Expositio Evangelii secundum Lucam (Ambrosius)/1

LIBER PRIMUS
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum
 PROLOGUS LIBER II 

LIBER PRIMUS.

recensere

Cap. I 1265 (Cap. I. -- Vers. 1). Quoniam, inquit, multi conati sunt ordinare narrationem rerum. 1. Pleraque nostrorum, quemadmodum veterum Judaeorum, paribus et generibus formantur et causis atque exemplorum similium pari usu, exituque conveniunt, principioque rerum et fine concordant: Nam sicut multi in illo populo divino infusi Spiritu prophetarunt: alii autem prophetare se pollicebantur, et professionem destituebant mendacio (Jerem. XXVIII, 1), erant enim pseudoprophetae, potius quam prophetae, sicut Ananias filius Azor; erat autem populi gratia discernere spiritus, ut cognosceret quos referre deberet in numerum prophetarum; quos autem quasi bonus nummularius improbaret, in quibus materia magis corrupta sorderet, quam veri splendor luminis resultaret: sic et nunc in novo Testamento multi Evangelia scribere conati sunt, quae boni nummularii non probarunt. Unum autem tantummodo in quatuor libros digestum ex omnibus arbitrati sunt intelligendum.

2. Et aliud quidem fertur Evangelium, quod duodecim scripsisse dicuntur. Ausus est etiam Basilides Evangelium scribere, quod dicitur secundum Basilidem. Fertur etiam aliud Evangelium, quod scribitur secundum Thomam. Novi aliud scriptum secundum Matthiam. Legimus aliqua (Dist. 37, cap. Legimus aliqua), ne legantur: legimus, ne ignoremus: legimus non ut teneamus, sed ut repudiemus, et ut sciamus qualia sint in quibus magnifici isti cor exaltant suum. Sed Ecclesia, cum quatuor Evangelii libros habeat, per universum mundum Evangelistis redundat: haereses, cum multa habeant, unum non habent. Multi enim conati, sed Dei gratia destituti sunt. Plerique etiam ex quatuor Evangelii libris in unum ea quae venenatis putaverunt assertionibus convenientia, referserunt. 1266 Ita Ecclesia quae unum Evangelium habet, unum Deum docet: illi autem qui alium Deum veteris Testamenti, alium novi asserunt, ex multis Evangeliis non unum Deum, sed plures fecerunt. 3. Quoniam multi, inquit, conati sunt. Conati utique illi sunt, qui implere nequiverunt. Ergo multos coepisse, nec implevisse, etiam sanctus Lucas testimonio locupletiore testatur, dicens plurimos esse conatos. Qui enim conatus est ordinare, suo labore conatus est, nec implevit. Sine conatu sunt enim donationes et gratia Dei, quae ubi se infuderit, rigare consuevit; ut non egeat, sed redundet scriptoris ingenium. Non conatus est Matthaeus, non conatus est Marcus, non conatus est Joannes, non conatus est Lucas: sed divino Spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante, sine ullo molimine coepta complerunt. Et ideo dicit: Quoniam multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis, completae sunt, vel quae in nobis redundant.

. 4. Quod enim redundat, nulli deficit: et de completo nemo dubitat, cum fidem effectus adstruat, exitus prodat. Itaque Evangelium completum est, et redundat omnibus per universum orbem fidelibus, et mentes omnium rigat, animumque confirmat. Ergo fundatus in petra, et qui omnem fidei sumpserit plenitudinem, firmamentumque constantiae, recte dicit: Quae in nobis completae sunt; quoniam non signis et prodigiis, sed verbo vera et falsa discriminant, qui salutaria Domini gesta describunt, vel qui animum mirabilibus ejus intendunt. Quid enim tam rationabile, quam ut credas, quod legis ea gesta quae supra hominem sunt, potioris esse naturae; at vero cum legis ea quae sunt moralia, suscepti credas 1267 esse corporis passiones? Ita verbo atque ratione, non signis fides nostra fundatur. (Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.

. 5. Non congruit ista locutio, ut magis ministerium verbi visum quam auditum esse credamus. Sed quia non prolativum verbum, sed substantiale signatur Verbum illud quod caro factum est, et habitavit in nobis: non vulgare verbum, sed illud coeleste intelligamus, cui Apostoli ministrarunt. Et tamen in Exodo lectum est, quia populus videbat vocem Domini (Exod. XX, 18): et utique vox non videtur, sed auditur. Vox enim quid est, nisi sonus qui non oculis cernitur, sed aure percipitur? Verum altissimo ingenio voluit declarare Moyses, quia vox videtur Dei; interioris enim mentis videtur obtutu; in Evangelio autem non vox, sed illud quod voce praestantius est, Verbum videtur. Unde et Joannes sanctus Evangelista: Quod erat, inquit, ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae: et vita apparuit, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis de vita, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis (I Joan. I, 1 et 2). Vides ergo quod Verbum Dei et visum est apostolis, et auditum. Non solum enim secundum corpus viderunt Dominum, sed etiam secundum Verbum; viderunt enim Verbum, qui cum Moyse et Elia viderunt gloriam Verbi (Cf. August. Epist. nunc. 148, al. 111). Isti enim viderunt Jesum, qui in sua viderunt gloria; alii non viderunt, qui corpus tantummodo videre potuerunt; non enim corporalibus, sed spiritalibus oculis Jesus videtur. 6. Denique Judaei non viderunt eum; quia non videbant in spiritu. Vidit enim Abraham; quia scriptum est: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56). Vidit ergo eum Abraham, qui Dominum utique in corpore non videbat: sed qui vidit in spiritu, vidit in corpore: qui autem vidit in corpore, et non vidit in spiritu; nec in ipso vidit corpore, quod videbat. Vidit eum Esaias; et quia vidit in spiritu, vidit et in corpore. Denique Non habebat, inquit, speciem suam neque decorem (Esai. LIII, 2). Non viderunt eum Judaei; obcaecatum enim erat insipiens cor eorum. Ipse quoque non se posse a Judaeis videri testificatur dicens: Duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes (Matth. XXIII, 24). Non vidit eum Pilatus: non viderunt illi, qui clamabant: Crucifige, crucifige eum (Joan. XIX, 6); si enim vidissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Qui ergo Deum vidit, vidit Emmanuel, hoc est, vidit nobiscum Deum: qui autem nobiscum Deum non vidit, non potuit videre quem virgo peperit. Denique, qui non crediderunt Dei Filium, nec Filium virginis crediderunt. 7. Quid est ergo Deum videre? Nolo me interroges, Evangelium interroga, ipsum Dominum interroga, immo docentem audi: Philippe, qui videt me, videt, et Patrem qui me misit. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in 1268 Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9 et 10)? Utique non corpus videtur in corpore, nec spiritus videtur in spiritu: sed solus ille Pater videtur in Filio, aut iste Filius videtur in Patre. Non enim dissimiles in dissimilibus videntur: sed ubi unitas operationis est atque virtutis, et Filius in Patre, et Pater videtur in Filio. Quae ego, inquit, opera facio, et ille facit (Joan. V, 19). In operibus Patris Jesus videtur, in operibus Filii et Pater cernitur. Vidit Jesum qui Galilaeum illud mysterium (Joan. II, 9), id est, ex aqua vinum factum vidit; quod nemo posset, nisi mundi Dominus elementa convertere. Video Jesum, quando lego quia caeco linivit oculos luto, et reddidit visum. Ipsum enim recognosco qui de luto finxit hominem, et ei vivendi spiritum, et videndi lumen infudit (Gen. II, 7). Video Jesum, quando peccata condonat; nemo enim potest peccata dimittere, nisi solus Deus (Marc. II, 6 et 7). Video Jesum, quando Lazarum suscitat: et non viderunt qui viderunt (Joan. XI, 44). Video Jesum, video etiam Patrem, quando oculos ad coelum erigo, ad maria converto, ad terram retorqueo: Invisibilia enim ejus, per ea quae perfecta sunt intellecta, conspiciuntur (Rom. I, 20). 8. Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi. Gemina virtus est in homine perfecto, ut et intentio sit, et actio. Utramque igitur virtutem sanctus Evangelista apostolis defert; non solum enim viderunt, sed etiam ministri, inquit, Verbi fuerunt. Intentio visionis, actionis est ministerium: finis autem intentionis est actio: principium actionis intentio. Atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est, quod Petrus et Andraeas audita Domini voce dicentis: Faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19), sine ulla comperendinatione reliquerunt scalmum, Verbum secuti sunt. Sed non statim in intentione actio: nec ibi quidem adhuc actio, sed intentio ubi dicit Petrus: Domine, Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37). Erat enim intentio passionis, sed nondum erat actio; licet in jejuniis jam esset actio, esset in vigiliis, esset in contemptu corporalium voluptatum; haec enim est actio Christiani. Neque enim in omnibus rebus simul et intentio, et actio est: sed cum sit rei alterius actio, alterius adhuc intentio est. Nam et ipse Petrus cum multa apostolica virtute perpeti peregisset; postea tamen quando dixit ei Dominus: Tu me sequere (Joan. XXI, 22), tulit crucem suam et secutus est Verbum, atque actionem subiit passionis. Sed fuerat in Petro, Andrea, Joanne, et caeteris apostolis et intentionis, et actionis aequalitas. . 9. Est autem nonnumquam plus in intentione quam in actione, aut plus in actione, quam in intentione; ut in Evangelio cernimus inter sanctam Mariam, et Martham fuisse distantiam. Alia enim Verbum audiebat: alia festinabat circa ministerium, quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod dereliquit me soror mea solam ministrare. Dic ergo illi, ut me adjuvet. Et dixit illi Dominus: Martha, Martha . . . Maria optimam partem elegit, quae 1269 non auferetur ab ea (Luc. X, 40-42). Ergo in altera intentionis studium, in altera actionis ministerium redundabat: utrique tamen utriusque virtutis studium suppetebat. Siquidem et Martha, nisi audisset Verbum, ministerium non subiisset, cujus actio intentionis indicium est: et Maria tantum gratiae de utriusque retulit perfectione virtutis; ut ungeret pedes Jesu, et tergeret capillis, et totam domum suae fidei odore compleret (Joan. XII, 3). Est etiam nonnumquam maxima intentio, cassa actio; ut si medicinae animum aliquis intendat, et cum omnia medendi praecepta cognoverit, non exsequatur officia: atque ita fit ut quia cassa actio, cassa etiam intentio sit. Est etiam in nonnullis uberior aliquando actio, exilior intentio; ut si quis baptismi salutaris sacramenta percipiat, et cognoscendis variarum virtutum praeceptis animum nolit intendere, fit plerumque ut per intentionis incuriam fructum actionis amittat. Ideo ergo utriusque virtutis plenitudo quaerenda est, quam consequi potuerunt apostoli, de quibus dicit: Qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi; ut per id quod viderunt, divinae cognitionis intelligatur intentio: per id quod ministri fuerunt, eorum actio declaretur. (Vers. 3). Visum est, inquit, et mihi.

. 10. Potest etiam non soli visum esse, quod visum sibi esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est: sed sicut placuit ei qui in me, inquit, loquitur Christus; qui ut id quod bonum est, nobis quoque bonum videri possit, operatur; quem enim miseratur, et vocat (II Cor. XIII, 3). Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit Christianus, respondere: Visum est mihi. Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim praeparatur voluntas hominum. Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est. Denique plurimi voluerunt scribere Evangelium: sed quatuor tantummodo, qui divinam meruerunt gratiam, sunt recepti. Visum est, inquit, et mihi assecuto a principio omnia diligenter ex ordine.

. 11. Prolixiorem hunc Evangelii librum quam caeteros esse nemo dubitaverit. Non ideo non ea quae falsa sunt, sed quae vera, sibi vindicat. Denique etiam a sancto apostolo Paulo testimonium meruit diligentiae. Sic enim laudat Lucam: Cujus laus, inquit, est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII, 18). Et vere laudabilis est, qui meruit a tanto gentium doctore laudari. Assecutum itaque se non pauca dicit, sed omnia: et assecuto omnia visum est scribere non omnia, sed ex omnibus. Non enim scripsit omnia, sed assecutus est omnia; quia quae fecit, inquit, Jesus, si scribantur omnia, nec ipsum capere mundum arbitror (Joan. XXI, 25). Advertis enim quod consulto etiam ea quae ab aliis sunt scripta praeteriit, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam singuli 1270 libri mysteriorum gestorumque miraculis eminerent. Diviserunt enim sibi vestimenta Domini milites Christi, quod suo loco plenius explanabitur (Infra lib. X, in cap. XXIII, XXXIV). 12. Scriptum est autem Evangelium ad Theophilum, hoc est, ad eum, quem Deus diligit. Si Deum diligis, ad te scriptum est: si ad te scriptum est, suscipe munus Evangelistae: pignus amici in penetralibus animi diligenter adserva. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (II Tim. I, 14): frequenter inspice, saepius discute. Fides pignori prima debetur: fidem sequitur diligentia; ne commissa tibi pignora aut tinea, aut aerugo consumat. Quod enim tibi commissum est, consumi potest: Evangelium consumi non potest. Evangelium bonum pignus est: sed vide ne vel in animo tuo illud aut tinea aut aerugo consumat. Consumit tinea, si quod bene legeris, male credas. 13. Tinea haereticus est, tinea Photinus est, tinea tua Arrius est. Scindit vestimentum, qui separat a Deo Verbum. Scindit vestimentum Photinus, cum legit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat (Joan. I, 1). Integrum enim vestimentum est, si legas: Et Deus erat Verbum. (Ibid.) Scindit vestimentum qui separat a Deo Christum. Scindit vestimentum qui legit: Haec est autem vita aeterna; ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. XVII, 3); nisi cognoscat et Christum. Non enim solum Patrem vere Deum cognoscere vita aeterna est: sed etiam Christum cognoscere verum Deum, verum de vero, Deum de Deo, vita est sempiterna. Tinea est Christum cognoscere sine divinitatis fide, aut corporis sacramento. Tinea est Arrius, tinea est Sabellius. Patitur has tineas spiritus fluctuantium: patitur has tineas spiritus qui non credit quia Pater et Filius divinitate unum sunt: Scindit quod scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), qui unum per discretas substantias dividit. Patitur hanc tineam spiritus, qui Jesum Christum in carne venisse non credit: et ipse est tinea; ipse est enim antichristus. Qui autem de Deo sunt, fidem tenent; et ideo tineam pati non queunt, quae dividit vestimentum. Omne enim quod inter se dividitur, sicut satanae regnum, non potest esse perpetuum. . 14. Est etiam aerugo animi, cum saecularium sordibus cupiditatum religiosae acies intentionis obducitur, aut fidei puritas decoloratur nube perfidiae. Aerugo mentis est rei cupiditas familiaris: aerugo mentis incuria est: aerugo mentis est ambitio dignitatum, si in his summa spes vitae praesentis locetur. Et ideo ad divina conversi, acuamus ingenium, exerceamus affectum; ut gladium illum, quem vendita veste (Luc. XXII, 36), emi Dominus jubet, paratum semper et lucidum tamquam in vagina mentis reconditum habere possimus. Arma enim spiritalia et fortia Deo ad destruendas munitiones militibus Christi debent semper esse praesentia; ne cum venerit dux coelestis militiae, 1271 situ nostrorum offensus armorum, a legionum suarum nos societate secernat. (Vers. 5, 6). Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia: et uxor ejus de filiabus Aaron, et nomen ejus Elizabeth. Et erant ambo justi, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.

. 15. Docet nos Scriptura divina non solum mores in iis qui praedicabiles sunt, sed etiam parentes oportere laudari; ut veluti transmissa immaculatae puritatis haereditas in iis quos volumus laudare, praecellat. Quae enim alia intentio hoc loco sancti Evangelistae, nisi ut sanctus Joannes Baptista nobilitetur parentibus, miraculis, moribus, munere, passione? Sic etiam sancti Samuel mater Anna laudatur: sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. Sacerdos itaque Zacharias, nec solum sacerdos, sed etiam de vice Abia, id est nobilis inter superiores familias. 16. Et uxor, inquit, ejus de filiabus Aaron. Non solum igitur a parentibus, sed etiam a majoribus sancti Joannis nobilitas propagatur; non saeculari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis. Tales enim majores habere debuit praenuntius Christi; ut non repente conceptam, sed a majoribus acceptam, et ipso infusam jure naturae praedicare fidem Dominici videretur adventus. 17. Erant, inquit, ambo justi incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Quid ad hoc referunt qui peccatis suis solatia praeferentes, sine peccatis frequentibus hominem putant esse non posse, et utuntur versiculo; quia scriptum est in Job: Nemo mundus a sorde, nec si una die vita ejus sit in terra, numerosi menses ejus ab ipso (Job. XIV, 4 et 5)? Quibus respondendum est, prius ut quid sit hominem sine peccato esse definiant: utrum numquam omnino peccasse, an desiisse peccare? Si enim hoc putant sine peccato esse, desiisse peccare: et ipse consentio; Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Sin autem, eum qui veterem errorem correxerit, et in eam se vitae transformaverit qualitatem, ut temperet a peccato, negant abstinere a delictis, non possum in eorum convenire sententiam; cum legamus: Quia sic Dominus dilexit Ecclesiam . . . . ut exhibeat sibi ipse gloriosam, et non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid ejusmodi: sed ut sit sancta, et immaculata (Ephes. V, 25 et 27). Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest esse; nisi primo per Dei gratiam, quod abluta a delicto sit: deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis? Ita nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile est naturae: sed per Dei gratiam et qualitatem sui, quia jam non peccat, fit ut immaculata videatur. 18. Nec otiose justos ante Deum dixit, incedentes in mandatis et justificationibus Domini: 1272 in quo Patrem omnipotentem, et Filium comprehendit. Filium esse qui legem tulerit, mandata praescripserit, etiam sanctus Lucas evangelista declarat (Luc. VI, 47). Et bene justos ante Deum; non enim omnis qui justus est ante homines, justus est ante Deum. Aliter vident homines, aliter videt Deus: homines in facie, Deus in corde. Et ideo fieri potest ut aliquis, affectata bonitate populari, justus videatur mihi: justus autem ante Deum non sit, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur; abscondita enim in ea homo non poterit deprehendere. Perfecta igitur laus est, ante Deum justum esse. Unde et Apostolus: Cujus laus, inquit, non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II, 29). Beatus plane ille qui in conspectu Dei justus est. Beatus ille, de quo Dominus dignatur dicere: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47); verus enim Israelita, qui Deum videt, et videri se novit a Deo, et ipsi exhibet cordis occulta. Solus enim perfectior, qui ab eo probatur, qui non potest falli: Judicia enim Domini vera (Psal. XVIII, 10): judicia autem hominum saepe falluntur; ut et injustis justitiae gratiam frequenter adscribant, et justum aut odio persequantur, aut mendacio decolorent. Novit autem Dominus immaculatorum vias (Psal. XXXVI, 18); nec pro peccatore laudabilem, nec pro laudabili peccatorem: sed unumquemque pro competentium judicat ratione meritorum; idem est enim arbiter mentis et facti. Divina namque judicia meritum justi ex mentis habitu, non aliquo factorum exitu metiuntur. Plerumque enim aut bona mens facti reprehensibilis exitu deformatur: aut improba cogitatio facti alicujus decore velatur. Sed etiam quod bene feceris, si male cogitaveris, divino judicio non potest comprobari. Scriptum est enim: Juste quod justum est persequeris (Deut. XVI, 20). Nam nisi esset ut justum injuste faceres, numquam dictum esset: Juste quod justum est persequeris. Et certe posse justum injuste fieri docuit nos ipse Salvator dicens: Cum feceris eleemosynam, noli tuba canere ante te. Et, Cum oratis, non eritis sicut hypocritae (Matth. VI, 2 et 5). Bonum est misericordia, bonum est oratio: sed potest injuste fieri, si jactantiae causa aliquis pauperi largiatur, ut videatur ab hominibus. 19. Unde sanctus Evangelista non solum justos ante Deum, et incedentes in mandatis omnibus et justificationibus Domini: sed etiam sine querela incedentes ait. Quod mire cum prophetico congruit dicto, quo sanctus Salomon in Proverbiis usus est dicens: Provide bona semper coram Deo, et coram hominibus (Prov. III, 4). Nulla ergo querela est, ubi et mentis bonitas concordat, et facti. Et plerumque justitia durior hominum querelam excitat. 20. Quam vero congruat verborum ipsa distinctio, et ordo conveniat, diligenter adverte. Incedentes, inquit, in omnibus mandatis et justificationibus Domini. Prius enim mandatum, secunda est justificatio. itaque cum mandatis coelestibus obedimus, in mandatis incedimus Domini; 1273 cum judicamus, et congrue judicamus, tenere Domini justificationes videmur. . 21. Plena igitur laudatio est quae genus, mores, officium, factum, judicium comprehendit. Genus in majoribus, mores in aequitate, officium in sacerdotio, factum in mandato, in justificatione judicium. (Vers. 8, 9, 10.) Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Dominum Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini: et omnis populus foris orabat hora incensi.

. 22. Videtur hic sanctus Zacharias summus designari sacerdos; quia, sicut lectum est de priore tabernaculo in quod semper intrabant sacerdotes ministeria consummantes, non uno tantum anni tempore intrabant in templum: in secundo autem semel in anno singularis summus sacerdos non sine sanguine, quem offerret pro se et populi delictis (Hebr. X, 6 et 7). Hic est ille summus sacerdos, qui adhuc sorte quaeritur; quia verus adhuc ignoratur: qui enim sorte legitur, humano judicio non comprehenditur. Ille igitur quaerebatur, et alius figurabatur. Ille quaerebatur verus in aeternum sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4): qui non hostiarum cruore, sed proprio sanguine Patrem Deum generi reconciliaret humano. Sed tunc sanguis fundebatur in specie, et in specie sacerdos ordinabatur: nunc quia veritas venit, relinquamus speciem, veritatem sequamur. Et tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas. Erat ergo, et certe erat cujus vices etiam gerebantur. 23. Sorte ergo legebatur, ut introiret in templum sacerdos. Si igitur in typo nullus poterat testis adhiberi, quid aliud significabatur, nisi eum sacerdotem esse venturum, cujus sacrificium non esset commune cum caeteris: qui denique non in manufactis templis sacrificaret pro nobis, sed in sui corporis templo nostra peccata vacuaret. Sorte ergo quaerebatur sacerdos. Ideo fortasse et milites vestimenta Domini sortiebantur (Joan. XIX, 24), ut quoniam in templo suo pro nobis Dominus deferre sacrificium praeparabat, circa ipsum quoque sortis agitatio praeceptum Legis impleret. Propter quod ait: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 7). 1274 Certe ut ipse esset, qui et exspectatus in veteri Testamento, et mandato Dei videretur electus. Denique et super apostolum Matthiam sors cecidit (Act. I, 26), ne apostoli electio a mandato discrepare legis veteris videretur. (Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.

. 24. Non immerito angelus videtur in templo; quia veri Sacerdotis jam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent (Cf. Aug. epist. 148, al. 111, et alibi). Et bene apparuisse dicitur ei, qui eum repente conspexit. Et hoc specialiter aut de angelis, aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit; ut quod non potest praevideri, apparere dicatur; sic enim habes: Apparuit Deus Abrahae ad ilicem Mambre (Gen. XVIII, 1). Nam qui ante non praesentitur, sed repentino videtur aspectu, apparere memoratur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is in cujus voluntate situm est videri, et cujus naturae est non videri, voluntatis videri. Nam si non vult, non videtur: si vult, videtur. Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit: alii, quia noluit, non apparuit. Visum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri coelum: visus est etiam Jesus stans ad dexteram Dei; et non est visus a populo (Act. VII, 55). Vidit Esaias Dominum Sabaoth, sed alius videre non potuit; quia cui placuit, apparuit (Esai. VI, 1). 25. Et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis coelestibus virtutibus et potestatibus legerimus, quia Deum nemo vidit umquam (Joan. I, 18)? Et addidit, quod ultra coelestes est potestates: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Ibid.). Aut adquiescatur igitur necesse est, si Deum Patrem nemo vidit umquam, Filium visum esse in veteri Testamento; et desinant haeretici ex Virgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex Virgine, videbatur: aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio (Aug. loco citato), ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura formaverit; quoniam Spiritum quoque visum accepimus in columba. Et ideo Deum nemo vidit umquam; quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Vidit enim ad utrumque 1275 referendum est. Denique cum additur: Unigenitus Filius ipse enarravit, mentium magis quam oculorum visio declaratur; species enim videtur, virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur. 26. Sed quid de Trinitate dicam? Seraphim quando voluit, apparuit, et vocem ejus Esaias solus audivit (Esai. VI, 6). Apparuit angelus, et nunc praesto est, sed non videtur; neque etiam in potestate nostra est videre, sed in potestate illius apparere. Tamen, etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus. 27. Et quid mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde sunt mundo. Et ideo ait: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt (Matth. V, 8). Quantos beatos jam numeraverat, et tamen videndi his Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt, neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre. Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur: et cum praesens est, non videtur. Denique nec apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait: Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis (Joan. XIV, 9)! Qui enim cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. Nos enim jam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum; spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur; ut videri possit a nobis. Ideo ergo apparuit Zachariae angelus a dextris altaris incensi, quia apparuit cum voluit, non apparuit quamdiu noluit. . 28. Apparuit autem a dextris altaris incensi; quia divinae insigne misericordiae deferebat: Dominus enim a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV, 8). Et alibi: Dominus protectio tua super manum dexterae tuae (Psal. CXX, 5). Atque utinam nobis quoque adolentibus altaria, sacrificium deferentibus assistat angelus, immo praebeat se videndum. Non enim dubites assistere angelum, quando Christus assistit, quando Christus immolatur. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Nec verearis ne turbetur cor tuum angeli visione (perturbamur enim, et a nostro alienamur affectu, quando praestringimur alicujus superioris potestatis occursu), idem enim angelus qui occurrerit nobis, confirmare nos poterit, sicut turbatum ante Zachariae firmavit animum, dicens: (Vers. 13, 14.) Ne timeas Zacharia, quoniam ecce oratio tua exaudita 1276 est: et uxor tua Elizabeth pariet filium, et vocabis nomen ejus Joannem: et erit gaudium tibi: et multi in nativitate ejus gaudebunt.

. 29. Plena semper, et redundantia sunt divina beneficia: non exiguo constricta numero, sed uberi bonorum coacervata congestu; ut hic primo precationis fructus, deinde sterilis partus uxoris, tum laetitia plurimorum, et magnitudo virtutis. Altissimi quoque propheta promittitur: quin etiam, ne qua esset dubitatio, futuri quoque vocabulum designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentiae poena silentium est: quod in posterioribus explanabimus. Solemnis autem laetitia est in ortu et generatione sanctorum; sanctus enim non solum parentum gratia, sed etiam salus est plurimorum. Unde admonemur hoc loco sanctorum generatione laetari. . 30. Admonentur etiam parentes gratias agere non minus pro ortu, quam pro meritis filiorum; non enim mediocre munus est Dei, dare liberos propagatores generis, successionis haeredes. Lege Jacob duodecim filiorum generatione gaudere (Gen. XLIX, 28). Abrahae filius datur (Gen. XXI, 2). Zacharias exauditur. Divinum igitur munus, fecunditas est parentis. Agant itaque patres gratias, quia generaverunt: filii, quia generati sunt: matres, quia conjugii praemiis honorantur; stipendia enim militiae suae filii sunt. Vernet in Dei laudem terra, quia colitur: mundus, quia cognoscitur: Ecclesia, quia devotae numero plebis augetur. Nec otiose in principio (Gen. II, 24) statim Genesis Dei jussu conjugium copulatur, nisi ut haeresis destruatur. Sic enim Deus conjugium probavit, ut jungeret: sic remuneratus est, ut quibus sterilitas filios denegasset, pietas divina concederet. (Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.

. 31. Non corporis hic, sed animae magnitudinem declaravit. Est coram Domino magnitudo animae, magnitudo virtutis: est etiam parvitas animae, et pueritia virtutis. Juxta enim animae et corporis numeramus aetates, non pro ratione temporis, sed pro qualitate virtutis; ut vir perfectus ille dicatur, qui careat errore pueritiae, et lubricum adolescentiae animi maturitate non sentiat: pusillus autem, qui nullum adhuc virtutis videatur habuisse processum. Unde illud in Hieremia, cum misereretur Dominus deflentis Ephraem, et peccata propria deprecantis: A juventute, inquit, mea dilectus mihi est filius Ephraem, puer in deliciis (Jerem. XXXI, 20). Si enim non fuisset puer in deliciis, numquam peccavisset. Et bene utrumque dixit, et in deliciis, et puerum; est enim puer, qui non peccat: Ecce puer meus, quem elegi (Esai. XLIII, 10). Per delicias itaque peccavit, qui ita erat informatus a Domino, ut nescius esset erroris. Ergo et si puer in deliciis non fuisset, et si in virum perfectum virtutis processisset aetate, numquam lapsus fuisset; ut illi necesse esset veniam suorum petere 1277 delictorum, cum magis meritorum praemia sperare deberet. Quid etiam Dominus noster in Evangelio videtur exprimere, cum dicit: Nolite contemnere unum ex pusillis istis (Matth. XVIII, 10). Sed loco suo plura serventur. Ergo pusillus contrarius est magno. Et si, juxta Apostolum, parvulus sub elementis est: Cum enim essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus (Galat. IV, 10): ergo magnus supra elementa mundi est. . 32. Erit itaque Joannes magnus non virtute corporis, sed animae magnitudine. Denique non fines alicujus propagavit imperii, non triumphos aliquos bellici certaminis adoreis praeoptavit: sed quod est amplius, in deserto praedicans, delicias hominum, corporisque lasciviam magna animi virtute depressit. Parvulus ergo in saeculo, magnus in spiritu. Denique quasi magnus, nec vitae captus illecebris, sententiae constantiam vivendi desiderio mutavit. (Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.

. 33. Non est dubium verum hoc angeli esse promissum; siquidem sanctus Joannes, antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus, Spiritus accepti gratiam designavit. Nam cum et pater ejus aut mater nulla ante mirabilia fecissent, in utero parentis exsiliens, parenti Domini evangelizavit adventum; sic enim habes, quod cum advenisset mater Domini ad Elizabeth, ait illa: Ecce ut facta est salutatio tua in auribus meis, exsultavit infans in utero meo (Luc I, 44, infra). Nondum enim erat illi spiritus vitae, sed spiritus gratiae. Denique et alibi vivendi substantiae praecurrere sanctificandi gratiam potuimus advertere, cum dicit Dominus: Priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 3). Alius enim est spiritus vitae hujus, alius gratiae: ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum: iste non temporibus, non aetatibus coercetur, non obitu extinguitur, non alvo matris excluditur. Denique et sancta Maria plena sancto Spiritu prophetavit (Luc. I, 46, infra): et Elisaeus mortuus defunctum cadaver hominis tactu sui corporis suscitavit (IV Reg. XIII, 21): et Samuel post mortem, secundum Scripturae testimonium, futura non tacuit (I Reg. XXVIII, 17 et seq.). 34. Et Spiritu, inquit, sancto replebitur. Cui enim adest Spiritus gratiae, nihil deest. Et cui Spirtus sanctus infunditur, magnarum plenitudo virtutum est. Denique (Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.

. 35. Non egemus testimonio quod plurimorum sanctus Joannes corda converterit, in quo nobis propheticae Scripturae et evangelicae suffragantur. Vox enim clamantis in deserto: Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus (Esai. XL, 3; Matth. III, 6): et baptismata 1278 populis frequentata declarant conversae plebis non mediocres factos esse processus; quia dum creditur Joanni, creditur Christo. Non enim de se, sed de Domino praedicabat praenuntius Christi. Et ideo (Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.

. 36. Bene ista junguntur; numquam enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Et ideo fortasse in spiritu et virtute Eliae; quia sanctus Elias et virtutem magnam habuit et gratiam: virtutem, ut ad fidem animos populorum a perfidia retorqueret: virtutem abstinentiae atque patientiae, et spiritum prophetandi. In deserto Elias, in deserto Joannes: ille corvis pascebatur, hic dumis; et calcata omni voluptatis illecebra, parcimoniam praetulit, luxumque contempsit: ille Achab regis gratiam non quaesivit, hic sprevit Herodis: ille Jordanem divisit, hic ad lavacrum salutare convertit: hic cum Domino versatur in terris, ille cum Domino apparet in gloria: hic prioris, ille sequentis Dominici praecursor adventus: ille post triennium arescentem pluviis terram rigavit, et hic post triennium nostri corporis humum fidei imbre perfudit. Quaeris quod triennium sit? Ecce, inquit, anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio (Luc. XIII, 7); mysticus enim numerus debebatur, ut salus populis redderetur. Unus in Patriarchis annus: denique de hominibus tunc anni proventus fuit, qualis non fuit postea super terram. Alius in Moyse et prophetis caeteris. Tertius in Domini Salvatoris adventu: Ecce, inquit, annum Domini acceptum, et diem retributionis (Luc. IV, 19). Et ille paterfamilias qui plantavit vineam, non semel exactores fructuum, sed saepius destinavit: primum servulos, secundo alios servulos destinavit, tertio autem Filium suum misit (Matt. XXI, 33 et seq.). 37. Venit ergo Joannes in spiritu et virtute Eliae; alterum enim sine altero non potest esse, sicut etiam in sequentibus reperitur, cum dicitur: Spiritus sanctus superveniet te, et virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I, 35, infra). Sed fortasse hoc supra nos, et supra apostolos videatur exemplum. Nam et ille sub Elia diviso amne fluvialium recursus undarum in originem fluminis, sicut dicit Scriptura: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. CXIII, 5) significat salutaris lavacri futura mysteria, per quae in primordia natuturae suae, qui baptizati fuerint parvuli a malitia reformantur (Cf. August., lib. I contra Jul. Pelag., cap. 2). Quid quod etiam apostolis suis ipse Dominus virtutem Spiritus esse tribuendam promisit, dicens: Accipietis virtutem adveniente in vos Spiritu sancto. (Act. I, 8). Deinde in sequentibus: Factus est, inquit, subito sonus de coelo, tamquam vi magna ferretur Spiritus (Act. II, 2). Bene vi magna, quia Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Et virtus est illa, quam a sancto Spiritu apostoli consecuti sunt. 1279 . 38. Bene etiam praeibit ante faciem Domini sanctus Joannes, qui praenuntius natus est, et praenuntius mortuus est. Et fortasse hoc mysterium in hac vita nostra hodieque celebratur. Praecurrit enim animae nostrae quaedam virtus Joannis, cum credere paramus in Christum; ut paret ad fidem animae nostrae vias, et de vitae istius tramite tortuoso, rectas semimitas nostri faciat commeatus, ne anfractu labamur erroris; quo omnis vallis animae nostrae virtutis fructibus possit impleri, et omnis saecularium altitudo meritorum Domino se humili magis timore prosternat, sciens nihil sublime posse esse, quod fragile est. (Vers. 18, 19, 20.) Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et respondit ei angelus dicens: Ego sum Gabriel angelus, qui assisto ante Deum, et missus sum haec annuntiare tibi. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant; propterea quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.

. 39. Condemnatur silentio incredulitas sacerdotis, et fides prophetarum probatur oraculo. Clama, inquit. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fenum (Esai. XL, 6). Vides jubentis imperium, obtemperantis obsequium, interrogantis affectum, obsequentis oraculum. Credidit enim, qui quid clamaret exposcit: et quia credidit, prophetavit. At vero Zacharias qui non credidit, non potuit loqui: sed (Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.

. 40. Non unius mysterium, nec unius silentium est. Tacet sacerdos, tacet propheta. Nisi fallor, in uno vox totius plebis obmutuit: quia in uno totus ad Dominum per Moysen populus loquebatur. Cessatio sacrorum, et silentium prophetarum, taciturnitas prophetae, et taciturnitas sacerdotis est. Auferam, inquit, validam virtutem, prophetam, et consiliarium (Isai. III, 1 et 2). Et vere abstulit prophetas, a quibus abstulit verbum quod loqui in prophetis solebat. Et vere his abstulit virtutem, a quibus Dei virtus recessit. Abstulit his consiliarium, quem magni consilii Angelum declaravit. Abstulit vocem; quia vox verbi, non vocis est verbum. Nam nisi Verbum illud operetur in nobis, nullus est sonus vocis. Vox Joannes est; vox enim clamantis est in deserto (Luc. III, 4): Christus est Verbum, hoc Verbum operatur; et ideo ubi desivit operari, muta repente carens spiritu veluti quaedam animae lingua conticuit. Transivit enim ad nos Dei Verbum, et in nobis non tacet. Denique jam non potest Judaeus dicere, quod potest dicere Christianus: quia Experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). 41. Et ipse erat annuens illis. Remansit ergo mutus Zacharias et erat innuens illis. Quid est nutus, nisi quidam sine verbo corporalis actus, indicare moliens, nec exprimens voluntatem: quidam, suprema morte, voce suppressa, mutus sermo morientium? Nonne tibi videtur huic similis 1280 esse populus Judaeorum, ita irrationabilis, ut actuum suorum non possit praestare rationem: qui in ultimo spei vitalis obitu constitutus, vocem quam habebat, amiserit: quae titubantis actu corporis signum verbi cupiat explicare, non verbum? Mutus ergo populus sine ratione, sine verbo. Cur enim tibi magis videatur mutus esse qui sonum quam qui mysterium nescit? Et est profecto vox operum, fideique clamor, sicut lectum est: Sanguis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10). Et ille clamat, qui in corde suo clamat per diem. Qui ergo cordis clamorem perdidit, perdidit etiam linguae. Nam qui distinctionem fidei non tenet, quomodo potest tenere verborum? Et ante quidem Moyses dixerat quia loqui non poterat (Exod. IV, 10): sed posteaquam dixit, verbum accepit, et bonorum operum edidit claritatem. Ergo sicut Moyses typus populi fuit, et typus Legis, ita etiam Zacharias tacuit. 42. Singula itaque ut concurrant, considerandum est. Verbum in utero. Lex in silentio, Joannes appellatur, et Zacharias loquitur. Verbum editur, Lex absolvitur, sed Legis absolutio Verbi est explicatio: Et ideo qui dixerit verbum, loquitur; etiamsi ante non sit locutus. Ab angelo jubetur tacere Zacharias, ab angelo vox premitur Judaeorum. Non enim humanae, sed divinae hoc potestatis imperium est; ut non loquatur Deo, qui non credidit Christo. Et ideo credamus, ut loquamur. Credat Judaeus, ut loqui possit. Loquamur in spiritu mysteria, intelligamus rationem sacrificiorum veterum, aenigmata prophetarum. Mutus est qui non intelligit Legem, mutus est qui non intelligit divinarum seriem Scripturarum. Vox enim nostra fides est; et ideo malo in Ecclesia quinque verba mente mea loqui ut alios instruam, quam decem millia in lingua . . . . Linguae enim in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor, XIV, 19 et 22): prophetia autem non infidelibus, sed fidelibus. (Vers. 24, 25.) Post hos autem dies concepit Elizabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque dicens: Quid mihi sic fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines?

. 43. Magna sanctis cura est verecundiae, ut plerumque in ipsis pudor votis sit; sicut hoc loco advertimus sanctam Elizabeth, quae utique filios habere cupiebat, occultantem se mensibus quinque. Quae causa occultationis, nisi pudoris? Est enim unicuique officio praescripta aetas: et quod tempore decet, tempore non decet; aevique mutatio, facti uniuscujusque mutat saepe naturam. Sunt etiam ipsi quaedam tempora praescripta conjugio, quando dare operam liberis sit decorum: dum anni vigent, dum suscipiendorum liberorum spes est; dum generandi usus est in exemplo, copulae quoque usus in studio est: at vero ubi matura aevi senectus successerit, et aetas regendis liberis habilior quam creandis, pudor est legitimi licet coitus indicia gestare, et gravari alienae aetatis onere, et tumescere alvum non 1281 sui temporis fructu. Senes enim ab ipsa concluduntur aetate, et justo intemperantiae pudore revocantur facere opera nuptiarum. Adolescentes ipsi plerumque filiorum vota praetendunt, et excusandum arbitrantur aetatis calorem, generationis affectu. Quanto magis senibus agere turpe est, quod adolescentibus pudor est confiteri? Quinetiam ipsi juvenes, sobria timore divino corda qui temperant, suscepta plerumque sobole, renuntiant operibus juventutis. 44. Et quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam opere loquuntur generandi sibi studium, non desiderium esse coeundi? Siquidem ubi semel gravem alvum sibi senserint et genitali arvo semen receptum, jam nec concubitu indulgent, nec lasciviam amantis, sed curam parentis assumunt. At vero homines nec conceptis, nec Deo parcunt: illos contaminant, hunc exasperant. Priusquam te inquit, formarem in utero, novi te: et in vulva matris sanctificavi te (Jerem. I, 5). Ad cohibendam petulantiam tuam, manus quasdam tui Auctoris in utero hominem formantis advertis. Ille operatur, et tu sacri uteri secretum incestas libidine? Vel pecudem imitare, vel Deum verere. Et quid de pecudibus loquor? Terra ipsa a generandi opere saepe requiescit: et si impatienti hominum studio jactis frequenter seminibus occupetur, impudentiam multat agricolae, et fecunditatem sterilitate 1282 commutat. Ita quidam in ipsis clementis, ac pecudibus ab usu non cessare generandi, naturae pudor est. 45. Merito ergo etiam sancta Elizabeth erubescebat gratiam, etsi non agnosceret culpam. Nam etsi de viro conceperat (neque enim aliter de hominis ortu fas est credere), tamen partus sui erubescebat aetatem. Et rursus caruisse se gaudebat opprobrio; pudor est enim feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola est causa nubendi. Hoc igitur opprobrium consolatur sui pudore sublatum, eo pudore, ut dixi, quod pudebat eam propter aetatem (32, q. 2, c. Pudor.). Unde intelligi potest quia jam non conveniebant inter se concubitu conjugali; neque enim ea quae senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum; et tamen erubescit onus parentis, quamdiu nescit mysterium religionis. 46. Illa quae occultabat se, quia conceperat filium, jactare se coepit quia generabat prophetam. Et quae erubescebat ante, benedicit: et quae dubitabat ante, firmatur. Ecce enim, inquit, ut vox salutationis tuae facta est in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I, 44, infra). Itaque magna voce clamavit, ubi Domini sensit adventum; quia religiosum credidit partum. Nulla enim causa erat pudoris, ubi prophetae ortus datae, non affectatae fidem generationis adscisceret.