XV XVII 

EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM I B. PAULI APOSTOLI AD TIMOTHEUM. CAPUT PRIMUM. recensere

-- Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13). (In exposit. B. Job, l. XVIII, n. 62, 63.) Nullus potest dicere ad cognoscendum Deum actionis suae se mercede praevenisse, vel aliquod digni operis meritum, quo Christum Dei virtutem et Dei sapientiam perciperet, quasi pretium dedisse. Ad hoc namque pretium damus, ut ejus vice rem quam appetimus possidere debeamus. Quid autem nos dedimus ut Sapientiam, quae Christus est, percipere mereremur? Gratia quippe redempti sumus. Illa namque sola opera male vivendo dedimus, quibus si justa retributio servaretur, non Christus, sed supplicia redderentur. Sed aliud homo per justitiam meruit, aliud per gratiam accepit. Testatur Paulus priusquam mens illius semen gratuitae veritatis acciperet, quibus sentibus premebatur erroris: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13). Testatur etiam pro qualibus Christus mori dignatus est: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, secundum tempus Christus pro impiis mortuus est (Rom. V, 8). Qui ergo veniente Christo Dei virtute et Dei Sapientia impii inventi sumus, quid boni operis dedimus quo eum accipere mereremur? Nullum suis meritis esse salvatum Paulus intellexerat, neminem dedisse aliquid boni operis ut ad fidem veniret cognoverat qui dicebat: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI. 35). Hinc iterum scriptum est: Gratia salvi facti estis per fidem: et non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur (Ephes. II, 8). Hinc de semetipso loquitur iterum, dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV, 10). Ex cujus nimirum aspiratione gratiae quia virtutum opera protinus in corde generantur, ut ex libero quoque arbitrio subsequatur actio, cui post hanc vitam aeterna respondeat retributio, illico adjecit: Et gratia ejus in me vacua non fuit.

CAP. II.-- Mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornent se, non intortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa (II Tim. II, 9). (Homil. 6, in Evang., n. 3.) Nemo existimet in luxu atque studio pretiosarum vestium peccatum deesse, quia si haec culpa non esset, nullomodo Joannem Baptistam Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Si hoc culpa non esset, nequaquam Paulus per epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: Non in veste pretiosa. Beatus quoque Petrus apostolus dicit: Mulieres subditae sint viris suis: quarum non sil extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus (I Petr. III, 3). Pensate ergo quae culpa sit hoc viros appetere, a quo curavit Ecclesiae pastor et egregius doctor etiam feminas prohibere.

CAP. III.-- Salvabitur autem mulier per filiorum generationem (I Tim. II, 15). (In exposit. B. Job, lib. XII, num. 26.) Nomine filiorum in Scriptura sacra aliquando opera designantur, sicut de muliere Paulus dicit: Quia salva erit per filiorum generationem. Neque enim mulier quae, continentiae studens, nequaquam filios generat salva non erit, sed per generationem filiorum salvari dicitur, quia per effectum bonorum operum perpetuae saluti sociatur.

CAP. IV.-- Oportet episcopum esse irreprehensibilem, etc. (I Tim. III). (Regul. pastor. part. I, c. 8. In exposit. B. Job, lib. XXI, num. 19.) Timotheum instruens Paulus de officio episcopatus, ait: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Qui tamen laudans desiderium, in pavorem vertit protinus quod laudavit, cum repente subjungit: Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse. Cumque virtutum necessaria subsequenter enumerat, quae sit irreprehensibilitas ipsa manifestat; et favet ergo ex desiderio, et terret ex praecepto. Ac si aperte dicat: Laudo quod quaeritis, sed prius discite quid quaeratis: ne dum vosmetipsos metiri negligitis, tanto foedior vestra reprehensibilitas pateat, quanto et a cunctis conspici in honoris arce festinatis. Magnus enim regendi artifex favoribus impellit, terroribus retrahit, ut auditores suos et descripto irreprehensibilitatis culmine, restringat a superbia, et officium laudando quod quaeritur, componat ad vitam. Ipsum quoque episcopatus officium boni operis expressione definitur, cum dicitur: Si quis episcopatum desiderat. Ipse ergo sibi testis est qui episcopatum non appetit, quia non per hunc boni operis ministerium sed honoris gloriam quaerit. De hoc eodem episcopatus officio edocet: Oportet episcopum esse sine crimine. Hoc autem inter peccatum distat et crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum crimen. Et in hac vita multi sine crimine, nullus vero sine peccatis valet esse. Praedicator itaque sanctus cum virum dignum gratia sacerdotali describeret, nequaquam dixit sine peccato, sed si quis sine crimine est. Sine peccato enim nemo valet esse, cum Joannes dicat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).

CAP. V.-- Magnum est pietatis sacramentum (I Tim. III, 16). (In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 14.) Scriptura sacra praedicatores Ecclesiae, pro eo quod gloriam patriae coelestis annuntiant, angelorum nomine solet designare. Hinc Malachias propheta loquitur, dicens: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est (Mal. II, 4). Hinc Paulus ait: Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu; apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Qui igitur dispensationis mysterium, postquam apparuisse angelis dixit, praedicatum esse gentibus subdidit: angelorum profecto nomine praedicatores sanctos, id est veritatis nuntios, designavit.

CAP. VI.-- Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12). (Lib. I, in Ezech., hom. 2, n. 3, et Regul. pastor. part. III, cap. 25.) Cum prima sunt adolescentiae, vel juventutis nostrae tempora, nobis adhuc cessandum est a praedicatione, nec debemus in infirma aetate praedicare, quia sermo doctrinae non suppetit, nisi in perfecta aetate. Quousque enim infirmi sumus, continere nos intra nosmetipsos debemus, ne dum tenera bona citius ostendimus, amittamus; ad exemplum ergo non sunt ostendenda, nisi quae sunt firma. Hinc etiam per quemdam Sapientem dicitur: Adolescens, loquere in tua causa vix: et si bis interrogatus fueris, habeat initium responsio tua (Ezech. XXXII, 10). Cum vero per Paulum Timotheo discipulo dicitur: Praecipe et doce, nemo adolescentiam tuam contemnat, sciendum nobis est quoniam in sacro eloquio aliquando adolescentia juventus vocatur. Quod citius ostendimus si Salomonis ad medium verba proferantur, qui ait: Laetare, juvenis, in adolescentia tua (Eccle. XI, 9). Si enim unum utraque esse non discerneret, quem monebat in adolescentia juvenem non vocaret. Quos igitur a praedicationis officio vel imperiectio, vel aetas prohibet, et tamen impellit praecipitatio, cum arripiunt intempestive quod non valent, perdunt etiam quod implere quandoque tempestive potuissent: ante perfectionem alarum, unde ire cupiunt in alta inde merguntur in ima.

CAP. VII.-- Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 74.) Sacrae Scripturae consuetudo est ut cum aliquid narrat, interposita alterius causae sententia, ad superiora protinus redeat. Sed hunc esse nonnunquam morem sacri eloquii melius ostendimus, si ex eo aliquam hujus rei similitudinem proferamus. Paulus namque apostolus cum dilectum discipulum de instituendis Ecclesiae officiis admoneret, ne quos forte ad sacros ordines inordinate proveheret, dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis: teipsum castum custodi. Qui ad infirmitatem ejus corporis protinas verba convertens, ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates (Vers. 23): statimque subjungit, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur (Vers. 24). Quid ergo ad illud pertinet quod ab infirmo bibi aquam prohibuit, hoc quod de peccatis absconditis quorumdam hominum manifestisque subjunxit, nisi quod interposita de ejus infirmitate sententia ad hoc in extremo rediit quod superius dixit: Nemini cito manus imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Ut enim haec eadem peccata quanta sollicitudine perquirenda essent ostenderet, interposita contra infirmitatis molestiam discretionis admonitione, protinus intulit, quod in aliis patescerent in aliis laterent, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quorumdam autem et subsequuntur. In hac ergo sententia Paulus non eisdem verbis congruit, quibus eam, loquens de Timothei infirmitate, subjunxit, sed ad illud rediit quod superius intermittendo narravit.

CAP. VIII.-- Dum venio, attende lectioni (I Tim. IV, 13). (Regul. pastor. part. II, c. 11.) Omnis praelatus et rector quotidie sacri eloquii studiose debet praecepta meditari, ut in eo vim sollicitudinis et erga coelestem vitam providae circumspectionis, quam humanae conversationis usus indesinenter destruit, divinae admonitionis verba restaurent; et qui ad vetustatem vitae per societatem saecularium ducitur, ad amorem semper spiritalis patriae compunctionis aspiratione renovetur. Valde namque cor inter humana verba defluit, cum indubitanter constet quod externis occupationum tumultibus impulsum a semetipso corruat, incessabiliter studere debet ut per eruditionis studium resurgat. Hinc est quod praelatum gregi discipulum Paulus admonet, dicens: Dum venio, attende lectioni. Hinc David ait: Quomodo dilexi legem tuam, Domine? Tota die meditatio mea est (Psal. CXVIII, 97).

CAP. IX.-- Radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 21.) Cum alicui avaritia, id est, cupiditas, dominatur, subjectus proculdubio malis omnibus demonstratur, quia de avaritia mala omnia oriuntur, et peccatorum omnium spinae producuntur, de qua per Paulum dicitur: Radix omnium malorum cupiditas. Ipsa quippe latenter oritur in mente, sed punctiones peccatorum omnium patenter producit in opere. Quas videlicet punctiones ab hac radice surgentes statim praedicator egregius insinuat, cum subdit: Quam quidem appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Qui enim multos dolores dixit quasi nascentes ex hac radice punctiones innotuit.

CAP. X.-- Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16). (In exposit. B. Job, lib. XXV, num. 9, 10.) Omnis immutatio velut quaedam mortis imitatio est. Id enim quod mutatur, quasi ab eo quod erat interficitur, ut desinat esse quod fuit, et incipiat esse quod non fuit. Lumen autem verum, Creator videlicet noster, nulla mutabilitatis vicissitudine tenebrescit, nullis naturae suae defectibus obumbratur, sed ejus esse sine mutabilitate fulgere est, sicut scriptum est: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I, 17). Et inde rursum Paulus apostolus dicit: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Sed cum cuncti noverimus quod et humana anima et angelici spiritus sint immortales instituti, cur ab Apostolo solus Deus immortalitatem habere perhibetur, nisi quia solus Deus vere non moritur qui solus nunquam mutatur? Humana quippe anima in lapsum nunquam caderet, si mutabilis non fuisset. Quae a paradisi quoque gaudiis expulsa, si mutabilis non esset, ad vitam minime rediret. In hoc ipso autem quod ad vitam redire nititur, defectus suos, alternante semper mutabilitate, tolerare cogitur. Quia ergo ex nihilo condita est, ex se nihilominus infra se tendit, nisi ad boni desiderii statum artificis sui manu teneatur. Ex eo itaque quod creatura est, deorsum ire habet: virtute namque propria in praeceps posse se ire considerat, sed ad Conditorem suum amoris manu se retinet, ne cadat, quousque ad immutabilitatem transeat, et eo vere immortaliter, quo immutabiliter vivat. Ipsi quoque spiritus angelici mutabiles sunt ex natura conditi, quatenus aut sua sponte caderent, aut ex arbitrio starent. Sed quia humiliter elegerunt ei inhaerere a quo creati sunt, hanc ipsam in se mutabilitatem suam, standi jam immutabilitate vicerunt, ut hoc ipso merito transcenderent, quod naturae suae ordine mutabilitati subesse potuissent. Quia ergo Creator noster nullam patitur immutabilitatem, recte de eo per Paulum dicitur: Qui solus habet immortalitatem.

CAP. XI.-- Et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 92.) Cum ad ipsum fontem vitae, Creatorem nostrum, venerimus, erit nobis delectabiliter impressa sitis simul et satietas, sed longe ab ista siti necessitas, et longe a satietate fastidium, quia sitientes satiabimur, et satiati sitiemus. Videbimus ergo Deum ipsum, qui erit praemium laboris nostri, ut post mortalitatis hujus tenebras accessa ejus luce gaudeamus. Sed cum ejus lucem dicimus accessam, obsistit animo quod Paulus dicit: Qui lucem habitat inaccessibilem, quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest. Ecce rursum audio quod Psalmista ait: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Quomodo igitur accedendo illuminamur, si ipsam lucem qua illuminari possumus non videmus? Si vero accedendo ad eum, ipsam qua illuminamur lucem videmus, quomodo inaccessibilis esse perhibetur? Qua in re pensandum est quod inaccessibilem dixit, non omni homini sed humana sapienti. Scriptura quippe sacra omnes carnalium sectatores humanitatis nomine notare solet. Unde idem apostolus quibusdam discordantibus dicit: Cum enim inter vos sit zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (II Cor. III, 3)? Et unde alibi testimonium protulit: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Et cum hoc Dominus dixisset absconditum, mox subdidit: Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum (Ibid.), ipsum se ab hominis vocatione discernens qui raptus supra hominem divina jam saperet. Ita etiam hoc loco cum lucem Dei inaccessibilem perhibet, ut ostenderet quibus, subdidit: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest, more suo homines vocans omnes humana sapientes, quia qui divina sapiunt videlicet supra homines sunt. Deum igitur per coelestem conversationem videbimus, si supra homines esse mereamur. Quae nimirum visio nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficitur, quando coaeternam Deo sapientiam, quam modo per ora praedicantium quasi per decurrentia flumina sumimus, in ipso suo fonte bibemus.

CAP. XII.-- Divitibus praecipe non superbe sapere (I Tim. VI, 17). (Regul. pastor. part. III, cap. 2.) Superbis divitibus inferre metum contra elationem debemus, sicut Paulus dicit discipulo de divitibus: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum. Ubi notandum valde est quod humilitatis doctor memoriam divitum faciens, non ait: Roga, sed praecipe, quia etsi impendenda est pietas infirmitati, honor tamen non debetur elationi. Talibus ergo rectum quod dicitur, tanto rectius jubetur, quanto et rebus transitoriis altitudine cogitationis intumescunt. De his in Evangelio dicit Dominus: Vae vobis divitibus qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Quia enim quae sunt aeterna gaudia nesciunt, ex praesentis vitae abundantia consolantur. Offerendus est ergo a praedicatoribus timor divitibus, quos consolatio gloriae temporalis extollit, ut cognoscant quia divitias quas conspiciunt tenere nequaquam possunt.

CAP. XIII.-- O Timothee, depositum custodi (I Tim. VI, 20). (In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 39.) Quicunque ad verae praedicationis verba se praeparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat, ut omne quod loquitur in eo suae locutionis aedificium firmet. Saepe enim haeretici, dum sua perversa student astruere, proferunt ea quae profecto in sacrorum librorum paginis non tenentur. Unde et discipulum suum praedicator admonet, dicens: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates. Dum enim laudari haeretici tanquam de excellenti ingenio cupiunt, quasi nova quaedam proferunt, quae in Patrum antiquorum libris veteribus non tenentur. Sicque fit ut dum videri sapientes desiderant, miseris auditoribus suis stultitiae semina spargant.