Expositio Novi Testamenti/14

This is the stable version, checked on 7 Octobris 2021. Template changes await review.


 XIII XV 

EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM B. PAULI APOSTOLI AD THESSALONICENSES. CAPUT PRIMUM.

recensere

-- Neque aliquando fuimus in adulatione sermonis (I Thess. II, 5). (In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 36.) Quoniam scriptum est: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt; et: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bonae, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 15); aliquando sancti viri coram hominibus compelluntur bona facere, aut eadem hominibus sua facta narrare, sed ad cum finem omnia referentes ut non ipsi eisdem operibus, sed Pater eorum qui in coelis est debeat glorificari. Dum enim sancta praedicant, et ipsa praedicatio eorum fortasse despicitur quorum vita nescitur. Compelluntur ergo vitam suam discere, ut auditorum suorum valeant vitam mutare; et facta sua referunt ut venerationi sint; venerari appetunt ut reverenter audiantur. Scriptum quippe est: Cum elevarentur animalia de terra, elevabuntur pariter et rotae (Ezech. I, 19); quia videlicet cum auditorum mentes praedicantium vitam suscipiunt, necessario utique etiam vim praedicationis admirantur. Hinc est ergo quod praedicatores boni et honorem propter elationem fugiunt, et tamen honorari propter imitationem volunt. Sic nimirum Paulus apostolus discipulis loquens, et honorem fugit, et tamen quantum esset honorandus ostendit. Nam cum Thessalonicensibus diceret: Neque enim aliquando fuimus in sermone adutationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiae, Deus testis est; secutus adjunxit: Neque requirentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possemus oneri esse vobis, ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum.

CAP. II.-- Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). (In exposit. B. Job, lib. XXIII, num. 24: lib. XXIV, n. 53; lib. XXIII, n. 24; lib. XXIV, n. 54.) Veri doctores humilitatem, quae magistra est omnium materque virtutum, et loquendo dicere et vivendo conantur ostendere, ut ea apud discipulos Veritatis plus moribus quam sermonibus eloquatur. Unde Paulus loquens Thessalonicensibus, cum potestatis suae celsitudinem repressisset, dicens: Nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis, cum possemus oneri esse, ut Christi apostoli (I Thess. II, 6), quasi culminis proprii apostolatus subjunxit: Sed facti sumus parvuli in medio vestrum. Parvulus in medio eorum factus fuerat, quia timebat ne si inter discipulos honorem suae celsitudinis vindicaret, exemplum elationis ostenderet. Timebat nimirum ne dum sibi potestatem pastoralis potentiae quaereret, grex subditus per abrupta sequeretur, et ad impietatem sequentes duceret qui pietatis officium suscepisset. Petrus etiam apostolus cum diceret: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, de ea quae in vobis est spe (I Petr. III, 15); in ipsa doctrinae scientia, docendi qualitatem asseruit esse servandam, dicens: Sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam. Hoc autem quod discipulo Tito Paulus ait: Praecipe haec, et doce cum omni imperio (I Tim. IV, 11; Tit. II, 15); non dominationem potentiae, sed auctoritatem suadet vitae. Cum imperio quippe docetur quod prius agitur quam dicatur. Nam doctrinae subtrahit fiduciam, quando conscientia praepedit linguam. Non igitur ei potestatem elatae locutionis, sed bonae fiduciam insinuavit actionis. Necesse est ergo ut is qui praeest quae exempla subditis praebeat solerter attendat, et tantis se sciat vivere quantis praeesse, ac vigilanter inspiciat ne in eo quod praelatus est intumescat, jura debitae potestatis immoderatius exigat, ne jus disciplinae mutetur in rigorem superbiae, et unde a perversitate subditos restringere poterat inde magis intuentium corda pervertat, ne dux impietatis per officium existat. Dux est enim impius qui per tumorem a tramite veritatis exorbitat; et dum ipse in praeceps ruit, ad abrupta sequentes invitat qui per exempla tumoris se sequentibus viam ostendit erroris.

CAP. III.-- Voluimus venire ad vos, sed impedivit nos Satanas (I Thess. II, 18). (In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 55.) Saepe praedicatores sancti quosdam exhortari volunt, sed nequeunt; saepe declinare quosdam appetunt, sed tamen internae instigationis impulsu exhortari eos instantissime compelluntur. Certe cum vestimenta sua Paulus excutiens, a Corinthiis discedere vellet, audivit: Noli timere, sed loquere et ne taceas, propter quod ego tecum sum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te; quoniam multus est mihi populus in hac civitate (Act. XVIII, 9). Rursus cum ad Thessalonicenses ire voluisset, et retentus est, dicens: Voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas. Neque enim per semetipsum Satan praepedire vias tanti apostoli potuit, sed occultae dispensationis usibus dum adversabatur, nesciens deserviebat: ut nimirum Paulus, dum ad alios vellet accedere, nec valeret eis a quibus non poterat recedere aptius prodesset. Sic ergo praedicatores sancti gubernantis manu Dei ad ea quae non appetunt ducuntur, atque ab impulsu suo iterum gubernantis manu retinentur, divinisque nutibus subditi nequeunt explere quod volunt, et nisi quo voluntas gubernantis eos duxerit ire nequaquam possunt.

CAP. IV.-- Quae est enim spes nostra, aut gaudium. aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum (I Thess. II, 19)? (In exposit. B. Job, lib. XI, num. 22.) Magna est gloria sacerdotum rectitudo subditorum. Sicut bene egregius praedicator discipulis dicit: Quae est enim spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum? Sed cum sacerdotes discipulorum vitam negligunt, et nullum de profectibus eorum fructum ante Dominum ferunt, quid aliud quam inglorii dici possunt? Quia ante districtum Judicem nimirum gloriam tunc non inveniunt quam modo in subditorum suorum moribus praedicationis studio non requirunt.

CAP. V.-- Nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (I Thess. III). (In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 18; lib. III, num. 40.) Fideles sanctae Ecclesiae hostis antiquus semper suis ictibus impetit, eosque suis percussionibus affligit. Unde Paulus praedicator egregius, cum percussionum mala toleraret, et sub persecutionibus adversariorum gemeret, quia passionem suam non sibi, sed discipulis obesse formidabat, teneram eorum mentem de suis afflictionibus consolans, et eis scribens, dicebat: Nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. Ac si eis aperte dicat: Nequaquam in hoc tempore vulnera nostra miremini, quoniam si aeterna gaudia quaerimus, huc ad hoc venimus ut feriamur. Si ad bona aeterna tendimus, non mirum si temporalia sufferamus mala: haec autem bona sollicite inspexerat, quando illata aequanimiter mala tolerabat, dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Aliorum ergo casus in propria passione metuebat, ne dum ipsum discipuli pro fide verberibus afflictum agnoscerent, fideles se profiteri recusarent. O immensae charitatis viscera! Despicit quod ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis discipuli in corde patiantur. In se contemnit vulnera corporis, et in aliis vulnera medetur cordis. Quasi percussus quidam magnus medicus aegrotat, ipse tolerat scissuras vulneris, et alii profert medicamenta sanitatis. Habent quippe hoc justi proprium, ut in dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae. Sic sciunt foris adversa tolerare, ut intus etiam noverint adversa corrigere.

CAP. VI.-- Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus (I Thess. IV, 12). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 54; lib. XII, num. 12.) In Scriptura sacra per somnum aliquando negligentiae torpor exprimitur, sicut a beato Paulo dicitur: Hora est jam nos de somno surgere. Et rursus: Evigilate, justi, et nolite peccare (Rom. XIII, 11). Aliquando nomine somni vel dormitionis, mors carnis designatur, sicut idem Paulus admonens, dicit: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus: ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent. Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo (I Cor. XV, 34). De morte quippe carnis loquens, non hanc mortem sed somnum vocare maluit, et dormitionem; vehementer enim ab infirmis mentibus nomen mortis pertimescitur, somni vero vocabulum non timetur. Quid est autem quod praedicator egregius mortem Domini mortem vocat, mortem servorum Domini non mortem sed somnum nominat, nisi quia infirma corda audientium respiciens, medicamentum praedicationis suae mira arte componit; et illum quem jam resurrexisse noverat eis mortuum insinuare non dubitat, eos vero qui necdum resurrexerant, ut spem resurrectionis insinuet, non mortuos, sed dormientes vocat? Non enim verebatur dicero mortuum quem auditores jam resurrexisse cognoverant, et verebatur dicere mortuos quos resurgere vix credebant. Quia vero carne mortuos ad vitam rursus evigilare non dubitat, eos dormientes potius quam mortuos appellat, spem proculdubio resurrectionis insinuans, quia sicut citius homo a somno evigilat, ita concite ad Conditoris nutum a morte corporis surgit.

CAP. VII.-- Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet (I Thess. V, 2). (In exposit B. Job, lib. VII, num. 45.) Reprobi dum diu se visibilibus immorari credunt, spem invisibilium derelinquunt, cumque mens in praesentibus figitur, vita terminatur. Et repente ad improvisa supplicia perveniunt, quae decepti suis praesumptionibus, aut nunquam se contingere, aut tarde crediderunt. Hinc Paulus ait: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Quia enim ad rapiendam animam propinquans minime conspicitur, furi in nocte comparatur. Unde bene discipulis futura cogitantibus idem Paulus dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat (I Thess. V, 4). Dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit, quando stultorum animas futura non praevidentes ejicit. Tanto igitur debet ab omnibus quasi semper veniens metui, quanto non valet a nobis ventura praesciri. Vel etiam per diem Domini dies judicii potest intelligi, qui sic subrepit ut praevideri non valeat quando venit.