Exhortatio ad Sponsam Christi

(Redirectum de Exhortatio ad sponsam Christi)
This is the stable version, checked on 14 Iulii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Exhortatio ad Sponsam Christi
c. Saeculo III
editio: incognita
fons: incognitus

Migne Patrologia Latina Tomus 103

1. Quantam in coelestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, praeter Scripturarum testimonia, Ecclesiae etiam consuetudine edocemur: quia discimus peculiare illi subsistere meritum, cujus specialis est consecratio. Nam cum universa turba credentium paria gratiae dona percipiat, et eisdem omnes Sacramentorum benedictionibus glorientur, istae proprium aliquid prae caeteris habent, cum de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege, quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a sancto Spiritu eliguntur, et per summum Sacerdotem Dei offeruntur altario. Digna revera Domino hostia tam pretiosi animalis oblatio, et nulla magis ei quam imaginis suae hostia placitura. De ejusmodi enim Apostolum praecipue dixisse reor: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Possidet ergo virginitas et quod alii habent, et quod alii non habent: dum et communem et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis privilegio gaudet. Nam et Christi sponsas virgines dicere Ecclesiastica nobis permittit auctoritas; dum in sponsarum modum quas consecrat Domino velat: ostendens eas vel maxime habituras spiritale connubium, quae subterfugerint carnale consortium. Et digne Deo per matrimonii comparationem spiritaliter copulantur, quae ejus dilectionis causa humana connubia spreverunt. In his quam maxime impletur illud Apostoli: Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI, 17).

2. Grande est et immortale, et pene ultra naturam corpoream, sopire luxuriam et concupiscentiae flammam adolescentiae facibus accensam animi virtute restinguere, et spiritali conatu vim genuinae oblectationis excludere, vivere contra humani generis morem, despicere solatia conjugum, dulcedinem contemnere liberorum, et quaecunque praesentis vitae esse commoda possunt, pro nihilo spe futurae beatitudinis computare. Magna haec, ut dixi, et admirabilis virtus est, et non immerito pro magnitudine laboris sui ingenti praemio destinata. Dabo, inquit Dominus, spadonibus meis in domo mea, et in muro meo locum nominatum meliorem a filiis et filiabus Israel, nomen aeternum dabo eis quod non deficiet (Isai. LVI, 4). De quibus spadonibus Dominus in Evangelio repetit, dicens: Sunt enim spadones qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12). Magnus quidem est pudicitiae labor, sed majus praemium: temporalis custodia, sed remuneratio aeterna. De his enim et beatus Joannes apostolus loquitur, quod sequuntur agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4). Quod ita intelligendum puta, nullum eis locum in coelesti aula claudendum, et cuncta eis divinarum mansionum habitacula reseranda. Sed ut illustrius virginitatis meritum clareat, et quam Deo digna sit manifestius possit intelligi, illud cogitetur, quod Dominus et salvator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur assumere, non alium quam virginalem elegerit uterum. Et ut hujusmodi plurimum sibi placere monstraret, et pudicitiae bonum utrique sexui intimaret, virginem habuit matrem virgo mansurus; in se viris, et in matre feminis praebuit virginitatis exemplum: quo demonstraretur in utroque sexu beatam integritatem divinitatis haberi, ex plenitudinem meruisse; dum totum in matre fuit, quidquid habebatur in filio. Sed quid ego satago excellens ac sublime pudicitiae meritum revelare, et gloriosae virginitatis bonum ostendere; cum de hac re plerosque perorasse non nesciam, et ejus beatitudinem manifestissimis rationibus comprobasse, et nulli sapienti venire in dubium posse, eam rem majoris esse meriti quae sit amplioris laboris? Quisquis enim pudicitiam aut nullius praemii, aut parvi existimat, certum est illum aut ignorare, aut non voluntarium ferre laborem. Unde illi semper castitati derogant, qui eam aut non habent, aut habere coguntur inviti.

3. Nunc itaque quoniam paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus; ne res quae grandi virtute constat, et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est. Quanto enim quaecunque species pretiosior fuerit, tanto majori sollicitudine custoditur. Et quoniam multae sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur auxilio ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et favorum cellulis conservetur, et (ut verius dixerim) nutriatur, naturalem gratiam perdit, et subsistere per se ipsam non potest. Sicut et vini species, quod nisi boni odoris vas sit, et reparatis crebrius picibus foveatur, genuinae vim suavitatis amittit. Attentius ergo providendum est, ne forte et virginitati alia sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum afferre sufficiat: et tantus nihil proderit labor, dum vane prodesse creditur quod absque rebus necessariis possidetur. Nisi enim fallor, ob coelestis regni praemium pudicitiae servatur integritas, quod sine aeternae vitae merito neminem consequi posse satis certum est. Aeternam vero vitam non nisi per omnem divinorum praeceptorum custodiam promereri posse Scriptura testatur, dicens: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17). Vitam ergo non habet nisi qui cuncta legis mandata servaverit: et qui vitam non habuerit, coelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed vivi quique regnabunt. Nihil ergo virginitas sola proficiet, quae coelestis regni gloriam sperat; nisi et illud habuerit, cui perpetua vita promittitur, per quam coelestis regni praemium possidetur. Ante ergo omnia pudicitiam integritatemque servantibus et ejus remunerationem a Dei aequitate sperantibus mandatorum sunt custodienda praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur. Supra mandatum vel praeceptum esse virginitatem, sapiens et legens nullus ignorat; Apostolo dicente: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25). Cum ergo obtinendae virginitatis consilium dat, non praeceptum statuit; supra mandatum vel praeceptum eam esse professus est. Quicunque ergo virginitatem servant, magis quam praeceptum est faciunt. Tunc enim proderit amplius fecisse quam jussum est, si quod jussum est facias. Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum: volens virginitatis praemium consequi, vitae amplectere merita, ut tua remunerari castitas possit. Nam ut vitam praestat remuneratio mandatorum; ita e contrario eorum generat praevaricatio mortem. Et qui per praevaricationem in mortem fuerit deputatus, virginitatis coronam sperare non poterit; neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena.

4. Tres enim species sunt, per quas coelestis regni possessio introitur. Prima est pudicitia; secunda mundi contemptus; tertia vero justitia: quae ut connexae plurimum se possidentibus praestant; ita divisae prodesse difficile possunt: dum unaquaeque earum non propter se tantum, sed propter aliam efflagitatur. In primis ergo quaeritur pudicitia, ut facilius subsequatur mundi contemptus: quia ab illis mundus contemni levius potest, qui matrimonii nexibus non tenentur. Mundi vero contemptus exposcitur, ut justitia conservetur; quam implere difficile possunt, qui saecularium bonorum et mundanarum voluptatum negotiis implicantur! Quisquis ergo possidet primam speciem pudicitiae, et secundam quae est mundi contemptus, non obtinet, pene sine causa possidet primam, quando secundam non habet, propter quam prima quaesita est. Et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est justitia, desit; frustra laborat: quoniam superiores duae propter justitiam praecipue requiruntur. Quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere; vel cur res mundi contemnas, si justitiam, propter quam pudicitiam et mundi contemptum habere te convenit, non custodias? Quia ut prima species propter secundam est; ita prima et secunda propter tertiam: quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet.

5. Dicis forsitan, doce ergo me quid sit justitia; ut eam si cognoverim facilius implere sufficiam. Dicam breviter ut valeo, et verborum utar simplicitate communium: quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debet obscurari, sed simplicioribus eloquentiae narrationibus pandi: res enim in commune necessaria communi debet sermone monstrari. Justitia ergo non est aliud quam non peccare. Non peccare autem, est legis praecepta servare. Praeceptorum autem observatio duplici genere custoditur: ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae jubentur implere contendas. Hoc est quod dicit: Recede a malo, et fac bonum (Psalm. XXXIII, 15). Nolo enim putes in hoc constare justitiam, ut malum non facias; cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis praevaricatio committatur. Quoniam qui dixit: Recede a malo; et ipse dixit, fac bonum. Si a malo recesseris et non feceris bonum, transgressor es Legis; quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur. Neque enim hoc solum tibi praecipitur, ut vestitum suis non spolies indumentis; sed et ut spoliatum operias tuis: neque ut habenti panem, non auferas suum, sed ut non habenti, tuum libenter impertias: neque solum ut pauperem suo non pellas hospitio; sed ut pulsum et non habentem recipias tuo. Praeceptum enim nobis est, Flere cum flentibus (Rom. XII, 15). Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec aliquod eis in his propter quas lacrymantur causis praebemus auxilium? Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem; sed quia lacrymae doloris indicium sunt, vult te ita alterius augustias sentire ut tuas; et quomodo tibi in tali tribulatione si esses subveniri cuperes, ita alteri subvenias propter illud: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis similiter (Matth. VII, 11). Nam cum flente flere, et nihil, cum possis, flenti conferre, subsannationis, non pietatis indicium est. Denique Salvator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus flevit; et immensae misericordiae affectum lacrymarum contestatione monstravit, et verae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt, cum suscitatus Lazarus, cujus causa fundebantur, sororibus redditur. Hoc fuit pie cum flentibus flere, occasionem fletus auferre. Sed quasi potens, inquies, fecit. Verum nec tibi impossibile aliquid imperatur: implevit omnia qui quod potuit fecit.

6. Sed, ut dicere coeperamus, non sufficit Christiano a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit. Quod illo vel maxime testimonio comprobatur, quod comminatur Dominus aeterni ignis reos fore, qui quamvis mali nihil gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicet Rex his qui ad sinistram sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV, 41). Non dixit: Discedite a me, maledicti, quia homicidium, quia adulterium, aut quia furta fecistis: non enim quia malum fecissent; sed quia bonum non fecerant condemnantur et aeternae gehennae suppliciis addicuntur: nec quia quae prohibita sunt admisissent; sed quia quae praecepta erant implere noluere. Unde advertendum est, quam spem habere possint qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur; cum etiam rei sunt qui non fecerunt quae jubentur. Nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, quia aliqua feceris, cum scriptum est: Qui universam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10). Adam enim semel peccavit, et mortuus est: et tu te vivere existimas illud saepe committens, quod alium dum semel perpetrasset occidit? An grande illum commisisse crimen putas, unde merito poena damnatus sit acriori? Videamus ergo quid fecerit contra mandatum. De fructu arboris edit. Quid ergo? Propter arboris fructum Deus hominem morte mulctavit? Non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. Ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati. Et qui dixit Adae, ut de arboris fructu non ederet; ipse tibi praecepit ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, non detrahentem auscultes, ut omnino non jures, ut non concupiscas, non invideas, non sis tepidus, non sis avarus; ut nulli malum pro malo reddas, ut inimicos tuos diligas, ut maledicentibus benedicas, ut pro calumniatoribus et pro persecutoribus tuis ores, ut percutienti maxillam alteram praebeas, ut in judicio saeculari non litiges, ut si quis tua auferre voluerit, gratanter amittas, ut nec iracundiae, nec zeli, nec livoris malum intra pectus admittas, ut crimen avaritiae fugias, ut omnis superbiae ac jactantiae malum caveas, et humilis ac mitis Christi vivas exemplo; malorum consortia in tantum vitans, ut cum fornicatoribus, aut avaris, aut maledicentibus, aut invidis, aut detractoribus, aut ebriosis, aut rapacibus nec cibum capias. Quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi. Imo illi magis parcendum fuerat, qui adhuc rudis et novellus erat, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo: tibi vero post tanta documenta, post legem, post Prophetas, post Evangelia, post Apostolos, si delinquere volueris: quomodo indulgere possit ignoro.

7. An tibi de virginitatis praerogativa blandiris? memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. Virgo quae peccat, Evae, non Mariae comparanda est. Non negamus in praesenti tempore poenitentiae remedium; sed hortamur magis praemium sperare debere quam veniam. Turpe est enim illis delicti indulgentiam postulare, quae palmam virginitatis exspectant; et illicitum aliquid incurrere, quae se etiam a licitis castravere. Licitum quippe est matrimonii inire consortium. Et ut laudandae sunt, quae propter Christi amorem et coelestis regni gloriam copulam contempserint nuptiarum; ita damnandae non sunt, quae propter innocentiae voluntatem nondum Deo devotae remedio apostolico abutuntur. Ergo, ut diximus, quae connubia deserunt, non illicita, sed licita spernunt. Ejusmodi autem si jurent, si maledicant, si detrahant, si detrahentes patiantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis, aut avaritiae in propriis crimen incurrant, si zeli aut livoris venena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent; si in carne placendi studio compte et ornate procedant; si aliqua quae, ut assolet, illicita sunt faciant, quid proderit eis sprevisse quod licuit, et exercere quod non licet? Si vis prodesse tibi quod licitum contempsisti; vide ne quid eorum quae non licent facias. Stultum enim est timuisse quod minus est, et non timere quod majus est: aut ab his non vitari quae prohibentur, si subterfugerint quae conceduntur. Dicit enim Apostolus: Innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34). Nuptam placere viro asserit, cogitando quae mundi sunt: innuptam vero Deo, eo quod nulla cura illi sit saeculi. Dicat ergo mihi quae virum non habet, et tamen quae sunt mundi cogitat, cui placere desiderat? Nonne incipiet illi nupta praeponi? quia illa cogitando quae mundi sunt, complacet vel marito: ista vero non marito, quem non habet, potest placere, nec Deo.

8. Sed nec illud silentio praeterire nos convenit, quod dixit: Innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34). Quae sunt ergo Domini, dicat Apostolus: Quaecunque sunt sancta, quaecunque justa, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae. Si qua virtus, si qua laus disciplinae (Psal. IV, 8). Ista sunt Domini, quae sanctae et verae, et apostolicae virgines die noctuque sine ullo temporis intervallo meditantur et cogitant. Domini est regnum coelorum; Domini est resurrectio mortuorum; Domini immortalitas; incorruptio Domini est; splendor solis qui sanctis promittitur Domini est, sicut in Evangelio scriptum est: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII). Domini sunt plures sanctorum in coelestibus mansiones; Domini est fructus tricesimus et sexagesimus atque centesimus. Haec cogitant, et quibus possint operibus promereri quae Domini sunt cogitant. Domini est etiam lex Novi et Veteris Testamenti, in quibus oris ejus eloquia sancta refulgent; quae si quae virgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant; et completur in eis illud propheticum: Fundamenta aeterna super petram solidam: et mandata Domini in corde mulieris sanctae (Eccles. XXVI, 24). Sequitur: Quomodo placeas Deo. Deo, inquam, non hominibus: Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34). Non dixit, ut sit sancta membro aut corpore tantum; sed, ut sit sancta corpore et spiritu. Membrum enim una corporis pars est: corpus vero omnium compago membrorum est. Cum ergo dicit: ut sit sancta corpore, ex omnibus membris eam sanctificari debere testatur. Quia non proderit caeterorum sanctificatio membrorum, si inveniatur vel in uno corruptio. Et jam non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione polluta.

9. Sed ut quod dico manifestius et lucidius fiat; esto, sit quaecunque omnium membrorum sanctificatione purgata, et lingua tantummodo peccet, qua aut blasphemet, aut falsum testimonium dicat; nunquid liberabunt omnia membra unum? an propter unum judicabuntur et caetera? Ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit, cum in uno sit vitium; quanto magis si diversorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proderit integritas? Unde quaeso te, virgo, neque in sola tibi pudicitia blandiaris, ne in unius membri integritate confidas: sed secundum Apostolum soli Deo conserva corporis sanctitatem. Munda ab omni inquinamento caput: quia crimen est illud post chrismatis sanctificationem, aut croci, aut alterius cujuslibet pigmenti fuco vel pulvere sordidari; aut auro vel gemmis cujuscunque terrenae speciei comi: quod jam coelestis ornatus splendore refulget. Grandis quippe divinae gratiae contumelia est mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana non divina opera erubescat, et illam confusionem recipiat, quae non peccatum, sed Dei gloriam parit, Scriptura dicente; Est confusio adducens peccatum: et est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25). Munda collum, ut non aurea reticula capillus portet, et suspensa monilia, sed illa potius ornamenta circumferat, de quibus Scriptura dicit: Misericordia et fides non deficiant a te, suspende autem illa in corde velut in collo tuo (Prov. III, 13). Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis, et ab intuitu pauperum nunquam avertis, et ab omnibus fucis liberos ea quae a Deo facti sunt sinceritate custodias. Munda linguam a mendacio: quia, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11). Munda eam a detractione, a juramento, ab adulatione, a perjurio. Nolo praeposterum ordinem putes, quod prius a juramento, quam a perjurio linguam dixi debere mundari: quia tunc perjurium facilius effugies, si in toto non jures. Impleatur in te illa sententia: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). Et memor esto dicentis Apostoli: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14). Sed illud crebrius recordare: Videte ne quis malum pro bono alicui reddat, neque maledictum pro maledicto; sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis (I Petr. III, 9); et illud: Si quis autem in lingua non offendit, hic perfectus est (Jac. III, 2). Nefas est enim ut labia illa quibus Dominum confiteris, rogas, benedicis, et laudas, alicujus polluantur sorde peccati. Nescio qua conscientia et lingua quis Deum rogat, qua aut mentitur, aut maledicit, aut detrahit. Labia sancta exaudit Deus; et ipsis annuit cito precibus, quas lingua immaculata pronuntiat. Munda aures, ut non nisi sermonibus sanctis et veris auditum praebeant; ut nunquam obscena, aut turpia, aut saecularia verba suscipiant, aut aliquem de altero audiant derogantem, propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 29); ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur, quoniam auditu et visu justus erat; hoc est, nec auribus, nec oculis delinquebat. Manus ne porrectae ad accipiendum sint, ad dandum autem collectae, nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae. Munda pedes, ne latam et spatiosam pergant viam, quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa convivia; sed arduum magis et angustum gradiantur iter, quod tendit ad coelum, quia scriptum est: Iter rectum facite pedibus vestris (Isai. LVII, 14). Agnosce tibi a Deo artifice non ad vitia, sed ad virtutem membra formata: et cum universos artus mundaveris ab omni sorde peccati, et toto fueris sanctificata corpore, tunc tibi castitatem intelligas profuturam, et cum omni fiducia palmam virginitatis exspecta.

10. Quid sit sanctam esse corpore, breviter quidem, sed plene me exposuisse arbitror: nunc quod sequitur, et spiritu, nosse debemus: hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec fas sit cogitatione concipere. Illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente, nec corde delinquit; sciens etiam cordis esse inspectorem Deum: et idcirco satagit ut omnimodo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23); et iterum: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem ei omnes immaculati; et alibi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati. De quibus Joannem in Epistola dixisse reor: Si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum, et quaecunque petierimus accipiemus ab eo (I Joan. III, 20). Nolo existimes te crimen fugisse peccati, si voluntatem non sequatur effectus, cum scriptum sit: Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V, 17). Nec dicas, cogitavi quidem, sed non perfeci: quia etiam concupiscere nefas est. Unde beatus Petrus praecepit dicens: Animas vestras castificantes (I Petr. I, 22), qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset. Sed et locum illum quo continetur: Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt: hi sequuntur Agnum, quocunque ierit (Apoc. XIV, 4), attentius considerare debemus et animadvertere, si solius integritatis pudicitiae merito ipsi divino comitatui copulentur, et per omnia coelorum tabulata discurrant: an et alia sint, quibus adjuncta virginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur. Sed unde hoc scire poterimus? De sequentibus, nisi fallor, in quibus scriptum est: Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt (Ibid. IV, 5). Vides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere vestigiis; sed illi qui praeter virginitatem ab omni contagione peccati immaculatam gesserint vitam. Idcirco virgo vel maxime nuptias spernit, ut dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni se delicto custodiat, et universa legis mandata perficiat. Nam si non nubat, et ea nihilominus faciat a quibus et nuptae esse jubentur immunes, non nupsisse quid proderit? Quanquam enim nulli Christianorum peccare liceat, et omnes quicunque spiritalis lavacri sanctificatione purgantur, immaculata decurrere conveniat vita; ut Ecclesiae quae sine macula, sine ruga, sine aliquo ejusmodi esse describitur, possint visceribus intimari: multo magis tamen hoc Virginem implere necesse est, quam nec mariti, nec filiorum, nec alterius necessitatis causa prohibet, quominus divinam Scripturam perficiat; nec aliqua, si peccet, poterit excusatione defendi.

11. O Virgo, serva propositum tibi magno praemio destinatum. Praeclara est apud Deum virginitatis et pudicitiae virtus, si non aliis peccatorum et malorum lapsibus infirmetur. Agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi sponsa diceris; vide ne quid indignum eo, cui desponsata videris, admittas: cito scribet repudium, si in te vel unum viderit adulterium. Quaecunque enim humanorum sponsaliorum pignoribus subarrhatur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis sponsi sollicite et diligenter requirit et a servulis, quales juvenis habeat mores, quid potissimum diligat, quid accipiat, quo usu vivat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, quibus praecipue rebus delectetur et gaudeat. Quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat, ut sponsi moribus suum obsequium, sua jucunditas, sua diligentia; sua vita concordet. Et tu quae Christum sponsum habes, a domesticis et familiaribus ejus, sponsi tui mores interroga, et strenue ac solerter inquire; in quibus praecipue delectetur, qualem compositionem in te vestium diligat, cujusmodi concupiscat ornatum. Dicat tibi ejus familiarissimus Petrus, qui ne nuptis quidem corporalem permittit ornatum, sicut in epistola sua scripsit: Mulieres similiter subjectae viris suis, ut si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: considerantes in timore Dei castam conversationem vestram, quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconsus cordis est homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu Dei locuples (I Petr. III, 1 seqq.). Dicat et alius apostolus beatus Paulus, qui ad Timotheum scribens episcopum, eadem de fidelium feminarum disciplina testatur: Mulieres similiter in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non intortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa; sed quod decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9).

12. Sed forsitan dicis: cur haec iisdem apostoli virginibus non jusserunt? Quia non necessarium judicabant: ne talis virginibus commonitio potius injuria quam emendatio videretur. Sed nec eas unquam tantae temeritatis fore credidissent, ut ne nuptis quidem concessa carnalia ornamenta et terrena praesumerent. Revera ornare se et componere Virgo debet: nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit? ornetur plane, sed interioribus ornamentis, et spiritualiter, non carnaliter componatur: quia Deus non corporis, sed animae decorem in illa considerat. Ergo et tu, quaecunque animam tuam a Deo diligi et inhabitari concupiscis, omni eam diligentia compone, et spiritalibus indumentis exorna. Nihil in ea dedecorum, nihil foedum appareat. Resplendeat auro justitiae, gemmis refulgeat sanctitatis, ac pretiosissimo pudicitiae margarito coruscet. Pro bysso et serico, misericordiae et pietatis tunica vestiatur, secundum quod scriptum est: Induite ergo vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, etc. (Colos. III, 12). Et non decorem cerussae aut alterius pigmenti quaerat, sed innocentiae ac simplicitatis candorem habeat. Roseum verecundiae colorem et purpureum ruboris pudorisque possideat. Coelesti abluatur nitro doctrinae, et lamentis spiritualibus emundetur. Nulla in ea malitiae, nulla diaboli macula relinquatur; et ne quando male redoleat odore peccati, unguento suavissimae sapientiae et scientiae perfundatur.

13. Hujusmodi Deus quaerit ornatum, et animam taliter compositam concupiscit. Memento te Dei filiam dici secundum quod ait: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Sed et tu ipsa quotiescunque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris. Ergo si Dei filia es, vide ne quid eorum facias, quae Deo Patri incongrua sint; sed age omnia quasi filia Dei. Cognosce quomodo hujus saeculi nobilium se filiae gerant, quibus assuescant moribus, quibusve se disciplinis instituant. Tanta quibusdam verecundia est, tanta gravitas, tanta modestia, ut caeterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant: et ne quam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae inurant notam, alteram sibi quodammodo inter homines consuetudinis studeant facere naturam. Et tu ergo originem tuam respice, genus intuere, gloriam nobilitatis adverte: agnosce te non hominis, sed Dei filiam, et divinae nativitatis nobilitate decoratam. Ita te exhibe, ut in te coelestis nativitas pareat, et ingenuitas divina clarescat. Sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus, et verae pudicitiae habitus, et sermo semper modestus, et suo in tempore proferendus; ut quisquis te viderit, admiretur et dicat: quae haec novae inter homines gravitatis patientia est? Quae pudoris verecundia? Quae honestatis modestia? Quae maturitas sapientiae? Non est ita humana institutio, nec disciplina mortalis: coeleste mihi aliquid in terreno corpore redolet. Puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus. Et cum te Christi famulam esse cognoverit, majore stupore tenebitur, et cogitabit qualis ille sit Dominus, cujus talis ancilla est.

14. Si vis ergo esse cum Christo, et partem habere cum Christo, Christi tibi exemplo vivendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut nec inimicis quidem vicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret. Nolo enim eas animas Christianas existimes, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientia coram Dei testimonio non diligunt; cum Christianis, Christi similitudine, inimicos etiam amare necesse sit. Si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. Nemo te circumveniat, nemo te fallaci sermone seducat. Non nisi sanctos et justos et simplices et innocentes et puros coelestis aula suscipiet. Nullum apud Deum habet malitia locum. Ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est, qui cupit regnare cum Christo. Nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo, quam aliquem odisse, aliquem velle laedere: nihil tam probabile, quam omnes amare. Quod Propheta sciens testatur dicens: Qui diligitis Dominum, odite

malum (Psal. XCVI, 10).

15. Vide ne in aliquo humanam gloriam diligas; ne et tua inter illos portio computetur, quibus dictum est: Quomodo vos potestis credere, gloriam ab invicem quaerentes (Joan. V, 44)? Et de quibus per Prophetam dicitur: Auge eis mala, auge mala gloriosis terrae. Et alibi: Confundimini a gloriatione vestra, ab opprobrio in conspectu Dei (Isai. XLV). Nolo enim illas respicias, quae saeculi, non Christi sunt virgines; quae propositi sui et professionis immemores gaudent in deliciis, in opibus delectantur, et corporeae nobilitatis origine delectantur. Quae si profecto Dei filias se esse crederent, nunquam post divinos natales nobilitatem admirarentur humanam, nec gloriarentur in patre quolibet honorato: si Patrem Deum se habere sentirent, nobilitatem carnis non amarent. Quid tibi in generis nobilitate blandiris et complaces? Duos homines fecit ab exordio Deus, ex quibus totius generis humani silva descendit: mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestitit, sed cupiditatis ambitio. Certe omnes per divini lavacri generationem aequales efficimur, et nulla inter eos potest esse discretio, quos nativitas secunda generavit; per quam tam dives quam pauper, tam liber quam servus, tam nobilis quam ignobilis, Dei efficitur Filius; et terrena nobilitas splendore coelestis gloriae adumbratur, et nusquam omnino jam comparet: dum qui retro in saecularibus honoribus impares fuerant, coelestis et divinae nobilitatis gloria aequaliter vestiuntur. Nullus jam ignobilitati locus, nec degener quisquam est, quem divinae nativitatis sublimitas ornat, nisi apud illos, qui non putant humanis coelestia praeponenda: aut si putant, quam vanum est, ut se illis in minoribus praeferant, quos sibi in majoribus pares sciunt, et quasi infra se positos in terra existiment, quos sibi aequales in coelestibus credunt? Tu autem quaecunque Christi, non saeculi virgo es, omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut eam quae in futuro promittitur consequaris.

16. Contentionum verba, et animositatis causas evita; discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. Nam si juxta Apostoli doctrinam: Servum Domini litigare non oportet (II Tim. II, 24); quanto magis Dei ancillam? cujus quo verecundior est sexus, animus debet esse modestior. Linguam a maliloquio cohibe, et ori tuo frenum Legis impone; ut tunc, si forte loquaris, quando tacere peccatum sit, cave ne quid quod in reprehensionem veniat dicas. Lapis emissus est sermo prolatus; quapropter diu antequam proferatur cogitandus est. Beata quippe labia sunt, quae nunquam quod revocare iterum velint, emittunt. Pudicae mentis sermo etiam debet esse pudicus, qui aedificet semper magis, quam aliquando destruat audientes, secundum quod praecepit Apostolus dicens: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29). Pretiosa Deo lingua est, quae non sine divinis rebus novit verba construere; et sanctum os, unde coelestia semper eloquia proferuntur. Absentium obtrectatores quasi malignos, Scripturae auctoritate deterre: quia hoc inter virtutes perfecti hominis Propheta commemorat, si ante conspectum justi malignus ad nihilum deducatur, qui contra proximum non probanda protulerit. Non licet tibi alterius vituperationem patienter audire; quia nec ab aliis optas recipi tuam (Psal. LXXIV, 5). Injustum quippe est quidquid contra Christi Evangelium venit, si alteri quod tibi ab alio fieri molestum est, patiaris inferri. Semper linguam tuam de bonis loqui adsuesce, et auditum tuum ad bonorum magis laudem, quam ad malorum vituperationem accommoda. Vide ut omnia quaecunque benefacis, propter Deum facias; sciens ejus rei tantum te a Domino recepturam esse mercedem, quam ejus timoris et dilectionis causa perfeceris. Sancta magis esse quam videri stude: quia nihil prodest aestimari quod non sit: et duplicis peccati reatus est, non habere quod creditur, et quod non habeas simulare.

17. In jejuniis magis quam in epulis delectare, illius viduae memor, quae non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus Deo serviens die ac nocte. Et si vidua quidem in Judaea talis erat; qualem nunc virginem convenit esse Christi. Divinae magis lectionis convivium dilige, et spiritalibus te saturari dapibus concupisce; et illos potius quaere cibos, quibus anima magis quam corpus reficiatur. Carnis et vini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta fuge, et tunc, si forte, vino exiguo utere, cum stomachi dolor et nimia corporis compellat infirmitas. Iracundiam vince; animositatem cohibe; et quidquid illud est, quod post factum poenitentiam ingerit, velut proximi criminis abominationem declina. Satis tranquillam et quietam convenit esse mentem, et ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat; qui per Prophetam testatur et dicit: Super quem requiescam alium, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 3)? Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum crede, et cave ne quidquam quod divinis oculis indignum sit, aut opereris, aut cogites.

18. Cum orationem celebrare desideras, talem te exhibe quasi quae sis cum Domino locutura. Cum psalmum dicis, cujus verba dicis agnosce; et in cumpunctione magis animi quam in tinnulae V cis dulcedine delectare. Lacrymas enim psallentis Deus magis quam vocis gratiam comprobat, sicut Propheta dicit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum timore (Psal. II, 11). Ubi timor et tremor est, ibi non vocis elatio est, sed animae flebilis et lacrymosa dejectio. Omnibus actibus tuis diligentiam adhibe, quia scriptum est: Maledictus homo qui facit opus Domini negligenter (Jerem. XLVI, 10). Crescat in te cum annis gratia, crescat cum aetate justitia; et fides eo perfectior videatur, quo senior es: quia Dominus noster Jesus, qui nobis vivendi reliquit exemplum, proficiebat non aetate tantum corporea, sed et sapientia et gratia spiritali coram Deo et hominibus (Luc. II, 25). Omne tempus in quo te non meliorem senseris, hoc te aestima perdidisse. Coeptum virginitatis propositum ad finem usque conserva; quia non inchoasse tantum, sed perfecisse virtutis est, sicut in Evangelio Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. XXII, 10). Cave ne cui vel concupiscendi occasionem tribuas: quia sponsus tuus Deus zelans est: criminosior est enim Christi adultera, quam mariti. Unde pulchre Romana Ecclesia, Apostolico sine dubio, cujus sedem obtinet, spiritu animata, tam severam nuper hujusmodi sententiam statuit, ut vix, vel poenitentia dignam judicaret, quae sanctificatum Deo corpus libidinosa coinquinatione violasset.

19. Esto ergo omnibus vivendi forma, esto exemplum; praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris. Virginem te in omnibus exhibe; nihil corruptionis objiciatur capiti tuo, cujus corpus integrum est, ut et tua sit inviolabilis conversatio. Et quoniam sicut in exordio epistolae praefati sumus, te Dei sacrificium factum: quod utique sanctitatem suam etiam aliis impertit; ut quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps; ita ergo et per te, quasi per divinam hostiam sanctificentur et caeterae, cum quibus te ita in omnibus exhibeas, ut quisquis vitam tuam aut auditu contigerit aut visu, sanctificationis vim sentiat, et in tantum sibi intelligat gratiam ex tua conversatione transfundi, ut dum te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit dignus.