, 25). (In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 22; lib. XXVI, num. 45.) Bona est ordine suo potentia, sed cauta regentis indiget vita. Bene igitur hanc exercet qui per illam scit super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. Sancti itaque viri qui praesunt, cum deest vitium quod corrigatur, non de excellentia potestatis, sed de conditionis aequalitate gaudent, et non solum a subjectis metui, sed etiam plusquam necesse est refugiunt honorari. Neque enim leve se perpeti damnum humilitatis credunt, si ab eis pro merito fortasse ordinis pluris aestimentur. Cum ergo potentiae temporalis ministerium suscipitur, summa cura vigilandum est ut sciat quisque et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis praeferre. Quam discretionem plenius cognoscimus, si primi pastoris exempla cernamus. Petrus enim, auctore Deo, Ecclesiae principatum tenens, a bene agente Cornelio et sese humiliter ei prosternente, immoderatius venerari refugiens, honorem super se sibi oblatum recusavit, et ad aequalitatem conditionis suae citius recurrens, se illius similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris, et ego ipse homo sum (Act. X, 26). Quis enim nesciat quod homo conditori suo debeat, et non homini prosterni? Quoniam igitur humiliari sibi plusquam debuit proximum vidit, ne ultra humanitatis metas mens intumesceret, se hominem esse recognovit, quatenus illati sibi honoris elationem frangeret ex considerata aequalitate conditionis. Sed cum Ananiae et Saphirae culpam reperit, mox quanta potentia super caeteros excrevisset ostendit, verbo enim eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante deprehendit; et summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod honore sibi vehementer impenso, coram bene agentibus fratribus non agnovit. Illic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, hic zelus ultionis jus aperuit potestatis. Paulus bene agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23). Atque illico subjunxit: Fide enim statis, ac si diceret: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis. Aequales enim vobis sumus, ubi vos stare cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus esse nesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). Et rursus: Nos autem servos vestros per Jesum Christum (II Cor. IV, 5): sed cum culpam quae corrigi debuisset invenit, illico magistrum se esse recoluit, dicens: Quid vultis? in virga veniam ad vos (I Cor. IV, 5)? Summus itaque locus bene regitur, cum is qui praeest vitiis potius quam fratribus dominatur; vitiis enim se debent rectores erigere, quorum et causa praeferuntur, et per disciplinam culpas jure potestatis ferire, sed per humilitatis custodiam aequales se ipsis fratribus qui corriguntur agnoscere, et eosdem tacita sibi cogitatione praeferre. Illorum namque per eos vitia rigore disciplinae feriuntur, in his vero quae ipsi committunt ne verbi quidem ab aliquo invectione lacerantur. Tanto ergo apud Dominum sunt obligatiores, quanto inulte peccant apud homines. Disciplina vero praelatorum subditos tanto divino judicio liberiores reddit, quanto hic eorum culpas sine vindicta non deserit. Servanda est itaque et in corde humilitas et in opere disciplina. Inter haec autem solerter intuendum ne, dum immoderatius custoditur virtus humilitatis, solvantur jura regiminis; et dum praelatus plus se quam decet dejicit, subditorum vitam stringere sub disciplinae vinculo non possit. Teneamus ergo exterius quod pro aliorum utilitate suscipimus; teneamus interius quod de nostra aestimatione sentimus. Sed tamen decenter quibusdam erumpentibus signis tales nos apud nos esse ipsi etiam qui nobis commissi sunt non ignorent, ut de auctoritate nostra quod formident videant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. Servata autem auctoritate regiminis, ad cor nostrum sine cessatione redeamus, et consideremus assidue quod sumus aequalitater cum caeteris conditi, non quod temporaliter caeteris praelati.

CAP. XXXIV.-- Non est personarum acceptor Deus (Act. X, 34). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 38.) Cuncti apostoli Ecclesiae ostia existunt, cum voce sui Redemptoris audiunt: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22); ac si illis aperte diceretur: Per vos ingredientur ad me hi quibus vosmetipsos panditis, et repellentur hi quibus obseratis. Nec immerito ostia vocantur quia et ingressum fidelibus aperiunt, et rursum sese perfidis ne ingrediantur opponunt. Pensemus quale ostium Ecclesiae Petrus exstitit, qui investigantem fidem Cornelium recepit, pretio quaerentem miracula Simonem repulit, illi dicens: In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus (Act. VIII, 20), secreta regni benigne aperuit. Huic inquiens: Pecunia tua tecum sit in perditionem, per districtae damnationis sententiam aulae coelestis aditum claudit.

CAP. XXXV.-- Paulus lapidatur (Act. XIV). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 68.) Vir sanctus et fortis praedicator Domini quo majore persecutione premitur, eo ad praedicandam veritatem acrius instigatur, et cum patienter persecutores tolerat, ardenter ad se auditores trahere festinat. Videamus Paulum zelo sancti Spiritus inflammatum, quomodo persecutorum minas minime formidat. Quomodo inter supplicia positus, peccatores ad se trahere festinat, sicut scriptum est: Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei, et persuasis turbis, lapidantes Paulum traxerunt extra civitatem, aestimantes eum mortuum esse. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium, et Antiochiam, confirmantes animas discipulorum (Act. XIV, 18). Perpendamus ergo quae hunc praedicantem possent minae compescere, quando eum ab intentione sua non valet mors ipsa prohibere. Ecce lapidibus obruitur, nec tamen a veritatis sermone removetur. Occidi potest, superari non potest: velut exstinctus extra urbem projicitur, sed intra urbem die alio illaesus praedicator invenitur. O quam fortis huic viro inest infirmitas! O quam victrix poena! O quam dominatrix patientia! Ad arguendum repulsione provocatur, ad praedicandam salutem plagis erigitur, ad propellendam laboris lassitudinem poena refovetur. Nulla ergo hunc adversitas superare potest quem poena fovet.

CAP. XXXVI.-- Paulus Timotheum circumcidit (Act. XVI). (In exposit. B. Job, lib. XXVIII, n. 28, 29.) In una eademque virtute discretionis lineam deserimus, si hanc et aliquando agere et aliquando postponere nesciamus. Non enim res eadem semper est virtus, quia per momenta temporum saepe merita mutantur actionum. Unde fit cum quid bene agimus, plerumque melius ab ejus actione cessemus, et laudabilius ad tempus deserat quod in suo tempore laudabiliter mens tenebat. Nam si pro nostris bonis minimis quibus actis proficimus, nec tamen intermissis interimus, majora laborum mala proximis imminent, necessario nos virtutum augmenta seponimus; ne infirmioribus proximis fidei detrimenta generemus, ne tanto jam quod agimus virtus non sit, quanto per occasionem sui in alienis cordibus fundamenta virtutum destruit. Quam vim [ Text. lineam] discretionis bene nobis Paulus ostendit, qui et gentiles ad libertatem fidei venientes circumcidi prohibuit, et tamen Lystris atque Iconio transiens, ipse Timotheum qui gentili patre fuerat editus circumcidit. Videns enim quod nisi se mandata litterae servare ostenderet, Judaeorum rabiem etiam in his qui sibi comites aderant excitaret, assertionis suae vim postposuit, et sine damno fidei se suosque comites a persecutionis immanitate custodivit. Fecit quod fieri fidei amore prohibuit, sed ad fidei retorsit ministerium quod quasi non fideliter fecit. Plerumque enim virtus cum indiscrete tenetur, amittitur; cum discrete intermittitur, plus tenetur. Sed alta consideratione opus est, ne fortasse nequaquam communis boni consilio, sed timore proprio, vel cujuslibet ambitionis studio, a virtutis exercitatione cessetur. Quod nimirum cum agitur, jam non dispensationi sed culpae servitur.

CAP. XXXVII.-- Prohibuit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 6). (Homil. 12, in Ezech., n. 16, homil. 4, in Evang., n. 1.) Propter malos auditores bonis sermo doctoribus tollitur, sicut Paulo dicitur: Festina, et exi velociter de Jerusalem; quoniam non recipient testimonium tuum de me (Act. XXII, 18). Et sicut volentibus apostolis praedicare in Asia, scriptum est quia prohibuit eos Spiritus sanctus (cum enim apostoli praedicare gentibus in Asia voluissent, per Spiritum prohibiti esse memorantur); et tamen ipse qui prius praedicationem prohibuit, hanc Asianorum cordibus postmodum infudit, nam diu est quod Asia cuncta jam credidit. Idcirco ergo prius prohibuit quod postmodum fecit, quia tunc in illa erant qui salvandi non erant, tunc in illa erant qui necdum reparari merebantur ad vitam. Sed tamen utiliter eis praedicationis officium subtrahitur, ne gravius de contempta praedicatione judicari mererentur. Subtili ergo occultoque judicio a quorumdam auribus praedicatio sancta subtrahitur, quia suscitari per gratiam non merentur.

CAP. XXXVIII.-- Mundus sum a sanguine omnium (Act. XX, 26). (Homil. 11, in Ezech., n. 9.) Multum sibi connexa sunt peccata subditorum et praepositorum, quoniam ubi subjectus ex sua culpa moritur, ibi is qui praeest, quoniam tacuit, reus mortis tenetur. Pensate ergo, fratres charissimi, pensate quia et quod nos digni pastores non sumus, etiam ex vestra culpa est quibus tales praelati sumus. Et si quando vos ad iniquitatem defluitis, etiam ex nostro reatu est quod obsistentes et reclamantes in pravis desideriis non habetis. Vobis ergo et nobis parcitis, si a pravo opere cessatis; vobis et nobis parcimus, quando hoc quod displicet non tacemus. O quam liber a commissorum sibi sanguine fuerat praedicator egregius, qui dicebat: Mundus sum a sanguine omnium: non enim subterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis! Si enim non annuntiasset, mundus a sanguine non fuisset; sed quibus omne consilium Dei annuntiare studuit, ab eorum sanguine mundus fuit. In qua voce et nos convenimur, nos constringimur, nos rei esse ostendimur, qui sacerdotes vocamur, qui super ea mala quae propria habemus, alienas quoque mortes addimus, quia tot occidimus quot ad mortem ire quotidie tepidi et tacentes videmus; ut rei de subjectorum morte animarum constringimur, quae semper vivere potuissent si verba correptionis audissent.

CAP. XXXIX.-- Virum cujus haec zona est, sic alligabunt in Jerusalem (Act. XXI, 11). (In exposit. B. Job, lib. XXXV, num. 30, 31.) Quia nonnunquam nobis hujus mundi jubentur adversa, sciendum summopere est quod si tunc de suo aliquid non habeat, minima est obedientia. Nam cum hujus mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi haec ex semetipso animus appetat, obedientiae sibi meritum minuit, quia ad ea quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit: ad detrimentum quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda hujus saeculi probra, nequaquam ex aliqua parte etiam sua vota comitantur. Debet igitur obedientia in adversis ex suo aliquid habere, quatenus tanto sit gloriosior, quanto divino ordini jungitur, etiam ex desiderio. Sed hoc pondus virtutis melius ostendimus, si factum beati Pauli memoremus. Paulus divinitus fuerat ut Jerosolymam ascendere debuisset admonitus, sicut ipse Galatis dicit: Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Jerosolymam, assumpto Barnaba et Tito; ascendi autem secundum revelationem (Galat. II, 1). Isque cum in itinere prophetam Agabum reperisset, quanta se adversitas in Jerosolymis maneret audivit. Scriptum quippe est quod idem Agabus zonam Pauli suis pedibus inserens, dixit: Virum cujus haec zona est, sic alligabunt in Jerusalem, a Paulo autem protinus respondetur: Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Jesu: neque enim pretiosiorem facio animam meam quam me. Praeceptione igitur revelationis Jerosolymam pergens, adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit; audit quae timeat, sed ad haec ardentior anhelat. Paulus itaque, Deo aspera et dura disponente, se studuit ad graviora praeparare, et ad adversa etiam ex suo voto ducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Praeeunte ergo beati Pauli infracta virtute instituimur, ut si palmam obedientiae veraciter apprehendere nitimur, adversis hujus saeculi etiam ex devotione militemus.

CAP. XL.-- De spe et resurrectione mortuorum ego judicor (Act. XXIII, 6). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 8, 9, et Reg. Past. part. III, cap. 23; Regul. Pastor. part. III, c. 24, et libro Mor. loco supra laudato. Homil. 26, in Evang., n. 12.) Sicut perniciosum est si unitas desit bonis; ita perniciosius, si non desit malis. Reproborum quippe unitas bonorum vitam tanto durius praepedit, quanto se ei per collationem durior opponit. Unde praedicator egregius gravi Pharisaeorum Sadducaeorumque persecutione deprehensus, eorum unitatem perniciosam sibi Paulus fore conspiciens, inter semetipsos dividere studuit, quos contra se unitos graviter vidit, et clamavit, dicens: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum. De spe et resurrectione mortuorum ego judicor. Quia nimirum voce percussa protinus contra se vicissim audientium dissiluit turba. Dumque Sadducaei spem resurrectionemque mortuorum esse denegarent, quam Pharisaei juxta sacri eloquii praecepta crederent, facta est in persecutorum unanimitate dissensio. Cumque in duas partes tumultuantium multitudo dividitur, Paulo via ereptionis aperitur. Quem enim turba persequentium unita constrinxerat, divisa laxabat: et divisa turba Paulus illaesus exiit, quae hunc unita prius immaniter pressit. Eripiuntur etenim justi, dum dividuntur injusti; et ad perfectum vota perveniunt electorum, dum per discordiam confunduntur agmina reproborum. Sed quia sunt nonnulli qui de resurrectione carnis incerti sunt, et hanc tunc rectius docemus, si etiam cordium nostrorum quaestionibus occultis occurrimus; pauca nobis de ipsa resurrectionis fide loquenda sunt. Multi etenim, sicut nos aliquando fuimus, dum carnem in putredinem ossaque in pulverem redigi per sepulcra conspiciunt, reparari ex pulvere carnem et ossa diffidunt, sicque apud se quasi ratiocinantes dicunt: Quando ex pulvere homo reducitur? Quando agitur, ut cinis animetur? Quibus breviter respondemus quia longe minus est Deo reparare quod fuit, quam creasse quod non fuit. Aut quid mirum si hominem ex pulvere reficit, qui simul omnia ex nihilo creavit? Mirabilius namque est coelum et terram ex nullis existentibus condidisse, quam ipsum ex terra reparare; sed cinis attenditur, et in carnem redire posse desperatur, et divinae virtus operationis comprehendi quasi ex ratione quaeritur. Qui scilicet haec idcirco in suis cogitationibus dicunt, quia eis quotidiana Dei miracula ex assiduitate viluerunt. Nam ecce in uno grano parvissimi seminis latet tota quae nascitura est arboris moles. Constituamus enim ante oculos cujuslibet arboris miram magnitudinem, cogitemus unde oriendo coepit quae ad tantam molem crescendo pervenit, invenimus procul dubio ejus originem parvissimum semen. Consideremus nunc ubi in illo parvo grano seminis latet fortitudo ligni, asperitas corticis, saporis, odorisque magnitudo, ubertas fructuum, viriditas foliorum. Contrectatum namque seminis granum non est validum, unde ergo processit ligni duritia? Non est asperum, unde asperitas corticis erupit? Non est saporosum, unde sapor in fructibus? Olfactum nihil redolet, unde odor in fructibus fragrat? Nihil in se viride ostendit, unde viriditas foliorum exivit? Cuncta ergo in semine simul latent, quae tamen non simul ex semine prodeunt: ex semine quippe producitur radix, ex radice producitur virgultum, ex virgulto fructus oritur, ex fructu etiam producitur semen. Addamus ergo quia et semen latet in semine. Quid igitur mirum si ossa, nervos, carnem capillosque reducat ex pulvere, qui lignum, fructus, folia in magna mole arboris ex parvo quotidie semine restaurat? Cum ergo dubitans animus de resurrectionis potentia rationem quaerit, earum rerum quaestiones ei inserendae sunt quae et incessanter fiunt, et tamen ratione comprehendi nequaquam possunt; ut dum non valet ex visione rei penetrare quod conspicit, de promissione divinae potentiae credat quod audit, auxiliante Mediatore Dei et hominum Domino nostro Jesu Christo, qui et resurrectionis gloriam in suo jam corpore factam ostendit, et in suis membris futuram promisit. Qui vivit et regnat cum Deo Patre, in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.