LIBER VIII | LIBER X |
LIBER NONUS
recensere1495 (Vers. 29, 30.) Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos, dicens: Ite in castellum quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, in quo nemo sedit. 1. Pulchre relictis Judaeis, habitaturus in affectibus gentium, templum Dominus ascendit; hoc enim templum est verum, in quo non in littera, sed in spiritu Dominus adoratur: hoc Dei templum est, quod fidei series, non lapidum structura fundavit. Deseruntur ergo qui oderant, eliguntur qui amaturi erant.
2. Et ideo ad montem venit Oliveti, ut novellas oleas in sublimi virtute plantaret, quorum mater est illa quae sursum est Hierusalem. In hoc monte est ille coelestis agricola, ut plantati omnes in domo Dei, possint viritim dicere: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI, 10). Et fortasse ipse mons Christus est. Quis enim alius tales fructus ferret olivarum, non curvescentium ubertate baccarum, sed spiritus plenitudine gentium fecundarum? Ipse est per quem ascendimus, et ad quem ascendimus. Ipse est janua, ipse est via, qui aperitur, et qui aperit, qui pulsatur ab ingredientibus, et ab emeritis adoratur. 3. Ergo in castello erat, et ligatus erat pullus cum asina: non poterat solvi, nisi jussu Domini: solvit eum manus apostolica: talis actus, talis vita, talis gratia. Esto talis, ut et tu possis ligatos solvere. 4. Nunc consideremus qui fuerint illi, qui errore detecto, de paradiso ejecti, in castello sunt religati. Et vides quemadmodum quos mors expulerat, vita revocaverit (Matth. XXI, 2). Et ideo secundum Matthaeum et asinam et pullum legimus; ut quia in duobus hominibus uterque fuerat sexus expulsus, in duobus animalibus sexus uterque revocetur. Ergo illic in asina matre quasi Evam figuravit erroris: hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit; et ideo in pullo sedetur asinae. . 5. Et bene: In quo nemo sedit; quia nullus antequam Christus nationum populos vocavit ad Ecclesiam. Denique secundum Marcum sic habes: Quem nemo adhuc sedit hominum (Marc. XI, 2). Alligatus autem perfidiae vinculis tenebatur, iniquo addictus domino, errore famulatus: sed dominatum sibi vindicare non poterat, quem reum fecerat non natura, sed culpa. Et ideo cum Dominus dicitur, unus agnoscitur; nam et multi dii, et multi domini, sed generaliter: nobis tamen unus Deus, et unus Dominus. Itaque etsi non exprimitur, 1496 Dominus definitur non jam per adjunctionem personae, sed per universitatem naturae. 6. Marcus autem induxit ligatum ante januam (Marc. XI, 4); quia extra Christum quicumque est, foris est in via: qui autem in Christo est, foris non est. In transitu, addidit, ubi nullius certa possessio, non praesepe, non alimenta, non stabulum. Misera servitus cui vagum jus est; plures enim dominos habet, qui unum non habet. Alieni alligant, ut possideant: iste solvit, ut teneat; vehementiora enim dona novit esse, quam vincula. . 7. Nec illud otiosum quod duo discipuli diriguntur, Petrus ad Cornelium, Paulus ad reliquos (Act. X, 23, et XIII, 3). Et ideo non personas designavit, sed numerum definivit; tamen si quis est qui personas exigat, potest aestimare de Philippo quem Spiritus misit in Gazam (Act. VIII, 26), quando Candacis reginae baptizavit eunuchum, et ab Azoto in Caesaream per omnes civitates verbum Domini seminavit. Nec illud praetereundum quod mox remittendos asserit; quia dirigendi erant qui dominum Jesum in finibus gentium praedicarent. 8. (Vers. 34.) Illi ergo directi cum soverent pullum, numquid suis verbis usi sunt? Minime: sed dixerunt sicut dixerat illis Jesus; ut agnoscas quod non suo sermone, sed Dei verbo; nec proprio, sed Christi nomine fidem populis infudere gentilibus, atque adversariae potestates quae sibi nationum obsequia vindicabant, mandato cessere divino. 9. (Vers. 35.) Unde et apostoli propria Christo vestimenta substernunt, sive quo facti gloriam evangelica praedicatione praeferrent: in Scripturis enim divinis plerumque vestimenta virtutes sunt, quae gentium duritiam in aliquantum propria quoque virtute mollirent; ut inoffensa vecturae felicis obsequia sedulis affectibus exhiberent. Non enim mundi Dominum forensi specie gestari dorso asinae delectavit: sed ut latente mysterio penetralia nostrae mentis insterneret, et in secretis animorum interiore consessu mysticus vector insideret, quasi quodam corpore divinitatis infusus, regens mentis vestigia, lascivias carnis infrenans; ut ductu pietatis assuetum populi gentilis edomaret affectum. Felices illos, qui talem internis renibus recepere vectorem! Felices plane illos, quorum ora ne multiloquio solverentur, verbi coelestis habena restrinxit! . 10. Quae est ista habena, fratres? Quis me doceat quemadmodum ora hominum aut restringat, aut solvat? Monstravit mihi habenam ille qui dixit: Ut detur mihi sermo in apertionem oris mei (Act. IX. 5). 1497 Sermo ergo habena est, sermo stimulus est. et ideo durum est tibi adversus stimulum calcitrare. Docuit igitur hic nos aperire cor, stimulum perpeti, jugum ducere. Doceat et alius linguae retinacula pati. Rarior enim tacendi virtus est, quam loquendi. Doceat plane ille, qui velut mutus adversus dolum non aperuit os suum (Psal. XXXVII, 14), paratus in flagella, et verbera non recusans, ut esset pia sessio Deo. 11. (Vers. 36.) Disce a domestico Dei gestare Christum; quoniam prius te ille gestabat, cum pastor errantem reduceret ovem (Luc. XV, 6): disce sedula mentis tuae dorsa substernere, disce esse sub Christo, ut possis esse supra mundum. Non quicumque facile vehit Christum, sed ille qui potest dicere: Incurvatus et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 9). Quod si desideras non moveri, super illa vestimenta sanctorum elutum fige vestigium. Cave enim ne lutulentis pedibus incedas, cave ne transversis gressibus, perstrata tibi propheticarum viarum itinera derelinquas; namque ut tutior venturis gentibus esset incessus, propriis indumentis usque ad Dei templum qui praeibant Jesum, semitam munierant. Ut tu sine offensione gradiaris, discipuli Domini amictu se proprii corporis exuentes, inter adversa turbarum viam tibi suo stravere martyrio. Si quis tamen ita vult accipere, non renitimur, quod pullus iste jam supra Judaeorum vestimenta graderetur. 12. Quid autem sibi velint ramorum fragmina (Matth. 21, 8), quae utique incedentium gressus implicare consuerunt; dubitarem profecto, nisi me in superioribus bonus mundi totius docuisset agricola, quia jam securis ad radices arborum posita est, quae sub adventus Domini Salutaris infecunda succidat, et infructuosarum inanem gloriam gentium solo sternat, fidelium pedibus proterendam; ut renovatae mentis spiritu nationes, velut novellarum arborum stirpes de vetustis possint germinare caudicibus. 13. Ne ergo despicias hunc asellum; nam sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita contra inest homo cordis absconditus sub specie bestiali; quia sub exuviis corporis, quod nobis est commune cum belluis, mens Deo plena vegetatur. Quod ad figuram hominum pertinere sanctus Joannes evidentius declaravit (Joan. XII, 13), addendo quia acceperunt sibi medullas palmarum: justus enim ut palma floret. Et ideo adventante Christo, erigebantur jam supra humeros hominum vexilla justitiae, et insigna triumphorum. Quid miratur turba quod operatur mysterium? Etsi nesciat quid miretur; miratur tamen quia in illo pullo sapientia sedet, virtus manet, inhaeret justitia. 14. Ne despicias quoque asinam istam, quae quondam angelum Dei vidit (Num. XXII, 23), quem homo videre non potuit. Et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceres posterioribus temporibus sub adventu magni angeli Dei gentiles illos, ante asinos, locuturos. 1498 . 15. (Vers. 37.) Pulchre autem secundum Lucam turbas laudantes Deum ad descensum montis occurrisse legimus; ut operatorem mysterii spiritalis significarent sibi venisse de coelo. Turba igitur agnoscit Deum, regem appellat, prophetiam (Psal. CXVII, 24) repetit: Hosanna filio David, hoc est, redemptorem domus David exspectatum quoque secundum carnem David filium venisse declarat: et hoc turba illa post exiguum crucifixura momentum. Vere memorabile divinae operationis insigne; ut adversum se testimonium extorqueatur invitis, cum Deum negant affectibus, quem vocibus confitentur. Unde et Dominicum illud: (Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
. 16. Neque enim mirum si laudes Domini contra naturam suam saxa respondeant, quem scopulis duriores praedicant peremptores. Aut fortasse quia obmutescentibus Judaeis post Domini passionem, vivi erant secundum Petrum, lapides clamaturi (I Pet. II, 5). Ergo compugnantibus licet affectibus suis, turba tamen Deum ad templum suum cum laude deducit. 17. Sed Deus templum suum non mercatoris vult esse diversorium, sed domicilium sanctitatis: nec vendibili religionis officio, sed obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat. Considera igitur quid tibi ad exemplum vivendi Dominica gesta praescribant. 18. Et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo: et mensas nummulariorum evertit, et cathedras vendentium columbas (Matth. XXI, 12). Generaliter itaque supra docuit saeculares a Dei templo abesse debere contractus: specialiter autem nummularios pepulit. Qui sunt nummularii, nisi qui de pecunia Domini lucrum quaerunt, nec bona malaque discernunt? Pecunia enim Domini Scriptura divina est; nam et denarios servis distribuit profecturus, et talenta divisit (Matth. XXV, 14), et pro sanitate hominis vulnerati duo aera stabulario dereliquit (Luc. X, 35); duobus enim Testamentis vulnera nostra curantur. Sed tu quasi bonus nummularius eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum reconde, purgatum Spiritu septiformi (Psal. XI, 7): nec adulteram imaginem regis (quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis) impia commutatione suscipias: nec imminutam principis tui figuram arianae fraude perfidiae, thesauro tuo misceas: nec pecuniae sono aures tentes fidelium; ut religiosarum audientiam Scripturarum tinnitus aeris excludat, vel religiosis affectibus habendi cupiditas inseratur. Non ergo omnes excludantur nummularii; sunt enim et boni. Denique, Pecuniam meam, inquit, dedisses nummulariis, et ego veniens cum usuris recepissem eam (Matth. XXV, 27). Quod si nummus est Scripturarum, et usura est Scripturarum. 19. Cathedras autem vendentium columbas cur everterit, secundum litteram non intelligo; neque enim nundinatores avium vindicare sibi poterant honorati alicujus in nundinis solii dignitatem. 1499 Nam quae praerogativa dignitatis est in columbis? Admonet tamen Dominici forma baptismatis, quando descendit Spiritus sanctus in columba (Luc. III, 22), typo ejectorum de templo hujusmodi mercatorum, in Ecclesia Dei consortium eos habere non posse, qui sancti Spiritus gratiam nundinentur. Gratis enim, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Denique Simoni, qui sanctificandi munus pretio in se putavit posse conferri, respondit Petrus: Pecunia, inquit, tua tecum sit in interitum; quoniam gratiam Dei putas te pecunia consequi posse: non est tibi pars, neque sors in hac fide (Act. VIII, 20 et 21). 20. Venditores quoque ovium et boum (Joan. II, 15) eos puto, qui de labore alieno vel simplicitate, foedi auctionatores quasdam nundinas aucupantur: aut quia oves ejiciuntur et boves, columbae jubentur auferri, populus videtur Judaeus excludi; Ephraem enim sicut columba, quod eorum Dominus et successiones oderit et labores (Ose. VII, 11). Aes effunditur, ut gratia colligatur: mensa nummulariorum evertitur, ut Domini subrogetur: ara dejicitur, ut erigantur altaria. 21. Atque hoc non aliqua succintus manu divitiisque faciebat (Joan. II, 15), sed flagello de restibus caedebat turbas, et nullus resistere audebat. Et nunc virga utitur, nunc flagello ( virga enim recta est (Psal. 44, 7), virga regni tui ): virga, ut corrigat; flagello, ut suadeat. Directa illic: hic moralis quasi inflexa praeceptio, qua peccatoris conscientia velut lento verbere flagellatur; alii sunt enim terrores prophetici, aliae apostolicae suasiones: in utroque tamen unius verbi est disciplina. Et ideo flagellum de restibus fecit; quia Funes ceciderunt, inquit, mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV, 6); funes enim dicuntur, quibus agrimensores metandorum limites partiuntur agrorum. Et ideo tamquam bonus agrimensor Synagogae terminos distinguebat et Ecclesiae, sacrilegos de templo jubebat exire. Novus enim venerat feracium metator animarum, qui agrorum genera, non spatia metaretur. 22. Pulchre tamen non extentis funibus modus aliquis possessionis includitur, nec quasi definitae rei limites fidei terminantur, sed flagello in immensum libero fines Ecclesiae porriguntur: eliminantur Judaei, non praescripto aliquo exsilio, sed intermino; ut nusquam Synagogae locus in orbe remaneret. Cap. XX (Cap. XX. -- Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
. 23. Plerique varias significationes de vineae appellatione derivant: sed evidenter Esaias vineam Domini Sabaoth, domum Israel esse memoravit (Esai. V, 7). Hanc vineam quis alius nisi Deus condidit? Hic est ergo qui locavit eam, et peregre profectus est: non quia ex loco ad locum profectus est Dominus, qui ubique semper est: sed quia est praesentior diligentibus, negligentibus abest. Multis autem temporibus abfuit; ne praepropera videretur exactio. Nam quo indulgentior liberalitas, eo inexcusabilior pervicacia. 24. Unde bene secundum Matthaeum habes, quia Et saepe circumdedit (Matth. XXI, 33), hoc est, divinae custodiae munitione vallavit; ne facile spiritalium pateret incursibus bestiarum. Et fodit in ea torcular (Ibid.). Quomodo 1500 intelligimus quid sit torcular, nisi forte quia psalmi pro torcularibus inscribuntur (Psal. VIII, LXXX et LXXXIII); eo quod in his mysteria Dominicae passionis, modo musti sancto fervente Spiritu prophetarum redundantius aestuaverint? Denique ebrii putabantur, quibus Spiritus sanctus inundabat (Act. II, 13). Ergo et hic fodit torcular, in quod uvae rationabilis fructus interior spiritali infusione deflueret. Aedificavit turrim (Matth. XXI, 33), verticem scilicet Legis attollens: atque ita hanc vineam munitam, instructam, ornatam locavit Judaeis. 25. (Vers. 10.) Et tempore fructuum servulos suos misit. Bene tempus fructuum posuit, non proventum; nullus enim fructus exstitit Judaeorum, nullus vineae hujus proventus, de qua Dominus ait: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Esai. V, 2). Itaque non laetitiae vino, non spirituali musto, sed cruento prophetarum sanguine torcularia redundarunt. Denique Hieremias in lacum missus est (Jerem. XXXVIII, 6); haec enim erant jam torcularia Judaeorum non vino repleta, sed borbore. Et licet generaliter prophetae videantur exprimi, dat tamen lectio (III Reg. XXI, 13), ut illum qui lapidatus est, Nabutham esse credamus: cujus etsi nullum acceperimus propheticum verbum, accepimus tamen propheticum factum; quia multos pro hac vinea futuros martyres proprio sanguine prophetavit. Quis autem est ille qui in capite vulneratur? Nimirum Esaias cujus facilius compaginem corporis serra divisit, quam fidem inclinavit, constantiamve detrivit, aut vigorem mentis exsecuit. 26. (Vers. 11-14.) Eo igitur factum est, ut cum plures alios destinasset, quos Judaei inhonoros et inanes sibi, de quibus nihil potuerunt proficere, dimiserunt: novissime etiam Filium unigenitum mitteret, quem perfidi, quasi haeredem removere cupientes, occiderunt crucifigendo, ejecerunt negando. 27. Breviter itaque quam magna, quam multa. Primum quia naturalis est bonitas quae plerumque credit indignis: deinde quia postremum malorum remedium Christus advenit: tum quoniam qui haeredem negat, de auctore desperat. Haeres autem Christus, idemque testator et haeres; quia morti propriae supervivit, et Testamentorum quae ipse condididit, tamquam haereditaria in nostris profectibus emolumenta consequitur. 28. (Vers. 15.) Pulchre ergo interrogat, ut sua se ipsi damnent sententia. Venturum autem Dominum dicit vineae, quod in Filio adsit etiam paterna majestas, vel quod ultimis temporibus praesentior humanis aspiret affectibus. Ipsi itaque in se sententiam dicunt, ut mali pereant, et ad alios colonos vinea transferatur. Qui igitur sint coloni, quae vinea, consideremus. . 29. Vinea typus noster est, quod populus Dei vitis aeternae radice fundatus, supereminet terris, ac solum vile praetexens, nunc gemmanti flore pubescit, nunc circumfusa viriditate vestitur, nunc mite jugum suscipit, cum maturioribus brachiis quasi sarmentis secundae vitis adoleverit. Agricola quippe omnipotens pater, vitis est Christus (Joan. XV, 1 et seq.): at vero nos palmites, qui nisi fructum feramus in Christo, cultoris aeterni falce succidimur. Recte igitur vinea Christi populus nominatur, vel quod crucis in fronte praetexatur indicium, 1501 vel quod fructus ejus postrema anni legatur aetate, vel quod omnibus ut ordinibus vinearum, ita pauperibus atque divitibus, humilibus atque potentibus, servis ac dominis in Ecclesia Dei aequa dimensio, nulla discretio sit: ut vitis maritatur arboribus; ita corpus animae, anima quoque corpori conjugatur: ut vinea dum jugatur, erigitur; et recisa non minuitur, sed augetur: ita sancta plebs dum ligatur, exuitur: dum humiliatur, attollitur: dum reciditur, coronatur. Quinetiam ut tener surculus veteri abscissus ex arbore, in alterius fetu radicis inseritur: ita populus hic sanctus surculi veteris cicatricibus enodatis, in illo crucis ligno tamquam gremio piae parentis fotus inolescit: Spiritusque sanctus sicut in altas demissus terrarum scrobes, ita in hoc carcereum corpus infusus, aquae salutaris irriguo diluit quidquid est fetidum, membrorumque nostrorum habitus in coelestem erigit disciplinam. 30. Hanc vineam diligens agricola fodere, jugare, contendere consuevit: eruderatisque terrenae molis aggeribus, operta corporis nostri nunc sole torrere, nunc imbre perfundere, stirpare agrum solitus; ne a sentibus gemma laedatur, ne luxuriet umbra foliorum, verborumque infructuosa jactantia virtutibus obumbrando, maturitatem indolis naturalis impediat. Sed absit ut huic vineae quidquam timeamus adversi, quam pervigil custos Domini Salutaris adversus omnes nequitiae saecularis illecebras muro vitae vallavit aeternae, et extendit palmites ejus usque ad mare (Psal. LXXIX, 12): Domini enim est terra (Psal. XXIII, 1). Ubique Deus Pater colitur, ubique Christus Dominus adoratur. 31. Haec est nostra vindemia. Laeti igitur atque securi, pars gremium suum mitium funiculis oneret uvarum, alii coelestia munera ore libemus, plerique bonarum gressibus voluntatum divini fructum muneris exprimentes, vestigia cothurnis nuda direptis, musto fluente tingamus; locus enim in quo stamus, terra sancta est, et ideo calceamenta solvenda sunt (Exod. III, 5), ut spiritale vestigium sacrosanctae sedis tribunal ascendens, corporei nexus vinculis exuatur; decet enim totius orbis hic esse vindemiam, ubi totius orbis est vinea. 32. Ecce tempus acceptabile, quo non hiemalibus perfidiae caligantis pruinis annus riget, nec altis nubibus informis crusta blasphemiae, gelu durante, concrescit: sed procellis sacrilegii liberata, novos fructus terra jam parturit. Vere parit; dissensionum quippe omnium procella deferbuit, cuncti saecularis cupiditatis ardores aestusque omnes quibus Italiae populus per Judaicae olim, et Arianae proxime saevitatis incendia coquebatur, sereno jam spiramine temperantur. Sedata tempestas est, concordia navigat, fides spirat: certatim nautae repetunt fidei quos reliquere 1502 portus, et dulcia patriis oscula littoribus affigunt, liberatos se periculis, absolutos erroribus gratulantes. 33. Salve, vinea tanto digna custode: te non unius Nabuthae sanguis, sed innumerabilium prophetarum, et (quod est amplius) pretiosus cruor Domini consecravit. Ille licet non regalibus minis territus constantiam metu presserit, non praemiis uberrimis provocatus religiosum vendiderit affectum; sed studio regis obsistens (III Reg. XXI, 3), ne in hortulis suis malvarum olus, succisa vite, sereretur, quando aliud facere nequibat, parata vitibus incendia proprio cruore restinxerit; temporalem tamen vineam defendebat: te vero in perpetuum multorum nobis martyrum plantavit interitus: te crux apostolorum aemula Dominicae passionis usque in orbis totius terminos propagavit. (Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
. 34. Docet hoc loco Dominus circumspectos nos in respondendo adversus haereticos vel Judaeos esse debere. Alibi dixit: Estote astuti sicut serpentes (Matth. X, 16). Quem locum plerique accipiunt, ut quia serpente suspenso, Christi crux annuntiata est, quo serpentinum nequitiae spiritalis virus aboleret, videatur astutus ita esse debere sicut Christus, simplex sicut Spiritus. En tibi serpentem illum qui caput semper custodiat, lethale vulnus excludat. Interrogatus a Judaeis utrum de coelo accepisset potestatem, respondit: Baptismus Joannis unde est: de coelo, an ex hominibus (Luc. XX, 4)? ut dum illud de coelo esse negare non auderent, ipsos amentiae confutaret, qui ejus auctorem negarent esse de coelo. Postulatus didrachma quaerit de imagine; alia enim imago Dei, alia imago mundi (Matth. XVII, 23). Unde et ille nos admonet: Sicut portavimus imaginem terreni illius, portemus et imaginem hujus coelestis (I Cor. XV, 49). 35. Imaginem Caesaris non habet Christus, quia imago est Dei. Imaginem Caesaris non habet Petrus, quia dixit: Reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27). Imago Caesaris non reperitur in Jacobo vel Joanne, quia filii tonitrui sunt (Marc. III, 17): sed reperitur in mari, ubi dracones illi contritis capitibus super aquam, et ipse draco major comminutus caput, datur in escam populis Aethiopum (Psal. LXXIII, 14). Si ergo non habuit imaginem Caesaris, cur dedit censum? Non de suo dedit, sed reddidit mundo quod erat mundi. Et tu si vis non esse obnoxius Caesari, noli habere quae mundi sunt: sed si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis nihil regi debere terreno, relinque omnia tua, et sequere Christum. 36. (Vers. 25.) Et bene prius quae Caesaris sunt, Caesari reddenda decernit: neque enim potest esse quis Domini, nisi prius renuntiaverit mundo. Sed omnes renuntiamus verbis, sed non omnes renuntiamus affectu; nam cum sacramenta suscipimus, 1503 renuntiamus. Quam gravia vincula promittere Deo, et non solvere! Melius est, inquit, non vovere te, quam vovere, et non reddere (Eccles. V, 4). Major est contractus fidei, quam pecuniae. Redde promissum, dum in hoc corpore es, prius quam veniat exactor, et mittat te in carcerem. Amen dico tibi, non exies inde, donec solvas novissimum quadrantem (Matth. V, 26). (Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
. 37. Sadducaei, hoc est, detestabilior portio Judaeorum, hoc loco Dominum tentant: quorum aperte stultitia reprehenditur, mystice autem sententia retorquetur; quia excluserunt de se castitatis exemplum, dum secundum litteram nubere mulier cogitur et invita, ut defuncti semen excitet frater (Deut. XXV, 5). Ergo littera occidit quasi lena vitiorum: spiritus autem magister est castitatis (II Cor. III, 6). 38. Videamus itaque ne haec mulier Synagoga sit, quae septem viros habuit, sicut Samaritanae dicitur: Quinque enim viros habuisti (Joan. IV, 18); quia Samaritani quinque tantum libros Moysi: Synagoga septem sequitur principaliter, et de nullo propter 1504 perfidiam suam hereditariae posteritatis semen accepit. Et ideo partem cum viris suis in resurrectione habere non poterit, quia spiritale praeceptum secundum sensum carnis invertit (Apoc. XX, 6); non enim frater carnalis aliquis denuntiatus est qui semen fratris suscitaret defuncti: sed ille qui demortuo populo Judaeorum sapientiamsibi divini cultus adscisceret in uxorem, atque ex ea semen in apostolis excitaret: qui quasi defunctorum reliquiae Judaeorum informes adhuc in Synagogae utero derelicti, secundum electionem gratiae reservari novi seminis admixtione meruerunt. 39. Synagoga autem frequenter stolam accipit, quod est insigne conjugii, quasi auctor fidelium: repudiata quoque frequenter inducitur, quia mater est perfidorum: cui Lex occidit corporalis, ut spiritualis resurgeret. Ergo sancta plebs Dei, si quinque libros Legis quadam conjugii charitate dilexerit, et quasi maritalibus obsecundarit imperiis, habebit in resurrectione coeleste consortium, non corporeae colluvionis pudore confusa, sed divinae gratiae ditata muneribus.