Exiit Qui Seminat

This is the stable version, checked on 19 Augusti 2021. 2 pending changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exiit Qui Seminat
1482

editio: Bullarum Taurinensis Editio
fons: franciscan-archive

Exiit Qui Seminat

Nicolaus Episcopus servus servorum Dei.

Ad perpetuam rei memoriam.

Exiit qui seminat seminare semen suum de sinu Patris in mundum veste scilicet humanitatis indutus Dei Filius Jhesus Christus verbum evangelicum saturus in singulos probos et reprobos, insipientes et gnaros, studiosos et desides, et juxta prophetam colonus futurus in terra semen suum doctrinam evangelican sine deletu despersit in omnes, qui omnia tracturus ad se omne salvare venerat, qui tandem se ipsum Deo Patri pro salute omnium in redemptionis humane pretium immolavit. Licet tamen hoc semen in singulos communicativa Dei caritate dispersum aliud ceciderit secus viam super corda scilicet demonum suggestionibus pervia, aliud inter spinas corda scilicet divitiarum sollicitudinibus lacerata, et ideo unum pravis affectibus conculcatum, aliud aridum, quia gratia carebat humore, reliquum legitur inordinatis sollicitudinibus suffocatum, aliud tamen mite cor et docile terra bona suscepit.

2. Hec est Minorum fratrum mitis et docilis in paupertate et humiliate per almum Christi confessorem Franciscum radicata religio, que ex illo vero semine germinans germen illud per regulam sparsit in filios, quos sibi et Deo per suum ministerium in observantia Evangelii generavit. Isti sunt filii, qui docente Jacobo Verbum eternum Dei Filium insitum humane nature in orto virginalis uteri potens salvare animas in mansuetudine susceperunt. Hii sunt illius sancte regule professores, que evangelico fundatur eloquio, vite Christi roboratur exemplo, fondatorum militantis Ecclesie apostolorum ejus sermonibus actibusque firmatur. Hec est apud Deum et Patrem munda et immaculata religio, que descendens a Patre luminum per ejus Filium exemplariter et verbaliter Apostolis tradita, et demum per Spiritum Sanctum beato Francisco et eum sequentibus inspirata totius in se quasi continet testimonium Trinitatis. Hec est, cui attestante Paulo nemo de cetero debet esse molestus, quam Christus passionis sue stigmatibus confirmavit, volens institutorem ipsius passionis sue signis notabiliter insigniri.

3. Sed non sic contra ipsos fratres Minores et regulam hostis antiqui cessavit astutia: quin potius contra eos nitens superseminare zizaniam interdum emulatores agitatos invidia, iracundia et indiscreta justitia concitavit mordentes fratres, et eorum regulam quasi illicitam, inobservabilem et discriminosam caninis latratibus lacerantes, non attendentes hanc sanctam regulam ut predicitur preceptis ac monitis salutaribus institutam, apostolicis observationibus roboratam, per Sedem Apostolicam confirmatam, tot divinis testimoniis communitam, que credibilia facta sunt nimis in tot sanctis viris in observantia hujusmodi regule agentibus et finientibus dies suos, quorum nonnullos Sanctorum cathologo Sedes eadem ex eorum vita et miraculis fecit ascribi, ac novissime quasi diebus istis per pie memorie Gregorium papam X predecessorem nostrum approvatam esse ex evidenti utilitate, quam de ipsa consequitur universalis Ecclesia, in generali Lugdunensi concilio declaratum.

4. Nec nos minus attendimus, immo profundius cogitamus, sicut pensare debent subtilius ceteri catholice fidei professores, quod ipse Deus ordinem predictum et ejus observatores inspiciens sic eos ab insurgentibus in ipsos rancoribus salutari presidio preservavit, quod necipsos fluctus tempestuosus allisit nec animos in ordine ipso degentium consternavit, quin potius in vigore regulari concrescant et amplientur in suorum observantia mandatorum. Verumtamen ut ordo predictus quibuslibet precisis aufractibus distincta et pura vigeat claritate, sicut fratres ejusdem ordinis nuper in generali capitulo congregati providerant, dilectis filiis generali et nonnullis aliis provintialibus ejusdem ordinis ministris, qui in capitulo ipso convenerant, in nostra presentia constitutis, cum ad plenam observationem ejusdem regule in vigore spiritus eorum fervere noscatur intentio; visum est nobis mordacibus hujusmodi vias mordendi precludere, aliqua que in ipsa regula videri poterant dubia declarare, nonnulla per predecessores nostros etiam declarata pleniori claritate disserere, in aliquibus etiam regulam ipsam contingentibus puritati eorundem conscientie providere.

5. Nos autem, qui a tenereis annis ad ordinem ipsum affectus nostros ereximus, in illis succrescendo cum aliquibus ejusdem confessoris sociis, quibus ejus vita et conversatio nota erat super ipsa regula et sancta ipsius beati Francisci intentione frequenti collatione tractavimus; et tandem cardinalis ac postmodum ejusdem ordinis per dictam Sedem gubernator, protector et corrector effecti conditiones predicti ordinis ex imminenti nobis cura palpavimus; in apostolatus officio tam de pio intentione confessoris predicti quam de iis que regulam ipsam et ejus observantiam continunt ex predictis longa etiam experientia informare nostros ad ordinem prefatum convertimus cogitatus; et tam ea, que per eosdem predecessores nostros approbata et declarata esse noscuntur, quam etiam ipsam regulam et ea contingentia maturitate plena discussimus, nonnulla in presenti serie statuimus, declaravimus, certius approbavimus, approbata firmavimus, edidimus et concessimus, plura etiam ordinando seriorius et clarius, que infrascriptis articulis plenius exprimuntur.

6. In primis quia, sicut intelleximus, ab aliquibus hesitatur an fratres ejusdem ordinis tam ad consilia quam ad precepta Evangelii teneantur, tum quia in regule predicte principio habetur: Regula et vita Minorum fratrum hec est scilicet Domini Nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate, tum ex eo quod in eadem regula continetur sic: finito vero anno probationis recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper et rulam observare, tum etiam quia in fine ipsius regule continentur hec verba: paupertatem et humilitatem ac sanctum Evangelium Domini nostri Jhesu Christi, quo firmiter promissimus, obervemus. Licet felicis recordat. Gregorius papa nonus predecessor noster hunc articulum et nonnullos alios ejusdem regule declaraverit, quia tamen ejus declaratio propter aliquorum insurgentium in fratres et regulam mordaces insultus, et multorum postea emergentium casuum considerando eventus in aliquibus obscura, in aliquibus semiplena, et in multis etiam contentis in ipsa regula insufficiens videbatur: nos obscuritatem ac insufficientiam hujusmodi perfecte interpretationis declaratione amovere volentes et cujuslibet ambiguitatis scrupulum in eisdem de singulorum mentibus plenioris expositionis certitudine amputare, dicimus quod cum in principio regule non absolute sed cum quadam modificatione vel determinatione seu specificatione ponatur: Regula et vita Minorum fratrum hec est scilicet Domini Nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo inobedientia, sine proprio et in castitate: que tria eadem regula multum arte prosequitur et nichilominus alia nonnulla subnectit precipiendo, prohibendo, consulendo, monendo, hortando et sub aliis verbis ad aliquem modorum reducibilibus predictorum, de intentione regule liquere valet apertius ut illud quod in professione quasi absolute subnecti videtur: promittentes vitam istam semper et regulam observare, et quod in fine subjungitur: et sanctum Evangelium Domini Nostri Jhesu Christi, quod firmiter promisimus, obervemus: totum ad ipsius regule modificatum vel determinatum seu specificatum principium reducatur, videlicet ad observantiam Evangelii, ut predicitur, per ipsam regulam in illis tribus modificatam vel determinatam seu specificatam; cum non sit verisimile ipsum sanctum verbum ab ipso semel cum quadam modificatione vel determinatione, seu specificatione prolatum; licet quasi succintorie repetitum voluisse in sui repetitione data sibi per eum modificatione vel determinatione seu specificatione sine certa causa carere, et utriusque juris argumenta nos doceant, ea, que in principio, ad medium et ad finem; illa vero, que in medio, ad finem atque principium, et ea que in fine, ad utrumque vel eorum alterum sepe referri. Et dato quod absolute diceretur omnino: Promitto sanctum Evangelium observare," nisi professor hujusmodi intenderet se ad omnium consiliorum observantiam obligare, quod vix aut nunquam posset ad litteram observare; propter quod talis promissio illaqueare profitentis animum videretur, clare videretur, promissionem hujusmodi ad alium intellectum absque intentione promittentis non debere perstringi, nisi ut observantia Evangelii sit, sicut tradita reperitur a Christo, videlicet quod precepta ut precepta et consilia ut consilia a promittentibus observentur. Quem intellectum etiam in eisdem verbis habuisse idem beatur Franciscus in serie sui processus in regula patenter ostendit; cum aliqua Evangelica consilia indicat ut consilia sub verbis monitionis, exhortantionis et consilii, nonnulla vero sub prohibitione ac verbo precepti: per quod patet quod non fuit loquentis intentio, quod fratres ex professione hujusmodi regule ad omnia consilia sicut ad precepta Evangelica tenerentur; sed solum ad illa consilia, que in eadem regula preceptorie vel inhibitorie seu sub verbis equipollentibus sunt expressa. Unde non ad fratrum ejusdem ordinis conscientias plenarie serenandas declaramus quod ex professione ejusdem regule fratres ipsi ad ea tantum Evangelica observanda consilia sunt astricti que in ipsa regula preceptorie vel inhibitorie seu sub verbis quipollentibus exprimuntur. Ad nonnulla vero alia per Evangelium data consilia eo magis secundum exigentiam sui status tenentur plus quam ceteri Christiani, quo per statum perfecitonis, quem per professionem hujusmodi assumpserunt, se obtulerunt holocaustum Domino medullatum per contemptum omnium mundanorum. Ad omnia autem, que in ipsa regula continentur, tam precepta quam consilia quam cetera, ex voto professionis hujusmodi non aliter tenentur quam eo modo, quo in regula ipsa traduntur, ut scilicet teneantur ad eorum observantiam, que in eadem regula ipsis sub verbis obligatoriis inducuntur: ceteroum vero observantiam, que sub verbis monitoriis, exhortatoriis, informatoriis et instructoriis seu quibuscunque aliis continentur eatenus magis condecet de bono et equo eos prosequi, quo imitatores tanti Patris effecti Christi semitas arctius elegerunt.

7. Porro cum regula ipsa expresse contineat, quod fratres nichil sibi approprient non domum nec locum nec aliquam rem, sitque declaratum per eundem predecessorem Gregorium papam nonum et nonnullos alios hoc servari debere tam in speciali quam etiam in communi, quam sic arctam abdicationem venenosis obtrectationibus aliquorum insensata depravavit astutia, ne fratrum eorundem perfectionis claritas talium imperitis sermonibus laceretur, dicimus quod abdicatio proprietatis hujusmodi omnium rerum tam in speciali quam etiam in communi propter Deum meritoria est et sancta, quam et Christus viam perfectionis ostendens verbo docuit et exemplo firmavit, quamque primi fundatores militantis ecclesie, prout ab ipso fonte auxerant (sic), in volentes perfecte vivere per doctrine ac vite ipsorum alveos derivarunt, nec hiis quisquam putet obsistere quod interdum dicitur Christum loculos habuisse; nam sic ipse Christus, cujus perfecta sunt opera, in suis actibus viam perfectionis exercuit, quod interdum infirmorum imperfectionibus condescendens et viam perfectionis extolleret, et imperfectorum infirmas semitas non damnaret; sic infirmorum personam Christus suscepit in loculis, sic et in nonnullis aliis infirma humane carnis assumens, prout Evangelica testatur ystoria, non tantum carne sed et mente condescendit infirmis, sic enim humanam naturam assumpsit quod in suis operibus perfectus existens in nostris factus humilis, in propriis permansit excelsus. Sic et summe caritatis dignatione ad actus quosdam nostre imperfectioni conformes inducitur, quod a summe perfectionis rectitudine non curvatur. Egit namque Christus et docuit perfectionis opera, egit etiam et infirma, sicut interdum in fuga patet et loculis; sed utrumque perfecte perfectus existens ut perfectis et imperfectis se viam salutis ostenderet, quod utrosque salvare venerat, qui tandam mori voluit pro utrisque.

8. Nec quisquam ex his insurgat erronee quod taliter propter Deum proprietatem omnium abdicantes tanquam homicide sui vel tentatores Dei vivendi discrimini se committant: sic enim seipsos committunt Divine providentie in vivendo ut viam non contempnant provisionis humane, quin vel de hiis que offeruntur liberaliter vel de hiis que mendicantur humiliter vel de hiis que conquiruntur per laboritium substententur; qui triplex vivendi modus in regula providetur expresse. Profecto si juxta promissum Salvatoris nunquam deficiet fides Ecclesie, per consequens nec opera misericordie subtrahentur, ex quo Christi pauperibus omnis ratio diffidentie cujuslibet videtur esse sublata. Et quidem ubi (quod non est aliquatenus presumendum) hec cuncta deficerent, sicut nec ceteris sic nec ipsis fratribus jure poli in extreme necessitatis articulo ad providendum substentationi nature via omnibus extrema necessitate detentis concessa precluditur, cum ab omni lege extrema necessitate sit excepta. Non autem talem abdicationem proprietatis omnimode renuntiationem usus rerum cuiquam videatur inducere; nam cum in rebus temporalibus sit considerare precipuum proprietatem, possessionem, usum fructum, jus utendi et simplicem facti usum, et ultimo tanquam necessario egeat, licet primis carere possit vita mortalium, nulla prorsus potest esse professio, que a se usum necessarie sustentationis excludat, verum condescens fuit ei professioni, que sponte devovit Christum pauperem in tanta paupertate securi, omnium abdicare dominium et rerum sibi concessarum necessario usu fore contentam.

9. Nec per hoc quod proprietatem usus et rei cujuscumque dominium a se abdicasse videtur, simplici usui omnis rei renuntiatum esse conicitur qui inquam usus non juris sed facti tantummodo nomen habens quod facti est tamen in utendo prebet utentibus nichil juris, quinimmo necessarium rerum tam ad vite sustentationem quam ad officiorum sui status executionem, excepto quod de pecunia infra subjungitur moderatus usus secundum eorum regulam et veritatem omnimodam concessus est fratribus; quibus rebus fratres licite uti possunt, durante concedentis licentia, et juxta quod in presenti serie continetur. Nec hiis obviare dinoscitur quod civilis providentia in humanis rebus humane consituit, videlicet non posse usum vel usufructum a dominio perpetuo separari; que ne dominium dominis semper abscedente usu redderetur inutile, temporalem utilitatem tantum in constituendo prospiciens ista decrevit. Retentio namque dominii talium rerum cum concessione usus facta pauperibus non est infructuosa domino cum sit meritorio ad eterna et professioni pauperum opportuna, que tanto sibi censetur utilior, quanto commutat temporalia pro eternis. Profecto non fuit confessoris Christi regulam instituentis intentio; quinimmo contrarium in ipsa conscripsit, contrarium vivendo servavit; cum et ipse temporalibus ad necessitatem usus fuerit et in pluribus locis in regula usum talem licere fratribus manifestet: dicit namque in regula quod clerici faciant divinum officium, ex quo habere poterunt breviaria: ex hoc patenter insinuans, quod fratres sui habituri essent usum breviarii et librorum, qui sint ad divinum officium opportuni; in alio quoque capitulo dicitur quod ministri et custodes pro necessitatibus infirmorum et aliis fratribus induendis per amicos spirituales sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderint expedire; alibi etiam exhortans fratres per congruum laboris exercitium ad otium evitandum dicit, quod de mercede laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant; in alio quoque capitulo continetur quod fratres vadant pro elemosina confidenter. Habetur etiam in eadem regula, quod in predicatione, quam fratres faciunt, sint examinata et casta eorum eloquia ad utilitatem et edificationem populi annunciando eis vitia et virtutes, penam et gloriam. Sed constans est, quod hec supponunt scientiam; scientia requirit sutdium, exercitium vero studii communiter haberi non potest sine usu librorum: ex quibus omnibus satis claret ex regula ad victu, vestitum, divinum cultum et sapientiale studium, necessariorum rerum usum fratribus esse concessum.

10. Patet itaque sane intelligentibus ex predictis regulam quoad abdicationem hujusmodi non solum observabilem, possibilem et licitam, sed meritoriam et perfectam; et eo magis meritoriam quo per ipsam professores ipsius magis a temporalibus propter Deum, sicut predicitur, elongantur. Ad hec cum fratres ipsi nihil sibi in speciali acquirere vel donatur, ea si secus non exprimat offerentis, concedentis verisimiliter fuisse credatur intentio, ut rem hujusmodi oblatam, concessam vel donatam perfecte concedat, donet et offerat, a se abdicet, ac in alios transferre cupiat propter Deum; nec sit persona, in quam loco Dei congruentius hujusmodi rei dominium trasferatur quam sedes prefata vel persona Romani pontificis Christi vicarii, qui Pater est omnium et fratrum Minorum nihilominus specialis, ne talium rerum sub incerto videatur esse dominium, cum patri filius suo modo, servus domino, et monachus monasterio res sibi oblatas, concessas vel donatas acquirant; omnium utensilium et librorum, ac eorum mobilium presentium et futurorum, que et quorum usum facti scilicet ordini, vel fratribus ipsis licet habere, proprietatem et dominium, quod etiam felicis recordationis Innocentius papa IV predecessor noster fecisse dinoscitur, in nos et Romanam ecclesiam apostolica auctoritate recipimus et ad nos et ipsam ecclesiam plene et libere pertinere hac presenti Consitutione in perpetuum valitura sanximus. Let the Friars beware of transgressing this obligation even in appearances. 11. Preterea loca empta de elemosinis diversis et oblata seu concessa fratribus sub quacumque forma verborum, licet fratres sibi cavere debeant quod in hujusmodi verbis statui suo incompetentibus non utantur a diversis, seu pro indiviso possidentibus seu certas partes in ipsis locis habentibus in quibus ipsi possidentes pro indiviso, seu certas partes habentes nihil sibi in oblatione seu concessione hujusmodi reservarint; similiter in jus et dominium ac proprietatem nostram et ecclesie predicte eadem auctoriate suscipimus. Loca vero seu domus pro habitatione fratrum a singulari vel collegio ipsis fratribus ex integro concedenda seu etiam offerenda, si talia de voluntate conferentis fratres inhabitare contigerit, perseverante tantum voluntate concedentis inhabitent; ac illa libere preter ecclesiam et oratoria ad ecclesiam destinata et cimiterium, que tam presentia quam futura in jus et proprietatem nostram et predicte Romane ecclesie simili modo et auctoriate recipimus, mutata concedentis voluntate ac ipsis fratribus patefacta dimittant. In quorum locorum dominio seu proprietate nihil nobis vel prefate Romane ecclesie retinemus omnino, nisi ea specialiter de nostro seu ipsius Romane ecclesie recipiantur assensu; et si in eisdem locis reservaverit sibi dominium in concedendo concedens propter inhabitationem fratrum, tale dominium in jus ecclesie sepedicte non traseat sed potius plene liberum remaneat concedenti.

12. Insuper nec utensilia nec alia, quorum usum ad necessitatem et officiorum sui status executionem non enim omnium rerum usum habere debent, ut dictum est ad ullam superfluitatem divitias seu copiam, que deroget paupertati vel thesaurizationem vel eo animo ut ea distrahant, sive vendant, recipiant, nec sub colore providentie in futurum nec alia occasione; quinimmo in omnibus appareat in eis quoad dominium omnimodo abdicatio et in usu necessitas. Hec autem secundum exigentiam personarum et locorum ministri et custodes simul et separatim in suis administrationibus et custodiis cum discretione disponant, cum de talibus interdum personarum qualitas, temporum varietas, locorum conditio et nonnulle alie circumstantie plus minusve ac aliter provideri requirant. Ista tamen sic faciant quod semper in eis et eorum actibus paupertas sancta reluceat, prout eis ex eorum regula invenitur indicta.

13. Ceterum cum in eadem regula sit sub precepti districtione prohibitum ne fratres recipiant per se vel per alios denarios vel pecuniam ullo modo, idque fratres in perpetuum servare cupiant et velut injunctum necesse habeant adimplere, ne ipsorum puritas in hujusmodi observatione precepti maculetur in aliquo vel fratrum conscientie aliquibus aculeis stimulentur, articulum istum propter detrahentium morsus profundius, quam nostri predecessores fecerint assumentes, ac ipsum clarioribus determinationibus prosequentes dicimus in primis, quod fratres ipsi a mutuis contrahendis abstineant; cum eis mutuum contrahere, ipsorum statu considerato, non liceat, possint tamen ipsi, pro satisfactione pro eorum necessitatibus facienda, que pro tempore accurrerint cessantibus elemosinis, de quibus satisfieri commode tunc non posset citra cujuslibet obligationis vinculum dicere, quod per elemosinas et alios amicos fratrum ad solutionem hujusmodi faciendam intendunt fideliter laborare. Quo casu procuretur a fratribus, quod ille qui dabit elemonsinam per se vel per alium non nominandum ab ipsis, si fieri poterit, sed ab eo potius juxta suum beneplacitum assumendum, hujusmodi satisfactionem faciat in totum vel in partem, prout sibi Dominus inspirabit. Si tamen ipse hoc nollet facere vel non posset, vel quia recessus ejus immineat, aut quia quibus hoc velit committere, notitiam non habet fidelium personarum, seu quacunque alia occasione vel causa, declaramus et dicimus quod in nullo regule puritats infringitur aut quomodolibet ipsius observantia maculatur, si fratres ipsi alicujus vel aliquorum sibi curent dare notitiam, vel aliquem seu aliquos nominare aut etiam presentare, cui vel quibus, si elemosinam facienti placuerit, committi possit executio predictorum; ac ipsius habeatur assensus super subrogationibus infrascriptis: ita tamen quod penes ipsum dantem domino, proprietate ac possessione ipsius pecunie cum libera potestate revocandi sibi pecuniam ipsam semper usque ad conversionem ipsius in rem deputatam plene, libere ac integre remanentibus, in ipsa pecunia nichil omnino fratres juris habeant nec administrationem seu dispensationem, nec contra personam nominatam ab eis vel non nominatam, cujuscunque conditionis existeret, in judicio vel extra actionem, persecutionem aut aliquod aliud jus qualitercunque persona predicta in commissione hujusmodo se haberet. Liceat tamen fratribus suas necessitates insinuare ac specificare vel exponere persone predicte ac eam rogare quod solvat. Possint etiam personam eandem exhortari ac inducere quod fideliter in re commissa se habeat; et anime sue saluti in commissa sibi executione provideat, ita tamen quod ab omni ejusdem pecunie administratione seu dispensatione et contra personam predictam actione seu persecutione, ut predictum est, fratres abstineant omnimodo. Si vero personam hujusmodi nominatam vel non nominatam a fratribus quominus per se possit exequi quod predicitur contigerit per absentiam, infirmitatem, voluntatem seu locorum distantiam, ad que ipse nollet accedere, in quibus esset solutio seu satisfactio facienda, vel occasionem aliam prepediri, liceat fratribus cum conscientie puritate quantum ad unam aliam personam subrogandam ad premissa in nominando et aliis, si ad primum dantem non possint, vel nolint habere recursum, cum ista persona facere, sicut supra proxime declaramus eis licere. Cum prima duarum enim personarum ministerium per viam subrogationis, ut dictum est, communius et generalius videtur posse in predictorum executione sufficere, cum predicta satisfactio presumatur posse celeriter expediri. Si tamen interdum propter locorum distantium, in quibus esset satisfactio facienda et conditiones seu circumstantias alias casus emergeret, in quo videretur plurium personarum subrogandarum ministerium oportunum, liceat ipsis fratribus in hoc casu juxta nogotii qualitatem servato modo predicto plures personas assumere, nominare seu presentare ad istud ministerium exequendum. Et quia oportet et expedit fraturm necessitatibus non solum illis pro quibus jam esset solutio seu satisfactio facienda, ut supra proxime dictum est, sed etiam imminentibus, sive tales necessitates ingruentes immineant que brevi tempore expedire valeant, sive tales licet pauce comparative, quarum provisio necessario tractum habet, ut in libris scribendis, ecclesiis seu edificiis ad usum habitationis ipsorum construendis, libris et pannis in locis remotis emendis, et aliis similibus, si qua occurrerint, cum moderamine supradicto salubriter provideri; sic in istis necessitatibus clare distinguimus, sic in eis fratres posse tute et sana conscientia procedere declaramus, videlicet ut in ingruenti vel imminenti necessitate, que brevi tempore vel que interdum ex aliquibus circumstantiis non sic brevi, ut supra in proximo casu dictum est, valeat expediri, tam quoad dantem elemonsinam quam quoad nominatum vel substitutum in omnibus, et per omnia sicut in articulo solutionis pro necessitatibus preteritis faciende supra proxime declaravimus procedatur. In ea vero necessitate quantumcunque presentialiter ingruenti, que tamen ex qualitate sui , ut predicitur, tractum temporis habet innexum, quia in eo casu verisimile est quod tum ratione distantie locorum, quam expeditio necessitatis ipsius ex sui conditione requireret, tum etiam circumstantiarum ipsius necessitatis ratione pensata frequenter casus acciderent, in quibus ad expeditionem necessitatis hujusmodi oporteret quod per diversas manus et personas transiret pecunia necessitati hujusmodi deputata, quarum omnium personarum impossibile quasi esset dominum principalem pro ipsa necessitate pecuniam deputantem seu etiam substitutum ab eo, et tertium etiam ab ipso substituto si casus talis accideret, postea subrogatum habere notitiam, declaramus et dicimus quod in hoc articulo preter dictos duos modos in necessitatibus preteritis et ingruentibus que possint brevi tempore, vel interdum non brevi, ut supra exprimitur, expediri, ut prediximus observandos, ad conservandam ipsius regule ac professorum ejus omnimodam puritatem, quod si presto sit elemosine hujusmodi elargitor vel ejus nuncius, qui possit hoc facere, expresse illi predicatur a fratribus quod sibi placeat ut dominio talis pecunie cum libera potestate revocandi sibi pecuniam ipsam penes ipsum semper, usque ad conversionem ipsius in rem deputatam libere remanente, ut in aliis duobus casibus superius dictum est, per quotcunque manus pecunia seu elemosina ipsa tractetur, sive personas ab eo vel a fratribus nominatas, totum suo consensu, voluntate ac autoritate procedat, quo assensum suum prebente predictis secure fratres re empta vel acquisita de illa pecunia per quemcunque juxta modum annotatum superius uti possunt. Ad majorem autem predictorum omnium claritatem hac in perpetuum valitura provisionis serie declaramus quo fratres prefatis modis, ut predicitur, circa pecuniam in supportandis eorum preteritis et ingruentibus necessitatibus observatis non intelliguntur nec dici possunt per se vel interpositam personam pecuniam recipere contra regulam, vel professionis sui ordinis puritatem, cum manifeste pateat ex premissis ipsos fratres non solum a receptione, proprietate, dominio sive usu ipsius pecunie, verum etiam ac contractatione qualibet ipsius et ab ea penitus alienos. The manner in which the Friars can have recourse to benefactors who have money. 14. In eo vero casu quando antequam ipsa pecunia in licitum rei habende vel utende commertium sit conversa, concedentem pecuniam mori contigerit, si concedens in concedendo dixerit vel expresserit quod persona deputata pecuniam ipsam in necessarium usum fratrum expenderet, quicquid de ipso concedente vivendo vel moriendo contingeret, sive concedens hujusmodi heredem reliquerit sive non, possint fratres ad personam deputatam, non obstante concedentis morte vel heredis contradictione, pro illa pecunia expendenda recurrere sicut poterant ad ipsum dominum concedentem. Quia vero puritatem ipsius ordinis intima cordis affectione zelamur, cum in predictis casibus ad determinatam necessitatem, ut predicitur, per aliquem pecuniam concedi contigerit, concedens pecuniam rogari possit a fratribus, quod si quid de ipsa pecunia habita necessitate determinata supererit, consentiat ipse concedens quod residuum prefate pecunie in res alias pro aliis ipsorum fratrum predictis necessitatibus convertatur; quo non consentiente predictis ipsum residuum, si quod fuerit, restituatur eidem. Caveant tamen fratres quod sollicite se coaptent ut non plus scienter concedi consentiant, quam verisimiliter extimari possit rem necessariam pro qua pecunia ipsa conceditur valituram. Et quia in predictorum seriosa expositione a dante vel recipiente de facili posset errari, ut clarius utilitati dantium, puritati ordinis aliquorum simplicium, saluti animarum hinc et inde securius consulatur intellectum illum, qui satis in hoc casu a sane intelligente percipitur presentis ac in eternum valiture constitutionis serie lucidamus volentes illum ad communem deduci notitiam, videlicet quod semper quando pecunia fratribus ipsis mittitur vel offertur nisi expresse per mittentem vel offerentem aliud exprimatur, predictis modis prorsus oblata intelligatur et missa. Non enim verisimile est aliquem elemosine sue sine expressione modum illum velle prefigere, per quem et donans merito vel illi quorum necessitatibus intendi per donum hujusmodi providere vel effectu doni vel sue conscientie puritate fraudentur.

15. Ad hec quia fratribus ipsis interdum in ultimis voluntatibus sub diversis modis nonnulla legantur, nec expresse quid de his agendum sit in regula vel predecessorum nostrorum declarationibus continetur, ne in ipsis dubitare contingat imposterum providendo legantibus, et fratrum conscientiis precavendo declaramus, ordinamus et dicimus quod si testator modum secundum quem fratribus eorum conditione inspecta recipere non liceret exprimat in legando, ut si legaret fratribus vineam vel agrum ad excolendum, domum ad locandum, vel similia verba in similibus proferret aut modos similes in relinquendo servaret, a tali legato et ejus receptione per omnem modum fratres abstineant. Si vero modum licitum fratribus in legando testator expresserit, ut si diceret: lego pecuniam pro fratrum necessitatibus expendendam, vel domum, agrum, vineam et similia ad hoc quod per certam personam vel personas idoneas distrahantur et pecunia de rebus ipsis accepta in edificio vel alia fratrum necessaria convertatur, aut in legando similibus modis, vel verbis utatur, in hoc casu illud in omnibus et per omnia consideratis eorum necessitatibus et moderaminibus supradicits quantum ad fratres servari decernimus, quod per nos est superius in concessis pecuniariis elemosinis declaratum. Ad que legata solvenda tam heredes testatorum quam executores se liberales exhibeant, quam prelati et etiam seculares, quibus de jure vel de consuetudine provisio ista competeret, cum expedierit se ex officio suo promptos exhibeant ad pias voluntates deficientium adimplendas. Nam et nos etiam per modos licitos et fratrum regule congruos intendimus providere quod nec pia defunctorum destituatur intentio, et heredum cupiditas legitimis ictibus feriatur ac ipsi fratres pauperes opportunis auxiliis non fraudentur. Si vero fratribus ipsis generaliter aliquid absque modi expresione legetur, hoc in legato sic indeterminate relicto in omnibus et per omnia intelligi ac servari volumus et in perpetuum presenti constitutione jubemus quod supra in pecunia seu elemosina fratribus indeterminate oblata vel missa voluimus ac expressimus observari, videlicet ut sub modo licito fratribus intelligatur esse relictum ita quod nec legans merito nec fratres ipsi effectu relicti fraudentur.

16. Quia vero dominium librorum et aliorum mobilium, quibus tam ordo quam fratres utuntur, que tamen non sint dominii aliorum, ad prefatam ecclesiam specialiter spectare dinoscitur, que libros et mobilia interdum contingit seu expedit vendi vel etiam commutari, fratrum utilitatibus vel eorum conscientiis providere volentes eadem auctoriate concedimus ut commutatio talium rerum et ad eas res, quarum usum fratribus licet habere, de generalis et provintialium ministrorum in suis administrationibus coniunctim vel divisim auctoritate procedat, quibus etiam de dispositione usus talium rerum concedimus ordinare. Si vero res hujusmodi extimato pretio vendi contingat, cum fratribus ipsis per se vel per alium recipere pecuniam regula prohibente non liceat, ordinamus et volumus quod talis pecunia seu pretium recipiatur et expendatur in rem licitam, cujus usum fratribus licet habere per procuratorem a prefata Sede vel a cardinali gubernationem per ipsam Sedem gerenti ejusdem ordinis deputandum juxta modum in superioribus necessitatibus preteritis et ingruentibus ordinatum. De vilibus autem mobilibus vel parum valentibus liceat ex presenti nostra concessione fratribus pietatis seu devotionis intuitu vel pro alia honesta et rationabili causa, obtenta super hoc prius superiorum suorum licentia, juxta quo inter fratres in generali vel provintialibus capitulis tam de ipsis rebus vilibus seu parum valentibus, et earum valore quam prefata licentia, scilicet a quibus et qualiter sit habenda, extiterit ordinatum, intra et extra ordinem aliis elargiri.

17. Licet autem contineatur in regula quod fratres habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio, et videri possit illa fuisse institutentis intentio quod necessitate cessante pluribus non utantur, declaramus quod possint fratres de licentia ministrorum et custodum conjunctum et divisim in administrationibus sibi commissi, cum eis videbitur, pensatis necessitatibus, et aliis circumstantis, que secundum Deum et regulam attendende videntur, uti pluribus, nec per hoc videantur a regula deviare cum etiam in ipsa dicatur expresse quod ministri et custodes de infirmorum necessitatibus et fratribus induendis sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones.

18. Et quamquam regula predicta contineat quod de fratribus induendis et necessitatibus infirmorum ministri tantum et custodes sollictam curam gerant, et dictio illa tantum sic ministros et custodes in hac cura perstringere quod ab ea ceteros excludere prima facie videatur, quia tamen sollicite considerare nos convenit et tempus regule institute, quo fratres ipsi ad comparationem presentem numero pauci erant, et forsan ministri ac custodes videbantur tunc ad ista posse procuranda sufficere, ac nihilominus multiplicationis fratrum et moderni temporis qualitatem, nec sit verisimile beatum Franciscum institutorem regule vel ipsis ministris et custodibus impossibilitatis jugum voluisse prefigere vel ex ipsius impossibilitatis consequentia fratres ipsos suis necessitatibus velle carere, concedimus quod ipsi ministri et custodes possint per alio hujusmodi cure sollicitudinem exercere. Debent etiam et alii fratres curam hujusmodi que prefatis ministris et custodibus precipue incumbit ex regula, cum sibi ab illis commissa fuerit, gerere diligenter. Of work and spiritual labors. 19. Continetur quoque in regula quod fratres, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote ita quod excluso otio anime inimico sancte orationis et devotionis spiritum non extinguant. Quia vero ex verbo isto fratres ipsos de otiositate vite et de regule transgressione improbe notare interdum hactenus aliqui sunt conati, nos morsus hujusmodi nepharios reprimentes declaramus quod consideratis verbis predictis et forma seu modo loquendi, sub quibus fratres ad hujusmodi exercitium inducuntur, non videtur ea fuisse instituentis intentio quod vacantes studio vel divinis officiis et ministeriis exequendis manuali labori seu operationi subjiceret vel ad hoc illos artaret, cum exemplo Christi et multorum Sanctorum Patrum labor iste spiritualis tanto illi preponderet quanto que sunt anime corporalibus perferuntur. Ad alios vero, qui se in predictis spiritualibus operibus non exercent (nisi tales aliorum fratrum licitis servitiis occupentur) ne otiose vivant, verba predicta declaramus extendi, nisi et tales tam excellentis et notabilis contemplationis et orationis existerent quod merito propter hoc non essent a tanto bono et pio exercitio subtahendi. Fratres enim quantumcunque studio vel divinis ministeriis non vacantes, sed aliorum fratrum studio vel aliis divinis officiis et ministeriis vacantium servitiis inherentes, cum ipsis eisdem, quibus serviunt sustentari merentur, quod astruitur illa equa lege sancitum, qua strenuus pugnator ille David juste decrevit, videlicet quod descendentium ad prelium et remanentium ad sarcinas portio equaretur. Of preaching to the people. 20. Verum quia expresse continetur in regula quod frratres non predicent in episcopatu alicujus episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum, nos in hoc et deferentes regule et nihilominus auctoritatem Apostolice plentitudinis conservantes dicimus quod predictum verbum ad litteram, sicut regula ipsa protuli, observetur, nisi per Sedem Apostolicam circa hoc pro utilitate populi Christiani sit concessum vel ordinatum aliud vel in posterum condeatur seu etiam ordinetur. Et quia in eodem capitulo regule immediate subjungitur quod nullus fratrum populo penitus audeat predicare, nisi a ministro generali fuerit examinatus et etiam approbatus ac ab eo predicationis officium sibi concessum, nos et statum preteritum ipsius ordinis in paucitate sui et modernum in ampliato fratrum numero ac utilitatem animarum ut condecet advertentes concedimus, quod nedum generalis examinare, approbare predicaturos fratres in populis ac illis concedere licentiam predicandi, quatenus persone ydoneitatem et predicationis officium licentia ipsa respicieret, prout in regula continetur, verum etiam provintiales ministri hoc possint in capitulis provincialibus cum diffinitoribus, quod etiam hodie observari dicitur et in fratrum privilegiis contineri: quam quidem licentiam prefati ministri revocare, suspendere valeant et artare, sicut et quando id eis videbitur expedire.

21. Sed quoniam in desideriis nostris hoc geritur ut ad Dei gloriam salus proficiat animarum ac dictus ordo, per quem jugiter ad amorem divinum affectio Christiane religionis accenditur, merito et numero augeatur, concedimus et presenti satuto firmamus licere non solum generali sed etiam provintialibus ministris personas fugientes a seculo in fratres recipere, que ministrorum provintialium licentia per ipsum generalem, sicut expedire viderit, possit artari. Vicarii vero provincialium ministrorum ex officio vicarie licentiam hanc sibi noverint interdictam, nisi per ministros eosdem, quibus hoc posse committere vicariis et aliis licere decernimus, hoc ipsis vicariis specialiter committatur. Caveant tamen ipsi provinciales quod hoc non indiscrete, non passim sed sic considerate committant, sicque illos, quibus hoc committi contigerit, fidelibus consiliis fulciant quod omnia discrete procedant; nec indifferenter omnes admittantur ad ordinem sed illi tantum, qui suffragantibus eis litteratura, ydoneitate vel aliis circumstantiis possint utiles esse ordini, sibique per vite meritum et aliis proficere per exemplum.

22. Insuper dubitantibus fratribus predicti ordinis an pro eo quod in regula dicitur, ut decedente generali ministro a provicialibus ministris et custodibus in capitulo Pentecostes fiat electio successoris, omnium custodum multitudinem oporteat ad generale capitulum convenire an, ut omnia cum majori tranquillitate tractentur, sufficere possit ut aliqui de singulis provinciis, qui vocem habeant aliorum, intersint, taliter respondemus ut scilicet singularum provintiarum custodes unum ex se constituant, quem cum suo provinciali ministro pro seipsis ad capitulum dirigant, voces aut vices suas committentes eidem, quod etiam cum constituerint per seipsos, statutum hujusmodi duximus approbandum, quod etiam idem predecessor Gregorius nonus in casu hujusmodi dicitur respondisse.

23. Denique quia continetur in regula supradicta quod fratres non ingrediantur monasteria monacharum preter illos quibus a Sede predicta concessa fuerit licentia specialis, quamquam hoc de monasteriis pauperum monialium inclusarum fratres attentius intelligendum esse crediderint, cum earum Sedes prefata curam habeat specialem, et intellectus hujusmodi per constitutionem quandam tempore data regule vivente adhuc beato Francisco per provinciales ministros fuisse credatur in generali capitulo declaratus, iidem fratres certificare nichilominus postularunt an hoc de omnibus generaliter, cum regula nullam excipiat, an de solis monasterriis intelligi debeat monialium predictarum. Nos utique generaliter id esse prohibitum de quarumlibet coenobiis monialium respondemus, et nomine monasterii volumus claustrum, domos et officinas interiores intelligi, pro eo quod ad alia loca ubi homines seculares conveniunt, possunt fratres illuc causa predicationis vel elemosine petende accedere, quibus id a superioribus suis pro sua fuerit maturiate vel ydoneitate concessum, exceptis semper predictarum monasteriis inclusarum; ad que nulli datur accendi facultas sine Sedis ejusdem licentia speciali: quod etiam ipsum idem predecessor Gregorius nonus in eo casu dicitur respondisse.

24. Ceterum sancte memorie confessor Christi Franciscus mandasse dicitur circa ultimum vite sue, cujus mandatum ipsius dicitur testamentum: quod verba ipsius regule non glosentur, et ut verbis utamur ejusdem, quod sic vel sic intelligi debeat non dicatur, adiiciens quod fratres nullo modo aliquas litteras ab Apostolica Sede petant et aliqua quedam interserens que non possent sine multa dificultate servari, propter quod fratres hesitantes an tenuerentur ad observantiam testamenti prediciti dubitationem hujusmodi per eundem predecessorem Gregorium IX petierunt de ipsorum conscientiis amoveri. Qui, sicut asseritur, attendens periculum animarum et difficulatates, quas propter hoc possent incurrere, dubietatem de ipsorum cordibus amovendo dixit fratres ipsos ad ipsius mandati observantiam non teneri, quod sine consensu fratrum et maxime ministrorum, quos universos tangebat, obligare nequivit, nec sucessorem suum quomodolibet obligavit, cum non haberet imperium par in parem. Nos autem circa presentem articulum nihil duximus innovandum.

25. Ad hec a nonnullis predecessoribus nostris Romanis Pontificibus circa declarationem ipsius regule et ipsam regulam ac eam contingentia diversas litteras intelleximus emanasse, sed nec per hoc mordatium predictorum contra regulam ipsam et fratres quievit insultus, nec per ipsas litteras statui fratrum providetur in multis, in quibus de novo vel aliter necessario providendum esse multorum postea casuum contingentium experientia indicavit. Nos itaque, ne litterarum hujusmodi et presentis constitutionis diversitas vel intellectus adversitas in predictorum observatione fratrum animos perturbaret, et ut plenius, clarius et certius eorum statui et obersvantie predicte regule consulatur; in omnibus et singulis illis articulis, quos constitutio ipsa continet, quamquam ipsi vel eorum aliqui contineatur in aliis litteris Apostolicis supradictis, hanc nostram constitutionem, declarationem, seu ordinationem tantum a fratribus ipsis precise ac inviolabiter decernimus perpetuis temporibus observandam.

26. Cum igitur ex predictis et aliis per nos cum multa maturitate discussis regula ipsa licita, sancta, perfecta et obervabilis, nec ulli patens discrimini evidenter appareat, illam et omnia suprascripta per nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta, declarata etiam et suppleta de Apostolice postestatis plentudine approbamus, confirmamus et volumus existere perpetue firmitatis, in virtute obedientie districte precipientes quod hec constitutio, sicut cetere constitutiones vel decretales epistole, legatur in scolis. Et quia sub colore liciti nonnulli contra fratres ipsos et regulam in legendo, exponendo atque glosando possent virus sue iniquitatis effundere ac ipsius constitutionis intellectum ipsum in diversas ed adversas sententias producentes suis ad inventionibus depravare, et oppinionum diversitas ac distorsio intellectus multorum pios animos posset involvere et a religionis ingressu multorum corda subtrahere, talium detrahentium vitanda perversitas cogit nos viam ipsis ad predicta precludere et certum procedendi modum hanc constitutionem legentibus prefinire. Itaque sub pena excommunicationis et privationis officii ac beneficii districte precipimus ut presens constitutio, cum ipsam legi contigerit, sicut prolata est, sic fideliter exponatur ad litteram, concordantie, contrarietates seu diverse vel adverse opiniones a lectoribus seu expositoribus nullatenus inducantur, super ipsa constitutione glose non fiant, nisi forsan per quos verbum vel verbi sensus seu constructio vel ipsa constitutio quasi grammaticaliter ad litteram vel intelligibilius exponatur, nec intellectus ipsius per legentem depravetur in aliquo seu distorqueatur ad aliud, quam littera ipsa sonat. Et ne Sedem predictam contra detractores hujusmodi oporteat ulterius laborare, universis ac singulois cujuscunque preminentie, conditionis aut status districte precipimus ne contra predictam regulam et statum predictorum fratrum seu contra premissa per nos statuta, ordinata, concessa, disposita, decreta, declarata, suppleta, approbata et etiam confirmata dogmatizent, scibant, determinent, predicent seu prave loquantur publice vel occulte. Sed si quid penes aliquem in his ambiguitatis emerserit, hoc ad culmen predicte Sedi Apostolice deducatur, ut ex auctoritate Apostolica sua in hoc manifestetur intentio, cui soli concessum est in his statuta condere et condita declarare. Glosantes vero in scriptis constitutionem ipsam aliter quam eo modo, quem diximus, doctores insuper sive lectores, dum docent in publico, ex certa scientia et deliberate intellectum constitutionis hujusmodi depravantes, facientes quoque commentum, scripturas seu libellos ac ex certa scientia et deliberate determinantes in scolis seu predicantes contra predicta vel aliqua seu aliquod predictorum, non obstantibus aliquibus privilegiis vel indulgentiis aut litteris Apostolicis, quibuscunque dignitatibus, personis, ordinibus aut locis religiosis vel secularibus generaliter vel singulariter sub quacunque forma vel expressione verborum consessis, que nolumus alicuibus in premissis quomodolibet suffragari, excommunicationis sententie, quam ex nunc in ipsos proferimus, se noverint subjacere; a qua per neminem nisi per Romanum Pontificem possint absolvi. Insuper tam istos, contra quos per nos excommunicationis est prolata sententia, quam alios, si qui fuerint, contra premissa vel eorum aliquod venientes ad nostram et Sedis memorate volumus deduci notitiam, ut quos provisus modus equitatis non arcet a vetitis compescat rigor Apostolice ultionis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre declarationis, ordinationis, concessionis, dispositionis, suppletionis, approbationis, confirmationis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis, etc. usque incursurum. Dat. Suriani, XVIIII kalendas septembris, pontificatus nostri anno secundo.

Source: The Franciscan Archive http://www.franciscan-archive.org/