Expositio Novi Testamenti/11

This is the stable version, checked on 7 Octobris 2021. Template changes await review.


 X XII 

EXPOSITIO SUPER EPISTOLAM B. PAULI APOSTOLI AD EPHESIOS. CAPUT PRIMUM.

recensere

-- Proposuit instaurare omnia in Christo (Ephes. I, 9). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 99.) Fortissimi angelorum chori, qui quamvis non integri, sed tamen in proprio statu fixi, cadente cum suis angelis diabolo, remanserunt, praerupti et imminuti possunt dici, quia pars eorum cecidit, pars remansit. Qui integri quidem stant per qualitatem meriti, sed per numeri quantitatem praerupti et imminuti. Hanc praeruptionem restituere Mediator venit, ut redempto humano genere, illa angelica damna sarciret, et mensuram coelestis patriae locupletius fortasse cumularet. Propter hanc praeruptionem de Patre dicitur: Proposuit in eo in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et quae in terra sunt, in ipso. In ipso quippe restaurantur ea quae in terra sunt, dum peccatores ad justitiam convertuntur. In ipso restaurantur ea quae in coelis sunt, dum illuc homines humiliati redeunt ubi apostatae angeli superbiendo ceciderunt.

CAP. II.-- Pater suscitavit Christum a mortuis, constituens ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominaionem (Ephes. I, 21). (Hom. 34, in Evang., n. 7, 8, etc.) Angelorum et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum ad aeternitatem consistere voluit, eam procul dubio ad suam similitudinem creavit. Novem vero sunt ordines angelorum, sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus. Ipse quidem homo conditus ad imaginem Dei fuit, sed a similitudine sui Conditoris peccando recessit; qui tamen nec post culpam periit, quoniam aeterna Dei Sapientia in humanitate apparuit, et per carnem miraculis coruscans illum reparavit. Novem vero ordines angelorum esse inveniuntur. Unde et ipsi angelo qui primus est conditus per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti (Ezech. XXVIII, 12). Ubi notandum quod non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut quo in eo subtilior est natura, eo in illo imago Dei subtilius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et jaspis, chrysolitus, onyx, et beryllus, sapphirus, carbunculus, et smaragdus (Ibid.). Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit. Sacro igitur testante eloquio, scimus angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim et seraphim. Esse namque angelos et archangelos pene omnes eloquii sacri paginae testantur. Cherubim vero atque seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus apostolus in hac Epistola ad Ephesios enumerat, dicens: Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem (Ephes. I, 21). De thronis autem scribit ad Colossenses: Sive throni, sive potestates, sive principatus, sive dominationes (Coloss. I, 16). Sciendum est autem quod angelorum vocabulum nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi coelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt, quia tunc solum sunt angeli cum per eos aliqua nuntiantur. Graeca enim lingua angeli, nuntii, archangeli vero summi nuntii vocantur. Hi enim qui minima nuntiant angeli, qui vero summa annuntiant archangeli vocantur. Virtutes etenim vocantur illi nimirum spiritus, per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates etiam vocantur ii qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae sint quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant quantum volunt. Principatus etiam vocantur qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt, qui subjectis aliis, dum ea quae sunt agenda disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur. Dominationes autem vocantur qui etiam potestates principatuum alta dissimilitudine transcendunt. Nam principari est inter reliquos priorem existere, dominari vero est etiam subjectos quosque possidere. Ea igitur angelorum agmina, quae mira potentia praeeminent, pro eo quod eis caetera ad obediendum subjecta sunt, dominationes vocantur. Sic autem in illa summa civitate specialia quaedam singulorum sunt, ut tamen sint communia omnium; et quod in se quisque ex parte habet, hoc in alio ordine totum possidet. Sed idcirco uno eodemque vocabulo communiter non censentur, ut ille ordo vocari privato uniuscujusque rei nomine debeat, qui hanc in munere plenius accepit. Seraphim namque incendium diximus; et tamen amore Conditoris simul omnes ardent. Cherubim vero plenitudo scientiae, et tamen quis ibi aliquid nesciat ubi ipsum omnes simul fontem scientiae Deum vident? Throni illa agmina quibus ad exercenda judicia Conditor praesidet vocantur; sed beatus esse quis potest, nisi Creator suus ejus menti praesideat? Quae ergo ex parte ab omnibus, eis in privato nomine data sunt qui haec in munere plenius acceperunt. Nam etsi qua illic sic alii habent, ut haberi ab aliis nequaquam possint, sicut speciali nomine dominationes et principatus vocantur, cuncta ibi sunt singulorum, quia per charitatem spiritus ab alio in aliis habentur. Sed quoniam illa superna civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantam credimus ascensuram multitudinem hominum, quanta electorum multitudo remansit angelorum: superest ut ipsi quoque homines qui ad coelestem patriam redeunt, ex eis agminibus aliquid illuc revertentes imitentur, ut in eorum sortem per conversationis similitudinem deputentur. Nam sunt plerique qui parva capiunt, sed tamen haec eadem parva pie fratribus annuntiare non desistunt. Isti itaque in angelorum numerum currunt. Et sunt nonnulli qui divinae largitatis munere referti, secretorum coelestium summa et capere praevalent et nuntiare. Ubi ergo isti nisi inter archangelorum numerum deputantur? Et sunt nonnulli qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo ergo isti, nisi ad supernarum virtutum sortem et numerum congruunt? Et sunt nonnulli qui etiam ab obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum suum nisi inter potestatum coelestium numerum sortiuntur? Et sunt nonnulli qui acceptis virtutibus etiam electorum hominum merita transcendunt. Cumque et bonis meliores sunt, electis quoque fratribus principantur. Ubi ergo isti sortem suam nisi inter principatuum numeros acceperunt? Et sunt nonnulli qui sic in semetipsis cunctis vitiis omnibusque desideriis dominantur, ut ipsi jure munditiae dii inter homines vocentur. Unde et ad Moysen dicitur: Ecce constitui te Deum Pharaonis (Exod. VII, 1). Quo ergo isti nisi inter numeros dominationum currunt? Sed haec, fratres charissimi, me loquente, vos introrsus ad vosmetipsos reducite, secretorum vestrorum merita cogitationesque discutite. Videte si quid jam boni vobiscum intus agitis, videte si in numero horum agminum quae breviter tangendo perstrinximus, sortem vestrae vocationis invenitis. Vae autem animae quae in se de his bonis quae enumeravimus minime aliquid recognoscit. Eique adhuc vae deterius imminet, si et privatam se donis intelligit, et nequaquam gemit. Quisquis ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit. Pensemus igitur accepta electorum munera, et virtute qua possumus ad amorem tantae sortis anhelemus. Qui in se donorum gratiam minime recognoscit gemat, qui vero in se minora cognoscit, majora aliis non invideat, quoniam et supernae illae distinctiones bonorum spirituum ita sunt conditae, ut aliae aliis sint praelatae.

CAP. III.-- Consedere nos fecit in coelestibus (Ephes. II, 6). (In exposit. B. Job, lib. VI, num 24; lib. III, num. 25.) Electi cum in hac vita ex humilitate se substernunt, altae mentis judicio cuncta temporalia transeunt; cumque se indignos in omnibus aestimant, rectae cogitationis examine, gloriam hujus mundi transcendentes calcant. Videant humilem Paulum discipulis dicentem: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5). Videamus humilem in sublimi jam positum, et dicentem: An nescitis quia angelos judicabimus (I Cor. VI, 3)? Et iterum: Nostra conversatio in coelis est. Et rursum: Conresuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus. Non vult Paulus mentem in ima dejicere, non vult per abjectionem humanae conversationis in infimis habitare. Tunc Paulus in carcere fortasse tenebatur, cum se consedere Christo in coelestibus testatur: sed ibi erat, ubi ardentem jam mentem fixerat, non illic ubi illum necessario pigra adhuc caro retinebat. Fortasse tunc eum exterius catena religabat, mente tamen positus in sublimibus fuerat, quia per spei suae certitudinem jam in coelestibus sedebat. Sancti itaque viri foris despecti sunt, et velut indigni omnia tolerant, sed dignos se supernis sedibus confidentes, aeternitatis gloriam cum certitudine exspectant. Cum laborant foris adversitate persecutionis, admoniti recurrunt ad arcem mentis; et inde cuncta sub se ire despiciunt, inter quae transire corporaliter etiam semetipsos cernunt; minas non metuunt, quoniam et tormenta patiendo contemnunt. Hinc enim per Salomonem dicitur: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit (Prov. XXVIII, 1). Hinc ab eo iterum scriptum est: Non contristabit justum, quidquid ei acciderit (Prov. XII, 21). Quia enim recti quique in alto suae intentionis vertice siti sunt, dum mortem moriendo non sentiunt; miro modo eos reproborum jacula et feriunt, et non contingunt; quoniam unde se in omnibus despiciunt, inde contra omnia securiores fiunt. Dominus noster multa adhuc per corpus quod nos sumus patitur, et jam corpus ejus, id est, ecclesia de suocapite, videlicet Domino, in coelo gloriatur. Si enim caput nostrum tormenta nostra non tangerent, nequaquam pro afflictis membris persecutori suo etiam de coelo clamaret: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 5)? Si cruciatus nostri ejus poenae non essent, conversus afflictusque Paulus minime diceret: Suppleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea (Coloss. I, 24). Et tamen resurrectione jam sui capitis exaltatus, dicit: Qui nos conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus. Nempe hunc in terra persecutionum tormenta constrinxerant, sed poenarum suarum ponderibus pressus, ecce jam per gloriam capitis in coelo residebat. Compage igitur claritatis in omnibus unitum caput et corpus novimus et credimus.

CAP. IV.-- Gratia estis salvati per fidem: et hoc non ex vobis (Ephes. II, 8). (In exposit. B. Job, liv. XXIII, num. 13.) Cum arrogantes aliquid boni faciunt, aut a semetipsis habere se aestimant, aut si sibi datum desuper credunt, pro suis se hoc accepisse meritis putant; a semetipso enim bonum se habere jactabat cui per apostolum dicitur: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Rursus ne dari nobis bonum gratiae pro nostris praecedentibus meritis crederemus idem Apostolus admonet, dicens: Gratia estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei enim donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur. Qui etiam de semetipso ait: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I, 13). Quibus verbis aperte declarat quod gratia non pro meritis tribuatur, dum ex seipso docuit et quae de malitia meruit, et quae de benevolentia accepit.

CAP. V.-- Peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis (Ephes. III, 13). (In exposit. B. Job, lib. XXXI, num. 17.) Habent veraces magistri super discipulos suos viscera timoris ex virtute charitatis, hypocritae vero tanto minus com missis sibi metuunt, quanto nec sibi quod timere debeant deprehendunt. O quam mollia viscera Paulus gestabat quando circa suos filios tanto aestu amoris inhiabat, dicens: Nos vivimus, si vos statis in Domino (Philip. I. 8). Et: Testis mihi est Dominus, quomodo cupiam vos omnes in visceribus Jesu. Thessalonicensibus quoque suum amorem indicans, dicit: Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinamus faciem vestram videre cum multo desiderio (I Thess. III, 8). Qui duris persecutionibus pressus, et tamen de filiorum salute sollicitus, adjunxit: Misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confortandos vos, et exhortandos pro fide vestra; ut nemo moveatur in tribulationibus istis: vos enim scitis quod in hoc positi sumus (I Thess. III, 2). Ephesiis quoque ait: Peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra (Ephes. III, 13). Ecce in tribulatione positus alios exhortatur; et in hoc quod sustinet alios roborat. Non enim filiorm suorum fuerat oblitus, sed metuebat nimis ne ejus discipuli in praedicatore suo tot persecutionum probra cernentes, fidem in eo despicerent, contra quam innumerae passionum contumeliae prevalerent. Et ideo minus in tormentis dolebat, sed magis filiis de tormentorum suorum tentatione metuebat. Parvi pendebat in se plagas corporis, dum formidaret in filiis plagas cordis. Ipse patiendo suscipiebat vulnera tormentorum, sed filios consolando curabat vulnera cordium. Pensemus ergo cujus charitatis fuerit inter dolores proprios aliis timuisse, pensemus cujus charitatis sit filiorum salutem inter sua detrimenta requirere, et statum mentis in proximis etiam ex sua dejectione custodire.

CAP. VI.-- Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, etc. (Ephes. III, 18). (In exposit. B. Job, lib. I, num. 15.) Omnipotentis Dei potentiam egregius nobis doctor bene insinuat, cum breviter narrat: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas, et profundum. Habet quippe Deus latitudinem, quia dilectionem suam usque ad collectionem persequentium tendit. Habet longitudinem, quia ad vitae patriam nos longanimiter tolerando perducit. Habet sublimitatem, quia ipsorum quoque intelligentiam, qui recepti fuerint in supernam congregationem transcendit. Habet profundum, quia damnatis inferius districtionis suae judicium incomprehensibiliter exercet. Quae scilicet quatuor nobis in hac vita positis singulis exercet: quia et latitudinem amando, et longitudinem tolerando et celsitudinem, non solum nostram intelligentiam, sed etiam vota superando, et profunditatem suam exhibet, occultos et illicitos cogitationum motus districte judicando. Sed ejus celsitudo, et profunditas quam sit investigabilis nullus agnoscit, nisi qui vel contemplatione ad summa provehi, vel occultis motibus resistens tentationum coeperit importunitate turbari.

CAP. VII.-- Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). (Regul. Pastor. part. III, c. 22.) Discordes quantislibet virtutibus polleant, spiritales fieri nullatenus possunt, si per concordiam uniri proximis negligant. Scriptum quippe est: Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax (Gal. V, 22). Qui ergo servare pacem non curat, ferre fructus spiritus recusat. Hinc Paulus ait: Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis (I Cor. III, 3)? Hinc iterum dicit: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum (Hebr. XII, 14). Hinc rursus admonet, dicens: Solliciti servare unitatem spiritus, in vinculo pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Ad unam igitur vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curritur.

CAP. VIII.-- Renovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. IV, 23). (In exposit. B. Job, lib. XXII, num. 7.) Nescit mens per torporem veterascere, quae quotidiana fervoris innovatione studet per desiderium semper inchoare. Hinc per Paulum dicitur: Renovamini spiritu mentis vestrae. Hinc Psalmista, qui jam ad perfectionis culmen pervenerat, quasi inchoans dicebat: Dixi, nunc coepi (Psal. LXXVI, 11); quia videlicet si lassescere ab inchoatis bonis nolumus, valde necesse est ut inchoare nos quotidie credamus.

CAP. IX.-- Omnis amaritudo, et ira tollatur a vobis (Ephes. IV, 31). (Regul. Pastor. part. III, c. 10.) Studere debent patientes ut diligant quos sibi necesse est tolerare, ne si patientiam dilectio non sequatur, in deteriorem culpam odii virtus ostensa vertatur. Unde Paulus cum diceret: Charitas patiens est (I Cor. XIII, 4), illico adjunxit: Benigna est; videlicet ostendens quia quos ex patientia tolerat, amare etiam ex benignitate non cessat. Unde idem doctor egregins, cum patientiam discipulis suaderet, dicens: Omnis amaritudo et ira, et indignatio et clamor, et blasphemia tollatur a vobis; quasi cunctis exterius jam bene compositis ad interiora convertitur, dum subjungit: Cum omni malitia; quia nimirum frustra indignatio, clamor, et blasphemia ab exterioribus tollitur, si in interioribus vitiorum mater malitia dominatur. Et incassum nequitia foris ex ramis inciditur, si surreptura multiplicius in radice servatur. Virtus est coram hominibus adversarios tolerare, sed virtus coram Deo diligere. Impatientes scire debent quod dum perturbationi suae nequaquam obsistunt, etiam si qua a se tranquilla mente fuerant bene gesta, confundunt, et improviso impulsu destruunt quidquid forsitan diu labore provido construxerunt. Ipsa namque quae mater est omnium custosque virtutum per impatientiae vitium virtus charitatis amittitur. Scriptum quippe est: Charitas patiens est (I Cor. XIII, 4). Igitur cum minime patiens est, charitas non est, de qua idem Paulus ait: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 2). Lex unitatis quippe Christi est charitas, quam soli perficiunt qui nec cum gravantur excedunt.

CAP. X.-- Non circumferamur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 4). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 23.) Sicut minutissimos lapides aqua fluvialis trahit, sic doctores perversorum dogmatum mentes hominum non fixas sed mobiles, et nulla gravitatis stabilitate solidatas, trahunt, quas velut de loco semper ad locum flumina errorum ducunt. Unde praedicator egregius, cum auditores suos non temporaliter duci sed forti cuperet gravitate solidari, admonuit, dicens: Ut non jam simus parvuli fluctuantes: nec circumferamur omni vento doctrinae.

CAP. XI.-- Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam (Ephes. V, 27). (In exposit. B. Job, lib. XX, num. 58; lib. XIII, num. 10, 11, 12.) Sancta Ecclesia vestimentum est Christi, Paulo attestante, qui dicit: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Neque enim per peccatum habet maculam, nec per duplicitatem rugam, quia et per justitiam est munda, et per simplicem intentionem tensa. Quae ergo abluta est ne maculam habeat, et tensa est ne habeat rugam, utique vestis est. Quid vero per rugas, nisi duplicitas designatur? Rugae itaque sunt sanctae Ecclesiae omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Has autem rugas in electis suis Ecclesia sancta non habet, quia videlicet nesciunt aliud de se foris ostendere, et intus aliud habere. Unde, sicut supra dictum est, recte praedicator egregius ait: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam. Maculam quippe, et rugam non habet quae et turpitudine operis, et duplicitate sermonis caret. Qui autem in ea duplicitate vivunt, hi nimirum pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus fidem Christianam honori esse conspiciunt, se fideles esse mentiuntur; sed cum sanctam Ecclesiam subita adversitatis procella turbaverit, et tempus persecutionis exarserit, illico ostendunt quid perfida mente moliuntur; et qui nunc metuentes derogant, ad contradicendum ante faciem veniunt, quia verbis verae fidei vocibus apertis obsistunt. Sciendum vero est quia cum haec a carnalibus patimur, non tam ipsi sunt qui in nostra morte saeviunt, quam malignus spiritus qui mentibus eorum principatur, sicut per Paulum dicitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Quid enim aliud sunt omnes iniqui quam membra diaboli? Ipsa itaque per eos agit quidquid in eorum cordibus ut agere debeant immittit.

CAP. XII.-- Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus Ecclesiam (Ephes. V, 25). (Homil. 37, in Evang., n. 1, 2, 3.) Ad se venientibus Veritas dicit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, non potest meus esse discipulus. Ecce discipulus uxorem diligendam praedicat, cum Magister dicat: Qui uxorem non odit, non potest meus esse discipulus. (Luc. XIV, 26). Nunquid aliud judex nuntiat, et aliud praeco clamat? An simul odisse possumus et diligere? Sed si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut uxorem et eos qui nobis cognatione carnis conjuncti sunt et quos proximos novimus diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur, qui carnaliter sapiens dum prava nobis ingerit non auditur. Nostram etenim similiter animam bene tunc odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic, sic nimirum exhibere uxori, et proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Certe cum Paulus Jerosolymam pergeret, propheta Agabus zonam illius apprehendit, suisque pedibus alligavit, dicens: Virum cujus haec zona est, sic alligabunt Judaei in Jerusalem (Act. XXI, 11). Sed is qui animam suam perfecte oderat, quid dicebat? Ego non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum pro nomine Domini Jesu; nec facio animam meam pretiosiorem quam me (Ibid., v. 13). Ecce quomodo animam suam amando oderat, imo odiens amabat, quam cupiebat pro Jesu morti tradere, ut hanc ad vitam suscitaret de peccati morte. Ab hac ergo discretione odii nostri trahamus formam ad odium uxoris et proximi. Ametur quilibet in hoc mundo adversarius, sed in via Dei contrarius non ametur, aut conjux, vel quilibet proximus et propinquus.

CAP. XIII.-- Omne quod arguitur, a lumine manifestatur (Ephes. V, 13). (In exposit. B. Job, lib. VI, num. 40.) Prima virtus est ne perpetrari debeant sed peccata vitari. Secunda vero saltem perpetrata corrigere. Sed plerumque culpas non solum imminentes minime vitamus, verum etiam nec commissas agnoscimus, et peccatoris mens tanto altius tenebrescit, quanto nec damnum suae caecitatis intelligit. Unde fit plerumque divini muneris largitate, ut culpam poenae subsequantur et flagella delinquentis oculos aperiant quos inter vitia securitas caecabat. Torpens quippe animus percussione tangitur, ut excitetur; ut qui statum suae rectitudinis securus perdidit, afflictus consideret quo jacet. Hinc itaque ipsa asperitas correptionis origo fit luminis. Unde et per Paulum dicitur: Omne quod arguitur a lumine manifestatur. Argumentum enim salutis est vis doloris. Hinc est enim quod Salomon ait: Curatio cessare faciet peccata maxima (Eccles. X, 4). Hinc iterum dicit: Quem diligit Dominus castigat, flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Hinc angelica voce ad Joannem Dominus loquitur, dicens: Ego quos amo, arguo, et castigo (Apoc. III, 19). Hinc Paulus ait: Omnis disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed maeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiae (Hebr. XII, 11). Electus ergo quisque hic assiduis se gaudeat flagellis atteri, quatenus aeterna supplicia evadens, in judicio valeat purgatus inveniri. Ipso namque infirmitatis nostrae pondere deorsum quotidie ducimur, nisi mira manu artificis per subvenientia flagella relevemur; sed per hoc quod peccator dolore flagellorum corripitur et premitur, quandoque ad beatitudinem quae sine interventu doloris est eruditur.

CAP. XIV.-- Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 17). (In exposit. B. Job, lib. V, num. 70.) Omni tempore reprobi, a vitae suae exordio usque ad terminum, in iniquitatis perpetratione et in augmento malitiae perseverant, et perversam mentem nec in extremo tempore immutant. Quo contra bene Paulus admonet, dicens: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Tempus redimimus, quando anteactam vitam quam lasciviendo perdidimus flendo reparamus. Quo contra de reprobis per Psalmistam dicitur: Viri sanguinum, et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 25). Dies quippe dimidiare est tempus vitae malae in voluptatibus ductum ad poenitentiae lamenta dividere, et hoc ad usum bonum partiendo reparare. Sed iniqui dies suos non dimidiant, quia, ut dictum est, perversam mentem nec in extremo tempore immutant.