Migne Patrologia Latina Tomus 52
NicAqu.ExpSym 52 Nicetas Aquileiensis335-414 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Explanatio symboli
1. Qui credit in Christo, et sequitur eum ad veram ducentem vitam, sicuti Israelis populus Moysen secutus terram repromissionis ingressus, hic confidens duce Christo abrenuntiat inimico, et angelis ejus, et universae magicae curiositati, quae constat ejus per angelos Satanae. Deinde renuntiat operibus ejus malis, et culturae, idolis, sortibus, et auguriis, pompis, et theatris, fornicationibus, ebrietatibus, choris, atque mendaciis. Haec sunt et alia serpentina, quae stringunt animas hominum, et ad inferni carcerem ducunt. His ergo malis se homo expediens, has catenas post dorsum suum velut in faciem projiciens inimici, jam sincera voce pronuntiat.
2. Credo in Deum Patrem omnipotentem. Bene incipit a credulitate confessio, quia sic beatus Paulus expressit. Corde, inquit, creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10). Credis ergo in Deum Patrem omnipotentem: Deum ingenitum, qui ortus a nullo est, a nullo coepit: Deum invisibilem, quem nullus carnis oculus videre sufficit: Deum incomprehensibilem, qui omnia comprehendit: Deum immutabilem, qui non mutatur temporibus, nec senescit aetate, sed semper idem est: qui non in tempore coepit vivere, sed semper vivens, nullum patitur successorem: Deum bonum et justum coeli et terrae Creatorem. Hunc confiteris Deum, sed eumdem confitearis et Patrem Filii necesse est: nemo enim Pater est sine Filio: Pater ergo per Filium est, habens utique Filium, cujus sit Pater. Et haec est pia confessio in Deum; ut eum non solum Deum scias, sed cognoscas et Patrem, Patrem viventis verbi, virtutis ac sapientiae propriae: qui ante omnia saecula, ante omnium principium, ante omne omnino tempus ex se genuit Filium, Spiritus Spiritum, Deus Deum; in quo sunt condita universaquae in coelis, et quae in terra; visibilia, et invisibilia, sicut docet Paulus (Coloss. I, 16), et consignat Joannes: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). 3. Credens ergo in Deum Patrem, statim te confiteberis credere et in Filium ejus Jesum Christum. Hic est Filius Dei Jesus Christus. Jesus qui Hebraeorum lingua interpretatus, Salvator intelligitur: Christus vero regiae dignitatis appellatio est: veluti salvator et rex, unus atque idem Christus Jesus. Hic propter nostram salutem descendit a Patre de coelis, et simile nobis corpus accepit. Natus ex Spiritu sancto, et Virgine Maria sine ulla viri operatione: corpus ex corpore, Spiritus sancti virtute, generatum est; manens Deus, homo factus est, ut hominibus et visui et doctrinae saluti esse posset: quia aliter divinitas ab hominibus sustineri non poterat nisi corporis assumptione visibilis. 4. Natus ergo ex sancta et incontaminata Virgine, ut sanctae nativitatis nobis praestaret initium. Natus est, secundum quod ante dictum fuerat per prophetam: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet Filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel: quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14); (Matth. I, 23). Crede ergo, hunc, qui ex Virgine natus est, nobiscum esse Deum; Deum ante saecula de Patre; hominem ex Virgine propter homines. Vere incarnatum, non putative, sicut quidam erronei haeretici erubescentes mysterium Dei in phantasmate dicunt factam Domini incarnationem: quia non vere fuerit quod videbatur, sed oculos fefellerit hominum. Quod absit omnino a Dei veritate. Si enim falsa incarnatio est, falsa erit et salus hominum. Quod si vere salus in Christo est, vera aeque incarnatio est. In ipso utrumque existens; homo, quod videbatur; Deus, quod non videbatur. Manducans ut homo, et pascens quinque millia hominum quinque panibus, quia Deus. Dormiens ut homo in navi, sed ventis et mari imperans, quia Deus. Manus cruci affigens velut homo; sed paradisum confitenti se latroni tribuens, quia Deus. Mortem postremo suscipiens deposito ad modicum corpore, ut homo; sed quatriduanum mortuum de sepulcro suscitans, quia Deus. Utrumque ergo credendus est Christus; Deus, et homo: quia sicut homo ex passionibus agnoscitur, ita Deus ex divinis operibus manifestatur. Habes ergo unde respuas magistros fallaciae. Si quis tibi hominem tantummodo Christum fuisse in auribus susurrare tentaverit, dicito quia homo per praedicta factus est; quem ex virtutibus, et professionibus jam cognovi, dicente ipso Salvatore ad Judaeos: Si mihi non vultis credere, vel operibus credite. Et cognoscite, quia ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 38). 5. Sequitur ut credas Dominicae passioni; et passum confitearis Christum, crucifixum a Judaeis, secundum praedicta prophetarum. Et vide ne erubescas in passione Domini tui. Si forte aliquid infidelitas Judaeorum, vel stultitia gentium de magnifica Christi cruce blasphemare voluerint, memento semper dicti Domini: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui est in coelis (Matth. X, 32). Nec sane est unde confundaris, si in quo sacramento passus est Christus, intelligas. Passus est non divinitate, sed carne. Deus enim impassibilis semper est. Passus autem est carne, sicut apostolus docet (I Petr. IV, 1), ut ejus vulnere salus humano generi proveniret: sicut etiam propheta praedixerat Isaias. Et ipse, inquit, passus est pro peccatis nostris, vel vulnere ejus sanati sumus omnes (Isai. LIII, 5). Nostro enim peccato passus est Christus, ut nobis justitia donaretur. Sub Pontio ergo Pilato passus est. Tempus designatur, quo Pontius Pilatus fuit praeses Syriae et Palaestinae. Hoc autem ideo caute ponitur, quia aliquanti haereticorum daemoniacis fraudibus decepti diversos garriunt christos. Tu ergo et tempus passionis edoceris; ut eum, qui vere sub Pontio Pilato pro salute mundi passus est Christus, non passum aliquem alium fatearis. Mortuus est ergo, ut mortis jura dissolveret. 6. Tertia die resurrexit vivus a mortuis, sicut ait propheta, inter mortuos liber (Psal. LXXXVIII, 7). Neque poterat Christus a morte detineri, qui et mortis, et vitae totam obtinet potestatem. Ascendit in coelos, unde et descenderat: quia Nemo, inquit, ascendit in coelum nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui erat in coelo (Joan. X, 18; III, 13). Sedet ad dexteram Patris, secundum quod dictum est in Davidicis ex persona Dei Patris ad Filium: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 8). Inde venturus judicare vivos et mortuos. Crede quoniam hic ipse Christus Dominus noster veniet cum angelis et virtutibus eorum, tam vivos quam olim mortuos judicare: ut reddat singulis secundum opera eorum: hoc est, justos ad vitam aeternam constituat; impios autem aeternae poenae subjiciat. 7. Credis et in Spiritum sanctum. Hic Spiritus sanctus unus est, sanctificans omnia, qui de Patre procedit, solus scrutans mysteria et profunda Dei, qui in specie columbae de coelis venit in Christum. Hic Spiritus sanctus unus quidem est, sed multiplex in virtutibus et in operationibus. Ipse dividit gratiarum dona singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Ipse prophetas constituit, apostolos implevit; et ipse tempore baptismi animas credentium, corporaque sanctificat; sine cujus operatione nulla potest creatura ad aeternitatem pervenire: in cujus gloriam etiam angeli prospicere concupiscunt (I Petr. I, 12). Qui et sedes et dominationes, et universas coelorum virtutes sua majestate sanctificat. In quem Spiritum sanctum si quis blasphemaverit, non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, sicut ipse Dominus pronuntiavit (Matth. XII, 32). 8. Hanc Trinitatis fidem, fratres, in cordibus firmate vestris, credentes in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum, lumen verum, et sanctificatorem animarum, qui est pignus haereditatis nostrae, qui nos, si in eum fuerimus intenti, deducet in omnem veritatem, et faciet coelestibus cohaerere. Hanc enim regulam fidei apostoli a Domino acceperunt, ut in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti omnes gentes credulas baptizarent (Matth. XXVIII, 19). Haec in vobis maneat fides; hoc depositum custodite, charississimi, devitantes profanas vocum novitates et oppositiones fallacis scientiae (I Tim. VI, 20). 9. Si gentiles suadent multos patres iterum colere, tu retine beatam professionem tuam, quia unum confessus es Deum Patrem: nec enim natura fert, ut unus homo plures habeat patres. Si Judaeus Christum Dei Filium non credere suadet, sit tibi tamquam hostis; aut impugnandus, si tanta tibi est scientia Scripturarum; aut certe devitandus, si exercitatio deest. Si quis haereticus sub nomine Christiano aut Christum tibi creaturam tradit, aut Spiritum sanctum alienum esse a Patris et Filii gloria persuadet, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus; quia te ad idololatriam deducit, cum creaturam colere persuadet. Et cum te quaestionibus tortuosis nititur implicare, recurre ad murum fidei tuae, et dic secundum Apostolum: Ego absolutus sum, ego sanctificatus sum, ego justificatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei mei (I Cor. VI, 11). Nihil de hac Trinitatis professione nuntiabo, ne saluti meae damnum, et fidei faciam detrimentum. 10. Post confessionem beatae Trinitatis, jam profiteris credere sanctam Ecclesiam catholicam. Ecclesia quid aliud, quam sanctorum omnium congregatio? Ab exordio enim saeculi, sive patriarchae, sive Abrabam, Isaac, et Jacob, sive prophetae, sive apostoli, sive martyres, sive caeteri justi qui fuerunt, qui sunt, qui erunt, una Ecclesia sunt, quia una fide et conversatione sanctificati, uno spiritu signati, unum corpus effecti sunt: cujus corporis caput Christus, sicut perhibetur et scriptum est (Coloss. I, 18). Adhuc amplius dico. Etiam angeli, etiam virtutes et potestates supernae in hac una confoederantur Ecclesia; Apostolo nos docente, quia in Christo reconciliata sint omnia, non solum quae in terra sunt, verum et quae in coelo (Coloss. I, 20). Ergo in hac una Ecclesia crede te communionem consecuturum esse sanctorum. Scito unam hanc esse Ecclesiam catholicam in omni orbe terrae constitutam; cujus communionem debes firmiter retinere. Sunt quidem et aliae pseudo-ecclesiae; sed nihil tibi commune cum illis; ut puta Manichaeorum, Cataphriguarum, Marcionistarum; vel caeterorum haereticorum, sive schismaticorum; quia jam desinunt istae Ecclesiae esse sanctae: siquidem daemoniacis deceptae doctrinis, aliter credunt, aliter agunt, quam Christus Dominus mandavit, quam apostoli tradiderunt. Credis deinde in remissionem peccatorum. Haec est enim gratia, qua credentes, Deum Christum confitentes, consequuntur per baptisma remissionem suorum omnium peccatorum. Unde et regeneratio dicitur; quia plus homo innocens, et purus redditur, quam cum de matris suae utero generatur. Consequenter credis et carnis tuae resurrectionem, et in vitam aeternam. Revera enim si hoc non credis, frustra in Deum credis. Totum enim quod credimus propter nostram credimus resurrectionem. Alioquin si in hac vita tantum speramus in Christo, vere, ut ait Apostolus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19); quando utique ad hoc Christus carnem suscepit humanam, ut communionem vitae perpetuae mortali nostrae substantiae impertiret. 11. Multi quidem sunt haereticorum, qui distorquent fidem resurrectionis, vindicantes solius animae salutem, negata carnis resurrectione. Sed tu, qui in Christum credis, carnis tuae resurrectionem profiteris. In hoc enim Christus et mortuus est, et resurrexit, ut et viventium et mortuorum dominetur (Rom. XIV, 9). Nec sane supervacue hoc credis. Habes siquidem auctores idoneos. Accipe Isaiam prophetam dilucide praedicantem: Exsurgent mortui, et resurgent qui sunt in monumentis, et suscitabuntur qui sunt in terra (Isai. XXVI, 19). Habes et ipsum Dominum prophetarum in Evangelio promittentem: Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI, 27). Et alio loco: Amen dico vobis, venit hora cum mortui qui sunt in monumentis, audient vocem Filii Dei; et resurgent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui autem mala gesserunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Habes apostolum Paulum asseverantem: Oportet corruptum hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53). Scitote ex duplici nos esse substantia, id est, corpore et anima. Corpus quidem mortale, anima vero immortalis. Cum homo ex hac vita deficit, non anima moritur, sed ea recedente solum corpus emoritur; et putrescente in terra corpore, anima pro suo merito aut in loco lucis aut in loco caliginis reservatur; ut in die adventus Domini de coelo, cum venerit cum sanctis angelis suis, resuscitatis omnibus, et animae revocentur in corpora, et justa sit bonorum malorumque discretio. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: impii vero, et iniqui in tenebras inferi, ubi erit fletus oculorum, et stridor dentium, sicut scriptum est. 12. Ut autem de corporis resurrectione non dubites, accipe vel unum exemplum de mundanis rebus, sicut docet Apostolus (I Cor. XV, 36). Ecce granum tritici, mortuum, aridum, seminatur in terra; et rore coeli madefactum, cum putruerit, tunc demum vivificatur, et surgit. Puto, qui granum tritici resuscitat propter hominem, ipsum hominem seminatum in terra resuscitare poterit: immo et potest et vult. Nam sicut granum pluvia, ita corpus Spiritus rore vivificandum, sicut clamat Isaias ad Christum, ros, enim, inquit, qui abs te est, sanitas est illis (Isai. XXVI, 19). Vere sanitas, quia resuscitata corpora sanctorum amplius jam mori non metuunt. Vivent enim cum Christo in coelo, qui vixerunt secundum praecepta Christi et justitias in hoc mundo: haec est aeterna, et beata vita illa, quam credis: hic fructus totius fidei, et bonae conversationis: haec spes, propter quam nascimur, credimus, et renascimur. Propter hanc et prophetae et apostoli et martyres tam labores inextricabiles sustulerunt, quam mortem cum gaudio susceperunt. Hanc vitam nec gentilis habebit, nec Judaeus incredulus possidebit; sed nec vitiis et criminibus serviens Christianus; quia solis est fidelibus et caste viventibus praeparata. 13. Quod cum ita sit, charissimi, manete in his quae didicistis et tradita sunt vobis. Retinete semper pactum, quod fecistis cum Domino, id est hoc symbolum, quod coram angelis et hominibus confitemini. Pauca quidem sunt verba; sed omnia continent sacramenta. De totis enim Scripturis haec brevitatis causa collecta sunt, tamquam gemmae pretiosae in una corona compositae, ut quoniam plures credentium litteras nesciunt, vel qui sciunt, per occupationes saeculi Scripturas legere non possunt, habeant sufficientem sibi scientiam salutarem. 14. Ita, charissimi, sive sedetis, sive operamini, sive dormitis, sive vigilatis, haec salutaris confessio volvatur in pectoribus vestris. Sit animus semper in coelo, spes in resurrectione, desiderium in promissione. Crux Christi, et gloriosa passio cum fiducia praeferatur; et quotiens inimicus mentem tuam aut timore, aut avaritia, aut ira titillaverit, responde illi minaciter, dicens: Et abrenuntiavi, et abrenuntio tibi, operibus pariter, et angelis tuis; quia credidi Deo vivo et Christo ejus, cujus Spiritu signatus nec mortem didici jam timere. Sic vos tuebitur manus Dei, sic Spiritus Christi sanctum custodiet introitum vestrum, ex hoc nunc et usque in saeculum; cum meditantes Christum dixeritis ad invicem: fratres, sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum Domino vivamus; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.