Migne Patrologia Latina Tomus 13
AucInc.ExpFid 13 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Expositio fidei
Profitemur nos credere indivisibilem et inseparabilem sanctam Trinitatem, hoc est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum, ita unum et trinum, et ita trinum et unum: Trinitatem in distinctis atque discretis personis: hoc est Patrem ex quo omnia. Filium per quem omnia, Spiritum sanctum in quo omnia; unius tamen deitatis, unius essentiae, uniusque substantiae, in tribus quidem subsistentiis seu personis, ut Pater pater sit, Filius filius sit, Spiritus sanctus spiritus sanctus sit, in una natura unaque substantia, ut Deus unus et solus et summus credatur. Non tres naturas introducentes ut Arius blasphemat, qui tres deos praedicavit, excellentiorem, minorem, et inferiorem. Nos vero sanctam Trinitatem in unitate, et unitatem in sancta Trinitate confitemur. Nam cum dicimus omnipotentem Patrem, appellatio hujus Paterni nominis ad Filii personam attenditur. Et cum dicimus aeternum Filium, ad aeterni Patris personam refertur. Et cum nominamus Spiritum sanctum, ab aeterni Patris persona eum credere demonstramus. Cum autem dicimus Deum Patrem omnipotentem, non potest hujus nominis evacuari sacramentum: quia cum dicimus Patrem, Filium demonstramus: et cum dicimus Filium, Patrem declaramus: et cum dicimus aeternum Patrem, aeternum Filium demonstramus. Nam si non invenimus initium vocabuli hujus Paterni nominis, quando Pater sit dictus, consequenter ostenditur, quia nec initium Geniti reperiemus. Obsecramus ut detur nobis ratio, quando Pater hoc vocabulum, ut pater vocitaretur sortitus est. Si in tempore, si extra tempus, dicat nobis aliquis quando primitus coeperit appellari: et si potuerit hoc approbari, nulla erit dubietas ex illo initio Paterni nominis Filium initium accepisse, quo Pater nominatus est. Et si defecerit, immo quia et defecit, nec poterit approbari nec dari initium Paterni nominis, quando pater esse coeperit, profiteatur ergo nobis sanctam Trinitatem coessentialem atque substantialem: nec Patrem ante Filium, nec Filium post Patrem, nec Spiritum sanctum inferiorem fuisse: quia dum initium Paterni nominis non invenitur, nescimus qua ratione Filio initium ascribatur, quia cum dicimus sempiternum Deum Patrem, sempiternum Dei Filium ostendimus. Ideo sanctam Trinitatem in una natura unaque essentia atque substantia, in tribus subsistentiis sive personis profitemur. Credimus autem ipsum Dei Verbum, hoc est Filium Patris sine initio genitum, eumdem unum ex tribus subsistentiis de sancta Trinitate aeternum filium, per dispensationem factam pro nobis et nostra salute descendisse incarnatum Verbum Dei, et hominem factum. Intra Virginis uterum veniens sibi nostrae naturae virtutem assumpsit ex sancta gloriosa Dei genitrice Maria Virgine, perfectus Deus et perfectus homo, in duabus naturis, divinitatis scilicet atque humanitatis: consubstantialis item ipse nobis secundum humanitatem: non in duos filios divisus, sed unus et idem Dei et hominis filius, in veritate duarum naturarum, in una subsistentia sive persona divinitatis et humanitatis unitione facta; ut ex duabus perfectis naturis non duo filii, sed unus, idem Dei et hominis filius permanens quod erat, coeperit esse quod non erat, dum sine initio aeterni Patris Filius, factus est hominis filius. Ideo et unus est Dominus.