Exorcismus in Satanam et angelos apostaticos

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exorcismus in Satanam et angelos apostaticos
1884

editio: iussu Leonis XIII. P. M. editus, Exorcismus in Satanam et angelos apostaticos. Acta Sanctae Sedis, in E I M opportune redacta et illustrata, Romae.1890-1891[1]
fons: incognitus


ACTA SANCTAE SEDIS IN E l M OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

studio et cura



VICTORII PIAZZESI

IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS




Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta inter ea quae publici neri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea sedulo adlaborant.


Volumen XXIII.


ROMAE EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA.


S. CONGRE. DE PROPAGANDA FIDE


1890-1891.


[Ubi est symbolum + , movere dexteram manum iuxta christianae crucis formam. Si hoc necesse est pro summo bono singulae animae, movere manum cum ligno crucis formae, et aqua benedicta asperso]

Signum Crucis recensere

Recitatur stantes, et cum genus flexione, in orando extremo verbo

In nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen. 

Psalmus LXVII (LXVIII) recensere

(recitatur stantes)

Exsúrgat Deus et dissipéntur inimíci eius: 
et fúgiant qui odérunt eum a fácie eius.
Sicut déficit fumus defíciant; sicut fluit cera a fácie ígnis, 
sic péreant peccatóres a fácie Dei.

Psalmus XXXIV (XXXV) recensere

(recitatur stantes)

Júdica Dómine nocéntes me; expúgna impugnántes me. 
Confundántur et revereántur quaeréntes ánimam meam. 
Avertántur retrórsum et confundántur, cogitántes míhi mála. 
Fíant támquam púlvis ante fáciem vénti: et Ángelus Dómini coárctans eos. 
Fiat via illórum ténebrae, et lúbricum: et Ángelus Dómini pérsequens eos. 
Quóniam grátis abscondérunt míhi intéritum láquei sui: 
supervácue exprobravérunt ánimam meam. 
Véniat illi láqueus quem ignórat; et cáptio quam abscóndit, aprehéndat eum: 
et in láqueum cádat in ipsum. 
Ánima áutem mea exsultábit in Dómino: 
et delectábitur super salutári suo. 

Glória Pátri, et Fílio, et Spirítui Sancto. 
Sícut érat Deus in princípio et nunc et semper, 
et in saécula saéculórum. Amen. 

Ad Sanctum Michaëlem Archangelum precatio  recensere

Prínceps gloriosíssime cœléstis milítiæ, sancte Michaël Archángele, defénde nos in proélio et  colluctatióne, quae nobis est advérsus príncipes et postestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum hárum, contra spirituália nequítiæ, in cœléstibus.  Veni in auxílium hóminum: quos Deus creávit inexterminábiles, et ad imáginem similitúdinis suæ fecit, et a tyránnide diáboli emit prétio magno. 

Præliáre hodie cum beatórum Angelórum exércitu proélia Dómini, sicut pugnásti ólim contra ducem supérbiæ lucíferum, et ángelos eius apostáticos: et non valuérunt, neque locus invéntus est eórum ámplius in coélo. Sed proiéctus est draco ille magnus, sérpens antíquus, qui vocatur diábolus et sátanas, qui sedúcit univérsum orbem; et proiectus est in terram, et ángeli eius cum illo missi sunt. En antiquus inimícus et homicída veheménter eréctus est. Transfigurátus in ángelum lucis, cum tota malignórum spirítuum catérva late circuit et invádit terram, ut in ea déleat nómen Dei et Christi eius, animásque ad ætérna glóriæ corónam destinátas furétur, máctet ac pérdat in sempitérnum intéritum. 

Virus nequítiæ suæ, támquam flumen immundíssimum, draco maléficus transfúndit in hómines depravátos mente et corrúptos corde; spiritum mendácii, impietátis et blasphémiæ; halitúmque mortíferum luxúriæ, vitiórum ómnium et iniquitátum. Ecclésiam, Agni immaculáti sponsam, favérrimi hostes replevérunt amaritudínibus, inebriárunt absínthio; ad ómnia desiderabília eius ímpias misérunt manus. Ubi sedes beatíssimi Petri et Cáthedra veritátis ad lucem géntium constitúta est, ibi thrónum posuérunt abominatiónis et impietátis suæ; ut percússo Pastore, et grégem dispérdere váleant.

Adésto ítaque, Dux invictíssime, pópulo Dei contra irrumpéntes spirituáles nequítias, et fac victóriam. Te custódem et patrónum sancta venerátur Ecclésia; te gloriátur defensóre advérsus terréstrium et infernórum nefárias potestátes; tibi trádidit Dóminus ánimas redemptórum in supérna felicitáte locándas.  Deprecáre Deum pacis, ut cónterat sátanam sub pédibus nostris, ne últra váleat captívos tenére hómines, et Ecclésiæ nocere. Offer nostras preces in conspéctu Altíssimi, ut cito antícipent nos misericórdiæ Dómini, et apprehéndas dracónem, serpéntem antíquum, qui est diábolus et sátanas, ac ligátum mittas in abyssum, ut non sedúcat ámplius gentes.   Hinc tuo confísi præsídio ac tutela, sacra sánctæ Mátris Ecclésiæ auctoritáte (si fuerit clericus: sacri ministérii nostri auctóritate), ad infestatiónes diabólicæ fráudis repelléndas in nómine Jesu Christi Dei et Dòmini nostri + fidéntes et secúri agrédimur.

V - Ecce Crucem Dómini, fúgite, partes advérsæ + ;
R - Vicit Leo de tribu Juda, rádix David. 

V - Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos +
R - Quemádmodum sperávimus in Te.

V – Dómine, exáudi oratiónem meam +.
R -  Et clámor meus ad te venia.

(si etiam fuerit clericus: 
V. Dóminus vobíscum  +.
R. Et cum spíritu tuo.) 

Orémus recensere

Deus, et páter Dómini nóstri Jesu Christi + , invocámus nómen sánctum tuum, et cleméntiam tuam súpplices expóscimus: ut per intercessiónem immaculátae semper Vírginis Dei Genitrícis Maríae, beáti Michaélis Archángeli, beáti Jóseph eiúsdem beátae Vírginis Sponsi, beatórum Apostolórum Pétri et Páuli et ómnium Sanctórum, advérsus sátanam, omnésque álios immúndos spíritus, qui ad nocéndum humáno géneri animásque perdéndas pervagántur in múndo, nóbis auxílium praestáre dignéris. Per eúmdem Chrístum Dóminum nóstrum. Ámen.   

Exorcísmus  recensere

Exorcizámos te, ómnis immúnde spíritus, ómnis satánica potéstas, ómnis incúrsio infernális adversárii, ómnis légio, ómnis congregátio et secta diabólica, in nómine et virtúte Dómini nostri Iesu  Christi +, eradicáre et effugáre a Dei Ecclésia, ab animábus ad imáginem Dei cónditis ac pretióso divini Agni sánguine redémptis   +

Non ultra áudeas, sérpens callidíssime, decípere humánum genus, Dei Ecclésiam pérsequi, ac Dei eléctos excútere et cribráre sicut tríticum. 

+  Imperat tibi Deus Altíssimus  +,  cui in magna tua supérbia te símilem habéri adhuc præsúmis; qui ómnes hómines vult salvos fieri, et ad agnitiónem veritátis venire. 

Imperat tibi Deus Pater   +
Imperat tibi Deus Fílius   +
Imperat tibi Deus Spíritus Sanctus   +,
Imperat tibi Sancta Trinitas Unus Deus   +.

Imperat tibi maiéstas Christi, ætérnum Dei Verbum caro factum +, qui pro salúte géneris nostri tua invídia pérditi, humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem; qui Ecclésiam suam ædificávit supra fírmam pétram et portas ínferi advérsus eam numquam esse prævalitúras edíxit, cum ea ipse permansúrus ómnibus diébus úsque ad comsummatiónem saéculi. 

Imperat tibi sacraméntum Crucis   +, omniúmque christiánæ fídei Mysteriórum virtus   +.  Imperat tibi excélsa Dei Génitrix Virgo Maria   +, quæ superbíssimum caput tuum a primo instánti immaculátæ suæ Conceptiónis + in sua humilitáte contrivit.  Imperat tibi fides sanctórum Apostolórum Petri et Pauli ceterorúmque Apostolórum   +.  Imperat tibi Mártyrum sanguis, ac pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio   +

Ergo, draco maledícte et ómnis légio diabólica, adiurámus te per Deum  + vivum, per Deum  + verum, per Deum  + sanctum, per Deum, qui sic diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum dáret, ut ómnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam; cessa decípere humánas creatúras, eísque ætérnæ perditiónis venénum propináre: désine Ecclésiæ nocére et eius libertáti láqueos inicere. 

Vade, sátana, invéntor et magíster omnis falláciæ, hostis humánæ salútis. Da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis: da locum Ecclésiæ unæ, sanctæ, cathólicæ et Apostólicæ, quam Christus ipse acquisívit pretioso sánguine suo. Humiliáre sub poténti manu Dei; contremísce et éffuge, invocáto a nobis sancto et terríbili Nómine Iesu, quem ínferi trémunt, cui Virtútes cœlórum et Potestátes et Dominatiónes subiéctæ sunt; quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus láudant, dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sabaoth +

V - Dómine, exáudi oratiónem meam +
R - Et clámor meus ad te véniat.

(Si fuerit clericus:
V. Dóminus vobíscum +.
R. Et cum spírito tuo.)

Orémus recensere

Deus cœli, Deus terræ, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Patriarchárum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Confessórum, Deus Vírginum, Deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem: quia non est ális Deus praéter Te, nec esse postest nisi Tu, creátor ómnium visibílium et invisibílium, cuius regni non érit finis: humíliter maiestáti glóriæ tuæ supplicámus, ut ab ómni infernálium spirítuum potestáte, láqueo, deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes custodíre dignéris.
Per Christum Dóminum nostrum +. Amen. 

Ab insídiis diáboli, líbera nos, Dómine +.

V - Ut Ecclésiam tuam secúra tibi fácias libertáte servire +.
R - Te rogámus, áudi nos.

V - Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris +.
R - Te rogámus, áudi nos.

( V Et aspergatur locus acqua benedicta + .)

  1. Exorcismus in Satanam et angelos apostaticos, sourced by vatican.va (on Latin, pdf format,p. 743). URL archived on Jun 21, 2015.