Exortae in ista

This is the stable version, checked on 28 Iunii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exortae in ista
1875

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1876 p. 338

Litterae Apostolicae

VENERABILIS FRATRIBUS EPISCOPIS BRASILANAE REGIONIS

PIUS PP. IX

VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Exortae in ista ditione superioribus annis perturbationes ex parte eorum, qui massonicae sectae addicti in piorum Christianorum sodalitate irrepserunt, uti vos, venerabiles fratres, in dioecesibus praesertim Olindensi et Belemensi de Para in gravem adduxere conflictum, sic nostro animo, ut scitis, molestae admodum et acerbae extiterunt. Non enim poteramus sine dolore respicere, quod exitiosa illius sectae pestis ad corruptionem praedictarum sodalitatum manasset, atque ita ea instituta quae ad sincerum fidei et pietatis spiritum fovendum ordinata essent, superseminata funesta zizaniorum messe in miseram conditionem essent prolapsa. Hinc nos Apostolico nostro munere admoniti, et paterna caritate impellente qua istam Dominici gregis partem prosequimur, huic malo occurrendum esse incunctanter existimavimus, ac Uteris datis die 29 maii anno 1873 ad te, venerabilis frater Olindensis, nostras voces contra hanc deplorandam perversionem in Christianas sodalitates invectam extulimus, ea tamen lenitatis et clementiae ratione erga deceptos et illusos massonicae sectae asseclas adhibita, ut ad congruum tempus reservationem censurarum in quas ipsi inciderant suspenderemus, in eum finem ut nostra benignitate uterentur ad detestandos errores suos, et ad damnatos, quos iniverant coetus, deserendos. Mandavimus insuper tibi, venerabilis frater Olindensis, ut eo temporis spatio elapso nisi ipsi resipuissent, praedictas sodalitates supprimeret ac suppressas declarares, easque novis sociis adscriptis ab omni massonica labe immunibus, iuxta suae originis rationem de integro restituens. Praeterea cum Nos in encyclica epistola ad catholici orbis episcopos data die 1 novembris anno 1873 fideles omnes adversus sectariorum artes et insidias pro munere Nostro munire studeremus, palam ea occasione pontificias constitutiones contra pravas societates sectariorum editas in memoriam fidelium revocavimus, atque ediximus iis constitutionibus non unos percelli massonicos coetus in Europa constitutos, sed omnes quotquot in America aliisque totius orbis plagis habentur. Hinc nos non potuimus non vehementer mirari, venerabiles fratres, quod, cum auctoritate nostra, et consiliis errantium salutem spectantibus interdicta sublata essent, quibus in ista regione nonnullae Ecclesiae et sodalitia ex massonicis asseclis late conflata, subiecta fuerant, ex hoc occasio capta fuerit in vulgus disseminandi, massonicam societatem in istis plagis consistentem apostolicarum damnationum exsortem esse, ac proinde eosdem sectarios tuto posse in piorum Christianorum sodalitatibus partem habere. Sed quantum haec a veritate et a nostri animi sententia aberrent, id aperte declarant tum ea acta, quae superius memoravimus, tum epistola ipsa quam ad serenissimum Imperatorem istius regionis scripsimus die 9 februarii 1875, in qua dum interdictum, quod nonnullas Ecclesias istarum Dioecesium afficiebat, revocatum iri spondebamus, ubi vos venerabiles fratres Paranensis et Olindensis, iniusto carcere detenti in libertatem essetis restituti, eam tamen reservationem et conditionem adiecimus, ut scilicet massonici asseclae ab officiis quae in sodalitiis gererent, summoverentur. Quae ratio providentiae nostrae non aliud habuit neque habere potuit propositum, nisi ut Imperatoris votis hac ex parte expletis, ac tranquillitate animorum revocata, opportunitatem imperiali Gubernio praeberemus pias sodalitates, massonica labe depulsa, in pristinum statum restituendi, ac efficiendi, ut damnatae sectae homines nostra erga ipsos clementia permoti a perditionis via sese eripere curarent. Ne vero in re tam gravi ullum dubium superesse posset vel ullus deceptioni locus, nos non omittimus hac occasione iterum declarare et confirmare, massonicas societates, sive quae in ista regione, sive quae alibi terrarum existunt, quaeque a multis vel deceptis vel decipientibus socialem tantum utilitatem et progressum, mutuaeque beneficentiae exercitium spectare dicuntur, Apostolicis constitutionibus et damnationibus esse proscriptas atque perculsas, eosque omnes qui sectis iisdem nomen infauste dederint, ipso facto in maiorem excommunicationem Romano Pontifici reservatam incidere. Vehementer autem cupimus, venerabiles fratres, ut sive per vos, sive per cooperatores vestros de hac exitiosa peste fideles admoneatis, eosque omni qua potestis ratione ab ipsa incolumes praestare adnitamini. Nec minori cum sollicitudine vestro zelo commendamus, ut religiosa doctrina per praedicationem verbi Dei, per opportunas instructiones Christiano populo isthic sedulo tradatur; scitis enim quae utilitas ex hac ministerii parte, si rite impleatur, quae damna gravissima si negligatur, in Christianum gregem dimanent. At praeter ea de quibus hic egimus, deplorare etiam cogimur potestatis abusum ex parte eorum qui memoratis sodalitatibus praesunt, qui nempe, ut ad Nos perlatum est, omnia ad suum arbitrium revocantes, indebitum ius in rebus et personis sacris, et in iis quae spiritualia sunt ibi vindicare praesumant ita, ut ecclesiastici viri et Parochi ipsi in sui officii muneribus obeundis, eorum potestati obnoxii reddantur.

Quae res non modo ecclesiasticis legibus, sed et ipsi ordini a Christo Domino in Ecclesia sua constituto omnino adversatur; non enim laici homines a Christo positi sunt rerum ecclesiasticarum rectores, sed ii pro sua uti litate et salute legitimis pastoribus subesse debent, eorumque et pro singulorum statu sese Cleri auditores praebere, non autem sese immiscere in iis rebus quae sacris Pastoribus sunt a Christo concreditae. Quapropter nihil magis necessarium agnoscimus, quam ut praedictarum sodalitatum statuta ad rectum ordinem exigantur; et quae in iis abnormia et incongrua hac ex parte sunt, cum Ecclesiae regulis et canonica disciplina rite componantur. Ad hunc finem assequendum nos, venerabiles fratres, spectatis rationibus quae inter ipsas sodalitates et civilem potestatem intercedunt in eo quod attinet ad earum in temporalibus constitutionem et ordinationem, iam Cardinali nostro a secretis status opportuna mandata dedimus ut cum imperiali Gubernio agat, et concordia cum ipso studia ad optatos effectus obtinendos convertat. Confidimus potestatem civilem in hanc rem suas curas nobiscum studiose collaturam, ac Deum enixe precamur, a quo bona cuncta procedunt, ut hoc opus quod ad religionis et societatis civilis tranquillitatem pertinet, sua gratia prosequi et adiuvare dignetur. Horum votorum ut compotes simus, vos etiam, venerabiles fratres, vestras preces nostris adiungite, ac in pignus sincerae dilectionis