Exhortatio et preces (Ratherius Veronensis)

This is the stable version, checked on 24 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exhortatio et preces
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Exhortatio et preces

Exhortatio et preces (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0448D

Exhortatio et preces

136.0443B| Quid tibi sit lex, o charissime, adhuc legisti et perlegisti. Quid, quaeso, deliberaveris, jam pande. 136.0444B| Obsurdueris, an obmutueris, monstra. Utrumque video. Stupere te tantum dum considero, et quod 136.0445A| in propheta de talibus legitur, nonnihil vereor (Mich. VII, 16). Moneo tamen, si nihil aliud invenis, quod facias: Dei te, perdita omnimodis aliunde fiducia, totum dedas clementiae, et non, ut prius, ignavae prorsus desidiae; sed elaborationem continua, abrenuntiatis animo his saltem, quae Apostolo auctore mortalia non ambigis crimina fore. Et quia non sufficit: Declina, dicit, a malo, et fac bonum (I Cor. VI, 9); si non vales (scio enim quod non vales) secundum modum culparum agere poenitentiam; desunt enim tempus, aetas, sanitas corporis, alacritas mentis, facultas expletionis; si non vales, fac quantulamcunque, et hanc continuam. Licita se se ingerunt aliquoties; memento illicita te saepius usurpasse. 136.0445B| Mendica alicunde copiam, aut vim extorque lactucarum agrestium, coque azymam, fermentum malitiae abjice, renes accinge, baculum regiminis manu adhibe rationis, festina per desiderium, quo nequis aspirare per meritum. Reconciliare quibusdam satisfactione, universis affectu, immolans, dehinc tanto formidolosius, quanto petulantius; extorquere animo, ut fuerat consultius, quia non vales, cessasionem; hanc promitte; si datur, cum lacrymis; si non, cum singultu interno. Detur de tuo aliquid pro necessitate, interjaciens orationis piissimi Redemptoris legationem auditui. Quis enim scit, si convertatur, et ignoscat, et avertatur ab ira furoris, et non pereas aeternaliter? Periisti quidem criminaliter.

PRECES. 136.0445C|

Ecce ego, Domine, ecce ego, qui dignus non fueram miser et infelix ingredi atria ecclesiae tuae, nec per limina sancta intrare domum tuam, accedo ad ministrandum sanctis altaribus tuis, et asto reus et peccator ante conspectum divinae majestatis tuae, sine ullo ornatu boni operis, et sine ullo fructu digno poenitentiae, et sine ulla vel sola cogitatione munda. Indignus enim et sceleratissimus sum nimis; sed de tua ineffabili pietate et 136.0446A| misericordia, et de meritis sanctorum tuorum confisus, licet tremens et pavidus, praesumo accedere ad offerenda sancto nomini tuo sacrificia. Et ideo, Domine creator piissime, Redemptor clementissime, qui omnem animam confitentem et poenitentem magis vis emendare quam perdere, et qui non pro justis, sed pro peccatoribus incarnari voluisti, et latroni in cruce pendenti ac tuam majestatem confitenti non solum pepercisti, sed etiam paradisum tecum intrare promisisti, me 299 miserum et peccatorem confitentem, et desidiose licet poenitentem peccata mea, a tua ne repellas pietate et misericordia; nec frustra accipias fidem, spem, ac fiduciam, quam in tua inaestimabili clementia habeo: sed sicut omnibus criminosis 136.0446B| et peccatoribus in te credentibus, ac de tua misericordia confidentibus pepercisti; ita mihi misero ad te fugienti [ f., confugienti], et post peccata ac scelera mea multa diabolo renuntianti, atque ad te revertenti parcere et indulgere, atque ad celebrandum injunctum officium paterna pietate dignum me facere et suscipere digneris. Et licet importunius, quam competeret, me ingeram, siquidem interdictum mihi tam veteris, quam novae legis censura ignorare non valeo; cum et exterminatores impiorum atque custodes sacrorum altarium tuorum angelos, vasa interfectionis in manibus gestantes, sacris oraculis tuis non incredulus sciam omnino praesentes (Ezech. IX, 1); capta tamen jam olim praesumptionis quadam de 136.0446C| tua vera misericordia fiducia, quia scilicet usque etiam ad istud, quo inveteratus dierum malorum perveni te semper irritans, senium, me ultores illi [ subaudi angeli] tuarum, Domine, injuriarum, non, ut dignum fuerat, interfecerunt, scientes forsitan, quia benignitas tua ad poenitentiam me, thesaurizantem licet iram in die irae et revelationis justi judicii tui, patientissime exspectaret, habentibus etiam adversum me multis mala fratribus; quia, Domine, asto, verum suspectus et tremens, ne subito utique, te in corpore et sanguine 136.0447A| tuo, cum nusquam per divinitatem desis, praesente, ut justum est, feriar [ al., ferias]: parce tamen, adhuc praesumens deprecor, piissime, parce; differ ictum, suspende vindictam, et non aspiciens ad iniquitates, scelera, et delicta juventutis meae, et, ut pejus, fateor, etiam senectutis; sed ad misericordias et miserationes tuas multas, quibus generi humano semper misereri consuevisti, suscipe preces et hostias, quas pro peccatis meis, et pro peccatis fidelium tuorum tam vivorum, quam mortuorum majestati tuae offerre praesumo. Recordare, quod caro sumus ex fragili materia conditi (Job XV, 15). Etiam coeli non sunt mundi in conspectu tuo (Job IV, 18), et angeli tui reprobi inventi sunt coram te: quanto magis homines terreni, indigni, et 136.0447B| immundi? Non enim possumus esse mundi, nisi a tua pietate et misericordia quotidie corde et corpore mereamur mundari. Quapropter tu, Domine, tu, qui intentionem et devotionem torpentem, miseram, ac pollutam ad sacrosanctum altaris tui mysterium accipiendum excitare (voluisti), meque indignum et peccatorem ad tibi ministrandum permisisti, impudenter licet, accedere; contine adhuc misericors quam mereor iram, exhibe gratuitam clementiam, et concede propitius, ut celebratio hujus sacri mysterii, ad quod tepidus et pavidus accedo, non ad judicium et ad condemnationem, sed ad remissionem peccatorum et ad salutem mihi proveniat sempiternam.

ITEM.

136.0447C| Ita, Domine, immensi criminis rei conscientia teste confundimur, ut ad officium tuum neque securi possimus venire, nec liberi. Quis enim pensans peccatum suum, non se a facie tua vellet abscondere, si liceret tantae majestatis oculos declinare, si aut evasurus lateret, aut occultatus evaderet? Aut quis non magis videre te cuperet, si non, quod eum peccantem prospicis, plus timeret? Ergo quia tu ubique nos invenis, ad te confugimus, quem fugere nunquam valemus. Restat miseris non latebras intervenire [ f., invenire], sed lacrymas. Foveat indulgentia, quos terret offensa. Minatur potentia, sed misericordia consoletur. Ex te est qui liberet, per te est qui excuset. Parce omnipotens Pater, et quos aspicis humiles per reatum, erectos munerare digneris 136.0447D| in praemium; et quos intelligis per confessionem miseros, non facias in examinatione confusos.

ITEM ALIA.

Dimitte, Deus, quidquid per intemperantiam mordacis linguae incauti [ al. incaute] oris nostri increpatio 136.0448A| momordit in subditos. Quidquid minus de boni perfectione diximus, parce; quidquid incongruum, vel minus temperate protulimus, tu ignosce. Non incautum praesumptio puniat; sed agnoscentem me iniquitates meas pietas tuae miserationis absolvat. Et quia non mihi alibi est fiducia nisi in misericordia tua; tu et os meum praeconio veritatis perarma, et opus pleniori ubertate sanctifica, ut et dignum me salves, et commissum mihi gregem pro tua pietate justifices. Quidquid in illis vitiatum respicis, sana; quidquid in me vitiosum inspicis, cura. Si quam vitio tepiditatis meae vel incuria contraxerunt, vel contrahunt labem, omitte [ l. dimitte]. Si quo etiam me ignorante vel cognito deciderunt [ al. deciderint] in crimine, atque si exempli mei offendiculo 136.0448B| provenerunt [ al., provenerint] in culpam, ignosce, et pro culpis talibus misero mihi ultionis non restituas vicem. His tamen, quibus increpationis visus sum adhibere judicium, et increpatio ipsa eis proficiat ad salutem, et oratio haec interpellans, commisso eos revocet ab errore, ut non perferant tartareos cruciatus: quibus utpote mortales [ al. mortalis] poenitentiae indiximus leges, quo utrorumque incommodis parcens, et illorum iniquitatibus tribuas veniam, et meam abluas contractam de regendi incommoditate offensam. Praebe, Deus, aurem sacrificiis nostris, me mihique commissos tuis ascribe in paginis, quo cum grege mihi credito et a cuncto eluar crimine, et ad te merear pervenire in pace. Pacatum redde, Deus, nostrorum cordium habitaculum 136.0448C| expulsione carnalium vitiorum; et qui in subditis conor jam summam exercere [ f. exerere] virtutum, pacatis mentium corporumque incommodis, pacificus merear, te judicante, coronari cum angelis. Fac ergo, quaesumus, nos pie, Deus aspicientes, in conspectu tuo flammescentes tuae gratiae dono, ut zelus tuae domus nos comedat, atque ita per vigorem sancti spiritus regentes subditos temperemus, ut et disciplinis nostri regiminis obtineant lucrum, et illorum duritia frangatur, ac vita sanctificetur. Suscipe, Domine, votorum nostrorum libamina, ut per haec, quidquid in subditos correctionis verbo vel merito impertimur, non ad discordiam nostri, sed ad perpetuum dulcedinis gaudium nobis et illis profecisse laetemur. Absolve nos, Deus, et alieno et 136.0448D| nostro delicto, ut in utroque spiritualis gratiae efficientiam capientes, fiducialius tuo nomini supplicemus. Per Dominum

ITEM

Impellit ministrandi officium hostia salutaris populi 136.0449A| pro delicto. Terret conscientia indebiti sacerdotii pro reatu. Si a me, omnium sacerdotum peripsema, sacrificium offeratur; pollutae conscientiae crimen augetur. Si tantae majestati, universae carnis judici, non offertur; negligentiae reatus ascribitur. Inter haec tuae, Omnipotens, libramen pietatis imploro, cujus ultionis diem accusante conscientia pertimesco, ut non indignum, quaeso, misericordia tua judices, quem a tempore poenitentiae non excludis. Suspende securim, donec cultor vineae admoveat cophinum stercoris infructuosae arboris ad radicem. Parce mihi, Domine clementissime, poenitenti, qui David post lapsum clementer ad veniam revocasti; qui Petri misericors amare flentis lacrymas respexisti: qui latronem in crucis patibulo tanti facinoris 136.0449B| reum divina gratia illustrasti, cui mox obtinuit 136.0450A| confessio perspicue Dei Filium cernere, fides praemium, poena veniam, lamenta gaudia sempiterna, dum confessor in cruce, possessor exstitit paradisi post crucem. Sed quia verba venia tuae pietatis indigent, quae indigni sacerdotii opera non commendant; saltem astantium vota suscipe, ut et mihi suis apud te precibus veniam, et eorum meritis sacrificia nostrorum vulnerum salubriter nobis conferant medicinam, ut quia, Omnipotens, pro omnibus factus es hostia pro peccatis, adsis nobis sanctificatio in sacrificio pro delictis, Christe Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Qui scripsit, vivat in pace; et qui legit, laetetur in perpetuum.

(no apparatus)