Expositio Catholicae fidei (Venantius)

This is the stable version, checked on 17 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Expositio Catholicae fidei
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88

Expositio Catholicae fidei

(PL 88 0585D) Quicunque vult esse salvus, ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem, quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. (0586D) Primo ergo omnium fides necessaria est, sicut apostolica docet auctoritas, dicens: Sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6) . Constat enim neminem ad veram pervenire posse beatitudinem, nisi Deo placeat, et Deo neminem placere posse, nisi per fidem. Fides namque est bonorum omnium fundamentum, fides humanae salutis initium. (0587A) Sine hac nemo ad filiorum Dei potest consortium pervenire, quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam iustificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam. Et si quis hic non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem beatam Domini nostri Iesu Christi. Catholica universalis dicitur, id est recta, quam universa Ecclesia tenere debet. Ecclesia quippe congregatio dicitur christianorum, sive conventus populorum. Non enim sicut conventicula haereticorum in aliquibus regionum partibus coarctatur, sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. Ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, et credamus, et colamus, et confiteamur Trinitatem in personis, unitatem in substantia. (0587B) Hanc quoque Trinitatem personarum, atque unitatem naturae propheta Isaias revelatam sibi non tacuit, cum se dicit seraphim vidisse clamantia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI, 3) . Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio Sanctus, personarum trinitatem, in eo vero quod semel dicimus Dominus Deus Sabaoth, divinae naturae cognoscimus unitatem. Neque confundentes personas, ut Sabellius errat, qui ipsum dicit esse Patrem in persona, quem et Filium ipsum, et Spiritum sanctum; non ergo confundentes personas, quia tres personae omnino sunt. Est enim gignens, genitus et procedens. Gignens est Pater, qui genuit Filium; Filius est genitus, quem genuit Pater; Spiritus sanctus est procedens, quia a Patre et Filio procedit. (0587C) Pater et Filius coaeterni sibi sunt, et coaequales, et cooperatores, sicut scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, id est a Filio Dei creati; Spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Ubi sub singulari numero Spiritus eius dicitur, Trinitatem personarum aperte demonstrat, quia tres unum sunt, et unum tres. Neque substantiam separantes, ut Arius garrit, quia tres personas esse dicit, si et tres substantias esse mentitur. Filium dicit minorem quam Patrem, et creaturam esse; Spiritum sanctum adhuc minorem quam Filium, et Patris et Filii eum administratorem esse asserit. Non ergo substantiam separantes, quia totae tres personae in substantia Deitatis unum sunt. (0587D) Alia est enim persona Patris, quia Pater ingenitus est, eo quod a nullo est genitus; alia persona Filii, quia Filius a Patre solo est genitus; alia Spiritus sancti, quia a Patre et Filio procedens est; sed Patris, et Filii, et Spiritus sancti una est divinitas, id est deitas, aequalis gloria, id est claritas, coaeterna maiestas. Maiestas gloria est, claritas, sive potestas. Qualis Pater, talis Filius, talis et Spiritus sanctus, id est in Deitate, et omnipotentia. (0588A) Increatus Pater, increatus Filius, increatus et Spiritus sanctus, id est a nullo creatus. Immensus Pater, immensus Filius, immensus et Spiritus sanctus. Non est mensurabilis in sua natura, quia illocalis est, et incircumscriptus, ubique totus, ubique praesens, ubique potens. Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus et Spiritus sanctus; id est non tres aeterni, sed in tribus personis unus Deus aeternus, qui sine initio et sine fine aeternus permanet. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens et Spiritus sanctus. Omnipotens dicitur, eo quod omnia potest, et omnium obtinet potestatem. Ergo si omnia potest, quid est quod non potest? Hoc non potest, quod omnipotenti non competit posse. Falli non potest, quia sanctus est; mori non potest, quia immortalis vita est; finiri non potest, quia infinitus et perennis est. (0588B) Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus sanctus. Proprium nomen est Patris Pater, et proprium nomen Filii Filius, et proprium nomen est Spiritus sancti Spiritus sanctus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus sanctus. Dominus dicitur, eo quod dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui eius deserviat. Quia sicut singillatim, id est sicut distincte unamquamque personam Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur. Quia si me interrogaveris quid est Pater? ego respondebo: Deus et Dominus. Similiter si me interrogaveris quid est Filius? ego dicam: Deus et Dominus; et si dicas: Quid est Spiritus sanctus? Ego dicam: Deus et Dominus. (0588C) Et in his tribus personis non tres deos, nec tres dominos, sed in his tribus, sicut iam supra dictum est, unum Deum et unum Dominum confiteor. Unus ergo Pater, non tres Patres, id est quia Pater semper Pater, nec aliquando Filius. Unus Filius, non tres Filii, id est quia Filius semper Filius, nec aliquando Pater; Unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti, id est quia Spiritus sanctus semper est Spiritus sanctus, nec aliquando Filius, aut Pater. Haec est proprietas personarum. Et in hac Trinitate nihil prius, aut posterius. Quia sicut nunquam Filius sine Patre, sic nunquam fuit Pater sine Filio, sic et nunquam fuit Pater et Filius sine Spiritu sancto. Coaeterna ergo Trinitas, et inseparabilis unitas sine initio, et sine fine. Nihil maius, aut minus. (0588D) Aequalitatem personarum dicit, quia Trinitas aequalis est, et una deitas, Apostolo docente, et dicente: Per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, et per creaturam Creator intelligitur secundum has comparationes, et alias quam plures. Sol, candor et calor, et tria sunt vocabula, et tria unum. Quod candit, hoc calet, et quod calet, hoc candit: tria haec vocabula res una esse dignoscitur. (0589A) Ita Pater, et Filius, et Spiritus sanctus tres personae in deitate substantiae unum sunt, et individua unitas recte creditur. Item de terrenis vena, fons, fluvius, tria sunt vocabula, et tria unum in sua natura. Ita trium personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, substantia et deitas unum est. Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur quia Dominus Iesus Christus. Iesus Hebraice, Latine Salvator dicitur, eo quod salvat populum; Christus eo quod Spiritu sancto divinitus sit delibutus, sicut in ipsius persona Isaias ait: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Isai. LXI, 1) , etc. Ita et Psalmista de Christo Domino dicit: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) . Dei Filius, Deus pariter, homo est. (0589B) Filius a felicitate parentum dicitur; homo ab humo dicitur, id est de humo terrae factus est. Deus ex substantia Patris ante saecula genitus, id est Deus de Deo, lumen de lumine, splendor de splendore, fortis de forti, virtus de virtute, vita de vita, aeternitas de aeternitate. Per omnia, id est, quod Pater in divina substantia, hoc est et Filius. Deus enim Pater Deum Filium genuit non voluntate, neque necessitate, sed natura. Nec quaeratur quomodo genuit Filium, quod et angeli nesciunt, et prophetis est incognitum. Unde et isdem eximius propheta Isaias dicit: Generationem eius quis enarrabit (Isai. LIII, 8) ? Ac si dixisset: Angelorum nullus, prophetarum nemo. Nec inenarrabilis et inaestimabilis Deus a servulis suis discutiendus est, sed fideliter credendus, et pariter diligendus. (0589C) Et homo ex substantia matris in saeculo natus. Dei Filius Verbum caro factum, et non quod Divinitas mutasset deitatem, sed assumpsit humanitatem. Hoc est, Verbum caro factum est, ex utero Virginis veram humanam carnem traxit. Et de utero virginali verus homo, sicut et verus Deus, in saeculo natus est, salva virginitatis gratia, quia mater genuit, et virgo mansit ante partum, et post partum. In saeculo, id est in isto sexto milliario, in quo nunc sumus; saecula enim generationibus constant, et inde saecula, quod sequantur; abeuntibus enim aliis alia succedunt. (0589D) Perfectus Deus, perfectus homo, id est verus Deus, et verus homo ex anima rationali, et non, ut Apollinaris haereticus dixit primum, quasi Deitas pro anima fuisset in carne Christi; postea cum per evangelicam auctoritatem fuisset convictus, dixit: Habuit quidem animam, quae vivificavit corpus, sed non rationalem. Et e contrario iste dicit, qui catholice sentit: Ex anima rationali et humana carne subsistens, id est plenus homo, atque perfectus, Aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem, id est secundum formam servi, quam assumere dignatus est. Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Id est, duae substantiae in Christo, Deitas et humanitas, non duae personae, sed una est persona. Unus autem non conversione Divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum. (0590B) Id est non quod Divinitas, quae incommutabilis est, sit conversa in carnem, sed ideo unus, eo quod humanitatem assumpsit, coepit esse quod non erat, et non amisit quod erat: coepit esse homo, quod antea non erat; non amisit deitatem, quia incommutabilis in aeternum permanet. Unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae. Id est divinitas incommutabilis cum homine, quem assumere dignata est, sicut scriptum est: Verbum tuum, Domine, in aeternum permanet, id est divinitas cum humanitate, ut diximus, duas substantias, unam personam esse in Christo, ut sicut ante assumptionem carnis aeterna fuit Trinitas, ita post assumptionem humanae naturae vera maneat Trinitas, ne propter assumptionem humanae carnis dicatur esse quaternitas, quod absit a fidelium cordibus vel sensibus dici aut cogitari, cum ita, ut supra dictum est, et unitas in trinitate, et trinitas in unitate veneranda sit. (0590C) Nam sicut anima rationalis, et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. (0590D) Etsi Dei Filius nostram luteam et mortalem carnem nostrae conditionis assumpserit, sed tamen se nullatenus inquinavit, aut naturam Deitatis mutavit, quia si sol aut ignis aliquid immundum tetigerit, quod tangit purgat, et se nullatenus coinquinat, ita Deitas sarcinam quam ex nostra humanitate assumpsit, nequaquam coinquinavit, sed nostrae naturae carnem, quam assumpsit, purgavit, et a maculis et sordibus peccatorum, ac vitiorum expiavit, sicut Isaias ait: Ipse infirmitates nostras accepit, et aegrotationes portavit (Isai. LIII, 4) . Ad hoc secundum humanitatem natus est, ut infirmitates nostras acciperet, et aegrotationes portaret, non quod ipse infirmitates, vel aegrotationes in se haberet, quia salus mundi est, sed ut eas a nobis tolleret, dum suae sacrae passionis gratiam et sacramenta chirographo adempto redemptionem pariter ac salutem animarum nobis condonaret. Qui passus est pro salute nostra, id est secundum id quod pati potuit, quod est secundum naturam humanam; nam secundum divinitatem Dei Filius impassibilis est. Descendit ad inferos, ut protoplastum Adam, et patriarchas, et prophetas, et omnes iustos, qui pro originali peccato ibidem detinebantur, liberaret, et de vinculo ipsius peccati absolutos de eadem captivitate, et infernali loco, suo sanguine redemptos ad supernam patriam, et ad perpetuae vitae gaudia revocaret. (0591B) Reliqui vero, qui supra originali peccato principalia crimina commiserunt, ut asserit Scriptura, in poenali tartaro remanserunt, sicut in persona Christi dictum est per prophetam: Ero mors tua, o mors (Osee XIII, 14) , id est, morte sua Christus humani generis inimicam mortem interfecit, et vitam dedit. Ero morsus tuus, inferne. Partem momordit infernum pro parte eorum quos liberavit, partem reliquit pro parte eorum qui pro principalibus criminibus in tormentis remanserunt. (0592A) Surrexit a mortuis primogenitus mortuorum (Apoc. I, 5) . Et alibi Apostolus dicit: Ipse primogenitus ex multis fratribus, id est, primus a mortuis resurrexit. Et multa corpora sanctorum dormientium cum eo surrexerunt, sicut evangelica auctoritas dicit (Matth. XXVII, 52) ; sed ipse, qui caput est, prius; deinde qui membra sunt, continuo. Postea ascendit ad coelos, sicut Psalmista ait: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem (Eph. IV, 18) , id est humanam naturam, quae prius sub peccato venundata fuit, et captiva, eamdemque redemptam, captivam duxit in coelestem altitudinem, et ad coelestis patriae regnum sempiternum, ubi antea non fuerat, et collocavit in gloriam sempiternam. Sedet ad dexteram Patris, id est prosperitatem paternam, et in eo honore, quod Deus est. Inde venturus est iudicare vivos, et mortuos. (0592B) Vivos dicit eos quos tunc adventus Dominicus in corpore viventes invenerit, et mortuos iam antea sepultos. Et aliter dicit vivos iustos, et mortuos peccatores. Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem, et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est Fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.